De Tranquillitate Animi

Ad Serenum

SERENUS: Inquirenti mihi in me quædam vitia apparebant. Seneca, retecta, in aperto posita, quæ manu prenderem, quædam obscuriora et in recessu, quædam non continua sed ex intervallis redeuntis, quæ vel molestissima dixerim, ut hostis vagos et ex occasionibus adsilientis, per quos neutrum licet, nec tamquam in bello paratum esse nec tamquam in pace securum.

Illum tamen habitum in me maxime deprendo (quare enim non verum ut medico fatear?) nec bona fide liberatum me iis, quæ timebam et oderam, nec rursus obnoxium; in statu ut non pessimo, ita maxime querulo et moroso positus sum: nec ægroto nec valeo.

Non est, quod dicas omnium virtutium tenera esse principia, tempore illis duramentum et robur accedere. Non ignoro etiam quæ in speciem laborant, dignitatem dico et eloquentiæ famam et quicquid ad alienum suffragium venit, mora convalescere — et quæ veras vires parant et quæ ad placendum fuco quodam subornant, expectant annos, donec paulatim colorem diuturnitas ducat, sed ego vereor, ne consuetudo, quæ rebus adfert constantiam, hoc vitium mihi altius figat. Tam malorum quam bonorum longa conversatio amorem induit.

Hæc animi inter utrumque dubii nec ad recta fortiter nec ad prava vergentis infirmitas qualis sit, non tam semel tibi possum quam per partes ostendere; dicam quæ accidant mihi: tu morbo nomen invenies. Tenet me summus amor parsimoniæ, fateor;

placet non in ambitionem cubile compositum, non ex arcula prolata vestis, non ponderibus ac mille tormentis splendere cogentibus expressa, sed domestica et vilis, nec servata nec sumenda sollicite;

placet cibus, quem nec parent familiæ nec spectent, non ante multos imperatus dies nec multorum manibus ministratus, sed parabilis facilisque, nihil habens arcessiti pretiosive, ubilibet non defuturus, nec patrimonio nec corpori gravis, non rediturus qua intraverit;

placet minister incultus et rudis vernula, argentum grave rustici patris sine ullo nomine artificis, et mensa non varietate macularum conspicua nec per multas dominorum elegantium successiones civitati nota, sed in usum posita, quæ nullius convivæ oculos nec voluptate moretur nec accendat invidia.

Cum bene ista placuerunt, præstringit animum apparatus alicujus pædagogii, diligentius quam in tralatu vestita et auro culta mancipia et agmen servorum nitentium; jam domus etiam qua calcatur pretiosa et divitiis per omnes angulos dissipatis tecta ipsa fulgentia et adsectator comesque patrimoniorum pereuntium populus. Quid perlucentis ad imum aquas et circumfluentes ipsa convivia, quid epulas loquar scæna sua dignas?

Circumfudit me ex longo frugalitatis situ venientem multo splendore luxuria et undique circumsonuit. Paulum titubat acies, facilius adversus illam animum quam oculos attollo. Recedo itaque non pejor, sed tristior, nec inter illa frivola mea tam altus incedo tacitusque morsus subit et dubitatio, numquid illa meliora sint. Nihil horum me mutat, nihil tamen non concutit.

Placet imperia præceptorum sequi et in mediam ire rem publicam; placet honores fascisque non scilicet purpura aut virgis abductum capessere, sed ut amicis propinquisque et omnibus civibus, omnibus deinde mortalibus paratior utiliorque sim. Promptus, compositus sequor Zenona, Cleanthen, Chrysippum, quorum tamen nemo ad rem publicam accessit, et nemo non misit.

Ubi aliquid animum insolitum arietari percussit, ubi aliquid occurrit aut indignum, ut in omni vita humana multa sunt, aut parum ex facili fluens, aut multum temporis res non magno æstimandæ poposcerunt, ad otium convertor et, quemadmodum pecoribus fatigatis quoque, velocior domum gradus est. Placet intra parietes suos vitam cœrcere: " Nemo ullum auferat diem nihil dignum tanto impendio redditurus; sibi ipse animus hæreat, se colat, nihil alieni agat, nihil quod ad judicem spectet; ametur expers publicæ privatæque curæ tranquillitas."

Sed ubi lectio fortior erexit animum et aculeos subdiderunt exempla nobilia, prosilire libet in forum, commodare alteri vocem, alteri operam, etiam si nihil profuturam, tamen conaturam prodesse, alicujus cœrcere in foro superbiam male secundis rebus elati.

In studiis puto me hercules melius esse res ipsas intueri et harum causa loqui, ceterum verba rebus permittere, ut qua duxerint, hæ inelaborata sequatur oratio: " Quid opus est sæculis duratura componere? Vis tu non id agere, ne te posteri taceant? Morti natus es, minus molestiarum habet funus tacitum! Itaque occupandi temporis causa, in usum tuum, non in præconium aliquid simplici stilo scribe; minore labore opus est studentibus in diem."

Rursus ubi se animus cogitationum magnitudine levavit, ambitiosus in verba est altiusque ut spirare ita eloqui gestit et ad dignitatem rerum exit oratio; oblitus tum legis pressiorisque judicii sublimius feror et ore jam non meo.

Ne singula diutius persequar, in omnibus rebus hæc me sequitur bonæ mentis infirmitas. Quin ne paulatim defluam vereor, aut quod est sollicitius, ne semper casuro similis pendeam et plus fortasse sit quam quod ipse pervideo; familiariter enim domestica aspicimus et semper judicio favor officit.

Puto multos potuisse ad sapientiam pervenire, nisi putassent se pervenisse, nisi quædam in se dissimulassent, quædam opertis oculis transiluissent. Non est enim, quod magis aliena judices adulatione nos perire quam nostra. Quis sibi verum dicere ausus est? Quis non inter laudantium blandientiumque positus greges plurimum tamen sibi ipse adsentatus est?

Rogo itaque, si quod habes remedium, quo hanc fluctuationem meam sistas, dignum me putes qui tibi tranquillitatem debeam. Non esse periculosos hos motus animi nec quicquam tumultuosi adferentis scio; ut vera tibi similitudine id, de quo queror, exprimam, non tempestate vexor sed nausea. Detrahe ergo quicquid hoc est mali et succurre in conspectu terrarum laboranti.

SENECA: Quæro me hercules jam dudum, Serene, ipse tacitus, cui talem adfectum animi similem putem, nec ulli propius admoverim exemplo quam eorum, qui ex longa et gravi valetudine expliciti motiunculis levibusque interim offensis perstringuntur et, cum reliquias effugerunt, suspicionibus tamen inquietantur medicisque jam sani manum porrigunt et omnem calorem corporis sui calumniantur. Horum, Serene, non parum sanum est corpus, sed sanitati parum adsuevit; sicut est quidam tremor etiam tranquilli maris, utique cum ex tempestate requievit.

Opus est itaque non illis durioribus, quæ jam transcucurrimus, ut alicubi obstes tibi, alicubi irascaris, alicubi instes gravis, sed illo, quod ultimum venit, ut fidem tibi habeas et recta ire te via credas, nihil avocatus transversis multorum vestigiis passim discurrentium, quorundam circa ipsam errantium viam.

Quod desideras autem magnum et summum est deoque vicinum, non concuti. Hanc stabilem animi sedem Græci euthymian vocant, de qua Democriti volumen egregium est; ego tranquillitatem voco. Nec enim imitari et transferre verba ad illorum formam necesse est; res ipsa, de qua agitur, aliquo signanda nomine est, quod appellationis Græcæ vim debet habere, non faciem.

Ergo quærimus, quomodo animus semper æquali secundoque cursu eat propitiusque sibi sit et sua lætus aspiciat et hoc gaudium non interrumpat, sed placido statu maneat nec adtollens se umquam nec deprimens. Id tranquillitas erit. Quomodo ad hanc perveniri possit, in universum quæramus; sumes tu ex publico remedio quantum voles.

Totum interim vitium in medium protrahendum est, ex quo agnoscet quisque partem suam; simul tu intelleges, quanto minus negotii habeas cum fastidio tui quam ii, quos ad professionem speciosam alligatos et sub ingenti titulo laborantis in sua simulatione pudor magis quam voluntas tenet.

Omnes in eadem causa sunt, et hi qui levitate vexantur ac tædio adsiduaque mutatione propositi, quibus semper magis placet quod reliquerunt, et illi, qui marcent et oscitantur. Adice eos, qui non aliter quam quibus difficilis somnus est versant se et hoc atque illo modo componunt, donec quietem lassitudine inveniant. Statum vitæ suæ reformando subinde in eo novissime manent, in quo illos non mutandi odium sed senectus ad novandum pigra deprendit. Adice et illos, qui non constantiæ vitio parum leves sunt sed inertiæ, et vivunt non quomodo volunt, sed quomodo cœperunt.

Innumerabiles deinceps proprietates sunt sed unus effectus vitii, sibi displicere. Hoc oritur ab intemperie animi et cupiditatibus timidis aut parum prosperis, ubi aut non audent quantum concupiscunt, aut non consequuntur et in spem toti prominent; semper instabiles mobilesque sunt, quod necesse est accidere pendentibus. Ad vota sua omni via tendunt et inhonesta se ac difficilia docent coguntque, et ubi sine præmio labor est, torquet illos irritum dedecus, nec dolent prava se sed frustra voluisse.

Tunc illos et pænitentia cœpti tenet et incipiendi timor subrepitque illa animi jactatio non invenientis exitum, quia nec imperare cupiditatibus suis nec obsequi possunt, et cunctatio vitæ parum se explicantis et inter destituta vota torpentis animi situs.

Quæ omnia graviora sunt, ubi odio infelicitatis operosæ ad otium perfugerunt, ad secreta studia, quæ pati non potest animus ad civilia erectus agendique cupidus et natura inquies, parum scilicet in se solaciorum habens; ideo detractis oblectationibus, quas ipsæ occupationes discurrentibus præbent, domum, solitudinem, parietes non fert, invitus aspicit se sibi relictum.

Hinc illud est tædium et displicentia sui et nusquam residentis animi volutatio et otii sui tristis atque ægra patientia; utique ubi causas fateri pudet et tormenta introsus egit verecundia, in angusto inclusæ cupiditates sine exitu se ipsæ strangulant. Inde mæror marcorque et mille fluctus mentis incertæ, quam spes inchoatæ suspensam habent, deploratæ tristem; inde ille adfectus otium suum detestantium querentiumque nihil ipsos habere, quod agant et alienis incrementis inimicissima invidia. Alit enim livorem infelix inertia et omnes destrui cupiunt, quia se non potuere provehere;

ex hac deinde aversatione alienorum processuum et suorum desperatione obirascens fortunæ animus et de sæculo querens et in angulos se retrahens et pœnæ incubans suæ, dum illum tædet sui pigetque. Natura enim humanus animus agilis est et pronus ad motus. Grata omnis illi excitandi se abstrahendique materia est, gratior pessimis quibusque ingeniis, quæ occupationibus libenter deteruntur. Ut ulcera quædam nocituras manus adpetunt et tactu gaudent, et fœdam corporum scabiem delectat quicquid exasperat, non aliter dixerim his mentibus, in quas cupiditates velut mala ulcera eruperunt, voluptati esse laborem vexationemque.

Sunt enim quædam, quæ corpus quoque nostrum eum quodam dolore delectent, ut versare se et mutare nondum fessum latus, et alio atque alio positu ventilari. Qualis ille Homericus Achilles est, modo pronus, modo supinus, in varios habitus se ipse componens, quod proprium ægri est, nihil diu pati et mutationibus ut remediis uti.

Inde peregrinationes suscipiuntur vagæ et invia litora pererrantur et modo mari se modo terra experitur semper præsentibus infesta levitas. " Nunc Campaniam petamus." Jam delicata fastidio sunt: " Inculta videantur, Bruttios et Lucaniæ saltus persequamur." Aliquid tamen inter deserta amœni requiritur, in quo luxuriosi oculi longo locorum horrentium squalore releventur: " Tarentum petatur laudatusque portus et hiberna cæli mitioris et regio vel antiquæ satis opulenta turbæ." Nimis diu a plausu et fragore aures vacaverunt, juvat jam et humano sanguine frui: " Jam flectamus cursum ad urbem." Aliud ex alio iter suscipitur et spectacula spectaculis mutantur. Ut ait Lucretius:

Hoc se quisque modo semper fugit. Sed quid prodest, si non effugit? Sequitur se ipse et urget gravissimus comes.

Itaque scire debemus non locorum vitium esse quo laboramus, sed nostrum; infirmi sumus ad omne tolerandum, nec laboris patientes nec voluptatis nec nostri nec ullius rei diutius. Hoc quosdam egit ad mortem, quod proposita sæpe mutando in eadem revolvebantur et non reliquerant novitati locum. Fastidio esse illis cœpit vita et ipse mundus, et subit illud tabidarum deliciarum: " Quousque eadem? "

Adversus hoc tædium quo auxilio putem utendum quæris. Optimum erat, ut ait Athenodorus, actione rerum et rei publicæ tractatione et officiis civilibus se detinere. Nam ut quidam sole atque exercitatione et cura corporis diem educunt athletisque longe utilissimum est lacertos suos roburque, cui se uni dicaverunt, majore temporis parte nutrire, ita vobis animum ad rerum civilium certamen parantibus in opere esse uno longe pulcherrimum est. Nam cum utilem se efficere civibus mortalibusque propositum habeat, simul et exercetur et proficit, qui in mediis se officiis posuit communia privataque pro facultate administrans.

" Sed quia in hac," inquit, " tam insana hominum ambitione tot calumniatoribus in deterius recta torquentibus parum tuta simplicitas est et plus futurum semper est quod obstet quam quod succedat, a foro quidem et publico recedendum est, sed habet ubi se etiam in privato laxe explicet magnus animus; nec ut leonum animaliumque impetus caveis cœrcetur, sic hominum, quorum maximæ in seducto actiones sunt.

Ita tamen delituerit, ut ubicumque otium suum absc onderit, prodesse velit singulis universisque ingenio, voce, consilio. Nee enim is solus rei publicæ prodest, qui candidatos extrahit et tuetur reos et de pace belloque censet, sed qui juventutem exhortatur, qui in tanta bonorum præceptorum inopia virtutem instillat animis, qui ad pecuniam luxuriamque cursu ruentis prensat ac retrahit et, si nihil aliud, certe moratur, in privato publicum negotium agit.

An ille plus præstat, qui inter peregrinos et cives aut urbanus prætor adeuntibus adsessoris verba pronuntiat, quam qui quid sit justitia, quid pietas, quid patientia, quid fortitudo, quid mortis contemptus, quid deorum intellectus, quam tutum gratuitumque bonum sit bona conscientia?

Ergo si tempus in studia conferas, quod subduxeris officiis, non deserueris nec munus detrectaveris. Neque enim ille solus militat, qui in acie stat et cornu dextrum lævumque defendit, sed et qui portas tuetur et statione minus periculosa, non otiosa tamen fungitur vigiliasque servat et armamentario præest; quæ ministeria, quamvis incruenta sint, in numerum stipendiorum veniunt.

Si te ad studia revocaveris, omne vitæ fastidium effugeris nec noctem fieri optabis tædio lucis, nec tibi gravis eris nec aliis supervacuus; multos in amicitiam adtrahes adfluetque ad te optumus quisque. Numquam enim quamvis obscura virtus latet, sed mittit sui signa; quisquis dignus fuerit, vestigiis illam colliget.

Nam si omnem conversationem tollimus et generi humano renuntiamus vivimusque in nos tantum conversi, sequetur hanc solitudinem omni studio carentem inopia rerum agendarum. Incipiemus ædificia alia ponere, alia subvertere et mare summovere et aquas contra difficultatem locorum educere et male dispensare tempus, quod nobis natura consumendum dedit.

Alii parce illo utimur, alii prodige; alii sic impendimus, ut possimus rationem reddere, alii, ut nullas habeamus reliquias, qua re nihil turpius est. Sæpe grandis natu senex nullum aliud habet argumentum, quo se probet diu vixisse, præter ætatem."

Mihi, carissime Serene, nimis videtur summisisse temporibus se Athenodorus, nimis cito refugisse. Nec ego negaverim aliquando cedendum, sed sensim relate gradu et salvis signis, salva militari dignitate; sanctiores tutioresque sunt hostibus suis, qui in fidem eum armis veniunt. Hoc puto virtuti faciendum studiosoque virtutis.

Si prævalebit fortuna et præcidet agendi facultatem, non statim aversus inermisque fugiat latebras quærens, quasi ullus locus sit, quo non possit fortuna persequi, sed parcius se inferat officiis et cum dilectu inveniat aliquid, in quo utilis civitati sit. Militare non licet?

Honores petat. Privato vivendum est? Sit orator. Silentium indictum est? Tacita advocatione cives juvet. Periculosum etiam ingressu forum est? In domibus, in spectaculis, in conviviis bonum contubernalem, fidelem amicum, temperantem convivam agat. Officia civis amisit? Hominis exerceat.

Ideo magno animo nos non unius urbis mœnibus clusimus, sed in totius orbis commercium emisimus patriamque nobis mundum professi sumus, ut liceret latiorem virtuti campum dare. Præclusum tibi tribunal est et rostris prohiberis aut comitiis? Respice post te quantum latissimarum regionum pateat, quantum populorum; numquam ita tibi magna pars obstruetur, ut non major relinquatur.

Sed vide, ne totum istud tuum vitium sit; non vis enim nisi consul aut prytanis aut ceryx aut sufes administrare rem publicam. Quid si militare nolis nisi imperator aut tribunus? Etiam si alii primam frontem tenebunt, te sors inter triarios posuerit, inde voce, adhortatione, exemplo, animo milita; præcisis quoque manibus ille in prœlio invenit, quod partibus conferat, qui stat tamen et clamore juvat.

Tale quiddam facias. Si a prima te rei publicæ parte fortuna summoverit, stes tamen et clamore juves et. si quis fauces oppresserit, stes tamen et silentio juves. Numquam inutilis est opera civis boni; auditus visusque, voltu, nutu, obstinatione tacita incessuque ipso prodest.

Ut salutaria quædam, quæ citra gustum tactumque odore proficiunt, ita virtus utilitatem etiam ex longinquo et latens fundit. Sive spatiatur et se utitur suo jure, sive precarios habet excessus cogiturque vela contrahere, sive otiosa mutaque est et in angusto circumsæpta, sive adaperta, in quocumque habitu est, proficit. Quid tu parum utile putas exemplum bene quiescentis?

Longe itaque optimum est miscere otium rebus, quotiens actuosa vita impedimentis fortuitis aut civitatis condicione prohibebitur; numquam enim usque eo interclusa sunt omnia, ut nulli actioni locus honestæ sit.

Numquid potes invenire urbem miseriorem quam Atheniensium fuit, cum illam triginta tyranni divellerent? Mille trecentos cives, optimum quemque occiderant nec finem ideo faciebant, sed irritabat se ipsa sævitia. In qua civitate erat Areos pagos, religiosissimum judicium, in qua senatus populusque senatu similis, coibat cotidie carnificum triste collegium et infelix curia tyrannis angustabatur! Poteratne illa civitas conquiescere, in qua tot tyranni erant quot satellites essent? Ne spes quidem ulla recipiendæ libertatis animis poterat offerri, nec ulli remedio locus apparebat contra tantam vim malorum. Unde enim miseræ civitati tot Harmodios?

Socrates tamen in medio erat et lugentis patres consolabatur et desperantis de re publica exhortabatur et divitibus opes suas metuentibus exprobrabat seram periculosæ avaritiæ pænitentiam et imitari volentibus magnum circumferebat exemplar, eum inter triginta dominos liber incederet.

Hunc tamen Athenæ ipsæ in carcere occiderunt, et qui tuto insultaverat agmini tyrannorum, ejus libertatem libertas non tulit. Licet scias et in adflicta re publica esse occasionem sapienti viro ad se proferendum et in florenti ac beata petulantiam, invidiam, mille alia inertia vitia regnare.

Utcumque ergo se res publica dabit, utcumque fortuna permittet, ita aut explicabimus nos aut contrahemus, utique movebimus nec alligati metu torpebimus. Immo ille vir fuerit, qui periculis undique imminentibus, armis circa et catenis frementibus non alliserit virtutem nec absconderit; non est enim servare se obruere.

Vere, ut opinor, Curius Dentatus aiebat, malle se esse mortuum quam vivere; ultimum malorum est e vivorum numero exire, antequam moriaris. Sed faciendum erit, si in rei publicæ tempus minus tractabile incideris, ut plus otio ac litteris vindices, nec aliter quam in periculosa navigatione subinde portum petas nec expectes, donec res te dimittant, sed ab illis te ipse diiungas.

Inspicere autem debebimus primum nosmet ipsos, deinde ea quæ adgrediemur negotia, deinde eos, quorum causa aut cum quibus.

Ante omnia necesse est se ipsum æstimare, quia fere plus nobis videmur posse quam possumus. Alius eloquentiæ fiducia prolabitur, alius patrimonio suo plus imperavit quam ferre posset, alius infirmum corpus laborioso pressit officio. Quorundam parum idonea est verecundia rebus civilibus, quæ firmam frontem desiderant; quorundam contumacia non facit ad aulam; quidam non habent iram in potestate et illos ad temeraria verba quælibet indignatio effert; quidam urbanitatem nesciunt continere nec periculosis abstinent salibus. Omnibus his utilior negotio quies est; ferox impatiensque natura irritamenta nocituræ libertatis evitet.

Æstimanda sunt deinde ipsa, quæ adgredimur, et vires nostræ cum rebus, quas temptaturi sumus, comparandæ; debet enim semper plus esse virium in actore quam in opere; necesse est opprimant onera, quæ ferente majora sunt.

Quædam præterea non tam magna sunt negotia quam fecunda multumque negotiorum ferunt. Et hæc refugienda sunt, ex quibus nova occupatio multiplexque nascetur, nec accedendum eo, unde liber regressus non sit; iis admovenda manus est, quorum finem aut facere aut certe sperare possis, relinquenda, quæ latius actu procedunt nec ubi proposueris desinunt.

Hominum utique dilectus habendus est: an digni sint quibus partem vitæ nostræ impendamus, an ad illos temporis nostri jactura perveniat; quidam enim ultro officia nobis nostra imputant.

Athenodorus ait ne ad cenam quidem se iturum ad eum, qui sibi nil pro hoc debiturus sit. Puto intellegis multo minus ad eos iturum, qui eum amicorum officiis paria mensa faciunt, qui fericula pro congiaris numerant, quasi in alienum honorem intemperantes sint. Deme illis testes spectatoresque, non delectabit popina secreta. Considerandum est, utrum natura tua agendis rebus an otioso studio contemplationique aptior sit, et eo inclinandum, quo te vis ingenii feret. Isocrates Ephorum iniecta manu a foro subduxit utiliorem componendis monumentis historiarum ratus; male enim respondent coacta ingenia, reluctante natura irritus labor est.

Nihil tamen æque oblectaverit animum, quam amicitia fidelis et dulcis. Quantum bonum est, ubi præparata sunt pectora, in quæ tuto secretum omne descendat, quorum conscientiam minus quam tuam timeas, quorum sermo sollicitudinem leniat, sententia consilium expediat, hilaritas tristitiam dissipet, conspectus ipse delectet! Quos scilicet vacuos, quantum fieri poterit, a cupiditatibus eligemus; serpunt enim vitia et in proximum quemque transiliunt et contactu nocent. Itaque quemadmodum

in pestilentia curandum est, ne correptis jam corporibus et morbo flagrantibus adsideamus, quia pericula trahemus adflatuque ipso laborabimus, ita in amicorum legendis ingeniis dabimus operam, ut quam minime inquinatos adsumamus; initium morbi est ægris sana miscere. Nec hoc præceperim tibi, ut neminem nisi sapientem sequaris aut adtrahas. Ubi enim istum invenies, quem tot sæculis quærimus? Pro optimo sit minime malus!

Vix tibi esset facultas dilectus felicioris, si inter Platonas et Xenophontas et illum Socratici fetus proventum bonos quæreres, aut si tibi potestas Catonianæ fieret ætatis, quæ plerosque dignos tulit, qui Catonis sæculo nascerentur, sicut multos pejores quam umquam alias maximorumque molitores scelerum; utraque enim turba opus erat, ut Cato posset intellegi: habere debuit et bonos, quibus se adprobaret, et malos, in quibus vim suam experiretur.

Nunc vero in tanta bonorum egestate minus fastidiosa fiat electio. Præcipue tamen vitentur tristes et omnia deplorantes, quibus nulla non causa in querellas placet. Constet illi licet fides et benivolentia, tranquillitati tamen inimicus est comes perturbatus et omnia gemens.

Transeamus ad patrimonia, maximam humanarum ærumnarum materiam; nam si omnia alia quibus angimur compares, mortes, ægrotationes, metus, desideria, dolorum laborumque patientiam, eum iis quæ nobis mala pecunia nostra exhibet, hæc pars multum prægravabit.

Itaque cogitandum est, quanto levior dolor sit non habere quam perdere; et intellegemus paupertati eo minorem tormentorum quo minorem damnorum esse materiam. Erras enim, si putas animosius detrimenta divites ferre; maximis minimisque corporibus par est dolor vulneris.

Bion eleganter ait non minus molestum esse calvis quam comatis pilos velli. Idem scias licet de pauperibus locupletibusque, par illis esse tormentum; utrique enim pecunia sua obhæsit nec sine sensu revelli potest. Tolerabilius autem est, ut dixi, faciliusque non adquirere quam amittere, ideoque lætiores videbis, quos numquam fortuna respexit, quam quos deseruit.

Vidit hoc Diogenes, vir ingentis animi, et effecit, ne quid sibi eripi posset. Tu istud paupertatem, inopiam, egestatem voca, quod voles ignominiosum securitati nomen impone. Putabo hunc non esse felicem, si quem mihi alium inveneris, cui nihil pereat. Aut ego fallor, aut regnum est inter avaros, circumscriptores, latrones, plagiarios unum esse, cui noceri non possit.

Si quis de felicitate Diogenis dubitat, potest idem dubitare et de deorum immortalium statu, an parum beate degant, quod illis nec prædia nec horti sint nec alieno colono rura pretiosa nec grande in foro fænus. Non te pudet, quisquis divitiis adstupes? Respice agedum mundum; nudos videbis deos, omnia dantis, nihil habentis. Hunc tu pauperem putas an dis immortalibus similem, qui se fortuitis omnibus exuit?

Feliciorem tu Demetrium Pompeianum vocas, quem non puduit locupletiorem esse Pompeio? Numerus illi cotidie servorum velut imperatori exercitus referebatur, cui jam dudum divitiæ esse debuerant duo vicarii et cella laxior.

At Diogeni servus unicus fugit nec eum reducere, eum monstraretur, tanti putavit. " Turpe est," inquit, " Manen sine Diogene posse vivere, Diogenen sine Mane non posse." Videtur mihi dixisse: " Age tuum negotium, fortuna; nihil apud Diogenen jam tui est. Fugit mihi servus, immo liber abii! " Familia petit vestiarium victumque;

tot ventres avidissimorum animalium tuendi sunt, emenda vestis et custodiendæ rapacissimæ manus et flentium detestantiumque ministeriis utendum. Quanto ille felicior, qui nihil ulli debet, nisi cui facillime negat, sibi!

Sed quoniam non est nobis tantum roboris, angustanda certe sunt patrimonia, ut minus ad injurias fortunæ simus expositi. Habiliora sunt corpora in bello illa, quæ in arma sua contrahi possunt, quam quæ superfunduntur et undique magnitudo sua vulneribus obicit. Optimus pecuniæ modus est, qui nec in paupertatem cadit, nec procul a paupertate discedit.

Placebit autem hæc nobis mensura, si prius parsimonia placuerit, sine qua nec ullæ opes sufficiunt, nec ullæ non satis patent, præsertim eum in vicino remedium sit et possit ipsa paupertas in divitias se advocata frugalitate convertere.

Adsuescamus a nobis removere pompam, et usus rerum, non ornamenta, metiri. Cibus famem domet, potio sitim, libido qua necesse est fluat; discamus membris nostris inniti, cultum victumque non ad nova exempla componere, sed ut majorum mores suadent; discamus continentiam augere, luxuriam cœrcere, gloriam temperare, iracundiam lenire, paupertatem æquis oculis aspicere, frugalitatem colere, etiam si multos pudebit, eo plus desideriis naturalibus parvo parata remedia adhibere, spes effrenatas et animum in futura imminentem velut sub vinculis habere, id agere, ut divitias a nobis potius quam a fortuna petamus.

Non potest umquam tanta varietas et iniquitas casuum ita depelli, ut non multum procellarum irruat magna armamenta pandentibus. Cogendæ in artum res sunt, ut tela in vanum cadant, ideoque exilia interim calamitatesque in remedium cessere et levioribus incommodis graviora sanata sunt. Ubi parum audit præcepta animus nec curari mollius potest, quidni consulatur ei, si paupertas ei, ignominia, rerum eversio adhibetur, malo malum opponitur? Adsuescamus ergo cenare posse sine populo et servis paucioribus servire et vestes parare in quod inventæ sunt et habitare contractius. Non in cursu tantum circique certamine, sed in his spatiis vitæ interius fleetendum est.

Studiorum quoque quæ liberalissima impensa est tam diu rationem habet, quam diu modum. Quo innumerabiles libros et bybliothecas, quarum dominus vix tota vita indices perlegit? Onerat discentem turba, non instruit, multoque satius est paucis te auctoribus tradere, quam errare per multos. Quadraginta milia librorum Alexandriæ arserunt;

pulcherrimum regiæ opulentiæ monimentum alius laudaverit, sicut T. Livius, qui elegantiæ regum curæque egregium id opus ait fuisse. Non fuit elegantia illud aut cura, sed studiosa luxuria, immo ne studiosa quidem, quoniam non in studium sed in spectaculum comparaverant, sicut plerisque ignaris etiam puerilium litterarum libri non studiorum instrumenta sed cenationum ornamenta sunt. Paretur itaque librorum quantum satis sit, nihil in apparatum.

" Honestius," inquis, " hoc se impensæ quam in Corinthia pietasque tabulas effuderint." Vitiosum est ubique, quod nimium est. Quid habes, cur ignoscas homini armaria e citro atque ebore captanti, corpora conquirenti aut ignotorum auctorum aut improbatorum et inter tot milia librorum oscitanti, cui voluminum suorum frontes maxime placent titulique?

Apud desidiosissimos ergo videbis quicquid orationum historiarumque est, tecto tenus exstructa loculamenta; jam enim inter balnearia et thermas bybliotheca quoque ut necessarium domus ornamentum expolitur. Ignoscerem plane, si studiorum nimia cupidine erraretur. Nunc ista conquisita, cum imaginibus suis discripta sacrorum opera ingeniorum in speciem et cultum parietum comparantur.

At in aliquod genus vitæ difficile incidisti et tibi ignoranti vel publica fortuna vel privata laqueum impegit, quem nec solvere possis nec rumpere. Cogita compeditos primo ægre ferre onera et impedimenta crurum; deinde ubi non indignari illa sed pati proposuerunt, necessitas fortiter ferre docet, consuetudo facile. Invenies in quolibet genere vitæ oblectamenta et remissiones et voluptates, si volueris mala putare levia potius quam invidiosa facere.

Nullo melius nomine de nobis natura meruit, quæ eum sciret quibus ærumnis nasceremur, calamitatum mollimentum consuetudinem invenit, cito in familiaritatem gravissima adducens. Nemo duraret, si rerum adversarum eandem vim adsiduitas haberet quam primus ictus.

Omnes cum fortuna copulati sumus. Aliorum aurea catena est et laxa, aliorum arta et sordida; sed quid refert? Eadem custodia universos circumdedit alligatique sunt etiam qui alligaverunt, nisi forte tu leviorem in sinistra catenam putas. Alium honores, alium opes vinciunt; quosdam nobilitas, quosdam humilitas premit; quibusdam aliena supra caput imperia sunt, quibusdam sua; quosdam exilia uno loco tenent, quosdam sacerdotia.

Omnis vita servitium est. Adsuescendum est itaque condicioni suæ et quam minimum de illa querendum et quicquid habet circa se commodi adprendendum; nihil tam acerbum est, in quo non æquus animus solacium inveniat. Exiguæ sæpe areæ in multos usus discribentis arte patuerunt et quamvis angustum pedem dispositio fecit habitabilem. Adhibe rationem difficultatibus; possunt et dura molliri et angusta laxari et gravia scite ferentis minus premere.

Non sunt præterea cupiditates in longinquum mittendæ, sed in vicinum illis egredi permittamus, quoniam includi ex toto non patiuntur. Relictis iis, quæ aut non possunt fieri aut difficulter possunt, prope posita speique nostræ adludentia sequamur, sed sciamus omnia æque levia esse, extrinsecus diversas facies habentia, introrsus pariter vana. Nec invideamus altius stantibus; quæ excelsa videbantur, prærupta sunt.

Illi rursus, quos sors iniqua in ancipiti posuit, tutiores erunt superbiam detrahendo rebus per se superbis et fortunam suam quam maxime poterunt in planum deferendo. Multi quidem sunt, quibus necessario hærendum sit in fastigio suo, ex quo non possunt nisi cadendo descendere, sed hoc ipsum testentur maximum onus suum esse, quod aliis graves esse cogantur, nec sublevatos se sed suffixos. Justitia, mansuetudine, humanitate, larga et benigna manu præparent multa ad secundos casus præsidia, quorum spe securius pendeant. Nihil tamen æque nos ab his animi fluctibus vindicaverit, quam semper aliquem incrementis terminum figere, nec fortunæ arbitrium desinendi dare, sed ipsos multo quidem citra exempla hortentur consistere. Sic et aliquæ cupiditates animum acuent et finitæ non in immensum incertumque producent.

Ad imperfectos et mediocres et male sanos hic meus sermo pertinet, non ad sapientem. Huic non timide nec pedetemptim ambulandum est; tanta enim fiducia sui est, ut obviam fortunæ ire non dubitet nec umquam loco illi cessurus sit. Nec habet, ubi illam timeat, quia non mancipia tantum possessionesque et dignitatem, sed corpus quoque suum et oculos et manum et quicquid cariorem vitam facit viro seque ipsum inter precaria numerat vivitque ut commodatus sibi et reposcentibus sine tristitia redditurus.

Nec ideo vilis est sibi, quia scit se suum non esse, sed omnia tam diligenter faciet, tam circumspecte, quam religiosus homo sanctusque solet tueri fidei commissa. Quandoque autem reddere jubebitur, non queretur cum fortuna, sed dicet: "Gratias ago pro eo, quod possedi habuique.

Magna quidem res tuas mercede colui, sed quia ita imperas, do, cedo gratus libensque. Si quid habere me tui volueris etiamnunc, servabo; si aliud placet, ego vero factum signatumque argentum, domum familiamque meam reddo, restitue." Appellaverit natura quæ prior nobis credidit, et huic dicemus: " Recipe animum meliorem quam dedisti. Non tergiversor nec refugio; paratum habes a volente quod non sentienti dedisti: aufer."

Reverti unde veneris quid grave est? Male vivet quisquis nesciet bene mori. Huic itaque primum rei pretium detrahendum est et spiritus inter vilia numerandus. Gladiatores, ut ait Cicero, invisos habemus, si omni modo vitam impetrare cupiunt; favemus, si contemptum ejus præ se ferunt. Idem evenire nobis scias; sæpe enim causa moriendi est timide mori.

Fortuna illa, quæ ludos sibi facit: " Quo," inquit, " te reservem, malum et trepidum animal? Eo magis convulneraberis et confodieris, quia nescis præbere jugulum At tu et vives diutius et morieris expeditius, qui ferrum non subducta cervice nec manibus oppositis sed animose recipis."

Qui mortem timebit, nihil umquam pro homine vivo faciet. At qui sciet hoc sibi cum conciperetur statim condictum, vivet ad formulam et simul illud quoque eodem animi robore præstabit, ne quid ex iis, quæ eveniunt, subitum sit. Quicquid enim fieri potest, quasi futurum sit, prospiciendo malorum omnium impetus molliet, qui ad præparatos expectantesque nihil adferunt novi; securis et beata tantum spectantibus graves veniunt. Morbus est, captivitas, ruina, ignis; nihil horum repentinum est:

sciebam, in quam tumultuosum me contubernium natura elusisset. Totiens in vicinia mea conclamatum est; totiens præter limen immaturas exequias fax cereusque præcessit; sæpe a latere ruentis ædificii fragor sonuit; multos ex iis, quos forum, curia, sermo mecum contraxerat, nox abstulit et iunctas sodalium manus capulus interscidit. Mirer ad me aliquando pericula accessisse, quæ circa me semper erraverint? Magna pars hominum est, quæ navigatura de tempestate non cogitat.

Numquam me in voce bona mali pudebit auctoris. Publilius, tragicis comicisque vehementior ingeniis, quotiens mimicas ineptias et verba ad summam caveam spectantia reliquit, inter multa alia coturno, non tantum sipario, fortiora et hoc ait: Cuivis potest accidere quod cuiquam potest. Hoc si quis in medullas demiserit et omnia aliena mala, quorum ingens cotidie copia est, sic aspexerit, tamquam liberum illis et ad se iter sit, multo ante se armabit quam petatur;

sero animus ad periculorum patientiam post pericula instruitur. " Non putavi hoc futurum" et " Umquam tu hoc eventurum credidisses? " Quare autem non? Quæ sunt divitiæ, quas non egestas et fames et mendicitas a tergo sequatur? Quæ dignitas, cujus non prætextam et augurale et lora patricia sordes comitentur et exprobratio notæ et mille maculæ et extrema contemptio? Quod regnum est, cui non parata sit ruina et proculcatio et dominus et carnifex? Nec magnis ista intervallis divisa, sed horæ momentum interest inter solium et aliena genua.

Scito ergo omnem condicionem versabilem esse et quicquid in ullum incurrit posse in te quoque incurrere. Locuples es: numquid divitior Pompeio? Cui cum Gaius, vetus cognatus, hospes novus, aperuisset Cæsaris domum, ut suam eluderet, defuit panis, aqua! Cum tot flumina possideret in suo orientia, in suo cadentia, mendicavit stilicidia. Fame ac siti periit in palatio cognati, dum illi heres publicum funus esurienti locat! Honoribus summis functus es;

numquid aut tam magnis aut tam insperatis aut tam universis quam Seianus? Quo die illum senatus deduxerat, populus in frusta divisit; in quem quicquid congeri poterat di hominesque contulerant, ex eo nihil superfuit, quod carnifex traheret! Rex es:

non ad Crœsum te mittam, qui rogum suum et accendi vivus et extingui vidit, factus non regno tantum, sed etiam morti suæ superstes, non ad Jugurtham, quem populus Romanus intra annum, quam timuerat, spectavit. Ptolemæum Africæ regem, Armeniæ Mithridaten inter Gaianas custodias vidimus; alter in exilium missus est, alter ut meliore fide mitteretur, optabat! In tanta rerum susum ac deorsum euntium versatione si non quicquid fieri potest pro futuro habes, das in te vires rebus adversis, quas infregit quisquis prior vidit.

Proximum ab his erit, ne aut in supervacuis aut ex supervacuo laboremus, id est, ne quæ aut non possumus consequi concupiscamus, aut adepti vanitatem cupiditatium nostrarum sero post multum pudorem intellegamus. Id est, ne aut labor irritus sit sine effectu aut effectus labore indignus; fere enim ex his tristitia sequitur, si aut non successit aut successus pudet.

Circumcidenda concursatio, qualis est magnæ parti hominum domos et theatra et fora pererrantium; alienis se negotiis offerunt, semper aliquid agentibus similes. Horum si aliquem exeuntem e domo interrogaveris: " Quo tu? Quid cogitas? " respondebit tibi: " Non me hercules scio; sed aliquos videbo, aliquid agam."

Sine proposito vagantur quærentes negotia nec quæ destinaverunt agunt, sed in quæ incucurrerunt. Inconsultus illis vanusque cursus est, qualis formicis per arbusta Tepentibus, quæ in summum cacumen et inde in imum inanes aguntur; his plerique similem vitam agunt, quorum non immerito quis inquietam inertiam dixerit.

Quorundam quasi ad incendium currentium misereberis; usque eo impellunt obvios et se aliosque præcipiant, cum interim cucurrerunt aut salutaturi aliquem non resalutaturum aut funus ignoti hominis prosecuturi aut ad judicium sæpe litigantis aut ad sponsalia sæpe nubentis et lecticam adsectati quibusdam locis etiam tulerunt. Dein domum cum supervacua redeuntes lassitudine iurant nescire se ipsos, quare exierint, ubi fuerint, postero die erraturi per eadem illa vestigia.

Omnis itaque labor aliquo referatur, aliquo respiciat! Non industria inquietos, sed insanos falsæ rerum imagines agitant. Nam ne illi quidem sine aliqua spe moventur; proritat illos alicujus rei species, cujus vanitatem capta mens non coarguit.

Eodem modo unumquemque ex his, qui ad augendam turbam exeunt, inanes et leves causæ per urbem circumducunt; nihilque habentem, in quod laboret, lux orta expellit, et eum multorum frustra liminibus inlisus nomeneulatores persalutavit, a multis exclusus neminem ex omnibus difficilius domi quam se convenit.

Ex hoc malo dependet illud tæterrimum vitium, auscultatio et publicorum secretorumque inquisitio et multarum rerum scientia, quæ nec tuto narrantur nec tuto audiuntur.

Hoc secutum puto Democritum ita cœpisse: " Qui tranquille volet vivere, nec privatim agat multa nec publice," ad supervacua scilicet referentem. Nam si necessaria sunt, et privatim et publice non tantum multa sed innumerabilia agenda sunt; ubi vero nullum officium sollemne nos citat, inhibendæ actiones.

Nam qui multa agit, sæpe fortunæ potestatem sui facit, quam tutissimum est raro experiri, ceterum semper de illa cogitare et nihil sibi de fide ejus promittere. " Navigabo, nisi si quid inciderit " et " Prætor fiam, nisi si quid obstiterit " et " Negotiatio mihi respondebit, nisi si quid intervenerit."

Hoc est quare sapienti nihil contra opinionem dicamus accidere: non illum casibus hominum excerpimus sed erroribus, nec illi omnia ut voluit cedunt, sed ut cogitavit; imprimis autem cogitavit aliquid posse propositis suis resistere. Necesse est autem levius ad animum pervenire destitutæ cupiditatis dolorem, cui successum non utique promiseris.

Faciles etiam nos facere debemus, ne nimis destinatis rebus indulgeamus, transeamusque in ea, in quæ nos casus deduxerit, nec mutationem aut consili aut status pertimescamus, dummodo nos levitas, inimicissimum quieti vitium, non excipiat. Nam et pertinacia necesse est anxia et misera sit, cui fortuna sæpe aliquid extorquet, et levitas multo gravior nusquam se continens. Utrumque infestum est tranquillitati, et nihil mutare posse et nihil pati.

Utique animus ab omnibus externis in se revocandus est. Sibi confidat, se gaudeat, sua suspiciat, recedat quantum potest ab alienis et se sibi adplicet, damna non sentiat, etiam adversa benigne interpretetur.

Nuntiato naufragio Zenon noster, cum omnia sua audiret submersa: " Jubet," inquit, " me fortuna expeditius philosophari." Minabatur Theodoro philosopho tyrannus mortem et quidem insepultam: " Habes," inquit, " cur tibi placeas, hemina sanguinis in tua potestate est; nam quod ad sepulturam pertinet, o te ineptum, si putas mea interesse, supra terram an infra putrescam."

Canus Julius, vir imprimis magnus, cujus admirationi ne hoc quidem obstat, quod nostro sæculo natus est, eum Gaio diu altercatus, postquam abeunti Phalaris ille dixit: " Ne forte inepta spe tibi blandiaris, duci te jussi," "Gratias," inquit, " ago, optime princeps."

Quid senserit dubito, multa enim mihi occurrunt. Contumeliosus esse voluit et ostendere, quanta crudelitas esset, in qua mors beneficium erat? An exprobravit illi cotidianam dementiam? (agebant enim gratias et quorum liberi occisi et quorum bona ablata erant) an tamquam libertatem libenter accepit? Quicquid est, magno animo respondit.

Dicet aliquis: " Potuit post hoc jubere illum Gaius vivere." Non timuit hoc Canus; nota erat Gai in talibus imperiis fides! Credisne illum decem medios usque ad supplicium dies sine ulla sollicitudine exegisse? Verisimile non est, quæ vir ille dixerit, quæ fecerit, quam in tranquillo fuerit.

Ludebat latrunculis, cum centurio agmen periturorum trahens illum quoque excitari juberet. Vocatus numeravit calculos et sodali suo: " Vide," inquit, " ne post mortem meam mentiaris te vicisse "; tum annuens centurioni: " Testis," inquit," eris uno me antecedere." Lusisse tu Canum illa tabula putas? Inlusit! Tristes erant amici talem amissum virum:

" Quid mæsti," inquit, " estis? Vos quæritis an immortales animæ sint; ego jam sciam." Nec desiit veritatem in ipso fine scrutari et ex morte sua quæstionem habere.

Prosequebatur illum philosophus suus nec jam procul erat tumulus, in quo Cæsari deo nostro fiebat cotidianum sacrum; is: " Quid," inquit, " Cane, nune cogitas? Aut quæ tibi mens est? " " Observare," inquit Canus, " proposui illo velocissimo momento an sensurus sit animus exire se " promisitque, si quid explorasset, circumiturum amicos et indicaturum, quis esset animarum status.

Ecce in media tempestate tranquillitas, ecce animus æternitate dignus, qui fatum suum in argumentum veri vocat, qui in ultimo illo gradu positus exeuntem animam percontatur nec usque ad mortem tantum sed aliquid etiam ex ipsa morte discit. Nemo diutius philosophatus est. Non raptim relinquetur magnus vir et cum cura dicendus. Dabimus te in omnem memoriam, clarissimum caput, Gaianæ cladis magna portio!

Sed nihil prodest privatæ tristitiæ causas abiecisse; occupat enim nonnumquam odium generis humani. Cum cogitaveris, quam sit rara simplicitas et quam ignota innocentia et vix umquam, nisi eum expedit, fides, et occurrit tot scelerum felicium turba et libidinis lucra damnaque pariter invisa et ambitio usque eo jam se suis non continens terminis, ut per turpitudinem splendeat: agitur animus in noctem et velut eversis virtutibus, quas nec sperare licet nec habere prodest, tenebræ oboriuntur.

In hoc itaque flectendi sumus, ut omnia vulgi vitia non invisa nobis sed ridicula videantur et Democritum potius imitemur quam Heraclitum. Hic enim, quotiens in publicum processerat, flebat, ille ridebat; huic omnia quæ agimus miseriæ, illi ineptiæ videbantur. Elevanda ergo omnia et facili animo ferenda; humanius est deridere vitam quam deplorare.

Adice quod de humano quoque genere melius meretur qui ridet illud quam qui luget; ille ei spei bonæ aliquid relinquit, hic autem stulte deflet quæ corrigi posse desperat. Et universa contemplanti majoris animi est qui risum non tenet quam qui lacrimas, quando lenissimum adfectum animi movet et nihil magnum, nihil severum, ne miserum quidem ex tanto paratu putat.

Singula propter quæ læti ac tristes sumus sibi quisque proponat et sciet verum esse quod Bion dixit: omnia hominum negotia simillima initiis esse nec vitam illorum magis sanctam aut severam esse quam conceptum, in nihilum recidere de nihilo natos.

Sed satius est publicos mores et humana vitia placide accipere nec in risum nec in lacrimas excidentem; nam alienis malis torqueri æterna miseria est, alienis delectari malis voluptas inhumana, sicut illa inutilis humanitas flere, quia aliquis filium efferat, et frontem suam fingere.

In suis quoque malis ita gerere se oportet, ut dolori tantum des, quantum natura poscit, non quantum consuetudo; plerique enim lacrimas fundunt, ut ostendant, et totiens siccos oculos habent, quotiens spectator defuit, turpe judicantes non flere, eum omnes faciant. Adeo penitus hoc se malum fixit, ex aliena opinione pendere, ut in simulationem etiam res simplicissima, dolor, veniat.

Sequitur pars, quæ solet non immerito contristare et in sollicitudinem adducere. Ubi bonorum exitus mali sunt, ubi Socrates cogitur in carcere mori, Rutilius in exilio vivere, Pompeis et Cicero clientibus suis præbere cervicem, Cato ille, virtutium viva imago, incumbens gladio simul de se actum esse ac de re publica palam facere, necesse est torqueri tam iniqua præmia fortunam persolvere. Et quid sibi quisque tunc speret, cum videat pessima optimos pati? Quid ergo est?

Vide quomodo quisque illorum tulerit, et si fortes fuerunt, ipsorum illos animo desidera, si muliebriter et ignave perierunt, nihil perit; aut digni sunt, quorum virtus tibi placeat, aut indigni, quorum desideretur ignavia. Quid enim est turpius quam si maximi viri timidos fortiter monendo faciunt? Laudemus totiens dignum laudibus et dicamus: " Tanto fortior, tanto felicior!

Omnes effugisti casus, livorem, morbum; existi ex custodia; non tu dignus mala fortuna dis visus es, sed indignus, in quem jam aliquid fortuna posset." Subducentibus vero se et in ipsa morte ad vitam respectantibus manus iniciendæ sunt!

Neminem flebo lætum, neminem flentem; ille lacrimas meas ipse abstersit, hic suis lacrimis effecit, ne ullis dignus sit. Ego Herculem fleam, quod vivus uritur, aut Regulum, quod tot clavis configitur, aut Catonem, quod vulnera vulnerat sua? Omnes isti levi temporis impensa invenerunt, quomodo æterni fierent, et ad immortalitatem moriendo venerunt.

Est et illa sollicitudinum non mediocris materia, si te anxie componas nec ullis simpliciter ostendas, qualis multorum vita est, ficta, ostentationi parata; torquet enim adsidua observatio sui et deprendi aliter ac solet metuit. Nec umquam cura solvimur, ubi totiens nos æstimari putamus quotiens aspici; nam et multa incidunt, quæ invitos denudent, et, ut bene cedat tanta sui diligentia, non tamen jucunda vita aut secura est semper sub persona viventium.

At illa quantum habet voluptatis sincera et per se inornata simplicitas, nihil obtendens moribus suis! Subit tamen et hæc vita contemptus periculum, si omnia omnibus patent; sunt enim qui fastidiant quicquid propius adierunt. Sed nec virtuti periculum est, ne admota oculis revilescat, et satius est simplicitate contemni quam perpetua simulatione torqueri. Modum tamen rei adhibeamus; multum interest, simpliciter vivas an neglegenter.

Multum et in se recedendum est; conversatio enim dissimilium bene composita disturbat et renovat adfectus et quicquid imbecillum in animo nec percuratum est exulcerat. Miscenda tamen ista et alternanda sunt, solitudo et frequentia. Illa nobis faciet hominum desiderium, hæc nostri, et erit altera alterius remedium; odium turbæ sanabit solitudo, tædium solitudinis turba.

Nec in eadem intentione æqualiter retinenda mens est, sed ad iocos devocanda. Cum puerulis Socrates ludere non erubescebat, et Cato vino laxabat animum curis publicis fatigatum, et Scipio triumphale illud ac militare corpus movebat ad numeros, non molliter se infringens, ut nune mos est etiam incessu ipso ultra muliebrem mollitiam fluentibus, sed ut antiqui illi viri solebant inter lusum ac festa tempora virilem in modum tripudiare, non facturi detrimentum, etiam si ab hostibus suis spectarentur.

Danda est animis remissio; meliores acrioresque requieti surgent. Ut fertilibus agris non est imperandum cito enim illos exhauriet' numquam intermissa fecunditas,ita animorum impetus adsiduus labor franget, vires recipient paulum resoluti et remissi; nascitur ex assiduitate laborum animorum hebetatio quædam et languor.

Nec ad hoc tanta hominum cupiditas tenderet, nisi naturalem quandam voluptatem haberet lusus locusque, quorum frequens usus omne animis pondus omnemque vim eripiet; nam et somnus refectioni necessarius est, hunc tamen si per diem noctemque continues, mors erit. Multum interest, remittas aliquid an solvas!

Legum conditores festos instituerunt dies, ut ad hilaritatem homines publice cogerentur, tamquam necessarium laboribus interponentes temperamentum; et magni, ut dixi, viri quidam sibi menstruas certis diebus ferias dabant, quidam nullum non diem inter otium et curas dividebant. Qualem Pollionem Asinium oratorem magnum meminimus, quem nulla res ultra decumam detinuit; ne epistulas quidem post eam horam legebat, ne quid novæ curæ nasceretur, sed totius diei lassitudinem duabus illis horis ponebat. Quidam medio die interiunxerunt et in postmeridianas horas aliquid levioris operæ detulerunt. Majores quoque nostri novam relationem post horam decumam in senatu fieri vetabant. Miles vigilias dividit, et nox immunis est ab expeditione redeuntium.

Indulgendum est animo dandumque subinde otium, quod alimenti ac virium loco sit. Et in ambulationibus apertis vagandum, ut cælo libero et multo spiritu augeat attollatque se animus; aliquando vectatio iterque et mutata regio vigorem dabunt convictusque et liberalior potio. Non numquam et usque ad ebrietatem veniendum, non ut mergat nos, sed ut deprimat; eluit enim curas et ab imo animum movet et ut morbis quibusdam ita tristitiæ medetur; Liberque non ob licentiam linguæ dictus est inventor vini, sed quia liberat servitio curarum animum et adserit vegetatque et audaciorem in omnis conatus facit.

Sed ut libertatis ita vini salubris moderatio est. Solonem Arcesilanque indulsisse vino credunt, Catoni ebrietas obiecta est; facilius efficiet, quisquis obiecit ei, crimen honestum quam turpem Catonem. Sed nec sæpe faciendum est, ne animus malam consuetudinem ducat, et aliquando tamen in exultationem libertatemque extrahendus tristisque sobrietas removenda paulisper.

Nam sive Græco poetæ credimus 'aliquando et insanire jucundum est,' sive Platoni 'frustra poeticas fores compos sui pepulit,' sive Aristoteli' nullum magnum ingenium sine mixtura dementiæ fuit ': non potest grande aliquid et super ceteros loqui nisi mota mens.

Cum vulgaria et solita contempsit instinctuque sacro surrexit excelsior, tunc demum aliquid cecinit grandius ore mortali. Non potest sublime quicquam et in arduo positum contingere, quam diu apud se est; desciscat oportet a solito et efferatur et mordeat frenos et rectorem rapiat suum eoque ferat, quo per se timuisset escendere.

Habes, Serene carissime, quæ possint tranquillitatem tueri, quæ restituere, quæ subrepentibus vitiis resistant. Illud tamen scito, nihil horum satis esse validum rem imbecillam servantibus, nisi intenta et adsidua cura circumit animum labentem.

Index