Ad Serenum
Tantum inter Stoicos, Serene, et ceteros sapientiam professos interesse quantum inter feminas et mares non immerito dixerim, cum utraque turba ad vitæ societatem tantundem conferat, sed altera pars ad obsequendum, altera imperio nata sit. Ceteri sapientes molliter et blande, ut fere domestici et familiares medici ægris corporibus, non qua optimum et celerrimum est medentur sed qua licet; Stoici virilem ingressi viam non ut amœna ineuntibus videatur curæ habent, sed ut quam primum nos eripiat et in illum editum verticem educat, qui adeo extra omnem teli jactum surrexit, ut supra fortunam emineat.
" At ardua per quæ vocamur et confragosa sunt." Quid enim? Plano aditur excelsum? Sed ne tam abrupta quidem sunt quam quidam putant. Prima tantum pars saxa rupesque habet et invii speciem, sicut pleraque ex longinquo speculantibus abscisa et conexa videri solent, cum aciem longinquitas fallat, deinde propius adeuntibus eadem illa, quæ in unum congesserat error oculorum, paulatim adaperiuntur, tum illis quæ præcipitia ex intervallo apparebant redit lene fastigium.
Nuper cum incidisset mentio M. Catonis, indigne ferebas, sicut es iniquitatis impatiens, quod Catonem ætas sua parum intellexisset, quod supra Pompeios et Cæsares surgentem infra Vatinios posuisset, et tibi indignum videbatur, quod illi dissuasuro legem toga in foro esset erepta quodque a rostris usque ad arcum Fabianum per seditiosæ factionis manus traditus voces improbas et sputa et omnis alias insanæ multitudinis contumelias pertulisset.
Tum ego respondi habere te, quod rei publicæ nomine movereris, quam hinc P. Clodius, hinc Vatinius ac pessimus quisque venundabat et cæca cupiditate correpti non intellegebant se dum vendunt et venire. Pro ipso quidem Catone securum te esse jussi; nullam enim sapientem nec injuriam accipere nec contumeliam posse, Catonem autem certius exemplar sapientis viri nobis deos immortalis dedisse quam Ulixen et Herculem prioribus sæculis. Hos enim Stoici nostri sapientes pronuntiaverunt, invictos laboribus et contemptores voluptatis et victores omnium terrorum.
Cato non cum feris manus contulit, quas consectari venatoris agrestisque est, nec monstra igne ac ferro persecutus est nec in ea tempora incidit quibus credi posset cælum umeris unius inniti. Excussa jam antiqua credulitate et sæculo ad summam perducto sollertiam cum ambitu congressus, multiformi malo, et cum potentiæ immensa cupiditate, quam totus orbis in tres divisus satiare non poterat, adversus vitia civitatis degenerantis et pessum sua mole sidentis stetit solus et cadentem rem publicam, quantum modo una retrahi manu poterat, tenuit, donec abstractus comitem se diu sustentatæ ruinæ dedit simulque exstincta sunt quæ nefas erat dividi; neque enim Cato post libertatem vixit nec libertas post Catonem.
Huic tu putas injuriam fieri potuisse a populo, quod aut præturam illi detraxit aut togam? Quod sacrum illud caput purgamentis oris adspersit? Tutus est sapiens nec ulla affici aut injuria aut contumelia potest.
Videor mihi intueri animum tuum incensum et effervescentem; paras adclamare: " Hæc sunt quæ auctoritatem præceptis vestris detrahant. Magna promittitis et quæ ne optari quidem, nedum credi possint; deinde ingentia locuti cum pauperem negastis esse sapientem, non negatis solere illi et servum et tectum et cibum deesse, cum sapientem negatis insanire, non negatis et alienari et parum sana verba emittere et quicquid vis morbi cogit audere, cum sapientem negastis servum esse, idem non itis infitias et veniturum et imperata facturum et domino suo servilia præstaturum ministeria. Ita sublato alte supercilio in eadem quæ ceteri descenditis mutatis rerum nominibus.
Tale itaque aliquid et in hoc esse suspicor, quod prima specie pulchrum atque magnificum est, nec injuriam nec contumeliam accepturum esse sapientem. Multum autem interest, utrum sapientem extra indignationem an extra injuriam ponas. Nam si dicis illum æquo animo laturum, nullum habet privilegium, contigit illi res vulgaris et quæ discitur ipsa injuriarum assiduitate, patientia; si negas accepturum injuriam, id est neminem illi temptaturum facere, omnibus relictis negotiis Stoicus fio."
Ego vero sapientem non imaginario honore verborum exornare constitui, sed eo loco ponere quo nulla permittatur injuria. " Quid ergo? Nemo erit qui lacessat, qui temptet? " Nihil in rerum natura tam sacrum est, quod sacrilegum non inveniat, sed non ideo divina minus in sublimi sunt, si exsistunt qui magnitudinem multum ultra se positam non tacturi appetant; invulnerabile est non quod non feritur, sed quod non læditur; ex hac tibi nota sapientem exhibebo.
Numquid dubium est, quin certius robur sit quod non vincitur quam quod non lacessitus cum dubiæ sint vires inexpertæ, at merito certissima firmitas habeatur, quæ omnis incursus respuit? Sic tu sapientem melioris scito esse naturæ, si nulla illi injuria nocet, quam si nulla fit. Et illum fortem virum dicam, quem bella non subigunt nec admota vis hostilis exterret, non cui pingue otium est inter desides populos.
Hoc igitur dico, sapientem nulli esse injuriæ obnoxium; itaque non refert, quam multa in illum coiciantur tela, cum sit nulli penetrabilis. Quomodo quorundam lapidum inexpugnabilis ferro duritia est nec secari adamas aut cædi vel deteri potest sed incurrentia ultro retundit, quemadmodum quædam non possunt igne consumi sed flamma circumfusa rigorem suum habitumque conservant, quemadmodum proiecti quidam in altum scopuli mare frangunt nec ipsi ulla sævitiæ vestigia tot verberati sæculis ostentant; ita sapientis animus solidus est et id roboris collegit, ut tam tutus sit ab injuria quam illa quæ rettuli.
" Quid ergo? Non erit aliquis qui sapienti facere temptet injuriam? " Temptabit, sed non perventuram ad eum; majore enim intervallo a contactu inferiorum abductus est, quam ut ulla vis noxia usque ad illum vires suas perferat. Etiam cum potentes et imperio editi et consensu servientium validi nocere intendent, tam citra sapientiam omnes eorum impetus deficient, quam quæ nervo tormentisve in altum exprimuntur, cum extra visum exsilierint, citra cælum tamen flectuntur. Quid?
Tu putas tum, eum stolidus ille rex multitudine telorum diem obscuraret, ullam sagittam in solem incidisse aut demissis in profundum catenis Neptunum potuisse contingi? Ut cælestia humanas manus effugiunt et ab his qui templa diruunt ac simulacra conflant nihil divinitati nocetur, ita quicquid fit in sapientem proterve, petulanter, superbe, frustra temptatur. " At satius erat neminem esse qui facere vellet." Rem difficilem optas humano generi, innocentiam; et non fieri eorum interest qui facturi sunt, non ejus qui pati ne si fiat quidem potest. Immo nescio an magis vires sapientiæ ostendat tranquillitas inter lacessentia, sicut maximum argumentum est imperatoris armis virisque pollentis tuta securitas in hostium terra.
Dividamus, si tibi videtur. Serene, injuriam a contumelia. Prior illa natura gravior est, hæc levior et tantum delicatis gravis, qua non læduntur homines sed offenduntur. Tanta est tamen animorum dissolutio et vanitas, ut quidam nihil acerbius putent. Sic invenies servum qui flagellis quam colaphis cædi malit et qui mortem ac verbera tolerabiliora credat quam contumeliosa verba.
Ad tantas ineptias perventum est, ut non dolore tantum sed doloris opinione vexemur more puerorum, quibus metum incutit umbra et personarum deformitas et depravata facies, lacrimas vero evocant nomina parum grata auribus et digitorum motus et alia quæ impetu quodam erroris improvidi refugiunt.
Injuria propositum hoc habet aliquem malo adficere; malo autem sapientia non relinquit locum, unum enim illi malum est turpitudo, quæ intrare eo ubi jam virtus honestumque est non potest. Ergo, si injuria sine malo nulla est, malum nisi turpe nullum est, turpe autem ad honestis occupatum pervenire non potest, injuria ad sapientem non pervenit. Nam si injuria alicujus mali patientia est, sapiens autem nullius mali est patiens, nulla ad sapientem injuria pertinet.
Omnis injuria deminutio ejus est in quem incurrit, nec potest quisquam injuriam accipere sine aliquo detrimento vel dignitatis vel corporis vel rerum extra nos positarum. Sapiens autem nihil perdere potest; omnia in se reposuit, nihil fortunæ credit, bona sua in solido habet contentus virtute, quæ fortuitis non indiget ideoque nec augeri nec minui potest; nam et in summum perducta incrementi non habent locum et nihil eripit fortuna nisi quod dedit; virtutem autem non dat, ideo nec detrahit; libera est, inviolabilis, immota, inconcussa, sic contra casus indurat, ut ne inclinari quidem, nedum vinci possit;
adversus adparatus terribilium rectos oculos tenet, nihil ex vultu mutat, sive illi dura sive secunda ostentantur. Itaque nihil perdet quod perire sensurus sit; unius enim in possessione virtutis est, ex qua depelli numquam potest, ceteris precario utitur quis autem jactura movetur alieni? Quodsi injuria nihil lædere potest ex his quæ propria sapientis sunt, quia virtute salva sua salva sunt, injuria sapienti non potest fieri.
Megaram Demetrius ceperat, cui cognomen Poliorcetes fuit. Ab hoc Stilbon philosophus interrogatus, num aliquid perdidisset: " Nihil," inquit, " omnia mea mecum sunt." Atqui et patrimonium ejus in prædam cesserat et filias rapuerat hostis et patria in alienam dicionem pervenerat et ipsum rex circumfusus victoris exercitus armis ex superiore loco rogitabat.
At ille victoriam illi excussit et se urbe capta non invictum tantum sed indemnem esse testatus est. Habebat enim vera secum bona, in quæ non est manus iniectio, at quæ dissipata et direpta ferebantur, non judicabat sua sed adventicia et nutum fortunæ sequentia. Ideo ut non propria dilexerat; omnium enim extrinsecus adfluentium lubrica et incerta possessio est.
Cogita nunc, an huic fur aut calumniator aut vicinus impotens aut dives aliquis regnum orbæ senectutis exercens facere injuriam possit, cui bellum et hostis et ille egregiam artem quassandarum urbium professus eripere nihil potuit.
Inter micantis ubique gladios et militarem in rapina tumultum, inter flammas et sanguinem stragemque impulsæ civitatis, inter fragorem templorum super deos suos cadentium uni homini pax fuit. Non est itaque, quod audax judices promissum, cujus tibi, si parum fidei habeo, sponsorem dabo. Vix enim credis tantum firmitatis in hominem aut tantam animi magnitudinem cadere; sed is prodit in medium qui dicat:
" Non est quod dubites, an attollere se homo natus supra humana possit, an dolores, damna, ulcerationes, vulnera, magnos motus rerum circa se frementium securus aspiciat et dura placide ferat et secunda moderate, nec illis cedens nec his fretus, unus idemque inter diversa sit nec quicquam suum nisi se putet, et se quoque ea parte qua melior est.
En adsum hoc vobis probaturus, sub isto tot civitatium eversore munimenta incussu arietis labefieri et turrium altitudinem cuniculis ac latentibus fossis repente desidere et æquaturum editissimas arces aggerem crescere, at nulla machinamenta posse reperiri, quæ bene fundatum animum agitent. Erepsi modo e ruinis domus et incendis undique relucentibus flammas per sanguinem fugi;
filias meas quis casus habeat, an pejor publico, nescio; solus et senior et hostilia circa me omnia videns tamen integrum incolumemque esse censum meum profiteor. Teneo, habeo quicquid mei habui.
Non est quod me victum victoremque te credas. Vicit fortuna tua fortunam meam. Caduca illa et dominum mutantia ubi sint nescio; quod ad res meas pertinet, mecum sunt, mecum erunt.
Perdiderunt isti divites patrimonia, libidinosi amores suos et magno pudoris impendio dilecta scorta, ambitiosi curiam et forum et loca exercendis in publico vitiis destinata; feneratores perdiderunt tabellas, quibus avaritia falso læta divitias imaginatur. Ego quidem omnia integra illibataque habeo. Proinde istos interroga qui flent, lamentantur, qui strictis gladiis nuda pro pecunia corpora opponunt, qui hostem onerato sinu fugiunt."
Ergo ita habe. Serene, perfectum illum virum, humanis divinisque virtutibus plenum, nihil perdere. Bona ejus solidis et inexsuperabilibus munimentis præcincta sunt. Non Babylonios illis muros contuleris, quos Alexander intravit, non Carthaginis aut Numantiæ mœnia una manu capta, non Capitolium arcemve, habent ista hostile vestigium. Illa, quæ sapientem tuentur, et a flamma et ab incursu tuta sunt, nullum introitum præbent, excelsa, inexpugnabilia, diis æqua.
Non est quod dicas, ita ut soles, hunc sapientem nostrum nusquam inveniri. Non fingimus istud humani ingenii vanum decus nec ingentem imaginem falsæ rei concipimus, sed qualem conformamus, exhibuimus, exhibebimus, raro forsitan magnisque ætatium intervallis unum; neque enim magna et excedentia solitum ac vulgarem modum crebro gignuntur. Ceterum hic ipse M. Cato, a cujus mentione hæc disputatio processit, vereor ne supra nostrum exemplar sit.
Denique validius debet esse quod lædit eo quod læditur; non est autem fortior nequitia virtute; non potest ergo lædi sapiens. Injuria in bonos nisi a malis non temptatur; bonis inter se pax est, mali tam bonis perniciosi quam inter se. Quodsi lædi nisi infirmior non potest, malus autem bono infirmior est, nec injuria bonis nisi a dispari verenda est; injuria in sapientem virum non cadit. Illud enim jam non es admonendus neminem bonum esse nisi sapientem. " Si iniuste," inquit, " Socrates damnatus est, injuriam accepit."
Hoc loco intellegere nos oportet posse evenire, ut faciat aliquis injuriam mihi et ego non accipiam. Tamquam si quis rem, quam e villa mea subripuit, in domo mea ponat, ille furtum fecerit, ego nihil perdiderim.
Potest aliquis nocens fieri, quamvis non nocuerit. Si quis cum uxore sua tamquam cum aliena concumbat, adulter erit, quamvis illa adultera non sit. Aliquis mihi venenum dedit, sed vim suam remixtum cibo perdidit; venenum ille dando sceleri se obligavit, etiam si non nocuit; non minus latro est, cujus telum obposita veste elusum est. Omnia scelera etiam ante effectum operis, quantum culpæ satis est, perfecta sunt.
Quædam ejus condicionis sunt et hac vice copulantur, ut alterum sine altero esse possit, alterum sine altero non possit. Quod dico conabor facere manifestum. Possum pedes movere, ut non curram; currere non possum, ut pedes non moveam. Possum, quamvis in aqua sim, non natare; si nato, non possum in aqua non esse.
Ex hac sorte et hoc est de quo agitur. Si injuriam accepi, necesse est factam esse; si est facta, non est necesse accepisse me; multa enim incidere possunt quæ submoveant injuriam. Ut intentatam manum deicere aliquis casus potest et emissa tela declinare, ita injurias qualescumque potest aliqua res repellere et in medio intercipere, ut et factæ sint nec acceptæ.
Præterea justitia nihil iniustum pati potest, quia non cœunt contraria. Injuria autem non potest fieri nisi iniuste; ergo sapienti injuria non potest fieri. Nec est quod mireris; si nemo illi potest injuriam facere, ne prodesse quidem quisquam potest. Et sapienti nihil deest quod accipere possit loco muneris, et malus nihil potest dignum tribuere sapiente; habere enim prius debet quam dare, nihil autem habet quod ad se transferri sapiens gavisurus sit.
Non potest ergo quisquam aut nocere sapienti aut prodesse, quoniam divina nec juvari desiderant nec lædi possunt, sapiens autem vicinus proximusque dis consistit, excepta mortalitate similis deo. Ad illa nitens pergensque excelsa, ordinata, intrepida, æquali et concordi cursu fluentia, secura, benigna, bono publico nata, et sibi et aliis salutaria nihil humile concupiscet, nihil flebit.
Qui rationi innixus per humanos casus divino incedit animo, non habet ubi accipiat injuriam — ab homine me tantum dicere putas? Ne a fortuna quidem, quæ quotiens cum virtute congressa est, numquam par recessit. Si maximum illud ultra quod nihil habent iratæ leges ac sævissimi domini quod minentur, in quo imperium suum fortuna consumit, æquo placidoque animo accipimus et scimus mortem malum non esse, ob hoc ne injuriam quidem, multo facilius alia tolerabimus, damna et dolores, ignominias, locorum commutationes, orbitates, discidia, quæ sapientem, etiam si universa circumveniant, non mergunt, nedum ut ad singulorum impulsus mæreat. Et si fortunæ injurias moderate fert, quanto magis hominum potentium quos scit fortunæ manus esse!
Omnia itaque sic patitur ut hiemis rigorem et intemperantiam cæli, ut fervores morbosque et cetera forte accidentia, nec de quoquam tam bene judicat, ut illum quicquam putet consilio fecisse, quod in uno sapiente est. Aliorum omnium non consilia, sed fraudes et insidiæ et motus animorum inconditi sunt, quos casibus adnumerat; omne autem fortuitum circa nos sævit et in vilia.
Illud quoque cogita, injuriarum latissime patere materiam in illis per quæ periculum nobis quæsitum est, ut accusatore submisso aut criminatione falsa aut irritatis in nos potentiorum odiis quæque alia inter togatos latrocinia sunt. Est et illa injuria frequens, si lucrum alicui excussum est aut præmium diu captatum, si magno labore adfectata hereditas aversa est et quæstuosæ domus gratia erepta. Hæc effugit sapiens qui nescit nec in spem nec in metum vivere.
Adice nunc quod injuriam nemo inmota mente accipit, sed ad sensum ejus perturbatur, caret autem perturbatione vir ereptus erroribus, moderator sui, altæ quietis et placidæ. Nam si tangit illum injuria, et movet et impellit, caret autem ira sapiens, quam excitat injuriæ species, nec aliter careret ira nisi et injuria, quam scit sibi non posse fieri. Inde tam erectus lætusque est, inde continuo gaudio elatus; adeo autem ad offensiones rerum hominumque non contrahitur, ut ipsa illi injuria usui sit, per quam experimentum sui capit et virtutem temptat.
Faveamus, obsecro vos, huic proposito æquisque et animis et auribus adsimus, dum sapiens injuriæ excipitur! Nec quicquam ideo petulantiæ vestræ aut rapacissimis cupiditatibus aut cæcæ temeritati superbiæque detrahitur. Salvis vitiis vestris hæc sapienti libertas quæritur. Non ut vobis facere non liceat injuriam, agimus, sed ut ille omnes injurias in altum demittat patientiaque se ac magnitudine animi defendat.
Sic in certaminibus sacris plerique vicerunt cædentium manus obstinata patientia fatigando. Ex hoc puta genere sapientem eorum, qui exercitatione longa ac fideli robur perpetiendi lassandique omnem inimicam vim consecuti sunt.
Quoniam priorem partem percucurrimus, ad alteram transeamus, qua quibusdam propriis, plerisque vero communibus contumeliam refutabimus. Est minor injuria, quam queri magis quam exsequi possumus, quam leges quoque nulla dignam vindicta putaverunt.
Hunc affectum movet humilitas animi contrahentis se ob dictum factumve inhonorificum: " Ille me hodie non admisit, cum alios admitteret," et " sermonem meum aut superbe aversatus est aut palam risit," et " non in medio me lecto sed in imo collocavit," et alia hujus notæ, quæ quid vocem nisi querellas nausiantis animi? In quæ fere delicati et felices incidunt; non vacat enim hæc notare cui pejora instant.
Nimio otio ingenia natura infirma et muliebria et inopia veræ injuriæ lascivientia his commoventur, quorum pars major constat vitio interpretantis. Itaque nec prudentiæ quicquam in se esse nec fiduciæ ostendit qui contumelia afficitur; non dubie enim contemptum se judicat, et hic morsus non sine quadam humilitate animi evenit supprimentis se ac descendentis. Sapiens autem a nullo contemnitur, magnitudinem suam novit nullique tantum de se licere renuntiat sibi et omnis has, quas non miserias animorum sed molestias dixerim, non vincit sed ne sentit quidem.
Alia sunt quæ sapientem feriunt, etiam si non pervertunt, ut dolor corporis et debilitas aut amicorum liberorumque amissio et patriæ bello flagrantis calamitas. Hæc non nego sentire sapientem; nec enim lapidis illi duritiam ferrive adserimus. Nulla virtus est, quæ non sentiat se perpeti. Quid ergo est? Quosdam ictus recipit, sed receptos evincit et sanat et comprimit, hæc vero minora ne sentit quidem nec adversus ea solita illa virtute utitur dura tolerandi, sed aut non adnotat aut digna risu putat.
Præterea cum magnam partem contumeliarum superbi insolentesque faciant et male felicitatem ferentes, habet quo istum affectum inflatum respuat, pulcherrimam virtutem omnium, magnanimitatem. Illa, quicquid ejusmodi est, transcurrit ut vanas species somniorum visusque nocturnos nihil habentis solidi atque veri.
Simul illud cogitat omnes inferiores esse, quam ut illis audacia sit tanto excelsiora despicere. Contumelia a contemptu dicta est, quia nemo nisi quem contempsit tali injuria notat; nemo autem majorem melioremque contemnit, etiam si facit aliquid, quod contemnentes solent. Nam et pueri os parentium feriunt et crines matris turbavit laceravitque infans et sputo adspersit aut nudavit in conspectu suorum tegenda et verbis obscenioribus non pepercit, et nihil horum contumeliam dicimus. Quare? Quia qui facit contemnere non potest.
Eadem causa est, cur nos mancipiorum nostrorum urbanitas in dominos contumeliosa delectet, quorum audacia ita demum sibi in convivas jus facit, si cœpit a domino; et ut quisque contemptissimus et vel ludibrium est,ita solutissimæ linguæ est. Pueros quidam in hoc mercantur procaces et illorum impudentiam acuunt ac sub magistro habent, qui probra meditate effundant, nec has contumelias vocamus, sed argutias. Quanta autem dementia est isdem modo delectari, modo offendi, et rem ab amico dictam maledictum vocare, a servulo ioculare convicium!
Quem animum nos adversus pueros habemus, hunc sapiens adversus omnes, quibus etiam post juventam canosque puerilitas est. An quicquam isti profecerunt, quibus puerilis animi mala sunt auctique in majus errores, qui a pueris magnitudine tantum formaque corporum differunt, ceterum non minus vagi incertique, voluptatium sine dilectu adpetentes, trepidi et non ingenio sed formidine quieti?
Non ideo quicquam inter illos puerosque interesse quis dixerit, quod illis talorum nucumve et æris minuti avaritia est, his auri argentique et urbium, quod illi inter ipsos magistratus gerunt et prætextam fascesque ac tribunal imitantur, hi eadem in campo foroque et in curia serio ludunt, illi in litoribus harenæ congestu simulacra domuum excitant, hi ut magnum aliquid agentes in lapidibus ac parietibus et tectis moliendis occupati tutelæ corporum inventa in periculum verterunt. Ergo par pueris longiusque progressis, sed in alia majoraque error est.
Non immerito itaque horum contumelias sapiens ut iocos accipit, et aliquando illos tanquam pueros malo pœnaque admonet, adficit, non quia accepit injuriam, sed quia fecerunt et ut desinant facere; sic enim et pecora verbere domantur, nec irascimur illis, cum sessorem recusaverunt, sed compescimus, ut dolor contumaciam vincat. Ergo et illud solutum scies, quod nobis opponitur: " Quare, si non accepit injuriam sapiens nec contumeliam, punit eos qui fecerunt?" Non enim se ulciscitur, sed illos emendat.
Quid est autem, quare hanc animi firmitatem non credas in virum sapientem cadere, cum tibi in aliis idem notare sed non ex eadem causa liceat? Quis enim phrenetico medicus irascitur? Quis febricitantis et a frigida prohibiti maledicta in malam partem accipit?
Hunc affectum adversus omnis habet sapiens, quem adversus ægros suos medicus, quorum nec obscena, si remedio egent, contrectare nec reliquias et effusa intueri dedignatur nec per furorem sævientium excipere convicia. Scit sapiens omnis hos, qui togati purpuratique incedunt ut valentes, coloratos male sanos esse, quos non aliter videt quam ægros intemperantis. Itaque ne succenset quidem, si quid in morbo petulantius ausi sunt adversus medentem, et quo animo honores eorum nihilo æstimat, eodem parum honorifice facta.
Quemadmodum non placebit sibi, si illum mendicus coluerit, nec contumeliam judicabit, si illi homo plebis ultimæ salutanti mutuam salutationem non reddiderit, sic ne suspiciet quidem, si illum multi divites suspexerint — scit enim illos nihil a mendicis differre, immo miseriores esse, illi enim exiguo, hi multo egent — et rursus non tangetur, si illum rex Medorum Attalusve Asiæ salutantem silentio ac vultu arroganti transierit. Scit statum ejus non magis habere quicquam invidendum quam ejus, cui in magna familia cura optigit ægros insanosque compescere.
Num moleste feram, si mihi non reddiderit nomen aliquis ex his, qui ad Castoris negotiantur nequam mancipia ementes vendentesque, quorum tabernæ pessimorum servorum turba refertæ sunt? Non, ut puto; quid enim is boni habet, sub quo nemo nisi malus est? Ergo ut hujus humanitatem inhumanitatemque neglegit, ita et regis: " Habes sub te Parthos et Medos et Bactrianos, sed quos metu contines, sed propter quos remittere arcum tibi non contigit, sed hostes teterrimos, sed venales, sed novum aucupantes dominum.
" Nullius ergo movebitur contumelia. Omnes enim inter se differant, sapiens quidem pares illos ob æqualem stultitiam omnis putat; nam si semel se demiserit eo, ut aut injuria moveatur aut contumelia, non poterit umquam esse securus. Securitas autem proprium bonum sapientis est; nec committet, ut judicando contumeliam sibi factam honorem habeat ei qui fecit; necesse est enim, a quo quisque contemni moleste ferat, suspici gaudeat.
Tanta quosdam dementia tenet, ut sibi contumeliam fieri putent posse a muliere. Quid refert quam habeant, quot lecticarios habentem, quam oneratas aures, quam laxam sellam? Æque inprudens animal est et, nisi scientia accessit ac multa eruditio, ferum, cupiditatium incontinens. Quidam se a cinerario impulsos moleste ferunt et contumeliam vocant ostiari difficultatem, nomenculatoris superbiam, cubiculari supercilium. O quantus risus inter ista tollendus est! quanta voluptate implendus animus ex alienorum errorum tumultu contemplanti quietem suam! " Quid ergo?
Sapiens non accedet ad fores, quas durus ianitor obsidet? " Ille vero, si res necessaria vocabit, experietur et illum, quisquis erit, tanquam canem acrem obiecto cibo leniet nec indignabitur aliquid impendere, ut limen transeat, cogitans et in pontibus quibusdam pro transitu dari. Itaque illi quoque, quisquis erit, qui hoc salutationum publicum exerceat, donabit; scit emi ære venalia. Ille pusilli animi est, qui sibi placet, quod ostiario libere respondit, quod virgam ejus fregit, quod ad dominum accessit et petit corium. Facit se adversarium qui contendit, et ut vincat, par fuit.
" At sapiens colapho percussus quid faciet? " Quod Cato, cum illi os percussum esset; non excanduit, non vindicavit injuriam, ne remisit quidem, sed factam negavit; majore animo non agnovit quam ignovisset. Non diu in hoc hærebimus; quis enim nescit nihil ex his, quæ creduntur mala aut bona, ita videri sapienti ut omnibus?
Non respicit, quid homines turpe judicent aut miserum, non it qua populus, sed ut sidera contrarium mundo iter intendunt, ita hic adversus opinionem omnium vadit.
Desinite itaque dicere: " Non accipiet ergo sapiens injuriam, si cædetur, si oculus illi eruetur? Non accipiet contumeliam, si obscenorum vocibus improbis per forum agetur? Si in convivio regis recumbere infra mensam vescique cum servis ignominiosa officia sortitis jubebitur? Si quid aliud ferre cogetur eorum quæ excogitari pudori ingenuo molesta possunt?
" In quantumcumque ista vel numero vel magnitudine creverint, ejusdem naturæ erunt. Si non tangent illum parva, ne majora quidem; si non tangent pauca, ne plura quidem. Sed ex imbecillitate vestra conjecturam capitis ingentis animi, et cum cogitastis quantum putetis vos pati posse, sapientis patientiæ paulo ulteriorem terminum poni tis. At illum in aliis mundi finibus sua virtus collocavit nihil vobiscum commune habentem.
Quære et aspera et quæcumque toleratu gravia sunt audituque et visu refugienda. Non obruetur eorum cœtu et qualis singulis, talis universis obsistet. Qui dicit illud tolerabile sapienti, illud intolerabile, et animi magnitudinem intra certos fines tenet, male agit; vincit nos fortuna, nisi tota vincitur.
Ne putes istam Stoicam esse duritiam, Epicurus, quem vos patronum inertiæ vestræ assumitis putatisque mollia ac desidiosa præcipere et ad voluptates ducentia, " Raro," inquit, " sapienti fortuna intervenit." Quam pæne emisit viri vocem! Vis tu fortius loqui et illam ex toto summovere!
Domus hæc sapientis angusta, sine cultu, sine strepitu, sine apparatu, nullis adservatur ianitoribus turbam venali fastidio digerentibus, sed per hoc limen vacuum et ab ostiaris liberum fortuna non transit. Scit non esse illic sibi locum, ubi sui nihil est.
Quodsi Epicurus quoque, qui corpori plurimum indulsit, adversus injurias exsurgit, qui id apud nos incredibile videri potest aut supra humanæ naturæ mensuram? Ille ait injurias tolerabiles esse sapienti, nos injurias non esse. Nec enim est, quod dicas hoc naturæ repugnare.
Non negamus rem incommodam esse verberari et impelli et aliquo membro carere, sed omnia ista negamus injurias esse; non sensum illis doloris detrahimus, sed nomen injuriæ, quod non potest recipi virtute salva. Uter verius dicat videbimus; ad contemptum quidem injuriæ uterque consentit. Quæris quid inter duos intersit? Quod inter gladiatores fortissimos, quorum alter premit vulnus et stat in gradu, alter respiciens ad clamantem populum significat nihil esse et intercedi non patitur.
Non est, quod putes magnum, quo dissidemus; illud quo de agitur, quod unum ad vos pertinet, utraque exempla hortantur, contemnere injurias et, quas injuriarum umbras ac suspiciones dixerim, contumelias, ad quas despiciendas non sapiente opus est viro, sed tantum consipiente, qui sibi possit dicere: " Utrum merito mihi ista accidunt an inmerito? Si merito, non est contumelia, judicium est; si inmerito, illi qui iniusta facit erubescendum est."
Et quid est illud quod contumelia dicitur? In capitis mei levitatem iocatus est et in oculorum valitudinem et in crurum gracilitatem et in staturam. Quæ contumelia est quod apparet audire? Coram uno aliquid dictum ridemus, coram pluribus indignamur, et eorum aliis libertatem non relinquimus, quæ ipsi in nos dicere adsuevimus; iocis temperatis delectamur, immodicis irascimur.
Chrysippus ait quendam indignatum, quod illum aliquis vervecem marinum dixerat. In senatu flentem vidimus Fidum Cornelium, Nasonis Ovidii generum, cum illum Corbulo struthocamelum depilatum dixisset; adversus alia maledicta mores et vitam convulnerantia frontis illi firmitas constitit, adversus hoc tam absurdum lacrimæ prociderunt; tanta animorum inbecillitas est, ubi ratio discessit.
Quid, quod offendimur, si quis sermonem nostrum imitatur, si quis incessum, si quis vitium aliquod corporis aut linguæ exprimit? Quasi notiora illa fiant alio imitante quam nobis facientibus! Senectutem quidam inviti audiunt et canos et alia ad quæ voto pervenitur; paupertatis maledictum quosdam perussit, quam sibi obiecit quisquis abscondit. Itaque materia petulantibus et per contumeliam urbanis detrahitur, si ultro illam et prior occupes; nemo risum præbuit qui ex se cepit.
Vatinium, hominem natum et ad risum et ad odium, scurram fuisse et venustum ac dicacem memoriæ proditum est. In pedes suos ipse plurima dicebat et in fauces concisas; sic inimicorum, quos plures habebat quam morbos, et in primis Ciceronis urbanitatem effugerat. Si hoc potuit ille duritia oris, qui assiduis conviciis pudere dedidicerat, cur is non possit, qui studiis liberalibus et sapientiæ cultu ad aliquem profectum pervenerit?
Adice quod genus ultionis est eripere ei, qui fecit, factæ contumeliæ voluptatem; solent dicere: "O miserum me! Puto, non intellexit." Adeo fructus contumeliæ in sensu et indignatione patientis est. Deinde non deerit illi aliquando par; invenietur qui te quoque vindicet.
C. Cæsar inter cetera vitia, quibus abundabat, contumeliosus mira libidine ferebatur omnis aliqua nota feriendi, ipse materia risus benignissima: tanta illi palloris insaniam testantis fœditas erat, tanta oculorum sub fronte anili latentium torvitas, tanta capitis destituti et emendicaticiis capillis aspersi deformitas; adice obsessam sætis cervicem et exilitatem crurum et enormitatem pedum. Immensum est, si velim singula referre, per quæ in parentes avesque suos contumeliosus fuit, per quæ in universos ordines; ea referam, quæ illum exitio dederunt.
Asiaticum Valerium in primis amicis habebat, ferocem virum et vix æquo animo alienas contumelias laturum; huic in convivio, id est in contione, voce clarissima, qualis in concubitu esset uxor ejus, obiecit. Di boni, hoc virum audire, principem scire et usque eo licentiam pervenisse, ut, non dico consulari, non dico amico, sed tantum marito princeps et adulterium suum narret et fastidium!
Chæreæ contra, tribuno militum, sermo non pro manu erat, languidus sono et, ni facta nosses, suspectior. Huic Gaius signum petenti modo Veneris, modo Priapi dabat aliter atque aliter exprobrans armato mollitiam; hæc ipse perlucidus, crepidatus, auratus. Cœgit itaque illum uti ferro, ne sæpius signum peteret! Ille primus inter conjuratos manum sustulit, ille cervicem mediam uno ictu decidit; plurimum deinde undique publicas ac privatas injurias ulciscentium gladiorum ingestum est, sed primus vir fuit, qui minime visus est.
At idem Gaius omnia contumelias putabat, ut sunt ferendarum impatientes faciendarum cupidissimi; iratus fuit Herennio Macro, quod illum Gaium salutaverat, nec impune cessit primipilari, quod Caligulam dixerat; hoc enim in castris natus et alumnus legionum vocari solebat, nullo nomine militibus familiarior umquam factus, sed jam Caligulam convicium et probrum judicabat cothurnatus.
Ergo hoc ipsum solacio erit, etiam si nostra facilitas ultionem omiserit, futurum aliquem qui pœnas exigat a procace et superbo et injurioso, quæ vitia numquam in uno homine et in una contumelia consumuntur. Respiciamus eorum exempla, quorum laudamus patientiam, ut Socratis, qui comœdiarum publicatos in se et spectatos sales in partem bonam accepit risitque non minus quam cum ab uxore Xanthippe immunda aqua perfunderetur. Antistheni mater barbara et Thræssa obiciebatur; respondit et deorum matrem Idæam esse.
Non est in rixam conluctationemque veniendum. Procul auferendi pedes sunt et quicquid horum ab imprudentibus fiet (fieri autem nisi ab imprudentibus non potest) neglegendum et honores injuriæque vulgi in promiscuo habendæ. Nec his dolendum nec illis gaudendum;
alioqui multa timore contumeliarum aut tædio necessaria omittemus publicisque et privatis officiis, aliquando etiam salutaribus non occurremus, dum muliebris nos cura angit aliquid contra animum audiendi. Aliquando etiam obirati potentibus detegemus hunc affectum intemperanti libertate. Non est autem libertas nihil pati, fallimur; libertas est animum superponere injuriis et eum facere se, ex quo solo sibi gaudenda veniant, exteriora diducere a se, ne inquieta agenda sit vita omnium risus, omnium linguas timenti. Quis enim est, qui non possit contumeliam facere, si quisquam potest?
Diverso autem remedio utetur sapiens affectatorque sapientiæ. Imperfectis enim et adhuc ad publicum se judicium derigentibus hoc proponendum est inter injurias ipsos contumeliasque debere versari; omnia leviora accident expectantibus. Quo quisque honestior genere, fama, patrimonio est, hoc se fortius gerat, memor in prima acie altos ordines stare. Contumelias et verba probrosa et ignominias et cetera dehonestamenta velut clamorem hostium ferat et longinqua tela et saxa sine vulnere circa galeas crepitantia; injurias vero ut vulnera, alia armis, alia pectori infixa, non deiectus, ne motus quidem gradu sustineat. Etiam si premens et infesta vi urgere, cedere tamen turpe est; adsignatum a natura locum tuere. Quæris quis hic sit locus? Viri.
Sapienti aliud auxilium est huic contrarium; vos enim rem geritis, illi parta victoria est. Ne repugnate vestro bono et hanc spem, dum ad verum pervenistis, alite in animis libentesque meliora excipite et opinione ac voto juvate. Esse aliquid invictum, esse aliquem, in quem nihil fortuna possit, e re publica est generis humani.