De Ira

Ad Novatum

Liber I Liber II Liber III

Liber I

Exegisti a me, Novate, ut scriberem quemadmodum posset ira leniri, nec immerito mihi videris hunc præcipue affectum pertimuisse maxime ex omnibus tætrum ac rabidum. Ceteris enim aliquid quieti placidique inest, hic totus concitatus et in impetu doloris est, armorum sanguinis suppliciorum minime humana furens cupiditate, dum alteri noceat sui neglegens, in ipsa irruens tela et ultionis secum ultorem tracturæ avidus.

Quidam itaque e sapientibus viris iram dixerunt brevem insaniam; æque enim impotens sui est, decoris oblita, necessitudinum immemor, in quod cœpit pertinax et intenta, rationi consiliisque præclusa, vanis agitata causis, ad dispectum æqui verique inhabilis, ruinis simillima, quæ super id quod oppressere franguntur.

Ut scias autem non esse sanos quos ira possedit, ipsum illorum habitum intuere; nam ut furentium certa indicia sunt audax et minax vultus, tristis frons, torva facies, citatus gradus, inquietæ manus, color versus, crebra et vehementius acta suspiria, ita irascentium eadem signa sunt:

flagrant ac micant oculi, multus ore toto rubor exæstuante ab imis præcordiis sanguine, labra quatiuntur, dentes comprimuntur, horrent ac surriguntur capilli, spiritus coactus ac stridens, articulorum se ipsos torquentium sonus, gemitus mugitusque et parum explanatis vocibus sermo præruptus et conplosæ sæpius manus et pulsata humus pedibus et totum concitum corpus" magnasque iræ minas agens," fœda visu et horrenda facies depravantium se atque intumescentium

nescias utrum magis detestabile vitium sit an deforme. Cetera licet abscondere et in abdito alere; ira se profert et in faciem exit, quantoque major, hoc effervescit manifestius. Non vides ut omnium animalium, simul ad nocendum insurrexerunt, præcurrant notæ ac tota corpora solitum quietumque egrediantur habitum et feritatem suam exasperent?

Spumant apris ora, dentes acuuntur attritu, taurorum cornua jactantur in vacuum et harena pulsu pedum spargitur, leones fremunt, inflantur irritatis colla serpentibus, rabidarum canum tristis aspectus est. Nullum est animal tam horrendum tam perniciosumque natura, ut non appareat in illo, simul ira invasit, novæ feritatis accessio.

Nec ignoro ceteros quoque affectus vix occultari, libidinem metumque et audaciam dare sui signa et posse prænosci; neque enim ulla vehementior intrat concitatio, quæ nihil moveat in vultu. Quid ergo interest? Quod alii affectus apparent, hic eminet.

Jam vero si effectus ejus damnaque intueri velis, nulla pestis humano generi pluris stetit. Videbis cædes ac venena et reorum mutuas sordes et urbium clades et totarum exitia gentium et principum sub civili hasta capita venalia et subiectas tectis faces nec intra mœnia cœrcitos ignes sed ingentia spatia regionum hostili flamma relucentia.

Aspice nobilissimarum civitatum fundamenta vix notabili a; has ira deiecit. Aspice solitudines per multa milia sine habitatore desertas; has ira exhausit. Aspice tot memoriæ proditos duces mali exempla fati; alium ira in cubili suo confodit, alium intra sacra mensæ jura percussit, alium intra leges celebrisque spectaculum fori lancinavit, alium filii parricidio dare sanguinem jussit, alium servili manu regalem aperire jugulum, alium in cruce membra distendere.

Et adhuc singulorum supplicia narro; quid, si tibi libuerit relictis in quos ira viritim exarsit aspicere cæsas gladio contiones et plebem immisso milite contrucidatam et in perniciem promiscuam totos populos capitis damnatos …

tamquam aut curam nostram deserentibus aut auctoritatem contemnentibus. Quid? Gladiatoribus quare populus irascitur et tam inique, ut injuriam putet, quod non libenter pereunt? Contemni se judicat et vultu, gestu, ardore a spectatore in adversarium vertitur.

Quicquid est tale, non est ira, sed quasi ira, sicut puerorum, qui si ceciderunt, terram verberari volunt et sæpe ne sciunt quidem, cur irascantur, sed tantum irascuntur, sine causa et sine injuria, non tamen sine aliqua injuriæ specie nec sine aliqua pœnæ cupiditate. Deluduntur itaque imitatione plagarum et simulatis deprecantium lacrimis placantur et falsa ultione falsus dolor tollitur.

" Irascimur," inquit, " sæpe non illis qui læserunt, sed iis qui læsuri sunt; ut scias iram non ex injuria nasci." Verum est irasci nos læsuris, sed ipsa cogitatione nos lædunt, et injuriam qui facturus est jam facit.

" Ut scias," inquit, " non esse iram pœnæ cupiditatem, infirmissimi sæpe potentissimis irascuntur nec pœnam concupiscunt quam non sperant." Primum diximus cupiditatem esse pœnæ exigendæ, non facultatem; concupiscunt autem homines et quæ non possunt. Deinde nemo tam humilis est, qui pœnam vel summi hominis sperare non possit; ad nocendum potentes sumus. Aristot elis finitio non multum a nostra abest;

ait enim iram esse cupiditatem doloris reponendi. Quid inter nostram et hanc finitionem intersit, exsequi longum est. Contra utramque dicitur feras irasci nec injuria irritatas nec pœnæ dolorisve alieni causa; nam etiam si hæc efficiunt, non hæc petunt.

Sed dicendum est feras ira carere et omnia animalia præter hominem; nam cum sit inimica rationi, nusquam tamen nascitur, nisi ubi rationi locus est. Impetus habent feræ, rabiem, feritatem, incursum; iram quidem non magis quam luxuriam, et in quasdam voluptates intemperantiores homine sunt.

Non est quod credas illi qui dicit: Non aper irasci meminit, non fidere cursu cerva nec armentis incurrere fortibus ursi. Irasci dicit incitari, impingi; irasci quidem non magis sciunt quam ignoscere.

Muta animalia humanis affectibus carent, habent autem similes illis quosdam impulsus. Alioquin si amor in illis esset et odium, esset amicitia et simultas, dissensio et concordia; quorum aliqua in illis quoque exstant vestigia, ceterum humanorum pectorum propria bona malaque sunt.

Nulli nisi homini concessa prudentia est, providentia, diligentia, cogitatio, nec tantum virtutibus humanis animalia sed etiam vitiis prohibita sunt. Tota illorum ut extra ita intra forma humanæ dissimilis est; regium est illud et principale aliter ductum. Ut vox est quidem, sed non explanabilis et perturbata et verborum inefficax, ut lingua, sed devincta nec in motus varios soluta, ita ipsum principale parum subtile, parum exactum. Capit ergo visus speciesque rerum quibus ad impetus evocetur, sed turbidas et confusas.

Ex eo procursus illorum tumultusque vehementes sunt, metus autem sollicitudinesque et tristitia et ira non sunt, sed his quædam similia. Ideo cito cadunt et mutantur in contrarium et, cum acerrime sævierunt expaveruntque, pascuntur et ex fremitu discursuque vesano statim quies soporque sequitur.

Quid esset ira satis explicitum est. Quo distet ab iracundia apparet; quo ebrius ab ebrioso et timens a timido. Iratus potest non esse iracundus; iracundus potest aliquando iratus non esse.

Cetera, quæ pluribus apud Græcos nominibus in species iram distinguunt, quia apud nos vocabula sua non habent, præteribo, etiam si amarum nos acerbumque dicimus, nec minus stomachosum, rabiosum, clamosum, difficilem, asperum, quæ omnia irarum differentiæ sunt; inter hos morosum ponas licet, delicatum iracundiæ genus.

Quædam enim sunt iræ, quæ intra clamorem considant, quædam non minus pertinaces quam frequentes, quædam sævæ manu verbis parciores, quædam in verborum maled ictorumque amaritudinem effusæ; quædam ultra querellas et aversationes non exeunt, quædam altæ gravesque sunt et introrsus versæ. Mille aliæ species sunt mali multiplicis.

Quid esset ira quæsitum est, an in ullum aliud animal quam in hominem caderet, quo ab iracundia distaret, quot ejus species essent; nunc quæramus an ira secundum naturam sit et an utilis atque ex aliqua parte retinenda.

An secundum naturam sit manifestum erit, si hominem inspexerimus. Quo quid est mitius, dum in recto animi habitus est? Quid autem ira crudelius est? Quid homine aliorum amantius? Quid ira infestius? Homo in adiutorium mutuum genitus est, ira in exitium; hic congregari vult, illa discedere; hic prodesse, illa nocere; hic etiam ignotis succurrere, illa etiam carissimos petere; hic aliorum commodis vel impendere se paratus est, illa in periculum, dummodo deducat, descendere.

Quis ergo magis naturam rerum ignorat quam qui optimo ejus operi et emendatissimo hoc ferum ac perniciosum vitium adsignat? Ira, ut diximus, avida pœnæ est, cujus cupidinem inesse pacatissimo hominis pectori minime secundum ejus naturam est. Beneficiis enim humana vita constat et concordia, nec terrore sed mutuo amore in fœdus auxiliumque commune constringitur.

" Quid ergo? Non aliquando castigatio necessaria est? " Quidni? Sed hæc sine ira, cum ratione; non enim nocet sed medetur specie nocendi. Quemadmodum quædam hastilia detorta, ut corrigamus, adurimus et adactis cuneis, non ut frangamus sed ut explicemus, elidimus, sic ingenia vitio prava dolore corporis animique corrigimus.

Nempe medicus primo in levibus vitiis temptat non multum ex cotidiana consuetudine inflectere et cibis, potionibus, exercitationibus ordinem imponere ac valetudinem tantum mutata vitæ dispositione firmare. Proximum est, ut modus proficiat; si modus et ordo non proficit, subducit aliqua et circumcidit; si ne adhoc quidem respondet, interdicit cibis et abstinentia corpus exonerat; si frustra molliora cesserunt, ferit venam membrisque, si adhærentia nocent et morbum diffundunt, manus adfert; nec ulla dura videtur curatio, cujus salutaris effectus est.

Ita legum præsidem civitatisque rectorem decet, quam diu potest, verbis et his mollioribus ingenia curare, ut facienda suadeat cupiditatemque honesti et æqui conciliet animis faciatque vitiorum odium, pretium virtutium; transeat deinde ad tristiorem orationem, qua moneat adhuc et exprobret; novissime ad pœnas et has adhuc leves, revocabiles decurrat; ultima supplicia sceleribus ultimis ponat, ut nemo pereat, nisi quem perire etiam pereuntis intersit.

Hoc uno medentibus erit dissimilis, quod illi quibus vitam non potuerunt largiri facilem exitum præstant, hic damnatos cum dedecore et traductione vita exigit, non quia delectetur ullius pœna — procul est enim a sapiente tam inhumana feritas — sed ut documentum omnium sint, et quia vivi noluerunt prodesse, morte certe eorum res publica utatur. Non est ergo natura hominis pœnæ adpetens; ideo ne ira quidem secundum naturam hominis, quia pœnæ adpetens est.

Et Platonis argumentum adferam — quid enim nocet alienis uti ex parte qua nostra sunt?: " Vir bonus," inquit, " non lædit." Pœna lædit; bono ergo pœna non convenit, ob hoc nec ira, quia pœna iræ convenit. Si vir bonus pœna non gaudet, non gaudebit ne eo quidem adfectu, cui pœna voluptati est; ergo non est naturalis ira.

Numquid, quamvis non sit naturalis ira, adsumenda est, quia utilis sæpe fuit? Extollit animos et incitat, nec quicquam sine illa magnificum in bello fortitudo gerit, nisi hinc flamma subdita est et hic stimulus peragitavit misitque in pericula audaces. Optimum itaque quidam putant temperare iram, non tollere, eoque detracto, quod exundat, ad salutarem modum cogere, id vero retinere sine quo languebit actio et vis ac vigor animi resolvetur.

Primum facilius est excludere perniciosa quam regere et non admittere quam admissa moderari; nam cum se in possessione posuerunt, potentiora rectore sunt nec recidi se minuive patiuntur.

Deinde ratio ipsa, cui freni traduntur, tam diu potens est quam diu diducta est ab adfectibus; si miscuit se illis et inquinavit, non potest continere quos summovere potuisset. Commota enim semel et excussa mens ei servit quo impellitur.

Quarundam rerum initia in nostra potestate sunt, ulteriora nos vi sua rapiunt nec regressum relinquunt. Ut in præceps datis corporibus nullum sui arbitrium est nec resistere morarive deiecta potuerunt, sed consilium omne et pænitentiam irrevocabilis præcipitatio abscidit et non licet eo non pervenire, quo non ire licuisset, ita animus si in iram, amorem aliosque se proiecit adfectus, non permittitur reprimere impetum; rapiat illum oportet et ad imum agat pondus suum et vitiorum natura proclivis.

Optimum est primum irritamentum iræ protinus spernere ipsisque repugnare seminibus et dare operam, ne incidamus in iram. Nam si cœpit ferre transversos, difficilis ad salutem recursus est, quoniam nihil rationis est, ubi semel adfectus inductus est jusque illi aliquod voluntate nostra datum est; faciet de cetero quantum volet, non quantum permiseris.

In primis, inquam, finibus hostis arcendus est; nam cum intravit et portis se intulit, modum a captivis non accipit. Neque enim sepositus est animus et extrinsecus speculatur adfectus, ut illos non patiatur ultra quam oportet procedere, sed in adfectum ipse mutatur ideoque non potest utilem illam vim et salutarem proditam jam infirmatamque revocare.

Non enim, ut dixi, separates ista sedes suas diductasque habent, sed affectus et ratio in melius peiusque mutatio animi est. Quomodo ergo ratio occupata et oppressa vitiis resurget, quæ iræ cessit? Aut quemadmodum ex confusione se liberabit, in qua pejorum mixtura prævaluit? " Sed quidam," inquit, " in ira se continent.

" Utrum ergo ita ut nihil faciant eorum quæ ira dictat an ut aliquid? Si nihil faciunt, apparet non esse ad actiones rerum necessariam iram, quam vos, quasi fortius aliquid ratione haberet, advocabatis.

Denique interrogo: valentior est quam ratio an infirmior? Si valentior, quomodo illi modum ratio poterit imponere, cum parere nisi imbecilliora non soleant? Si infirmior est, sine hac per se ad rerum effectus sufficit ratio nec desiderat inbecillioris auxilium. " At irati quidam constant sibi et se continent.

" Quando? Cum jam ira evanescit et sua sponte decedit, non cum in ipso fervore est; tunc enim potentior est. " Quid ergo?

Non aliquando in ira quoque et dimittunt incolumes intactosque quos oderunt et a nocendo abstinent? " Faciunt. Quando? Cum adfectus repercussit adfectum et aut metus aut cupiditas aliquid impetravit. Non rationis tunc beneficio quievit, sed affectuum infida et mala pace.

Deinde nihil habet in se utile nec acuit animum ad res bellicas. Numquam enim virtus vitio adiuvanda est se contenta. Quotiens impetu opus est, non irascitur sed exsurgit et in quantum putavit opus esse concitatur remittiturque, non aliter quam quæ tormentis exprimuntur tela in potestate mittentis sunt in quantum torqueantur.

" Ira," inquit Aristoteles, " necessaria est, nec quicquam sine illa expugnari potest, nisi illa implet animum et spiritum accendit; utendum autem illa est non ut duce sed ut milite." Quod est falsum. Nam si exaudit rationem sequiturque qua ducitur, jam non est ira, cujus proprium est contumacia; si vero repugnat et non ubi jussa est quiescit, sed libidine ferociaque provehitur,tam inutilis animi minister est quam miles, qui signum receptui neglegit.

Itaque si modum adhiberi sibi patitur, alio nomine appellanda est, desit ira esse, quam effrenatam indomitamque intellego; si non patitur, perniciosa est nec inter auxilia numeranda; ita aut ira non est aut inutilis est.

Nam si quis pœnam exigit non ipsius pœnæ avidus sed quia oportet, non est adnumerandus iratis. Hic erit utilis miles qui scit parere consilio; adfectus quidem tam mali ministri quam duces sunt.

Ideo numquam adsumet ratio in adiutorium improvidos et violentos impetus, apud quos nihil ipsa auctoritatis habeat, quos numquam comprimere possit, nisi pares illis similisque opposuerit, ut iræ metum, inertiæ iram, timori cupiditatem.

Absit hoc a virtute malum, ut umquam ratio ad vitia confugiat! Non potest hic animus fidele otium capere, quatiatur necesse est fluctueturque, qui malis suis tutus est, qui fortis esse nisi irascitur non potest, industrius nisi cupit, quietus nisi timet: in tyrannide illi vivendum est in alicujus adfectus venienti servitutem. Non pudet virtutes in clientelam vitiorum demittere?

Deinde desinit quicquam posse ratio, si nihil potest sine adfectu, et incipit par illi similisque esse. Quid enim interest, si æque adfectus inconsulta res est sine ratione quam ratio sine adfectu inefficax? Par utrumque est, ubi esse alterum sine altero non potest. Quis autem sustineat adfectum exæquare rationi? " Ita," inquit, " utilis adfectus est, si modicus est."

Immo si natura utilis est. Sed si impatiens imperii rationisque est, hoc dumtaxat moderatione consequetur, ut quo minor fuerit, minus noceat: ergo modicus affectus nihil aliud quam malum modicum est.

" Sed adversus hostes," inquit, " necessaria est ira." Nusquam minus; ubi non effusos esse oportet impetus sed temperatos et obœdientes. Quid enim est aliud quod barbaros tanto robustiores corporibus, tanto patientiores laborum comminuat nisi ira infestissima sibi?

Gladiatores quoque ars tuetur, ira denudat. Deinde quid opus est ira, cum idem proficiat ratio? An tu putas venatorem irasci feris? Atqui et venientis excipit et fugientis persequitur, et omnia illa sine ira facit ratio. Quid Cimbrorum Teutonorumque tot milia superfusa Alpibus ita sustulit, ut tantæ cladis notitiam ad suos non nuntius sed fama pertulerit, nisi quod erat illis ira pro virtute? Quæ ut aliquando propulit stravitque obvia, ita sæpius sibi exitio est. Germanis quid est animosius? Quid ad incursum acrius?

Quid armorum cupidius, quibus innascuntur innutriunturque, quorum unica illis cura est in alia neglegentibus? Quid induratius ad omnem patientiam, ut quibus magna ex parte non tegimenta corporum provisa sint, non suffugia adversus perpetuum cæli rigorem?

Hos tamen Hispani Gallique et Asiæ Syriæque molles bello viri, antequam legio visatur, cædunt ob nullam aliam rem opportunos quam iracundiam. Agedum illis corporibus, illis animis delicias, luxum, opes ignorantibus da rationem, da disciplinam: ut nil amplius dicam, necesse erit certe nobis mores Romanos repetere.

Quo alio Fabius affectas imperii vires recreavit, quam quod cunctari et trahere et morari sciit, quæ omnia irati nesciunt? Perierat imperium, quod tunc in extremo stabat, si Fabius tantum ausus esset quantum ira suadebat: habuit in consilio fortunam publicam et æstimatis viribus, ex quibus jam perire nihil sine universo poterat, dolorem ultionemque seposuit in unam utilitatem et occasiones intentus; iram ante vicit quam Hannibalem. Quid Scipio?

Non relicto Hannibale et Punico exercitu omnibusque, quibus irascendum erat, bellum in Africam transtulit tam lentus, ut opinionem luxuriæ segnitiæque malignis daret?

Quid alter Scipio? Non circa Numantiam multum diuque sedit et hunc suum publicumque dolorem æquo animo tulit, diutius Numantiam quam Carthaginem vinci? Dum circumvallat et includit hostem, eo compulit, ut ferro ipsi suo caderent.

Non est itaque utilis ne in prœliis quidem aut bellis ira; in temeritatem enim prona est et pericula, dum inferre vult, non cavet. Illa certissima est virtus quæ se diu multumque circumspexit et rexit et ex lento ac destinato provexit.

"Quid ergo? " inquit, " vir bonus non irascitur, si cædi patrem suum viderit, si rapi matrem? " Non irascetur, sed vindicabit, sed tuebitur. Quid autem times, ne parum magnus illi stimulus etiam sine ira pietas sit? Aut dic eodem modo: " Quid ergo? Cum videat secari patrem suum filiumve, vir bonus non flebit nec linquetur animo? " Quæ accidere feminis videmus, quotiens illas levis periculi suspicio perculit.

Officia sua vir bonus exsequetur inconfusus, intrepidus; et sic bono viro digna faciet, ut nihil faciat viro indignum. Pater cædetur, defendam; cæsus est, exsequar, quia oportet, non quia dolet. " Irascuntur boni viri pro suorum injuriis.

" Cum hoc dicis, Theophraste, quæris invidiam præceptis fortioribus et relicto judice ad coronam venis. Quia unusquisque in ejusmodi suorum casu irascitur, putas judicaturos homines id fieri debere quod faciunt; fere enim justum quisque affectum judicat quem adgnoscit.

Sed idem faciunt, si calda non bene præbetur, si vitreum fractum est, si calceus luto sparsus est. Non pietas illam iram sed infirmitas movet, sicut pueris, qui tam parentibus amissis flebunt quam nucibus.

Irasci pro suis non est pii animi sed infirmi; illud pulchrum dignumque, pro parentibus, liberis, amicis, civibus prodire defensorem ipso officio ducente, volentem, judicantem, providentem, non impulsum et rabidum. Nullus enim affectus vindicandi cupidior est quam ira et ob id ipsum ad vindicandum inhabilis; prærapida et amens, ut omnis fere cupiditas, ipsa sibi in id in quod properat opponitur. Itaque nec in pace nec in bello umquam bono fuit; pacem enim similem belli efficit, in armis vero obliviscitur Martem esse communem venitque in alienam potestatem, dum in sua non est.

Deinde non ideo vitia in usum recipienda sunt, quia aliquando aliquid effecerunt; nam et febres quædam genera valetudinis levant, nec ideo non ex toto illis caruisse melius est. Abominandum remedi genus est sanitatem debere morbo. Simili modo ira, etiam si aliquando ut venenum et præcipitatio et naufragium ex inopinato profuit, non ideo salutaris judicanda est; sæpe enim saluti fuere pestifera.

Deinde quæ habenda sunt, quo majora eo meliora et optabiliora sunt. Si justitia bonum est, nemo dicet meliorem futuram, si quid detractum ex ea fuerit; si fortitudo bonum est, nemo illam desiderabit ex aliqua parte deminui.

Ergo et ira quo major hoc melior; quis enim ullius boni accessionem recusaverit? Atqui augeri illam inutile est; ergo et esse. Non est bonum quod incremento malum fit.

" Utilis," inquit, " ira est, quia pugnaciores facit." Isto modo et ebrietas; facit enim protervos et audaces multique meliores ad ferrum fuere male sobrii; isto modo dic et phrenesin atque insaniam viribus necessariam, quia sæpe validiores furor reddit. Quid?

Non aliquotiens metus ex contrario fecit audacem, et mortis timor etiam inertissimos excitavit in prœlium? Sed ira, ebrietas, metus aliaque ejusmodi fœda et caduca irritamenta sunt nec virtutem instruunt, quæ nihil vitiis eget, sed segnem alioqui animum et ignavum paullum adlevant. Nemo irascendo fit fortior, nisi qui fortis sine ira non fuisset.

Ita non in adiutorium virtutis venit, sed in vicem. Quid quod, si bonum esset ira, perfectissimum quemque sequeretur? Atqui iracundissimi infantes senesque et ægri sunt, et invalidum omne natura querulum est.

" Non potest," inquit, " fieri " Theophrastus " ut non vir bonus irascatur malis." Isto modo quo melior quisque, hoc iracundior erit; vide ne contra placidior sonitusque affectibus et cui nemo odio sit.

Peccantis vero quid habet cur oderit, cum error illos in ejusmodi delicta compellat? Non est autem prudentis errantis odisse; alioqui ipse sibi odio erit. Cogitet quam multa contra bonum morem faciat, quam multa ex is, quæ egit, veniam desiderent; jam irascetur etiam sibi. Neque enim æquus judex aliam de sua, aliam de aliena causa sententiam fert.

Nemo, inquam, invenietur qui se possit absolvere, et innocentem quisque se dicit respiciens testem, non conscientiam. Quanto humanius mitem et patrium animum præstare peccantibus et illos non persequi, sed revocare! Errantem per agros ignorantia viæ melius est ad rectum iter admovere quam expellere.

Corrigendus est itaque, qui peccat, et admonitione et vi, et molliter et aspere, meliorque tam sibi quam aliis faciendus non sine castigatione, sed sine ira; quis enim cui medetur irascitur? At corrigi nequeunt nihilque in illis lene aut spei bonæ capax est. Tollantur e cœtu mortalium facturi pejora quæ contingunt, et quo uno modo possunt desinant mali esse, sed hoc sine odio.

Quid enim est, cur oderim eum, cui tum maxime prosum, cum illum sibi eripio? Num quis membra sua tunc odit, cum abscidit? Non est illa ira, sed misera curatio. Rabidos effligimus canes et trucem atque immansuetum bovem occidimus et morbidis pecoribus, ne gregem polluant, ferrum demittimus; portentosos fetus exstinguimus, liberos quoque, si debiles monstrosique editi sunt, mergimus; nec ira, sed ratio est a sanis inutilia secernere.

Nil minus quam irasci punientem decet, cum eo magis ad emendationem pœna proficiat, si judicio lata est. Inde est, quod Socrates servo ait: " Cæderem te, nisi irascerer." Admonitionem servi in tempus sanius distulit, illo tempore se admonuit. Cujus erit tandem temperatus affectus, cum Socrates non sit ausus se iræ committere?

Ergo ad cœrcitionem errantium sceleratorumque irato castigatore non opus est; nam cum ira delictum animi sit, non oportet peccata corrigere peccantem. " Quid ergo? Non irascar latroni? Quid ergo? Non irascar venefico? " Non; neque enim mihi irascor, cum sanguinem mitto. Omne pœnæ genus remedi loco admoveo.

Tu adhuc in prima parte versaris errorum nec graviter labens sed frequenter; obiurgatio te primum secreta deinde publicata emendare temptabit. Tu longius jam processisti, quam ut possis verbis sanari; ignominia contineberis. Tibi fortius aliquid et quod sentias inurendum est; in exilium et loca ignota mittens. In te duriora remedia jam solida nequitia desiderat; et vincula publica et carcer adhibebitur.

Tibi insanabilis animus et sceleribus scelera contexens, et jam non causis, quæ numquam malo defuturæ sunt, impelleris, sed satis tibi est magna ad peccandum causa peccare, perbibisti nequitiam et ita visceribus immiscuisti, ut nisi cum ipsis exire non possit; olim miser mori quæris; bene de te merebimur, auferemus tibi istam qua vexas, vexaris insaniam et per tua alienaque volutato supplicia id quod unum tibi bonum superest repræsentabimus, mortem. Quare irascar cui cum maxime prosum? Interim optimum misericordiæ genus est occidere.

Si intrassem valetudinarium exercitus ut sciens aut domus divitis, non idem imperassem omnibus per diversa ægrotantibus; varia in tot animis vitia video et civitati curandæ adhibitus sum; pro cujusque morbo medicina quæratur, hunc sanet verecundia, hunc peregrinatio, hunc dolor, hunc egestas, hunc ferrum.

Itaque etsi perversa induenda magistratui vestis et convocanda classico contio est, procedam in tribunal non furens nec infestus sed vultu legis et illa sollemnia verba leni magis gravique quam rabida voce concipiam et agi lege jubebo non iratus sed severus; et cum cervicem noxio imperabo præcidi et cum parricidas insuam culleo et cum mittam in supplicium militare et cum Tarpeio proditorem hostemve publicum imponam, sine ira eo vultu animoque ero, quo serpentes et animalia venenata percutio.

" Iracundia opus est ad puniendum." Quid? Tibi lex videtur irasci iis quos non novit, quos non vidit, quos non futuros sperat? Illius itaque sumendus est animus, quæ non irascitur, sed constituit. Nam si bono viro ob mala facinora irasci convenit, et ob secundas res malorum hominum invidere conveniet. Quid enim est indignius quam florere improbos quosdam et eos indulgentia fortunæ abuti, quibus nulla potest satis mala inveniri fortuna? Sed tam commoda illorum sine invidia videbit quam scelera sine ira; bonus judex damnat improbanda, non odit. " Quid ergo?

Non, cum ejusmodi aliquid sapiens habebit in manibus, tangetur animus ejus eritque solito commotior? " Fateor; sentiet levem quendam tenuemque motum; nam, ut dicit Zenon, in sapientis quoque animo, etiam eum vulnus sanatum est, cicatrix manet. Sentiet itaque suspiciones quasdam et umbras affectuum, ipsis quidem carebit.

Aristoteles ait affectus quosdam, si quis illis bene utatur, pro armis esse. Quod verum foret, si velut bellica instrumenta sumi deponique possent induentis arbitrio. Hæc arma, quæ Aristoteles virtuti dat, ipsa per se pugnant, non expectant manum, et habent, non habentur.

Nil aliis instrumentis opus est, satis nos instruxit ratione natura. Hoc dedit telum firmum, perpetuum, obsequens, nec anceps nec quod in dominum remitti posset. Non ad providendum tantum, sed ad res gerendas satis est per se ipsa ratio; etenim quid est stultius quam hanc ab iracundia petere præsidium, rem stabilem ab incerta, fidelem ab infida, sanam ab ægra?

Quid, quod ad actiones quoque, in quibus solis opera iracundiæ videtur necessaria, multo per se ratio fortior est? Nam eum judicavit aliquid faciendum, in eo perseverat; nihil enim melius inventura est se ipsa, quo mutetur; ideo stat semel constitutis.

Iram sæpe misericordia retro egit; habet enim non solidum robur sed vanum tumorem violentisque principiis utitur, non aliter quam qui a terra venti surgunt et fluminibus paludibusque concepti sine pertinacia vehementes sunt.

Incipit magno impetu, deinde deficit ante tempus fatigata, et, quæ nihil aliud quam crudelitatem ac nova genera pœnarum versaverat, cum animadvertendum est, jam fracta lenisque est. Affectus cito cadit, æqualis est ratio.

Ceterum etiam ubi perseveravit ira, nonnumquam, si plures sunt qui perire meruerunt, post duorum triumve sanguinem occidere desinit. Primi ejus ictus acres sunt; sic serpentium venena a cubili erepentium nocent, innoxii dentes sunt, cum illos frequens morsus exhausit.

Ergo non paria patiuntur qui paria commiserant, et sæpe qui minus commisit plus patitur, quia recentiori obiectus est. Et in totum inæqualis est; modo ultra quam oportet excurrit, modo citerius debito resistit; sibi enim indulget et ex libidine judicat et audire non vult et patrocinio non relinquit locum et ea tenet quæ invasit et eripi sibi judicium suum, etiam si pravum est, non sinit.

Ratio utrique parti tempus dat, deinde advocationem et sibi petit, ut excutiendæ veritati spatium habeat; ira festinat. Ratio id judicare vult quod æquum est; ira id æquum videri vult quod judicavit.

Ratio nil præter ipsum de quo agitur spectat; ira vanis et extra causam obversantibus commovetur. Vultus illam securior, vox clarior, sermo liberior, cultus delicatior, advocatio ambitiosior, favor popularis exasperant; sæpe infesta patrono reum damnat; etiam si ingeritur oculis veritas, amat et tuetur errorem; coargui non vult et in male cœptis honestior illi pertinacia videtur quam pænitentia.

Cn. Piso fuit memoria nostra vir a multis vitiis integer, sed pravus et cui placebat pro constantia rigor. Is cum iratus duci jussisset eum, qui ex commeatu sine commilitone redierat, quasi interfecisset quem non exhibebat, roganti tempus aliquod ad conquirendum non dedit. Damnatus extra vallum productus est et jam cervicem porrigebat, cum subito apparuit ille commilito qui occisus videbatur.

Tunc centurio supplicio præpositus condere gladium speculatorem jubet, damnatum ad Pisonem reducit redditurus Pisoni innocentiam; nam militi fortuna reddiderat. Ingenti concursu deducuntur complexi alter alterum eum magno gaudio castrorum commilitones. Conscendit tribunal furens Piso ac jubet duci utrumque, et eum militem qui non occiderat et eum qui non perierat. Quid hoc indignius?

Quia unus innocens apparuerat, duo peribant. Piso adjecit et tertium. Nam ipsum centurionem, qui damnatum reduxerat, duci jussit. Constituti sunt in eodem illo loco perituri tres ob unius innocentiam.

O quam sollers est iracundia ad fingendas causas furoris! " Te," inquit, " duci jubeo, quia damnatus es; te, quia causa damnationis commilitoni fuisti; te, quia jussus occidere imperatori non paruisti." Excogitavit quemadmodum tria crimina faceret, quia nullum invenerat.

Habet, inquam, iracundia hoc mali; non vult regi. Irascitur veritati ipsi, si contra voluntatem suam apparuit; cum clamore et tumultu et totius corporis jactatione quos destinavit insequitur adjectis conviciis maledictisque. Hoc non facit ratio;

sed si ita opus est, silens quietaque totas domus funditus tollit et familias rei publicæ pestilentes cum coniugibus ac liberis perdit, tecta ipsa diruit et solo exæquat et inimica libertati nomina exstirpat. Hoc non frendens nec caput quassans nec quicquam indecorum judici faciens, cujus tum maxime placidus esse debet et in statu vultus, cum magna pronuntiat.

" Quid opus est," inquit Hieronymus, " cum velis cædere aliquem, tua prius labra mordere? " Quid, si ille vidisset desilientem de tribunali proconsulem et fasces lictori auferentem et suamet vestimenta scindentem, quia tardius scindebantur aliena?

Quid opus est mensam evertere? Quid pocula adfligere? Quid se in columnas impingere? Quid capillos avellere, femur pectusque percutere? Quantam iram putas, quæ, quia in alium non tam cito quam vult erumpit, in se revertitur? Tenentur itaque a proximis et rogantur, ut sibi ipsi placentur.

Quorum nil facit quisquis vacuus ira meritam cuique pœnam iniungit. Dimittit sæpe eum, cujus peccatum deprendit. Si pænitentia facti spem bonam pollicetur, si intellegit non ex alto venire nequitiam, sed summo, quod aiunt, animo inhærere, dabit impunitatem nec accipientibus nocituram nec dantibus;

nonnumquam magna scelera levius quam minora compescet, si illa lapsu, non crudelitate commissa sunt, his inest latens et operta et inveterata calliditas; idem delictum in duobus non eodem malo afficiet, si alter per neglegentiam admisit, alter curavit ut nocens esset.

Hoc semper in omni animadversione servabit, ut sciat alteram adhiberi, ut emendet malos, alteram, ut tollat; in utroque non præterita, sed futura intuebitur — nam, ut Plato ait, nemo prudens punit, quia peccatum est, sed ne peccetur; revocari enim præterita non possunt, futura prohibentur, et quos volet nequitiæ male cedentis exempla fieri, palam occidet, non tantum ut pereant ipsi, sed ut alios pereundo deterreant.

Hæc cui expendenda æstimandaque sunt, vides quam debeat omni perturbatione liber accedere ad rem summa diligentia tractandam, potestatem vitæ necisque; male irato ferrum committitur.

Ne illud quidem judicandum est, aliquid iram ad magnitudinem animi conferre. Non est enim illa magnitudo; tumor est. Nec corporibus copia vitiosi umoris intentis morbus incrementum est sed pestilens abundantia.

Omnes, quos vecors animus supra cogitationes extollit humanas, altum quiddam et sublime spirare se credunt; ceterum nil solidi subest, sed in ruinam prona sunt quæ sine fundamentis crevere. Non habet ira cui insistat. Non ex firmo mansuroque oritur, sed ventosa et inanis est tantumque abest a magnitudine animi, quantum a fortitudine audacia, a fiducia insolentia, ab austeritate tristitia, a severitate crudelitas.

Multum, inquam, interest inter sublimem animum et superbum. Iracundia nihil amplum decorumque molitur; contra mihi videtur veternosi et infelicis animi, imbecillitatis sibi conscii, sæpe indolescere, ut exulcerata et ægra corpora, quæ ad tactus levissimos gemunt. Ita ira muliebre maxime ac puerile vitium est. " At incidit et in viros." Nam viris quoque puerilia ac muliebria ingenia sunt.

" Quid ergo? Non aliquæ voces ab iratis emittuntur quæ magno emissæ videantur animo? " Immo veram ignorantibus magnitudinem, qualis illa dira et abominanda: " Oderint, dum metuant." Sullano scias sæculo scriptam. Nescio utrum sibi pejus optaverit, ut odio esset, an ut timori. " Oderint." Occurrit illi futurum, ut exsecrentur, insidientur, opprimant. Quid adjecit? Di illi male faciant, adeo repperit dignum odio remedium. " Oderint "quid tum? Dum pareant? Non; dum probent? Non; quid ergo? " Dum timeant." Sic ne amari quidem vellem. Magno hoc dictum spiritu putas? Falleris;

nec enim magnitudo ista est sed immanitas. Non est quod credas irascentium verbis, quorum strepitus magni, minaces sunt, intra mens pavidissima.

Nec est quod existimes verum esse, quod apud disertissimum virum T. Livium dicitur: " Vir ingenii magni magis quam boni." Non potest istud separari; aut et bonum erit aut nec magnum, quia magnitudinem animi inconcussam intellego et introrsus solidam et ab imo parem firmamque, qualis inesse malis ingeniis non potest.

Terribilia enim esse et tumultuosa et exitiosa possunt; magnitudinem quidem, cujus firmamentum roburque bonitas est, non habebunt. Ceterum sermone, conatu et omni extra paratu facient magnitudinis fidem;

eloquentur aliquid, quod tu magni animi putes, sicut C. Cæsar, qui iratus cælo, quod obstreperetur pantomimis, quos imitabatur studiosius quam spectabat, quodque comessatio sua fulminibus terreretur — prorsus parum certis — ad pugnam vocavit Iovem et quidem sine missione, Homericum illum exclamans versum: ἤ μ’ ἀνάειρ’ ἐγὼ σέ; Quanta dementia fuit! Putavit aut sibi noceri ne ab Iove quidem posse aut se nocere etiam Jovi posse. Non puto parum momenti hanc ejus vocem ad incitandas conjuratorum mentes addidisse; ultimæ enim patientiæ visum est eum ferre, qui Iovem non ferret!

Nihil ergo in ira, ne cum videtur quidem vehemens et deos hominesque despiciens, magnum, nihil nobile est. Aut si videtur alicui magnum animum ira producere, videatur et luxuria — ebore sustineri vult, purpura vestiri, auro tegi, terras transferre, maria concludere, flumina præcipitare, nemora suspendere;

videatur et avaritia magni animi acervis auri argentique incubat et provinciarum nominibus agros colit et sub singulis vilicis latiores habet fines quam quos consules sortiebantur;

videatur et libido magni animi — transnat freta, puerorum greges castrat, sub gladium mariti venit morte contempta; videatur et ambitio magni animi — non est contenta honoribus annuis; si fieri potest, uno nomine occupare fastus vult, per omnem orbem titulos disponere. Omnia ista, non refert in quantum procedant extendantque se, angusta sunt, misera, depressa;

sola sublimis et excelsa virtus est, nec quicquam magnum est nisi quod simul placidum.

Liber II

Primus liber. Novate, benigniorem habuit materiam; facilis enim in proclivia vitiorum decursus est. Nunc ad exiliora veniendum est; quærimus enim ira utrum judicio an impetu incipiat, id est utrum sua sponte moveatur an quemadmodum pleraque, quæ intra nos non insciis nobis oriuntur.

Debet autem in hæc se demittere disputatio, ut ad illa quoque altiora possit exsurgere. Nam et in corpore nostro ossa nervique et articuli, firmamenta totius et vitalia, minime speciosa visu, prius ordinantur, deinde hæc, ex quibus omnis in faciem adspectumque decor est; post hæc omnia, qui maxime oculos rapit, color ultimus perfecto jam corpore adfunditur.

Iram quin species oblata injuriæ moveat non est dubium; sed utrum speciem ipsa statim sequatur et non accedente animo excurrat, an illo adsentiente moveatur quærimus.

Nobis placet nihil illam per se audere sed animo adprobante; nam speciem capere acceptæ injuriæ et ultionem ejus concupiscere et utrumque conjungere, nec lædi se debuisse et vindicari debere, non est ejus impetus, qui sine voluntate nostra concitatur. Ille simplex est, hic compositus et plura continens; intellexit aliquid, indignatus est, damnavit, ulciscitur:

hæc non possunt fieri, nisi animus eis quibus tangebatur adsensus est.

" Quorsus," inquis, " hæc quæstio pertinet? " Ut sciamus quid sit ira. Nam si invitis nobis nascitur, numquam rationi succumbet. Omnes enim motus, qui non voluntate nostra fiunt, invicti et inevitabiles sunt, ut horror frigida aspersis, ad quosdam tactus aspernatio; ad pejores nuntios subriguntur pili et rubor ad improba verba suffunditur sequiturque vertigo prærupta cernentis. Quorum quia nihil in nostra potestate est, nulla quo minus fiant ratio persuadet. Ira præceptis fugatur;

est enim voluntarium animi vitium, non ex his, quæ condicione quadam humanæ sortis eveniunt ideoque etiam sapientissimis accidunt, inter quæ et primus ille ictus animi ponendus est, qui nos post opinionem injuriæ movet.

Hic subit etiam inter ludicra scænæ spect acula et lectiones rerum vetustarum. Sæpe Clodio Ciceronem expellenti et Antonio occidenti videmur irasci; quis non contra Mari arma, contra Sullæ proscriptionem concitatur? Quis non Theodoto et Achillæ et ipsi puero non puerile auso facinus infestus est?

Cantus nos nonnumquam et citata modulatio instigat Martiusque ille tubarum sonus; movet mentes et atrox pictura et justissimorum suppliciorum tristis adspectus;

inde est quod adridemus ridentibus et contristat nos turba mærentium et effervescimus ad aliena certamina. Quæ non sunt iræ, non magis quam tristitia est, quæ ad conspectum mimici naufragii contrahit frontem, non magis quam timor, qui Hannibale post Cannas mœnia circumsidente lectorum percurrit animos, sed omnia ista motus sunt animorum moveri nolentium nec adfectus sed principia proludentia adfectibus.

Sic enim militaris viri in media pace jam togati aures tuba suscitat equosque castrenses erigit crepitus armorum. Alexandrum aiunt Xenophanto canente manum ad arma misisse.

Nihil ex his, quæ animum fortuito impellunt, adfectus vocari debet; ista, ut ita dicam, patitur magis animus quam facit. Ergo adfectus est non ad oblatas rerum species moveri, sed permittere se illis et hunc fortuitum motum prosequi.

Nam si quis pallorem et lacrimas procidentis et irritationem umeris obsceni altumve suspirium et oculos subito acriores aut quid his simile indicium adfectus animique signum putat, fallitur nec intellegit corporis hos esse pulsus.

Itaque et fortissimus plerumque vir dum armatur expalluit et signo pugnæ dato ferocissimo militi paulum genua tremuerunt et magne imperatori antequam inter se acies arietarent cor exsiluit et oratori eloquentissimo dum ad dicendum componitur summa riguerunt. Ira non moveri tantum debet sed excurrere; est enim impetus;

numquam autem impetus sine adsensu mentis est, neque enim fieri potest ut de ultione et pœna agatur animo nesciente. Putavit se aliquis læsum, voluit ulcisci, dissuadente aliqua causa statim resedit. Hanc iram non voco, motum animi rationi parentem; illa est ira, quæ rationem transsilit, quæ secum rapit.

Ergo prima illa agitatio animi, quam species injuriæ incussit, non magis ira est quam ipsa injuriæ species; ille sequens impetus, qui speciem injuriæ non tantum accepit sed adprobavit, ira est, concitatio animi ad ultionem voluntate et judicio pergentis. Numquam dubium est quin timor fugam habeat, ira impetum; vide ergo an putes aliquid sine adsensu mentis aut peti posse aut caveri.

Et ut scias quemadmodum incipiant adfectus aut crescant aut efferantur, est primus motus non voluntarius, quasi præparatio adfectus et quædam comminatio; alter cum voluntate non contumaci, tamquam oporteat me vindicari, cum læsus sim, aut oporteat hunc pœnas dare, cum scelus fecerit; tertius motus est jam impotens, qui non si oportet ulcisci vult, sed utique, qui rationem evicit.

Primum illum animi ictum effugere ratione non possumus, sicut ne illa quidem quæ diximus accidere corporibus, ne nos oscitatio aliena sollicitet, ne oculi ad intentationem subitam digitorum conprimantur. Ista non potest ratio vincere, consuetudo fortasse et adsidua observabo extenuat. Alter ille motus, qui judicio nascitur, judicio tollitur.

Illud etiamnunc quærendum est, ii qui vulgo sæviunt et sanguine humano gaudent an irascantur, cum eos occidunt, a quibus nec acceperunt injuriam nec accepisse ipsi se existimant; qualis fuit Apollodorus aut Phalaris. Hæc non est ira, feritas est;

non enim quia accepit injuriam nocet, sed parata est, dum noceat, vel accipere, nec illi verbera lacerationesque in ultionem petuntur sed in voluptatem.

Quid ergo est? Origo hujus mali ab ira est, quæ ubi frequenti exercitatione et satietate in oblivionem clementiæ venit et omne fœdus humanum ejecit animo, novissime in crudelitatem transit. Rident itaque gaudentque et voluptate multa perfruuntur plurimumque ab iratorum vultu absunt, per otium sævi.

Hannibalem aiunt dixisse, cum fossam sanguine humano plenam vidisset: "O formonsum spectaculum! " Quanto pulchrius illi visum esset, si flumen aliquod lacumque complesset! Quid mirum, si hoc maxime spectaculo caperis innatus sanguini et ab infante cædibus admotus? Sequetur te fortuna crudelitati tuæ per viginti annos secunda dabitque oculis tuis gratum ubique spectaculum; videbis istud et circa Trasumennum et circa Cannas et novissime circa Carthaginem tuam.

Volesus nuper sub divo Augusto proconsul Asiæ, cum trecentos uno die securi percussisset, incedens inter cadavera vultu superbo, quasi magnificum quiddam conspiciendumque fecisset, græce proclamavit: " O rem regiam! " Quid hic rex fecisset? Non fuit hæc ira sed majus malum et insanabile.

" Virtus," inquit, " ut honestis rebus propitia est, ita turpibus irata esse debet." Quid, si dicat virtutem et humilem et magnam esse debere? Atqui hoc dicit, illam extolli vult et deprimi, quoniam lætitia ob recte factum clara magnificaque est, ira ob alienum peccatum sordida et angusti pectoris est. Nec umquam committet virtus, ut vitia, dum compescit, imitetur;

iram ipsam castigandam habet, quæ nihilo melior est, sæpe etiam pejor is delictis quibus irascitur. Gaudere lætarique proprium et naturale virtutis est; irasci non est ex dignitate ejus, non magis quam mærere. Atqui iracundiæ tristitia comes est et in hanc omnis ira vel post pænitentiam vel post repulsam revolvitur.

Et si sapientis est peccatis irasci, magis irascetur majoribus et sæpe irascetur; sequitur, ut non tantum iratus sit sapiens, sed iracundus. Atqui si nec magnam iram nec frequentem in animo sapientis locum habere credimus, quid est, quare non ex toto illum hoc adfectu liberemus?

Modus enim esse non potest, si pro facto cujusque irascendum est; nam aut iniquus erit, si æqualiter irascetur delictis inæqualibus, aut iracundissimus, si totiens excanduerit quotiens iram scelera meruerint.

Et quid indignius quam sapientis adfectum ex aliena pendere nequitia? Desinet ille Socrates posse eundem vultum domum referre, quem domo extulerat? Atqui si irasci sapiens turpiter factis debet et concitari contristarique ob scelera, nihil est ærumnosius sapiente; omnis illi per iracundiam mæroremque vita transibit.

Quod enim momentum erit, quo non improbanda videat? Quotiens processere domo, per sceleratos illi avarosque et prodigos et impudentis et ob ista felices incedendum erit; nusquam oculi ejus flectentur, ut non quod indignentur inveniant. Deficiet, si totiens a se iram quotiens causa poscet exegerit.

Hæc tot milia ad forum prima luce properantia quam turpes lites, quanto turpiores advocatos habent! Alius judicia patris accusat, quæ vereri satius fuit, alius cum matre consistit, alius delator venit ejus criminis, cujus manifestior reus est; et judex damnaturus quæ fecit eligitur et corona pro mala causa stat bona patroni voce corrupta.

Quid singula persequor? Cum videris forum multitudine refertum et sæpta concursu omnis frequentiæ plena et illum circum, in quo maximam sui partem populus ostendit, hoc scito, istic tantundem esse vitiorum quantum hominum.

Inter istos quos togatos vides nulla pax est; alter in alterius exitium levi compendio ducitur; nulli nisi ex alterius injuria quæstus est; felicem oderunt, infelicem contemnunt; majorem gravantur, minori graves sunt; diversis stimulantur cupiditatibus; omnia perdita ob levem voluptatem prædamque cupiunt. Non alia quam in ludo gladiatorio vita est cum isdem bibentium pugnantiumque.

Ferarum iste conventus est, nisi quod illæ inter se placidæ sunt morsuque similium abstinent, hi mutua laceratione satiantur. Hoc omnino ab animalibus mutis differunt, quod illa mansuescunt alentibus, horum rabies ipsos a quibus est nutrita depascitur.

Numquam irasci desinet sapiens, si semel cœperit. Omnia sceleribus ac vitiis plena sunt; plus committitur quam quod possit cœrcitione sanari. Certatur ingenti quidem nequitiæ certamine. Major cottidie peccandi cupiditas, minor verecundia est; expulso melioris æquiorisque respectu quocumque visum est libido se impingit, nec furtiva jam scelera sunt. Præter oculos eunt, adeoque in publicum missa nequitia est et in omnium pectoribus evaluit, ut innocentia non rara sed nulla sit.

Numquid enim singuli aut pauci rupere legem? Undique velut signo dato ad fas nefasque miscendum coorti sunt: Non hospes ab hospite tutus, non socer a genero; fratrum quoque gratia rara est. Imminet exitio vir coniugis, illa mariti; lurida terribiles miscent aconita novercæ; filius ante diem patrios inquirit in annos.

Et quota ista pars scelerum est! Non descripsit castra ex uno partu contraria et parentium liberorumque sacramenta diversa, subiectam patriæ civis manu flammam et agmina infestorum equitum ad inquirendas proscriptorum latebras circumvolitantia et violatos fontes venenis et pestilentiam manu factam et præductam obsessis parentibus fossam, plenos carcer es et incendia totas urbes concremantia dominationesque funestas et regnorum publicorumque exitiorum clandestina consilia, et pro gloria habita, quæ quam diu opprimi possunt, scelera sunt, raptus ac stupra et ne os quidem libidini exceptum.

Adde nunc publica periuria gentium et rupta fœdera et in prædam validioris quidquid non resistebat abductum, circumscriptiones, furta, fraudes, infitiationes, quibus trina non sufficiunt fora. Si tantum irasci vis sapientem, quantum scelerum indignitas exigit, non irascendum illi sed insaniendum est.

Illud potius cogitabis, non esse irascendum erroribus. Quid enim, si quis irascatur in tenebris parum vestigia certa ponentibus? Quid, si quis surdis imperia non exaudientibus? Quid, si pueris, quod neglecto dispectu officiorum ad lusus et ineptos æqualium iocos spectent? Quid, si illis irasci velis, qui, quod ægrotant senescunt, fatigantur? Inter cetera mortalitatis incommoda et hoc est, caligo mentium nec tantum necessitas errandi sed errorum amor.

Ne singulis irascaris, universis ignoscendum est, generi humano venia tribuenda est. Si irasceris juvenibus senibusque, quod peccant, irascere et infantibus: peccaturi sunt. Numquis irascitur pueris, quorum ætas nondum novit rerum discrimina? Major est excusatio et justior hominem esse quam puerum.

Hac condicione nati sumus, animalia obnoxia non paucioribus animi quam corporis morbis, non quidem obtusa nec tarda, sed acumine nostro male utentia, alter alteri vitiorum exempla. Quisquis sequitur priores male iter ingressos, quidni habeat excusationem, cum publica via erraverit?

In singulos severitas imperatoris destringitur, at necessaria venia est, ubi totus deseruit exercitus. Quid tollit iram sapientis? Turba peccantium. Intellegit quam et iniquum sit et periculosum irasci publico vitio.

Heraclitus quotiens prodierat et tantum circa se male viventium, immo male pereuntium viderat, flebat, miserebatur omnium, qui sibi læti felicesque occurrebant, miti animo, sed nimis imbecillo, et ipse inter deplorandos erat. Democritum contra aiunt numquam sine risu in publico fuisse; adeo nihil illi videbatur senum eorum quæ serio gerebantur. Ubi istic iræ locus est? Aut ridenda omnia aut flenda sunt.

Non irascetur sapiens peccantibus. Quare? Quia scit neminem nasci sapientem sed fieri, scit paucissimos omni ævo sapientis evadere, quia condicionem humanæ vitæ perspectam habet, nemo autem naturæ sanus irascitur. Quid enim, si mirari velit non in silvestribus dumis poma pendere? Quid, si miretur spineta sentesque non utili aliqua fruge compleri? Nemo irascitur, ubi vitium natura defendit.

Placidus itaque sapiens et æquus erroribus, non hostis sed corrector peccantium, hoc cottidie procedit animo: " Multi mihi occurrent vino dediti, multi libidinosi, multi ingrati, multi avari, multi furiis ambitionis agitati." Omnia ista tam propitius aspiciet quam ægros suos medicus.

Numquid ille, cujus navigium multam undique laxatis compagibus aquam trahit, nautis ipsique navigio irascitur? Occurrit potius et aliam excludit undam, aliam egerit, manifesta foramina præcludit, latentibus et ex occulto sentinam ducentibus labore continuo resistit, nec ideo intermittit, quia quantum exhaustum est subnascitur. Lento adiutorio opus est contra mala continua et fecunda, non ut desinant, sed ne vincant.

" Utilis est," inquit, " ira, quia contemptum effugit, quia malos terret." Primum ira, si quantum minatur valet, ob hoc ipsum quod terribilis est et invisa est; periculosius est autem timeri quam despici. Si vero sine viribus est, magis exposita contemptui est et derisum non effugit; quid enim est iracundia in supervacuum tumultuante frigidius?

Deinde non ideo quædam, quia sunt terribiliora, potiora sunt, nec hoc sapienti diei velim: " Quod feræ, sapientis quoque telum est, timeri." Quid? Non timetur febris, podagra, ulcus malum? Numquid ideo quicquam in istis boni est? An contra omnia despecta fœdaque et turpia, ipsoque eo timentur? Sic ira per se deformis est et minime metuenda, at timetur a pluribus sicut deformis persona ab infantibus.

Quid, quod semper in auctores redundat timor nec quisquam metuitur ipse securus? Occurrat hoc loco tibi Laberianus ille versus, qui medio civili bello in theatro dictus totum in se populum non aliter convertit, quam si missa esset vox publici adfectus: Necesse est multos timeat quem multi timent.

Ita natura constituit, ut quidquid alieno metu magnum est, a suo non vacet. Leonum quam pavida sunt ad levissimos sonos pectora! Acerrimas feras umbra et vox et odor insolitus exagitat. Quidquid terret et trepidat. Non est ergo quare concupiscat quisquam sapiens timeri, nec ideo iram magnum quiddam putet, quia formidini est, quoniam quidem etiam contemptissima timentur ut venena et ossa pestifera et morsus.

Nec mirum est, cum maximos ferarum greges linea pinnis distincta contineat et in insidias agat, ab ipso effectu dicta formido; vanis enim vana terrori sunt. Curriculi motus rotarumque versata facies leones redegit in caveam, elephantos porcina vox terret.

Sic itaque ira metuitur, quomodo umbra ab infantibus, a feris rubens pinna. Non ipsa in se quicquam habet firmum aut forte, sed leves animos movet.

" Nequitia," inquit, " de rerum natura tollenda est, si velis iram tollere; neutrum autem potest fieri." Primum potest aliquis non algere, quamvis ex rerum natura hiemps sit, et non æstuare, quamvis menses æstivi sint. Aut loci beneficio adversus intemperiem anni tutus est aut patientia corporis sensum utriusque pervicit. Deinde verte istud:

necesse est prius virtutem ex animo tollas quam iracundiam recipias, quoniam cum virtutibus vitia non cœunt, nec magis quisquam eodem tempore et iratus potest esse et vir bonus quam æger et sanus.

" Non potest," inquit, " omnis ex animo ira tolli, nec hoc hominis natura patitur." Atqui nihil est tam difficile et arduum quod non humana mens vincat et in familiaritatem perducat adsidua meditatio, nullique sunt tam feri et sui juris adfectus, ut non disciplina perdomentur.

Quodcumque sibi imperavit animus, obtinuit. Quidam ne umquam riderent consecuti sunt; vino quidam, alii venere, quidam omni umore interdixere corporibus; alius contentus brevi somno vigiliam indefatigabilem extendit; didicerunt tenuissimis et adversis funibus currere et ingentia vixque humanis toleranda viribus onera portare et in immensam altitudinem mergi æ sine ulla respirandi vice perpeti maria.

Mille sunt alia, in quibus pertinacia impedimentum omne transcendit ostenditque nihil esse difficile cujus sibi ipsa mens patientiam indiceret. Istis quos paulo ante rettuli aut nulla tam pertinacis studii aut non digna merces fuit — quid enim magnificum consequitur ille qui meditatus est per intentos funes ire? qui sarcinæ ingenti cervices supponere? qui somno non summittere oculos? qui penetrare in imum mare?et tamen ad finem operis non magno auctoramento labor pervenit.

Nos non advocabimus patientiam, quos tantum præmium expectat, felicis animi immota tranquillitas? Quantum est effugere maximum malum, iram, et cum illa rabiem, sævitiam, crudelitatem, furorem, alios comites ejus adfectus!

Non est quod patrocinium nobis quæramus et excusatam licentiam, dicentes aut utile id esse aut inevitabile; cui enim tandem vitio advocatus defuit? Non est quod dicas excidi non posse; sanabilibus ægrotamus malis ipsaque nos in rectum genitos natura, si emendari velimus, juvat. Nec, ut quibusdam visum est, arduum in virtutes et asperum iter est; plano adeuntur. Non vanæ vobis auctor rei venio.

Facilis est ad beatam vitam via; inite modo bonis auspiciis ipsisque dis bene juvantibus. Multo difficilius est facere ista quæ facitis. Quid est animi quiete otiosius, quid ira laboriosius? Quid clementia remissius, quid crudelitate negotiosius? Vacat pudicitia, libido occupatissima est. Omnium denique virtutum tutela facilis est, vitia magno coluntur.

Debet ira removeri — hoc ex parte fatentur etiam qui dicunt esse minuendam; tota dimittatur, nihil profutura est. Sine illa facilius rectiusque scelera tollentur, mali punientur et transducentur in melius. Omnia quæ debet sapiens sine ullius malæ rei ministerio efficiet nihilque admiscebit, cujus modum sollicitius observet.

Numquam itaque iracundia admittenda est; aliquando simulanda, si segnes audientium animi concitandi sunt, sicut tarde consurgentis ad cursum equos stimulis facibusque subditis excitamus. Aliquando incutiendus est iis metus apud quos ratio non proficit; irasci quidem non magis utile est quam mærere, quam metuere. " Quid ergo?

Non incidunt causæ quæ iram lacessant? " Sed tunc maxime illi opponendæ manus sunt. Nec est difficile vincere animum, cum athletæ quoque in vilissima sui parte occupati tamen ictus doloresque patiantur, ut vires cædentis exhauriant, nec cum ira suadet, feriant, sed eum occasio.

Pyrrhum maximum præceptorem certaminis gymnici solitum aiunt iis quos exercebat præcipere, ne irascerentur; ira enim perturbat artem et qua noceat tantum aspicit. Sæpe itaque ratio patientiam suadet, ira vindictam, et qui primis defungi malis potuimus, in majora devolvimur.

Quosdam unius verbi contumelia non æquo animo lata in exilium proiecit, et qui levem injuriam silentio ferre noluerant, gravissimis malis obruti sunt, indignatique aliquid ex plenissima libertate deminui servile in sese adtraxerunt jugum.

" Ut scias," inquit, " iram habere in se generosi aliquid, liberas videbis gentes, quæ iracundissimæ sunt, ut Germanos et Scythas." Quod evenit, quia fortia solidaque natura ingenia, antequam disciplina molliantur, prona in iram sunt. Quædam enim non nisi melioribus innascuntur ingeniis, sicut valida arbusta læta quamvis neclecta tellus creat, et alta fecundi soli silva est.

Itaque et ingenia natura fortia iracundiam ferunt nihilque tenue et exile capiunt ignea et fervida, sed imperfectus illis vigor est ut omnibus, quæ sine arte ipsius tantum naturæ bono exsurgunt, sed nisi cito domita sunt, quæ fortitudini apta erant, audaciæ temeritatique consuescunt. Quid?

Non mitioribus animis vitia leniora conjuncta sunt, ut misericordia et amor et verecundia? Itaque sæpe tibi bonam indolem malis quoque suis ostendam; sed non ideo vitia non sunt, si naturæ melioris indicia sunt.

Deinde omnes istæ feritate liberæ gentes leonum luporumque ritu ut servire non possunt, ita nec imperare; non enim humani vim ingenii, sed feri et intractabilis habent; nemo autem regere potest nisi qui et regi.

Fere itaque imperia penes eos fuere populos, qui mitiore cælo utuntur. In frigora septemtrionemque vergentibus immansueta ingenia sunt, ut ait poeta: Suoque simillima cælo.

"Animalia," inquit, "generosissima habentur, quibus multum inest iræ." Errat qui ea in exemplum hominis adducit, quibus pro ratione est impetus; homini pro impetu ratio est. Sed ne illis quidem omnibus idem prodest; iracundia leones adiuvat, pavor cervos, accipitrem impetus, columbam fuga.

Quid, quod ne illud quidem verum est, optima animalia esse iracundissima? Feras putem, quibus ex raptu alimenta sunt, meliores quo iratiores; patientiam laudaverim boum et equorum frenos sequentium. Quid est autem cur hominem ad tam infelicia exempla revoces, cum habeas mundum deumque, quem ex omnibus animalib us, ut solus imitetur, solus intellegit? " Simplicissimi," inquit, " omnium habentur iracundi."

Fraudulentis enim et versutis comparantur et simplices videntur, quia expositi sunt. Quos quidem non simplices dixerim sed incautos; stultis, luxuriosis nepotibusque hoc nomen imponimus et omnibus vitiis parum callidis.

" Orator," inquit, " iratus aliquando melior est." Immo imitatus iratum; nam et histriones in pronuntiando non irati populum movent, sed iratum bene agentes; et apud judices itaque et in contione et ubicumque alieni animi ad nostrum arbitrium agendi sunt, modo iram, modo metum, modo misericordiam, ut aliis incutiamus, ipsi simulabimus, et sæpe id, quod veri adfectus non effecissent, effecit imitatio adfectuum. " Languidus," inquit, " animus est qui ira caret." Verum est, si nihil habet ira valentius.

Nec latronem oportet esse nec prædam, nec misericordem nec crudelem; illius nimis mollis animus, hujus nimis durus est. Temperatus sit sapiens et ad res fortius agendas non iram sed vim adhibeat.

Quoniam quæ de ira quæruntur tractavimus, accedamus ad remedia ejus. Duo autem, ut opinor, sunt: ne incidamus in iram et ne in ira peccemus. Ut in corporum cura alia de tuenda valetudine, alia de restituenda præcepta sunt, ita aliter iram debemus repellere, aliter compescere. Ut vitemus, quædam ad universam vitam pertinentia præcipientur; ea in educationem et in sequentia tempora dividentur.

Educatio maximam diligentiam plurimumque profuturam desiderat; facile est enim teneros adhuc animos componere, difficulter reciduntur vitia quæ nobiscum creverunt.

Opportunissima ad iracundiam fervidi animi natura est. Nam cum elementa sint quattuor, ignis, aquæ, aëris, terræ, potestates pares his sunt, fervida, frigida, arida atque umida. Et locorum itaque et animalium et corporum et morum varietates mixtura elementorum facit, et proinde aliquo magis incumbunt ingenia, prout alicujus elementi major vis abundavit. Inde quasdam umidas vocamus aridasque regiones et calidas et frigidas. Eadem animalium hominumque discrimina sunt;

refert quantum quisque umidi in se calidique contineat; cujus in illo elementi portio prævalebit, inde mores erunt. Iracundos fervida animi natura faciet, est enim actuosus et pertinax ignis; frigidi mixtura timidos facit, pigrum est enim contractumque frigus.

Volunt itaque quidam ex nostris iram in pectore moveri effervescente circa cor sanguine; causa cur hic potissimum adsignetur iræ locus non alia est, quam quod in toto corpore ealidissimum pectus est.

Quibus umidi plus inest, eorum paulatim crescit ira, quia non est paratus illis calor sed motu adquiritur; itaque puerorum feminarumque iræ acres magis quam graves sunt levioresque dum incipiunt. Siccis ætatibus vehemens robustaque est ira, sed sine incremento, non multum sibi adiciens, quia inclinaturum calorem frigus insequitur. Senes difficiles et queruli sunt, ut ægri et convalescentes et quorum aut lassitudine aut detractione sanguinis ex haustus est calor;

in eadem causa sunt siti fameque tabidi et quibus exsangue corpus est maligneque alitur et deficit. Vinum incendit iras, quia calorem auget; pro cujusque natura quidam ebrii effervescunt, quidam saucii. Neque ulla alia causa est, cur iracundissimi sint flavi rubentesque, quibus talis natura color est, qualis fieri ceteris inter iram solet; mobilis enim illis agitatusque sanguis est.

Sed quemadmodum natura quosdam proclives in iram facit, ita multæ incidunt causæ, quæ idem possint quod natura. Alios morbus aut injuria corporum in hoc perduxit, alios labor aut continua pervigilia noctesque sollicitæ et desideria amoresque; quidquid aliud aut corpori nocuit aut animo, ægram mentem in querellas parat.

Sed omnia ista initia causæque sunt; plurimum potest consuetudo, quæ si gravis est, alit vitium. Naturam quidem mutare difficile est, nec licet semel mixta nascentium elementa convertere; sed in hoc nosse profuit, ut calentibus ingeniis subtrahas vinum, quod pueris Plato negandum putat et ignem vetat igne incitari. Ne cibis quidem implendi sint; distendentur enim corpora et animi cum corpore tumescent.

Labor illos citra lassitudinem exerceat, ut minuatur, non ut consumatur calor nimiusque ille fervor despumet. Lusus quoque proderunt; modica enim voluptas laxat animos et temperat.

Umidioribus siccioribusque et frigidis non est ab ira periculum, sed ignaviora vitia metuenda sunt, pavor et difficultas et desperatio et suspiciones. Extollenda itaque fovendaque talia ingenia et in lætitiam evocanda sunt. Et quia aliis contra iram, aliis contra tristitiam remediis utendum est nec dissimillimis tantum ista sed contrariis curanda sunt, semper ei occurremus quod increverit.

Plurimum, inquam, proderit pueros statim salubriter institui; difficile autem regimen est, quia dare debemus operam, ne aut iram in illis nutriamus aut indolem retundamus.

Diligenti observatione res indiget; utrumque enim, et quod extollendum et quod deprimendum est, similibus alitur, facile autem etiam adtendentem similia decipiunt.

Crescit licentia spiritus, servitute comminuitur; adsurgit, si laudatur et in spem sui bonam adducitur, sed eadem ista insolentiam et iracundiam generant; itaque sic inter utrumque regendus est, ut modo frenis utamur modo stimulis.

Nihil humile, nihil servile patiatur; numquam illi necesse sit rogare suppliciter nec prosit rogasse, potius causæ suæ et prioribus factis et bonis in futurum promissis donetur.

In certaminibus æqualium nec vinci illum patiamur nec irasci; demus operam, ut familiaris sit iis cum quibus contendere solet, ut in certamine adsuescat non nocere velle sed vincere; quotiens superaverat et dignum aliquid laude fecerit, attolli non gestire patiamur, gaudium enim exultatio, exultationem tumor et nimia æstimatio sui sequitur.

Dabimus aliquod laxamentum, in desidiam vero otiumque non resolvemus et procul a contactu deliciarum retinebimus; nihil enim magis facit iracundos quam educatio mollis et blanda. Ideo unicis quo plus indulgetur, pupillisque quo plus licet, corruptior animus est. Non resistet offensis cui nihil umquam negatum est, cujus lacrimas sollicita semper mater abstersit, cui de pædagogo satisfactum est.

Non vides, ut majorem quamque fortunam major ira comitetur? In divitibus et nobilibus et magistratibus præcipue apparet, cum quidquid leve et inane in animo erat secunda se aura sustulit. Felicitas iracundiam nutrit, ubi aures superbas adsentatorum turba circumstetit: " Tibi enim ille respondeat? non pro fastigio te tuo metiris; ipse te proicis " et alia quibus vix sanæ et ab initio bene fundatæ mentes restiterunt.

Longe itaque ab adsentatione pueritia removenda est; audiat verum. Et timeat interim, vereatur semper, majoribus adsurgat. Nihil per iracundiam exoret; quod flenti negatum fuerit, quieto offeratur. Et divitias parentium in conspectu habeat, non in usu.

Exprobrentur illi perperam facta. Pertinebit ad rem præceptores pædagogosque pueris placidos dari. Proximis adplicatur omne quod tenerum est et in eorum similitudinem crescit; nutricum et pædagogorum rettulere mox adulescentium mores.

Apud Platonem educatus puer cum ad parentes relatus vociferantem videret patrem: " Numquam," inquit, " hoc apud Platonem vidi." Non dubito quin citius patrem imitatus sit quam Platonem.

Tenuis ante omnia victus sit et non pretiosa vestis et similis cultus cum æqualibus. Non irascetur aliquem sibi comparari quem ab initio multis parem feceris.

Sed hæc ad liberos nostros pertinent; in nobis quidem sors nascendi et educatio nec vitii locum nec jam præcepti habet; sequentia ordinanda sunt. Contra primas itaque causas pugnare debemus.

Causa autem iracundiæ opinio injuriæ est, cui non facile credendum est. Ne apertis quidem manifestisque statim accedendum; quædam enim falsa veri speciem ferunt.

Dandum semper est tempus; veritatem dies aperit. Ne sint aures criminantibus faciles; hoc humanæ naturæ vitium suspectum notumque nobis sit, quod, quæ inviti audimus, libenter credimus et, antequam judicemus, irascimur.

Quid, quod non criminationibus tantum, sed suspicionibus impellimur et ex vultu risu que alieno pejora interpretati innocentibus irascimur? Itaque agenda est contra se causa absentis et in suspenso ira retinenda; potest enim pœna dilata exigi, non potest exacta revocari.

Notus est ille tyrannicida, qui imperfecto opere comprehensus et ab Hippia tortus, ut conscios indicaret, circumstantes amicos tyranni nominavit quibusque maxime caram salutem ejus sciebat; et cum ille singulos, ut nominati erant, occidi jussisset, interrogant!, ecquis superesset, " Tu," inquit, " solus; neminem enim alium cui carus esses reliqui." Effecit ira, ut tyrannus tyrannicidæ manus accommodaret et præsidia sua gladio suo cæderet.

Quanto anim osius Alexander! Qui cum legisset epistulam matris, qua admonebatur, ut a veneno Philippi medici caveret, acceptam potionem non deterritus bibit. Plus sibi de amico suo credidit.

Dignus fuit qui innocentem haberet, dignus qui faceret! Hoc eo magis in Alexandro laudo, quia nemo tam obnoxius iræ fuit; quo rarior autem moderatio in regibus, hoc laudanda magis est.

Fecit hoc et C. Cæsar ille qui victoria civili clementissime usus est; cum scrinia deprendisset epistularum ad Cn. Pompeim missarum ab iis, qui videbantur aut in diversis aut in neutris fuisse partibus, combussit. Quamvis moderate soleret irasci, maluit tamen non posse; gratissimum putavit genus veniæ nescire quid quisque peccasset.

Plurimum mali credulitas facit. Sæpe ne audiendum quidem est, quoniam in quibusdam rebus satius est decipi quam diffidere. Tollenda ex animo suspicio et conjectura, fallacissima irritamenta. " Ille me parum humane salutavit; ille osculo meo non adhæsit; ille inchoatum sermonem cito abrupit; ille ad cenam non vocavit; illius vultus aversior visus est." Non deerit suspicioni argumentatio.

Simplicitate opus est et benigna rerum æstimatione. Nihil nisi quod in oculos incurret manifestumque erit credamus, et quotiens suspicio nostra vana apparuerit, obiurgemus credulitatem; hæc enim castigatio consuetudinem efficiet non facile credendi.

Inde et illud sequitur, ut minimis sordidissimisque rebus non exacerbemur. Parum agilis est puer aut tepidior aqua poturo aut turbatus torus aut mensa neglegentius posita — ad ista concitari insania est. Æger et infelicis valetudinis est quem levis aura contraxit, adfecti oculi quos candida vestis obturbat, dissolutus deliciis cujus latus alieno labore condoluit.

Mindyriden aiunt fuisse ex Sybaritarum civitate, qui cum vidisset fodientem et altius rastrum adlevantem, lassum se fieri questus vetuit illum opus in conspectu suo facere; idem habere se pejus questus est, quod foliis rosæ duplicatis incubuisset.

Ubi animum simul et corpus voluptates corrupere, nihil tolerabile videtur, non quia dura, sed quia mollis patitur. Quid est enim, cur tussis alicujus aut sternutamentum aut musca parum curiose fugata in rabiem agat aut obversatus canis aut clavis neglegentis servi manibus elapsa?

Feret iste æquo animo civile convicium et ingesta in contione curiave maledicta, cujus aures tracti subsellii stridor offendit? Perpetietur hic famem et æstivæ expeditionis sitim, qui puero male diluenti nivem irascitur? Nulla itaque res magis iracundiam alit quam luxuria intemperans et impatiens; dure tractandus animus est, ut ictum non sentiat nisi gravem.

Irascimur aut iis, a quibus ne accipere quidem potuimus injuriam, aut iis, a quibus accipere injuriam potuimus.

Ex prioribus quædam sine sensu sunt, ut liber, quem minutioribus litteris scriptum sæpe proiecimus et mendosum laceravimus, ut vestimenta, quæ, quia displicebant, scidimus. His irasci quam stultum est, quæ iram nostram nec meruerunt nec sentiunt!

" Sed offendunt nos videlicet qui illa fecerunt." Primum sæpe antequam hos apud nos distinguamus irascimur. Deinde fortasse ipsi quoque artifices excusationes justas afferent. Alius non potuit melius facere quam fecit, nec ad tuam contumeliam parum didicit; alius non in hoc ut te offenderet fecit. Ad ultimum quid est dementius quam bilem in homines collectam in res effundere?

Atqui ut his irasci dementis est, quæ anima carent, sic mutis animalibus, quæ nullam injuriam nobis faciunt, quia velle non possunt; non est enim injuria nisi a consilio profecta. Nocere itaque nobis possunt ut ferrum aut lapis, injuriam quidem facere non possunt.

Atqui contemni se quidam putant, ubi idem equi obsequentes alteri equiti, alteri contumaces sunt, tamquam judicio, non consuetudine et arte tractandi quædam quibusdam subiectiora sint.

Atqui ut his irasci stultum est, ita pueris et non multum a puerorum prudentia distantibus; omnia enim ista peccata apud æquum judicem pro innocentia habent imprudentiam.

Quædam sunt quæ nocere non possunt nullamque vim nisi beneficam et salutarem habent, ut di immortales, qui nec volunt obesse nec possunt; natura enim illis mitis et placida est, tam longe remota ab aliena injuria quam a sua.

Dementes itaque et ignari veritatis illis imputant sævitiam maris, immodicos imbres, pertinaciam hiemis, cum interim nihil horum quæ nobis nocent prosuntque ad nos proprie derigatur. Non enim nos causa mundo sumus hiemem æstatemque referendi; suas ista leges habent, quibus divina exercentur. Nimis nos suspicimus, si digni nobis videmur propter quos tanta moveantur. Nihil ergo horum in nostram injuriam fit, immo contra nihil non ad salutem.

Quædam esse diximus quæ nocere non possint, quædam quæ nolint. In iis erunt boni magistratus parentesque et præceptores et judices, quorum castigatio sic accipienda est quomodo scalpellum et abstinentia et alia quæ profutura torquent.

Affecti sumus pœna; succurrat non tantum quid patiamur, sed quid fecerimus, in consilium de vita nostra mittamur; si modo verum ipsi nobis dicere voluerimus, pluris litem nostram æstimabimus.

Si volumus æqui rerum omnium judices esse, hoc primum nobis persuadeamus, neminem nostrum esse sine culpa; hinc enim maxima indignatio oritur: " Nihil peccavi " et " nihil feci." Immo nihil fateris! Indignamur aliqua admonitione aut cœrcitione nos castigatos, cum illo ipso tempore peccemus, quod adicimus malefactis adrogantiam et contumaciam.

Quis est iste qui se profitetur omnibus legibus innocentem? Ut hoc ita sit, quam angusta innocentia est ad legem bonum esse! Quanto latius officiorum patet quam juris regula! Quam multa pietas, humanitas, liberalitas, justitia, fides exigunt, quæ omnia extra publicas tabulas sunt! Sed ne ad illam quidem artissimam innocentiæ formulam præstare nos possumus.

Alia fecimus, aha cogitavimus, alia optavimus, aliis favimus; in quibusdam innocentes sumus, quia non successit. Hoc cogitantes æquiores simus delinquentibus, credamus obiurgantibus;

utique bonis ne irascamur (cui enim non, si bonis quoque?), minime diis; non enim illorum vi, sed lege mort alitatis patimur quidquid incommodi accidit. " At morbi doloresque incurrunt." Utique aliquo defungendum est domicilium putre sorti tis. Dicetur aliquis male de te locutus; cogita an prior feceris, cogita de quam multis loquaris.

Cogitemus, inquam, alios non facere injuriam sed reponere, alios pro nobis facere, alios coactos facere, alios ignorantes, etiam eos, qui volentes scientesque faciunt, ex injuria nostra non ipsam injuriam petere; aut dulcedine urbanitatis prolapsus est, aut fecit aliquid, non ut nobis obesset, sed quia consequi ipse non poterat, nisi nos repulisset; sæpe adulatio, dum blanditur, offendit.

Quisquis ad se rettulerit, quotiens ipse in suspicionem falsam inciderit, quam multis officiis suis fortuna speciem injuriæ induerit, quam multos post odium amare cœperit, poterit non statim irasci, utique si sibi tacitus ad singula quibus offenditur dixerit: " Hoc et ipse commisi."

Sed ubi tam æquum judicem invenies? Is qui nullius non uxorem concupiscit et satis justas causas putat amandi, quod aliena est, idem uxorem suam aspici non vult; et fidei acerrimus exactor est perfidus, et mendacia persequitur ipse periurus, et litem sibi inferri ægerrime calumniator patitur; pudicitiam servulorum suorum adtemptari non vult qui non pepercit suæ. Aliena vitia in oculis habemus, a tergo nostra sunt;

inde est quod tempestiva filii convivia pater deterior filio castigat, et nihil alienæ luxuriæ ignoscit qui nihil suæ negavit, et homicidæ tyrannus irascitur, et punit furta sacrilegus. Magna pars hominum est quæ non peccatis irascitur sed peccantibus. Faciet nos moderatiores respectus nostri, si consuluerimus nos: " Numquid et ipsi aliquid tale commisimus? Numquid sic erravimus? Expeditne nobis ista damnare? "

Maximum remedium iræ mora est. Hoc ab illa pete initio, non ut ignoscat, sed ut judicet: graves habet impetus primos; desinet, si expectat. Nec universam illam temptaveris tollere; tota vincetur, dum partibus carpitur.

Ex is, quæ nos offendunt, alia renuntiantur nobis, alia ipsi audimus aut videmus. De iis, quæ narrata sunt, non debemus cito credere; multi mentiuntur, ut decipiant, multi, quia decepti sunt. Alius criminatione gratiam captat et fingit injuriam, ut videatur doluisse factam; est aliquis malignus et qui amicitias cohærentis diducere velit; est subdicax et qui spectare ludos cupiat et ex longinquo tutoque speculetur quos conlisit.

De parvola summa judicaturo tibi res sine teste non probaretur, testis sine iureiurando non valeret, utrique parti dares actionem, dares tempus, non semel audires; magis enim veritas elucet quo sæpius ad manum venit. Amicum condemnas de præsentibus? Antequam audias, antequam interroges, antequam illi aut accusatorem suum nosse liceat aut crimen, irasceris? Jam enim, jam utrimque quid diceretur audisti?

Hic ipse, qui ad te detulit, desinet dicere, si probare debuerit. " Non est," inquit, " quod me protrahas; ego productus negabo; alioqui nihil umquam tibi dicam." Eodem tempore et instigat et ipse se certamini pugnæque subtrahit. Qui dicere tibi nisi clam non vult, pæne non dicit. Quid est iniquius quam secreto credere, palam irasci?

Quorundam ipsi testes sumus; in his naturam excutiemus voluntatemque facientium. Puer est; ætati donetur, nescit an peccet. Pater est; aut tantum profuit, ut illi etiam injuriæ jus sit, aut fortasse ipsum hoc meritum ejus est quo offendimur. Mulier est; errat. Jussus est; necessitati quis nisi iniquus suscenset? Læsus est; non est injuria pati quod prior feceris. Judex est; plus credas illius sententiæ quam tuæ. Rex est; si nocentem punit, cede justitiæ, si innocentem, cede fortunæ.

Mutum animal est aut simile muto; imitaris illud, si irasceris. Morbus est aut calamitas; levius transiliet sustinentes Deus est; tam perdis operam cum illi irasceris, quam cum illum alteri precaris iratum. Bonus vir est qui injuriam fecit; noli credere. Malus; noli mirari; dabit pœnas alteri quas debet tibi, et jam sibi dedit qui peccavit.

Duo sunt, ut dixi, quæ iracundiam concitent: primum, si injuriam videmur accepisse — de hoc satis dictum est; deinde, si inique accepisse de hoc dicendum est. Iniqua quædam judicant homines, quia pati non debuerint, quædam, quia non speraverint. Indigna putamus quæ inopinata sunt;

itaque maxime commovent, quæ contra spem expectationemque evenerunt, nec aliud est quare in domesticis minima offendant, in amicis injuriam vocemus neglegentiam.

" Quomodo ergo," inquit, " inimicorum nos injuriæ movent? " Quia non expectavimus illas aut certe non tantas. Hoc efficit amor nostri nimius. Inviolatos nos etiam inimicis judicamus esse debere; regis quisque intra se animum habet, ut licentiam sibi dari velit, in se nolit.

Itaque nos aut insolentia iracundos facit aut ignorantia rerum; quid enim mirum est malos mala facinora edere? Quid novi est, si inimicus nocet, amicus offendit, filius labitur, servus peccat? Turpissimam aiebat Fabius imperatori excusationem esse: " Non putavi," ego turpissimam homini puto. Omnia puta, expecta; etiam in bonis moribus aliquid exsistet asperius.

Fert humana natura insidiosos animos, fert ingratos, fert cupidos, fert impios. Cum de unius moribus judicabis, de publicis cogita. Ubi maxime gaudebis, maxime metues. Ubi tranquilla tibi omnia videntur, ibi nocitura non desunt sed quiescunt. Semper futurum aliquid quod te offendat existima. Gubernator numquam ita totos sinus securus explicuit, ut non expedite ad contrahendum armamenta disponeret.

Illud ante omnia cogita, fœdam esse et exsecrabilem vim nocendi et alienissimam homini, cujus beneficio etiam sæva mansuescunt. Aspice elephantorum jugo colla summissa et taurorum pueris pariter ac feminis persultantibus terga impune calcata et repentis inter pocula sinusque innoxio lapsu dracones et intra domum ursorum leonumque ora placida tractantibus adulantisque dominum feras; pudebit cum animalibus permutasse mores. Nefas est nocere patriæ;

ergo civi quoque, nam hic pars patriæ est — sanctæ partes sunt, si universum venerabile est, ergo et homini, nam hic in majore tibi urbe civis est. Quid si nocere velint manus pedibus, manibus oculi? Ut omnia inter se membra consentiunt, quia singula servari totius interest, ita homines singulis parcent, quia ad cœtum geniti sunt, salva autem esse societas nisi custodia et amore partium non potest.

Ne viperas quidem et natrices, et si qua morsu aut ictu nocent, effligeremus, si in reliquum mansuefacere possemus aut efficere, ne nobis aliisve periculo essent. Ergo ne homini quidem nocebimus, quia peccavit, sed ne peccet, nec umquam ad præteritum, sed ad futurum pœna referetur; non enim irascitur, sed cavet. Nam si puniendus est cuicumque pravum maleficumque ingenium est, pœna neminem excipiet.

" At enim ira habet aliquam voluptatem et dulce est dolorem reddere." Minime; non enim ut in beneficiis honestum est merita meritis repensare, ita injurias injuriis. Illic vinci turpe est, hic vincere. Inhumanum verbum est et quidem pro justo receptum ultio, et talio non multum differt nisi ordine; qui dolorem regerit tantum excusatius peccat.

M. Catonem ignorans in balineo quidam percussit imprudens; quis enim illi sciens faceret injuriam? Postea satis facienti Cato: " Non memini," inquit, " me percussum." Melius putavit non agnoscere quam vindicare.

" Nihil," inquis, " illi post tantam petulantiam mali factum est? " Immo multum boni; cœpit Catonem nosse. Magni animi est injurias despicere; ultionis contumeliosissimum genus est non esse visum dignum, ex quo peteretur ultio. Multi leves injurias altius sibi demisere, dum vindicans Ille magnus et nobilis, qui more magnæ feræ latratus minutorum canum securus exaudit.

" Minus," inquit, " contemnemur, si vindicaverimus injuriam." Si tamquam ad remedium venimus, sine ira veniamus, non quasi dulce sit vindicari, sed quasi utile; sæpe autem satius fuit dissimulare quam ulcisci. Potentiorum injuriæ hilari vultu, non patienter tantum ferendæ sunt; facient iterum, si se fecisse crediderint. Hoc habent pessimum animi magna fortuna insolentes: quos læserunt et oderunt.

Notissima vox est ejus qui in cultu regum consenuerat. Cum illum quidam interrogaret, quomodo rarissimam rem in aula consecutus esset, senectutem: " Injurias," inquit, " accipiendo et gratias agendo." Sæpe adeo injuriam vindicare non expedit, ut ne fateri quidem expediat.

C. Cæsar Pastoris splendidi equitis Romani filium cum in custodia habuisset munditiis ejus et cultioribus capillis offensus, rogante patre ut salutem sibi filii concederet, quasi de supplicio admonitus duci protinus jussit; ne tamen omnia inhumane faceret adversum patrem, ad cenam illum eo die invitavit. Venit Pastor vultu nihil exprobrante.

Propinavit illi Cæsar heminam et posuit illi custodem; perduravit miser, non aliter quam si fili sanguinem biberet. Unguentum et coronas misit et observare jussit an sumeret; sumpsit. Eo die, quo filium extulerat, immo quo non extulerat, iacebat conviva centesimus et potiones vix honestas natalibus liberorum podagricus senex hauriebat, cum interim non lacrimam emisit, non dolorem aliquo signo erumpere passus est; cenavit tamquam pro filio exorasset.

Quæris, quare? Habebat alterum. Quid ille Priamus? Non dissimulavit iram et regis genua complexus est, funestam perfusamque cruore fili manum ad os suum retulit, cenavit? Sed tamen sine unguento, sine coronis, et illum hostis sævissimus multis solaciis, ut cibum caperet, hortatus est, non ut pocula ingentia super caput posito custode siccaret.

Contempsisses Romanum patrem, si sibi timuisset; nunc iram compescuit pietas. Dignus fuit cui permitteretur a convivio ad ossa fili legenda discedere; ne hoc quidem permisit benignus interim et comis adulescens; propinationibus senem crebris, ut cura leniretur admonens, lacessebat; contra ille se lætum et oblitum, quid eo actum esset die, præstitit. Perierat alter filius, si carnifici conviva non placuisset.

Ergo ira abstinendum est, sive par est qui lacessendus est sive superior sive inferior. Cum pare contendere anceps est, cum superiore furiosum, eum inferiore sordidum. Pusilli hominis et miseri est repetere mordentem. Mures formicæque, si manum admoveris, ora convertunt; imbecillia se lædi putant, si tanguntur.

Faciet nos mitiores, si cogitaverimus, quid aliquando nobis profuerit ille cui irascimur, et meritis offensa redimetur. Illud quoque occurrat, quantum nobis commendationis allatura sit clementiæ fama, quam multos venia amicos utiles fecerit.

Ne irascamur inimicorum et hostium liberis, inter Sullanæ crudelitatis exempla est, quod ab re publica liberos proscriptorum submovit. Nihil est iniquius quam aliquem heredem paterni odii fieri.

Cogitemus, quotiens ad ignoscendum difficiles erimus, an expediat nobis omnes inexorabiles esse. Quam sæpe veniam qui negavit petit! Quam sæpe ejus pedibus advolutus est, quem a suis reppulit! Quid est gloriosius quam iram amicitia mutare? Quos populus Romanus fideliores habet socios quam quos habuit pertinacissimos hostes? Quod hodie esset imperium, nisi salubris providentia victos permiscuisset victoribus?

Irascetur aliquis; tu contra beneficiis provoca. Cadit statim simultas ab altera parte deserta; nisi paria non pugnant. Sed utrimque certabit ira, concurritur, ille est melior qui prior pedem rettulit; victus est qui vicit. Percussit te, recede; referiendo enim et occasionem sæpius feriendi dabis et excusationem; non poteris revelli, cum voles.

Numquid velit quisquam tam graviter hostem ferire, ut relinquat manum in vulnere et se ab ictu revocare non possit? Atqui tale ira telum est; vix retrahitur. Arma nobis expedita prospicimus, gladium commodum et habilem; non vitabimus impetus animi istos graves et onerosos et irrevocabiles?

Ea demum velocitas placet, quæ ubi jussa est vestigium sistit nec ultra destinata procurrit flectique et a cursu ad gradum reduci potest; ægros scimus nervos esse, ubi invitis nobis moventur; senex aut infirmi corporis est, qui cum ambulare vult currit. Animi motus eos putemus sanissimos validissimosque, qui nostro arbitrio ibunt, non suo ferentur.

Nihil tamen æque profuerit quam primum intueri deformitatem rei, deinde periculum. Non est ullius adfectus facies turbatior; pulcherrima ora fœdavit, torvos vultus ex tranquillissimis reddit; linquit decor omnis iratos, et sive amictus illis compositus est ad legem, trahent vestem omnemque curam sui effundent, sive capillorum natura vel arte iacentium non informis habitus, cum animo inhorrescunt; tumescunt venæ; concutietur crebro spiritu pectus, rabida vocis eruptio colla distendet; tum artus trepidi, inquietæ manus, totius corporis fluctuatio.

Qualem intus putas esse animum, cujus extra imago tam fœda est? Quanto illi intra pectus terribilior vultus est, acrior spiritus, intentior impetus, rupturus se nisi eruperit!

Quales sunt hostium vel ferarum cæde madentium aut ad cædem euntium aspectus, qualia poetæ inferna monstra finxerunt succincta serpentibus et igneo flatu, quales ad bella excitanda discordiamque in populos dividendam pacemque lacerandam teterrimæ inferum exeunt: talem nobis iram figuremus, flamma lumina ardentia, sibilo mugituque et gemitu et stridore et si qua his invisior vox est perstrepentem, tela manu utraque quatientem (neque enim illi se tegere curæ est), torvam cruentamque et cicatricosam et verberibus suis lividam, incessus væsani, offusam multa caligine, incursitantem, vastantem fugantemque et omnium odio laborantem, sui maxime, si aliter nocere non possit, terras, maria, cælum ruere cupientem, infestam pariter invisamque.

Vel, si videtur, sit qualis apud vates nostros est: Sanguineum quatiens dextra Bellona flagellum, aut scissa gaudens vadit Discordia palla, aut si qua magis dira facies excogitari diri adfectus potest.

Quibusdam, ut ait Sextius, iratis profuit aspexisse speculum; perturbavit illos tanta mutatio sui; velut in rem præsentem adducti non agnoverunt se. Et quantulum ex vera deformitate imago illa speculo repercussa reddebat?

Animus si ostendi et si in ulla materia perlucere posset, intuentis nos confunderet ater maculosusque et æstuans et distortus et tumidus. Nunc quoque tanta deformitas ejus est per ossa carnesque et tot impedimenta effluentis; quid si nudus ostenderetur?

Speculo quidem neminem deterritum ab ira credideris: quid ergo est? Qui ad speculum venerat, ut se mutaret, jam mutaverat; iratis quidem nulla est formonsior effigies quam atrox et horrida, qualesque esse etiam videri volunt.

Magis illud videndum est, quam multis ira per se nocuerit. Alii nimio fervore rupere venas et sanguinem supra vires elatus clamor egessit et luminum suffudit aciem in oculos vehementius umor egestus et in morbos ægri reccidere. Nulla celerior ad insaniam via est.

Multi itaque continuaverunt iræ furorem nec quam expulerant mentem umquam receperunt. Aiacem in mortem egit furor, in furorem ira. Mortem liberis, egestatem sibi, ruinam domui imprecantur et irasci se negant non minus quam insanire furiosi. Amicissimis hostes vitandique carissimis, legum nisi qua nocent immemores, ad minima mobiles, non sermone, non officio adiri faciles, per vim omnia gerunt, gladiis et pugnare parati et incumbere.

Maximum enim illos malum cepit et omnia exsuperans vitia. Alia paulatim intrant, repentina et universa vis hujus est. Omnis denique alios affectus sibi subicit. Amorem ardentissimum vincit, transfoderunt itaque amata corpora et in eorum quos occiderant iacuere complexibus; avaritiam, durissimum malum minimeque flexibile, ira calcavit adactam opes suas spargere et domui rebusque in unum conlatis inicere ignem. Quid? Non ambitiosus magno æstimata proiecit insignia honoremque delatum reppulit? Nullus affectus est, in quem non ira dominetur.

Liber III

Quod maxime desiderasti. Novate, nunc facere temptabimus, iram excidere animis aut certe refrenare et impetus ejus inhibere. Id aliquando palam aperteque faciendum est, ubi minor vis mali patitur, aliquando ex occulto, ubi nimium ardet omnique impedimento exasperatur et crescit; refert quantas vires quamque integras habeat, utrum reverberanda et agenda retro sit an cedere ei debeamus, dum tempestas prima desævit, ne remedia ipsa secum ferat.

Consilium pro moribus cujusque capiendum erit; quosdam enim preces vincunt; quidam insultant instantque summissis, quos terrendo placabimus; alios obiurgatio, alios confessio, alios pudor cœpto deiecit, alios mora, lentum præcipitis mali remedium, ad quod novissime descendendum est.

Ceteri enim adfectus dilationem recipiunt et curari tardius possunt, hujus incitata et se ipsa rapiens violentia non paulatim procedit sed, dum incipit, tota est; nec aliorum more vitiorum sollicitat animos, sed abducit et impotentes sui cupidosque vel communis mali exagitat, nec in ea tantum in quæ destinavit, sed in occurrentia obiter furit. Cetera vitia impellunt animos, ira præcipitat.

Etiam si resistere contra affectus suos non licet, at certe affectibus ipsis licet stare; hæc non secus quam fulmina procellæque et si qua alia irrevocabilia sunt, quia non eunt, sed cadunt, vim suam magis ac magis intendit. Alia vitia a ratione, hoc a sanitate desciscit;

alia accessus lenes habent et incrementa fallentia; in iram deiectus animorum est. Nulla itaque res urget magis attonita et in vires suas prona et, sive successit, superba, sive frustratur, insana; ne repulsa quidem in tædium acta, ubi adversarium fortuna subduxit, in se ipsa morsus suos vertit. Nec refert quantum sit ex quo surrexerit; ex levissimis enim in maxima evadit.

Nullam transit ætatem, nullum hominum genus excipit. Quædam gentes beneficio egestatis non novere luxuriam; quædam, quia exercitæ et vagæ sunt, effugere pigritiam; quibus incultus mos agrestisque vita est, circumscriptio ignota est et fraus et quodcumque in foro malum nascitur. Nulla gens est, quam non ira instiget, tam inter Graios quam inter barbaros potens, non minus perniciosa leges metuentibus quam quibus jura distinguit modus virium.

Denique cetera singulos corripiunt, hic unus adfectus est, qui interdum publice concipitur. Numquam populus universus feminæ amore flagravit, nec in pecuniam aut lucrum tota civitas spem suam misit; ambitio viritim singulos occupat; impotentia una est malum publicum.

Sæpe in iram uno agmine itum est; viri feminæ, senes pueri, principes vulgusque consensere, et tota multitudo paucissimis verbis concitata ipsum concitatorem antecessit; ad arma protinus ignesque discursum est et indicta finitimis bella aut gesta cum civibus;

totæ cum stirpe omni crematæ domus et modo eloquio favorabili habitus in multo honore iram suæ contionis excepit; in imperatorem suum legiones pila torserunt; dissedit plebs tota cum patribus; publicum consilium senatus non expectatis dilectibus nec nominato imperatore subitos iræ suæ duces legit ac per tecta urbis nobiles consectatus viros supplicium manu sumpsit;

violatæ legationes rupto jure gentium rabiesque infanda civitatem tulit, nec datum tempus, quo resideret tumor publicus, sed deductæ protinus classes et oneratæ tumultuario milite; sine more, sine auspiciis populus ductu iræ suæ egressus fortuita raptaque pro armis gessit, deinde magna clade temeritatem audacis iræ luit.

Hic barbaris forte ruentibus in bella exitus est; cum mobiles animos species injuriæ perculit, aguntur statim et qua dolor traxit ruinæ modo legionibus incidunt incompositi, interriti, incauti, pericula adpetentes sua; gaudent feriri et instare ferro et tela corpore urgere et per suum vulnus exire.

"Non est," inquis, " dubium, quin magna ista et pestifera sit vis; ideo quemadmodum sanari debeat monstra." Atqui, ut in prioribus libris dixi, stat Aristoteles defensor iræ et vetat illam nobis exsecari; calcar ait esse virtutis, hac erepta inermem animum et ad conatus magnos pigrum inertemque fieri.

Necessarium est itaque fœditatem ejus ac feritatem coarguere et ante oculos ponere quantum monstri sit homo in hominem furens quantoque impetu ruat non sine pernicie sua perniciosus et ea deprimens, quæ mergi nisi cum mergente non possunt. Quid ergo?

Sanum hunc aliquis vocat, qui velut tempestate correptus non it sed agitur et furenti malo servit, nec mandat ultionem suam, sed ipse ejus exactor animo simul ac manu sævit carissimorum eorumque quæ mox amissa fleturus est carnifex?

Hunc aliquis affectum virtuti adiutorem comitemque dat consilia, sine quibus virtus nihil gerit, obturbantem? Caducæ sinistræque sunt vires et in malum suum validæ, in quas ægrum morbus et accessio erexit.

Non est ergo quod me putes tempus in supervacuis consumere, quod iram, quasi dubiæ apud homines opinionis sit, infamem, cum sit aliquis et quidem de illustribus philosophis, qui illi indicat operas et tamquam utilem ac spiritus subministrantem in prœlia, in actus rerum, ad omne, quodcumque calore aliquo gerendum est, vocet.

Ne quem fallat tamquam aliquo tempore, aliquo loco profutura, ostendenda est rabies ejus effrenata et attonita apparatusque illi reddendus est suus, eculei et fidiculæ et ergastula et cruces et circumdati defossis corporibus ignes et cadavera quoque trahens uncus, varia vinculorum genera, varia pœnarum, lacerationes membrorum, inscriptiones frontis et bestiarum immanium caveæ — inter hæc instrumenta collocetur ira dirum quiddam atque horridum stridens, omnibus per quæ furit tætrior.

Ut de ceteris dubium sit, nulli certe adfectui pejor est vultus, quem in prioribus libris descripsimus: asperum et acrem et nunc subducto retrorsus sanguine fugatoque pallentem, nunc in os omni calore ac spiritu verso subrubicundum et similem cruento, venis tumentibus, oculis nunc trepidis et exsilientibus, nunc in uno obtutu defixis et hærentibus;

adice dentium inter se arietatorum ut aliquem esse cupientium non alium sonum quam est apris tela sua adtritu acuentibus; adice articulorum crepitum, cum se ipsæ manus frangunt, et pulsatum sæpius pectus, anhelitus crebros tractosque altius gemitus, instabile corpus, incerta verba subitis exclamationibus, trementia labra interdumque compressa et dirum quiddam exsibilantia.

Ferarum, me hercules, sive illas fames agitat sive infixum visceribus ferrum, minus tætra facies est, etiam cum venatorem suum semianimes morsu ultimo petunt, quam hominis ira flagrantis. Age, si exaudire voces ac minas vacet, qualia excarnificati animi verba sunt!

Nonne revocare se quisque ab ira volet, cum intellexerit illam a suo primum malo incipere? Non vis ergo admoneam eos, qui iram summa potentia exercent et argumentum virium existimant et in magnis magnæ fortunæ bonis ponunt paratam ultionem, quam non sit potens, immo ne liber quidem dici possit iræ suæ captivus?

Non vis admoneam, quo diligentior quisque sit et ipse se circumspiciat, alia animi mala ad pessimos quosque pertinere, iracundiam etiam eruditis hominibus et in alia sanis inrepere? Adeo ut quidam simplicitatis indicium iracundiam dicant et vulgo credatur facillimus quisque huic obnoxius.

" Quorsus," inquis, " hoc pertinet? " Ut nemo se judicet tutum ab illa, cum lenes quoque natura et placidos in sævitiam ac violentiam evocet. Quemadmodum adversus pestilentiam nihil prodest firmitas corporis et diligens valetudinis cura — promiscue enim imbecilla robustaque invadit, ita ab ira tam inquietis moribus periculum est quam compositis et remissis, quibus eo turpior ac periculosior est, quo plus in illis mutat.

Sed cum primum sit non irasci, secundum desinere, tertium alienæ quoque iræ mederi, dicam primum quemadmodum in iram non incidamus, deinde quemadmodum nos ab illa liberemus, novissime quemadmodum irascentem retineamus placemusque et ad sanitatem reducamus.

Ne irascamur præstabimus, si omnia vitia iræ nobis subinde proposuerimus et illam bene æstimaverimus. Accusanda est.apud nos, damnanda; perscrutanda ejus mala et in medium protrahenda sunt; ut qualis sit appareat, comparanda cum pessimis est.

Avaritia adquirit et contrahit, quo aliquis melior utatur; ira impendit, paucis gratuita est. Iracundus dominus quot in fugam servos egit, quot in mortem! Quanto plus irascendo quam id erat, propter quod irascebatur, amisit! Ira patri luctum, marito divortium attulit, magistratui odium, candidato repulsam.

Pejor est quam luxuria, quoniam illa sua voluptate fruitur, hæc alieno dolore. Vincit malignitatem et invidiam; illæ enim infelicem fieri volunt, hæc facere; illæ fortuitis malis delectantur, hæc non potest expectare fortunam — nocere ei quem odit, non noceri vult.

Nihil est simultatibus gravius, has ira conciliat; nihil est bello funestius, in hoc potentium ira prorumpit; ceterum etiam illa plebeia ira et privata inerme et sine viribus bellum est. Præterea ira, ut seponamus, quæ mox secutura sunt, damna, insidias, perpetuam ex certaminibus mutuis sollicitudinem, dat pœnas dum exigit; naturam hominis eiurat: illa in amorem hortatur, hæc in odium; illa prodesse jubet, hæc nocere.

Adice quod, cum indignatio ejus a nimio sui suspectu veniat et animosa videatur, pusilla est et angusta; nemo enim non eo, a quo se contemptum judicat, minor est. At ille ingens animus et verus æstimator sui non vindicat injuriam, quia non sentit.

Ut tela a duro resiliunt et cum dolore cædentis solida feriuntur, ita nulla magnum animum injuria ad sensum sui adducit, fragilior eo quod petit. Quanto pulchrius velut nulli penetrabilem telo omnis injurias contumeliasque respuere! Ultio doloris confessio est; non est magnus animus, quem incurvat injuria. Aut potentior te aut imbecillior læsit; si imbecillior, parce illi, si potentior, tibi.

Nullum est argumentum magnitudinis certius quam nihil posse quo instigeris accidere. Pars superior mundi et ordinatior ac propinqua sideribus nec in nubem cogitur nec in tempestatem impellitur nec versatur in turbinem; omni tumultu caret, inferiora fulminantur. Eodem modo sublimis animus, quietus semper et in statione tranquilla conlocatus, omnia infra se premens, quibus ira contrahitur, modestus et venerabilis est et dispositus; quorum nihil invenies in irato.

Quis enim traditus dolori et furens non primam reiecit verecundiam? Quis impetu turbidus et in aliquem ruens non quidquid in se venerandi habuit abiecit? Cui officiorum numerus aut ordo constitit incitato? Quis linguæ temperavit? Quis ullam partem corporis tenuit?

Quis se regere potuit immissum? Proderit nobis illud Democriti salutare præceptum, quo monstratur tranquillitas, si neque privatim neque publice multa aut majora viribus nostris egerimus. Numquam tam feliciter in multa discurrenti negotia dies transit, ut non aut ex homine aut ex re offensa nascatur, quæ animum in iras paret.

Quemadmodum per frequentia urbis loca properanti in multos incursitandum est et aliubi labi necesse est, aliubi retineri, aliubi respergi, ita in hoc vitæ actu dissipato et vago multa impedimenta, multæ querellæ incidunt. Alius spem nostram fefellit, alius distulit, alius intercepit; non ex destinato proposita fluxerunt.

Nulli fortuna tam dedita est, ut multa temptanti ubique respondeat. Sequitur ergo, ut is, cui contra quam proposuerat aliqua cesserunt, impatiens hominum rerumque sit, ex levissimis causis irascatur nunc personæ, nunc negotio, nune loco, nunc fortunæ, nunc sibi.

Itaque ut quietus possit esse animus, non est jactandus nec multarum, ut dixi, rerum actu fatigandus nec magnarum supraque vires adpetitarum. Facile est levia aptare cervicibus et in hanc aut illam partem transferre sine lapsu; at quæ alienis in nos manibus imposita ægre sustinemus, victi in proximo effundimus. Etiam dum stamus sub sarcina, impares oneri vaccillamus.

Idem accidere in rebus civilibus ac domesticis scias. Negotia expedita et habilia sequuntur actorem; ingentia et supra mensuram gerentis nec dant se facile et, si occupata sunt, premunt atque abducunt administrantem tenerique jam visa cum ipso cadunt. Ita fit, ut frequenter irrita sit ejus voluntas, qui non quæ facilia sunt adgreditur, sed vult facilia esse quæ adgressus est.

Quotiens aliquid conaberis, te simul et ea, quæ paras quibusque parans ipse, metire; faciet enim te asperum pænitentia operis infecti. Hoc interest utrum quis fervidi sit ingenii an frigidi atque humilis; generoso repulsa iram exprimet, languido inertique tristitiam. Ergo actiones nostræ nec parvæ sint nec audaces et improbæ, in vicinum spes exeat, nihil conemur, quod mox adepti quoque successisse miremur,

Demus operam, ne accipiamus injuriam, quia ferre nescimus. Cum placidissimo et facillimo et minime anxio morosoque vivendum est; sumuntur a conversantibus mores et ut quædam in contactos corporis vitia transibunt, ita animus mala sua proximis tradit.

Ebriosus convictores in amorem meri traxit, impudicorum cœtus fortem quoque et, si liceat, virum emolliit, avaritia in proximos virus suum transtulit. Eadem ex diverso ratio virtutum est, ut omne quod secum habent mitigent; nec tam valetudini profuit utilis regio et salubrius cælum quam animis parum firmis in turba meliore versari.

Quæ res quantum possit intelleges, si videris feras quoque convictu nostro mansuescere nullique etiam immani bestiæ vim suam permanere, si hominis contubernium diu passa est; retunditur omnis asperitas paulatimq ue inter placida dediscitur. Accedit huc, quod non tantum exemplo melior fit qui cum quietis hominibus vivit, sed quod causas irascendi non invenit nec vitium suum exercet. Fugere itaque debebit omnis quos irritaturos iracundiam sciet.

" Qui sunt," inquis, " isti? " Multi ex variis causis idem facturi: offendet te superbus contemptu, dicax contumelia, petulans injuria, lividus malignitate, pugnax contentione, ventosus et mendax vanitate; non feres a suspicioso timeri, a pertinace vinci, a delicato fastidiri.

Elige simplices, faciles, moderatos, qui iram tuam nec evocent et ferant. Magis adhuc proderunt summissi et humani et dulces, non tamen usque in adulationem, nam iracundos nimia assentatio offendit.

Erat certe amicus noster vir bonus, sed iræ paratioris, cui non magis tutum erat blandiri quam male dicere. Cælium oratorem fuisse iracundissimum constat. Cum quo, ut aiunt, cenabat in cubiculo lectæ patientiæ cliens, sed difficile erat illi in copulam conjecto rixam ejus cum quo cohærebat effugere; optimum judicavit quidquid dixisset sequi et secundas agere. Non tulit Cælius adsentientem et exclamavit: " Dic aliquid contra, ut duo simus! " Sed ille quoque, quod non irasceretur iratus, cito sine advers ario desit.

Eligamus ergo vel hos potius, si conscii nobis iracundiæ sumus, qui vultum nostrum ac sermonem sequantur. Facient quidem nos delicatos et in malam consuetudinem inducent nihil contra voluntatem audiendi, sed proderit vitio suo intervallum et quietem dare. Difficiles quoque et indomiti natura blandientem ferent. Nihil asperum territumque palpanti est.

Quotiens disputatio longior et pugnacior erit, in prima resistamus, antequam robur accipiat. Alit se ipsa contentio et demissos altius tenet. Facilius est se a certamine abstinere quam abducere.

Studia quoque graviora iracundis omittenda sunt aut certe citra lassitudinem exercenda, et animus non inter plura versandus, sed artibus amœnis tradendus. Lectio illum carminum obleniat et historia fabulis detineat; mollius delicatiusque tractetur.

Pythagoras perturbationes animi lyra componebat; quis autem ignorat lituos et tubas concitamenta esse, sicut quosdam cantus blandimenta, quibus mens resolvatur? Confusis oculis prosunt virentia et quibusdam coloribus infirma acies adquiescit, quorundam splendore præstringitur; sic mentes ægras studia læta permulcent.

Forum, advocationes, judicia fugere debemus et omnia quæ exulcerant vitium, æque cavere lassitudinem corpor is; consumit enim quidquid in nobis mite placidumque est et æria concitat.

Ideo quibus stomachus suspectus est, processuri ad res agendas majoris negotii bilem cibo temperant, quam maxime movet fatigatio, sive quia calorem in media compellit et nocet sanguini cursumque ejus venis laborantibus sistit, sive quia corpus attenuatum et infirmum incumbit animo; certe ob eandem causam jucundiores sunt valetudine aut ætate fessi. Fames quoque et sitis ex isdem causis vitanda est; exasperat et incendit animos.

Vetus dictum est a lasso rixam quæri; æque autem et ab esuriente et a sitiente et ab omni homine quem aliqua res urit. Nam ut ulcera ad levem tactum, deinde etiam ad suspicionem tactus condolescunt, ita animus adfectus minimis offenditur, adeo ut quosdam salutatio et epistula et oratio et interrogatio in litem evocent. Numquam sine querella ægra tanguntur.

Optimum est itaque ad primum mali sensum mederi sibi, tum verbis quoque suis minimum libertatis dare et inhibere impetum.

Facile est autem adfectus suos, cum primum oriuntur, deprehendere; morborum signa præcurrunt. Quemadmodum tempestatis ac pluviæ ante ipsas notæ veniunt, ita iræ, amoris omniumque istarum procellarum animos vexantium sunt quædam prænuntia.

Qui comitiali vitio solent corripi, jam adventare valetudinem intellegunt, si calor summa deseruit et incertum lumen nervorumque trepidatio est, si memoria sublabitur caputque versatur; solitis itaque remediis incipientem causam occupant, et odore gustuque quidquid est quod alienat animos repellitur, aut fomentis contra frigus rigoremque pugnatur; aut si parum medicina profecit, vitaverunt turbam et sine teste ceciderunt.

Prodest morbum suum nosse et vires ejus antequam spatientur opprimere. Videamus quid sit, quod nos maxime concitet. Alium verborum, alium rerum contumeliæ movent; hic vult nobilitati, hic formæ suæ parci; hic elegantissimus haberi cupit, ille doctissimus; hic superbiæ impatiens est, hic contumaciæ; ille servos non putat dignos quibus irascatur, hic intra domum sævus est, foris mitis; ille rogari invidiam judicat, hic non rogari contumeliam. Non omnes ab eadem parte feriuntur; scire itaque oportet, quid in te imbecillum sit, ut id maxime protegas.

Non expedit omnia videre, omnia audire. Multæ nos injuriæ transeant, ex quibus plerasque non accipit qui nescit. Non vis esse iracundus? Ne fueris curiosus. Qui inquirit quid in se dictum sit, qui malignos sermones, etiam si secreto habiti sunt, eruit, se ipse inquietat. Quædam interpretatio eo perducit, ut videantur injuriæ; itaque alia differenda sunt, alia deridenda, alia donanda. Circumscribenda multis modis ira est;

pleraque in lusum meumque vertantur. Socraten aiunt colapho percussum nihil amplius dixisse quam molestum esse, quod nescirent homines, quando eum galea prodire deberent.

Non quemadmodum facta sit injuria refert, sed quemadmodum lata; nec video quare difficilis sit moderatio, cum sciam tyrannorum quoque tumida et fortuna et licentia ingenia familiarem sibi sævitiam repressisse. Pisistratum certe.

Atheniensium tyrannum, memoriæ proditur, cum multa in crudelitatem ejus ebrius conviva dixisset nec deessent qui vellent manus ei commodare, et alius hinc alius illinc faces subderent, placido animo tulisse et hoc irritantibus respondisse, non magis illi se suscensere quam si quis obligatis oculis in se incurrisset.

Magna pars querellas manu fecit aut falsa suspicando aut levia adgravando. Sæpe ad nos ira venit, sæpius nos ad illam. Quæ numquam arcessenda est; etiam cum incidit, reiciatur.

Nemo dicit sibi: " Hoc propter quod irascor aut feci aut fecisse potui "; nemo animum facientis, sed ipsum æstimat factum. Atqui ille intuendus est, voluerit an inciderit, coactus sit an deceptus, odium secutus sit an præmium, sibi morem gesserit an manum alteri commodaverit. Aliquid ætas peccantis facit, aliquid fortuna, ut ferre aut pati aut humanum sit aut humile.

Eo nos loco constituamus, quo ille est cui irascimur; nunc facit nos iracundos iniqua nostri æstimatio et quæ facere vellemus pati nolumus.

Nemo se differt; atqui maximum remedium iræ dilatio est, ut primus ejus fervor relanguescat et caligo quæ premit mentem aut residat aut minus densa sit. Quædam ex his, quæ te præcipitem ferebant, hora, non tantum dies molliet, quædam ex toto evanescent; si nihil egerit petita advocatio, apparebit jam judicium esse, non iram. Quidquid voles quale sit scire, tempori trade; nihil diligenter in fluctu cernitur.

Non potuit impetrare a se Plato tempus, cum servo suo irasceretur, sed ponere illum statim tunicam et præbere scapulas verberibus jussit sua manu ipse cæsurus; postquam intellexit irasci se, sicut sustulerat manum suspensam detinebat et stabat percussuro similis; interrogatus deinde ab amico, qui forte intervenerat, quid ageret: " Exigo," inquit, " pœnas ab homine iracundo."

Velut stupens gestum illum sævituri deformem sapienti viro servabat, oblitus jam servi, quia alium quem potius castigaret invenerat. Itaque abstulit sibi in suos potestatem et ob peccatum quoddam commotior: " Tu," inquit, " Speusippe, servulum istum verberibus obiurga; nam ego irascor.

" Ob hoc non cecidit, propter quod alius cecidisset. " Irascor," inquit; "plus faciam quam oportet, libentius faciam; non sit iste servus in ejus potestate qui in sua non est." Aliquis vult irato committi ultionem, cum Plato sibi ipse imperium abrogaverit? Nihil tibi liceat, dum irasceris. Quare? Quia vis omnia licere.

Pugna tecum ipse! Si vis vincere iram, non potest te illa. Incipis vincere, si absconditur, si illi exitus non datur. Signa ejus obruamus et illam quantum fieri potest occultam secretamque teneamus.

Cum magna id nostra molestia fiet, cupit enim exilire et incendere oculos et mutare faciem; sed si eminere illi extra nos licuit, supra nos est. In imo pectoris secessu recondatur feraturque, non ferat; immo in contrarium omnia ejus indicia flectamus. Vultus remittatur, vox lenior sit, gradus lentior; paulatim cum exterioribus interiora formantur.

In Socrate iræ signum erat vocem summittere, loqui parcius. Apparebat tunc illum sibi obstare. Deprendebatur itaque a familiaribus et coarguebatur, nec erat illi exprobratio latitantis iræ ingrata. Quidni gauderet, quod iram suam multi intellegerent, nemo sentiret? Sensissent autem, nisi jus amicis obiurgandi se dedisset, sicut ipse sibi in amicos sumpserat.

Quanto magis hoc nobis faciendum est! Rogemus amicissimum quemque, ut tunc maxime libertate adversus nos utatur, cum minime illam pati poterimus, nec adsentiatur iræ nostræ; contra potens malum et apud nos gratiosum, dum consipimus, dum nostri sumus, advocemus.

Qui vinum male ferunt et ebrietatis suæ temeritatem ac petulantiam metuunt, mandant suis, ut e convivio auferantur; intemperantiam in morbo suam experti parere ipsis in adversa valetudine vetant.

Optimum est notis vitiis impedimenta prospicere et ante omnia ita componere animum, ut etiam gravissimis rebus subitisque concussus iram aut non sentiat aut magnitudine inopinatæ injuriæ exortam in altum retrahat nec dolorem suum profiteatur.

Id fieri posse apparebit, si pauca ex turba ingenti exempla protulero, ex quibus utrumque discere licet, quantum mali habeat ira, ubi hominum præpotentium potestate tota utitur, quantum sibi imperare possit, ubi metu majore compressa est.

Cambysen regem nimis deditum vino Præxaspes unus ex carissimis monebat, ut parcius biberet, turpem esse dicens ebrietatem in rege, quem omnium oculi auresque sequerentur. Ad hæc ille: " Ut scias," inquit, " quemadmodum numquam excidam mihi, adprobabo jam et oculos post vinum in officio esse et manus."

Bibit deinde liberalius quam alias capacioribus scyphis et jam gravis ac vinolentus obiurgatoris sui filium procedere ultra limen jubet adlevataque super caput sinistra manu stare. Tunc intendit arcum et ipsum cor adulescentis, id enim petere se dixerat, figit rescissoque pectore hærens in ipso corde spiculum ostendit ac respiciens patrem interrogavit, satisne certam haberet manum. At ille negavit Apollinem potuisse certius mittere.

Dii illum male perdant animo magis quam condicione mancipium! Ejus rei laudator fuit, cujus nimis erat spectatorem fuisse. Occasionem blanditiarum putavit pectus filii in duas partes diductum et cor sub vulnere palpitans. Controversiam illi facere de gloria debuit et revocare jactum, ut regi liberet in ipso patre certiorem manum ostendere! O regem cruentum!

O dignum in quem omnium suorum arcus verterentur! Cum exsecrati fuerimus illum convivia suppliciis funeribusque solventem, tamen sceleratius telum illud laudatum est quam missum. Videbimus quomodo se pater gerere debuerit stans super cadaver fili sui cædemque illam, cujus et testis fuerat et causa. Id de quo nunc agitur apparet, iram supprimi posse.

Non male dixit regi, nullum emisit ne calamitosi quidem verbum, cum æque cor suum quam fili transfixum videret. Potest dici merito devorasse verba; nam si quid tamquam iratus dixisset, nihil tamquam pater facere potuisset.

Potest, inquam, videri sapientius se in illo casu gessisse, quam cum de potandi modo præciperet ei, quem satius erat vinum quam sanguinem bibere, cujus manus poculis occupari pax erat. Accessit itaque ad numerum eorum, qui magnis cladibus ostenderunt, quanti constarent regum amicis bona consilia.

Non dubito quin Harpagus quoque tale aliquid regi suo Persarumque suaserit, quo offensus liberos illi epulandos adposuit et subinde quæsiit, an placeret conditura; deinde ut satis illum plenum malis suis vidit, adferri capita illorum jussit et quomodo esset acceptus interrogavit. Non defuerunt misero verba, non os concurrit: " Apud regem," inquit, " omnis cena jucunda est."

Quid hac adulatione profecit? Ne ad reliquias invitaretur. Non veto patrem damnare regis sui factum, non veto quærere dignam tam truci portento pœnam, sed hoc interim colligo, posse etiam ex ingentibus malis nascentem iram abscondi et ad verba contraria sibi cogi.

Necessaria ista est doloris refrenatio, utique hoc sortitis vitæ genus et ad regiam adhibitis mensam. Sic estur apud illos. Sic blbitur. Sic respondetur, funeribus suis adridendum est. An tanti sit vita videbimus; alia ista quæstio est. Non consolabimur tam triste ergastulum, non adhortabimur ferre imperia carnificum; ostendemus in omni servitute apertam libertati viam. Si æger animus et suo vitio miser est, huic miserias finire secum licet.

Dicam et illi, qui in regem incidit sagittis pectora amicorum petentem, et illi, cujus dominus liberorum visceribus patres saturat: " Quid gemis, demens? Quid expectas, ut te aut hostis aliquis per exitium gentis tuæ vindicet aut rex a longinquo potens advolet? Quocumque respexeris, ibi malorum finis est. Vides illum præcipitem locum? Illac ad libertatem descenditur. Vides illud mare, illud flumen, illum puteum? Libertas illic in imo sedet. Vides illam arborem brevem, retorridam, infelicem? Pendet inde libertas. Vides jugulum tuum, guttur tuum, cor tuum? Effugia servitutis sunt. Nimis tibi operosos exitus monstro et multum animi ac roboris exigentes? Quæris quod sit ad libertatem iter? Quælibet in corpore tuo vena! "

Quam diu quidem nihil tam intolerable nobis videtur, ut nos expellat e vita, iram, in quocumque erimus statu, removeamus. Perniciosa est servientibus. Omnis enim indignatio in tormentum suum proficit et imperia graviora sentit quo contumacius patitur. Sic laqueos fera, dum jactat, adstringit; sic aves viscum, dum trepidantes excutiunt, plumis omnibus inlinunt. Nullum tam artum est jugum, quod non minus lædat ducentem quam repugnantem. Unum est levamentum malorum ingentium, pati et necessitatibus suis obsequi.

Sed cum utilis sit servientibus adfectuum suorum et hujus præcipue rabidi atque effreni continentia, utilior est regibus. Perierunt omnia, ubi quantum ira suadet fortuna permittit, nec diu potest quæ multorum malo exercetur potentia stare; periclitatur enim, ubi eos, qui separatim gemunt, communis metus junxit. Plerosque itaque modo singuli mactaverunt, modo universi, eum illos conferre in unum iras publicus dolor cœgisset.

Atqui plerique sic iram quasi insigne regium exercuerunt, sicut Dareus, qui primus post ablatum Mago imperium Persas et magnam partem orientis obtinuit. Nam cum bellum Scythis indixisset orientem cingentibus, rogatus ab Œobazo nobili sene, ut ex tribus liberis unum in solacium patri relinqueret, duorum opera uteretur, plus quam rogabatur pollicitus omnis se illi dixit remissurum et occisos in conspectu parentis abiecit, crudelis futurus, si omnis abduxisset.

At quanto Xerses facilior! Qui Pythio quinque filiorum patri unius vacationem petenti, quem vellet eligere permisit, deinde quem elegerat in partes duas distractum ab utroque viæ latere posuit et hac victima lustravit exercitum. Habuit itaque quem debuit exitum; victus et late longeque fusus ac stratam ubique ruinam suam cernens medius inter suorum cadavera incessit.

Hæc barbaris regibus feritas in ira fuit, quos nulla eruditio, nullus litterarum cultus imbuerat. Dabo tibi ex Aristotelis sinu regem Alexandrum, qui Clitum carissimum sibi et una educatum inter epulas transfodit manu quidem sua, parum adulantem et pigre ex Macedone ac libero in Persicam servitutem transeuntem.

Nam Lysimachum æque familiarem sibi leoni obiecit. Numquid ergo hic Lysimachus felicitate quadam dentibus leonis elapsus ob hoc, cum ipse regnaret, mitior fuit?

Nam Telesphorum Rhodium amicum suum undique decurtatum, cum aures illi nasumque abscidisset, in cavea velut novum aliquod animal et invisitatum diu pavit, cum oris detruncati mutilatique deformitas humanam faciem perdidisset; accedebat fames et squalor et inluvies corporis in stercore suo destituti;

callosis super hæc genibus manibusque, quas in usum pedum angustiæ loci cogebant, lateribus vero adtritu exulceratis non minus fœda quam terribilis erat forma ejus visentibus, factusque pœna sua monstrum misericordiam quoque amiserat. Tamen, cum dissimillimus esset homini qui illa patiebatur, dissimilior erat qui faciebat.

Utinam ista sævitia intra peregrina exempla mansisset nec in Romanos mores cum aliis adventiciis vitiis etiam suppliciorum irarumque barbaria transisset! M. Mario, cui vicatim populus statuas posuerat, cui ture ac vino supplicabat, L. Sulla præfringi crura, erui oculos, amputari linguam, manus jussit et, quasi totiens occideret quotiens vulnerabat, paulatim et per singulos artus laceravit.

Quis erat hujus imperii minister? Quis nisi Catilina jam in omne facinus manus exercens? Is illum ante bustum Quinti Catuli carpebat gravissimus mitissimi viri cineribus, supra quos vir mali exempli, popularis tamen et non tam immerito quam nimis amatus per stillicidia sanguinem dabat. Dignus erat Marius qui illa pateretur. Sulla qui juberet, Catilina qui faceret, sed indigna res publica quæ in corpus suum pariter et hostium et vindicum gladios reciperet.

Quid antiqua perscrutor? Modo C. Cæsar Sex. Papinium, cui pater erat consularis, Betilienum Bassum quæstorem suum, procuratoris sui filium, aliosque et senatores et equites Romanos uno die flagellis cecidit, torsit, non quæstionis sed animi causa;

deinde adeo impatiens fuit differendæ voluptatis, quam ingentem crudelitas ejus sine dilatione poscebat, ut in xysto maternorum hortorum, qui porticum a ripa separat, inambulans quosdam ex illis cum matronis atque aliis senatoribus ad lucernam decollaret. Quid instabat? Quod periculum aut privatum aut publicum una nox minabatur? Quantulum fuit lucem expectare denique, ne senatores populi Romani soleatus occideret!

Quam superba fuerit crudelitas ejus ad rem pertinet scire, quamquam aberrare alicui possimus videri et in devium exire; sed hoc ipsum pars erit iræ super solita sævientis. Ceciderat flagellis senatores; ipse effecit, ut dici posset " solet fieri." Torserat per omnia, quæ in rerum natura tristissima sunt, fidiculis, talaribus, eculeo, igne, vultu suo.

Et hoc loco respondebitur: " Magnam rem! si tres senatores quasi nequam mancipia inter verbera et flammas divisit homo, qui de toto senatu trucidando cogitabat, qui optabat, ut populus Romanus unam cervicem haberet, ut scelera sua tot locis ac temporibus diducta in unum ictum et unum diem cogeret." Quid tam inauditum quam nocturnum supplicium? Cum latrocinia tenebris abscondi soleant, animadversione^ quo notiores sunt, plus in exemplum emendationemque proficiant.

Et hoc loco respondebitur mihi: " Quod tanto opere admirans, isti beluæ cotidianum est; ad hoc vivit, ad hoc vigilat, ad hoc lucubrat." Nemo certe invenietur alius, qui imperaverit omnibus iis, in quos animadverti jubebat, os inserta spongea includi, ne vocis emittendæ haberent facultatem. Cui umquam morituro non est relictum qua gemeret? Timuit, ne quam liberiorem vocem extremus dolor mitteret, ne quid quod nollet audiret; sciebat autem innumerabilia esse, quæ obicere illi nemo nisi periturus auderet.

Cum spongeæ non invenirentur, scindi vestimenta miserorum et in os farciri pannos imperavit. Quæ ista sævitia est? Liceat ultimum spiritum trahere, da exituræ animæ locum, liceat illam non per vulnus emittere!

Adicere his longum est, quod patres quoque occisorum eadem nocte dimissis per domos centurionibus confecit, id est, homo misericors luctu liberavit! Non enim Gai sævitiam, sed iræ, propositum est describere, quæ non tantum viritim furit sed gentes totas lancinat, sed urbes et flumina et tuta ab omni sensu doloris converberat.

Sic rex Persarum totius populi nares recidit in Syria, unde Rhinocolura loco nomen est. Pepercisse illum judicas, quod non tota capita præcidit?

Novo genere pœnæ delectatus est. Tale aliquid passi forent et Æthiopes, qui ob longissimum vitæ spatium Macrobioe appellantur; in hos enim, quia non supinis manibus exceperant servitutem missisque legatis libera responsa dederant, quæ contumeliosa reges vocant, Cambyses fremebat et non provisis commeatibus, non exploratis itineribus, per invia, per arentia trahebat omnem bello utilem turbam. Cui intra primum iter deerant necessaria, nec quicquam subministrabat sterilis et inculta humanoque ignota vestigio regio.

Sustinebant famem primo tenerrima frondium et cacumina arborum, tum coria igne mollita et quidquid necessitas cibum fecerat; postquam inter harenas radices quoque et herbæ defecerant apparuitque inops etiam animalium solitudo, decimum quemque sortiti alimentum habuerunt fame sævius.

Agebat adhuc regem ira præcipitem, cum partem exercitus amisisset, partem comedisset, donec timuit, ne et ipse vocaretur ad sortem. Tum demum signum receptui dedit. Servabantur interim generosæ illi aves et instrumenta epularum camelis vehebantur, cum sortirentur milites ejus, quis male periret, quis pejus viveret.

Hic iratus fuit genti et ignotæ et immeritæ, sensuræ tamen; Cyrus flumini. Nam cum Babylona oppugnaturus festinaret ad bellum, cujus maxima momenta in occasionibus sunt, Gynden late fusum amnem vado transire temptavit, quod vix tutum est, etiam cum sensit æstatem et ad minimum deductus est.

Ibi unus ex iis equis, qui trahere regium currum albi solebant, abreptus vehementer commovit regem; iuravit itaque se amnem illum regis comitatus auferentem eo redacturum, ut transiri calcarique etiam a feminis posset.

Hoc deinde omnem transtulit belli apparatum et tam diu adsedit operi, donec centum et octoginta cumculis divisum alveum in trecentos et sexaginta rivos dispergeret, siccum relinqueret in diversum fluentibus aquis.

Periit itaque et tempus, magna in magnis rebus jactura, et militum ardor, quem inutilis labor fregit, et occasio adgrediendi imparatos, dum ille bellum indictum hosti cum flumine gerit.

Hic furor quid enim aliud voces?Romanos quoque contigit. C. enim Cæsar villam in Herculanensi pulcherrimam, quia mater sua aliquando in illa custodita erat, diruit fecitque ejus per hoc notabilem fortunam; stantem enim prænavigabamus, nunc causa dirutæ quæritur.

Et hæc cogitanda sunt exempla, quæ vites, et illa ex contrario, quæ sequaris, moderata, lenia, quibus nec ad irascendum causa defuit nec ad ulciscendum potestas.

Quid enim facilius fuit Antigono quam duos manipulares duci jubere, qui incumbentes regis tabernaculo faciebant, quod homines et periculosissime et libentissime faciunt, de rege suo male existimabant? Audierat omnia Antigonus, utpote cum inter dicentes et audientem palla interesset; quam ille leviter commovit et: " Longius," inquit, " discedite, ne vos rex audiat.

" Idem quadam nocte, cum quosdam ex militibus suis exaudisset omnia mala imprecantis regi, qui ipsos in illud iter et inextricabile lutum deduxisset, accessit ad eos, qui maxime laborabant, et cum ignorantis a quo adiuvarentur explicuisset: " Nunc," inquit, " male dicite Antigono, cujus vitio in has miserias incidistis; ei autem bene optate, qui vos ex hac voragine eduxit."

Idem tam miti animo hostium suorum male dicta quam civium tulit. Itaque cum in parvulo quodam castello Græci obsiderentur et fiducia loci contemnentes hostem multa in deformitatem Antigoni iocarentur et nunc staturam humilem, nunc collisum nasum deriderent: " Gaudeo," inquit, " et aliquid boni spero, si in castris meis Silenum habeo.

" Cum hos dicaces fame domuisset, captis sic usus est, ut eos qui militiæ utiles erant in cohortes discriberet, ceteros præconi subiceret, idque se negavit facturum fuisse, nisi expediret iis dominum habere, qui tam malam haberent linguam.

Hujus nepos fuit Alexander, qui lanceam in convivas suos torquebat, qui ex duobus amicis, quos paulo ante rettuli, alterum feræ obiecit, alterum sibi. Ex his duobus tamen qui leoni obiectus est vixit.

Non habuit hoc avitum ille vitium, ne paternum quidem; nam si qua alia in Philippo virtus, fuit et contumeliarum patientia, ingens instrumentum ad tutelam regni. Demochares ad illum Parrhesiastes ob nimiam et procacem linguam appellatus inter alios Atheniensium legatos venerat. Audita benigne legatione Philippus: " Dicite," inquit, " mihi, facere quid possim, quod sit Atheniensibus gratum." Excepit Demochares et: " Te," inquit, " suspendere.

" Indignatio circumstantium ad tam inhumanum responsum exorta erat; quos Philippus conticiscere jussit et Thersitam illum salvum incolumemque dimittere. " At vos," inquit, " ceteri legati, nuntiate Atheniensibus multo superbiores esse, qui ista dicunt, quam qui impune dicta audiunt."

Multa et divus Augustus digna memoria fecit dixitque, ex quibus appareat iram illi non imperasse. Timagenes historiarum scriptor quædam in ipsum, quædam in uxorem ejus et in totam domum dixerat nec perdiderat dicta; magis enim circumfertur et in ore hominum est temeraria urbanitas.

Sæpe illum Cæsar monuit, moderatius lingua uteretur; perseverans domo sua interdixit. Postea Timagenes in contubernio Pollionis Asinii consenuit ac tota civitate direptus est. Nullum illi limen præclusa Cæsaris domus abstulit.

Historias, quas postea scripserat, recitavit et libros acta Cæsaris Augusti continentis in igne posuit et combussit; inimicitias gessit cum Cæsare; nemo amicitiam ejus extimuit, nemo quasi fulguritum refugit, fuit qui præberet tam alte cadenti sinum. Tulit hoc, ut dixi.

Cæsar patienter, ne eo quidem motus, quod laudibus suis rebusque gestis manus attulerat; numquam cum hospite inimici sui questus est.

Hoc dumtaxat Pollioni Asinio dixit: θηριοτροφεῖς; paranti deinde excusationem obstitit et " Fruere," inquit, " mi Pollio, fruere! " et cum Pollio diceret: "Si jubes. Cæsar, statim illi domo mea interdicam," " Hoc me," inquit, " putas facturum, cum ego vos in gratiam reduxerim? " Fuerat enim aliquando Timageni Pollio iratus nec ullam aliam habuerat causam desinendi, quam quod Cæsar cœperat.

Dicat itaque sibi quisque, quotiens lacessitur: " Numquid potentior sum Philippo? Illi tamen impune male dictum est. Numquid in domo mea plus possum quam toto orbe terrarum divus Augustus potuit? Ille tamen contentus fuit a conviciatore suo secedere.

" Quid est quare ego servi mei clarius responsum et contumaciorem voltum et non perv enientem usque ad me murmurationem flagellis et compedibus expiem? Quis sum, cujus aures lædi nefas sit? Ignoverunt multi hostibus; ego non ignoscam pigris, neglegentibus, garrulis?

Puerum ætas excuset, feminam sexus, extraneum libertas, domesticum familiaritas. Nunc primum offendit, cogitemus quam diu placuerit; sæpe et alias offendit, feramus quod diu tulimus. Amicus est, fecit quod noluit; inimicus, fecit quod debuit.

Prudentiori credamus, stultiori remittamus. Pro quocumque illud nobis respondeamus, sapientissimos quoque viros multa delinquere, neminem esse tam circumspectum, cujus non diligentia aliquando sibi ipsa excidat, neminem tam maturum, cujus non gravitatem in aliquod fervidius factum casus impingat, neminem tam timidum offensarum, qui non in illas, dum vitat, incidat.

Quomodo homini pusillo solacium in malis fuit etiam magnorum virorum titubare fortunam, et æquiore animo filium in angulo flevit, qui vidit acerba funera etiam ex regia duci, sic animo æquiore fert ab aliquo lædi, ab aliquo contemni, cuicumque venit in mentem nullam esse tantam potentiam, in quam non occurrat injuria.

Quod si etiam prudentissimi peccant, cujus non error bonam causam habet? Respiciamus quotiens adulescentia nostra in officio parum diligens fuerit, in sermone parum modesta, in vino parum temperans. Si iratus est, demus illi spatium, quo dispicere quid fecerit possit; ipse se castigabit. Denique debeat pœnas; non est quod cum illo paria faciamus.

Illud non veniet in dubium, quin se exemerit turbæ et altius steterit quisquis despexit læessentis. Proprium est magnitudinis veræ non sentire percussum. Sic immanis fera ad latratum canum lenta respexit, sic irritus ingenti scopulo fluctus adsultat. Qui non irascitur, inconcussus injuria perstitit, qui irascitur, motus est.

At ille, quem modo altiorem omni incommodo posui, tenet amplexu quodam summum bonum, nec homini tantum, sed ipsi fortunæ respondet: " Omnia licet facias, minor es, quam ut serenitatem meam obducas. Vetat hoc ratio, cui vitam regendam dedi. Plus mihi nocitura est ira quam injuria. Quidni plus? Illius modus certus est, ista quo usque me latura sit dubium est."

" Non possum," inquis, " pati; grave est injuriam sustinere." Mentiris; quis enim injuriam non potest ferre, qui potest iram? Adice nunc quod id agis, ut et iram feras et injuriam. Quare fers ægri rabiem et phrenetici verba, puerorum protervas manus? Nempe quia videntur nescire quid faciant. Quid interest, quo quisque vitio fiat imprudens?

Imprudentia par in omnibus patrocinium est. " Quid ergo? " inquis, " impune illi erit? " Puta velle te, tamen non erit; maxima est enim factæ injuriæ pœna fecisse, nec quisquam gravius adficitur quam qui ad supplicium pænitentiæ traditur.

Deinde ad condicionem rerum humanarum respiciendum est, ut omnium accidentium æqui judices simus; iniquus autem est, qui commune vitium singulis obiecit. Non est Æthiopis inter suos insignitus color, nec rufus crinis et coactus in nodum apud Germanos virum dedecet. Nihil in uno judicabis notabile aut fœdum, quod genti suæ publicum est; et ista, quæ rettuli, unius regionis atque anguli consuetudo defendit. Vide nunc, quanto in iis justior venia sit, quæ per totum genus humanum vulgata sunt.

Omnes inconsulti et improvidi sumus, omnes incerti, queruli, ambitiosi,quid lenioribus verbis ulcus publicum abscondo?omnes mali sumus. Quidquid itaque in alio reprenditur, id unusquisque in sinu suo inveniet. Quid illius pallorem, illius maciem notas? Pestilentia est. Placidiores itaque invicem simus; mali inter malos vivimus. Una nos res facere quietos potest, mutuæ facilitatis conventio.

" Ille jam mihi nocuit, ego illi nondum." Sed jam aliquem fortasse læsisti, sed lædes. Noli æstumare hanc horam aut hunc diem, totum inspice mentis tuæ habitum; etiam si nihil mali fecisti, potes facere.

Quanto satius est sanare injuriam quam ulcisci! Multum temporis ultio absumit, multis se injuriis obicit, dum una dolet; diutius irascimur omnes quam lædimur. Quanto melius est abire in diversum nec vitia vitiis opponere! Numquis satis constare sibi videatur, si mulam calcibus repetat et canem morsu?

" Ista," inquis, " peccare se nesciunt." Primum quam iniquus est, apud quem hominem esse ad impetrandam veniam nocet! Deinde, si cetera animalia hoc iræ tuæ subducit, quod consilio carent, eodem loco tibi sit quisquis consilio caret; quid enim refert an alia mutis dissimilia habeat, si hoc, quod in omni peccato muta defendit, simile habet, caliginem mentis? Peccavit;

hoc enim primum? Hoc enim extremum? Non est quod illi credas, etiam si dixerit: " Iterum non faciam." Et iste peccabit et in istum alius et tota vita inter errores volutabitur. Mansuete immansueta tractanda sunt.

Quod in luctu dici solet efficacissime, et in ira dicetur: utrum aliquando desines an numquam? Si aliquando, quanto satius est iram relinquere quam ab ira relinqui! An semper hæc concitatio permanebit? Vides quam impacatam tibi denunties vitam? Qualis enim erit semper tumentis?

Adice nunc quod, cum bene te ipse succendens et subinde causas, quibus stimuleris renovaveris, sua sponte ira discedet et vires illi dies subtrahet. Quanto satius est a te illam vinci quam a se!

Huic irasceris, deinde illi; servis, deinde libertis; parentibus, deinde liberis; notis, deinde ignotis; ubique enim causæ supersunt, nisi deprecator animus accessit. Hinc te illo furor rapiet, illinc alio, et novis subinde irritamentis orientibus continuabitur rabies. Age, infelix, ecquando amabis? O quam bonum tempus in re mala perdis!

Quanto nunc erat satius amicos parare, inimicos mitigare, rem publicam administrare, transferre in res domesticas operam, quam circumspicere, quid alicui facere possis mali, quod aut dignitati ejus aut patrimonio aut corpori vulnus infligas, cum id tibi contingere sine certamine ac periculo non possit, etiam si cum inferiore concurses!

Vinctum licet accipias et ad arbitrium tuum omni patientiæ expositum; sæpe nimia vis cædentis aut articulum loco movit aut nervum in his quos fregerat dentibus fixit. Multos iracundia mancos, multos debiles fecit, etiam ubi patientem est nancta materiam. Adice nunc quod nihil tam imbecille natum est, ut sine elidentis periculo pereat; imbecillos valentissimis alias dolor, alias casus exæquat.

Quid, quod pleraque eorum, propter quæ irascimur, offendunt nos magis quam lædunt? Multum autem interest, utrum aliquis voluntati meæ obstet an desit, eripiat an non det. Atqui in æquo ponimus, utrum aliquis auferat an neget, utrum spem nostram præcidat an differat, utrum contra nos faciat an pro se, amore alterius an odio nostri.

Quidam vero non tantum justas causas standi contra nos, sed etiam honestas habent. Alius patrem tuetur, alius fratrem, alius patriam, alius amicum; his tamen non ignoscimus id facientibus, quod nisi facerent improbaremus, immo, quod est incredibile, sæpe de facto bene existimamus, de faciente male.

At me hercules vir magnus ac justus fortissimum quemque ex hostibus suis et pro libertate ac salute patriæ pertinacissimum suspicit et talem sibi civem, talem militem contingere optat.

Turpe est odisse quem laudes; quanto vero turpius ob id aliquem odisse, propter quod misericordia dignus est. Si captivus in servitutem subito depressus reliquias libertatis tenet nec ad sordida ac laboriosa ministeria agilis occurrit, si ex otio piger equum vehiculumque domini cursu non exæquat, si inter cottidiana pervigilia fessum somnus oppressit, si rusticum laborem recusat aut non fortiter obiit a servitute urbana et feriata translatus ad durum opus, distinguamus, utrum aliquis non possit an nolit. Multos absolvemus, si cœperimus ante judicare quam irasci. Nunc autem primum impetum sequimur, deinde, quamvis vana nos concitaverint, perseveramus, ne videamur cœpisse sine causa, et, quod iniquissimum est, pertinaciores nos facit iniquitas iræ; retinemus enim illam et augemus, quasi argumentum sit juste irascentis graviter irasci.

Quanto melius est initia ipsa perspicere quam levia sint, quam innoxia! Quod accidere vides animalibus mutis, idem in homine deprendes; frivolis turbamur et inanibus. Taurum color rubicundus excitat, ad umbram aspis exsurgit, ursos leonesque mappa proritat; omnia, quæ natura fera ac rabida sunt, consternantur ad vana.

Idem inquietis et stolidis ingeniis evenit. Rerum suspicione feriuntur, adeo quidem, ut interdum injurias vocent modica beneficia, in quibus frequentissima, certe acerbissima iracundiæ materia est. Carissimis enim irascimur, quod minora nobis præstiterint quam mente conceperimus quamque alii tulerint, cum utriusque rei paratum remedium sit.

Magis alteri indulsit; nostra nos sine comparatione delectent. Numquam erit felix, quem torquebit felicior. Minus habeo quam speravi; sed fortasse plus speravi quam debui. Hæc pars maxime metuenda est, hinc perniciosissimæ iræ nascuntur et sanctissima quæque invasuræ.

Divum Julium plures amici confecerunt quam inimici, quorum non expleverat spes inexplebiles. Voluit quidem ille — neque enim quisquam liberalius victoria usus est, ex qua nihil sibi vindicavit nisi dispensandi potestatem, sed quemadmodum sufficere tam improbis desideriis posset, cum tantum omnes concupiscerent, quantum unus poterat?

Vidit itaque strictis circa sellam suam gladiis commilitones suos, Cimbrum Tillium, acerrimum paulo ante partium defensorem, aliosque post Pompeim demum Pompeianos. Hæc res sua in reges arma convertit fidissimosque eo compulit, ut de morte eorum cogitarent, pro quibus et ante quos mori votum habuerant.

Nulli ad aliena respicienti sua placent. Inde diis quoque irascimur, quod aliquis nos antecedat, obliti quantum hominum retro sit, et paucis invidentem quantum sequatur a tergo ingentis invidiæ. Tanta tamen importunitas hominum est, ut, quamvis multum acceperint, injuriæ loco sit plus accipere potuisse.

" Dedit mihi præturam, sed consulatum speraveram; dedit duodecim fasces, sed non fecit ordinarium consulem; a me numerari voluit annum, sed deest mihi ad sacerdotium; cooptatus in collegium sum, sed cur in unum? Consummavit dignitatem meam, sed patrimonio nihil contulit; ea dedit mihi, quæ debebat alicui dare, de suo nihil protulit." Age potius gratias pro his, quæ accepisti;

reliqua expecta et nondum plenum esse te gaude; inter voluptates est superesse quod speres. Omnes vicisti, primum esse te in animo amici tui lætare; multi te vincunt, considera, quanto antecedas plures quam sequaris. Quod sit in te vitium maximum quæris? Falsas rationes conficis; data magno æstumas, accepta parvo.

Aliud in alio nos deterreat. Quibusdam timeamus irasci, quibusdam vereamur, quibusdam fastidiamus. Magnam rem sine dubio fecerimus, si servulum infelicem in ergastulum miserimus! Quid properamus verberare statim, crura protinus frangere? Non peribit potestas ista, si differetur.

Sine id tempus veniat, quo ipsi jubeamus; nunc ex imperio iræ loquemur; cum illa abierit, tunc videbimus, quanto ista lis æstumanda sit. In hoc enim præcipue fallimur; ad ferrum venimus, ad capitalia supplicia, et vinculis, carcere, fame vindicamus rem castigandam flagris levioribus.

" Quomodo," inquis, " nos jubes intueri, quam omnia, per quæ lædi videamur, exigua, misera, puerilia sint? " Ego vero nihil magis suaserim quam sumere ingentem animum et hæc, propter quæ litigamus, discurrimus, anhelamus, videre quam humilia et abiecta sint, nulli qui altum quiddam aut magnificum cogitat respicienda.

Circa pecuniam plurimum vociferationis est. Hæc fora defetigat, patres liberosque committit, venena miscet, gladios tam percussoribus quam legion ibus tradit; hæc est sanguine nostro delibuta; propter hanc uxorum maritorumque noctes strepunt litibus et tribunalia magistratuum premit turba, reges sæviunt rapiuntque et civitates longo sæculorum labore constructas evertunt, ut aurum argentumque in cinere urbium scrutentur.

Libet intueri fiscos in angulo iacentis. Hi sunt propter quos oculi clamore exprimantur, fremitu judiciorum basilicæ resonent, evocati ex longinquis regionibus judices sedeant judicaturi, utrius justior avaritia sit.

Quid si ne propter fiscum quidem, sed pugnum æris aut imputatum a servo denarium senex sine herede moriturus stomacho dirumpitur? Quid si propter usuram vel milensimam valetudinarius fænerator distortis pedibus et manibus ad computandum non relictis clamat ac per vadimonia asses suos in ipsis morbi accessionibus vindicat?

Si totam mihi ex omnibus metallis, quæ cum maxime deprimimus, pecuniam proferas, si in medium proicias quidquid thensauri tegunt, avaritia iterum sub terras referente, quæ male egesserat, omnem istam congeriem non putem dignam quæ frontem viri boni contrahat. Quanto risu prosequenda sunt quæ nobis lacrimas educunt!

Cedo nunc, persequere cetera, cibos, potiones horumque causa paratas in ambitionem munditias, verba contumeliosa, motus corporum parum honorificos, contumacia iumenta et pigra mancipia, et suspiciones et interpretationes malignas vocis alienæ, quibus efficitur, ut inter injurias naturæ numeretur sermo homini datus. Crede mihi, levia sunt propter quæ non leviter excandescimus, qualia quæ pueros in rixam et iurgium concitant.

Nihil ex is, quæ tam tristes agimus, senum est, nihil magnum. Inde, inquam, vobis ira et insania est, quod exigua magno æstimatis. Auferre hic mihi hereditatem voluit; hic me diu in spem supremam captatis criminatus est; hic scortum meum concupivit.

Quod vinculum amoris esse debebat, seditionis atque odi causa est, idem velle. Iter angustum rixas transeuntium concitat, diffusa et late patens via ne populos quidem collidit. Ista quæ appetitis, quia exigua sunt nec possunt ad alterum nisi alteri erepta transferri, eadem affectantibus pugnas et iurgia excitant.

Respondisse tibi servum indignans libertumque et uxorem et clientem; deinde idem de re publica libertatem sublatam quereris, quam domi sustulisti. Rursus, si tacuit interrogatus, contumaciam vocas. Et loquatur et taceat et rideat!

" Coram domino? " inquis. Immo coram patre familiæ. Quid clamas? Quid vociferans? Quid flagella media cena petis, quod servi loquuntur, quod non eodem loco turba contionis est, silentium solit udinis?

In hoc habes aures, ut non modulata tantum et mollia et ex dulci tracta compositaque accipiant; et risum audias oportet et fletum, et blanditias et lites, et prospera et tristia, et hominum voces et fremitus animalium latratusque. Quid miser expavescis ad clamorem servi, ad tinnitum æris aut ianuæ impulsum? Cum tam delicatus fueris, tonitrua audienda sunt.

Hoc, quod de auribus dictum est, transfer ad oculos, qui non minus fastidio laborant, si male instituti sunt. Macula offenduntur et sordibus et argento parum splendido et stagno non ad solum perlucente.

Hi nempe oculi, qui non ferunt nisi varium ac recenti cura nitens marmor, qui mensam nisi crebris distinctam venis, qui nolunt domi nisi auro pretiosiora calcari, æquissimo animo foris et scabras lutosasque semitas spectant et majorem partem occurrentium squalidam, parietes insularum exesos, rimosos, inæquales. Quid ergo aliud est, quod illos in publico non offendat, domi moveat, quam opinio illic æqua et patiens, domi morosa et querula?

Omnes sensus perducendi sunt ad firmitatem; natura patientes sunt, si animus illos desit corrumpere, qui cotidie ad rationem reddendam vocandus est. Faciebat hoc Sextius, ut consummato die, cum se ad nocturnam quietem recepisset, interrogaret animum suum: " Quod hodie malum tuum sanasti? Cui vitio obstitisti? Qua parte melior es?

" Desinet ira et moderatior erit, quæ sciet sibi cotidie ad judicem esse veniendum. Quicquam ergo pulchrius hac consuetudine excutiendi totum diem? Qualis ille somnus post recognitionem sui sequitur, quam tranquillus, quam altus ac liber, cum aut laudatus est animus aut admonitus et speculator sui censorque secretus cognovit de moribus suis!

Utor hac potestate et cotidie apud me causam dico. Cum sublatum e conspectu lumen est et conticuit uxor moris jam mei conscia, totum diem meum scrutor factaque ac dicta mea remetior; nihil mihi ipse abscondo, nihil transeo. Quare enim quicquam ex erroribus meis timeam, cum possim dicere: " Vide ne istud amplius facias, nunc tibi ignosco.

In illa disputatione pugnacius locutus es; noli postea congredi cum imperitis; nolunt discere, qui numquam didicerunt. Illum liberius admonuisti quam debebas, itaque non emendasti, sed offendisti. De cetero vide, non tantum an verum sit quod dicis, sed an ille cui dicitur veri patiens sit. Admoneri bonus gaudet, pessimus quisque rectorem asperrime patitur."

In convivio quorundam te sales et in dolorem tuum jacta verba tetigerunt. Vitare volgares conv ictus memento; solutior est post vinum licentia, quia ne sobriis quidem pudor est.

Iratum vidisti amicum tuum ostiario causidici alicujus aut divitis, quod intrantem summoverat, et ipse pro illo iratus extremo mancipio fuisti. Irasceris ergo catenario cani? Et hic, cum multum latravit, obiecto cibo mansuescit. Recede longius et ride!

Nunc iste se aliquem putat, quod custodit litigatorum turba limen obsessum; nunc ille, qui intra iacet, felix fortunatusque est et beati hominis judicat ac potentis indicium difficilem ianuam. Nescit durissimum esse ostium carceris. Præsume animo multa tibi esse patienda. Numquis se hieme algere miratur? Numquis in mari nausiare, in via concuti? Fortis est animus ad quæ præparatus venit.

Minus honorato loco positus irasci cœpisti convivatori, vocatori, ipsi qui tibi præferebatur. Demens, quid interest, quam lecti premas partem? Honestiorem te aut turpiorem potest facere pulvinus?

Non æquis quendam oculis vidisti, quia de ingenio tuo male locutus est. Recipis hanc legem? Ergo te Ennius, quo non delectaris, odisset, et Hortensius, si orationes ejus improbares, simultates tibi indiceret, et Cicero, si derideres carmina ejus, inimicus esset. Vis tu æquo animo pati candidatus suffragia!

Contumeliam tibi fecit aliquis. Numquid majorem quam Diogeni philosopho Stoico, cui de ira cum maxime disserenti adulescens protervus inspuit? Tulit hoc ille leniter et sapienter: " Non quidem," inquit, " irascor, sed dubito tamen an oporteat irasci." Quanto Cato noster melius!

Qui, cum agenti causam in frontem mediam quantum poterat attracta pingui saliva inspuisset Lentulus ille patrum nostrorum memoria factiosus et impotens, abstersit faciem et: " Adfirmabo," inquit, " omnibus, Lentule, falli eos qui te negant os habere."

Contigit jam nobis. Novate, bene componere animum; aut non sentit iracundiam aut superior est. Videamus quomodo alienam leniamus; nec enim sani esse tantum volumus, sed sanare.

Primam iram non audebimus oratione mulcere. Surda est et amens; dabimus illi spatium. Remedia in remissionibus prosunt. Nec oculos tumentis temptamus vim rigentem movendo incitaturi, nec cetera vitia, dum fervent. Initia morborum quies curat.

" Quantulum," inquis, " prodest remedium tuum, si sua sponte desinentem iram placat! " Primum, ut citius desinat, efficit; deinde custodit, ne reddat; ipsum quoque impetum, quem non audet lenire, fallet; removebit omnia ultionis instrumenta, simulabit iram, ut tamquam adiutor et doloris comes plus auctoritatis in consiliis habeat, moras nectet et, dum majorem pœnam quærit, præsentem differet.

Omni arte requiem furori dabit. Si vehementior erit, aut pudorem illi cui non resistat incutiet aut metum; si infirmior, sermones inferet vel gratos vel novos et cupiditate cognoscendi avocabit. Medicum aiunt, cum regis filiam curare deberet nec sine ferro posset, dum tumentem mammam leniter fovet, scalpellum spongea tectum induxisse. Repugnasset puella remedio palam admoto,. eadem, quia non expectavit, dolorem tulit. Quædam non nisi decepta sanantur.

Alteri dices: " Vide ne inimicis iracundia tua voluptati sit," alteri: " Vide ne magnitudo animi tui creditumque apud plerosque robur cadat. Indignor me hercules et non invenio dolendi modum, sed tempus expectandum est; dabit pœnas; serva istud in animo tuo; cum potueris, et pro mora reddes." Castigare vero nascentem et ultro obirasci incitare est;

varie adgredieris blandeque, nisi forte tanta persona eris, ut possis iram comminuere, quemadmodum fecit divus Augustus, cum cenaret apud Vedium Pollionem. Fregerat unus ex servis ejus crustallinum; rapi eum Vedius jussit ne vulgari quidem more periturum; murenis obici jubebatur, quas ingentis in piscina continebat. Quis non hoc illum putaret luxuriæ causa facere? Sævitia erat.

Evasit e manibus puer et confugit ad Cæsaris pedes nihil aliud petiturus, quam ut aliter periret, ne esca fieret. Motus est novitate crudelitatis Cæsar et illum quidem mitti, crustallina autem omnia coram se frangi jussit complerique piscinam.

Fuit Cæsari sic castigandus amicus; bene usus est viribus suis: " E convivio rapi homines imp eras et novi generis pœnis lancinari? Si calix tuus fractus est, viscera hominis distrahentur? Tantum tibi placebis, ut ibi aliquem duci jubeas, ubi Cæsar est?

" Sic cui tantum potentiæ est, ut iram ex superiore loco adgredi possit, male tractet, at talem dumtaxat, qualem modo rettuli, feram, immanem, sanguinariam, quæ jam insanabilis est, nisi majus aliquid extimuit.

Pacem demus animo, quam dabit præceptorum salutarium adsidua meditatio actusque rerum boni et intenta mens ad unius honesti cupiditatem. Conscientiæ satis fiat, nil in famam laboremus.

Sequatur vel mala, dum bene merentis. At volgus animosa miratur et audaces in honore sunt, placidi pro inertibus habentur. Primo forsitan aspectu; sed simul æqualitas vitæ fidem fecit non segnitiem illam animi esse sed pacem, veneratur illos populus idem colitque.

Nihil ergo habet in se utile tæter iste et hostilis adfectus, at omnia ex contrario mala, ferrum et ignes. Pudore calcato cædibus inquinavit manus, membra liberorum dispersit, nihil vacuum reliquit a scelere, non gloriæ memor, non infamiæ metuens, inemendabilis, cum ex ira in odium obcalluit.

Careamus hoc malo purgemusque mentem et exstirpemus radicitus, quæ quamvis tenuia undecumque hæserint renascentur, et iram non temperemus, sed ex toto removeamus — quod enim malæ rei temperamentum est? Poterimus autem, adnitamur modo.

Nec ulla res magis proderit quam cogitatio mortalitatis. Sibi quisque atque alteri dicat: " Quid juvat tamquam in æternum genitos iras indicere et brevissimam ætatem dissipare? Quid juvat dies, quos in voluptatem honestam impendere licet, in dolorem alicujus tormentumque transferre? Non capiunt res istæ jacturam nec tempus vacat perdere.

Quid ruimus in pugnam? Quid certamina nobis arcessimus? Quid imbecillitatis obliti ingentia odia suscipimus et ad frangendum fragiles consurgimus? Jam istas inimicitias, quas implacabili gerimus animo, febris aut aliquod aliud malum corporis vetabit geri; jam par acerrimum media mors dirimet.

Quid tumultuamur et vitam seditiosi conturbamus? Stat supra caput fatum et pereuntis dies imputat propiusque ac propius accedit; istud tempus, quod alienæ destinas morti, fortasse circa tuam est."

Quin potius vitam brevem colligis placidamque et tibi et ceteris præstas? Quin potius amabilem te, dum vivis, omnibus, desiderabilem, cum excesseris, reddis? Quid illum nimis ex alto tecum agentem detrahere cupis? Quid illum oblatrantem tibi, humilem quidem et contemptum, sed superioribus acidum ac molestum exterere viribus tuis temptas? Quid servo, quid domino, quid regi, quid clienti tuo irasceris? Sustine paulum; venit ecce mors quæ vos pares faciat.

Videre solemus inter matutina harenæ spectacula tauri et ursi pugnam inter se colligatorum, quos, cum alter alterum vexarunt, suus confector expectat. Idem facimus, aliquem nobiscum adligatum lacessimus, cum victo victorique finis et quidem maturus immineat. Quieti potius pacatique quantulumcumque superest exigamus! Nulli cadaver nostrum iaceat invisum!

Sæpe rixam conclamatum in vicinia incendium solvit et interventus feræ latronem viatoremque diducit. Colluctari cum minoribus malis non vacat, ubi metus major apparuit. Quid nobis cum dimicatione et insidiis? Numquid amplius isti cui irasceris quam mortem optas? Etiam te quiescente morietur. Perdis operam, si facere vis quod futurum est.

" Nolo," inquis, " utique occidere, sed exilio, sed ignominia, sed damno adficere." Magis ignosco ei, qui vulnus inimici quam qui pusulam concupiscit; hic enim non tantum mali animi est, sed pusilli. Sive de ultimis suppliciis cogitas sive de levioribus, quantulum est temporis, quo aut ille pœna sua torqueatur aut tu malum gaudium ex aliena percipias! Jam istum spiritum exspuemus.

Interim, dum trahimus, dum inter homines sumus, colamus humanitatem. Non timori cuiquam, non periculo simus, detrimenta, injurias, convicia, vellicationes contemnamus et magno animo brevia feramus incommoda. Dum respicimus, quod aiunt, versamusque nos, jam mortalitas aderit.

Index