De Beneficiis

Ad æbutium Liberalem

Liber II Liber III Liber IV Liber V Liber VI Liber VII

Inter multos ac varios errores temere inconsulteque viventium nihil propemodum indignius, vir optime Liberalis, dixerim, quam quod beneficia nec dare scimus nec accipere. Sequitur enim, ut male collocata male debeantur; de quibus non redditis sero querimur; ista enim perierunt, cum darentur. Nec mirum est inter plurima maximaque vitia nullum esse frequentius quam ingrati animi.

Id evenire ex causis pluribus video. Prima illa est, quod non eligimus dignos, quibus tribuamus. Sed nomina facturi diligenter in patrimonium et vitam debitoris inquirimus, semina in solum effetum et sterile non spargimus; beneficia sine ullo dilectu magis proicimus quam damus.

Nec facile dixerim, utrum turpius sit infitiari an repetere beneficium; id enim genus hujus crediti est, ex quo tantum recipiendum sit, quantum ultro refertur. Decoquere vero fœdissimum ob hoc ipsum, quia non opus est ad liberandam fidem facultatibus sed animo; reddit enim beneficium, qui debet. Sed cum sit in ipsis crimen, qui ne confessione quidem grati sunt, in nobis quoque est.

Multos experimur ingratos, plures facimus, quia alias graves exprobratores exactoresque sumus, alias leves et quos paulo post muneris sui pæniteat, alias queruli et minima momenta calumniantes. Gratiam omnem corrumpimus non tantum postquam dedimus beneficia, sed dum damus.

Quis nostrum contentus fuit aut leviter rogari aut semel? Quis non, cum aliquid a se peti suspicatus est, frontem adduxit, vultum avertit, occupationes simulavit, longis sermonibus et de industria non invenientibus exitum occasionem petendi abstulit et variis artibus necessitates properantes elusit;

in angusto vero comprensus aut distulit, id est timide negavit, aut promisit, sed difficulter, sed subductis superciliis, sed malignis et vix exeuntibus verbis?

Nemo autem libenter debet, quod non accepit, sed expressit. Gratus adversus eum esse quisquam potest, qui beneficium aut superbe abiecit aut iratus impegit aut fatigatus, ut molestia careret, dedit? Errat, si quis sperat responsurum sibi, quem dilatione lassavit, expectatione torsit.

Eodem animo beneficium debetur, quo datur, et ideo non est neclegenter dandum; sibi enim quisque debet, quod a nesciente accepit; ne tarde quidem, quia, cum omni in officio magni æstimetur dantis voluntas, qui tarde fecit, diu noluit; utique non contumeliose; nam eum ita natura comparatum sit, ut altius injuriæ quam merita descendant et illa cito defluant, has tenax memoria custodiat, quid expectat, qui offendit, dum obligat? Satis adversus illum gratus est, si quis beneficio ejus ignoscit.

Non est autem, quod tardiores faciat ad bene merendum turba ingratorum. Nam primum, ut dixi, nos illam augemus; deinde ne deos quidem immortales ab hac tam effusa nec cessante benignitate sacrilegi neclegentesque eorum deterrent. Utuntur natura sua et cuncta interque illa ipsos munerum suorum malos interpretes juvant. Hos sequamur duces, quantum humana imbecillitas patitur; demus beneficia, non feneremus. Dignus est decipi, qui de recipiendo cogitavit, cum daret. At male cesserit.

Et liberi et coniuges spem fefellerunt, tamen et educamus et ducimus, adeoque adversus experimenta pertinaces sumus, ut bella victi et naufragi maria repetamus. Quanto magis permanere in dandis beneficiis decet! Quæ si quis non dat, quia non recepit, dedit, ut reciperet, bonamque ingratorum facit causam, quibus turpe est non reddere, si licet.

Quam multi indigni luce sunt! Tamen dies oritur. Quam multi, quod nati sunt, queruntur! Tamen natura subolem novam gignit ipsosque, qui non fuisse mallent, esse patitur.

Hoc et magni animi et boni proprium est, non fructum beneficiorum sequi, sed ipsa et post malos quoque bonum quærere. Quid magnifici erat multis prodesse, si nemo deceperit? Nunc est virtus dare beneficia non utique reditura, quorum a viro egregio statim fructus perceptus est.

Adeo quidem ista res fugare nos et pigriores ad rem pulcherrimam facere non debet, ut, si spes mihi præcidatur gratum hominem reperiendi, malim non recipere beneficia quam non dare, quia, qui non dat, vitium ingrati antecedit. Dicam, quod sentio. Qui beneficium non reddit, magis peccat; qui non dat, citius.

Beneficia in volgus cum largiri institueris, perdenda sunt multa, ut semel ponas bene. In priore versu utrumque reprehendas; nam nec in vulgum effundenda sunt, et nullius rei, minime beneficiorum, honesta largitio est; quibus si detraxeris judicium, desinunt esse beneficia, in aliud quodlibet incident nomen.

Sequens sensus mirificus est, qui uno bene posito beneficio multorum amissorum damna solatur. Vide, oro te, ne hoc et verius sit et magnitudini bene facientis aptius, ut illum hortemur ad danda, etiam si nullum bene positurus est. Illud enim falsum est " perdenda sunt multa "; nullum perit, quia, qui perdit, computaverat.

Beneficiorum simplex ratio est: tantum erogatur; si reddet aliquid, lucrum est, si non reddet, damnum non est. Ego illud dedi, ut darem. Nemo beneficia in calendario scribit nec avarus exactor ad horam et diem appellat. Numquam illa vir bonus cogitat nisi admonitus a reddente; alioqui in formam crediti transeunt. Turpis feneratio est beneficium expensum ferre.

Qualiscumque priorum eventus est, persevera in alios conferre; melius apud ingratos iacebunt, quos aut pudor aut occasio aut imitatio aliquando gratos poterit efficere. Ne cessaveris, opus tuum perage et partes boni viri exsequere. Alium re, alium fide, alium gratia, alium consilio, alium præceptis salubribus adiuva.

Officia etiam feræ sentiunt, nec ullum tam immansuetum animal est, quod non cura mitiget et in amorem sui vertat. Leonum ora a magistris impune tractantur, elephantorum feritatem usque in servile obsequium demeretur cibus; adeo etiam, quæ extra intellectum atque æstimationem beneficii posita sunt, adsiduitas tamen meriti pertinacis evincit. Ingratus est adversus unum beneficium? Adversus alterum non erit. Duorum oblitus est? Tertium etiam in eorum, quæ exciderunt, memoriam reducet.

Is perdet beneficia, qui cito se perdidisse credit; at qui instat et onerat priora sequentibus, etiam ex duro et immemori pectore gratiam extundit. Non audebit adversus multa oculos attollere; quocumque se convertit memoriam suam fugiens, ibi te videat: beneficiis illum tuis cinge.

Quorum quæ vis quæve proprietas sit, dicam, si prius illa, quæ ad rem non pertinent, transilire mihi permiseris, quare tres Gratiæ et quare sorores sint, et quare manibus implexis, et quare ridentes et juvenes et virgines solutaque ac perlucida veste.

Alii quidem videri volunt unam esse, quæ det beneficium, alteram, quæ accipiat, tertiam, quæ reddat; alii tria beneficorum esse genera, promerentium, reddentium, simul accipientium reddentiumque.

Sed utrumlibet ex istis judica verum; quid ista nos scientia juvat? Quid ille consertis manibus in se redeuntium chorus? Ob hoc, quia ordo beneficii per manus transeuntis nihilo minus ad dantem revertitur et totius speciem perdit, si usquam interruptus est, pulcherrimus, si cohæret et vices servat. In eo est aliqua tamen majoris dignatio, sicut promerentium.

Vultus hilari sunt, quales solent esse, qui dant vel accipiunt beneficia; juvenes, quia non debet beneficiorum memoria senescere; virgines, quia incorrupta sunt et sincera et omnibus sancta; in quibus nihil esse adligati decet nec adstricti; solutis itaque tunicis utuntur; perlucidis autem, quia beneficia conspici volunt.

Sit aliquis usque eo Græcis emancipatus, ut hæc dicat necessaria; nemo tamen erit, qui etiam illud ad rem judicet pertinere, quæ nomina illis Hesiodus imposuerit. Aglaien maximam natu appellavit, mediam Euphrosynen, tertiam Thaliam. Horum nominum interpretationem, prout cuique visum est, deflectit et ad rationem aliquam conatur perducere, cum Hesiodus puellis suis, quod voluit, nomen imposuerit.

Itaque Homerus uni mutavit, Pasithean appellavit et in matrimonium promisit, ut scias non esse illas virgines Vestales. Inveniam alium poetam, apud quem præcingantur et spissis aut Phryxianis prodeant. Ergo et Mercurius una stat, non quia beneficia ratio commendat vel oratio, sed quia pictori ita visum est.

Chrysippus quoque, penes quem subtile illud acumen est et in imam penetrans veritatem, qui rei agendæ causa loquitur et verbis non ultra, quam ad intellectum satis est, utitur, totum librum suum his ineptus replet, ita ut de ipso officio dandi, accipienda reddendi beneficii pauca admodum dicat; nec his fabulas, sed hæc fabulis inserit.

Nam præter ista, quæ Hecaton transcribit, tres Chrysippus Gratias ait Jovis et Eurynomes filias esse, ætate autem minores quam Horas, sed meliuscula facie et ideo Veneri datas comites. Matris quoque nomen ad rem judicat pertinere: Eurynomen enim dictam, quia late patentis patrimonii sit beneficia dividere; tamquam matri post filias soleat nomen imponi aut poetæ vera nomina reddant!

Quemadmodum nomenclatori memoriæ loco audacia est et, cuicumque nomen non potest reddere, imponit, ita poetæ non putant ad rem pertinere verum dicere, sed aut necessitate coacti aut decore corrupti id quemque vocari jubent, quod belle facit ad versum. Nec illis fraudi est, si aliud in censum detulerunt; proximus enim poeta suum illas ferre nomen jubet. Hoc ut scias ita esse, ecce Thalia, de qua cum maxime agitur, apud Hesiodum Charis est, apud Homerum Musa.

Sed ne faciam, quod reprehendo, omnia ista, quæ ita extra rem sunt, ut ne circa rem quidem sint, relinquam. Tu modo nos tuere, si quis mihi obiciet, quod Chrysippum in ordinem cœgerim, magnum mehercules virum, sed tamen Græcum, cujus acumen nimis tenue retunditur et in se sæpe replicatur; etiam cum agere aliquid videtur, pungit, non perforat. Hic vero quod acumen est?

De beneficiis dicendum est et ordinanda res, quæ maxime humanam societatem alligat; danda lex vitæ, ne sub specie benignitatis inconsulta facilitas placeat, ne liberalitatem, quam nec deesse oportet nec superfluere, hæc ipsa observatio restringat, dum temperat;

docendi sunt libenter dare, libenter accipere, libenter reddere et magnum ipsis certamen proponere, eos, quibus obligati sunt, re animoque non tantum æquare sed vincere, quia, qui referre gratiam debet, numquam consequitur, nisi præcessit; hi docendi sunt nihil imputare, illi plus debere.

Ad hanc honestissimam contentionem beneficiis beneficia vincendi sic nos adhortatur Chrysippus, ut dicat verendum esse, ne, quia Charites Jovis filiæ sunt, parum se grate gerere sacrilegium sit et tam bellis puellis fiat injuria!

Tu me aliquid eorum doce, per quæ beneficentior gratiorque adversus bene merentes fiam, per quæ obligantium obligatorumque animi certent, ut, qui præstiterunt, obliviscantur, pertinax sit memoria debentium. Istæ vero ineptiæ poetis relinquantur, quibus aures oblectare propositum est et dulcem fabulam nectere.

At qui ingenia sanare et fidem in rebus humanis retinere, memoriam officiorum ingerere animis volunt, serio loquantur et magnis viribus agant; nisi forte existimas levi ac fabuloso sermone et anilibus argumentis prohiberi posse rem perniciosissimam, beneficiorum novas tabulas.

Sed quemadmodum supervacua transcurram, ita exponam necesse est hoc primum nobis esse discendum, quid accepto beneficio debeamus. Debere enim se ait alius pecuniam, quam accepit, alius consulatum, alius sacerdotium, alius provinciam.

Ista autem sunt meritorum signa, non merita. Non potest beneficium manu tangi; res animo geritur. Multum interest inter materiam beneficii et beneficium; itaque nec aurum nec argentum nec quicquam eorum, quæ pro maximis accipiuntur, beneficium est, sed ipsa tribuentis voluntas. Imperiti autem id, quod oculis incurrit et quod traditur possideturque, solum notant, cum contra illud, quod in re carum atque pretiosum est, parvi pendunt.

Hæc, quæ tenemus, quæ aspicimus, in quibus cupiditas nostra hæret, caduca sunt, auferre nobis et fortuna et injuria potest. Beneficium etiam amisso eo, per quod datum est, durat; est enim recte factum, quod irritum nulla vis efficit.

Amicum a piratis redemi, hunc alius hostis excepit et in carcerem condidit; non beneficium, sed usum beneficii mei sustulit. Ex naufragio alicui raptos vel ex incendio liberos reddidi, hos vel morbus vel aliqua fortuita injuria eripuit; manet etiam sine illis, quod in illis datum est.

Omnia itaque, quæ falsum beneficii nomen usurpant, ministeria sunt, per quæ se voluntas amica explicat. Hoc in aliis quoque rebus evenit, ut aliubi sit species rei, aliubi ipsa res. Imperator aliquem torquibus, murali et civica donat.

Quid habet per se corona pretiosum? Quid prætexta? Quid fasces? Quid tribunal et currus? Nihil horum honor est, sed honoris insigne. Sic non est beneficium id, quod sub oculos venit, sed beneficii vestigium et nota.

Quid est ergo beneficium? Benevola actio tribuens gaudium capiensque tribuendo in id, quod facit, prona et sponte sua parata. Itaque non, quid fiat aut quid detur, refert, sed qua mente, quia beneficium non in eo, quod fit aut datur, consistit, sed in ipso dantis aut facientis animo.

Magnum autem esse inter ista discrimen vel ex hoc intellegas licet, quod beneficium utique bonum est, id autem, quod fit aut datur, nec bonum nec malum est. Animus est, qui parva extollit, sordida illustrat, magna et in pretio habita dehonestat; ipsa, quæ appetuntur, neutram naturam habent, nec boni nec mali; refert, quo illa rector impellat, a quo forma rebus datur.

Non est beneficium ipsum, quod numeratur aut traditur, sicut ne in victimis quidem, licet opimæ sint auroque præfulgeant, deorum est honor sed recta ac pia voluntate venerantium. Itaque boni etiam farre ac fitilla religiosi sunt; mali rursus non effugiunt impietatem, quamvis aras sanguine multo cruentaverint.

Si beneficia in rebus, non in ipsa benefaciendi voluntate consisterent, eo majora essent, quo majora sunt, quæ accipimus. Id autem falsum est; non numquam enim magis nos obligat, qui dedit parva magnifice, qui " regum æquavit opes animo," qui exiguum tribuit sed libenter, qui paupertatis suæ oblitus est, dum meam respicit, qui non voluntatem tantum juvandi habuit sed cupiditatem, qui accipere se putavit beneficium, cum daret, qui dedit tamquam numquam1 recepturus, recepit, tamquam non dedisset, qui occasionem, qua prodesset, et occupavit et quæsiit.

Contra ingrata sunt, ut dixi, licet re ac specie magna videantur, quæ danti aut extorquentur aut excidunt, multoque gratius venit, quod facili quam quod plena manu datur.

Exiguum est, quod in me contulit, sed amplius non potuit; at hic quod dedit, magnum est, sed dubitavit, sed distulit, sed, cum daret, gemuit, sed superbe dedit, sed circumtulit et placere non ei, cui præstabat, voluit; ambitioni dedit, non mihi.

Socrati cum multa pro suis quisque facultatibus offerrent, Æschines, pauper auditor: " Nihil," inquit, " dignum te, quod dare tibi possim, invenio et hoc uno modo pauperem esse me sentio. Itaque dono tibi, quod unum habeo, me ipsum. Hoc munus rogo, qualecumque est, boni consulas cogitesque alios, cum multum tibi darent, plus sibi reliquisse." Cui Socrates:

" Quidni tu," inquit, " magnum munus mihi dederis, nisi forte te parvo æstimas? Habebo itaque curæ, ut te meliorem tibi reddam, quam accepi." Vicit Æschines hoc munere Alcibiadis parem divitiis animum et omnem juvenum opulentorum munificentiam.

Vides, quomodo animus inveniat liberalitatis materiam etiam inter angustias. Videtur mihi dixisse: " Nihil egisti, fortuna, quod me pauperem esse voluisti; expediam dignum nihilo minus huic viro munus, et quia de tuo non possum, de meo dabo." Neque est, quod existimes illum vilem sibi fuisse: pretium se sui fecit. Ingeniosus adulescens invenit, quemadmodum Socraten sibi daret. Non quanta quæque sint, sed a quali profecta, prospiciendum.

Callidus non difficilem aditum præbuit immodica cupientibus spesque improbas nihil re adiuturus verbis fovit; at pejor opinio, si lingua asper, vultu gravis cum invidia fortunam suam explicuit. Colunt enim detestanturque felicem et, si potuerint, eadem facturi odere facientem.

Coniugibus alienis ne clam quidem sed aperte ludibrio habitis suas aliis permisere. Rusticus, inhumanus ac mali moris et inter matronas abominanda condicio est, si quis coniugem suam in sella prostare vetuit et vulgo admissis inspectoribus vehi perspicuam undique.

Si quis nulla se amica fecit insignem nec alienæ uxori annuum præstat, hunc matronæ humilem et sordidæ libidinis et ancillariolum vocant. Inde decentissimum sponsaliorum genus est adulterium et in consensu vidui cælibatus, quoniam nemo uxorem duxit, nisi qui abduxit.

Jam rapta spargere, sparsa fera et acri avaritia recolligere certant; nihil pensi habere, paupertatem alienam contemnere, suam magis quam ullum aliud vereri malum, pacem injuriis perturbare, imbecilliores vi ac metu premere. Nam provincias spoliari et nummarium tribunal audita utrimque licitatione alteri addici non mirum, quoniam, quæ emeris, vendere gentium jus est!

Sed longius nos impetus evehit provocante materia; itaque sic finiamus, ne in nostro sæculo culpa subsidat. Hoc majores nostri questi sunt, hoc nos querimur, hoc posteri nostri querentur, eversos mores, regnare nequitiam, in deterius res humanas et omne nefas labi. At ista eodem stant loco stabuntque, paulum dumtaxat ultra aut citra mota, ut fluctus, quos æstus accedens longius extulit, recedens interiore litorum vestigio tenuit.

Nunc in adulteria magis quam in alia peccabitur, abrumpetque frenos pudicitia; nunc conviviorum vigebit furor et fœdissimum patrimoniorum exitium, culina; nunc cultus corporum nimius et formæ cura præ se ferens animi deformitatem; nunc in petulantiam et audaciam erumpet male dispensata libertas; nunc in crudelitatem privatam ac publicam ibitur bellorumque civilium insaniam, qua omne sanctum ac sacrum profanetur; habebitur aliquando ebrietati honor, et plurimum meri cepisse virtus erit.

Non expectant uno loco vitia, sed mobilia et inter se dissidentia tumultuantur, pellunt in vicem fuganturque; ceterum idem semper de nobis pronuntiare debebimus, malos esse nos, malos fuisse, invitus adiciam, et futuros esse.

Erunt homicidæ, tyranni, fures, adulteri, raptores, sacrilegi, proditores; infra omnia ista ingratus est, nisi quod omnia ista ab ingrato sunt, sine quo vix ullum magnum facinus adcrevit. Hoc tu cave tamquam maximum crimen ne admittas; ignosce tamquam levissime, si admissum est. Hæc est enim injuriæ summa: beneficium perdidisti. Salvum est enim tibi ex illo, quod est optimum: dedisti.

Quemadmodum autem curandum est, ut in eos potissimum beneficia conferamus, qui grate responsuri erunt, ita quædam, etiam si male de illis sperabitur, faciemus tribuemusque, non solum si judicabimus ingratos fore, sed si sciemus fuisse. Tamquam si filios alicui restituere potero magno periculo liberatos sine ullo meo, non dubitabo. Dignum etiam impendio sanguinis mei tuebor et in partem discriminis veniam; indignum si eripere latronibus potero clamore sublato, salutarem vocem homini non pigebit emittere.

Sequitur, ut dicamus, quæ beneficia danda sint et quemadmodum. Primum demus necessaria, deinde utilia, deinde jucunda, utique mansura. Incipiendum est autem a necessariis; aliter enim ad animum pervenit, quod vitam continet, aliter, quod exornat aut instruit. Potest in eo aliquis fastidiosus esse æstimator, quo facile cariturus est, de quo dicere licet: " Recipe, non desidero; meo contentus sum." Interim non reddere tantum libet, quod acceperis, sed abicere.

Ex his, quæ necessaria sunt, quædam primum obtinent locum, sine quibus non possumus vivere, quædam secundum, sine quibus non debemus, quædam tertium, sine quibus nolumus.

Prima hujus notæ sunt: hostium manibus eripi et tyrannicæ iræ et proscriptioni et aliis periculis, quæ varia et incerta humanam vitam obsident. Quidquid horum discusserimus, quo majus ac terribilius erit, hoc majorem inibimus gratiam; subit enim cogitatio, quantis sint liberati malis, et lenocinium est muneris antecedens metus. Nec tamen ideo debemus tardius quemquam servare, quam possumus, ut muneri nostro timor imponat pondus.

Proxima ab his sunt, sine quibus possumus quidem vivere, sed ut mors potior sit, tamquam libertas et pudicitia et mens bona. Post hæc habebimus conjunctione ac sanguine usuque et consuetudine longa cara, ut liberos, coniuges, penates, cetera, quæ usque eo animus sibi applicuit, ut ab illis quam vita divelli gravius existimet.

Subsecuntur utilia, quorum varia et lata materia est; hic erit pecunia non superfluens sed ad sanum modum habendi parata; hic erit honor et processus ad altiora tendentium; nec enim utilius quicquam est quam sibi utilem fieri. Jam cetera ex abundanti veniunt delicatos factura. In his sequemur, ut opportunitate grata sint, ut non vulgaria, quæque aut pauci habuerint aut pauci intra hanc ætatem aut hoc modo, quæ, etiam si natura pretiosa non sunt, tempore aut loco fiant.

Videamus, quid oblatum maxime voluptati futurum sit, quid frequenter occursurum habenti, ut totiens nobiscum quotiens cum illo sit. Utique cavebimus, ne munera supervacua mittamus, ut feminæ aut seni arma venatoria, ut rustico libros, ut studiis ac litteris dedito retia. Æque ex contrario circumspiciemus, ne, dum grata mittere volumus, suum cuique morbum exprobratura mittamus, sicut ebrioso vina et valetudinario medicamenta. Maledictum enim incipit esse, non munus, in quo vitium accipientis adgnoscitur.

Si arbitrium dandi penes nos est, præcipue mansura quæremus, ut quam minime mortale munus sit. Pauci enim sunt tam grati, ut, quid acceperint, etiam si non vident, cogitent. Ingratos quoque memoria cum ipso munere incurrit, ubi ante oculos est et oblivisci sui non sinit, sed auctorem suum ingerit et inculcat. Eo quidem magis duratura quæramus, quia numquam admonere debemus; ipsa res evanescentem memoriam excitet.

Libentius donabo argentum factum quam signatum; libentius statuas quam vestem et quod usus brevis deterat. Apud paucos post rem manet gratia; plures sunt, apud quos non diutius in animo sunt donata, quam in usu. Ego, si fieri potest, consumi munus meum nolo; extet, hæreat amico meo, convivat.

Nemo tam stultus est, ut monendus sit, ne cui gladiatores aut venationem jam munere edito mittat et vestimenta æstiva bruma, hiberna solstitio. Sit in beneficio sensus communis; tempus, locum obs ervet, personas, quia momentis quædam grata et ingrata sunt. Quanto acceptius est, si id damus, quod quis non habet, quam cujus copia abundat, quod diu quærit nec invenit, quam quod ubique visurus est!

Munera non tam pretiosa quam rara et exquisita sint, quæ etiam apud divitem sui locum faciant, sicut gregalia quoque poma et post paucos dies itura in fastidium delectant, si provenere maturius. Illa quoque non erunt sine honore, quæ aut nemo illis alius dedit aut nos nulli alii.

Alexandro Macedoni, cum victor Orientis animos supra humana tolleret. Corinthii per legatos gratulati sunt et civitate illum sua donaverunt. Cum risisset hoc Alexander officii genus, unus ex legatis: " Nulli," inquit, " civitatem umquam dedimus alii quam tibi et Herculi."

Libens accepit non dilutum honorem et legatos invitatione aliaque humanitate prosecutus cogitavit, non qui sibi civitatem darent, sed cui dedissent; et homo gloriæ deditus, cujus nec naturam nec modum noverat. Herculis Liberique vestigia sequens ac ne ibi quidem resistens, ubi illa defecerant, ad socium honoris sui respexit a dantibus, tamquam cælum, quod mente vanissima complecteb atur, teneret, quia Herculi æquabatur!

Quid enim illi simile habebat vesanus adulescens, cui pro virtute erat felix temeritas? Hercules nihil sibi vicit; orbem terrarum transivit non concupiscendo, sed judicando, quid vinceret, malorum hostis, bonorum vindex, terrarum marisque pacator. At hic a pueritia latro gentiumque vastator, tam hostium pernicies quam amicorum, qui summum bonum duceret terrori esse cunctis mortalibus, oblitus non ferocissima tantum, sed ignavissima quoque animalia timeri ob malum virus.

Ad propositum nunc revertamur. Beneficium si qui quibuslibet dat, nulli gratum est; nemo se stabularii aut cauponis hospitem judicat nec convivam dantis epulum, ubi dici potest: " Quid enim in me contulit? Nempe hoc, quod et in illum vix bene notum sibi et in illum etiam inimicum ac turpissimum hominem. Numquid enim me dignum judicavit? Morbo suo morem gessit! " Quod voles gratum esse, rarum effice; quivis patitur sibi imputari.

Nemo hæc ita interpretetur, tamquam reducam liberalitatem et frenis artioribus reprimam; illa vero, in quantum libet, exeat, sed eat, non erret. Licet ita largiri, ut unusquisque, etiam si cum multis accepit, in populo se esse non putet.

Nemo non habeat aliquam familiarem notam, per quam speret se propius admissum. Dicat: " Accepi idem, quod ille, sed ultro. Accepi, quod ille, sed ego intra breve tempus, cum ille diu meruisset. Sunt, qui idem habeant, sed non eisdem verbis datum, non eadem comitate tribuentis. Ille accepit, cum rogasset; ego non rogaram. Ille accepit, sed facile redditurus, sed cujus senectus et libera orbitas magna promittebat; mihi plus dedit, quamvis idem dederit, quia sine spe recipiendi dedit."

Quemadmodum meretrix ita inter multos se dividet, ut nemo non aliquod signum familiaris animi ferat, ita, qui beneficia sua amabilia esse vult, excogitet, quomodo et multi obligentur et tamen singuli habeant aliquid, quo se ceteris præferant.

Ego vero beneficiis non obicio moras; quo plura majoraque fuerint, plus adferent laudis. At sit judicium; neque enim cordi esse cuiquam possunt forte ac temere data.

Quare si quis existimat nos, cum ista præcipimus, benignitatis fines introrsus referre et illi minus laxum limitem aperire, ne perperam monitiones nostras exaudivit. Quam enim virtutem magis veneramur? Cui magis stimulos addimus? Quibusve tam convenit hæc adhortatio quam nobis societatem generis humani sancientibus?

Quid ergo est? Cum sit nulla honesta vis animi, etiam si a recta voluntate incepit, nisi quam virtutem modus fecit, veto liberalitatem nepotari. Tunc juvat accepisse beneficium et supinis quidem manibus, ubi illud ratio ad dignos perducit, non quolibet casus et consilii indigens impetus defert; quod ostentare libet et inscribere sibi.

Beneficia tu vocas, quorum auctorem fateri pudet? At illa quanto gratiora sunt quantoque in partem interiorem animi numquam exitura descendunt, cum delectant cogitantem magis a quo, quam quid acceperis?

Crispus Passienus solebat dicere quorundam se judicium malle quam beneficium, quorundam beneficium malle quam judicium, et subiciebat exempla. " Malo," aiebat, " divi Augusti judicium, malo Claudii beneficium." Ego vero nullius puto expetendum esse beneficium, cujus vile judicium est.

Quid ergo? Non erat accipiendum a Claudio, quod dabatur? Erat, sed sicut a fortuna, quam scires posse statim malam fieri. Quid ista inter se mixta dividimus? Non est beneficium, cui deest pars optima, datum esse judicio: alioqui pecunia ingens, si non ratione nec recta voluntate donata est, non magis beneficium est quam thesaurus. Multa sunt autem, quæ oportet accipere nec debere.

Liber II

Inspiciamus, Liberalis virorum optime, id quod ex priore parte adhuc superest, quemadmodum dandum sit beneficium; cujus rei expeditissimam videor monstraturus viam: sic demus, quomodo vellemus accipere.

Ante omnia libenter, cito, sine ulla dubitatione. Ingratum est beneficium, quod diu inter dantis manus hæsit, quod quis ægre dimittere visus est et sic dare, tamquam sibi eriperet. Etiam si quid intervenit moræ, evitemus omni modo, ne deliberasse videamur; proximus est a negante, qui dubitavit, nullamque iniit gratiam. Nam eum in beneficio jucundissima sit tribuentis voluntas, quia nolentem se tribuisse ipsa cunctatione testatus est, non dedit sed adversus ducentem male retinuit; multi autem sunt, quos liberales facit frontis infirmitas.

Gratissima sunt beneficia parata, facilia, occurrentia, ubi nulla mora fuit nisi in accipientis verecundia. Optimum est antecedere desiderium cujusque, proximum sequi. Illud melius, occupare ante quam rogemur, quia, cum homini probo ad rogandum os concurrat et suffundatur rubor, qui hoc tormentum remittit, multiplicat munus suum.

Non tulit gratis, qui, cum rogasset, accepit, quoniam quidem, ut majoribus nostris gravissimis viris visum est, nulla res carius constat, quam quæ precibus empta est. Vota homines parcius facerent, si palam facienda essent; adeo etiam deos, quibus honestissime supplicamus, tacite malumus et intra nosmet ipsos precari.

Molestum verbum est, onerosum, demisso vultu dicendum, rogo. Hujus facienda est gratia amico et quemcumque amicum sis promerendo facturus; properet licet, sero beneficium dedit, qui roganti dedit. Ideo divinanda cujusque voluntas et, cum intellecta est, necessitate gravissima rogandi liberanda est; illud beneficium jucundum victurum in animo scias, quod obviam venit.

Si non contigit prævenire, plura rogantis verba intercidamus; ne rogati videamur sed certiores facti, statim promittamus facturosque nos, etiam antequam interpellemur, ipsa festinatione approbemus. Quemadmodum in ægris opportunitas cibi salutaris est et aqua tempestive data remedii locum obtinuit, ita, quamvis leve et vulgare beneficium est, si præsto fuit, si proximam quamque horam non perdidit, multum sibi adicit gratiamque pretiosi sed lenti et diu cogitati muneris vincit. Qui tam parate facit, non est dubium, quin libenter faciat; itaque lætus facit et induit sibi animi sui vultum.

Ingentia quorundam beneficia silentium aut loquendi tarditas imitata gravitatem et tristitiam corrupit, cum promitterent vultu negantium. Quanto melius adicere bona verba rebus bonis et prædicatione humana benignaque commendare, quæ præstes!

Ut ille se castiget, quod tardior in rogando fuit, adicias licet familiarem querellam: " Irascor tibi, quod, cum aliquid desiderasses, non olim scire me voluisti, quod tam diligenter rogasti, quod quemquam adhibuisti. Ego vero gratulor mihi, quod experiri animum meum libuit; postea, quidquid desiderabis, tuo jure exiges; semel rusticitati tuæ ignoscitur."

Sic efficies, ut animum tuum pluris æstimet quam illud, quidquid est, ad quod petendum venerat. Tune est summa virtus tribuentis, tunc benignitas, ubi ille, qui discessit, dicet sibi: " Magnum hodie lucrum feci; malo, quod illum talem inveni, quam si multiplicatum hoc ad me, de quo loquebar, alia via pervenisset; huic ejus animo numquam parem gratiam referam."

At plerique sunt, qui beneficia asperitate verborum et supercilio in odium adducunt eo sermone usi, ea superbia, ut impetrasse pæniteat. Aliæ deinde post rem promissam secuntur moræ; nihil autem est acerbius, quam ubi quoque, quod impetrasti, rogandum est.

Repræsentanda sunt beneficia, quæ a quibusdam accipere difficilius est quam impetrare. Hic rogandus est, ut admoneat, ille, ut consummet; sic unum munus per multorum manus teritur, ex quo gratiæ minimum apud promittentem remanet, quia auctori detrahit, quisquis post illum rogandus est.

Hoc itaque curæ habebis, si grate æstimari, quæ præstabis, voles, ut beneficia tua inlibata, ut integra ad eos, quibus promissa sunt, perveniant, sine ulla, quod aiunt, deductione. Nemo illa intercipiat, nemo detineat; nemo in eo, quod daturus es, gratiam suam facere potest, ut non tuam minuat.

Nihil æque amarum quam diu pendere; æquiore quidam animo ferunt præcidi spem suam quam trahi. Plerisque autem hoc vitium est ambitione prava differendi promissa, ne minor sit rogantium turba, quales regiæ potentiæ ministri sunt, quos delectat superbiæ suæ longum spectaculum, minusque se judicant posse, nisi diu multumque singulis, quid possint, ostenderint. Nihil confestim, nihil semel faciunt; injuriæ illorum præcipites, lenta beneficia sunt.

Quare verissimum existima, quod ille comicus dixit: Quid? tu non intellegis tantum te gratiæ demere, quantum moræ adicis? Inde illæ voces, quas ingenuus dolor exprimit: " Fac, si quid facis " et: " Nihil tanti est; malo mihi jam neges." Ubi in tædium adductus animus incipit beneficium odisse, dum expectat, potest ob id gratus esse?

Quemadmodum acerbissima crudelitas est, quæ trahit pœnam, et misericordiæ genus est cito occidere, quia tormentum ultimum finem sui secum adfert, quod antecedit tempus, maxima venturi supplicii pars est, ita major est muneris gratia, quo minus diu pependit. Est enim etiam bonarum rerum sollicita expectatio, et eum plurima beneficia remedium alicujus rei adferant, qui aut diutius torqueri patitur, quem protinus potest liberare, aut tardius gaudere, beneficio suo manus adfert.

Omnis benignitas properat, et proprium est libenter facientis cito facere; qui tarde et diem de die extrahens profuit, non ex animo fecit. Ita duas res maximas perdidit, et tempus et argumentum amicæ voluntatis; tarde velle nolentis est.

In omni negotio. Liberalis, non minima portio est, quomodo quidque aut dicatur aut fiat. Multum celeritas adjecit, multum abstulit mora. Sicut in telis eadem ferri vis est, sed infinitum interest, utrum excusso lacerto torqueantur an remissa manu effluant, gladius idem et stringit et transforat, quam presso articulo venerit, refert, ita idem est, quod datur, sed interest, quomodo detur.

Quam dulce, quam pretiosum est, si gratias sibi agi non est passus, qui dedit, si dedisse, dum dat, oblitus est! Nam corripere eum, cui cum maxime aliquid præstes, dementia est et inserere contumeliam meritis. Itaque non sunt exasperanda beneficia nec quicquam illis triste miscendum. Etiam si quid erit, de quo velis admonere, aliud tempus eligite.

Fabius Verrucosus beneficium ab homine dure aspere datum panem lapidosum vocabat, quem esurienti accipere necessarium sit, esse acerbum.

Ti. Cæsar rogatus a Nepote Mario prætorio, ut æri alieno ejus succurreret, edere illum sibi nomina creditorum jussit; hoc non est donare sed creditores convocare. Cum edita essent, scripsit Nepoti jussisse se pecuniam solvi adjecta contumeliosa admonitione. Effecit, ut Nepos nec æs alienum haberet nec benef idum; liberavit illum a creditoribus, sibi non obligavit. Aliquid Tiberius secutus est;

puto, noluit plures esse, qui idem rogaturi concurrerent. Ista fortasse efficax ratio fuerit ad hominum improbas cupiditates pudore reprimendas, beneficium vero danti tota alia sequenda est via. Omni genere, quod des, quo sit acceptatius, adornandum est. Hoc vero non est beneficium dare, deprehendere est.

Et ut in transitu de hac quoque parte dicam, quid sentiam, ne principi quidem satis decorum est donare ignominiæ causa. " Tamen," inquit, " effugere Tiberius ne hoc quidem modo, quod vitabat, potuit; nam aliquot postea, qui idem rogarent, inventi sunt, quos omnes jussit reddere in senatu æris alieni causas, et ita illis certas summas dedit." Non est illud liberalitas, censura est.

Auxilium est, principale tributum est; beneficium non est, cujus sine rubore meminisse non possum. Ad judicem missus sum; ut impetrarem, causam dixi.

Præcipiunt itaque omnes auctores sapientiæ quædam beneficia palam danda, quædam secreto. Palam, quæ consequi gloriosum, ut militaria dona, ut honores et quidquid aliud notitia pulchrius fit;

rursus, quæ non producunt nec honestiorem faciunt, sed succurrunt infirmitate egestati, ignominiæ, tacite danda sunt, ut nota sint solis, quibus prosunt.

Interdum etiam ipse, qui juvatur, vel fallendus est, ut habeat nec, a quo acceperit, sciat. Arcesilan aiunt amico pauperi et paupertatem suam dissimulanti, ægro autem et ne hoc quidem confitenti deesse sibi in sumptum ad necessarios usus, clam succurrendum judicasse; pulvino ejus ignorantis sacculum subiecit, ut homo inutiliter verecundus, quod desiderabat, inveniret potius quam acciperet.

" Quid ergo? ille nesciet, a quo acceperit? " Primum nesciat, si hoc ipsum beneficii pars est; deinde multa alia faciam, multa tribuam, per quæ intellegat et illius auctorem; denique ille nesciet accepisse se, ego sciam me dedisse. " Parum est," inquis. Parum, si fenerare cogitas; sed si dare, quo genere accipienti maxime profuturum erit, dabis. Contentus eris te teste; alioqui non bene facere delectat sed videri bene fecisse.

" Volo utique sciat." Debitorem quæris. " Volo utique sciat." Quid? si illi utilius est nescire, si honestius, si gratius, non in aliam partem abibis? " Volo sciat." Ita tu hominem non servabis in tenebris?

Non nego, quotiens patitur res, respiciendum gaudium ex accipientis voluntate; sin adiuvari illum et oportet et pudet, si, quod præstamus, offendit, nisi absconditur, beneficium in acta non mitto. Quidni? ego illi non sum judicaturus me dedisse, cum inter prima præcepta ac maxime necessaria sit, ne umquam exprobrem, immo ne admoneam quidem. Hæc enim beneficii inter duos lex est: alter statim oblivisci debet dati, alter accepti numquam.

Lacerat animum et premit frequens meritorum commemoratio. Libet exclamare, quod ille triumvirali proscriptione servatus a quodam Cæsaris amico exclamavit, cum superbiam ejus ferre non posset: " Redde me Cæsari! " Quousque dices: " Ego te servavi, ego eripui morti "? Istud, si meo arbitrio memini, vita est; si tuo, mors est. Nihil tibi debeo, si me servasti, ut haberes, quem ostenderes. Quousque me circumducis? Quousque oblivisci fortunæ meæ non sinis? Semel in triumpho ductus essem! Non est dicendum, quid tribuerimus;

qui admonet, repetit. Non est instandum, non est memoria renovanda, nisi ut aliud dando prioris admoneas. Ne aliis quidem narrare debemus; qui dedit beneficium, taceat, narret, qui accepit. Dicetur enim, quod illi ubique jactanti beneficium suum. " Non negabis," inquit, " te recepisse "; et cum respondisset: " Quando? " " Sæpe quidem," inquit, " et multis locis, id est, quotiens et ubicumque narrasti."

Quid opus est eloqui, quid alienum occupare officium? Est, qui istud facere honestius possit, quo narrante et hoc laudabitur, quod ipse non narras. Ingratum me judicas, si istud te tacente nemo sciturus est! Quod adeo non est committendum, ut etiam, si quis coram nobis narrabit, respondendum sit: " Dignissimus quidem ille est majoribus beneficiis, sed ego magis velle me scio omnia illi præstare quam adhuc præstitisse "; et hæc ipsa non verniliter nec ea figura, qua quidam reiciunt, quæ magis ad se volunt adtrahere.

Deinde adicienda omnis humanitas. Perdet agricola, quod sparsit, si labores suos destituit in semine; multa cura sata perducuntur ad segetem; nihil in fructum pervenit, quod non a primo usque ad extremum æqualis cultura prosequitur. Eadem beneficiorum condicio est.

Numquid ulla majora possunt esse, quam quæ in liberos patres conferunt? Hæc tamen irrita sunt, si in infantia deserantur, nisi longa pietas munus suum nutrit. Eadem ceterorum beneficiorum condicio est: nisi illa adiuveris, perdes; parum est dedisse, fovenda sunt. Si gratos vis habere, quos obligas, non tantum des oportet beneficia, sed ames. Præcipue, ut dixi, pareamus auribus; admonitio tædium facit, exprobratio odium.

Nihil æque in beneficio dando vitandum est quam superbia. Quid opus arrogantia vultus, quid tumore verborum? Ipsa res te extollit. Detrahenda est inanis jactatio; res loquentur nobis tacentibus. Non tantum ingratum, sed invisum est beneficium superbe datum.

C. Cæsar dedit vitam Pompeio Penno, si dat, qui non aufert; deinde absoluto et agenti gratias porrexit osculandum sinistrum pedem. Qui excusant et negant id insolentiæ causa factum, aiunt socculum auratum, immo aureum, margaritis distinctum ostendere eum voluisse. Ita prorsus: quid hic contumeliosum est, si vir consularis aurum et margaritas osculatus est alioquin nullam partem in corpore ejus electurus, quam purius oscularetur?

Homo natus in hoc, ut mores liberæ civitatis Persica servitute mutaret, parum judicavit, si senator, senex, summis usus honoribus in conspectu principum supplex sibi eo more iacuisset, quo hostes victi hostibus iacuere; invenit aliquid infra genua, quo libertatem detruderet! Non hoc est rem publicam calcare, et quidem, licet id aliquis non putet ad rem pertinere, sinistro pede? Parum enim fœde furioseque insolens fuerat, qui de capite consularis viri soccatus audiebat, nisi in os senatoris ingessisset imperator epigros suos!

O superbia, magnæ fortunæ stultissimum malum! Ut a te nihil accipere juvat! Ut omne beneficium in injuriam convertis! Ut te omnia dedecent! Quoque altius te sublevasti, hoc depressior es ostendisque tibi non datum adgnoscere ista bona, quibus tantum inflaris; quidquid das, corrumpis.

Libet itaque interrogare, quid se tanto opere resupinet, quid vultum habitumque oris pervertat, ut malit personam habere quam faciem? Jucunda sunt, quæ humana fronte, certe leni placidaque tribuuntur, quæ cum daret mihi superior, non exultavit supra me, sed quam potuit benignissimus fuit descenditque in æquum et detraxit muneri suo pompam, sic observavit idoneum tempus, ut in occasione potius emam in necessitate succurreret.

Uno modo istis persuadebimus, ne beneficia sua insolentia perdant, si ostenderimus non ideo videri majora, quod tumult uosius data sunt; ne ipsos quidem ob id cuiquam posse majores videri; vanam esse superbiæ magnitudinem et quæ in odium etiam amanda perducat.

Sunt quædam nocitura impetrantibus, quæ non dare sed negare beneficium est; æstimabimus itaque utilitatem potius quam voluntatem petentium. Sæpe enim noxia concupiscimus, nec dispicere, quam perniciosa sunt, licet, quia judicium interpellat adfectus; sed cum subsedit cupiditas, cum impetus ille flagrantis animi, qui consilium fugat, cecidit, detestamur perniciosos malorum munerum auctores.

Ut frigidam ægris negamus et lugentibus ac sibi iratis ferrum, ut amentibus, quidquid contra se usurus ardor petit, sic omnino, quæ nocitura sunt, impense ac summisse,non numquam etiam miserabiliter rogantibus perseverabimus non dare. Cum initia beneficiorum suorum spectare tum etiam exitus decet et ea dare, quæ non tantum accipere, sed etiam accepisse delectet. Multi sunt, qui dicant:

" Scio hoc illi non profuturum, sed quid faciam? Rogat, resistere precibus ejus non possum; viderit: de se, non de me queretur." Falsum est: immo de te et merito quidem; cum ad mentem bonam redierit, cum accessio illa, quæ animum inflammabat, remiserit, quidni eum oderit, a quo in damnum ac periculum suum adiutus est?

Exorari in perniciem rogantium sæva bonitas est. Quemadmodum pulcherrimum opus est etiam invitos nolentesque servare, ita rogantibus pestifera largiri blandum et adfabile odium est. Beneficium demus, quod in usu magis ac magis placeat, quod numquam in malum vertat. Pecuniam non dabo, quam numeraturum adulteræ sciam, nec in societate turpis facti aut consilii inveniar; si potero, revocabo, si minus, non adiuvabo scelus.

Sive illum ira, quo non debebit, impellet, sive ambitionis calor abducet a tutis, in nullum malum vires a me sumere ipso1 patiar nec committam, ut possit quandoque dicere: " Ille amando me occidit." Sæpe nihil interest inter amicorum munera et hostium vota; quidquid illi accidere optant, in id horum intempestiva indulgentia impellit atque instruit. Quid autem turpius quam quod evenit frequentissime, ut nihil intersit inter odium et beneficium?

Numquam in turpitudinem nostram reditura tribuamus. Cum summa amicitiæ sit amicum sibi æquare, utrique simul consulendum est. Dabo egenti, sed ut ipse non egeam; succurram perituro, sed ut ipse non peream, nisi si futurus ero magni hominis aut magnæ rei merces.

Nullum beneficium dabo, quod turpiter peterem. Nec exiguum dilatabo nec magna pro parvis accipi patiar; nam ut qui, quod dedit, imputat, gratiam destruit, ita qui, quantum det, ostendit, munus suum commendat, non exprobrat.

Respiciendæ sunt cuique facultates suæ viresque, ne aut plus præstemus, quam possumus, aut minus. Æstimanda est ejus persona, cui damus; quædam enim minora sunt, quam ut exire a magnis viris debeant, quædam accipiente majora sunt. Utriusque itaque personam confer et ipsum inter illas, quod donabis, examina, numquid aut danti grave sit aut parum, numquid rursus, qui accepturus est, aut fastidiat aut non capiat.

Urbem cuidam Alexander donabat, vesanus et qui nihil animo nisi grande conciperet. Cum ille, cui donabatur, se ipse mensus tanti muneris invidiam refugisset dicens non convenire fortunæ suæ: " Non quæro," inquit, " quid te accipere deceat, sed quid me dare." Animosa vox videtur et regia, cum sit stultissima. Nihil enim per se quemquam decet; refert, qui det, cui, quando, quare, ubi, et cetera, sine quibus facti ratio non constabit.

Tumidissimum animal! Si illum accipere hoc non decet, nec te dare; habetur personarum ac dignitatium portio et, cum sit ubique virtus modus, æque peccat, quod excedit, quam quod deficit. Liceat istud sane tibi et te in tantum fortuna sustulerit, ut congiaria tua urbes sint (quas quanto majoris animi fuit non capere quam spargere!): est tamen aliquis minor, quam in sinu ejus condenda sit civitas!

Ab Antigono Cynicus petit talentum; respondit plus esse, quam quod Cynicus petere deberet. Repulsus petit denarium; respondit minus esse, quam quod regem deceret dare. " Turpissima ejusmodi cavillatio est; invenit, quomodo neutrum daret. In denario regem, in talento Cynicum respexit, eum posset et denarium tamquam Cynico dare et talentum tamquam rex. Ut sit aliquid majus, quam quod Cynicus accipiat, nihil tam exiguum est, quod non honeste regis humanitas tribuat."

Si me interrogas, probo; est enim intolerabilis res poscere nummos et contemnere. Indixisti pecuniæ odium; hoc professus es, hanc personam induisti: agenda est. Iniquissimum est te pecuniam sub gloria egestatis adq uirere. Adspicienda ergo non minus sua cuique persona est quam ejus, de quo juvando quis cogitat.

Volo Chrysippi nostri uti similitudine de pilæ lusu, quam cadere non est dubium aut mittentis vitio aut excipientis; tum cursum suum servat, ubi inter manus utriusque apte ab utroque et jactata et excepta versatur. Necesse est autem lusor bonus aliter illam conlusori longo, aliter brevi mittat. Eadem beneficii ratio est. Nisi utrique personæ, dantis et accipientis, aptatur, nec ab hoc exibit nec ad illum perveniet, ut debet.

Si cum exercitato et docto negotium est, audacius pilam mittemus; utcumque enim venerit, manus illam expedita et agilis repercutiet; si cum tirone et indocto, non tam rigide nec tam excusse sed languidius et in ipsam ejus derigentes manum remisse occurremus. Idem faciendum est in beneficiis; quosdam doceamus et satis judicemus, si conantur, si audent, si volunt.

Facimus autem plerumque ingratos et, ut sint, favemus, tamquam ita demum magna sint beneficia nostra, si gratia illis referri non potuit; ut malignis lusoribus propositum est conlusorem traducere, cum damno scilicet ipsius lusus, qui non potest, nisi consentitur, extendi.

Multi sunt tam pravæ naturæ, ut malint perdere, quæ præstiterunt, quam videri recepisse, superbi et imputatores. Quanto melius quantoque humanius id agere, ut illis quoque partes suæ constent, et favere, ut gratia sibi referri possit, benigne omnia interpretari, gratias agentem non aliter, quam si referat, audire, præbere se facilem ad hoc, ut, quem obligavit, etiam exsolvi velit!

Male audire solet fenerator, si acerbe exigit, æque, si in recipiendo tardus ac difficilis moras quærit. Beneficium tam recipiendum est quam non exigendum. Optimus ille, qui facile dedit, numquam exegit, reddi gavisus est, bona fide, quid præstitisset, oblitus, qui accipientis animo recepit.

Quidam non tantum dant beneficia superbe, sed etiam accipiunt, quod non est committendum. Jam enim transeamus ad alteram partem tractaturi, quomodo se gerere homines in accipiendis beneficiis debeant. Quodcumque ex duobus constat officium, tantundem ab utroque exigit. Qualis pater esse debeat, eum inspexeris, scies non minus operis illic superesse, ut dispicias, qualem esse oporteat filium; sunt aliquæ partes mariti, sed non minores uxoris.

In vicem ista, quantum exigunt, præstant et parem desiderant regulam, quæ, ut ait Hecaton, difficilis est; omne enim honestum in arduo est, etiam quod vicinum honesto est; non enim tantum fieri debet, sed ratione fieri. Hac duce per totam vitam eundum est, minima maximaque ex hujus consilio gerenda; quomodo hæc suaserit, dandum. Hæc autem hoc primum censebit non ab omnibus accipiendum. A quibus ergo accipiemus? Ut breviter tibi respondeam: ab his, quibus dedissemus.

Videamus, num etiam majore dilectu quærendus est, cui debeamus, quam cui præstemus. Nam ut non sequantur ulla incommoda (secuntur autem plurima), grave tamen tormentum est debere, cui nolis; contra jucundissimum ab eo accepisse beneficium, quem amare etiam post injuriam possis, ubi amicitiam alioqui jucundam causa fecit et justam. Illud vero homini verecundo et probo miserrimum est, si eum amare oportet, quem non juvat.

Totiens admoneam necesse est non loqui me de sapientibus, quos, quidquid oportet, et juvat, qui animum in potestate habent et legem sibi, quam volunt, dicunt, quam dixerunt, servant, sed de imperfectis hominibus honestam viam sequi volentibus, quorum adfectus sæpe contumaciter parent. Itaque eligendum est, a quo beneficium accipiam;

et quidem diligentius quærendus beneficii quam pecuniæ creditor. Huic enim reddendum est, quantum accepi, et, si reddidi, solutus sum ac liber; at illi et plus solvendum est, et nihilo minus etiam relata gratia cohæremus; debeo enim, cum reddidi, rursus incipere, manetque amicitia; et ut in amicitiam non reciperem indignum, sic ne in beneficiorum quidem sacratissimum jus, ex quo amicitia oritur.

" Non semper," inquit, " mihi licet dicere: ' nolo '; aliquando beneficium accipiendum est et invito. Dat tyrannus crudelis et iracundus, qui munus suum fastidire te injuriam judicaturus est: non accipiam? Eodem loco latronem pone, piratam, regem animum latronis ac piratæ habentem. Quid faciam? Parum dignus est, cui debeam?

" Cum eligendum dico, cui debeas, vim majorem et metum excipio, quibus adhibitis electio perit. Si liberum est tibi, si arbitrii tui est, utrum velis an non, id apud te ipse perpendes; si necessitas tollit arbitrium, scies te non accipere, sed parere. Nemo id accipiendo obligatur, quod illi rep udiare non licuit; si vis scire, an velim, effice, ut possim nolle. " Vitam tamen tibi dedit!

" Non refert, quid sit, quod datur, nisi a volente, nisi volenti datur; si servasti me, non ideo servator es. Venenum aliquando pro remedio fuit; non ideo numeratur inter salubria. Quædam prosunt nec obligant. Tuber quidam tyranni gladio divisit, qui ad occidendum eum venerat; non ideo illi tyrannus gratias egit. quod rem, quam medicorum manus reformidaverant, nocendo sanavit.

Vides non esse magnum in ipsa re momentum, quoniam non videtur dedisse beneficium, qui a malo animo profuit; casus enim beneficium est, hominis injuria. Leonem in amphitheatro spectavimus, qui unum e bestiariis agnitum, cum quondam ejus fuisset magister, protexit ab impetu bestiarum. Num ergo beneficium est feræ auxilium? Minime, quia nec voluit facere nec faciendi animo fecit.

Quo loco feram posui, tyrannum pone; et hic vitam dedit et illa, nec hic nec illa beneficium. Quia non est beneficium accipere cogi, non est beneficium debere, cui nolis. Ante des oportet mihi arbitrium mei, deinde beneficium.

Disputari de M. Bruto solet, an debuerit accipere ab divo Iulio vitam, cum occidendum eum judicaret.

Quam rationem in occidendo secutus sit, alias tractabimus; mihi enim, cum vir magnus in aliis fuerit, in hac re videtur vehementer errasse nec ex institutione Stoica se egisse. Qui aut regis nomen extimuit, cum optimus civitatis status sub rege justo sit, aut ibi speravit libertatem futuram, ubi tam magnum præmium erat et imperandi et serviendi, aut existimavit civitatem in priorem formam posse revocari amissis pristinis moribus futuramque ibi æqualitatem civilis juris et staturas suo loco leges, ubi viderat tot milia hominum pugnantia, non an servirent, sed utri! Quanta vero illum aut rerum naturæ aut urbis suæ tenuit oblivio, qui uno interempto defuturum credidit alium, qui idem vellet, eum Tarquinius esset inventus post tot reges ferro ac fulminibus occisos!

Sed vitam accipere debuit, ob hoc tamen non habere illum parentis loco, quia in jus dandi beneficii injuria venerat; non enim servavit is, qui non interfecit, nec beneficium dedit, sed missionem.

Illud magis venire in aliquam disputationem potest, quid faciendum sit captivo, cui redemptionis pretium homo prostituti corporis et infamis ore promittit. Patiar me ab impuro servari? Servatus deinde quam illi gratiam referam? Vivam cum obsceno? Non vivam cum redemptore? Quid ergo placeat, dicam.

Etiam a tali accipiam pecuniam, quam pro capite dependam, accipiam autem tamquam creditum, non tamquam beneficium; solvam illi pecuniam et, si occasio fuerit servandi periclitantem, servabo; in amicitiam, quæ similes iungit, non descendam, nec servatoris illum loco numerabo sed feneratoris, cui sciam reddendum, quod accepi.

Est aliquis dignus, a quo beneficium accipiam, sed danti nociturum est; ideo non accipiam, quia ille paratus est mihi cum incommodo aut etiam periculo suo prodesse. Defensurus est me reum, sed illo patrocinio regem sibi facturus inimicum; inimicus sum, si, cum ille pro me periclitari velit, ego, quod facilius est, non facio, ut sine illo pericliter.

Ineptum et frivolum hoc Hecaton ponit exemplum Arcesilai, quem ait a filio familiæ adlatam pecuniam non accepisse, ne ille patrem sordidum offenderet. Quid fecit laude dignum, quod furtum non recepit, quod maluit non accipere quam reddere? Quæ est enim alienam rem non accipere moderatio?

Si exemplo magni animi opus est, utamur Græcini Iulii, viri egregii, quem C. Cæsar occidit ob hoc unum, quod melior vir erat, quam esse quemquam tyranno expedit. Is cum ab amicis conferentibus ad impensam ludorum pecunias acciperet, magnam pecuniam a Fabio Persico missam non accepit et obiurgantibus iis, qui non æstimant mittentes, sed missa, quod repudiasset: " Ego," inquit, " ab eo beneficium accipiam, a quo propinationem accepturus non sum? "

Cum illi Rebilus consularis, homo ejusdem infamiæ, majorem summam misisset instaretque, ut accipi juberet: " Rogo," inquit, " ignoscas; et a Persico non accepi." Utrum hoc munera accipere est an senatum legere?

Cum accipiendum judicaverimus, hilares accipiamus profitentes gaudium, et id danti manifestum sit, ut fructum præsentem capiat; justa enim causa lætitiæ est lætum amicum videre, justior fecisse. Quam grate ad nos pervenisse indicemus effusis adfectibus, quos non ipso tantum audiente sed ubique testemur. Qui grate beneficium accipit, primam ejus pensionem solvit.

Sunt quidam, qui nolint nisi secreto accipere; testem beneficii et conscium vitant; quos scias licet male cogitare. Quomodo danti in tantum producenda notitia est muneris sui, in quantum del ectatura est, cui datur, ita accipienti adhibenda contio est; quod pudet debere, ne acceperis. Quidam furtive gratias agunt et in angulo et ad aurem;

non est ista verecundia, sed infitiandi genus; ingratus est, qui remotis arbitris agit gratias. Quidam nolunt nomina secum fieri nec interponi pararios nec signatores advocari, chirographum dare. Idem faciunt, qui dant operam, ut beneficium in ipsos conlatum quam ignotissimum sit.

Verentur palam ferre, ut sua potius virtute quam alieno adiutorio consecuti dicantur; rariores in eorum officiis sunt, quibus vitam aut dignitatem debent, et, dum opinionem clientium timent, graviorem subeunt ingratorum.

Alii pessime locuntur de optime meritis. Tutius est quosdam offendere quam demeruisse; argumentum enim nihil debentium odio quærunt. Atqui nihil magis præstandum est, quam ut memoria nobis meritorum hæreat, quæ subinde reficienda est, quia nec referre potest gratiam, nisi qui meminit, et, qui meminit, eam refert.

Nec delicate accipiendum est nec summisse et humiliter; nam qui neclegens est in accipiendo, cum omne beneficium recens pateat, quid faciat, cum prima ejus voluptas refrixit? Alius accipit fastidiose, tamquam qui dicat:

" Non quidem mihi opus est, sed quia tam valde vis, faciam tibi mei potestatem "; alius supine, ut dubium præstanti relinquat, an senserit; alius vix labra diduxit et ingratior, quam si tacuisset, fuit.

Loquendum est pro magnitudine rei impensius et illa adicienda: " Plures, quam putas, obligasti " (nemo enim non gaudet beneficium suum latius patere); " nescis, quid mihi præstiteris, sed scire te oportet, quanto plus sit, quam existimas " (statim gratus est, qui se onerat); " numquam tibi referre gratiam potero; illud certe non desinam ubique confiteri me referre non posse."

Nullo magis Cæsarem Augustum demeruit et ad alia impetranda facilem sibi reddidit Furnius, quam quod, cum patri Antonianas partes secuto veniam impetrasset, dixit: " Hanc unam. Cæsar, habeo injuriam tuam: effecisti, ut et viverem et morerer ingratus." Quid est tam grati animi, quam nullo modo sibi satis facere, quam ne ad spem quidem exæquandi umquam beneficii accedere?

His atque ejusmodi vocibus id agamus, ut voluntas nostra non lateat, sed aperiatur et luceat. Verba cessent licet: si, quemadmodum debemus, adfecti sumus, conscientia eminebit in vultu.

Qui gratus futurus est, statim, dum accipit, de reddendo cogitet. Chrysippus quidem ait illum velut in certamen cursus compositum et carceribus inclusum opperiri debere tempus suum, ad quod velut dato signo prosiliat; et quidem magna illi contentione opus est, magna celeritate, ut consequatur antecedentem.

Videndum est nunc, quid maxime faciat ingratos. Facit aut nimius sui suspectus et insitum mortalitati vitium se suaque mirandi aut aviditas aut invidia.

Incipiamus a primo. Nemo non benignus est sui judex. Inde est, ut omnia meruisse se existimet et in solutum accipiat nec satis suo pretio se æstimatum putet. " Hoc mihi dedit, sed quam sero, sed post quot labores! Quanto consequi plura potuissem, si illum aut illum aut me colere maluissem! Non hoc speraveram; in turbam conjectus sum. Tam exiguo dignum me judicavit? Honestius præteriri fuit."

Cn. Lentulus augur, divitiarum maximum exemplum, antequam illum libertini pauperem facerent, hic, qui quater milies sestertium suum vidit (proprie dixi; nihil enim amplius quam vidit), ingenii fuit sterilis, tam pusilli quam animi. Cum esset avarissimus, nummos citius emittebat quam verba: tanta illi inopia erat sermonis.

Hic cum omnia incrementa sua divo Augusto deberet, ad quem attulerat paupertatem sub onere nobilitatis laborantem, princeps jam civitatis et pecunia et gratia subinde de Augusto solebat queri dicens a studiis se abductum; nihil tantum in se congestum esse, quantum perdidisset relicta eloquentia. At illi inter alia hoc quoque divus Augustus præstiterat, quod illum derisu et labore irrito liberaverat!

Non patitur aviditas quemquam esse gratum; numquam enim improbæ spei, quod datur, satis est, et majora cupimus, quo majora venerunt, multoque concitatior est avaritia in magnarum opum congestu collocata, ut flammæ infinite acrior vis est, quo ex majore incendio emicuit.

Æque ambitio non patitur quemquam in ea mensura honorum conquiescere, quæ quondam ejus fuit impudens votum. Nemo agit de tribunatu gratias, sed queritur, quod non est ad præturam usque perductus; nec hæc grata est, si deest consulatus; ne hic quidem satiat, si unus est. Ultra se cupiditas porrigit et felicitatem suam non intellegit, quia non, unde venerit, respicit, sed quo tendat.

Omnibus his vehementius et importunius malum est invidia, quæ nos inquietat, dum comparat: " Hoc mihi præstitit, sed illi plus, sed illi maturius "; et deinde nullius causam agit, contra omnes sibi favet. Quanto est simplicius, quanto prudentius beneficium acceptum augere, scire neminem tanti ab alio, quanti a se ipso æstimari!

" Plus accipere debui, sed illi facile non fuit plus dare; in multos dividenda liberalitas erat; hoc initium est, boni consulamus et animum ejus grate excipiendo evocemus; parum fecit, sed sæpius faciet; illum mihi prætulit, et me multis; ille non est mihi par virtutibus nec officiis, sed habuit suam Venerem; querendo non efficiam, ut majoribus dignus sim, sed ut datis indignus. Plura illis hominibus turpissimis data sunt; quid ad rem? Quam raro fortuna judicat! Cotidie querimur malos esse felices;

sæpe, quæ agellos pessimi cujusque transierat, optimorum virorum segetem grando percussit; fert sortem suam quisque ut in ceteris rebus ita in amicitiis."

Nullum est tam plenum beneficium, quod non vellicare malignitas possit, nullum tam angustum, quod non bonus interpres extendat. Numquam deerunt causæ querendi, si beneficia a deteriore parte spectaveris.

Vide, quam iniqui sint divinorum munerum æstimatores et quidem professi sapientiam. Queruntur, quod non magnitudine corporum æquemus elephantos, velocitate cervos, levitate aves, impetu tauros; quod solida sit cutis beluis, decentior dammis, densior ursis, mollior fibris; quod sagacitate nos narium canes vincant, quod acie luminum aquilæ, spatio ætatis corvi, multa animalia nandi facilitate.

Et cum quædam ne coire quidem in idem natura patiatur, ut velocitatem corporum et vires, ex diversis ac dissidentibus bonis hominem non esse compositum injuriam vocant et neclegentes nostri deos, quod non bona valetudo etiam vitiis inexpugnabilis data sit, quod non futuri scientia. Vix sibi temperant, quin eo usque impudentiæ provehantur, ut naturam oderint, quod infra deos sumus, quod non in æquo illis stetimus.

Quanto satius est ad contemplationem tot tantorumque beneficiorum reverti et agere gratias, quod nos in hoc pulcherrimo domicilio voluerunt secundas sortiri, quod terrenis præfecerunt! Aliquis ea animalia comparat nobis, quorum potestas penes nos est? Quidquid nobis negatum est, dari non potuit.

Proinde, quisquis es iniquus æstimator sortis humanæ, cogita, quanta nobis tribuerit parens noster, quanto valentiora animalia sub jugum miserimus, quanto velociora consequamur, quam nihil sit mortale non sub ictu nostro positum.

Tot virtutes accepimus, tot artes, animum denique, cui nihil non eodem, quo intendit, momento pervium est, sideribus velociorem, quorum post multa sæcula futuros cursus antecedit; tantum deinde frugum, tantum opum, tantum rerum aliarum super alias acervatarum. Circumeas licet cuncta et, quia nihil totum invenies, quod esse te malles, ex omnibus singula excerpas, quæ tibi dari velles; bene æstimata naturæ indulgentia confitearis necesse est in deliciis te illi fuisse. Ita est:

carissimos nos habuerunt di immortales habentque, et, qui maximus tribui honos potuit, ab ipsis proximos collocaverunt. Magna accepimus, majora non cepimus.

Hæc, mi Liberalis, necessaria credidi, et quia loquendum aliquid de maximis beneficiis erat, cum de minutis loqueremur, et quia inde manat etiam in cetera hujus detestabilis vitii audacia. Cui enim respondebit grate, quod munus existimabit aut magnum aut reddendum, qui summa beneficia spernit? Cui salutem, cui spiritum debebit, qui vitam accepisse se a dis negat, quam cotidie ab illis petit?

Quicumque ergo gratos esse docet, et hominum causam agit et deorum, quibus nullius rei indigentibus, positis extra desiderium, referre nihilo minus gratiam possumus. Non est, quod quisquam excusationem mentis ingratæ ab infirmitate atque inopia petat et dicat: " Quid enim faciam et quomodo? Quando superioribus dominisque rerum omnium gratiam referam? " Referre facile est, si avarus es, sine impendio, si iners, sine opera. Eodem quidem momento, quo obligatus es, si vis, cum quolibet paria fecisti, quoniam, qui libenter beneficium accipit, reddidit.

Hoc ex paradoxis Stoicæ sectæ minime mirabile, ut mea fert opinio, aut incredibile est eum, qui libenter accipit, beneficium reddidisse. Nam eum omnia ad animum referamus, fecit quisque, quantum voluit; et cum pietas, fides, justitia, omnis denique virtus intra se perfecta sit, etiam si illi manum exserere non licuit, gratus quoque homo esse potest voluntate.

Quotiens, quod proposuit, quisque consequitur, capit operis sui fructum. Qui beneficium dat, quid proponit? Prodesse ei, cui dat, et voluptati esse. Si, quod voluit, effecit pervenitque ad me animus ejus ac mutuo gaudio adfecit, tulit, quod petit. Non enim in vicem aliquid sibi reddi voluit; aut non fuit beneficium, sed negotiatio.

Bene navigavit, qui quem destinavit portum tenuit; teli jactus certæ manus peregit officium, si petita percussit; beneficium qui dat, vult excipi grate; habet, quod voluit, si bene acceptum est. Sed speravit emolumenti aliquid. Non fuit hoc beneficium, cujus proprium est nihil de reditu cogitare.

Quod accipiebam, eo animo accepi, quo dabatur: reddidi. Alioqui pessima optimæ rei condicio est: ut gratus sim, ad fortunam mittor! Si illa invita respondere non possum, sufficit animus animo.

" Quid ergo? non, quidquid potuero, et faciam, ut reddam, et temporum rerumque occasionem sequar et implere ejus sinum cupiam, a quo aliquid accepi? " Sed malo loco beneficium est, nisi et excussis manibus esse grato licet!

" Qui accepit," inquit, " beneficium, licet animo benignissimo acceperit, nondum consummavit officium suum; restat enim pars reddendi; sicut in lusu est aliquid pilam scite ac diligenter excipere, sed non dicitur bonus lusor, nisi qui apte et expedite remisit, quam acceperat."

Exemplum hoc dissimile est; quare? Quia hujus rei laus in corporis motu est et in agilitate, non in animo; explicari itaque totum debet, de quo oculis judicatur. Nec tamen ideo non bonum lusorem dicam, qui pilam, ut oportebat, excepit, si per ipsum mora, quominus remitteret, non fuit.

" Sed quamvis," inquit, " arti ludentis nihil desit, quia partem quidem fecit, sed partem, quam non fecit, potest facere, lusus ipse imperfectus est, qui consummatur vicibus mittendi ac remittendo" Nolo diutius hoc refellere; existimemus ita esse, desit aliquid lusui, non lusori; sic et in hoc, de quo disputamus, deest aliquid rei datæ, cui par alia debetur, non animo, qui animum parem sibi nanctus est et, quantum in illo est, quod voluit, effecit.

Beneficium mihi dedit; accepi non aliter, quam ipse accipi voluit: jam habet, quod petit, et quod unum petit, ergo gratus sum. Post hoc usus mei restat et aliquod ex homine grato commodum; hoc non imperfecti officii reliqua pars est, sed perfecti accessio. Facit Phidias statuam;

alius est fructus artis, alius artificii: artis est fecisse, quod voluit, artificii fecisse cum fructu; perfecit opus suum Phidias, etiam si non vendidit. Triplex illi fructus est operis sui: unus conscientiæ; hunc absoluto opere percipit; alter famæ; tertius utilitatis, quem allatura est aut gratia aut venditio aut aliqua commoditas.

Sic bene ficii fructus primus ille est conscientiæ; hunc percipit, qui, quo voluit, munus suum pertulit; secundus et tertius est et famæ et eorum, quæ præstari in vicem possunt. Itaque cum benigne acceptum est beneficium, qui dedit, gratiam quidem jam recepit, mercedem nondum; debeo itaque, quod extra beneficium est, ipsum quidem bene accipiendo persolvi.

" Quid ergo? ", inquit, " rettulit gratiam, qui nihil fecit? " Primum fecit: bono animo bonum obtulit et, quod est amicitiæ, ex æquo. Post deinde aliter beneficium, aliter creditum solvitur; non est, quod expectes, ut solutionem tibi ostendam; res inter animos geritur.

Quod dico, non videbitur durum, quamvis primo contra opinionem tuam pugnet, si te commodaveris mihi et cogitaveris plures esse res quam verba. Ingens copia est rerum sine nomine, quas non propriis appellationibus notamus, sed alienis commodatisque. Pedem et nostrum dicimus et lecti et veli et carminis, canem et venaticum et marinum et sidus; quia non sufficimus, ut singulis singula adsignemus, quotiens opus est, mutuamur.

Fortitudo est virtus pericula justa contemnens aut scientia periculorum repellendorum, excipiendorum, provocandorum; dicimus tamen et gladiatorem fortem virum et servum nequam, quem in contemptum mortis temeritas impulit.

Parsimonia est scientia vitandi sumptus supervacuos aut ars re familiari moderate utendi; parcissimum tamen hominem vocamus pusilli animi et contracti, cum infinitum intersit inter modum et angustias. Hæc alia sunt natura, sed efficit inopia sermonis, ut et hunc et illum parcum vocemus, ut et ille fortis dicatur cum ratione fortuita despiciens et hic sine ratione in pericula excurrens.

Sic beneficium est et actio, ut diximus, benefica et ipsum, quod datur per illam actionem, ut pecunia, ut domus, ut prætexta; unum utrique nomen est, vis quidem ac potestas longe alia.

Itaque attende, jam intellegis nihil me, quod opinio tua refugiat, dicere. Illi beneficio, quod actio perficit, relata gratia est, si illud benevole excipimus; illud alterum, quod re continetur, nondum reddidimus, sed volemus reddere. Voluntati voluntate satis fecimus; rei rem debemus. Itaque, quamvis rettulisse illum gratiam dicamus, qui beneficium libenter accipit, jubemus tamen et simile aliquid ei, quod accepit, reddere.

A consuetudine quædam, quæ dicimus, abhorrent, deinde alia via ad consuetudinem redeunt. Negamus injuriam accipere sapientem, tamen, qui illum pugno percusserit, injuriarum damnabitur; negamus stulti quidquam esse, et tamen eum, qui rem aliquam stulto surripuit, furti condemnabimus; insanire omnes dicimus, nec omnes curamus elleboro; his ipsis, quos vocamus insanos, et suffragium et juris dictionem committimus.

Sic dicimus eum, qui beneficium bono animo accipit, gratiam rettulisse, nihilo minus illum in ære alieno relinquimus gratiam relaturum, etiam cum rettulit. Exhortatio est illa, non infitiatio beneficii, ne beneficia timeamus, ne ut intolerabili sarcina pressi deficiamus animo. " Bona mihi donata sunt et fama defensa, detractæ sordes, spiritus servatus et libertas spiritu potior. Et quomodo referre gratiam potero? Quando ille veniet dies, quo illi animum meum ostendam?

" Hic ipse est, quo ille suum ostendit! Excipe beneficium, amplexare, gaude, non quod accipias, sed quod reddas debiturusque sis; non adibis tam magnæ rei periculum, ut casus ingratum facere te possit. Nullas tibi proponam difficultates, ne despondeas animum, ne laborum ac longæ servitutis expectatione deficias; non differo te, de præsentibus fiat. Numquam eris gratus, nisi statim es.

Quid ergo facies? Non arma sumenda sunt: at fortasse erunt. Non maria emetienda: fortasse etiam ventis minantibus solves. Vis reddere beneficium? Benigne accipe; rettulisti gratiam, non ut solvisse te putes, sed ut securior debeas.

Liber III

Non referre beneficiis gratiam et est turpe et apud omnes habetur, Æbuti Liberalis; ideo de ingratis etiam ingrati queruntur, cum interim hoc omnibus hæret, quod omnibus displicet, adeoque in contrarium itur, ut quosdam habeamus infestissimos non post beneficia tantum sed propter beneficia.

Hoc pravitate naturæ accidere quibusdam non negaverim, pluribus, quia memoriam tempus interpositum subducit; nam quæ recentia apud illos viguerunt, ea interiecto spatio obsolescunt. De quibus fuisse mihi tecum disputationem scio, cum tu illos non ingratos vocares sed oblitos, tamquam ea res ingratum excuset, quæ facit, aut, quia hoc accidit alicui, non sit ingratus, cum hoc non accidat nisi ingrato.

Multa sunt genera ingratorum, ut furum, ut homicidarum, quorum una culpa est, ceterum in partibus varietas magna. Ingratus est, qui beneficium accepisse se negat, quod accepit; ingratus est, qui diss imulat; ingratus, qui non reddit, ingratissimus omnium, qui oblitus est.

Illi enim si non solvunt, tamen debent, et extat apud illos vestigium certe meritorum intra malam conscientiam inclusorum; aliquando ad referendam gratiam converti ex aliqua causa possunt, si illos pudor admonuerit, si subita honestæ rei cupiditas, qualis solet ad tempus etiam in malis pectoribus exsurgere, si invitaverit facilis occasio; hic numquam fieri gratus potest, cui beneficium totum elapsum est. Et utrum tu pejorem vocas, apud quem gratia beneficii intercidit, an apud quem etiam memoria?

Vitiosi oculi sunt, qui lucem reformidant, cæci, qui non vident; et parentes suos non amare impietas est, non adgnoscere insania!

Quis tam ingratus est, quam qui, quod in prima parte animi positum esse debuit et semper occurrere, ita seposuit et abiecit, ut in ignorantiam verteret? Apparet illum non sæpe de reddendo cogitasse, cui obrepsit oblivio.

Denique ad reddendam gratiam et virtute opus est et tempore et facultate et adspirante fortuna; qui meminit, sat sine impendio gratus est. Hoc, quod non operam exigit, non opes, non felicitatem, qui non præstat, nullum habet, quo lateat, patrocinium; numquam enim voluit gratus esse, qui beneficium tam longe proiecit, ut extra conspectum suum poneret.

Quemadmodum, quæ in usu sunt et manum cotidie tactumque patiuntur, numquam periculum situs adeunt, illa, quæ ad oculos non revocantur, sed extra conversationem ut supervacua iacuerunt, sordes ipsa colligunt vetustate, ita, quidquid frequens cogitatio exercet ac renovat, memoriæ numquam subducitur, quæ nihil perdit, nisi ad quod non sæpe respexit.

Præter hanc causam aliæ quoque sunt, quæ nobis merita non numquam maxima evellant. Prima omnium ac potentissima, quod novis semper cupiditatibus occupati non, quid habeamus, sed quid petamus, spectamus1; in id, quod adpetitur, intentis, quidquid est domi, vile est.

Sequitur autem, ut, ubi quod acceperis leve novorum cupiditas fecit, auctor quoque eorum non sit in pretio. Amavimus aliquem et suspeximus et fundatum ab illo statum nostrum professi sumus, quamdiu nobis placebant ea, quæ consecuti sumus; deinde irrumpit animum aliorum admiratio, et ad ea impetus factus est, uti mortalibus mos est ex magnis majora cupiendi. Protinus excidit, quidquid ante apud nos beneficium vocabatur, nec ea intuemur, quæ nos aliis præposuere, sed ea sola, quæ fortuna præcedentium ostentat.

Non potest autem quisquam et invidere et gratias agere, quia invidere querentis et mæsti est, gratias agere gaudentis.

Deinde quia nemo nostrum novit nisi id tempus, quod cum maxime transit, ad præterita rari animum retorquent; sic fit, ut præceptores eorumque beneficia intercidant, quia totam pueritiam reliquimus; sic fit, ut in adulescentiam nostram collata pereant, quia ipsa numquam retractatur. Nemo, quod fuit, tamquam in præterito sed tamquam in perdito ponit, ideoque caduca memoria est futuro imminentium.

Hoc loco reddendum est Epicuro testimonium, qui adsidue queritur, quod adversus præterita simus ingrati, quod, quæcumque percipimus bona, non reducamus nec inter voluptates numeremus, cum certior nulla sit voluptas, quam quæ jam eripi non potest.

Præsentia bona nondum tota in solido sunt, potest illa casus aliquis incidere; futura pendent et incerta sunt; quod præteriit, inter tuta sepositum est. Quomodo gratus esse quisquam adversus beneficia potest, qui omnem vitam suam transilit præsentium totus ac futurorum? Memoria gratum facit; memoriæ minimum tribuit, quisquis spei plurimum.

Quemadmodum, mi Liberalis, quædam res semel perceptæ hærent, quædam, ut scias, non est satis didicisse (intercidit enim eorum scientia, nisi cont inuetur), geometriam dico et sublimium cursum et si qua alia propter suptilitatem lubrica sunt, ita beneficia quædam magnitudo non patitur excidere, quædam minora sed numero plurima et temporibus diversa effluunt, quia, ut dixi, non subinde illa tractamus nec libenter, quid cuique debeamus, recognoscimus.

Audi voces petentium. Nemo non victuram semper in animo suo memoriam dixit, nemo non deditum se et devotum professus est, et si quod aliud humilius verbum, quo se oppigneraret, invenit. Post exiguum tempus idem illi verba priora quasi sordida et parum libera evitant; perveniunt deinde eo, quo, ut ego existimo, pessimus quisque atque ingratissimus pervenit, ut obliviscantur. Adeo enim ingratus est, qui oblitus est, ut ingratus sit, cui beneficium in mentem venit.

Hoc tam invisum vitium an impunitum esse debeat, quæritur, et an hæc lex, quæ in scholis exercetur, etiam in civitate ponenda sit, qua ingrati datur actio; quæ videtur æqua omnibus. " Quidni? cum urbes quoque urbibus, quæ præstitere, exprobrent et in majores collata a posteris exigant."

Nostri majores, maximi scilicet viri, ab hostibus tantum res repet ierunt, beneficia magno animo dabant, magno perdebant; excepta Macedonum gente non est in ulla data adversus ingratum actio. Magnumque hoc argumentum est dandam non fuisse, quia adversus maleficium omne consensimus, et homicidii, veneficii, parricidii, violatarum religionum aliubi atque aliubi diversa pœna est, sed ubique aliqua, hoc frequentissimum crimen nusquam punitur, ubique improbatur. Neque absolvimus illud, sed eum difficilis esset incertæ rei æstimatio, tantum odio damnavimus et inter ea reliquimus, quæ ad judices deos mittimus.

Rationes autem multæ mihi occurrunt, propter quas crimen hoc in legem cadere non debeat. Primum omnium pars optima beneficii periit, si actio sicut certæ pecuniæ aut ex conducto et locato datur. Hoc enim in illo speciosissimum est, quod dedimus vel perdituri, quod totum permisimus accipientium arbitrio; si appello, si ad judicem voco, incipit non beneficium esse, sed creditum.

Deinde cum res honestissima sit referre gratiam, desinit esse honesta, si necessaria est; non magis enim laudabit quisquam gratum hominem, quam eum, qui depositum reddidit aut, quod debebat, citra judicem solvit.

Ita duas res, quibus in vita humana nihil pulchrius est, corrumpimus, gratum hominem et beneficium; quid enim aut in hoc magnificum est, si beneficium non dat, sed commodat, aut in illo, qui reddit, non quia vult, sed quia necesse est? Non est gloriosa res gratum esse, nisi tutum est ingratum fuisse.

Adice nunc, quod huic uni legi omnia fora vix sufficient. Quis erit, qui non agat? Quis, cum quo non agatur? Omnes sua extollunt, omnes etiam minima, quæ in alios contulere, dilatant.

Præterea, quæcumque in cognitionem cadunt, comprendi possunt et non dare infinitam licentiam judici; ideo melior videtur condicio causæ bonæ, si ad judicem quam si ad arbitrum mittitur, quia illum formula includit et certos, quos non excedat, terminos ponit, hujus libera et nullis adstricta vinculis religio et detrahere aliquid potest et adicere et sententiam suam, non prout lex aut justitia suadet, sed prout humanitas aut misericordia impulit, regere. Ingrati actio non erat judicem adligatura sed regno liberrimo positura. Quid sit enim beneficium, non constat, deinde, quantum sit;

refert, quam benigne illud interpretetur judex. Quid sit ingratus, nulla lex monstrat; sæpe et qui reddidit, quod accepit, ingratus est, et qui non reddidit, gratus.

De quibusdam et imperitus judex demittere tabellam potest, ubi fecisse aut non fecisse pronuntiandum est, ubi prolatis cautionibus controversia tollitur, ubi inter disputantes ratio jus dicit. Ubi vero animi conjectura capienda est, ubi id, de quo sola sapientia decernit, in controversiam incidit, non potest sumi ad hæc judex ex turba selectorum, quem census in album et equestris hereditas misit.

Itaque non hæc parum idonea res visa est, quæ deduceretur ad judicem, sed nemo huic rei satis idoneus judex inventus est; quod non admiraberis, si excusseris, quid habiturus fuerit difficultatis, quisquis in ejusmodi reum exisset.

Donavit aliquis magnam pecuniam, sed dives, sed non sensurus impendium; donavit alius, sed toto patrimonio cessurus. Summa eadem est, beneficium idem non est. Etiamnunc adice: hic pecuniam pro addicto dependit, sed cum illam domo protulisset; ille dedit eandem, sed mutuam sumpsit aut rogavit et se obligari ingenti merito passus est. Eodem existimas loco esse illum, qui beneficium ex facili largitus est, et hunc, qui accepit, ut daret?

Tempore quædam magna fiunt, non summa. Beneficium est donata possessio, cujus fertilitas laxare possit annonam, beneficium est unus in fame panis; beneficium est donare regiones, per quas magna flumina et navigabilia decurrant, beneficium est arentibus siti et vix spiritum per siccas fauces ducentibus monstrare fontem. Quis inter se ista comparabit? Quis expendet? Difficilis est sententia, quæ non rem, sed vim rei quærit; eadem licet sint, aliter data non idem pendent.

Dedit hic mihi beneficium, sed non libenter, sed dedisse se questus est, sed superbius me, quam solebat, adspexit, sed tam tarde dedit, ut plus præstaturus fuerit, si cito negasset. Horum quomodo judex inibit æstimationem, cum sermo et dubitatio et vultus meriti gratiam destruant?

Quid, quod quædam beneficia vocantur, quia nimis concupiscuntur, quædam non sunt ex hac vulgari nota sed majora, etiam si minus apparent?

Beneficium vocas dedisse potentis populi civitatem, in quattuordecim deduxisse et defendisse capitis reum. Quid utilia suasisse? Quid retinuisse, ne in scelus rueret? Quid gladium excussisse morituro? Quid efficacibus remediis lugentem et, quos desiderabat. volentem sequi ad vitæ consilium reduxisse? Quid adsedisse ægro et, cum valetudo ejus ac salus momentis constaret, excepisse idonea cibo tempora et cadentes venas vino refecisse et medicum adduxisse morienti?

Hæc quis æstimabit? Quis dissimilibus beneficiis jubebit beneficia pensari? " Donavi tibi domum." Sed ego tuam supra te ruere prædixi. " Dedi tibi patrimonium." Sed ego naufrago tabulam. "Pugnavi pro te et vulnera excepi." At ego vitam tibi silentio dedi. Cum aliter beneficium detur, aliter reddatur, paria facere difficile est.

Dies præterea beneficio reddendo non dicitur, sicut pecuniæ creditæ; itaque potest, qui nondum reddidit, reddere. Dic enim, intra quod tempus deprendatur ingratus.

Maxima beneficia probationem non habent, sæpe intra tacitam duorum conscientiam latent; an hoc inducimus, ut non demus beneficia sine teste?

Quam deinde pœnam ingratis constituimus? Unam omnibus, cum disparia sint? Inæqualem et pro cujusque beneficio majorem, aut minorem? Age, intra pecuniam versabitur taxatio. Quid, quod quædam vitæ beneficia sunt et majora vita? His quæ pron untiantur pœna? Minor beneficio? Iniqua est. Par et capitalis? Quid inhumanius quam cruentos esse beneficiorum exitus?

"Quædam," inquit, " privilegia parentibus data sunt; quomodo horum extra ordinem habita ratio est, sic aliorum quoque beneficorum haberi debet." Parentium condicionem sacravimus, quia expediebat liberos tolli; sollicitandi ad hunc laborem erant incertam adituri fortunam. Non poterat illis dici, quod beneficia dantibus dicitur: " Cui des, elige; ipse tecum, si deceptus es, querere; dignum adiuva." In liberis tollendis nihil judicio tollentium licet, tota res voti est. Itaque, ut æquiore animo adirent aleam, danda aliqua illis potestas fuit.

Deinde alia condicio parentium est, qui beneficia, quibus dederunt, dant nihilo minus daturique sunt, nec est periculum, ne dedisse ipsos mentiantur. In ceteris quæri debet, non tantum an receperint, sed an dederint, horum in confesso merita sunt, et, quia utile est juventuti regi, imposuimus illi quasi domesticos magistratus, sub quorum custodia contineretur.

Deinde omnium parentium unum erat beneficium, itaque æstimari semel potuit; alia diversa sunt, dissimilia, infinitis inter se intervallis distantia; itaque sub nullam regulam cadere potuerunt, cum æquius esset omnia relinqui quam omnia æquari.

Quædam magno dantibus constant, quædam accipientibus magna sunt, sed gratuita tribuentibus. Quædam amicis data sunt, quædam ignotis; plus est, quamvis idem detur, si ei datur, quem nosse a beneficio tuo incipis. Hic auxilia tribuit, ille ornamenta, ille solacia.

Invenies, qui nihil putet esse jucundius, nihil majus quam habere, in quo calamitas adquiescat; invenies rursus, qui dignitati suæ, quam securitati consuli malit; est, qui plus ei debere se judicet, per quem tutior est, quam ei, per quem honestior. Proinde ista majora aut minora erunt, prout fuerit judex aut huc aut illo inclinatus animo.

Præterea creditorem mihi ipse eligo, beneficium sæpe ab eo accipio, a quo nolo, et aliquando ignorans obligor. Quid facies? Ingratum vocabis eum, cui beneficium inscio et, si scisset, non accepturo impositum est? Non vocabis eum, qui utcumque acceptum non reddidit?

Aliquis dedit mihi beneficium, sed idem postea fecit injuriam. Utrum uno munere ad patientiam injuriarum omnium adstringor, an proinde erit, ac si gratiam rettulerim, quia beneficium suum ipse insequenti injuria rescidit? Quomodo deinde æstimabis, utrum plus sit, quod accepit, an quo læsus est? Dies me deficiet omnes difficultates persequi temptantem.

" Tardiores," inquit, " ad beneficia danda facimus non vindicando data nec infitiatores eorum adficiendo pœna." Sed illud quoque tibi e contrario occurrat multo tardiores futuros ad accipienda beneficia, si periculum causæ dicundæ aditum erunt et innocentiam sollicitiore habituri loco.

Deinde erimus per hoc ipsi quoque ad danda tardiores; nemo enim libenter dat invitis, sed quicumque ad bene faciendum bonitate invitatus est et ipsa pulchritudine rei, etiam libentius dabit nihil debituris nisi quod volent. Minuitur enim gloria ejus officii, cui diligenter cautum est.

Deinde pauciora erunt beneficia, sed veriora; quid autem mali est inhiberi beneficiorum temeritatem? Hoc enim ipsum secuti sunt, qui nullam legem huic constituerunt, ut circumspectius donaremus, circumspectius eligeremus eos, in quos merita conferuntur. Etiam atque etiam, cui des, considera:

nulla actio erit, nulla repetitio. Erras, si existimas succursurum tibi judicem; nulla lex te in integrum restituet, solam accipientis fidem specta. Hoc modo beneficia auctoritatem suam tenent et magnifica sunt; pollues illa, si materiam litium feceris.

Æquissima vox est et jus gentium præ se ferens: " Redde, quod debes "; hæc turpissima est in beneficio. " Redde!'" Quid? Reddet vitam, quam debet? Dignitatem?

Securitatem? Sanitatem? Reddi maxima quæque non possunt. " At pro iis," inquit, " aliquid, quod tanti sit." Hoc est, quod dicebam, interituram tantæ rei dignitatem, si beneficium mercem facimus. Non est irritandus animus ad avaritiam, ad querellas, ad discordiam; sua sponte in ista fertur. Quantum possumus, resistamus et quærenti occasiones amputemus.

Utinam quidem persuadere possemus, ut pecunias creditas tantum a volentibus acciperent! Utinam nulla stipulatio emptorem venditori obligaret nec pacta commentaque impressis signis custodirentur, fides potius illa servaret et æcum colens animus!

Sed necessaria optimis prætulerunt et cogere fidem quam expectare malunt. Adhibentur ab utraque parte testes. Ille per tabulas plurium nomina interpositis parariis facit; ille non est interrogatione contentus, nisi reum manu sua tenuit.

O turpem humani generis fraudis ac nequitiæ publicæ confessionem! Anulis nostris plus quam animis creditur. In quid isti ornati viri adhibiti sunt? In quid imprimunt signa? Nempe ne ille neget accepisse se, quod accepit! Hos incorruptos viros et vindices veritatis existimas? At his ipsis non aliter statim pecuniæ committentur. Ita non honestius erat a quibusdam fidem falli, quam ab omnibus perfidiam timeri?

Hoc unum deest avaritiæ, ut beneficia sine sponsore non demus! Generosi animi est et magnifici juvare, prodesse; qui dat beneficia, deos imitatur, qui repetit, feneratores. Quid illos, dum vindicamus, in turbam sordidissimam redigimus?

" Plures," inquit, " ingrati erunt, si nulla adversus ingratum datur actio." Immo pauciores, quia majore dilectu dabuntur beneficia. Deinde non expedit notum omnibus fieri, quam multi ingrati sint; pudorem enim rei tollet multitudo peccantium, et desinet esse probri loco commune maledictum.

Numquid jam ulla repudio erubescit, postquam illustres quædam ac nobiles feminæ non consulum numero sed maritorum annos suos computant et exeunt matrimonii causa, nubunt repudii? Tamdiu istuc timebatur, quamdiu rarum erat; quia nulla sine divortio acta sunt, quod sæpe audiebant, facere didicerunt.

Numquid jam ullus adulterii pudor est, postquam eo ventum est, ut nulla virum habeat, nisi ut adulterum irritet? Argumentum est deformitatis pudicitia. Quam invenies tam miseram, tam sordidam, ut illi satis sit unum adulterorum par, nisi singulis divisit horas? Et non sufficit dies omnibus, nisi apud alium gestata est, apud alium mansit. Infrunita et antiqua est, quæ nesciat matrimonium vocari unum adulterium.

Quemadmodum horum delictorum jam evanuit pudor, postquam res latius evagata est, ita ingratos plures efficies et auctiores, si numerare se cœperint.

"Quid ergo? impunitus erit ingratus?" Quid ergo, impunitus erit impius? Quid malignus? Quid avarus? Quid impotens? Quid crudelis? Impunita tu credis esse, quæ invisa sunt, aut ullum supplicium gravius existimas publico odio?

Pœna est, quod non audet ab ullo beneficium accipere, quod non audet ulli dare, quod omnium designatur oculis aut designari se judicat, quod intellectum rei optimæ ac dulcissimæ amisit. An tu infelicem vocas, qui caruit acie, cujus aures morbus obstruxit, non vocas miserum eum, qui sensum beneficiorum amisit?

Testes ingratorum omnium deos metuit, urit illum et angit intercepti beneficii conscientia. Denique satis hæc ipsa pœna magna est, quod rei, ut dicebam, jucundissimæ fructum non percipit. At quem juvat accepisse, æquali perpetuaque voluptate fruitur et animum ejus, a quo accepit, non rem intuens gaudet. Gratum hominem semper beneficium delectat, ingratum semel.

Comparari autem potest utriusque vita, cum alter tristis sit et sollicitus, qualis esse infitiator ac fraudulentus solet, apud quem non parentium, qui debet, honor est, non educatoris, non præceptorum, alter lætus, hilaris, occasionem referendæ gratiæ expectans et ex hoc ipso adfectu gaudium grande percipiens nec quærens, quomodo decoquat, sed quemadmodum plenius uberiusque respondeat non solum parentibus et amicis, sed humilioribus quoque personis? Nam etiam si a servo suo beneficium accepit, æstimat, non a quo, sed quid acceperit.

Quamquam quæritur a quibusdam, sicut ab Hecatone, an beneficium dare servus domino possit. Sunt enim, qui ita distinguant, quædam beneficia esse, quædam officia, quædam ministeria; beneficium esse, quod alienus det (alienus est, qui potuit sine reprehensione cessare); officium esse filii, uxoris, earum personarum, quas necessitudo suscitat et ferre opem jubet; ministerium esse servi, quem condicio sua eo loco posuit, ut nihil eorum, quæ præstat, imputet superiori.

Præterea servum qui negat dare aliquando domino beneficium, ignarus est juris humani; refert enim, cujus animi sit, qui præstat, non cujus status. Nulli præclusa virtus est; omnibus patet, omnes admittit, omnes invitat, et ingenuos et libertinos et servos et reges et exules; non eligit domum nec censum, nudo homine contenta est. Quid enim erat tuti adversus repentina, quid animus magnum promitteret sibi, si certam virtutem fortuna amitteret?

Si non dat beneficium servus domino, nec regi quisquam suo nec duci suo miles; quid enim interest, quali quis teneatur imperio, si summo tenetur? Nam si servo, quominus in nomen meriti perveniat, necessitas obstat et patiendi ultima timor, idem istuc obstabit et ei, qui regem habet, et ei, qui ducem, quoniam sub dispari titulo paria in illos licent. Atqui dant regibus suis, dant imperatoribus beneficia; ergo et dominis.

Potest servus justus esse, potest fortis, potest magni animi; ergo et beneficium dare potest, nam et hoc virtutis est. Adeo quidem dominis servi beneficia possunt dare, ut ipsos sæpe beneficii sui fecerint.

Non est dubium, quin servus beneficium dare possit cuilibet; quare ergo non et domino suo possit? " Quia non potest," inquit, " creditor domini sui fieri, si pecuniam illi dederit. Alioqui cotidie dominum suum obligat; peregrinantem sequitur, ægro ministrat, rus ejus labore summo colit; omnia tamen ista, quæ alio præstante beneficia dicerentur, præstante servo ministeria sunt. Beneficium enim id est, quod quis dedit, cum illi liceret et non dare. Servus autem non habet negandi potestatem; ita non præstat, sed paret, nec id se fecisse jactat, quod non facere non potuit."

Jam sub ista ipsa lege vincam et eo perducam servum, ut in multa liber sit. Interim dic mihi, si tibi ostendere aliquem pro salute domini sui sine respectu sui dimicantem et confossum vulneribus reliquias tamen sanguinis ab ipsis vitalibus fundentem et, ut ille effugiendi tempus habeat, moram sua morte quærentem, hunc tu negabis beneficium dedisse, quia servus est?

Si tibi ostendero aliquem, ut secreta domini prodat, nulla tyranni pollicitatione corruptum, nullis territum minis, nullis cruciatibus victum avertisse, quantum potuerit, suspiciones quærentis et impendisse spiritum fidei, hunc tu negabis beneficium domino dedisse, quia servus est?

Vide, ne eo majus sit, quo rarius est exemplum virtutis in servis, eoque gratius, quod, cum fere invisa imperia sint et omnis necessitas gravis, commune servitutis odium in aliquo domini caritas vicit. Ita non ideo beneficium non est, quia a servo profectum est, sed ideo majus, quia deterrere ab illo ne servitus quidem potuit.

Errat, si quis existimat servitutem in totum hominem descendere. Pars melior ejus excepta est. Corpora obnoxia sunt et adscripta dominis; mens quidem sui juris, quæ adeo libera et vaga est, ut ne ab hoc quidem carcere, cui inclusa est, teneri queat, quominus impetu suo utatur et ingentia agat et in infinitum comes cælestibus exeat.

Corpus itaque est, quod domino fortuna tradidit; hoc emit, hoc vendit; interior illa pars mancipio dari non potest. Ab hac quidquid venit, liberum est; nec enim aut nos omnia jubere possumus aut in omnia servi parere coguntur; contra rem publicam imperata non facient, nulli sceleri manus commodabunt.

Quædam sunt, quæ leges nec jubent nec vetant facere; in iis servus materiam beneficii habet. Quam diu præstatur, quod a servo exigi solet, ministerium est; ubi plus, quam quod servo necesse est, beneficium est; ubi in adfectum amici transit, desinit vocari ministerium.

Est aliquid, quod dominus præs tare servo debeat, ut cibaria, ut vestiarium; nemo hoc dixit beneficium. At indulsit, liberalius educavit, artes, quibus erudiuntur ingenui, tradidit: beneficium est. Idem e contrario fit in persona servi. Quidquid est, quod servilis officii formulam excedit, quod non ex imperio, sed ex voluntate præstatur, beneficium est, si modo tantum est, ut hoc vocari potuerit quolibet alio præstante.

Servus, ut placet Chrysippo, perpetuus mercennarius est. Quemadmodum ille beneficium dat, ubi plus præstat, quam in quod operas locavit, sic servus: ubi benevolentia erga dominum fortunæ suæ modum transit et altius aliquid ausus, quod etiam felicius natis decori esset, spem domini antecessit, beneficium est intra domum inventum.

An æcum videtur tibi, quibus, si minus debito faciant, irascimur, non haberi gratiam, si plus debito solitoque fecerint? Vis scire, quando non sit beneficium? Ubi dici potest: " Quid, si nollet? " Ubi vero id præstitit, quod nolle licuit, voluisse laudandum est.

Inter se contraria sunt beneficium et injuria; potest dare beneficium domino, si a domino injuriam accipere. Atqui de injuriis dominorum in servos qui audiat positus est, qui et sævitiam et libidinem et in præbendis ad victum necessariis avaritiam compescat. Quid ergo? Beneficium dominus a servo accipit?

Immo homo ab homine. Denique, quod in illius potestate fuit, fecit: beneficium domino dedit; ne a servo acceperis, in tua potestate est. Quis autem tantus est, quem non fortuna indigere etiam infimis cogat?

Multa jam beneficiorum exempla referam et dissimilia et quædam inter se contraria. Dedit aliquis domino suo vitam, dedit mortem, servavit periturum et, hoc si parum est, pereundo servavit; alius mortem domini adiuvit, alius decepit.

Claudius Quadrigarius in duodevicensimo annalium tradit, cum obsideretur Grumentum et jam ad summam desperationem ventum esset, duos servos ad hostem transfugisse et operæ pretium fecisse. Deinde urbe capta passim discurrente victore illos per nota itinera ad domum, in qua servierant, præcucurrisse et dominam suam ante egisse; quærentibus, quænam esset, dominam et quidem crudelissimam ad supplicium ab ipsis duci professes esse. Eductam deinde extra mures summa cura celasse, donec hostilis ira consideret; deinde, ut satiatus miles cito ad Romanos mores rediit, illos quoque ad suos redisse et dominam sibi ipsos dedisse.

Manu misit utrumque e vestigio illa nec indignata est ab his se vitam accepisse, in quos vitæ necisque potestatem habuisset. Potuit sibi hoc vel magis gratulari; aliter enim servata munus notæ et vulgaris clementiæ habuisset, sic servata nobilis fabula et exemplum duarum urbium fuit.

In tanta confusione captæ civitatis eum sibi quisque consuleret, omnes ab illa præter transfugas fugerunt; at hi, ut ostenderent, quo animo facta esset prior illa transitio, a victoribus ad captivam transfugerunt personam parricidarum ferentes; quod in illo beneficio maximum fuit, tanti judicaverunt, ne domina occideretur, videri dominam occidisse. Non est, mihi crede, non dico servilis, sed vilis animi egregium factum fama sceleris emisse.

Vettius, prætor Marsorum, ducebatur ad Romanum imperatorem; servus ejus gladium militi illi ipsi, a quo trahebatur, eduxit et primum dominum occidit, deinde: " Tempus est," inquit, " me et mihi consulere! jam dominum manu misi," atque ita traiecit se uno ictu. Da mihi quemquam, qui magnificentius dominum servaverit.

Corfinium Cæsar obsidebat, tenebatur inclutus Domitius; imperavit medico eidemque servo suo, ut sibi venenum daret. Cum tergiversantem videret: " Quid cunctaris," inquit, " tamquam in tua potestate totum istud sit? Mortem rogo armatus." Tum ille promisit et medicamentum innoxium bibendum illi dedit; quo cum sopitus esset, accessit ad filium ejus et: " Jube," inquit, " me adservari, dum ex eventu intellegis, an venenum patri tuo dederim." Vixit Domitius et servatus a Cæsare est; prior tamen illum servus servaverat.

Bello civili proscriptum dominum servus abscondit et, cum anulos ejus sibi aptasset ac vestem induisset, speculatoribus occurrit nihilque se deprecari, quo minus imperata peragerent, dixit et deinde cervicem porrexit. Quanti viri est pro domino eo tempore mori velle, quo rara erat fides dominum mori nolle! in publica crudelitate mitem inveniri, in publica perfidia fidelem! cum præmia proditionis ingentia ostendantur, præmium fidei mortem concupiscere!

Nostri sæculi exempla non præteribo. Sub Tib. Cæsare fuit accusandi frequens et pæne publica rabies, quæ omni civili bello gravius togatam civitatem confecit; excipiebatur ebriorum sermo, simplicitas iocantium; nihil erat tutum; omnis sæviendi placebat occasio, nec jam reorum expectabantur eventus, cum esset unus. Cenabat Paulus prætorius in convivio quodam imaginem Tib. Cæsaris habens ectypa et eminente gemma.

Rem ineptissimam fecero, si nunc verba quæsiero, quemadmodum dicam illum matellam sumpsisse; quod factum simul et Maro ex notis illius temporis vestigatoribus notavit et servus ejus, quoi nectebantur insidiæ, ei ebrio anulum extraxit. Et cum Maro convivas testaretur admotam esse imaginem obscenis et jam subscriptionem componeret, ostendit in manu sua servus anulum. Si quis hunc servum vocat, et illum convivam vocabit.

Sub divo Augusto nondum hominibus verba sua periculosa erant, jam molesta. Rufus, vir ordinis senatorii, inter cenam optaverat, ne Cæsar salvus rediret ex ea peregrinatione, quam parabat; et adjecerat idem omnes et tauros et vitulos optare. Fuerunt, qui illa diligenter audirent. Ut primum diluxit, servus, qui cenanti ad pedes steterat, narrat, quæ inter cenam ebrius dixisset, et hortatur, ut Cæsarem occupet atque ipse se deferat.

Usus consilio descendenti Cæsari occurrit et, cum malam mentem habuisse se pridie iurasset, id ut in se et in filios suos redderet, optavit et Cæsarem, ut ignosceret sibi rediretque in gratiam secum, rogavit.

Cum dixisset se Cæsar facere: " Nemo," inquit, " credet te mecum in gratiam redisse, nisi aliquid mihi donaveris," petitque non fastidiendam etiam a propitio summam et impetravit. Cæsar ait: " Mea causa dabo operam, ne umquam tibi irascar!

" Honeste fecit Cæsar, quod ignovit, quod liberalitatem clementiæ adjecit. Quicumque hoc audierit exemplum, necesse est Cæsarem laudet, sed cum servum ante laudaverit. Non expectas, ut tibi narrem manu missum, qui hoc fecerat. Nec tamen gratis: pecuniam pro libertate ejus Cæsar numeraverat.

Post tot exempla num dubium est, quin beneficium aliquando a servo dominus accipiat? Quare potius persona rem minuat, quam personam res ipsa cohonestet? Eadem omnibus principia eademque origo; nemo altero nobilior, nisi cui rectius ingenium et artibus bonis aptius.

Qui imagines in atrio exponunt et nomina familiæ suæ longo ordine ac multis stemmatum inligata flexuris in parte prima ædium collocant, non noti magis quam nobiles sunt? Unus omnium parens mundus est, sive per splendidos sive per sordidos gradus ad hunc prima cujusque origo perdueitur. Non est, quod te isti decipiant, qui, cum majores suos recensent, ubicumque nomen inlustre defecit, illo deum infuleiunt.

Neminem despexeris, etiam si circa illum obsoleta sunt nomina et parum indulgente adiuta fortuna. Sive libertini ante vos habentur sive servi sive exterarum gentium homines, erigite audacter animos et, quidquid in medio sordidi iacet, transilite; expectat vos in summo magna nobilitas.

Quid superbia in tantam vanitatem attollimur, ut beneficia a servis indignemur accipere et sortem eorum spectemus obliti meritorum? Servum tu quemquam vocas, libidinis et gulæ servus et adulteræ, immo adulterarum commune mancipium?

Servum vocas quemquam tu? Quo tandem ab istis gerulis raperis cubile istud tuum circumferentibus? Quo te penulati in militum quidem non vulgarem cultum subornati, quo, inquam, te isti efferunt? Ad ostium alicujus ostiarii, ad hortos alicujus, ne ordinarium quidem habentis officium; et deinde negas tibi a servo tuo beneficium dari posse, cui osculum alieni servi beneficium est? Quæ est tanta animi discordia?

Eodem tempore servos despicis et colis, imperiosus intra limen atque impotens, humilis foris et tam contemptus quam contemnens. Neque enim ulli magis abiciunt animos, quam qui improbe tollunt, nullique ad calcandos alios paratiores, quam qui contumelias facere accipiendo didicerunt.

Dicenda hæc fuerunt ad contundendam insolentiam hominum ex fortuna pendentium vindicandumque jus beneficii dandi servis, ut filiis quoque vindicaretur. Quæritur enim, an aliquando, liberi majora beneficia dare parentibus suis possint, quam acceperint.

Illud conceditur multos filios majores potentioresque extitisse quam parentes suos; æque et illud meliores fuisse. Quod si constat, potest fieri, ut meliora tribuerint, cum et fortuna illis major esset et melior voluntas.

" Quidquid," inquit, " est, quod det patri filius, utique minus est, quia hanc ipsam dandi facultatem patri debet. Ita numquam beneficio vincitur, cujus beneficium est ipsum, quod vincitur." Primum quædam initium ab aliis trahunt et tamen initiis suis majora sunt; nec ideo aliquid non est majus eo, quo cœpit, quia non potuisset in tantum procedere, nisi cœpisset.

Nulla non res principia sua magno gradu transit. Semina omnium rerum causæ sunt et tamen minimæ partes sunt eorum, quæ gignunt. Adspice Rhenum, adspice Euphraten, omnes denique inclutos amnes. Quid sunt, si illos illic, unde effluunt, æstimes? Quidquid est, quo timentur, quo nominantur, in processu paraverunt.

Adspice trabes, sive proceritatem æstimes, altissimas, sive crassitudinem spatiumque ramorum, latissime fusas. Quantulum est his comparatum illud, quod radix tenui fibra complectitur! Tolle radicem: nemora non surgent, nec tanti montes vestientur. Innituntur fundamentis suis templa excelsa urbis; tamen, quæ in firmamentum totius operis jacta sunt, latent. Idem in ceteris evenit;

principia sua semper sequens magnitudo obruet. Non potuissem quicquam consequi, nisi parentum beneficium antecessisset; sed non ideo, quidquid consecutus sum, minus est eo, sine quo consecutus non essem.

Nisi me nutrix aluisset infantem, nihil eorum, quæ consilio ac manu gero, facere potuissem nec in hanc emergere nominis claritatem, quam civili ac militari industria merui; numquid tamen ideo maximis operibus præferes nutricis officium? Atqui quid interest, cum æque sine patris beneficio quam sine nutricis non potuerim ad ulteriora procedere? Quod si initio meo, quidquid jam possum, debeo, cogita non esse initium mei patrem, ne avum quidem; semper enim erit ulterius aliquid, ex quo originis proximæ origo descendat. Atqui nemo dicet me plus debere ignotis et ultra memoriam positis majoribus quam patri; plus autem debeo, si hoc ipsum, quod genuit me pater meus, majoribus debet.

" Quidquid præstiti patri, etiam si magnum est, infra æstimationem paterni muneris est, quia non esset, si non genuisset." Isto modo etiam, si quis patrem meum ægrum ac moriturum sanaverit, nihil præstare ei potero, quod non beneficio ejus minus sit; non enim genuisset me pater, nisi sanatus esset. Sed vide, ne illud verius sit æstimari, an id, quod potui, et id, quod feci, meum sit, mearum virium, meæ voluntatis.

Illud, quod natus sum, per se intuere, quale sit: animadvertis exiguum et incertum et boni malique communem materiam, sine dubio primum ad omnia gradum, sed non ideo majorem omnibus, quia primus est.

Servavi patrem meum et ad summam provexi dignitatem et principem urbis suæ feci nec tantum rebus a me gestis nobilitavi, sed ipsi quoque gerendarum ingentem ac facilem nec tutam minus quam gloriosam dedi materiam; honores, opes, quidquid humanos ad se animos rapit, congessi, et eum supra omnes starem, infra illum steti. Die nunc:

" Hoc ipsum, quod ista potuisti, patris munus est "; respondebo tibi: " Est prorsus, si ad ista facienda nasci satis est; sed si ad bene vivendum minima portio est vivere et id tribuisti, quod cum feris mihi et animalibus quibusdam minimis, quibusdam etiam fœdissimis commune est, noli tibi adserere, quod non ex tuis beneficiis, etiam si non sine tuis, oritur."

Puta me vitam pro vita reddidisse. Sic quoque munus tuum vici, cum ego dederim sentiente cum sentiens me dare, cum vitam tibi non voluptatis meæ causa aut certe per voluptatem dederim, cum tanto majus sit retinere spiritum quam accipere, quanto levius mori ante mortis metum.

Ego vitam dedi statim illa usuro, tu nescituro, an viveret; ego vitam dedi mortem timenti, tu vitam dedisti, ut mori possem; ego tibi vitam dedi consummatam, perfectam, tu me expertem rationis genuisti, onus alienum.

Vis scire, quam non sit magnum beneficium vitam sic dare? Exposuisses; nempe injuria erat genuisse! Quo quid colligo? Minimum esse beneficium patris matrisque concubitum, nisi accesserunt alia, quæ prosequerentur hoc initium muneris et aliis officiis ratum facerent.

Non est bonum vivere, sed bene vivere. At bene vivo. Sed potui et male; ita hoc tantum est tuum, quod vivo. Si vitam imputas mihi per se, nudam, egentem consilii, et id ut magnum bonum jactas, cogita te mihi imputare muscarum ac vermium bonum.

Deinde, ut nihil aliud dicam, quam bonis artibus me studuisse et cursum ad rectum iter vitæ direxisse, in ipso beneficio tuo majus, quam quod dederas, recepisti; tu enim me mihi rudem, imperitum dedisti, ego tibi filium, qualem genuisse gauderes.

Aluit me pater. Si idem præsto, plus reddo, quia non tantum ali se, sed a filio ali gaudet et majorem ex animo meo quam ex ipsa re percipit voluptatem, illius alimenta ad corpus tantum meum pervenerunt. Quid?

si quis in tantum processit, ut aut eloquentia per gentes notesceret aut justitia aut bellicis rebus et patri quoque ingentem circumfunderet famam tenebrasque natalium suorum clara luce discuteret, non inæstimabile in parentes suos beneficium contulit?

An quisquam Aristonem et Gryllum nisi propter Xenophontem ac Platonem filios nosset? Sophroniscum Socrates expirare non patitur. Ceteros enumerare longum est, qui durant ob nullam aliam causam, quam quod illos liberorum eximia virtus tradidit posteris.

Utrum majus beneficium dedit M. Agrippæ pater ne post Agrippam quidem notus, an patri dedit Agrippa navali corona insignis, unicum adeptus inter dona militaria decus, qui tot in urbe maxima opera excitavit, quæ et priorem magnific entiam vincerent et nulla postea vincerentur?

Utrum Octavius majus beneficium dedit filio an patri divus Augustus, quamvis illum umbra adoptivi patris abscondit? Quantam cepisset voluptatem, si illum post debellata arma civilia vidisset securæ paci præsidentem, non adgnoscens bonum suum nec satis credens, quotiens ad se respexisset, potuisse illum virum in domo sua nasci! Quid nunc ceteros prosequar, quos jam consumpsisset oblivio, nisi illos filiorum gloria e tenebris eruisset et adhuc in luce retineret?

Deinde, cum quæramus, non quis filius patri majora beneficia reddiderit, quam a patre acceperat, sed an aliquis possit majora reddere, etiam si, quæ rettuli, exempla nondum satis faciunt nec beneficia parentium suorum superiaciunt, capit tamen hoc natura, quod nondum ulla ætas tulit. Si singula paternorum meritorum magnitudinem exsuperare non possunt, plura in unum congesta superabunt.

Servavit in prœlio patrem Scipio et prætextatus in hostes ecum concitavit. Parum est, quod, ut perveniret ad patrem, tot pericula maximos duces eum maxime prementia contempsit, tot oppositas difficultates, quod ad primam pugnam exiturus tiro per veteranorum corpora cucurrit, quod annos suos transiluit?

Adice, ut idem patrem reum defendat et conspirationi inimicorum potentium eripiat, ut alterum illi consulatum ac tertium aliosque honores etiam consularibus concupiscendos congerat, ut pauperi raptas belli jure opes tradat et, quod est militaribus viris speciosissimum, divitem illum spoliis etiam hostilibus faciat.

Si adhuc parum est, adice, ut provincias et extraordinaria imperia continuet, adice, ut dirutis maximis urbibus Romani imperii sine æmulo ad ortus occasusque venturi defensor et conditor majorem nobilitatem nobili viro adiciat, dici Scipionis patrem! Dubium est, quin generandi vulgare beneficium vicerit eximia pietas et virtus ipsi urbi nescio utrum majus præsidium adferens an decus?

Deinde, si hoc parum est, finge aliquem tormenta patris discussisse, finge in se transtulisse. Licet tibi, in quantum velis, extendere beneficia filii, cum paternum munus et simplex sit et facile et danti voluptarium, quod necesse est ille multis dederit, etiam quibus dedisse se nescit, in quo consortem habet, in quo spectavit legem, patriam, præmia patrum, domus ac familiæ perpetuitatem, omnia potius quam eum, cui dabat. Quid?

si quis sapientiam consecutus hanc patri tradiderit, etiamnunc disputabimus, an majus aliquid jam dederit, quam acceperat, cum vitam beatam patri reddiderit, acceperit tantum vitam?

" Sed patris," inquit, " beneficium est, quidquid facis, quidquid præstare illi potes." Et præceptoris mei, quod institutis liberalibus profeci; ipsos tamen, qui tradiderunt illa, transcendimus, utique eos, qui prima elementa docuerunt, et quamvis sine illis nemo quicquam adsequi posset, non tamen, quantumcumque quis adsecutus est, infra illos est. Multum inter prima ac maxima interest, nec ideo prima maximorum instar sunt, quia sine primis maxima esse non possunt.

Jam tempus est quædam ex nostra, ut ita dicam, moneta proferre. Qui id beneficium dedit, quo est aliquid melius, potest vinci. Pater dedit filio vitam, est autem aliquid vita melius; ita pater vinci potest, quia dedit beneficium, quo est aliquid melius.

Etiamnunc, qui dedit alicui vitam, si et semel et iterum liberatus est mortis periculo, majus accepit beneficium quam dedit. Pater autem vitam dedit potest ergo, si sæpius periculo mortis liberatus a filio fuerit, majus beneficium accipere quam dedit.

Qui beneficium accipit, majus accipit, quo magis eo indiget. Magis autem indiget vita, qui vivit, quam qui natus non est, ut qui ne indigere quidem omnino possit; majus ergo beneficium accipit pater, si vitam a filio accipit, quam filius a patre, quod natus est.

" Patris beneficia vinci a filii beneficiis non possunt. Quare? Quia vitam accepit a patre, quam nisi accepisset, nulla dare beneficia potuisset." Hoc commune est patri eum omnibus, qui vitam alicui dederunt; non potuissent enim referre gratiam, nisi vitam accepissent. Ergo nec medico gratia in majus referri potest (solet enim et medicus vitam dare), nec nautæ, si naufragum sustulit. Atqui et horum et aliorum, qui aliquo modo nobis vitam dederunt, beneficia vinci possunt; ergo et patrum possunt.

Si quis mihi beneficium dedit, quod multorum beneficiis adiuvandum esset, ego autem illi beneficium dedi id, quod nullius egeret adiutorio, majus dedi quam accepi. Pater filio vitam dedit perituram, nisi multa accessissent, quæ illam tuerentur; filius patri si dedit vitam, dedit eam, quæ nullius desideraret auxilium in hoc, ut permaneret; ergo majus beneficium accepit a filio pater, qui vitam accepit, quam ipse illi dedit.

Hæc non destruunt parentium venerationem nec deteriores illis liberos faciunt, immo etiam meliores; natura enim gloriosa virtus est et anteire priores cupit. Alacrior erit pietas, si ad reddenda beneficia eum vincendi spe venerit. Ipsis patribus id volentibus lætisque contigerit, quoniam pleraque sunt, in quibus nostro bono vincimur.

Unde certamen tam optabile? Unde tantam felicitatem parentibus, ut fateantur ipsos liberorum beneficiis impares? Nisi hoc ita judicamus, excusationem damus liberis et illos segniores ad referendam gratiam facimus, quibus stimulos adicere debemus et dicere: " Hoc agite, optimi juvenes! Proposita est inter parentes ac liberos honesta contentio, dederint majora an receperint. Non ideo vicerunt, quia occupaverunt.

Sumite modo animum, qualem decet, et deficere nolite: vincetis optantes. Nec desunt tam pulchro certamini duces, qui ad similia vos cohortentur ac per vestigia sua ire ad victoriam sæpe jam partam ex parentibus jubeant.

" Vicit Æneas patrem, ipse ejus in infantia leve tutumque gestamen, gravem senio per media hostium agmina et per cadentis circa se urbis ruinas ferens, cum complexus sacra ac penates deos religiosus senex non simplici vadentem sarcina premeret; tulit illum per ignes et (quid non pietas potest?) pertulit colendumque inter conditores Romani imperii posuit. " Vicere Siculi juvenes: cum Ætna majore vi peragitata in urbes, in agros, in magnam insulæ partem effudisset incendium, vexerunt parentes suos; discessisse creditum est ignes et utrimque flamma recedente limitem adapertum, per quem transcurrerent juvenes dignissimi, qui magna tuto auderent. " Vicit Antigonus, qui, cum ingenti prœlio superasset hostem, præmium belli ad patrem transtulit et imperium illi Cypri tradidit. Hoc est regnum nolle regnare, cum possis. " Vicit patrem imperiosum quidem Manlius, qui, eum ante ad tempus relegatus esset a patre ob adulescentiam brutam et hebetem, ad tribunum plebis, qui patri suo diem dixerat, venit; petito tempore, quod ille dederat sperans fore proditorem parentis invisi, (et bene meruisse se de juvene credebat, cujus exilium pro gravissimo crimine inter alia Manlio obiciebat), nanctus adulescens secretum stringit occultatum sinu ferrum et: ' Nisi iuras,' inquit, ' te diem patri remissuruin, hoc te gladio transfodiam. In tua potestate est, utro modo pater meus accusatorem non habeat.' Iuravit tribunus nec fefellit et causam actionis omissæ contioni reddidit. Nulli alii licuit impune tribunum in ordinem redigere.

Alia ex aliis exempla sunt eorum, qui parentes suos periculis eripuerint, qui ex infimo ad summum protulerint et e plebe acervoque ignobili numquam tacendos sæculis dederint.

Nulla vi verborum, nulla ingenii facultate exprimi potest, quantum opus sit, quam laudabile quamque numquam memoria hominum exiturum, posse hoc dicere: ' Parentibus meis parui, cessi imperio eorum, sive æcum sive inicum ac durum fuit, obsequentem submissumque me præbui; ad hoc unum contumax fui, ne beneficiis vincerer.

' Certate, obsecro vos, et fessi quoque restituite aciem. Felices, qui vincent, felices, qui vincentur! Quid eo adulescente præclarius, qui sibi ipsi dicere poterit (neque enim est fas alteri dicere): 'Patrem meum beneficiis vici'? Quid eo fortunatius sene, qui omnibus ubique prædicabit a filio se suo beneficiis victum? Quid autem est felicius quam ibi cedere? "

Liber IV

Ex omnibus, quæ tractavimus, Æbuti Liberalis, potest videri nihil tam necessarium aut magis, ut ait Sallustius, cum cura dicendum, quam quod in manibus est: an beneficium dare et in vicem gratiam referre per se res expetendæ sint.

Inveniuntur, qui honesta in mercedem colant quibusque non placeat virtus gratuita; quæ nihil habet in se magnificum, si quicquam venale. Quid enim est turpius, quam aliquem computare, quanti vir bonus sit, cum virtus nec lucro invitet nec absterreat damno adeoque neminem spe ac pollicitatione corrumpam ut contra impendere in se jubeat et sæpius in ultro tributis sit? Calcatis ad illam utilitatibus eundum est; quocumque vocavit, quocumque misit, sine respectu rei familiaris, interdum etiam sine ulla sanguinis sui parsimonia vadendum nec umquam imperium ejus detractandum.

" Quid consequar," inquit, " si hoc fortiter, si hoc grate fecero? " Quod feceris; nihil tibi extra promittitur. Si quid commodi forte obvenerit, inter accessiones numerabis. Rerum honestarum pretium in ipsis est. Si honestum per se expetendum est, beneficium autem honestum est, non potest alia ejus condicio esse, cum eadem natura sit. Per se autem expetendum esse honestum sæpe et abunde probatum est.

In hac parte nobis pugna est cum Epicureis, delicata et umbratica turba in convivio suo philosophantium, apud quos virtus voluptatum ministra est, illis paret, illis deservit, illas supra se videt. " Non est," inquis, " voluptas sine virtute."

Sed quare ante virtutem est? De ordine putas disputationem esse? De re tota et de potestate ejus ambigitur. Non est virtus, si sequi potest; primæ partes ejus sunt, ducere debet, imperare, summo loco stare; tu illam jubes signum petere! " Quid," inquit, " tua refert?

Et ego sine virtute nego beatam vitam posse constare. Ipsam voluptatem, quam sequor, cui me emancipavi, remota illa improbo et damno. De hoc uno disputatur, utrum virtus summi boni causa sit an ipsa summum bonum." Ut hoc unum quæratur, ordinis tantum existimas mutationem? Ista vero confusio est et manifesta cæcitas primis postrema præferre.

Non indignor, quod post voluptatem ponitur virtus, sed quod omnino cum voluptate, contemptrix ejus et hostis et longissime ab illa resiliens, labori ac dolori familiarior, virilibus incommodis, quam isti effeminato bono.

Inserenda hæc, mi Liberalis, fuerunt, quia beneficium, de quo nunc agitur, dare virtutis est et turpissimum id causa ullius alterius rei dare, quam ut datum sit. Nam si recipiendi spe tribueremus, locupletissimo cuique, non dignissimo daremus; nunc vero diviti importuno pauperem præferimus. Non est beneficium, quod ad fortunam spectat.

Præterea, si, ut prodessemus, sola nos invitaret utilitas, minime beneficia distribuere deberent, qui facillime possent, locupletes et potentes et reges aliena ope non indigentes; di vero tot munera, quæ sine intermissione diebus ac noctibus fundunt, non darent; in omnia enim illis natura sua sufficit plenosque et tutos et inviolabiles præstat; nulli ergo beneficium dabunt, si una dandi causa est se intueri æ suum commodum.

Istud non beneficium, sed fenus est circumspicere, non ubi optime ponas, sed ubi quæstuosissime habeas, unde facillime tollas. Quod cum longe a dis remotum sit, sequitur, ut inliberales sint; nam si una beneficii dandi causa sit dantis utilitas, nulla autem ex nobis utilitas deo speranda est, nulla deo dandi beneficii causa est.

Scio, quid hoc loco respondeatur: " Itaque non dat deus beneficia, sed securus et neclegens nostri, aversus a mundo aliud agit aut, quæ maxima Epicuro felicitas videtur, nihil agit, nec magis illum beneficia quam injuriæ tangunt."

Hoc qui dicit, non exaudit precantium voces et undique sublatis in cælum manibus vota facientium privata ac publica; quod profecto non fieret, nec in hunc furorem omnes profecto mortales consensissent adloquendi surda numina et inefficaces deos, nisi nossemus illorum beneficia nunc oblata ultro, nunc orantibus data, magna, tempestiva, ingentes minas interventu suo solventia.

Quis est autem tam miser, tam neclectus, quis tam duro fato et in pœnam genitus, ut non tantam deorum munificentiam senserit? Ipsos illos complorantes sortem suam et querulos circumspice: invenies non ex toto beneficiorum cælestium expertes, neminem esse, ad quem non aliquid ex illo benignissimo fonte manaverit. Parum est autem id, quod nascentibus ex æquo distribuitur? Ut quæ secuntur inæquali dispensata mensura transeamus, parum dedit natura, cum se dedit?

" Non dat deus beneficia." Unde ergo ista, quæ possides, quæ das, quæ negas, quæ servas, quæ rapis? Unde hæc innumerabilia oculos, aures, animum mulcentia? Unde illa luxuriam quoque instruens copia (neque enim necessitatibus tantummodo nostris provisum est; usque in delicias amamur)?

Tot arbusta non uno modo frugifera, tot herbæ salutares, tot varietates ciborum per totum annum digestæ, ut inerti quoque fortuita terræ alimenta præberent? Jam animalia omnis generis, alia in sicco solidoque, alia in umido nascentia, alia per sublime demissa, ut omnis rerum naturæ pars tributum aliquod nobis conferret?

Flumina hæc amœnissimis flexibus campos cingentia, illa præbitura commercio viam vasto et navigabili cursu vadentia, ex quibus quædam æstatis diebus mirabile incrementum trahunt, ut arida et ferventi subiecta cælo loca subita vis æstivi torrentis irriget? Quid mercatorum torrentium venæ? Quid in ipsis litoribus aquarum calentium exundatio? Te, Lari maxime, teque, fluctibus et fremitu adsurgens, Benace, marino?

Si pauca quis tibi donasset jugera, accepisse te diceres beneficium; immensa terrarum late patentium spatia negas esse beneficium? Si pecuniam tibi aliquis donaverit et arcam tuam, quoniam tibi id ma gnum videtur, impleverit, beneficium vocabis; tot metalla deus defodit, tot flumina emisit terra, super quæ decurrunt sola, aurum vehentia; argenti, æris, ferri immane pondus omnibus locis obrutum, cujus investigandi tibi facultatem dedit, ac latentium divitiarum in summa terra signa disposuit: negas te accepisse beneficium?

Si domus tibi donetur, in qua marmoris aliquid resplendeat et tectum nitidi us auro aut coloribus sparsum, non mediocre munus vocabis. Ingens tibi domicilium sine ullo incendii aut ruinæ metu struxit, in quo vides non tenues crustas et ipsa, qua secantur, lamna gracili ores, sed integras lapidis pretiosissimi moles, sed totas variæ distinctæque materiæ, cujus tu parvula frusta miraris, tectum vero aliter nocte, aliter interdiu fulgens: negas te ullum munus accepisse?

Et cum ista, quæ habes, magno æstimes, quod est ingrati hominis, nulli debere te judicas? Unde tibi istum, quem trahis, spiritum? Unde istam, per quam actus vitæ tuæ disponis atque ordinas, lucem? Unde sanguinem, cujus cursu vitalis continetur calor? Unde ista palatum tuum saporibus exquisitis ultra satietatem lacessentia? Unde hæc irritamenta jam lassæ voluptatis? Unde ista quies, in qua putrescis ac marces?

Nonne, si gratus es, dices: Deus nobis hæc otia fecit, namque erit ille mihi semper deus, illius aram sæpe tener nostris ab ovilibus inbuet agnus, ille meas errare boves, ut cernis, et ipsum ludere, quæ vellem, calamo permisit agresti.

Ille deus est, non qui paucas boves, sed qui per totum orbem armenta dimisit, qui gregibus ubique passim vagantibus pabulum præstat, qui pascua hibernis æstiva substituit, qui non calamo tantum cantare et agreste atque inconditum carmen ad aliquam tamen observationem modulari docuit, sed tot artes, tot vocum varietates, tot sonos alios spiritu nostro, alios externo cantus edituros commentus est.

Neque enim nostra ista, quæ invenimus, dixeris, non magis, quam quod crescimus, quam quod ad constitutum temporum sua corpori officia respondent: nunc puerilium dentium lapsus, nunc ad surgentem jam ætatem et in robustiorem gradum transeuntem pubertas et ultimus ille dens surgenti juventæ terminum ponens. Insita sunt nobis omnium ætatium, omnium artium semina, magisterque ex occulto deus producit ingenia.

" Natura," inquit, " hæc mihi præstat." Non intellegis te, cum hoc dicis, mutare nomen deo? Quid enim aliud est natura quam deus et divina ratio toti mundo partibusque ejus inserta? Quotiens voles, tibi licet aliter hunc auctorem rerum nostrarum compellare; et Iovem illum Optimum ac Maximum rite dices et Tonantem et Statorem, qui non, ut historici tradiderunt, ex eo, quod post votum susceptum acies Romanorum fugientium stetit, sed quod stant beneficio ejus omnia, stator stabilitorque est. Hunc eundem et Fatum si dixeris, non mentieris;

nam cum fatum nihil aliud sit, quam series implexa causarum, ille est prima omnium causa, ex qua ceteræ pendent. Quæcumque voles, illi nomina proprie aptabis vim aliquam effectumque cælestium rerum continentia: tot appellationes ejus possunt esse, quot munera.

Hunc et Liberum patrem et Herculem ac Mercurium nostri putant: Liberum patrem, quia omnium parens sit, cui primum inventa seminum vis est vitæ consultura per voluptatem; Herculem, quia vis ejus invicta sit quandoque lassata fuerit operibus editis, in ignem recessura; Mercurium, quia ratio penes illum est numerusque et ordo et scientia. Quocumque te flexeris, ibi illum videbis occurrentem tibi;

nihil ab illo vacat, opus suum ipse implet. Ergo nihil agis, ingratissime mortalium, qui te negas deo debere, sed naturæ, quia nec natura sine deo est nec deus sine natura, sed idem est utrumque, distat officio.

Si, quod a Seneca accepisses, Annæo te debere diceres vel Lucio, non creditorem mutares, sed nomen, quoniam, sive prænomen ejus sive nomen dixisses sive cognomen, idem tamen ille esset. Sic nune naturam voca, fatum, fortunam; omnia ejusdem dei nomina sunt varie utentis sua potestate. Et justitia, probitas, prudentia, fortitudo, frugalitas unius animi bona sunt; quidquid horum tibi placuit, animus placet.

Sed ne aliam disputationem ex obliquo habeam, plurima beneficia ac maxima in nos deus defert sine spe recipiendi, quoniam nec ille conlato eget nec nos ei quidquam conferre possumus; ergo beneficium per se expetenda res est. Una spectatur in eo accipientis utilitas; ad hanc accedamus sepositis commodis nostris.

" Dicitis," inquit, " diligenter eligendos, quibus beneficia demus, quia ne agricolæ quidem semina harenis committant; quod si verum est, nostram utilitatem in beneficiis dandis sequimur, quemadmodum in arando serendoque; neque enim serere per se res expetenda est. Præterea quæritis, ubi et quomodo detis beneficium, quod non esset faciendum, si per se beneficium dare expetenda res esset, quoniam, quocumque loco et quocumque modo daretur, beneficium erat."

Honestum propter nullam aliam causam quam propter ipsum sequimur; tamen, etiam si nihil aliud sequendum est, quærimus, quid faciamus et quando et quemadmodum; per hæc enim constat. Itaque, cum eligo, cui dem beneficium, id ago, ut quandoque beneficium sit, quia, si turpi datur, nec honestum esse potest nec beneficium.

Depositum reddere per se res expetenda est; non tamen semper reddam nec quolibet loco nec quolibet tempore. Aliquando nihil interest, utrum infitier an palam reddam. Intuebor utilitatem ejus, cui redditurus sum, et nociturum illi depositum negabo. Idem in beneficio faciam.

Videbo, quando dem, cui dem, quemadmodum, quare. Nihil enim sine ratione faciendum est; non est autem beneficium, nisi quod ratione datur, quoniam ratio omnis honesti comes est. Quam sæpe hominum donationem suam inconsultam obiurgantium hane exaudimus vocem:

" Mallem perdidisse quam illi dedisse "! Turpissimum genus damni est inconsulta donatio multoque gravius male dedisse beneficium quam non recepisse; aliena enim culpa est, quod non recipimus; quod, cui daremus, non elegimus, nostra.

In electione nihil minus quam hoc, quod tu existimas, spectabo, a quo recepturus sim; elige enim eum, qui gratus, non qui redditurus sit, sæpe autem et non redditurus gratus est et ingratus, qui reddidit.

Ad animum tendit æstimatio mea; ideo locupletem sed indignum præteribo, pauperi viro bono dabo; erit enim in summa inopia gratus et, cum omnia illi deerunt, supererit animus.

Non lucrum ex beneficio capto, non voluptatem, non gloriam; uni placere contentus in hoc dabo, ut quod oportet faciam. Quod oportet autem non est sine electione. Quæ qualis futura sit, interrogas? Eligam virum integrum, simplicem, memorem, gratum, alieni abstinentem, sui non avare tenacem, benevolum; hunc ego cum elegero, licet nihil illi fortuna tribuat, ex quo referre gratiam possit, ex sententia gesta res erit.

Si utilitas me et sordida computatio liberalem facit, si nulli prosum, nisi ut in vicem ille mihi prosit, non dabo beneficium proficiscenti in diversas longinquasque regiones, afuturo semper; non dabo sic adfecto, ut spes ei nulla sit convalescendi; non dabo ipse deficiens, non enim habeo recipiendi tempus.

Atqui ut scias rem per se expetendam esse bene facere, advenis modo in nostrum delatis portum, statim abituris, succurrimus; ignoto naufrago navem, qua revehatur, et damus et struimus. Discedit ille vix satis noto salutis auctore et numquam amplius in conspectum nostrum reversurus debitores nobis deos delegat precaturque, illi pro se gratiam referant; interim nos juvat sterilis beneficii conscientia. Quid?

cum in ipso vitæ fine constitimus, cum testamentum ordinamus, non beneficia nihil nobis profutura dividimus? Quantum temporis consumitur, quam diu secreto agitur, quantum et quibus demus! Quid enim interest, quibus demus a nullo recepturi?

Atqui numquam diligentius damus, numquam magis judicia nostra torquemus, quam ubi remotis utilitatibus solum ante oculos honestum stetit, tam diu officiorum mali judices, quam diu illa depravat spes ac metus et inertissimum vitium, voluptas. Ubi mors interclusit omnia et ad ferendam sententiam incorruptum judicem misit, quærimus dignissimos, quibus nostra tradamus, nec quicquam cura sanctiore componimus, quam quod ad nos non pertinet. At mehercules tunc magna voluptas subit cogitantem:

" Hunc ego locupletiorem faciam, et hujus dignitati adjectis opibus aliquid splendoris adfundam." Si non damus beneficia nisi recepturi, intestatis moriendum sit!

"Dicitis," inquit, "beneficium creditum insolubile esse; creditum autem non est res per se expetenda." Cum creditum dicimus, imagine et translatione utimur; sic enim et legem dicimus justi iniustique regulam esse, et regula non est res per se expetenda. Ad hæc verba demonstrandæ rei causa descendimus; eum dico creditum, intellegitur tamquam creditum. Vis scire? Adicio insolubile, eum creditum nullum non solvi aut possit aut debeat.

Adeo beneficium utilitatis causa dandum non est, ut sæpe, quemadmodum dixi, cum damno ac periculo dandum sit. Sic latronibus circumventum defendo, ut tuto transire permittatur; reum gratia laborantem tueor et hominum potentium factionem in me converto, quas illi detraxero sordes, sub accusatoribus isdem fortasse sumpturus, cum abire in partem alteram possim et securus spectare aliena certamina; spondeo pro judicato et suspensis amici bonis libellum deicio creditoribus ejus me obligaturus; ut possim servare proscriptum, ipse proscriptionis periculum adeo.

Nemo Tusculanum aut Tiburtinum paraturus salubritatis causa et æstivi secessus, quoto anno empturus sit, disputat; cum erit, tuendum est.

Eadem in beneficio ratio est; nam cum interrogaveris, quid reddat, respondebo: bonam conscientiam. Quid reddat beneficium? Dic tu mihi, quid reddat justitia, quid innocentia, quid magnitudo animi, quid pudicitia, quid temperantia; si quicquam præter ipsas, ipsas non petis. In quid mundus vices suas solvit?

In quid sol diem extendit et contrahit? Omnia ista beneficia sunt, fiunt enim nobis profutura. Quomodo mundi officium est circumagere rerum ordinem, quomodo solis loca mutare, ex quibus oriatur, in quæ cadat, et hæc salutaria nobis facere sine præmio, ita viri officium est inter alia et beneficium dare. Quare ergo dat? Ne non det, ne occasionem bene faciendi perdat.

Vobis voluptas est inertis otii facere corpusculum et securitatem sopitis simillimam appetere et sub densa umbra latitare tenerrimisque cogitationibus, quas tranquillitatem vocatis, animi marcentis obiectare torporem et cibis potionibusque intra hortorum latebram corpora ignavia pallentia saginare;

nobis voluptas est dare beneficia vel laboriosa, dum aliorum labores levent, vel periculosa, dum alios periculis extrahant, vel rationes nostras adgravatura, dum aliorum necessitates et angustias laxent.

Quid mea interest, an recipiam beneficia? Etiam cum recepero, danda sunt. Beneficium ejus commodum spectat, cui præstatur, non nostrum; alioquin nobis illud damus. Itaque multa, quæ summam utilitatem aliis adferunt, pretio gratiam perdunt. Mercator urbibus prodest, medicus ægris, mango venalibus; sed omnes isti, quia ad alienum commodum pro suo veniunt, non obligant eos, quibus prosunt. Non est beneficium, quod in quæstum mittitur. " Hoc dabo et hoc recipiam " auctio est.

Non dicam pudicam, quæ amatorem ut incenderet reppulit, quæ aut legem aut virum timuit; ut ait Ovidius: Quæ, quia non licuit, non dedit, illa dedit. Non immerito in numerum peccantium refertur, quæ pudicitiam timori præstitit, non sibi. Eodem modo, qui beneficium ut reciperet dedit, non dedit.

Ergo et nos beneficium damus animalibus, quæ aut usui aut alimento futura nutrimus! Beneficium damus arbustis, quæ colimus, ne siccitate aut immoti et neclecti soli duritia laborent!

Nemo ad agrum colendum ex æquo et bono venit nec ad ullam rem, cujus extra ipsam fructus est; ad beneficium dandum non adducit cogitatio avara nec sordida, sed humana, liberalis, cupiens dare, etiam eum dederit, et augere novis ac recentibus vetera, unum habens propositum, quanto ei, cui præstat, bono futura sit; alioqui humile est, sine laude, sine gloria, prodesse, quia expedit.

Quid magnifici est se amare, sibi parcere, sibi adquirere? Ab omnibus istis vera beneficii dandi cupido avocat, ad detrimentum iniecta manu trahit et utilitates relinquit ipso bene faciendi opere lætissima.

Numquid dubium est, quin contraria sit beneficio injuria? Quomodo injuriam facere per se vitanda ac fugienda res est, sic beneficium dare per se expetenda. Illic turpitudo contra omnia præmia in scelus hortantia valet; ad hoc invitat honesti per se efficax species.

Non mentiar, si dixero neminem non amare beneficia sua, neminem non ita compositum animo, ut libentius eum videat, in quem multa congessit, cui non causa sit iterum dandi beneficii semel dedisse. Quod non accideret, nisi ipsa nos delectarent beneficia. Quam sæpe dicentem audias:

" Non sustineo illum deserere, cui dedi vitam, quem e periculo eripui. Rogat me, ut causam suam contra homines gratiosos agam; nolo, sed quid faciam? Jam illi semel, iterum adfui." Non vides inesse isti rei propriam quandam vim, quæ nos dare beneficia cogit, primum quia oportet, deinde quia dedimus?

Cui initio ratio non fuisset præstandi aliquid, ei præstamus ob hoc, quia præstitimus; adeoque ad beneficia nos non impellit utilitas, ut inutilia tueri ac fovere perseveremus sola beneficii caritate, cui etiam infeliciter dato indulgere tam naturale est quam liberis pravis.

Idem isti gratiam referre ipsos fatentur, non quia honestum est, sed quia utile. Quod non esse ita minore opera probandum est, quia, quibus argumentis collegimus beneficium dare per se rem expetendam esse, isdem etiam hoc colligimus.

Fixum illud est, a quo in cetera probationes nostræ exeunt, honestum ob nullam aliam causam, quam quia honestum sit, coli. Quis ergo controversiam facere audebit, an gratum esse honestum sit? Quis non ingratum detestetur, hominem sibi ipsum inutilem? Quid autem cum tibi narratur, " Adversus summa beneficia amici sui ingratus est," quomodo adficeris? Utrum tamquam rem turpem fecerit, an tamquam rem utilem sibi et profuturam omiserit? Puto, nequam hominem existimas, cui pœna, non cui curatore opus sit; quod non accideret, nisi gratum esse per se expetendum honestumque esset.

Alia fortasse minus dignitatem suam præferunt et, an sint honesta, interprete egent. Hoc expositum est pulchriusque, quam ut splendor ejus dubie ac parum luceat. Quid tam laudabile, quid tam æqualiter in omnium animos receptum quam referre bene meritis gratiam?

Ad hoc, dic mihi, quæ causa nos perducit? Lucrum? Quod qui non contemnit, ingratus est. Ambitio? Et quæ jactatio est solvisse, quod debeas? Metus? Nullus ingrato; huic enim uni rei non posuimus legem, tamquam satis natura cavisset.

Quomodo nulla lex amare parentes, indulgere liberis jubet (supervacuum est enim, in quod imus, impelli), quemadmodum nemo in amorem sui cohortandus est, quem adeo, dum nascitur, trahit, ita ne ad hoc quidem, ut honesta per se petat; placent suapte natura, adeoque gratiosa virtus est, ut insitum sit etiam malis probare meliora. Quis est, qui non beneficus videri velit, qui non inter scelera et injurias opinionem bonitatis adfectet, qui non ipsis, quæ impotentissime fecit, speciem aliquam induat recti velitque etiam his videri beneficium dedisse, quos læsit?

Gratias itaque agi sibi ab iis, quos adflixere, patiuntur bonosque se ac liberales fingunt, quia præstare non possunt. Quod non facerent, nisi illos honesti et per se expetendi amor cogeret moribus suis opinionem contrariam quærere et nequitiam abdere, cujus fructus concupiscitur, ipsa vero odio pudorique est; nec quisquam tantum a naturæ lege descivit et hominem exuit, ut animi causa malus sit.

Dic enim cuilibet ex istis, qui rapto vivunt, an ad illa, quæ latrociniis et furtis consecuntur, malint ratione bona pervenire: optabit ille, cui grassari et transeuntes percutere quæstus est, potius illa invenire quam eripere; neminem reperies, qui non nequitiæ præmiis sine nequitia frui malit. Maximum hoc habemus naturæ meritum, quod virtus lumen suum in omnium animos permittit; etiam, qui non secuntur illam, vident.

Ut scias per se expetendam esse grati animi adfectionem, per se fugienda res est ingratum esse, quoniam nihil æque concordiam humani generis dissociat ac distrahit quam hoc vitium. Nam quo alio tuti sumus, quam quod mutuis juvamur officiis? Hoc uno instructior vita contraque incursiones subitas munitior est, beneficiorum commercio.

Fac nos singulos, quid sumus? Præda animalium et victimæ ac bellissimus et facillimus sanguis. Quoniam ceteris animalibus in tutelam sui satis virium est, quæcumque vaga nascebantur et actura vitam segregem, armata sunt, hominem imbecilla cutis cingit; non unguium vis, non dentium terribilem ceteris fecit, nudum et infirmum societas munit. Duas deus res dedit, quæ illum obnoxium validissimum facerent, rationem et societatem; itaque, qui par esse nulli posset, si seduceretur, rerum potitur.

Societas illi dominium omnium animalium dedit; societas terris genitum in alienæ naturæ transmisit imperium et dominari etiam in mari jussit; hoc morborum impetus arcuit, senectuti adminicula prospexit, solacia contra dolores dedit; hoc fortes nos facit, quod licet contra fortunam advocare.

Hanc societatem tolle, et unitatem generis humani, qua vita sustinetur, scindes; tolletur autem, si efficis, ut ingratus animus non per se vitandus sit, sed quia aliquid illi timendum est; quam multi enim sunt, quibus ingratis esse tuto licet! Denique ingratum voco, quisquis metu gratus est.

Deos nemo sanus timet; furor est enim metuere salutaria, nec quisquam amat, quos timet. Tu denique. Epicure, deum inermem facis, omnia illi tela, omnem detraxisti potentiam et, ne cuiquam metuendus esset, proiecisti illum extra metum.

Hunc igitur insæptum ingenti quidem et inexplicabili muro divisumque a contactu et a conspectu mortalium non habes quare verearis; nulla illi nec tribuendi nec nocendi materia est; in medio intervallo hujus et alterius cæli desertus sine animali, sine homine, sine re ruinas mundorum supra se circaque se cadentium evitat non exaudiens vota nec nostri curiosus.

Atqui hunc vis videri colere non aliter quam parentem grato, ut opinor, animo; aut, si non vis gratus videri, quia nullum habes illius beneficium, sed te atomi et istæ micæ tuæ forte ac temere conglobaverunt, cur colis?

" Propter maiestatem," inquis, " ejus eximiam ac singularem naturam." Ut concedam tibi, nempe hoc facis nullo pretio inductus, nulla spe; est ergo aliquid per se expetendum, cujus te ipsa dignitas ducit, id est honestum. Quid est autem honestius, quam gratum esse? Hujus virtutis materia tam late patet quam vita.

" Sed inest," inquit, " huic bono etiam utilitas aliqua." Cui enim virtuti non inest? Sed id propter se expeti dicitur, quod, quamvis habeat aliqua extra commoda, sepositis quoque illis ac remotis placet. Prodest gratum esse; ero tamen gratus, etiam si nocet. Gratus quid sequitur?

Ut hæc res illi alios amicos, alia beneficia conciliet? Quid ergo? Si quis sibi offensas concitaturus est, si quis intellegit adeo per hoc se nihil consecuturum, ut multa etiam ex reposito adquisitoque perdenda sint, non libens in detrimenta descendit?

Ingratus est, qui in referenda gratia secundum datum videt, qui sperat, cum reddit. Ingratum voco, qui ægro adsidit, quia testamentum facturus est, cui de hereditate aut de legato vacat cogitare. Faciat licet omnia, quæ facere bonus amicus et memor officii debet: si animo ejus obversatur spes lucri, captator est et hamum jacit. Ut aves, quæ laceratione corporum aluntur, lassa morbo pecora et casura ex proximo speculantur, ita hic imminet morti et circa cadaver volat.

Gratus animus ipsa virtute propositi sui capitur. Vis scire hoc ita esse nec illum utilitate corrumpi? Duo genera sunt grati hominis. Dicitur gratus, qui aliquid pro eo, quod acceperat, reddidit; hic fortasse ostentare se potest, habet, quod jactet, quod proferat. Dicitur gratus, qui bono animo accepit beneficium, bono debet; hic intra conscientiam elusus est.

Quæ illi contingere potest utilitas ex adfectu latenti? Atqui hic, etiam si ultra facere nil potest, gratus est. Amat, debet, referre gratiam cupit; quidquid ultra desideras, non ipse deest.

Artifex est etiam, cui ad exercendam artem instrumenta non suppetunt, nec minus canendi peritus, cujus vocem exaudiri fremitus obstrepentium non sinit. Volo referre gratiam: post hoc aliquid superest mihi, non ut gratus, sed ut solutus sim; sæpe enim et qui gratiam rettulit, ingratus est, et qui non rettulit, gratus. Nam ut omnium aliarum virtutum, ita hujus ad animum tota æstimatio redit; hic si in officio est, quidquid defuit, fortuna peccat.

Quomodo est disertus etiam qui tacet, fortis etiam qui compressis manibus vel etiam adligatis, quomodo gubernator etiam, qui in sicco est, quia consummatæ scientiæ nihil deest, etiam si quid obstat, quominus se utatur, ita gratus est etiam, qui vult tantum nec habet hujus voluntatis suæ ullum alium quam se testem. Immo amplius adiciam:

est aliquando gratus etiam qui ingratus videtur, quem mala interpres opinio contrarium tradidit. Hic quid aliud sequitur quam ipsam conscientiam? Quæ etiam obruta delectat, quæ contioni ac famæ reclamat et in se omnia reponit et, cum ingentem ex altera parte turbam contra sentientium adspexit, non numerat suffragia, sed una sententia vincit.

Si vero bonam fidem perfidiæ suppliciis adfici videt, non descendit e fastigio et supra pœnam suam consistit. " Habeo," inquit, " quod volui, quod petii; nec pænitet nec pænitebit nec ulla iniquitate me eo fortuna perducet, ut hanc vocem audiat: ' Quid mihi volui? Quid nunc mihi prodest bona voluntas? ' " Prodest et in eculeo, prodest et in igne; qui si singulis membris admoveatur et paulatim vivum corpus circumeat, licet ipsum cor plenum bona conscientia stillet: placebit illi ignis, per quem bona fides conlucebit.

Nunc illud quoque argumentum quamvis dictum jam reducatur: quid est, quare grati velimus esse, cum morimur, quare singulorum perpendamus officia, quare id agamus in omnem vitam nostram memoria decernente, ne cujus officii videamur obliti? Nihil jam superest, quo spes porrigatur; in illo tamen cardine positi abire e rebus humanis quam gratissimi volumus.

Est videlicet magna in ipso opere merces rei et ad adliciendas mentes hominum ingens honesti potentia, cujus pulchritudo animos circumfundit et delenitos admiratione luminis ac fulgoris sui rapit.

At multa hoc commoda oriuntur, et tutior est vita melioribus amorque et secundum bonorum judicium ætasque securior, quam innocentia, quam grata mens prosequitur. Fuisset enim iniquissima rerum natura, si hoc tantum bonum miserum et anceps et sterile fecisset. Sed illud intuere, an ad istam virtutem, quæ sæpe tuta ac facili aditur via, etiam per saxa et rupes et feris ac serpentibus obsessum iter fueris iturus.

Non ideo per se non est expetendum, cui aliquid extra quoque emolumenti adhæret; fere enim pulcherrima quæque multis et adventiciis comitata sunt dotibus, sed illas trahunt, ipsa præcedunt.

Num dubium est, quin hoc humani generis domicilium circumitus solis ac lunæ vicibus suis temperet? Quin alterius calore alantur corpora, terræ relaxentur, immodici umores comprimantur, adligantis omnia hiemis tristitia frangatur, alterius tepore efficaci et penetrabili regatur maturitas frugum? Quin ad hujus cursum fecunditas humana respondeat? Quin ille annum observabilem fecerit circumactu suo, hæc mensem minoribus se spatiis flectens?

Ut tamen detrahas ista, non erat ipse sol idoneum oculis spectaculum dignusque adorari, si tantum præteriret? Non erat digna suspectu luna, etiam si otiosum sidus transcurreret? Ipse mundus, quotiens per noctem ignes suos fudit et tantum stellarum innumerabilium refulsit, quem non intentum in se tenet? Quis sibi illa tunc, cum miratur, prodesse cogitat?

Adspice ista tanto superne cœtu labentia, quemadmodum velocitatem suam sub specie stantis atque immoti operis abscondant. Quantum ista nocte, quam tu in numerum ac discrimen dierum observas, agitur! Quanta rerum turba sub hoc silentio evolvitur!

Quantam fatorum seriem certus limes educit! Ista, quæ tu non aliter, quam in decorem sparsa consideras, singula in opere sunt. Nec enim est, quod existimes septem sola discurrere, cetera hærere; paucorum motus comprehendimus, innumerabiles vero longiusque a conspectu seducti di eunt redeuntque, et ex his, qui oculos nostros patiuntur, plerique obscuro gradu pergunt et per occultum aguntur.

Quid ergo? Non caperis tantæ molis adspectu, etiam si te non tegat, non custodiat, non foveat generetque ac spiritu suo riget? Quemadmodum hæc cum primum usum habeant et necess aria vitaliaque sint, maiestas tamen eorum totam mentem occupat, ita omnis illa virtus et in primis grati animi multum quidem præstat, sed non vult ob hoc diligi; amplius quiddam in se habet nec satis ab eo intellegitur a quo inter utilia numeratur.

Gratus est, quia expedit? Ergo et quantum expedit? Non recipit sordidum virtus amatorem; soluto ad illam sinu veniendum est. Ingratus hoc cogitat: " Volebam gratiam referre, sed timeo impensam, timeo periculum, vereor offensam; faciam potius, quod expedit." Non potest eadem ratio et gratum facere et ingratum; ut diversa illorum opera, ita diversa inter se proposita sunt. Ille ingratus est, quamvis non oporteat, quia expedit; hic gratus est, quamvis non expediat, quia oportet.

Propositum est nobis secundum rerum naturam vivere et deorum exemplum sequi. Di autem, quodcumque faciunt, in eo quid præter ipsam faciendi rationem secuntur? Nisi forte illos existimas fructum operum suorum ex fumo extorum et turis odore percipere!

Vide, quanta cotidie moliantur, quanta distribuant; quantis terras fructibus impleant, quam opportunis et in omnes oras ferentibus ventis maria permoveant, quantis imbribus repente deiectis solum molliant venasque fontium arentes redintegrent et infuso per occulta nutrimento novent. Omnia ista sine mercede, sine ullo ad ipsos perveniente commodo faciunt.

Hoc nostra quoque ratio, si ab exemplari suo non aberrat, servet, ne ad res honestas conducta veniat. Pudeat ullum venale esse beneficium: gratuitos habemus deos!

" Si deos," inquit, " imitaris, da et ingratis beneficia; nam et sceleratis sol oritur et piratis patent maria." Hoc loco interrogant, an vir bonus daturus sit beneficium ingrato sciens ingratum esse. Permitte mihi aliquid interloqui, ne interrogatione insidiosa capiamur.

Duos ex constitutione Stoica accipe ingratos. Alter est ingratus, quia stultus est; stultus etiam malus est; quia malus est, nullo vitio caret: ergo et ingratus est. Sic omnes malos intemperantes dicimus, avaros,luxuriosos, malignos, non quia omnia ista singulis magna et nota vitia sunt, sed quia esse possunt; et sunt, etiam si latent. Alter est ingratus, qui volgo dicitur, in hoc vitium natura propensus.

Illi ingrato, qui sic hac culpa non caret, quomodo nulla caret, dabit beneficium vir bonus; nulli enim dare poterit, si tales homines submoverit. Huic ingrato, qui beneficiorum fraudator est et in hanc partem procubuit animo, non magis dabit beneficium, quam decoctori pecuniam credet aut depositum committet ei, qui jam pluribus abnegavit.

Timidus dicitur aliquis, quia stultus est: et hoc malos sequitur, quos indiscreta et universa vitia circumstant; dicitur timidus proprie natura etiam ad inanes sonos pavidus. Stultus omnia vitia habet, sed non in omnia natura pronus est; alius in avaritiam, alius in luxuriam, alius in petulantiam inclinatur.

Itaque errant illi, qui interrogant Stoicos: " Quid ergo? Achilles timidus est? Quid ergo? Aristides, cui justitia nomen dedit, iniustus est? Quid ergo? Et Fabius, qui ' cunctando restituit rem,' temerarius est? Quid ergo? Decius mortem timet? Mucius proditor est? Camillus desertor? " Non hoc dicimus sic omnia vitia esse in omnibus, quomodo in quibusdam singula eminent, sed malum ac stultum nullo vitio vacare; ne audacem quidem timoris absolvimus, ne prodigum quidem avaritia liberamus.

Quomodo homo omnes sensus habet nec ideo tamen omnes homines aciem habent Lynceo similem, sic, qui stultus est, non tam æria et concitata habet omnia, quam quidam quædam. Omnia in omnibus vitia sunt, sed non omnia in singulis extant. Hunc natura ad avaritiam impellit; hic vino, hic libidini deditus est aut, si nondum deditus, ita formatus, ut in hoc illum mores sui ferant. Itaque, ut ad propositum revertar, nemo non ingratus est, qui malus:

habet enim omnia nequitiæ semina; tamen proprie ingratus appellatur, qui ad hoc vitium vergit. Huic ergo beneficium non dabo.

Quomodo male filiæ suæ consulet, qui illam contumeliose et sæpe repudiate collocavit, malus pater familiæ habebitur, qui negotiorum gestorum damnato patrimonii sui curam mandaverit, quomodo dementissime testabitur, qui tutorem filio reliquerit pupillorum spoliatorem, sic pessime beneficia dare dicetur, quicumque ingratos eligit, in quos peritura conferat.

" Di quoque," inquit, " multa ingratis tribuunt." Sed illa bonis paraverunt; contingunt autem etiam malis, quia separari non possunt. Satius est autem prodesse etiam malis propter bonos, quam bonis deesse propter malos. Ita, quæ refers, diem, solem, hiemis æstatisque cursus et media veris autumnique temperamento imbres et fontium haustus, ventorum statos flatus pro universis invenerunt; excerpere singulos non potuerunt.

Rex honores dignis dat, congiarium et indignis; frumentum publicum tam fur quam periurus et adulter accipiunt et sine dilectu morum, quisquis incisus est; quidquid aliud est, quod tamquam civi, non tamquam bono datur, ex æquo boni ac mali ferunt.

Deus quoque quædam munera universo humano generi dedit, a quibus excluditur nemo. Nec enim poterat fieri, ut ventus bonis viris secundus esset, contrarius malis, communi autem bono erat patere commercium maris et regnum humani generis relaxari; nec poterat lex casuris imbribus dici, ne in malorum improborumque rura defluerent. Quædam in medio ponuntur.

Tam bonis quam malis conduntur urbes; monumenta ingeniorum et ad indignos perventura publicavit editio; medicina etiam sceleratis opem monstrat; compositiones remediorum salutarium nemo suppressit, ne sanarentur indigni.

In iis exige censuram et personarum æstimationem, quæ separatim tamquam digno dantur, non in his, quæ promiscue turbam admittunt. Multum enim refert, utrum aliquem non excludas an eligas. Jus et furi dicitur; pace et homicidæ fruuntur; sua repetunt etiam, qui aliena rapuerunt; percussores et domi ferrum exercentes murus ab hoste defendit; legum præsidio, qui plurimum in illas peccaverunt,proteguntur.

Quædam non poterant ceteris contingere, nisi universis darentur; non est itaque, quod de istis disputes, ad quæ publice invitati sumus. Illud, quod judicio meo ad aliquem pervenire debebit, ei, quem esse ingratum sciam, non dabo.

" Ergo," inquit, " nec consilium deliberanti dabis ingrato nec aquam haurire permittes nec viam monstrabis erranti? An hæc quidem facies, sed nihil donabis? " Distinguam istud, certe temptabo distinguere.

Beneficium est opera utilis, sed non omnis opera utilis beneficium est; quædam enim tam exigua sunt, ut beneficii nomen non occupent. Duæ res coire debent, quæ beneficium efficiant. Primum rei magnitudo; quædam enim sunt infra hujus nominis mensuram. Quis beneficium dixit quadram panis aut stipem æris abiecti aut ignis accendendi factam potestatem? Et interdum ista plus prosunt, quam maxima; sed tamen vilitas sua illis, etiam ubi temporis necessitate facta sunt necessaria, detrahit pretium.

Deinde hoc, quod potentissimum est, oportet accedat, ut ejus causa faciam, ad quem volam pervenire beneficium, dignumque eum judicem et libens id tribuam percipiensque ex munere meo gaudium, quorum nihil est in istis, de quibus loquebamur; non enim tamquam dignis illa tribuimus, sed neclegenter tamquam parva, et non homini damus, sed humanitati.

Aliquando daturum me etiam indignis quædam non negaverim in honorem aliorum, sicut in petendis honoribus quosdam turpissimos nobilitas industriis sed novis prætulit non sine ratione. Sacra est magnarum virtutum memoria, et esse plures bonos juvat, si gratia bonorum non cum ipsis cadit. Ciceronem filium quæ res consulem fecit nisi pater?

Cinnam nuper quæ res ad consulatum recepit ex hostium castris, quæ Sex. Pompeim aliosque Pompeios, nisi unius viri magnitudo tanta quondam, ut satis alte omnes suos etiam ruina ejus attolleret? Quid nuper Fabium Persicum, cujus osculum etiam impudici denotabant, sacerdotem non in uno collegio fecit nisi Verrucosi et Allobrogici et illi trecenti, qui hostium incursioni pro re publica unam domum obiecerant?

Hoc debemus virtutibus, ut non præsentes solum illas, sed etiam ablatas e conspectu colamus; quomodo illæ id egerunt, ut non in unam ætatem prodessent, sed beneficia sua etiam post ipsas relinquerent, ita nos non una ætate grati simus. Hic magnos viros genuit: dignus est beneficiis, qualiscumque est; dignos dedit.

Hic egregiis majoribus ortus est: qualiscumque est, sub umbra suorum lateat. Ut loca sordida repercussu solis illustrantur, ita inertes majorum suorum luce resplendeant.

Excusare hoc loco tibi, mi Liberalis, deos volo. Interdum enim solemus dicere: " Quid sibi voluit providentia, quæ Arrhidæum regno imposuit?"

Illi putas hoc datum? Patri ejus datum est et fratri. " Quare C Cæsarem orbi terrarum præfecit, hominem sanguinis humani avidissimum, quem non aliter fluere in conspectu suo jubebat, quam si ore excepturus esset? " Quid ergo? Tu hoc illi datum existimas? Patri ejus Germanico datum, avo proavoque et ante hos aliis non minus claris viris, etiam si privati paresque aliis vitam exegerunt. Quid?

Tu, cum Mamercum Scaurum consulem faceres, ignorabas ancillarum illum suarum menstruum ore hiante exceptare? Numquid enim ipse dissimulabat? Numquid purus videri volebat? Referam tibi dictum ejus in se, quod circumferri memini et ipso præsente laudari.

Pollioni Annio iacenti obsceno verbo usus dixerat se facturum id, quod pati malebat; et eum Pollionis adtractiorem vidisset frontem: " Quidquid," inquit, " mali dixi, mihi et capiti meo! " Hoc dictum suum ipse narrabat. Hominem tam palam obscenum ad fasces et ad tribunal admisisti?

Nempe dum veterem illum Scaurum senatus principem cogitas et indigne fers subolem ejus jacere.

Idem facere deos veri simile est, ut alios indulgentius tractent propter parentes avosque, alios propter futuram nepotum pronepotumque ac longe sequentium posterorum indolem; nota enim illis est operis sui series, omniumque illis rerum per manus suas iturarum scientia in aperto semper est; nobis ex abdito subit, et, quæ repentina putamus, illis provisa veniunt ac familiaria.

" Sint hi reges, quia majores eorum non fuerunt, quia pro summo imperio habuerunt justitiam, abstinentiam, quia non rem publicam sibi, sed se rei publicæ dicaverunt. Regnent hi, quia vir bonus quidam ante proavus eorum fuit, qui animum supra fortunam gessit, qui in dissensione civili, quoniam ita expediebat rei publicæ, vinci quam vincere maluit; referri gratia illi tam longo spatio non potuit; in illius respectum iste populo præsideat, non quia scit aut potest, sed quia alius pro illo meruit.

Hic corpore deformis est, adspectu fœdus et ornamenta sua traducturus; jam me homines accusabunt, cæcum ac temerarium dicent, nescientem, quo loco, quæ summis atque excelsissimis debentur, ponam; at ego scio alii me istud dare, alii olim debitum solvere.

Unde isti norunt illum quondam gloriæ sequentis fugacissimum, eo voltu ad pericula euntem, quo alii e periculo redeunt, numquam bonum suum a publico distinguentem? ' Ubi,' inquis, ' iste aut quis est? ' Unde vos scitis? Apud me istæ expensorum acceptorumque rationes dispunguntur, ego, quid cui debeam, scio. Aliis post longam diem repono, aliis in antecessum æ prout occasio et rei publicæ meæ facultas tulit." Ingrato ergo aliquando quædam, sed non propter ipsum dabo.

" Quid? Si," inquit, " nescis, utrum ingratus sit an gratus, expectabis, donec scias, an dandi beneficii tempus non amittes? Expectare longum est (nam, ut ait Platon, difficilis humani animi conjectura est), non expectare temerarium est."

Huic respondebimus numquam expectare nos certissimam rerum comprehensionem, quoniam in arduo est veri exploratio, sed ea ire, qua ducit veri similitudo. Omne hac via procedit officium. Sic serimus, sic navigamus, sic militamus, sic uxores ducimus, sic liberos tollimus; cum omnium horum incertus sit eventus, ad ea accedimus, de quibus bene sperandum esse credidimus. Quis enim pollicetur serenti proventum, naviganti portum, militanti victoriam, marito pudicam uxorem, patri pios liberos? Sequimur, qua ratio, non qua veritas traxit.

Expecta, ut nisi bene cessura non facias et nisi comperta veritate nil noveris: relicto omni actu vita consistit. Cum veri similia me in hoc aut in illud impellant, non vera, ei beneficium dabo, quem veri simile erit gratum esse.

" Multa," inquit, " intervenient, propter quæ et malus pro bono surrepat et bonus pro malo displiceat; fallaces enim sunt rerum species, quibus credidimus." Quis negat? Sed nihil aliud invenio, per quod cogitationem regam. His veritas mihi vestigiis sequenda est, certiora non habeo; hæc ut quam diligentissime æstimem, operam dabo nec cito illis adsentiar.

Sic enim in prœlio potest accidere, ut telum meum in commilitonem manus dirigat aliquo errore decepta et hosti tamquam meo parcam; sed hoc et raro accidet et non vitio meo, cujus propositum est hostem ferire, civem defendere. Si sciam ingratum esse, non dabo beneficium. At obrepsit, at imposuit: nulla hic culpa tribuentis est, quia tamquam grato dedi.

"Si promiseris," inquit, " te daturum beneficium et postea ingratum esse scieris, dabis an non? Si facis sciens, peccas, das enim, cui non debes dare; si negas, et hoc modo peccas: non das ei, cui promisisti. Conscientia vestra hoc loco titubat et illud superbum promissum numquam sapientem facti sui pænitere nec umquam emendare, quod fecerit, nec mutare consilium,"

Non mutat sapiens consilium omnibus his manentibus, quæ erant, cum sumeret; ideo numquam illum pænitentia subit, quia nihil melius illo tempore fieri potuit, quam quod factum est, nihil melius constitui, quam constitutum est; ceterum ad omnia cum exceptione venit: "Si nihil inciderit, quod impediat." Ideo omnia illi succedere dicimus et nihil contra opinionem accidere, quia præsumit animo posse aliquid intervenire, quod destinata prohibeat.

Imprudentium ista fiducia est fortunam sibi spondere; sapiens utramque partem ejus cogitat; scit, quantum liceat errori, quam incerta sint humana, quam multa consiliis obstent; ancipitem rerum ac lubricam sortem suspensus sequitur, consiliis certis incertos eventus expendit. Exceptio autem, sine qua nihil destinat, nihil ingreditur, et hic illum tuetur.

Promisi beneficium, nisi si quid incidisset, quare non deberem dare. Quid enim, si, quod illi pollicitus sum, patria sibi dare jusserit? Si lex lata erit, ne id quisquam faciat, quod ego me amico meo facturum promiseram? Promisi tibi in matrimonium filiam; postea peregrinus apparuisti; non est mihi cum externo conubium; eadem res me defendit, quæ vetat.

Tunc fidem fallam, tunc inconstantiæ crimen audiam, si, cum eadem omnia sint, quæ erant promittente me, non præstitero promissum; alioquin, quidquid mutatur, libertatem facit de integro cons ulendi et me fide liberat. Promisi advocationem: postea apparuit per illam causam præjudicium in patrem meum quæri; promisi me peregre exiturum: sed iter infestari latrociniis nuntiatur; in rem præsentem venturus fui: sed æger filius, sed puerpera uxor tenet.

Omnia esse debent eadem, quæ fuerunt, eum promitterem, ut promittentis fidem teneas; quæ autem major fieri mutatio potest, quam si te malum virum et ingratum comperi? Quod tamquam digno dabam, indigno negabo et nascendi quoque causam habebo deceptus.

Inspiciam tamen et, quantum sit, de quo agitur; dabit mihi consilium promissæ rei modus. Si exiguum est, dabo, non quia dignus es, sed quia promisi, nec tamquam munus dabo, sed verba mea redimam et aurem mihi pervellam. Damno castigabo promittentis temeritatem: " Ecce, ut doleat tibi, ut postea consideratius loquaris! " Quod dicere solemus, linguarium dabo.

Si majus erit, non committam, quemadmodum Mæcenas ait, ut sestertio centies obiurgatus sim. Inter se enim utrumque comparabo. Est aliquid in eo, quod promiseris, perseverare; est rursus multum in eo, ne indigno beneficium des; hoc tamen quantum est? Si leve, coniveamus; si vero magno mihi aut detrimento aut rubori futurum, malo semel excusare, quare negaverim, quam semper, quare dederim. Totum, inquam, in eo est, quanti promissi mei verba taxentur.

Non tantum, quod temere promisi, retinebo, sed, quod non recte dedi, repetam; demens est, qui fidem præstat errori.

Philippus Macedonum rex habebat militem manu fortem, cujus in multis expeditionibus utilem expertus operam subinde ex præda aliquid illi virtutis causa donaverat et hominem venalis animæ crebris auctoramentis accendebat. Hic naufragus in possessiones cujusdam Macedonis expulsus est; quod ut nuntiatum est, accucurrit, spiritum ejus recollegit, in villam illum suam transtulit, lectulo suo cessit, adfectum semianimemque recreavit, diebus triginta sua impensa curavit, refecit, viatico instruxit subinde dicentem: " Gratiam tibi referam, videre tantum mihi imperatorem meum contingat."

Narravit Philippo naufragium suum, auxilium tacuit et protinus petit, ut sibi cujusdam prædia donaret. Ille quidam erat hospes ejus, is ipse, a quo receptus erat, a quo sanatus. Multa interim reges in bello præsertim opertis oculis donant. " Non sufficit homo justus tot armatis cupiditatibus, non potest quisquam eodem tempore et bonum virum et bonum ducem agere. Quomodo tot milia hominum insatiabilia satiabuntur? Quid habebunt, si suum quisque habuerit?

" Hæc Philippus sibi dixit, cum illum induci in bona, quæ petebat, jussit. Expulsus bonis suis ille non ut rusticus injuriam tacitus tulit contentus, quod non et ipse donatus esset, sed Philippo epistulam strictam ac liberam scripsit; qua accepta ita exarsit, ut statim Pausaniæ mandaret, bona priori domino restitueret, ceterum improbissimo militi, ingratissimo hospiti, avidissimo naufrago stigmata inscriberet ingratum hominem testantia.

Dignus quidem fuit, cui non inscriberentur illæ litteræ, sed insculperentur, qui hospitem suum nudo et naufrago similem in id, in quo iacuerat ipse, litus expulerat. Sed videbimus, quis modus pœnæ servandus fuerit; auferendum utique fuit, quod summo scelere invaserat. Quis autem pœna ejus moveretur? Id commiserat, propter quod nemo misereri misericors posset.

Dabit tibi Philippus, quia promisit, etiam si non debet, etiam si injuriam facturus est, etiam si scelus facturus est, etiam si uno facto præclusurus est naufragis litora? Non est levitas a cognito et damnato errore discedere, et ingenue fatendum est: " Aliud putavi, deceptus sum." Hæc vero superbæ stultitiæ perseverantia est: " Quod semel dixi, qualecumque est, fixum ratumque sit."

Non est turpe cum re mutare consilium. Age, si Philippus possessorem illum eorum litorum reliquisset, quæ naufragio ceperat, non omnibus miseris aqua et igni interdixerat? " Potius," inquit, " intra fines regni mei tu litteras istas oculis inscribendas durissima fronte circumfer. I, ostende, quam sacra res sit mensa hospitalis; præbe in facie tua legendum istuc decretum, quo cavetur, ne miseros tecto juvare capital sit. Magis ista constitutio sic rata erit, quam si illam in æs incidissem."

" Quare ergo," inquit, " Zeno vester, cum quingentos denarios cuidam mutuos promisisset et ipse illum parum idoneum comperisset, amicis suadentibus, ne daret, perseveravit credere, quia promiserat?

" Primum alia condicio est in credito, alia in beneficio. Pecuniæ etiam male creditæ exactio est; et appellare debitorem ad diem possum et, si foro cesserit, portionem feram; beneficium et totum perit et statim. Præterea hoc mali viri est, illud mali patris familiæ. Deinde ne Zeno quidem, si major fuisset summa, credere perseverasset. Quingenti denarii sunt: illud quod dici solet, " in morbo consumat "; fuit tanti non revocare promissum suum.

Ad cenam, quia promisi, ibo, etiam si frigus erit; non quidem, si nives cadent. Surgam ad sponsalia, quia promisi, quamvis non concoxerim; sed non, si febricitavero. Sponsum descendam, quia promisi; sed non, si spondere me in incertum jubebis, si fisco obligabis. Subest, inquam, tacita exceptio: "Si potero, si debebo, si hæc ita erunt."

Effice, ut idem status sit, cum exigis, qui fuit, cum promitterem; destituere levitas erit. Si aliquid intervenit novi, quid miraris, cum condicio promittentis mutata sit, mutatum esse consilium? Eadem mihi omnia præsta, et idem sum. Vadimonium promittimus, tamen deserti non in omnes datur actio: deserentem vis major excusat.

Idem etiam in illa quæstione responsum existima, an omni modo referenda sit gratia, et an beneficium utique reddendum sit. Animum præstare gratum debeo, ceterum aliquando me referre gratiam non patitur mea infelicitas, aliquando felicitas ejus,cui debeo.

Quid enim regi, quid pauper diviti reddam, utique cum quidam recipere beneficium injuriam judicent et beneficia subinde aliis beneficiis onerent? Quid amplius in horum persona possum quam velle? Nec enim ideo beneficium novum reicere debeo, quia nondum prius reddidi. Accipiam tam libenter, quam dabitur, et præbebo me amico meo exercendæ bonitatis suæ capacem materiam. Qui nova accipere non vult, acceptis offenditur. Non refero gratiam:

quid ad rem? Non est per me mora, si aut occasio mihi deest aut facultas. Ille præstitit mihi, nempe cum occasionem haberet, cum facultatem. Utrum bonus vir est an malus? Apud bonum virum bonam causam habeo, apud malum non ago.

Ne illud quidem existimo faciendum, ut referre gratiam etiam invitis his, quibus refertur, properemus et instemus recedentibus. Non est referre gratiam, quod volens acceperis, nolenti reddere. Quidam, cum aliquod illis missum est munusculum, subinde aliud intempestive remittunt et nihil se debere testantur; reiciendi genus est protinus aliud in vicem mittere et munus munere expungere.

Aliquando et non reddam beneficium, cum possim. Quando? Si plus mihi detracturus ero quam illi conlaturus, si ille non erit sensurus ullam accessionem recepto eo, quo reddito mihi multum abscessurum erit. Qui festinat utique reddere, non habet animum grati hominis, sed debitoris; et, ut breviter, qui nimis cupit solvere, invitus debet; qui invitus debet, ingratus est.

Liber V

In prioribus libris videbar consummasse propositum, cum tractassem, quemadmodum dandum esset beneficium, quemadmodum accipiendum; hi enim sunt hujus officii fines. Quidquid ultra moror, non servio materiæ, sed indulgeo, quæ, quo ducit, sequenda est, non quo invitat; subinde enim nascetur, quo lacessat aliqua dulcedine animum, magis non supervacuum quam necessarium.

Verum, quia ita vis, perseveremus peractis, quæ rem continebant, scrutari etiam ea, quæ, si vis verum, conexa sunt, non cohærentia; quæ quisquis diligenter inspicit, nec facit operæ pretium nec tamen perdit operam.

Tibi autem, homini natura optimo et ad beneficia propenso, Liberalis Æbuti, nulla eorum laudatio satis facit. Neminem umquam vidi tam benignum etiam levissimorum officiorum æstimatorem; jam bonitas tua eo usque prolapsa est, ut tibi dari putes beneficium, quod ulli datur; paratus es, ne quem beneficii pæniteat, pro ingratis dependere.

Ipse usque eo abes ab omni jactatione, usque eo statim vis exonerare, quos obligas, ut, quidquid in aliquem confers, velis videri non præstare, sed reddere, ideoque plenius ad te sic data revertentur. Nam fere secuntur beneficia non reposcentem et, ut gloria fugientes magis sequitur, ita fructus beneficiorum gratius respondet, per quos esse etiam ingratis licet.

Per te vero non est mora, quominus beneficia, qui acceperunt, ultro repetant, nec recusabis conferre alia et suppressis dissimulatisque plura ac majora adicere: propositum optimi viri et ingentis animi tam diu ferre ingratum, donec feceris gratum. Nec te ista ratio decipiet; succumbunt vitia virtutibus, si illa non cito odisse properaveris.

Illud utique unice tibi placet velut magnifice dictum turpe esse beneficiis vinci. Quod an sit verum, non immerito quæri solet, longeque aliud est, quam mente concipis. Numquam enim in rerum honestarum certamine superari turpe est, dummodo arma non proicias et victus quoque velis vincere.

Non omnes ad bonum propositum easdem adferunt vires, easdem facultates, eandem fortunam, quæ optimorum quoque consiliorum dumtaxat exitus temperat; voluntas ipsa rectum petens laudanda est, etiam si illam alius gradu velociori antecessit. Non ut in certaminibus ad spectaculum editis meliorem palma declarat, quamquam in illis quoque sæpe deteriorem prætulit casus.

Ubi de officio agitur, quod uterque a sua parte esse quam plenissimum cupit, si alter plus potuit et ad manum habuit materiam sufficientem animo suo, si illi, quantum conatus est, fortuna permisit, alter autem voluntate par est, etiam si minora, quam accepit, reddidit aut omnia non reddidit, sed vult reddere et toto in hoc intentus est animo, non magis victus est, quam qui in armis moritur, quem occidere facilius hostis potuit quam avertere.

Quod turpe existimas, id accidere viro bono non potest, ut vincatur. Numquam enim succumbet, numquam renuntiabit; ad ultimum usque vitæ diem stabit paratus et in hac statione morietur magna se accepisse præ se ferens, paria voluisse.

Lacedæmonii vetant suos pancratio aut cæstu decernere, ubi inferiorem ostendit victi confessio. Cursor cretam prior contigit; velocitate illum, non animo antecessit. Luctator ter abiectus perdidit palmam, non tradidit. Cum invictos esse Lacedæmonii cives suos magno æstimarent, ab iis certaminibus removerunt, in quibus victorem facit non judex nec per se ipse exitus, sed vox cedentis et tradere jubentis.

Hoc, quod illi in suis civibus custodiunt, virtus ac bona voluntas omnibus præstat, ne umquam vincantur, quoniam quidem etiam inter superantia animus invictus est. Ideo nemo trecentos Fabios victos dicit, sed occisos; et Regulus captus est a Pœnis, non victus, et quisquis alius sævientis fortunæ vi ac pondere oppressus non submittit animum. In beneficiis idem est.

Plura aliquis accepit, majora, frequentiora; non tamen victus est. Beneficia fortasse beneficiis victa sunt, si inter se data et accepta computes; si dantem et accipientem comparaveris, quorum animi et per se æstimandi sunt, penes neutrum erit palma. Solet enim fieri, ut, etiam cum alter multis vulneribus confossus est, alter leviter quidem saucius pares exisse dicantur, quamvis alter videatur inferior.

Ergo nemo vinci potest beneficiis, si scit debere, si vult referre: si, quem rebus non potest, animo æquat. Hic quam diu in hoc permanet, quam diu tenet voluntatem gratum animum signis approbandi, quid interest, ab utra parte munuscula plura numerentur? Tu multa dare potes, et ego tantum accipere possum; tecum stat fortuna, mecum bona voluntas; tamen tam par tibi sum, quam multis armatissimis nudi aut leviter armati.

Nemo itaque beneficiis vincitur, quia tam gratus est quisque, quam voluit. Nam si turpe est beneficiis vinci, non oportet a præpotentibus viris accipere beneficium, quibus gratiam referre non possis, a principibus dico, a regibus, quos eo loco fortuna posuit, ex quo largiri multa possent pauca admodum et imparia datis recepturi.

Reges et principes dixi, quibus tamen potest opera navari et quorum illa excellens potentia per minorum consensum ministeriumque constat. At sunt quidam extra omnem subducti cupiditatem, qui vix ullis humanis desideriis continguntur; quibus nihil potest præstare ipsa fortuna. Necesse est a Socrate beneficiis vincar, necesse est a Diogene, qui per medias Macedonum gazas nudus incessit calcatis regis opibus.

O! ne ille tunc merito et sibi et ceteris, quibus ad dispiciendam veritatem non erat obfusa caligo, supra eum eminere visus est, infra quem omnia iacebant. Multo potentior, multo locupletior fuit omnia tunc possidente Alexandro; plus enim erat, quod hic nollet accipere, quam quod ille posset dare.

Non est turpe ab his vinci; neque enim minus fortis sum, si cum invulnerabili me hoste committis, nec ideo minus ignis urere potest, si in materiam incidit inviolabilem flammis, nec ideo ferrum secandi vim perdidit, si non recipiens ictum lapis solidusque et invictæ adversus dura naturæ dividendus est. Idem tibi de homine grato respondeo. Non turpiter vincitur beneficiis, si ab his obligatus est, ad quos aut fortunæ magnitudo aut eximia virtus aditum redituris ad se beneficiis clusit.

A parentibus fere vincimur. Nam tam diu illos habemus, quam diu judicamus graves et quam diu beneficia illorum non intellegimus. Cum jam ætas aliquid prudentiæ collegit et apparere cœpit propter illa ipsa eos amari a nobis debere, propter quæ non amabantur, admonitiones, severitatem et inconsultæ adulescentiæ diligentem custodiam, rapiuntur nobis. Paucos usque ad verum fructum a liberis percipiendum perduxit ætas; ceteri filios onere senserunt.

Non est tamen turpe vinci beneficiis a parente; quidni non sit turpe, eum a nullo sit? Quibusdam enim et pares et impares sumus, pares animo, quem solum illi exigunt, quem nos solum promittimus, impares fortuna, quæ si cui obstitit, quominus referret gratiam, non ideo illi tamquam victo erubescendum est. Non est turpe non consequi, dummodo sequaris.

Sæpe necesse est ante alia beneficia petamus, quam priora reddidimus, nec ideo non petimus aut turpiter, quia non reddituri debebimus, quia non per nos erit mora, quominus gratissimi simus, sed interveniet aliquid extrinsecus, quod prohibeat. Nos tamen nec vincemur animo nec turpiter his rebus superabimur, quæ non sunt in nostra potestate.

Alexander Macedonum rex gloriari solebat a nullo se beneficiis victum. Non est, quod nimius animi Macedonas et Græcos et Caras et Persas et nationes discriptas in exercitum suspiciat, nec hoc sibi præstitisse regnum a Thraciæ angulo porrectum usque ad litus incogniti maris judicet. Eadem re gloriari Socrates potuit, eadem Diogenes, a quo utique victus est, Quidni victus sit illo die, quo homo super mensuram jam humanæ superbiæ tumens vidit aliquem, cui nec dare quicquam posset nec eripere?

Archelaus rex Socratem rogavit, ut ad se veniret; dixisse Socrates traditur nolle se ad eum venire, a quo acciperet beneficia, cum reddere illi paria non posset. Primum in ipsius potestate erat non accipere; deinde ipse dare beneficium prior incipiebat, veniebat enim rogatus et id dabat, quod utique ille non erat Socrati redditurus. Etiamnunc Archelaus daturus erat aurum et argentum recepturus contemptum auri et argenti: non poterat referre Archelao Socrates gratias?

Et quid tantum erat accepturus, quantum dabat, si ostendisset hominem vitæ ac mortis peritum utriusque fines tenentem? Si regem in luce media errantem ad rerum naturam admisisset usque eo ejus ignarum, ut, quo die solis defectio fuit,regiam eluderet et filium, quod in luctu ac rebus adversis moris est, tenderet?

Quantum fuisset beneficium, si timentem e latebris suis extraxisset et bonum animum habere jussisset dicens: " Non est ista solis defectio, sed duorum siderum coitus, cum luna humiliore currens via infra ipsum solem orbem suum posuit et illum obiectu sui abscondit; quæ modo partes ejus exiguas, si in transcursu strinxit, obducit, modo plus tegit, si majorem partem sui obiecit, modo excludit totius adspeetum, si recto libramento inter solem terrasque media successit.

Sed jam ista sidera hoc et illo diducet velocitas sua; jam recipient diem terræ, et hic ibit ordo per sæcula dispositosque ac prædictos dies habet, quibus sol intercursu lunæ vetetur omnes radios effundere. Paulum expecta; jam emerget, jam istam velut nubem relinquet, jam exsolutus imp edimentis lucem suam libere mittet."

Socrates parem gratiam Archelao referre non posset, si illum regnare vetuisset? Parum scilicet magnum beneficium a Socrate accipiebat, si ullum dare Socrati potuisset. Quare ergo hoc Socrates dixit? Vir facetus et cujus per figuras sermo procederet, derisor omnium, maxime potentium, maluit illi nasute negare quam contumaciter aut superbe; dixit se nolle beneficia ab eo accipere, cui non posset paria reddere. Timuit fortasse, ne cogeretur accipere, quæ nollet, timuit, ne quid indignum Socrate accipere. Dicet aliquis: " Negasset, si vellet.

" Sed instigasset in se regem insolentem et omnia sua magno æstimari volentem. Nihil ad rem pertinet, utrum dare aliquid regi nolis an accipere a rege; in æquo utramque ponit repulsam, et superbo fastidiri acerbius est quam non timeri. Vis scire, quid vere voluerit? Noluit ire ad voluntariam servitutem is, cujus libertatem civitas libera ferre non potuit!

Satis, ut existimo, hanc partem tractavimus, an turpe esset beneficiis vinci. Quod qui quærit, scit non solere homines sibi ipsos dare beneficium; manifestum enim fuisset non esse turpe a se ipsum vinci.

Atqui apud quosdam Stoicos et de hoc ambigitur, an possit aliquis sibi beneficium dare, an debeat referre sibi gratiam. Quod ut videretur quærendum, illa fecerunt: solemus dicere; " gratias mihi ago " et " de nullo queri possum alio quam de me" et " ego mihi irascor " et " ego a me pœnas exigam " et " odi me," multa præterea ejusmodi, per quæ unusquisque de se tamquam de altero loquitur.

" Si nocere," inquit, " mihi possum, quare non et beneficium mihi dare possim? Præterea quæ, si in alium contulissem, beneficia vocarentur, quare, si in me contuli, non sint? Quod, si ab altero accepissem, deberem, quare, si mihi ipse dedi, non debeam? Quare sim adversus me ingratus, quod non minus turpe est quam in se sordidum esse et in se durum æ sævum et sui neclegentem?

Tam alieni corporis leno male audit quam sui. Nempe reprenditur adsentator et aliena subsequens verba, paratus ad falsa laudator; non minus placens sibi et se suspiciens, ut ita dicam, adsentator suus. Vitia non tantum, cum foris peceant, invisa sunt, sed cum in se retorquentur.

Quem magis admiraberis, quam qui imperat sibi, quam qui se habet in potestate? Gentes facilius est barbaras impatientesque arbitrii alieni regere, quam animum suum continere et tradere sibi. Platon, inquit, agit Socrati gratias, quod ab illo didicit; quare Socrates sibi non agat, quod ipse se docuit? M. Cato ait: ' Quod tibi deerit, a te ipso mutuare.' Quare donare mihi non possim, si commodare possum? Innumerabilia sunt, in quibus consuetudo nos dividit;

dicere solemus: ' Sine, loquar mecum ' et ' Ego mihi aurem pervellam.' Quæ si vera sunt, quemadmodum aliquis sibi irasci debet, sic et gratias agere; quomodo obiurgare se, sic et laudare se; quomodo damno sibi esse, sic et lucro potest. Injuria et beneficium contraria sunt; si de aliquo dicimus: ' Injuriam sibi fecit,' poterimus dicere et: ' Beneficium sibi dedit.' "

Natura prius est, ut quis debeat, deinde, ut gratiam referat; debitor non est sine creditore, non magis quam maritus sine uxore aut sine filio pater; aliquis dare debet, ut aliquis accipiat. Non est dare nec accipere in dexteram manum ex sinistra transferre.

Quomodo nemo se portat, quamvis corpus suum moveat et transferat, quomodo nemo, quamvis pro se dixerit, adfuisse sibi dicitur nec statuam sibi tamquam patrono suo ponit, quomodo æger, cum cura sua convaluit, mercedem a se non exigit, sic in omni negotio, etiam cum aliquid, quod prodesset sibi, fecerit, non tamen debebit referre gratiam sibi, quia non habebit, cui referat.

Ut concedam aliquem dare sibi beneficium, dum dat, et recipit; ut concedam aliquem a se accipere beneficium, dum accipit, reddit. Domi, quod aiunt, versura fit et velut lusorium nomen statim transit; neque enim alius dat quam accipit, sed unus atque idem. Hoc verbum " debere " non habet nisi inter duos locum; quomodo ergo in uno consistet, qui se obligando liberat?

Ut in orbe ac pila nihil imum est, nihil summum, nihil extremum, nihil primum, quia motu ordo mutatur et quæ sequebantur præcedunt et quæ occidebant oriuntur, omnia, quomodocumque ierunt, in idem revertuntur, ita in homine existima fieri; cum illum in multa mutaveris, unus est. Cecidit se: injuriarum cum quo agat, non habet; adligavit et clusit: de vi non tenetur; beneficium sibi dedit: danti protinus reddidit.

Rerum natura nihil dicitur perdere, quia, quidquid illi avellitur, ad illam redit, nec perire quicquam potest, quod, quo excidat, non habet, sed eodem revolvitur, unde discedit. " Quid simile," inquis, " hoc exemplum habet huic propositæ quæstioni? "

Dicam. Puta te ingratum esse: non perit benef icium, habet illud, qui dedit. Puta te recipere nolle: apud te est, antequam redditur. Non potes quicquam amittere, quia, quod detrahitur, nihilo minus tibi adquiritur. Intra te ipsum orbis agitur; accipiendo das, dando accipis.

" Beneficium," inquit, " sibi dare oportet; ergo et referre gratiam oportet." Primum illud falsum est, ex quo pendent sequentia; nemo enim sibi beneficium dat, sed naturæ suæ paret, a qua ad caritatem sui compositus est, unde summa illi cura est nocitura vitandi, profutura appetendi.

Itaque nec liberalis est, qui sibi donat, nec clemens, qui sibi ignoscit, nec misericors, qui malis suis tangitur. Quod aliis præstare liberalitas est, clementia, misericordia, sibi præstare natura est. Beneficium res voluntaria est, at prodesse sibi necessarium est. Quo quis plura beneficia dedit, beneficentior est; quis umquam laudatus est, quod sibi ipse fuisset auxilio? Quod se eripuisset latronibus? Nemo sibi beneficium dat, non magis quam hospitium; nemo sibi donat, non magis quam credit.

Si dat sibi quisque beneficium, semper dat, sine intermissione dat, inire beneficiorum suorum non potest numerum. Quando ergo gratiam referet, cum per hoc ipsum, quo gratiam refert, beneficium det? Quomodo enim discernere poteris, utrum det sibi beneficium an reddat, cum intra eundem hominem res geratur? Liberavi me periculo: beneficium mihi dedi. Iterum me periculo libero: utrum do beneficium an reddo?

Deinde, ut primum illud concedam dare nos nobis beneficium, quod sequitur, non concedam; nam etiam si damus, non debemus. Quare? Quia statim recipimus. Accipere beneficium me oportet, deinde debere, deinde referre; debendi locus non est, quia sine ulla mora recipimus. Dat nemo nisi alteri, debet nemo nisi alteri, reddit nemo nisi alteri. Id intra unum non potest fieri, quod totiens duos exigit.

Beneficium est præstitisse aliquid utiliter; verbum autem " præstitisse " ad alios spectat. Numquid non demens videbitur, qui aliquid sibi vendidisse se dicet? Quia venditio alienatio est et rei suæ iurisque in ea sui ad alium translatio. Atqui, quemadmodum vendere, sic dare aliquid a se dimittere est et id, quod tenueris, habendum alteri tradere. Quod si est, beneficium nemo sibi dedit, quia nemo dat sibi; alioqui duo contraria in uno cœunt, ut sit idem dare et accipere.

Etiamnunc multum interest inter dare et accipere; quidni? eum ex diverso ista verba posita sint. Atqui si quis sibi beneficium dat, nihil interest inter dare et accipere. Paulo ante dicebam quædam ad alios pertinere et sic esse formata, ut tota significatio illorum discedat a nobis: frater sum, alterius, nemo est enim suus frater; par sum, sed alicui, quis enim par est sibi? Quod comparatur, sine altero non intellegitur; quod iungitur, sine altero non est; sic et, quod datur, sine altero non est, et beneficium sine altero non est.

Idem ipso vocabulo apparet, in quo hoc continetur, " bene fecisse "; nemo autem sibi bene facit, non magis quam sibi favet, quam suarum partium est. Diutius hoc et pluribus exemplis licet prosequi.

Quidni? cum inter ea sit habendum beneficium, quæ secundam personam desiderant. Quædam, cum sint honesta, pulcherrima, summæ virtutis, nisi in altero non habent locum. Laudatur et inter maxima humani generis bona fides colitur; num quis ergo dicitur sibi fidem præstitisse?

Venio nunc ad ultimam partem. Qui gratiam refert, aliquid debet impendere, sicut, qui solvit, pecuniam; nihil autem impendit, qui gratiam sibi refert, non magis quam consequitur, qui beneficium a se accepit. Beneficium et gratiæ relatio ultro citro ire debent; intra unum hominem non est vicissitudo. Qui gratiam refert, invicem prodest ei, a quo consecutus est aliquid. Qui sibi gratiam refert, cui prodest? Sibi. Et quis non alio loco relationem gratiæ, alio beneficium cogitat? Qui gratiam refert sibi, sibi prodest. Et quis umquam ingratus hoc noluit facere? Immo quis non ingratus fuit, ut hoc faceret?

"Si gratias," inquit, " nobis agere debemus, et gratiam referre debemus; dicimus autem: ' Ago gratias mihi, quod illam uxorem nolui ducere ' et ' quod cum illo non contraxi societatem.' " Cum hoc dicimus, laudamus nos et, ut factum nostrum comprobemus, gratias agentium verbis abutimur.

Beneficium est, quod potest, cum datum est, et non reddi; qui sibi beneficium dat, non potest non recipere, quod dedit; ergo non est beneficium. Alio tempore beneficium accipitur, alio redditur. In

beneficio et hoc est probabile, hoc suspiciendum, quod aliquis, ut alteri prodesset, utilitatis interim suæ oblitus est, quod alteri dedit ablaturus sibi. Hoc non facit, qui beneficium sibi dat.

Beneficium dare socialis res est, aliquem conciliat, aliquem obligat, sibi dare non est socialis res, neminem conciliat, neminem obligat, neminem in spem inducit, ut dicat: " Hic homo colendus est; illi beneficium dedit, dabit et mihi.

" Beneficium est, quod quis non sua causa dat, sed ejus, cui dat; is autem, qui sibi beneficium dat, sua causa dat; non est ergo beneficium.

Videor tibi jam illud, quod in principio dixeram, mentitus. Dicis me abesse ab eo, qui operæ pretium facit, immo totam operam bona fide perdere. Expecta, et jam hoc verius dices, simul te ad has latebras perduxero, ex quibus cum evaseris, nihil amplius eris adsecutus, quam ut eas difficultates effugeris, in quas licuit non descendere.

Quid enim boni est nodos operose solvere, quos ipse, ut solveres, feceris? Sed quemadmodum quædam in oblectamentum ac iocum sic inligantur, ut eorum solutio imperito difficilis sit, quæ illi, qui implicuit, sine ullo negotio paret, quia commissuras eorum et moras novit, nihilo minus illa habent aliquam voluptatem (temptant enim acumen animorum et intentionem excitant), ita hæc, quæ videntur callida et insidiosa, securitatem ac segnitiam ingeniis auferunt, quibus modo campus, in quo vagentur, sternendus est, modo creperi aliquid et confragosi obiciendum, per quod erepant et sollicite vestigium faciant.

Dicitur nemo ingratus esse; id sic colligitur: " Beneficium est, quod prodest; prodesse autem nemo homini malo potest, ut dicitis Stoici; ergo beneficium non accipit malus, * ingratus est. " Etiamnunc beneficium honesta et probabilis res est; apud malum nulli honestæ rei aut probabili locus est, ergo nec beneficio; quod si accipere non potest, ne reddere quidem debet, et ideo non fit ingratus.

" Etiamnunc, ut dicitis, bonus vir omnia recte facit; si omnia recte facit, ingratus esse non potest. Malo viro beneficium nemo dare potest. Bonus beneficium reddit, malus non accipit; quod si est, nec bonus quisquam ingratus est nec malus. Ita ingratus in rerum natura est nemo, et hoc inane nomen."

Unum est apud nos bonum, honestum. Id pervenire ad malum non potest; desinet enim malus esse, si ad illum virtus intraverit; quam diu autem malus est, nemo illi dare beneficium potest, quia mala bonaque dissentiunt nec in unum eunt. Ideo nemo illi prodest, quia, quidquid ad illum pervenit, id pravo usu corrumpitur.

Quemadmodum stomachus morbo vitiatus et colligens bilem, quoscumque accepit cibos, mutat et omne alimentum in causam doloris trahit, ita animus scævus, quidquid illi commiseris, id onus suum et perniciem et occasionem miseriæ facit. Felieissimis itaque opulentissimisque plurimum æstus subest minusque se inveniunt, quo in majorem materiam inciderunt, qua fluctuarentur.

Ergo nihil potest ad malos pervenire, quod prosit, immo nihil, quod non noceat. Quæcumque enim illis cont igerunt, in naturam suam vertunt et extra speciosa profuturaque, si meliori darentur, illis pestifera sunt. Ideo nec beneficium dare possunt, quoniam nemo potest, quod non habet, dare; hic bene faciendi voluntate caret.

Sed quamvis hæc ita sint, accipere etiam malus tamen quædam potest, quæ beneficiis similia sint, quibus non redditis ingratus erit. Sunt animi bona, sunt corporis, sunt fortunæ. Illa animi bona a stulto ac malo submoventur; ad hæc admittitur, quæ et accipere potest et debet reddere, et, si non reddit, ingratus est. Nec hoc ex nostra tantum constitutione. Peripatetici quoque, qui felicitatis humanæ longe lateque terminos ponunt, aiunt minuta beneficia perventura ad malos; hæc qui non reddit, ingratus est.

Nobis itaque beneficia esse non placet, quæ non sunt animum factura meliorem; commoda tamen illa esse et expetenda non negamus. Hæc et viro bono dare malus potest et accipere a bono, ut pecuniam et vestem et honores et vitam; quæ si non reddit, in ingrati nomen incidet.

"At quomodo ingratum vocas eo non reddito, quod negas esse beneficium? " Quædam, etiam si vera non sunt, propter similitudinem eodem vocabulo comprehensa sunt. Sic pyxidem et argenteam et auream dicimus; sic inlitteratum non ex toto rudem, sed ad litteras altiores non perductum; sic, qui male vestitum et pannosum vidit, nudum vidisse se dicit. Beneficia ista non sunt, habent tamen beneficii speciem.

" Quomodo ista sunt tamquam beneficia, sic et ille tamquam ingratus est, non ingratus." Falsum est, quia illa beneficia et qui dat appellat et qui accipit. Ita, qui veri beneficii speciem fefellit, tam ingratus est quam veneficus, qui soporem, cum venenum esse crederet, miscuit.

Cleanthes vehementius agit. " Licet," inquit, " beneficium non sit, quod accepit, ipse tamen ingratus est, quia non fuit redditurus, etiam si accepisset.

" Sic latro est etiam antequam manus inquinet, quia ad occidendum jam armatus est et habet spoliandi atque interficiendi voluntatem; exercetur et aperitur opere nequitia, non incipit. Sacrilegi dant pœnas, quamvis nemo usque ad deos manus porrigat.

" Quomodo," inquit, " adversus malum ingratus est quisquam, cum a malo dari beneficium non possit? " Ea scilicet ratione, quia ipsum, quod accepit, beneficium non erat, sed vocabatur; qui accipiet ab illo aliquid ex his, quæ apud imperitos sunt, quorum et malis copia est, ipse quoque in simili materia gratus esse debebit et illa, qualiacumque sunt, cum pro bonis acceperit, pro bonis reddere.

Æs alienum habere dicitur et qui aureos debet et qui corium forma publica percussum, quale apud Lacedæmonios fuit, quod usum numeratæ pecuniæ præstat. Quo genere obligatus es, hoc fidem exsolve.

Quid sint beneficia, an et in hanc sordidam humilemque materiam deduci magnitudo nominis clari debeat, ad vos non pertinet; in alios quæritur verum. Vos ad speciem veri componite animum et, dum honestum discitis, quidquid est, in quo nomen honesti jactatur, id colite.

" Quomodo," inquit, " nemo per vos ingratus est, sic rursus omnes ingrati sunt." Nam, ut dicimus, omnes stulti mali sunt; qui unum autem habet vitium, omnia habet; omnes autem stulti et mali sunt; omnes ergo ingrati sunt.

Quid ergo? Non sunt? Non undique humano generi convicium fit? Non publica querella est perisse beneficia et paucissimos esse, qui de bene merentibus non invicem pessime mereantur? Nec est, quod hanc nostram tantum murmurationem putes pro pessimo pravoque numerantium, quidquid citra recti formulam cecidit.

Ecce nescioqui non ex philosophorum domo clamat, ex medio conventu populos gentesque damnatum vox mittitur: Hoc jam amplius est:

beneficia in scelus versa sunt, et sanguini eorum non parcitur, pro quibus sanguis fundendus est; gladio ac venenis beneficia sequimur. Ipsi patriæ manus adferre et fascibus illam suis premere potentia ac dignitas est; humili se ac depresso loco putat stare, quisquis non supra rem publicam stetit; accepti ab illa exercitus in ipsam convertuntur, et imperatoria contio est:

" Pugnate contra coniuges, pugnate contra liberos! Aras, focos, penates armis incessite! " Qui ne triumphatum quidem inire urbem injussu senatus deberetis quibusque victorem exercitum reducentibus curia extra muros præberetur, nunc civibus cæsis perfusi cruore cognato urbem subrectis intrate vexillis.

Obmutescat inter militaria signa libertas, et ille victor pacatorque gentium populus remotis procul bellis, omni terrore compresso, intra muros obsessus aquilas suas horreat.

Ingratus est Coriolanus, sero et post sceleris pænitentiam pius; posuit arma, sed in medio parricidio posuit. Ingratus Catilina; parum est illi capere patriam, nisi verterit, nisi Allobrogum in illam cohortes immiserit et trans Alpes accitus hostis vetera et ingenita odia satiaverit ac diu debitas inferias Gallicis bustis duces Romanos persolverit.

Ingratus C. Marius ad consulatus a caliga perductus, qui, nisi Cimbricis cædibus Romana funera æquaverit, nisi civilis exitii et trucidationis non tantum dederit signum, sed ipse signum fuerit, parum mutatam ac repositam in priorem locum fortunam suam sentiet.

Ingratus L. Sulla, qui patriam duri oribus remediis, quam pericula erant, sanavit, qui, cum a Prænestina arce usque ad Collinam portam per sanguinem humanum incessisset, alia edidit in urbe prœlia, alias cædes: legiones duas, quod crudele est, post victoriam, quod nefas, post fidem in angulo congestas contrucidavit et proscriptionem commentus est, di magni, ut, qui civem Romanum occidisset, impunitatem, pecuniam, tantum non civicam acciperet!

Ingratus Cn. Pompeis, qui pro tribus consulatibus, pro triumphis tribus, pro tot honoribus, quos ex maxima parte immaturus invaserat, hanc gratiam rei publicæ reddidit, ut in possessionem ejus alios quoque induceret quasi potentiæ suæ detracturus invidiam, si, quod nulli licere debebat, pluribus licuisset; dum extraordinaria concupiscit imperia, dum provincias, ut eligat, distribuit, dum ita cum tertio rem publicam dividit, ut tamen in sua domo duæ partes essent, eo redegit populum Romanum, ut salvus esse non posset nisi beneficio servitutis.

Ingratus ipse Pompei hostis ac victor; a Gallia Germaniaque bellum in urbem circumegit, et ille plebicola, ille popularis castra in circo Flaminio posuit propius, quam Porsinæ fuerant. Temperavit quidem jus crudelitatemque victoriæ; quod dicere solebat, præstitit: neminem occidit nisi armatum. Quid ergo est? Ceteri arma cruentius exercuerunt, satiata tamen aliquando abiecerunt; hic gladium cito condidit, numquam posuit.

Ingratus Antonius in dictatorem suum, quem jure cæsum pronuntiavit, interfectores ejus in provincias et imperia dimisit; patriam vero proscriptionibus, incursionibus, bellis laceratam post tot mala destinavit ne Romanis quidem regibus, ut, quæ Achæis, Rhodiis, plerisque urbibus claris jus integrum libertatemque cum immunitate reddiderat, ipsa tributum spadonibus penderet!

Deficiet dies enumerantem ingratos usque in ultima patriæ exitia. Æque immensum erit, si percurrere cœpero, ipsa res publica quam ingrata in optimos ac devotissimos sibi fuerit quamque non minus sæpe peccaverit, quam in ipsam peccatum est.

Camillum in exilium misit, Scipionem dimisit; exsulavit post Catilinam Cicero, diruti ejus penates, bona direpta, factum, quidquid victor Catilina fecisset; Rutilius innocentiæ pretium tulit in Asia latere; Catoni populus Romanus præturam negavit, consulatum pernegavit.

Ingrati publice sumus. Se quisque interroget: nemo non aliquem queritur ingratum. Atqui non potest fieri, ut omnes querantur, nisi querendum est de omnibus: omnes ergo ingrati sunt. Ingrati sunt tantum? Et cupidi omnes et maligni omnes et timidi omnes, illi in primis, qui videntur audaces. Adice: et ambitiosi omnes sunt et impii omnes. Sed non est, quod irascaris; ignosce illis, omnes insaniunt.

Nolo te ad incerta revocare, ut dicam: " Vide, quam ingrata sit juventus! Quis non patris sui supremum diem, ut innocens sit, optat? Ut moderatus sit, expectat? Ut pius, cogitat? Quotus quisque uxoris optimæ mortem timet, ut non et computet? Cui, rogo, litigatori defenso tam magni beneficii ultra res proximas memoria duravit? "

Illud in confesso est: quis sine querella moritur? Quis extremo die dicere audet: Vixi et quem dederat cursum fortuna peregi? Quis non recusans, quis non gemens exit? Atqui hoc ingrati est non esse contentum præterito tempore. Semper pauci dies erunt, si illos numeraveris.

Cogita non esse summum bonum in tempore; quantumcumque est, boni consules. Ut prorogetur tibi dies mortis, nihil proficitur ad felicitatem, quoniam mora non fit beatior vita sed longior.

Quanto satius est gratum adversus perceptas voluptates non aliorum annos computare, sed suos benigne æstimare et in lucro ponere! " Hoc me dignum judicavit deus, hoc satis est; potuit plus, sed hoc quoque beneficium est." Grati simus adversus deos, grati adversus homines, grati adversus eos, qui aliquid nobis præstiterunt, grati etiam adversus eos, qui nostris præstiterunt.

" In infinitum jus," inquit, " me obligas, cum dicis: ' et nostris '; itaque pone aliquem finem. Qui filio beneficium dat, ut dicis, et patri ejus dat: primum, de quo quæro. Deinde illud utique mihi determinari volo: si et patri beneficium datur, numquid et fratri? Numquid et patruo? Numquid et avo? Numquid et uxori et socero? Dic mihi, ubi debeam desinere, quousque personarum senem sequar."

Si agrum tuum coluero, tibi beneficium dedero; si domum tuam ardentem restinxero aut, ne concidat, excepero, tibi beneficium dabo; si servum tuum sanavero, tibi imputabo; si filium tuum servavero, non habebis beneficium meum?

" Dissimilia ponis exempla, quia, qui agrum meum colit, agro beneficium non dat sed mihi; et qui domum meam, quo minus ruat, fulcit, præstat mihi, ipsa enim domus sine sensu est; debitorem me habet, quia nullum habet; et qui agrum meum colit, non illum, sed me demereri vult. Idem de servo dicam: mei mancipii res est, mihi servatur; ideo ego pro illo debeo. Filius ipse beneficii capax est; itaque ille accipit, ego beneficio lætor et contingor, non obligor."

Velim tamen, tu, qui debere te non putas, respondeas mihi. Filii bona valetudo, felicitas, patrimonium pertinet ad patrem; felicior futurus est, si salvum filium habuerit, infelicior, si amiserit. Quid ergo? Qui et felicior fit a me et infelicitatis maximæ periculo liberatur, non accipit beneficium?

" Non," inquit; " quædam enim in alios conferuntur, sed ad nos usque permanant; ab eo autem exigi quidque debet, in quem confertur, sicut pecunia ab eo petitur, cui credita est, quamvis ad me illa aliquo modo venerit. Nullum beneficium est, cujus non commodum et proximos tangat, non numquam etiam longius positos;

non quæritur, quo beneficium ab eo, cui datum est, transierit, sed ubi primo collocetur; a reo tibi ipso et a capite repetitio est." Quid ergo? Oro te, non dicis: " Filium mihi donasti, et, si hic perisset, victurus non fui "? Pro ejus vita beneficium non debes, cujus vitam tuæ præfers? Etiamnunc, cum filium tuum servavi, ad genua procumbis, dis vota solvis tamquam ipse servatus; illæ voces exeunt tibi:

" Nihil mea interest, an me servaveris; duos servasti, immo me magis." Quare ista dicis, si non accipis beneficium? " Quia et, si filius meus pecuniam mutuam sumpserit, creditori numerabo, non tamen ideo ego debuero; quia et, si filius meus in adulterio deprensus erit, erubescam, non ideo ego ero adulter.

Dico me tibi obligatum pro filio, non quia sum, sed quia volo me offerre tibi debitorem voluntarium. At pervenit ad me summa ex incolumitate ejus voluptas, summa utilitas, et orbitatis gravissimum vulnus effugi. Non quæritur nunc, an profueris mihi, sed an beneficium dederis; prodest enim et animal et lapis et herba, nec tamen beneficium dant, quod numquam datur nisi a volente.

Tu autem non vis patri, sed filio dare, et interim ne nosti quidem patrem. Itaque cum dixeris: ' Patri ergo beneficium non dedi filium ejus servando? ' contra oppone: ' Patri ergo beneficium dedi, quem non novi, quem non cogitavi? ' Et quid quod aliquando eveniet, ut patrem oderis, filium serves? Beneficium ei videberis dedisse, cui tunc inimicissimus eras, cum dares? "

Sed ut dialogorum altercatione seposita tamquam juris consultus respondeam, mens spectanda est dantis; beneficium ei dedit, cui datum voluit. Si in patris honorem fecit, pater accepit beneficium; si filii in usum, pater beneficio in filium conlato non obligatur, etiam si fruitur. Si tamen occasionem habuerit, volet et ipse præstare aliquid, non tamquam solvendi necessitatem habeat, sed tamquam incipiendi causam. Repeti a patre beneficium non debet; si quid pro hoc benigne facit, justus, non gratus est.

Nam illud finiri non potest: si patri do beneficium, et matri et avo et avunculo et liberis et adfinibus et amicis et servis et patriæ. Ubi ergo beneficium incipit stare? Sontes enim ille inexplicabilis subit, cui difficile est modum imponere, quia paulatim surrepit et non desinit serpere.

Illud solet quæri: " Fratres duo dissident; si alterum servo, an dem beneficium ei, qui fratrem invisum non perisse moleste laturus est." Non est dubium, quin beneficium sit etiam invito prodesse, sicut non dedit beneficium, qui invitus profuit.

" Beneficium," inquit, " vocas, quo ille offenditur, quo torquetur? " Multa beneficia tristem frontem et asperam habent, quemadmodum secare et urere, ut sanes, et vinclis cœrcere. Non est spectandum, an doleat aliquis beneficio accepto, sed an gaudere debeat; non est malus denarius, quem barbarus et ignarus formæ publicæ reiecit. Beneficium et odit et accepit, si modo id prodest, si is, qui dabat, ut prodesset, dedit. Nihil refert, an bonam rem malo animo quis accipiat.

Agedum, hoc in contrarium verte. Odit fratrem suum, quem illi habere expedit; hunc ego occidi: non est beneficium, quamvis ille dicat esse et gaudeat. Insidiosissime nocet, cui gratiæ aguntur pro injuria!

" Video: prodest aliqua res et ideo beneficium est; nocet et ideo non est beneficium. Ecce, quod nec prosit nec noceat, dabo, et tamen beneficium erit. Patrem alicujus in solitudine exanimem inveni, corpus ejus sepelivi. Nec ipsi profui (quid enim illius intererat, quo genere dilaberetur?) nec filio (quid enim illi per hoc commodi accessit?)." Dicam, quid consecutus sit: officio sollemni et necessario per me functus est;

præstiti patri ejus, quod ipse præstare voluisset nec non et debuisset. Hoc tamen ita beneficium est, si non misericordiæ et humanitati dedi, ut quodlibet cadaver absconderem, sed si corpus adgnovi, si filio tunc hoc præstare me cogitavi. At si terram ignoto mortuo inieci, nullum in hoc habeo hujus officii debitorem in publicum humanus.

Dicet aliquis: " Quid tanto opere quæris, cui dederis beneficium, tamquam repetiturus aliquando? Sunt, qui numquam judicent esse repetendum, et has causas adferunt. Indignus etiam repetenti non reddet, dignus ipse per se referet. Præterea, si bono viro dedisti, expecta, ne injuriam illi facias appellando, tamquam sua sponte redditurus non fuisset. Si malo viro dedisti, plectere; beneficium vero ne corruperis creditum faciendo. Præterea lex, quod non jussit repeti, vetuit."

Verba sunt ista. Quam diu me nihil urguet, quam diu fortuna nihil cogit, perdam potius beneficium quam repetam. Sed si de salute liberorum agitur, si in periculum uxor deducitur, si patriæ salus ac libertas mittit me etiam, quo ire nollem, imperabo pudori meo et testabor omnia me fecisse, ne opus esset mihi auxilio hominis ingrati; novissime recipiendi beneficii necessitas repetendi verecundiam vincet. Deinde, eum bono viro beneficium do, sic do tamquam numquam repetiturus, nisi fuerit necesse.

" Sed lex," inquit, " non permittendo exigere vetuit." Multa legem non habent nec actionem, ad quæ consuetudo vitæ humanæ omni lege valentior dat aditum. Nulla lex jubet amicorum secreta non eloqui; nulla lex jubet fidem etiam inimico præstare; quæ lex ad id præstandum nos, quod alicui promisimus, adligat? Nulla. Querar tamen cum eo, qui arcanum sermonem non continuerit, et fidem datam nec servatam indignabor.

" Sed ex beneficio," inquit, " creditum facis." Minime; non enim exigo, sed repeto, et ne repeto quidem, sed admoneo. Num ultima quoque me necessitas in hoc aget, ut ad eum veniam, cum quo mihi diu luctandum sit? Si quis tam ingratus est, ut illi non sit satis admoneri, eum transibo nec dignum judicabo, qui gratus esse cogatur.

Quomodo fenerator quosdam debitores non appellat, quos scit decoxisse et in quorum pudorem nihil superest, nisi quod pereat, sic ego quosdam ingratos palam ac pertinaciter præteribo nec ab ullo beneficium repetam, nisi a quo non ablaturus ero, sed recepturus.

Multi sunt, qui nec negare sciant, quod acceperunt, nec referre, qui nec tam boni sunt quam grati nec tam mali quam ingrati, segnes et tardi, lenta nomina, non mala. Hos ego non appellabo, sed commonefaciam et ad officium aliud agentes reducam. Qui statim mihi sic respondebunt: " Ignosce; non mehercules scivi hoc te desiderare, alioqui ultro obtulissem; rogo, ne me ingratum existimes; memini, quid mihi præstiteris." Hos ego quare dubitem et sibi meliores et mihi facere? Quemcumque potuero, peccare prohibebo;

multo magis amicum, et ne peccet et ne in me potissimum peccet. Alterum illi beneficium do, si illum ingratum esse non patior; nec dure illi exprobrabo, quod præstiti, sed quam potuero mollissime. Ut potestatem referendæ gratiæ faciam, renovabo memoriam ejus et petam beneficium; ipse me intelleget repetere.

Aliquando utar verbis durioribus, si emendari illum posse speravero; nam deploratum propter hoc quoque non exagitabo, ne ex ingrato inimicum faciam.

Quod si admonitionis quoque sugillationem ingratis remittimus, segniores ad reddenda beneficia faciemus; quosdam vero sanabiles et qui fieri boni possint, si quid illos momorderit, perire patiemur admonitione sublata, qua et pater filium aliquando correxit et uxor maritum aberrantem ad se reduxit et amicus languentem amici fidem erexit.

Quidam, ut expergiscantur, non feriendi, sed commovendi sunt; eodem modo quorundam ad referendam gratiam fides non cessat, sed languet. Hanc pervellamus. " Noli munus tuum in injuriam vertere; injuria est enim, si in hoc non repetis, ut ingratus sim. Quid, si ignoro, quid desideres? Quid, si occupationibus districtus et in aha vocatus occasionem non observavi? Ostende mihi, quid possim, quid velis. Quare desperes, antequam temptes?

Quare properas et beneficium et amicum perdere? Unde scis, nolim an ignorem, animus an facultas desit mihi? Experire." Admonebo ergo non amare, non palam, sine convicio, sic, ut se redisse in memoriam, non reduci putet.

Causam dicebat apud divum Julium ex veteranis quidam paulo violentior adversus vicinos suos et causa premebatur. " Meministi," inquit, " imperator, in Hispania, talum extorsisse te circa Sucronem?" Cum Cæsar meminisse se dixisset: " Meministi quidem sub quadam arbore minimum umbræ spargente cum velles residere ferventissimo sole et esset asperrimus locus, in quo ex rupibus acutis unica illa arbor eruperat, quendam ex commilitonibus pænulam suam substravisse? "

Cum dixisset Cæsar: " Quidni meminerim? Et quidem siti confectus, quia impeditus ire ad fontem proximum non poteram, repere manibus volebam, nisi commilito, homo fortis ac strenuus, aquam mihi in galea sua adtulisset ", " Potes ergo," inquit, " imperator, adgnoscere illum hominem aut illam galeam? " Cæsar ait se non posse galeam adgnoscere, hominem pulchre posse, et adjecit, puto obiratus, quod se a cognitione media ad veterem fabulam abduceret:

" Tu utique ille non es." " Merito/' inquit, " Cæsar, me non adgnoscis; nam cum hoc factum est, integer eram; postea ad Mundam in acie oculus mihi effossus est et in capite lecta ossa. Nec galeam illam, si videris, adgnosces; machæra enim Hispana divisa est." Vetuit illi exhiberi negotium Cæsar et agellos, in quibus vicinalis via causa rixæ ac litium fuerat, militi suo donavit.

Quid ergo? Non repeteret beneficium ab imperatore, cujus memoriam multitudo rerum confuderat, quem fortuna ingentes exercitus disponentem non patiebatur singulis militibus occurrere? Non est hoc repetere beneficium, sed resumere bono loco positum et paratum, ad quod tamen, ut sumatur, manus porrigenda est. Repetam itaque, quia hoc aut ex magna necessitate facturus ero aut illius causa, a quo repetam.

Ti. Cæsar inter initia dicenti cuidam: " Meministi" antequam plures notas familiaritatis veteris proferret: " Non memini," inquit, " quid fuerim." Ab hoc quidni non esset repetendum beneficium? Optanda erat oblivio; aversabatur omnium amicorum et æqualium notitiam et illam solam præsentem fortunam suam adspici, illam solam cogitari ac narrari volebat. Inquisitorem habebat veterem amicum!

Magis tempestive repetendum est beneficium quam petendum. Adhibenda verborum moderatio, ut nec gratus possit offendi nec ingratus dissimulare. Tacendum erat et expectandum, si inter sapientes viveremus; et tamen sapientibus quoque indicare melius fuisset, quid rerum nostrarum status posceret.

Deos, quorum notitiam nulla res effugit, rogamus, et illos vota non exorant, sed admonent. Dis quoque, inquam, Homericus ille sacerdos adlegat officia et aras religiose cultas. Moneri velle ac posse secunda virtus est.

Equus obsequens facile et parens huc illuc frenis leniter motis flectendus est. Paucis animus sui rector optimus; proximi sunt, qui admoniti in viam redeunt; his non est dux detrahendus.

Opertis oculis inest acies, sed sine usu; quam lumen diei iis immissum ad ministeria sua evocat. Instrumenta cessant, nisi illa in opus suum artifex movit. Inest interim animis voluntas bona, sed torpet modo deliciis ac situ, modo officii inscitia. Hanc utilem facere debemus nec irati relinquere in vitio, sed ut magistri patienter ferre offensationes puerorum discentium memoriæ labentis; quæ quemadmodum sæpe subiecto uno aut altero verbo ad contextum reddendæ orationis adducta est, sic ad referendam gratiam admonitione revocanda est.

Liber VI

Quædam, Liberalis, virorum optime, exercendi tantum ingenii causa quæruntur et semper extra vitam iacent; quædam et, dum quæruntur, oblectamento sunt et quæsita usui. Omnium tibi copiam faciam; tu illa, utcumque tibi visum erit, aut peragi jubeto aut ad explicandum ludorum ordinem induci. Quin his quoque, si abire protinus jusseris, non nihil actum erit; nam etiam quæ discere supervacuum est, prodest cognoscere. Ex vultu igitur tuo pendebo; prout ille suaserit mihi, alia detinebo diutius, alia expellam et capite agam.

An beneficium eripi posset, quæsitum est. Quidam negant posse; non enim res est, sed actio. Quomodo aliud est munus, aliud ipsa donatio, aliud qui navigat, aliud navigatio, et, quamvis in morbo æger sit, non tamen idem est æger et morbus, ita aliud est beneficium ipsum, aliud quod ad unumquemque nostrum beneficio pervenit. Illud incorporale est, irritum non fit;

materia vero ejus huc et illuc jactatur et dominum mutat. Itaque eum eripis, ipsa rerum natura revocare, quod dedit, non potest. Beneficia sua interrumpit, non rescindit: qui moritur, tamen vixit; qui amisit oculos, tamen vidit. Quæ ad nos pervenerunt, ne sint, effici potest, ne fuerint, non potest; pars autem beneficii et quidem certissima est, quæ fuit.

Non numquam usu beneficii longiore prohibemur, beneficium quidem ipsum non eraditur. Licet omnes in hoc vires suas natura advocet, retro illi agere se non licet. Potest eripi domus et pecunia et mancipium et quidquid est, in quo hæsit beneficii nomen; ipsum vero stabile et immotum est; nulla vis efficiet, ne hic dederit, ne ille acceperit.

Egregie mihi videtur M. Antonius apud Rabirium poetam, cum fortunam suam transeuntem alio videat et sibi nihil relictum præter jus mortis, id quoque, si cito occupaverit, exclamare: Hoc habeo, quodcumque dedi. O! quantum habere potuit, si voluisset! Hæ sunt divitiæ certæ in quacumque sortis humanæ levitate uno loco permansuræ; quæ cum majores fuerint, hoc minorem habebunt invidiam. Quid tamquam tuo parcis? Procurator es.

Omnia ista, quæ vos tumidos et supra humana elatos oblivisci cogunt vestræ fragilitatis, quæ ferreis claustris custoditis armati, quæ ex alieno sanguine rapta vestro defenditis, propter quæ classes cruentaturas maria deducitis, propter quæ quassatis urbes ignari, quantum telorum in aversos fortuna comparet, propter quæ ruptis totiens adfinitatis, amicitiæ, collegii fœderibus inter contendentes duos terrarum orbis elisus est, non sunt vestra. In depositi causa sunt jam jamque ad alium dominum spectantia; aut hostis illa aut hostilis animi successor invadet.

Quæris, quomodo illa tua facias? Dona dando. Consule igitur rebus tuis et certam tibi earum atque inexpugnabilem possessionem para honestiores illas, non solum tutiores facturus.

Istud, quod suspicis, quo te divitem ac potentem putas, quam diu possides, sub nomine sordido iacet. Domus est, servus est, nummi sunt; cum donasti, beneficium est.

Pateris," inquit, " nos aliquando beneficium non debere ei, a quo accepimus; ergo ereptum est." Multa sunt, propter quæ beneficium debere desinimus, non quia ablatum sed quia corruptum est. Aliquis reum me defendit, sed uxorem meam per vim stupro violavit; non abstulit beneficium, sed opponendo illi parem injuriam solvit me debito, et, si plus læsit, quam ante profuerat, non tantum gratia extinguitur, sed ulciscendi querendique libertas fit, ubi in comparatione beneficii præponderavit injuria; ita non aufertur beneficium, sed vincitur. Quid?

non tam duri quidam et tam scelerati patres sunt, ut illos aversari et eiurare jus fasque sit? Numquid ergo illi abstulerunt, quæ dederant? Minime, sed impietas sequentium temporum commendationem omnis prioris officii sustulit. Non beneficium tollitur, sed beneficii gratia, et efficitur, non ne habeam, sed ne debeam. Tamquam pecuniam aliquis mihi credidit, sed domum meam incendit. Pensatum est creditum damno; nec reddidi illi, nec tamen debeo.

Eodem modo et hic, qui aliquid benigne adversus me fecit, aliquid liberaliter, sed postea multa superbe, contumeliose, crudeliter, eo me loco posuit, ut proinde liber adversus eum essem, ac si nihil accepissem; vim beneficiis suis attulit.

Colonum suum non tenet quamvis tabellis manentibus, qui segetem ejus proculcavit, qui succidit arbusta, non quia recepit, quod pepigerat, sed quia, ne reciperet, effecit. Sic debitori suo creditor sæpe damnatur, ubi plus ex alia causa abstulit, quam ex crediti petit.

Non tantum inter creditorem et debitorem judex sedet, qui dicat: " Pecuniam credidisti. Quid ergo est? Pecus abegisti, servum ejus occidisti, argentum, quod non emeras, possides; æstimatione facta debitor discede, qui creditor veneras "; inter beneficia quoque et injurias ratio confertur.

Sæpe, inquam, beneficium manet nec debetur; si secuta est dantem pænitentia, si miserum se dixit, quod dedisset, si, cum daret, suspiravit, vultum adduxit, perdere se credidit, non donare, si sua causa aut certe non mea dedit, si non desiit insultare, gloriari, ubique jactare et acerbum munus suum facere, manet beneficium, quamvis non debeatur, sicuti quædam pecuniæ, de quibus jus creditori non dicitur, debentur, sed non exiguntur.

Dedisti beneficium, injuriam postea fecisti; et beneficio gratia debebatur et injuriæ ultio; nec ego illi gratiam debeo nec ille mihi pœnam: alter ab altero absolvitur. Cum dicimus:

" Beneficium illi reddidi," non hoc dicimus illud nos, quod acceperamus, reddidisse, sed aliud pro illo. Reddere est enim rem pro re dare; quidni? cum omnis solutio non idem reddat, sed tantundem. Nam et pecuniam dicimur reddidisse, quamvis numeraverimus pro argenteis aureos, quamvis non intervenerint nummi, sed delegatione et verbis perfecta solutio sit.

Videris mihi dicere: " Perdis operam; quorsus enim pertinet scire me, an maneat, quod non debetur? Juris consultorum istæ acutæ ineptiæ sunt, qui hereditatem negant usu capi posse sed ea, quæ in hereditate sunt, tamquam quicquam aliud sit hereditas, quam ea, quæ in hereditate sunt.

Illud potius mihi distingue, quod potest ad rem pertinere, cum idem homo beneficium mihi dedit et postea fecit injuriam, utrum et beneficium illi reddere debeam et me ab illo nihilo minus vindicare ac veluti duobus nominibus separatim respondere an alterum alteri contribuere et nihil negotii habere, ut beneficium injuria tollatur, beneficio injuria. Illud enim video in hoc foro fieri; quid in vestra schola juris sit, vos sciatis.

Separantur actiones nec de eo, quod agimus, et de eo, quod nobiscum agitur, confunditur formula. Si quis apud me pecuniam deposuerit, idem postea furtum mihi fecerit, et ego cum illo furti agam et ille mecum depositi."

Quæ proposuisti, mi Liberalis, exempla certis legibus continentur, quas necesse est sequi. Lex legi non miscetur, utraque sua via it. Depositum habet actionem propriam tam mehercules quam furtum. Beneficium nulli legi subiectum est, me arbitro utitur; licet mihi inter se comparare, quantum profuerit mihi quisque aut quantum nocuerit, tum pronuntiare, utrum plus debeatur mihi an debeam.

In illis nihil est nostræ potestatis, eundum est, qua ducimur; in beneficio tota potestas mea est, ego judico. Itaque non separo illa nec diduco, sed injurias et beneficia ad eundem judicem mitto. Alioqui jubes me eodem tempore et amare et odisse et queri et gratias agere, quod natura non recipit. Potius comparatione facta inter se beneficii et injuriæ videbo, an mihi etiam ultro debeatur.

Quomodo, si quis scriptis nostris alios superne imprimit versus, priores litteras non tollit, sed abscondit, sic beneficium superveniens injuria apparere non patitur.

Vultus tuus, cui regendum me tradidi, colligit rugas et trahit frontem, quasi longius exeam. Videris mihi dicere: Quo tantum mihi dexter abis? Huc derige cursum, litus ama. Non possum magis. Itaque, si huic satis factum existimas, illo transeamus, an ei debeatur aliquid, qui nobis invitus profuit. Hoc apertius potui dicere, nisi propositio deberet esse confusior, ut distinctio statim subsecuta ostenderet utrumque quæri, et an ei deberemus, qui nobis, dum non vult, profuit, et an ei, qui, dum nescit. Nam si quis coactus aliquid boni fecit;

quin nos non obliget, manifestius est, quam ut ulla in hoc verba impendenda sint. Et hæc quæstio facile expedietur et si qua similis huic moveri potest, si totiens illo cogitationem nostram converterimus beneficium nullum esse, nisi quod ad nos primum aliqua cogitatio defert, deinde amica et benigna.

Itaque nec fluminibus gratias agimus, quamvis aut magna navigia patiantur et ad subvehendas copias largo ac perenni alveo currant aut piscosa et amœna pinguibus arvis interfluant; nec quisquam Nilo beneficium debere se judicat, non magis quam odium, si immodicus superfluxit tardeque decessit; nec ventus beneficium dat, licet lenis et secundus adspiret, nec utilis et salubris cibus. Nam qui beneficium mihi daturus est, debet non tantum prodesse, sed velle. Ideo nec mutis animalibus quicquam debetur: et quam multos e periculo velocitas equi rapuit! nec arboribus: et quam multos æstu laborantes ramorum opacitas texit!

Quid autem interest, utrum mihi, qui nescit, profuerit, an qui scire non potuit, cum utrique velle defuerit? Quid interest, utrum me jubeas navi aut vehiculo aut lanceæ debere beneficium an ei, qui æque quam ista propositum bene faciendi nullum habuit, sed profuit casu?

Beneficium aliquis nesciens accipit, nemo a nesciente. Quomodo multos fortuita sanant nec ideo remedia sunt, et in flumen alicui cecidisse frigore magno causa sanitatis fuit, quomodo quorundam flagellis quartana discussa est et metus repentinus animum in aliam curam avertendo suspectas horas fefellit nec ideo quicquam horum, etiam si saluti fuit, salutare est, sic quidam nobis prosunt, dum nolunt, immo quia nolunt; non tamen ideo illis beneficium debemus, quod perniciosa illorum consilia fortuna deflexit in melius.

An existimas me debere ei quicquam, cujus manus, cum me peteret, percussit hostem meum, qui nocuisset, nisi errasset? Sæpe testis, dum aperte peierat, etiam veris testibus abrogavit fidem et reum velut factione circumventum miserabilem reddidit.

Quosdam ipsa, quæ premebat, potentia eripuit, et judices, quem damnaturi erant causæ, damnare gratiæ noluerunt. Non tamen hi beneficium reo dederunt, quamvis profuerint, quia, quo missum sit telum, non quo pervenerit, quæritur, et beneficium ab injuria distinguit non eventus sed animus.

Adversarius meus, dum contraria dicit et judicem superbia offendit et in unum testem temere rem1 demittit, causam meam erexit; non quæro, an pro me erraverit: contra me voluit.

Nempe, ut gratus sim, velle debeo idem facere, quod ille, ut beneficium daret, debuit. Num quid est iniquius homine, qui eum odit, a quo in turba calcatus aut respersus aut, quo nollet, impulsus est? Atqui quid est aliud, quod illum querellæ eximat, cum in re sit injuria, quam nescisse, quid faceret?

Eadem res efficit, ne hic beneficium dederit, ne ille injuriam fecerit; et amicum et inimicum voluntas facit. Quam multos militiæ morbus eripuit! Quosdam, ne ad ruinam domus suæ occurrerent, inimicus vadimonio tenuit; ne in piratarum manus pervenirent, quidam naufragio consecuti sunt; nec his tamen beneficium debemus, quia extra sensum officii casus est, nec inimico, cujus nos lis servavit, dum vexat ac detinet.

Non est beneficium, nisi quod a bona voluntate proficiscitur, nisi illud adcognoscit, qui dedit. Profuit aliquis mihi, dum nescit: nihil illi debeo. Profuit, cum vellet nocere: imitabor ipsum.

Ad primum illum revertamur. Ut gratiam referam, aliquid facere me vis? Ipse, ut beneficium mihi daret, nihil fecit! Ut ad alterum transeamus, vis me huic gratiam referre, ut, quod a nolente accepi, volens reddam? Nam quid de tertio loquar, qui ab injuria in beneficium delapsus est?

Ut beneficium tibi debeam, parum est voluisse te dare; ut non debeam, satis est noluisse. Beneficium enim voluntas nuda non efficit, sed, quod beneficium non esset, si optimæ ac plenissimæ voluntati fortuna defuisset, id æque beneficium non est, nisi fortunam voluntas antecessit. Non enim profuisse te mihi oportet, ut ob hoc tibi obliger, sed ex destinato profuisse.

Cleanthes exemplo ejusmodi utitur: " Ad quærendum," inquit, " et accersendum ex Academia Platonem duos pueros misi. Alter totam porticum perscrutatus est, alia quoque loca, in quibus illum inveniri posse sperabat, percucurrit et domum non minus lassus quam irritus redit;

alter apud proximum circulatorem resedit et, dum vagus atque erro vernaculis congregatur et ludit, transeuntem Platonem, quem non quæsierat, invenit. Illum, inquit, laudabimus puerum, qui, quantum in se erat, quod jussus est, fecit; hunc feliciter inertem castigabimus."

Voluntas est, quæ apud nos ponit officium; cujus vide quæ condicio sit, ut me debito obstringat. Parum est illi velle, nisi profuit; parum est profuisse, nisi voluit. Puta enim aliquem donare voluisse nec donasse; animum quidem ejus habeo, sed beneficium non habeo, quod consummat et res et animus.

Quemadmodum ei, qui voluit mihi quidem pecuniam credere, sed non dedit, nihil debeo, ita ei, qui voluit mihi beneficium dare, sed non potuit, amicus quidem ero sed non obligatus; et volam illi aliquid præstare (nam et ille voluit mihi), ceterum, si benigniore usus fortuna præstitero, beneficium dedero, non gratiam rettulero. Ille mihi gratiam referre debebit; hinc initium fiet, a me numerabitur.

Intellego jam, quid velis quærere; non opus est te dicere; vultus tuus loquitur. " Si quis sua nobis causa profuit, eine," inquis, " debetur aliquid? Hoc enim sæpe te conquerentem audio, quod quædam homines sibi præstant, aliis imputant." Dicam, mi Liberalis; sed prius istam quæstiunculam dividam et rem æquam ab iniqua separabo.

Multum enim interest, utrum aliquis beneficium nobis det sua causa an et sua. Ille, qui totus ad se spectat et nobis prodest, quia aliter prodesse sibi non potest, eo mihi loco est, quo, qui pecori suo hibernum et æstivum pabulum prospicit; eo loco est, quo, qui captivos suos, ut commodius veneant, pascit et ut opimos boves saginat ac defricat, quo lanista, qui familiam summa cura exercet atque ornat. Multum, ut ait Cleanthes, a beneficio distat negotiatio.

Rursus non sum tam iniquus, ut ei nihil debeam, qui, cum mihi utilis esset, fuit et sibi; non enim exigo, ut mihi sine respectu sui consulat, immo etiam opto, ut beneficium mihi datum vel magis danti profuerit, dum modo id, qui dabat duos intuens dederit et inter me seque diviserit.

Licet id ipse ex majore parte possideat, si modo me in consortium admisit, si duos cogitavit, ingratus sum, non solum iniustus, nisi gaudeo hoc illi profuisse, quod proderat mihi. Summæ malignitatis est non vocare beneficium, nisi quod dantem aliquo incommodo adfecit.

Alteri illi, qui beneficium dat sua causa, respondebo: " Usus me quare potius te mihi profuisse dicas quam me tibi? " " Puta," inquit, " aliter fieri non posse me magistratum, quam si decem captos cives ex magno captivorum numero redemero; nihil debebis mihi, cum te servitute ac vinculis liberavero? Atqui mea id causa faciam." Adversus hoc respondeo: " Aliquid istic tua causa facis, aliquid mea:

tua, quod redimis, mea, quod me redimis; tibi enim ad utilitatem tuam satis est quoslibet redemisse. Itaque debeo, non quod redimis me, sed quod eligis; poteras enim et alterius redemptione idem consequi, quod mea. Utilitatem rei partiris mecum et me in beneficium recipis duobus profuturum. Præfers me aliis; hoc totum mea causa facis.

Itaque, si prætorem te factura esset decem captivorum redemptio, decem autem soli captivi essemus, nemo quicquam tibi deberet ex nobis, quia nihil haberes, quod cuiquam imputares, a tua utilitate seductum. Non sum invidus beneficii interpres nec desidero illud mihi tantum dari, sed et mihi."

" Quid ergo? " inquit; " si in sortem nomina vestra coici jussissem, et tuum nomen inter redimendos exisset, nihil deberes mihi?

" Immo deberem, sed exiguum; quid sit hoc, dicam. Aliquid istic mea causa facis, quod me ad fortunam redemptionis admittis; quod nomen meum exit, sorti debeo, quod exire potuit, tibi. Aditum mihi ad beneficium tuum dedisti, cujus majorem partem fortunæ debeo, sed hoc ipsum tibi, quod fortunæ debere potui.

Illos ex toto præteribo, quorum mercennarium beneficium est, quod qui dat, non computat, cui sed quanti daturus sit, quod undique in se conversum est. Vendit mihi aliquis frumentum; vivere non possum, nisi emero; sed non debeo vitam, quia emi.

Nec, quam necessarium fuerit, æstimo, sine quo victurus non fui, sed quam ingratum, quod non habuissem, nisi emissem, in quo invehendo mercator non cogitavit, quantum auxilii adlaturus esset mihi, sed quantum lucri sibi. Quod emi, non debeo.

" Isto modo," inquit, " nec medico quicquam debere te nisi mercedulam dicis nec præceptori, quia aliquid numeraveris. Atqui omnium horum apud nos magna caritas, magna reverentia est." Adversus hoc respondetur quædam pluris esse, quam emuntur.

Emis a medico rem inæstimabilem, vitam ac bonam valetudinem, a bonarum artium præceptore studia liberalia et animi cultum; itaque his non rei pretium, sed operæ solvitur, quod deserviunt, quod a rebus suis avocati nobis vacant; mercedem non meriti, sed occupationis suæ ferunt.

Aliud tamen dici potest verius, quod statim ponam, si prius, quomodo istud refelli possit, ostendero. " Quædam," inquit," pluris sunt, quam venierunt, et ob hoc aliquid mihi extra pro illis quamvis empta sunt, debes."

Primum quid interest, quanti sint, cum de pretio inter ementem vendentemque convenerit? Deinde non emi illud suo pretio, sed tuo. " Pluris est," inquis, " quam venit"; sed pluris venire non potuit. Pretium autem rei cujusque pro tempore est; eum bene ista laudaveris, tanti sunt, quanto pluris venire non possunt; propterea nihil venditori debet, qui bene emit.

Deinde, etiam si pluris ista sunt, non tamen ullum istic tuum munus est, ut non ex usu effectuve, sed ex consuetudine et annona æstimetur.

Quod tu pretium ponis traicienti maria et per medios fluctus, cum terra e conspectu recessit, certam secanti viam et prospiciens futuras tempestates et securis omnibus subito jubenti vela substringi, armamenta demitti, paratos ad incursum procellæ et repentinum impetum stare? Huic tamen tantæ rei præmium vectura persolvit!

Quanti æstimas in solitudine hospitium, in imbre tectum, in frigore balneum aut ignem? Scio tamen, quanti ista consecuturus deversorium subeam! Quantum nobis præstat, qui labentem domum suscipit et agentem ex imo rimas insulam incredibili arte suspendit! Certo tamen et levi pretio fultura conducitur.

Murus nos ab hostibus tutos et a subitis latronum incursionibus præstat; notum est tamen, illas turres pro securitate publica propugnacula habituras excitaturus faber quid in diem mereat.

Infinitum erit, si latius exempla conquiram, quibus appareat parvo magna constare. Quid ergo? Quare et medico et præceptori plus quiddam debeo nec adversus illos mercede defungor? Quia ex medico et præceptore in amicum transeunt et nos non arte, quam vendunt, obligant, sed benigna et familiari voluntate.

Itaque medico, si nihil amplius quam manum tangit et me inter eos, quos perambulat, ponit sine ullo adfectu facienda aut vitanda præcipiens, nihil amplius debeo, quia me non tamquam amicum videt, sed tamquam imperatorem.

Ne præceptorem quidem habeo cur venerer, si me in grege discipulorum habuit, si non putavit dignum propria et peculiari cura, si numquam in me derexit animum, et, cum in medium effunderet, quæ sciebat, non didici, sed excepi. Quid ergo est, quare istis multum debeamus?

Non quia pluris est, quod vendiderunt, quam emimus, sed quia nobis ipsis aliquid præstiterunt. Ille magis pependit, quam medico necesse est; pro me, non pro fama artis extimuit; non fuit contentus remedia monstrare: et admovit; inter sollicitos adsedit, ad suspecta tempora occurrit; nullum ministerium illi oneri, nullum fastidio fuit;

gemitus meos non securus audivit; in turba multorum invocantem ego illi potissima curatio fui; tantum aliis vacavit, quantum mea valetudo permiserat: huic ego non tamquam medico sed tamquam amico obl igatus sum.

Alter rursus docendo et laborem et tædium tulit; præter illa, quæ a præcipientibus in commune dicuntur, aliqua instillavit ac tradidit, hortando bonam indolem erexit et modo laudibus fecit animum, modo admonitionibus discussit desidiam;

tum ingenium latens et pigrum iniecta, ut ita dicam, manu extraxit; nec, quæ sciebat, maligne dispensavit, quo diutius esset necessarius, sed cupit, si posset, universa transfundere: ingratus sum, nisi illum inter gratissimas necessitudines diligo.

Sordidissimorum quoque artificiorum institoribus supra constitutum aliquid adjecimus, si nobis illorum opera enixior visa est; et gubernatori et opifici vilissimæ mercis et in diem locanti manus suas corollarium adspersimus. In optimis vero artibus, quæ vitam aut conservant aut excolunt, qui nihil se plus existimat debere, quam pepigit, ingratus est.

Adice, quod talium studiorum traditio miscet animos; hoc cum factum est, tam medico quam præceptori pretium operæ solvitur, animi debetur.

Platon cum flumen nave transisset nec ab illo quicquam portitor exegisset, honori hoc suo datum credens dixit positum illi esse apud Platonem officium; deinde paulo post, cum alium atque alium gratis eadem sedulitate transveheret, negavit illi jam apud Platonem positum officium.

Nam ut tibi debeam aliquid pro eo, quod præstas, debes non tantum mihi præstare, sed tamquam mihi; non potes ob id quemquam appellare, quod spargis in populum. Quid ergo? Nihil tibi debebitur pro hoc? Tamquam ab uno nihil; cum omnibus solvam, quod cum omnibus debeo.

" Negas," inquit, " ullum dare beneficium eum, qui me gratuita nave per flumen Padum tulit? " Nego. Aliquid boni facit, beneficium non dat; facit enim aut sua causa aut utique non mea; ad summam ne ipse quidem se mihi beneficium judicat dare, sed aut rei publicæ aut viciniæ aut ambitioni suæ præstat et pro hoc aliud quoddam commodum expectat, quam quod a singulis recepturus est. " Quid ergo?

" inquit, " si princeps civitatem dederit omnibus Gallis, si immunitatem Hispanis, nihil hoc nomine singuli debebunt? " Quidni debeant? debebunt autem non tamquam proprium beneficium, sed tamquam publici partem. " Nullam," inquit, " habuit cogitationem illo tempore mei, quo universis proderat;

noluit mihi civitatem proprie dare nec in me direxit animum; ita quare ei debeam, qui me sibi non substituit, cum facturus esset, quod fecit?

" Primum, cum cogitavit Gallis omnibus prodesse, et mihi cogit avit prodesse; eram enim Gallus et me etiam si non mea, publica tamen nota comprendit. Deinde ego quoque illi non tamquam proprium debebo, sed tamquam commune munus; unus ex populo non tamquam pro me solvam, sed tamquam pro patria conferam.

Si quis patriæ meæ pecuniam credat, non dicam me illius debitorem nec hoc æs alienum profitebor aut candidatus aut reus; ad exsolvendum tamen hoc dabo portionem meam. Sic istius muneris, quod universis datur, debitorem me nego, quia mihi quidem dedit sed non propter me, et mihi quidem, sed nesciens, an mihi daret; nihilo minus aliquid mihi dependendum sciam, quia ad me quoque circumitu longo pervenit. Propter me debet factum esse, quod me obliget.

" Isto," inquit, " modo nec lunæ nec soli quicquam debes; non enim propter te moventur." Sed cum in hoc moveantur, ut universa conservent, et pro me moventur; universorum enim pars sum. Adice nunc, quod nostra et horum condicio dissimilis est;

nam qui mihi prodest, ut per me prosit sibi, non dedit beneficium, quia me instrumentum utilitatis suæ fecit; sol autem et luna, etiam si nobis prosunt sua causa, non in hoc tamen prosunt, ut per nos prosint sibi; quid enim nos conferre illis possumus?

" Sciam," inquit, " solem ac lunam nobis velle prodesse, si nolle potuerint; illis autem non licet non moveri. Ad summam consistant et opus suum intermittant." Hoc vide quot modis refellatur. Non ideo minus vult, qui non potest nolle;

immo maximum argumentum est firmæ voluntatis ne mutari quidem posse. Vir bonus non potest non facere, quod facit; non enim erit bonus, nisi fecerit; ergo nec bonus vir beneficium dat, quia facit, quod debet, non potest autem non facere, quod debet. Præterea multum interest, utrum dicas:

" Non potest hoc non facere," quia cogitur, an: " Non potest nolle." Nam si necesse est illi facere, non debeo ipsi beneficium, sed cogenti; si necesse est illi velle ob hoc, quia nihil habet melius, quod velit, ipse se cogit; ita, quod tamquam coacto non deberem, tamquam cogenti debeo.

" Desinant," inquit, " velle." Hoc loco tibi illud occurrat: Quis tam demens est, ut eam neget voluntatem esse, cui non est periculum desinendi vertendique se in contrarium, cum ex diverso nemo æque videri debeat velle, quam cujus voluntas usque eo certa est, ut æterna sit? An, si is quoque vult, qui potest statim nolle, is non videbitur velle, in cujus naturam non cadit nolle?

" Agedum," inquit, " si possunt, resistant." Hoc dicis: " Omnia ista ingentibus intervallis diducta et in custodiam universi disposita stationes suas deserant; subita confusione rerum sidera sideribus incurrant, et rupta rerum concordia in ruinam divina labantur, contextusque velocitatis citatissimæ in tot sæcula promissas vices in medio itinere destituat, et, quæ nunc alternis eunt redeuntque opportunis libramentis mundum ex æquo temperantia, repentino concrementur incendio, et ex tanta varietate solvantur atque eant in unum omnia; ignis cuncta possideat, quem deinde pigra nox occupet, et profunda vorago tot deos sorbeat." Est tanti, ut tu coarguaris, ista concidere? Prosunt tibi etiam invito euntque ista tua causa, etiam si major illis alia ac prior causa est.

Adice nunc, quod non externa cogunt deos, sed sua illis in lege æterna voluntas est. Statuerunt, quæ non mutarent; itaque non possunt videri facturi aliquid, quamvis nolint, quia, quidquid desinere non possunt, perseverare voluerunt, nec umquam primi consilii deos pænitet.

Sine dubio stare illis et desciscere in contrarium non licet, sed non ob aliud, quam quia vis sua illos in proposito tenet; nec imbecillitate permanent, sed quia non libet ab optimis aberrare et sic ire decretum est.

In prima autem illa constitutione, cum universa disponerent, etiam nostra viderunt rationemque hominis habuerunt; itaque non possunt videri sua tantum causa decurrere et explicare opus suum, quia pars operis et nos sumus. Debemus ergo et soli et lunæ et ceteris cælestibus beneficium, quia, etiam si potiora illis sunt, in quæ oriuntur, nos tamen in majora ituri juvant.

Adice, quod ex destinato juvant, ideoque obligati sumus, quia non in beneficium ignorantium incidimus, sed hæc, quæ accipimus, accepturos scierunt; et quamquam majus illis propositum sit majorque actus sui fructus, quam servare mortalia, tamen in nostras quoque utilitates a principio rerum præmissa mens est et is ordo mundo datus, ut appareat curam nostri non inter ultima habitam.

Debemus parentibus nostris pietatem, et multi non, ut gignerent, coierant. Di non possunt videri nescisse, quid effecturi essent, eum omnibus alimenta protinus et auxilia providerint, nec eos per neclegentiam genuere, quibus tam multa generabant. Cogitavit nos ante natura, quam fecit, nec tam leve opus sumus, ut illi potuerimus excidere.

Vide, quantum nobis permiserit, quam non intra homines humani imperii condicio sit; vide, in quantum corporibus vagari liceat, quæ non cœrcuit fine terrarum, sed in omnem partem sui misit; vide, animi quantum audeant, quemadmodum soli aut noverint deos aut quærant et mente in altum elata divina comitentur: scies non esse hominem tumultuarium et incogitatum opus.

Inter maxima rerum suarum natura nihil habet, quo magis glorietur, aut certe, cui glorietur. Quantus iste furor est controversiam dis muneris sui facere! Quomodo adversus eos hic erit gratus, quibus gratia referri sine impendio non potest, qui negat se ab iis accepisse, a quibus cum maxime accepit, qui et semper daturi sunt et numquam recepturi?

Quanta autem perversitas ob hoc alicui non debere, quia etiam infitianti benignus est, et continuationem ipsam sedemque beneficiorum argumentum vocare necessario dantis! "Nolo! Sibi habeat! Quis illum rogat? " et omnes alias impudentis animi voces his adstrue. Non ideo de te minus meretur is, cujus liberalitas ad te etiam, dum negas, pervenit, cujusque beneficiorum vel hoc maximum est, quod etiam querenti daturus est.

Non vides, quemadmodum teneram liberorum infantiam parentes ad salubrium rerum patientiam cogant? Flentium corpora ac repugnandum diligens cura fovent et, ne membra libertas immatura detorqueat, in rectum exitura constringunt et mox liberalia studia inculcant adhibito timore nolentibus; ad ultimum audacem juventam frugalitati, pudori, moribus bonis, si parum sequitur, coactam applicant.

Adulescentibus quoque ac jam potentibus sui, si remedia metu aut intemperantia reiciunt, vis adhibetur ac severitas. Itaque beneficiorum maxima sunt, quæ a parentibus accepimus, dum aut nescimus aut nolumus.

His ingratis et repudiantibus beneficia, non quia nolunt, sed ne debeant, similes sunt ex diverso nimis grati, qui aliquid incommodi precari solent iis, quibus obligati sunt, aliquid adversi, in quo adfectum memorem accepti beneficii approbent.

An hoc recte faciant et pia voluntate, quæritur; quorum animus simillimus est pravo amore flagrantibus, qui amicæ suæ optant exilium, ut desertam fugientemque comit entur, optant inopiam, ut magis desiderant donent, optant morbum, ut adsideant, et, quidquid inimicus optaret, amantes vovent. Fere idem itaque exitus est odii et amoris insani.

Tale quiddam et his accidit, qui amicis incommoda optant, quæ detrahant, et ad beneficium injuria veniunt, cum satius sit vel cessare, quam per scelus officio locum quærere.

Quid, si gubernator a dis tempestates infestissimas et procellas petat, ut gratior ars sua periculo fiat? Quid, si imperator deos oret, ut magna vis hostium circumfusa castris fossas subito impetu compleat et vallum trepidante exercitu vellat et in ipsis portis infesta signa constituat, quo majore cum gloria rebus lassis profligatisque succurrat?

Omnes isti beneficia sua detestabili via ducunt, qui deos contra eum advocant, cui ipsi adfuturi sunt, et ante illos sterni quam erigi volunt. Inhumana ista perverse grati animi natura est contra eum optare, cui honeste deesse non possis.

" Non nocet," inquit, " illi votum meum, quia simul opto et periculum et remedium." Hoc dicis non nihil te peccare sed minus, quam si sine remedio periculum optares. Nequitia est ut extrahas merg ere, evertere ut suscites, ut emittas includere. Non est beneficium injuriæ finis, nec umquam id detraxisse meritum est, quod ipse, qui detraxit, intulerat.

Non vulneres me malo quam sanes. Potes inire gratiam, si, quia vulneratus sum, sanas, non, si vulneras, ut sanandus sim. Numquam cicatrix nisi conlata vulneri placuit, quod ita coisse gaudemus, ut non fuisse mallemus. Si hoc ei optares, cujus nullum beneficium haberes, inhumanum erat votum; quanto inhumanius ei optas, cui beneficium debes!

Simul," inquit, " ut possim ferre illi opem, precor." Primum, ut te in media parte voti tui occupem, jam ingratus es; nondum audio, quid illi velis præstare, scio, quid illum velis pati. Sollicitudinem illi et metum et majus aliquod imprecaris malum. Optas, ut ope indigeat: hoc contra illum est; optas, ut ope tua indigeat: hoc pro te est. Non succurrere vis illi, sed solvere: qui sic properat, solvi vult, non solvere.

Ita, quod unum in voto tuo honestum videri poterat, ipsum turpe et ingratum est, nolle debere; optas enim, non ut tu facultatem habeas referendæ gratiæ, sed ut ille necessitatem implorandæ. Superiorem te facis et, quod nefas est, bene meritum ad pedes tuos mittis. Quanto satius est honesta voluntate debere, quam rationem per malam solvere!

Si infitiareris, quod acceperas, minus peccares; nihil enim, nisi quod dederat, amitteret. Nunc vis illum subici tibi, jactura rerum suarum et status mutatione in id devocari, ut infra beneficia sua iaceat. Gratum te putabo? Coram eo, cui prodesse vis, opta! Votum tu istud vocas, quod inter gratum et inimicum potest dividi, quod non dubites adversarium et hostem fecisse, si extrema taceantur?

Hostes quoque optaverunt capere quasdam urbes, ut servarent, et vincere quosdam, ut ignoscerent, nec ideo non hostilia vota, in quibus, quod mitissimum est, post crudelitatem venit.

Denique qualia esse judicas vota, quæ nemo minus tibi volet, quam is, pro quo fiunt, succedere? Pessime cum eo agis, cui vis a dis noceri, a te succurri, inique cum ipsis dis; illis enim durissimas partes imponis, tibi humanas; ut tu prosis, di nocebunt.

Si accusatorem submitteres, quem deinde removeres, si aliqua illum lite implicares, quam subinde discuteres, nemo de tuo scelere dubitaret. Quid interest, utrum istuc fraude temptetur an voto, nisi quod potentiores illi adversarios quæris? Non est, quod dicas: " Quam enim illi injuriam facio?

" Votum tuum aut supervacuum est aut injuriosum, immo injuriosum, etiam si irritum. Quidquid non efficis, dei munus est, injuria vero, quidquid optas. Sat est; tibi non aliter debemus irasci, quam si profeceris.

" Si vota," inquit, " valuissent, et in hoc valuissent, ut tutus esses." Primum certum mihi optas periculum sub incerto auxilio. Deinde utrumque certum puta: quod nocet, prius est.

Præterea tu condicionem voti tui nosti, me tempestas occupavit portus ac præsidii dubium. Quantum tormentum existimas, etiam si accepero, eguisse? Etiam si servatus fuero, trepidasse? Etiam si absolutus fuero, causam dixisse? Nullius metus tam gratus est finis, ut non gratior sit solida et inconcussa securitas.

Opta, ut reddere mihi beneficium possis, cum opus erit, non, ut opus sit. Si esset in tua potestate, quod optas, ipse fecisses.

Quanto hoc honestius votum est: " Opto, in eo statu sit, quo semper beneficia distribuat, numquam desideret; sequatur illum materia, qua tam benigne utitur, largiendi juvandique; numquam illi sit dandorum beneficiorum inopia, datorum pænit entia; naturam per se pronam ad misericordiam, humanitatem, clementiam irritet ac provocet turba gratorum, quos illi et habere contingat nec experiri necesse sit; ipse nulli implacabilis sit, ipsi nemo placandus; tam æquali in eum fortuna indulgentia perseveret, ut nemo in illum possit esse nisi conscientia gratus."

Quanto hæc justiora vota sunt, quæ te in nullam occasionem differunt, sed gratum statim faciunt! Quid enim prohibet referre gratiam prosperis rebus? Quam multa sunt, per quæ, quidquid debemus, reddere etiam felicibus possumus! Fidele consilium, adsidua conversatio, sermo comis et sine adulatione jucundus, aures, si deliberari velit, diligentes, tutæ, si credere, convictus familiaritas. Neminem tam alte secunda posuerunt, ut non illi eo magis amicus desit, quia nihil absit.

Ista tristis et omni voto submovenda occasio ac procul repellenda. Ut gratus esse possis, iratis dis opus est? Ne ex hoc quidem peccare te intellegis, quod melius cum eo agitur, cui ingratus es? Propone animo tuo carcerem, vincula, sordes, servitutem, bellum, egestatem; hæc sunt occasiones voti tui. Si quis tecum contraxit, per ista dimittitur!

Quin potius eum potentem esse vis, cui plurimum debes, et1 beatum? Quid enim, ut dixi, vetat te referre etiam summa felicitate præditis gratiam? Cujus plena tibi occurret et varia materia. Quid? tu nescis debitum etiam locupletibus solvi?

Nec te invitum distringam. Omnia sane excluserit opulenta felicitas, monstrabo tibi, cujus rei inopia laborent magna fastigia, quid omnia possidentibus desit: scilicet ille, qui verum dicat et hominem inter mentientes stupentem ipsaque consuetudine pro rectis blanda audiendi ad ignorantiam veri perductum vindicet a consensu concentuque falsorum.

Non vides, quemadmodum illos in præceps agat extincta libertas et fides in obsequium servile submissa?

Dum nemo ex animi sui sententia suadet dissuadetque, sed adulandi certamen est et unum amicorum omnium officium, una contentio, quis blandissime fallat, ignoravere vires suas, et, dum se tam magnos, quam audiunt, credunt, attraxere supervacua et in discrimen rerum omnium perventura bella, utilem et necessariam rupere concordiam, secuti iram, quam nemo revocabat, multorum sanguinem hauserunt fusuri novissime suum;

dum vindicant inexplorata pro certis flectique non minus existimant turpe quam vinci et perpetua credunt, quæ in summum perducta maxime nutant, ingentia super se ac suos regna fregerunt; nec intellexerunt in illa scena vanis et cito diffluentibus bonis refulgente ex eo tempore ipsos nihil non adversi expectare debuisse, ex quo nihil veri audire potuerunt.

Cum bellum Græciæ indiceret Xerxes, animum tumentem oblitumque, quam caducis confideret, nemo non impulit. Alius aiebat non laturos nuntium belli et ad primam adventus famam terga versuros;

alius nihil esse dubii, quin illa mole non vinci solum Græcia, sed obrui posset; magis verendum, ne vacuas desertasque urbes invenirent et profugis hostibus vastæ solitudines relinquerentur non habituris, ubi tantas vires exercere possent;

alius vix illi rerum naturam sufficere, angusta esse classibus maria, militi castra, explicandis equestribus copiis campestria, vix patere cælum satis ad emittenda omni manu tela.

Cum in hunc modum multa undique jactarentur, quæ hominem nimia æstimatione sui furentem concitarent, Demaratus Lacedæmonius solus dixit ipsam illam, qua sibi placeret, multitudinem indigestam et gravem metuendam esse ducenti; non enim vires habere, sed pondus; immodica numquam regi posse, nec diu durare, quidquid regi non potest. "

"In primo," inquit, " statim monte Lacones obiecti dabunt sui experimentum. Tot ista gentium milia trecenti morabuntur; hærebunt in vestigio fixi et commissas sibi angustias armis tuebuntur, corporibus obstruent; tota illos Asia non movebit loco; tantas minas belli et pæne totius generis humani ruentis impetum paucissimi sistent.

Cum te mutatis legibus suis natura transmiserit, in semita hærebis et æstimans futura damna, cum computaveris, quanti Thermopylarum angusta constiterint; scies te fugari posse, cum sciens posse retineri.

Cedent quidem tibi pluribus locis velut torrentis modo ablati, cujus cum magno terrore prima vis defluit; deinde hinc atque illinc coorientur et tuis te viribus prement.

Verum est, quod dicitur, majorem belli apparatum esse, quam qui recipi ab his regionibus possit, quas oppugnare constituis, sed hæc res contra nos est. Ob hoc ipsum te Græcia vincet, quia non capit; uti toto te non potes.

Præterea, quæ una rebus salus est, occurrere ad primos rerum impetus et inclinatis opem ferre non poteris nec fulcire ac firmare labentia; multo ante vincens, quam victum esse te sentias.

Ceterum non est, quod exercitum tuum ob hoc sustineri non putes posse, quia numerus ejus duci quoque ignotus est; nihil tam magnum est, quod perire non possit, cui nascitur in perniciem, ut alia quiescant, ex ipsa magnitudine sua causa."

Acciderunt, quæ Demaratus prædixerat. Divina atque humana impellentem et mutantem, quidquid obstiterat, trecenti stare jusserunt, stratusque passim per totam Græciam Perses intellexit, quantum ab exercitu turba distaret. Itaque Xerxes pudore quam damno miserior Demarato gratias egit, quod solus sibi verum dixisset, et permisit petere, quod vellet.

Petit ille, ut Sardis, maximam Asiæ civitatem, curru vectus intraret rectam capite tiaram gerens; id solis datum regibus. Dignus fuerat præmio, ante quam peteret; sed quam miserabilis gens, in qua nemo fuit, qui verum diceret regi, nisi qui non dicebat sibi!

Divus Augustus filiam ultra impudicitiæ maledictum impudicam relegavit et flagitia principalis domus in publicum emisit: admissos gregatim adulteros, pererratam nocturnis comissationibus civitatem, forum ipsum ac rostra, ex quibus pater legem de adulteriis tulerat, filiæ in stupra placuisse, cotidianum ad Marsyam concursum, cum ex adultera in quæs tuariam versa jus omnis licentiæ sub ignoto adultero peteret.

Hæc tam vindicanda principi quam tacenda, quia quarundam rerum turpitudo etiam ad vindicantem redit, parum potens iræ publicaverat. Deinde, cum interposito tempore in locum iræ subisset verecundia, gemens, quod non illa silentio pressisset, quæ tam diu nescierat, donec loqui turpe esset, sæpe exclamavit: " Horum mihi nihil accidisset, si aut Agrippa aut Mæcenas vixisset! " Adeo tot habenti milia hominum duos reparare difficile est.

Cæsæ sunt legiones et protinus scriptæ; fracta classis et intra paucos dies natavit nova; sævitum est in opera publica ignibus, surrexerunt meliora consumptis. Tota vita Agrippæ et Mæcenatis vacavit locus. Quid? Putem defuisse similes, qui adsumerentur, an ipsius vitium fuisse, quia maluit queri quam quærere?

Non est, quod existimemus Agrippam et Mæcenatem solitos illi vera dicere; qui si vixissent, inter dissimulantes fuissent. Regalis ingenii mos est in præsentium contumeliam amissa laudare et his virtutem dare vera dicendi, a quibus jam audiendi periculum non est.

Sed ut me ad propositum reducam, vides, quam facile sit gratiam referre felicibus et in summo hum anarum opum positis. Dic illis, non quod volunt audire, sed quod audisse semper volent; plenas aures adulationibus aliquando vera vox intret; da consilium utile. Quæris, quid felici præstare possis?

Effice, ne felicitati suæ credat, ut sciat illam multis et fidis manibus continendam. Parum in illum contuleris, si illi stultam fiduciam permansuræ semper potentiæ excusseris docuerisque mobilia esse, quæ dedit casus, et majore cursu fugere, quam veniunt, nec iis portionibus, quibus ad summa perventum est, retro iri, sed sæpe inter maximam fortunam et ultimam nihil interesse?

Nescis, quantum sit pretium amicitiæ, si non intellegis multum te ei daturum, cui dederis amicum, rem non domibus tantum, sed sæculis raram, quæ non aliubi magis deest, quam ubi creditur abundare. Quid?

Istos tu libros, quos vix nomenclatorum complectitur aut memoria aut manus, amicorum existimas esse? Non sunt isti amici, qui agmine magno ianuam pulsant, qui in primas et secundas admissiones digeruntur.

Consuetudo ista vetus est regibus regesque simulantibus populum amicorum discribere, et proprium superbiæ magno æstimare introitum ac tactum sui liminis et pro honore dare, ut ostio suo propius adsideas, ut gradum prior intra domum ponas, in qua deinceps multa sunt ostia, quæ receptos quoque excludant.

Apud nos primi omnium C. Gracchus et mox Livius Drusus instituerunt segregare turbam suam et alios in secretum recipere, alios cum pluribus, alios universos. Habuerunt itaque isti amicos primos, habuerunt secundos, numquam veros.

Amicum vocas, cujus disponitur salutatio? Aut potest hujus tibi fides patere, qui per fores maligne apertas non intrat, sed illabitur? Huic pervenire usque ad libertatem destringendam licet, cujus vulgare et publicum verbum et promiscuum ignotis " Have! " non nisi suo ordine emittitur?

Ad quemcumque itaque istorum veneris, quorum salutatio urbem concutit, scito, etiam si animadverteris obsessos ingenti frequentia vicos et commeantium in utramque partem catervis itinera compressa, tamen venire te in locum hominibus plenum, amicis vacuum.

In pectore amicus, non in atrio quæritur; illo recipiendus, illic retinendus est et in sensus recondendus. Hoc doce: gratus es.

Male de te existimas, si inutilis es nisi adflicto, si rebus bonis supervacuus es. Quemadmodum te et in dubiis et in adversis et in lætis sapienter geris, ut dubia prudenter tractes, adversa fortiter, læta moderate, ita in omnia utilem te exhibere amico potes. Adversa ejus nec deserueris nec optaveris; multa nihilo minus, ut non optes, in tanta varietate, quæ tibi materiam exercendæ fidei præbeant, incident.

Quemadmodum, qui optat divitias alicui in hoc, ut illarum ipse partem ferat, quamvis pro illo videatur optare, sibi prospicit, sic, qui optat amico aliquam necessitatem, quam adiutorio suo fideque discutiat, quod est ingrati, se illi præfert et tanti existimat illum miserum esse, ut ipse gratus sit, ob hoc ipsum ingratus; exonerare enim se vult et gravi sarcina liberare.

Multum interest, utrum properes referre gratiam, ut reddas beneficium, an ne debeas. Qui reddere vult, illius se commodo aptabit et idoneum illi venire tempus volet; qui nihil aliud quam ipse liberari vult, quomodocumque ad hoc cupiet pervenire, quod est pessimæ voluntatis.

" Ista," inquit, " festinatio nimium grati est! " Id apertius exprimere non possum, quam si repetivero, quod dixi. Non vis reddere acceptum beneficium, sed effugere. Hoc dicere videris: " Quando isto carebo? Quocumque modo mihi laborandum est, ne isti obligatus sim." Si optares, ut illi de suo solveres, multum abesse videreris a grato. Hoc, quod optas, iniquius est; exsecraris enim illum et caput sanctum tibi dira precatione defigis.

Nemo, ut existimo, de immanitate animi tui dubitaret, si aperte illi paupertatem, si captivitatem, si famem ac metum imprecareris; at quid interest, utrum vox ista sit voti tui an vis? Aliquid enim horum optas. I nunc et hoc esse grati puta, quod ne ingratus quidem faceret, qui modo non usque in odium, sed tantum usque ad infitiationem beneficii perveniret!

Quis pium dicet Ænean, si patriam capi voluerit, ut captivitati patrem eripiat? Quis Siculos juvenes ut bona liberis exempla monstrabit, si optaverint, ut Ætna immensam ignium vim super solitum ardens et incensa præcipitet datura ipsis occasionem exhibendæ pietatis ex medio parentibus incendio raptis?

Nihil debet Scipioni Roma, si Punicum bellum, ut finiret, aluit; nihil Deciis, quod morte patriam servaverunt, si prius optaverant, ut devotioni fortissimæ locum ultima rerum necessitas faceret. Gravissima infamia est medici opus quærere; multi, quos auxerant morbos et irritaverant, ut gloria majore sanarent, non potuerunt discutere aut cum magna miserorum vexatione vicerunt.

Callistratum aiunt (ita certe Hecaton auctor est), cum in exilium iret, in quod multos cum illo simul seditiosa civitas et intemperanter libera expulerat, optante quodam, ut Atheniensibus necessitas restituendi exules esset, abominatum talem reditum.

Rutilius noster animosius, cum quidam illum consolaretur et diceret instare arma civilia, brevi futurum, ut omnes exules reverterentur: " Quid tibi," inquit, " mali feci, ut mihi pejorem reditum quam exitum optares? Ut malo, patria exilio meo erubescat, quam reditu mæreat! " Non est istud exilium, cujus neminem non magis quam damnatum pudet.

Quemadmodum illi servaverunt bonorum civium officium, qui reddi sibi penates suos noluerunt clade communi, quia satius erat duos iniquo malo adfici quam omnes publico, ita non servat grati hominis adfectum, qui bene de se merentem difficultatibus vult opprimi, quas ipse submoveat, quia, etiam si bene cogitat, male precatur. Ne in patrocinium quidem, nedum in gloriam est incendium extinxisse, quod feceris.

In quibusdam civitatibus impium votum sceleris vicem tenuit. Demades certe Athenis eum, qui necessaria funeribus venditabat, damnavit, cum probasset magnum lucrum optasse, quod contingere illi sine multorum morte non poterat. Quæri tamen solet, an merito damnatus sit. Fortasse optavit, non ut multis venderet, sed ut care, ut parvo sibi cons tarent, quæ venditurus esset.

Cum constet negotiatio ejus ex empto et vendito, quare votum ejus in unam partem trahis, cum lucrum ex utraque sit? Præterea omnes licet, qui in ista negotiatione sunt, damnes; omnes enim idem volunt, id est, intra se optant. Magnam partem hominum damnabis; cui enim non ex alieno incommodo lucrum?

Miles bellum optat, si gloriam; agricolam annonæ caritas erigit; eloquentiæ pretium excitat litium numerus; medicis gravis annus in quæstu est; institores delicatarum mercium juventus corrupta locupletat; nulla tempestate tecta, nullo igne lædantur: iacebit opera fabrilis. Unius votum deprensum est, omnium simile est.

An tu Arruntium et Haterium et ceteros, qui captandorum testamentorum artem professi sunt, non putas eadem habere quæ dissignatores et libitinarios vota? Illi tamen, quorum mortes optent, nesciunt, hi familiarissimum quemque, ex quo propter amicitiam spei plurimum est, mori cupiunt. Illorum damno nemo vivit, hos, quisquis differt, exhaurit; optant ergo non tantum, ut accipiant, quod turpi servitute meruerunt, sed etiam, ut tributo gravi liberentur.

Non est itaque dubium, quin hi magis, quod damnatum est in uno, optent, quibus, quisquis morte profuturus est, vita nocet. Omnium tamen istorum tam nota sunt vota quam impunita. Denique se quisque consulat et in secretum pectoris sui redeat et inspiciat, quid tacitus optaverit. Quam multa sunt vota, quæ etiam sibi fateri pudet! Quam pauca, quæ facere coram teste possimus!

Sed non, quidquid reprehendendum, etiam damnandum est, sicut hoc votum amici, quod in manibus est, male utentis bona voluntate et in id vitium incidentis, quod devitat; nam dum gratum animum festinat ostendere, ingratus est. Hoc ait:

" In potestatem meam recidat, gratiam meam desideret, sine me salvus, honestus, tutus esse non possit, tam miser sit, ut illi beneficii loco sit, quidquid redditur." Hæc dis audientibus: " Circumveniant illum domesticæ insidiæ, quas ego possim solus opprimere, instet potens inimicus et gravis, infesta turba nec inermis, creditor urgueat, accusator."

Vide, quam sis æcus! Horum optares nihil, si tibi beneficium non dedisset. Ut alia taceam, quæ graviora committis pessima pro optimis referendo, hoc certe delinquis, quod non expectas suum cujusque rei tempus, quod æque peccat, qui non sequitur, quam qui antecedit. Quomodo beneficium non semper recipiendum est, sic non utique reddendum.

Si mihi non desideranti redderes, ingratus esses; quanto ingratior es, qui desiderare me cogis! Expecta! Quare subsidere apud te munus meum non vis? Quare obligatum moleste te fers? Quare quasi cum acerbo feneratore signare rationem parem properas? Quid mihi negotium quæris? Quid in me deos immittis? Quomodo exigeres, qui sic reddis?

Ante omnia ergo, Liberalis, hoc discamus, beneficia debere secure et occasiones reddendorum observare, non manu facere. Ipsam hanc cupiditatem primo quoque tempore liberandi se meminerimus ingrati esse; nemo enim libenter reddit, quod invitus debet, et, quod apud se esse non vult, onus judicat esse, non munus.

Quanto melius ac justius in promptu habere merita amicorum et offerre, non ingerere, nec obæratum se judicare, quoniam beneficium commune vinculum est et inter se duos adligat! Dic: " Nihil moror, quominus tuum revertatur; opto, hilaris accipias. Si necessitas alterutri nostrum imminet fatoque quodam datum est, ut aut tu cogaris beneficium recipere aut ego alterum accipere, det potius, qui solet. Ego paratus sum: Nulla mora in Turno est; ostendam hunc animum, cum primum tempus advenerit; interim di testes sunt."

Soleo, mi Liberalis, notare hunc in te adfectum et quasi manu prendere verentis et æstuantis, ne in ullo officio sis tardior. Non decet gratum animum sollicitudo, contra summa fiducia sui et ex conscientia veri amoris dimissa omnis anxietas. Tam convicium est: " Recipe " quam: " Debes." Hoc primum beneficii dati sit jus, ut recipiendi tempus eligat, qui dedit. " At vereor, ne homines de me sequius loquantur." Male agit, qui famæ, non conscientiæ gratus est. Duos istius rei judices habes, illum, quem non debes timere, et te, quem non potes. " Quid ergo? Si nulla intervenerit occasio, semper debebo? " Debebis; sed palam debebis, sed libenter debebis, sed cum magna voluptate apud te depositum intueberis. Pænitet accepti beneficii, quem nondum redditi piget. Quare, qui tibi dignus visus est, a quo acciperes, indignus videatur, cui diu debeas?

In magnis erroribus sunt, qui ingentis animi credunt proferre, donare, plurium sinum ac domum implere, cum ista interdum non magnus animus faciat, sed magna fortuna; nesciunt, quanto interim majus ac difficilius sit capere, quam fundere. Nam, ut nihil alteri detraham, quoniam utrumque, ubi virtute fit, par est, non minoris est animi beneficium debere quam dare; eo quidem operosius hoc quam illud, quo majore diligentia custodiuntur accepta, quam dantur.

Itaque non est trepidandum, quam cito reponamus, nec procurrendum intempestive, quia æque delinquit, qui ad referendam gratiam suo tempore cessat, quam qui alieno properat. Positum est illi apud me; nec illius nomine nec meo timeo. Bene illi cautum est; non potest hoc beneficium perdere nisi mecum, immo ne mecum quidem. Egi illi gratias, id est, rettuli.

Qui nimis de reddendo beneficio cogitat, nimis cogitare alterum de recipiendo putat. Præstet se in utrumque facilem. Si vult recipere beneficium, referamus reddamusque læti; si illud apud nos custodiri mavult, quid thensaurum ejus eruimus? Quid custodiam recusamus? Dignus est cui, utrum volet, liceat. Opinionem quidem et famam eo loco habeamus, tamquam non ducere sed sequi debeat.

Liber VII

Bonum, mi Liberalis, habeas animum volo: In manibus terræ; non hic te carmine longo atque per ambages et longa exorsa tenebo. Reliqua hic liber cogit, et exhausta materia circumspicio, non quid dicam, sed quid non dixerim; boni tamen consules, quidquid ibi superest, cum tibi superfuerit.

Si voluissem lenocinari mihi, debuit paulatim opus crescere et ea pars in finem reservari, quam quilibet etiam satiatus appeteret. Sed quidquid maxime necessarium erat, in primum congessi; nunc, si quid effugit, recolligo. Nec mehercules, si me interroges, nimis ad rem existimo pertinere, ubi dicta sunt, quæ Tegunt mores, prosequi cetera non in remedium animi, sed in exercitationem ingenii inventa.

Egregie enim hoc dicere Demetrius Cynicus, vir meo judicio magnus, etiam si maximis comparetur, solet plus prodesse, si pauca præcepta sapientiæ teneas, sed illa in promptu tibi et in usu sint, quam si multa quidem didiceris, sed illa non habeas ad manum.

" Quemadmodum," inquit, " magnus luctator est, non qui omnes numeros nexusque perdidicit, quorum usus sub adversario rarus est, sed qui in uno se aut altero bene ac diligenter exercuit et eorum occasiones intentus expectat (neque enim refert, quam multa sciat, si scit, quantum victoriæ satis est), sic in hoc studio multa delectant, pauca vincunt.

Licet nescias, quæ ratio oceanum effundat ac revocet, quare septimus quisque annus ætati signum imprimat, quare latitudo porticus ex remoto sperantibus non servet portionem suam, sed ultima in angustiis cœant et columnarum novissime intervalla iungantur, quid sit, quod geminorum conceptum separet, partum iungat, utrum unus concubitus spargatur in duos an totiens concepti sint, cur pariter natis fata diversa sint maximisque rerum spatiis distent, quorum inter ortus minimum interest: non multum tibi nocebit transisse, quæ nec licet scire nec prodest. Involuta veritas in alto latet.

Nec de malignitate naturæ queri possumus, quia nullius rei difficilis inventio est, nisi cujus hic unus inventæ fructus est invenisse; quidquid nos meliores beatosque facturum est, aut in aperto aut in proximo posuit.

Si animus fortuita contempsit, si se supra metus sustulit nec avida spe infinita complectitur, sed didicit a se petere divitias; si deorum hominumque formidinem ejecit et scit non multum esse ab homine timendum, a deo nihil; si contemptor omnium, quibus torquetur vita, dum ornatur, eo perductus est, ut illi liqueat mortem nullius mali materiam esse, multorum finem; si animum virtuti consecravit et, quacumque vocat illa, planum putat; si sociale animal et in commune genitus mundum ut unam omnium domum spectat et conscientiam suam dis aperuit semperque tamquam in publico vivit se magis veritus quam alios: subductus ille tempestatibus in solido ac sereno stetit consummavitque scientiam utilem ac necessariam. Reliqua oblectamenta otii sunt; licet enim jam in tutum retracto animo ad hæc quoque excurrere cultum, non robur, ingeniis adferentia."

Hæc Demetrius noster utraque manu tenere pro fidentem jubet, hæc nusquam dimittere, immo adfigere et partem sui facere eoque cotidiana meditatione perduci, ut sua sponte occurrant salutaria et ubique ac statim desiderata præsto sint et sine ulla mora veniat illa turpis honestique distinctio.

Sciat nec malum esse ullum nisi turpe nec bonum nisi honestum. Hac regula vitæ opera distribuat; ad hanc legem et agat cuncta et exigat miserrimosque mortalium judicet, in quantiscumque opibus refulgebunt, ventri ac libidini deditos quorumque animus inerti otio torpet. Dicat sibi ipse: " Voluptas fragilis est, brevis, fastidio obiecta, quo avidius hausta est citius in contrarium recidens, cujus subinde necesse est aut pæniteat aut pudeat, in qua nihil est magnificum aut quod naturam hominis dis proximi deceat, res humilis, membrorum turpium aut vilium ministerio veniens, exitu fœda.

Illa est voluptas et homine et viro digna non implere corpus nec saginare nec cupiditates irritare, quarum tutissima est quies, sed perturbatione carere et ea, quam hominum inter se rixantium ambitus concutit, et ea, quæ intolerabilis ex alto venit, ubi de dis famæ creditum est vitiisque illos nostris æstimavimus."

Hanc voluptatem æqualem, intrepidam, numquam sensuram sui tædium percipit hic, quem deformamus cum maxime, ut ita dicam, divini juris atque humani peritus. Hic præsentibus gaudet, ex futuro non pendet; nihil enim firmi habet, qui in incerta propensus est. Magnis itaque curis exemptus et distorquentibus mentem nihil sperat aut cupit nec se mittit in dubium suo contentus.

Et ne illum existimes parvo esse contentum, omnia illius sunt, non sic, quemadmodum Alexandri fuerunt, cui, quamquam in litore rubri maris steterat, plus deerat, quam qua venerat. Illius ne ea quidem erant, quæ tenebat aut vicerat, cum in oceano Onesicritus præmissus explorator erraret et bella in ignoto mari quæreret.

Non satis apparebat inopem esse, qui extra naturæ terminos arma proferret, qui se in profundum inexploratum et immensum aviditate cæca prosus immitteret? Quid interest, quot eripuerit regna, quot dederit, quantum terrarum tributo premat? Tantum illi deest, quantum cupit.

Nec hoc Alexandri tantum vitium fuit, quem per Liberi Herculisque vestigia felix temeritas egit, sed omnium, quos fortuna irritavit implendo. Cyrum et Cambysen et totum regni Persici stemma percense. Quem invenies, cui modum imperii satietas fecerit, qui non vitam in aliqua ulterius procedendi cogitatione finierit? Nec id mirum est; quidquid cupiditati contingit, penitus hauritur et conditur, nec interest, quantum eo, quod inexplebile est, congeras.

Unus est sapiens, cujus omnia sunt nec ex difficili tuenda. Non habet mittendos trans maria legatos nec metanda in ripis hostilibus castra, non opportunis castellis disponenda præsidia; non opus est legione nec equestribus turmis. Quemadmodum di immortales regnum inermes regunt et illis rerum suarum ex edito tranquilloque tutela est, ita hic officia sua, quamvis latissime pateant, sine tumultu obit et omne humanum genus potentissimus ejus optimusque infra se videt. Derideas licet:

ingentis spiritus res est, cum Orientem Occidentemque lustraveris animo, quo etiam remota et solitudinibus interclusa penetrantur, cum tot animalia, tantam copiam rerum, quas natura beatissime fundit, adspexeris, emittere hanc dei vocem: " Hæc omnia mea sunt! " Sic fit, ut nihil cupiat, quia nihil est extra omnia.

" Hoc ipsum," inquis, " volui! teneo te! Volo videre, quomodo ex his laqueis, in quos tua sponte decidisti, expliceris. Dic mihi. Quemadmodum potest aliquis donare sapienti, si omnia sapientis sunt? Nam id quoque, quod illi donat, ipsius est. Itaque non potest beneficium dari sapienti, cui, quidquid datur, de suo datur; atqui dicitis sapienti posse donari. Idem autem me scito et de amicis interrogare. Omnia dicitis illis esse communia; ergo nemo quicquam donare amico potest; donat enim illi communia."

Nihil prohibet aliquid et sapientis esse et etiam ejus, qui possidet, cui datum et adsignatum est. Jure civili omnia regis sunt, et tamen illa, quorum ad regem pertinet universa possessio, in singulos dominos discripta sunt, et unaquæque res habet possessorem suum. Itaque dare regi et domum et mancipium et pecuniam possumus nec donare illi de suo dicimur; ad regem enim potestas omnium pertinet, ad singulos proprietates.

Fines Atheniensium aut Campanorum vocamus, quos deinde inter se vicini privata terminatione distinguunt; et totus ager utique ullius rei publicæ est, pars deinde suo domino quæque censetur; ideoque donare agros nostros rei publicæ possumus, quamvis illius esse dicantur, quia aliter illius sunt, aliter mei.

Numquid dubium est, quin servus cum peculio domini sit? Dat tamen domino suo munus. Non enim ideo nihil habet servus, quia non est habiturus, si dominus illum habere noluerit; nec ideo non est munus, cum volens dedit, quia potuit eripi, etiam si noluisset.

Quemadmodum probemus omnia? Nunc enim omnia sapientis esse inter duos convenit; illud, quod quæritur, colligendum est, quomodo liberalitatis materia adversus eum supersit, cujus universa esse concessimus.

Omnia patris sunt, quæ in liberorum manu sunt; quis tamen nescit donare aliquid et filium patri? Omnia deorum sunt; tamen et dis donum posuimus et stipem iecimus. Non ideo, quod habeo, meum non est, si meum tuum est; potest enim idem meum esse et tuum.

"Is," inquit, " cujus prostitutæ sunt, leno est; omnia autem sapientis sunt; inter omnia et prostitutæ sunt; ergo prostitutæ sapientis sunt. Leno autem est, cujus prostitutæ sunt; ergo sapiens leno est," Sic illum vetant emere, dicunt enim:

" Nemo rem suam emit; omnia autem sapientis sunt; ergo sapiens nihil emit." Sic vetant mutuum sumere, quia nemo usuram pro pecunia sua pendat. Innumerabilia sunt, per quæ cavillantur, cum pulcherrime, quid a nobis dicatur, intellegant.

Etenim sic omnia sapientis esse dico, ut nihilo minus proprium quisque in rebus suis dominium habeat, quemadmodum sub optimo rege omnia rex imperio possidet, singuli dominio. Tempus istius probandæ rei veniet; interim hoc huic quæstioni sat est me id, quod aliter sapientis est, aliter meum est, posse donare sapienti.

Nec mirum est aliquid ei, cujus est totum, posse donari. Conduxi domum a te; in hac aliquid tuum est, aliquid meum: res tua est, usus rei tuæ meus est. Itaque nec fructus tanges colono tuo prohibente, quamvis in tua poss essione nascantur, et, si annona carior fuerit aut fames. Heu! frustra magnum alterius spectabis acervum in tuo natum, in tuo positum, in horrea iturum tua.

Nec conductum meum, quamquam sis dominus, intrabis nec servum tuum, mercennarium meum, abduces et, cum a te rædam conduxero, beneficium accipies, si tibi in vehiculo tuo sedere permisero. Vides ergo posse fieri, ut aliquis accipiendo, quod suum est, munus accipiat.

In omnibus istis, quæ modo rettuli, uterque ejusdem rei dominus est. Quo modo? Quia alter rei dominus est, alter usus. Libros dicimus esse Ciceronis; eosdem Dorus librarius suos vocat, et utrumque verum est. Alter illos tamquam auctor sibi, alter tamquam emptor adserit; ac recte utriusque dicuntur esse, utriusque enim sunt, sed non eodem modo. Sic potest Titus Livius a Doro accipere aut emere libros suos.

Possum donare sapienti, quod viritim meum est, licet illius sint omnia; nam cum regio more cuncta conscientia possideat, singularum autem rerum in unumquemque proprietas sit sparsa, et accipere munus et debere et emere et conducere potest.

Cæsar omnia habet, fiscus ejus privata tant um ac sua; et universa in imperio ejus sunt, in patrimonio propria. Quid ejus sit, quid non sit, sine diminutione imperii quæritur; nam id quoque, quod tamquam alienum abiudicatur, aliter illius est. Sic sapiens animo universa possidet, jure ac dominio sua.

Bion modo omnes sacrilegos esse argumentis colligit, modo neminem. Cum omnes de saxo deiecturus est, dicit: " Quisquis id, quod deorum est, sustulit et consumpsit atque in usum suum vertit, sacrilegus est; omnia autem deorum sunt; quod quisque ergo tollit, deorum tollit, quorum omnia sunt; ergo, quisquis tollit aliquid, sacrilegus est.

" Deinde, cum effringi templa et expilari impune Capitolium jubet, dicit nullum sacrilegum esse, quia, quidquid sublatum est, ex eo loco, qui deorum erat, in eum transfertur locum, qui deorum est.

Hic respondetur omnia quidem deorum esse, sed non omnia dis dedicata; in iis observari sacrilegium, quæ religio numini adscripsit. Sic et totum mundum deorum esse immortalium templum, solum quidem amplitudine illorum ac magnificentia dignum: tamen a sacris profana discerni; non omnia licere in angulo, cui fani nomen impositum est, quæ sub cælo et conspectu siderum licent. Injuriam sacrilegus deo quidem non potest facere, quem extra ictum sua divinitas posuit, sed punitur, quia tamquam deo fecit: opinio illum nostra ac sua obligat pœnæ.

Quomodo ergo sacrilegus videtur, qui aliquid aufert sacri, etiam si, quocumque transtulit, quod surripuerat, intra terminos mundi est, sic et sapienti furtum potest fieri; auferetur enim illi non ex iis, quæ universa habet, sed ex iis, quibus dominus inscriptus est, quæ viritim ei serviunt.

Illam alteram possessionem adgnoscet, hanc nolet habere, si poterit, emittetque illam vocem, quam Romanus imperator emisit, cum illi ob virtutem et bene gestam rem publicam tantum agri decerneretur, quantum arando uno die circumire potuisset: " Non opus est," inquit, " vobis eo cive, cui plus opus sit quam uni civi." Quanto majoris viri putas respuisse hoc munus, quam meruisse! Multi enim fines aliis abstulerunt, sibi nemo constituit!

Ergo cum animum sapientis intuemur potentem omnium et per universa dimissum, omnia illius esse dicimus, cum ad hoc jus cotidianum, si ita res tulerit, capite censebitur. Multum interest, possessio ejus animo ac magnitudine æstimetur an censu.

Hæc universa habere, de quibus loqueris, abominabitur. Non referam tibi Socraten, Chrysippum, Zenonem et ceteros magnos quidem viros, majores quidem, quia in laudem vetustorum invidia non obstat. Paulo ante Demetrium rettuli, quem mihi videtur rerum natura nostris tulisse temporibus, ut ostenderet nec illum a nobis corrumpi nec nos ab illo corripi posse, virum exactæ, licet neget ipse, sapientiæ firmæque in iis, quæ proposuit, constantiæ, eloquentiæ vero ejus, quæ res fortissimas deceat, non concinnatæ nec in verba sollicitæ, sed ingenti animo, prout impetus tulit, res suas prosequentis.

Huic non dubito quin providentia et talem vitam et talem dicendi facultatem dederit, ne aut exemplum sæculo nostro aut convicium deesset. Demetrio si res nostras aliquis deorum possidendas velit tradere sub lege certa, ne liceat donare, adfirmaverim repudiaturum dicturumque:

" Ego vero me ad istud inextricabile pondus non adligo nec in altam fæcem rerum hunc expeditum hominem demitto. Quid ad me defers populorum omnium mala? Quæ ne daturus quidem acciperem, quoniam multa video, quæ me donare non deceat. Volo sub conspectu meo ponere, quæ gentium oculos regumque præstringunt, volo intueri pretia sanguinis animarumque vestrarum.

Prima mihi luxuriæ spolia propone, sive illa Vis per ordinem expandere sive, ut est melius, in unum acervum dare. Video elaboratam scrupulosa distinctione testudinem et fœdissimorum pigerrimorumque animalium testas ingentibus pretiis emptas, in quibus ipsa illa, quæ placet, varietas subditis medicamentis in similitudinem veri Coloratur. Video istic mensas et æstimatum lignum senatorio censu, eo pretiosius, quo illud in plures nodos arboris infelicitas torsit.

Video istic crystallina, quorum accendit fragilitas pretium; omnium enim rerum voluptas apud imperitos ipso, quo fugari debet, periculo crescit. Video murrea pocula; parum scilicet luxuria magno fuerit, nisi, quod vomant, capacibus gemmis inter se propinaverint.

Video uniones non singulos singulis auribus comparatos; jam enim exercitatæ aures oneri ferundo sunt; iunguntur inter se et insuper alii binis superponuntur. Non satis muliebris insania viros superiecerat, nisi bina ac terna patrimonia auribus singulis pependissent.

Video sericas vestes, si vestes vocandæ sunt, in quibus nihil est, quo defendi aut corpus aut denique pudor possit, quibus sumptis parum liquido nudam se non esse iurabit. Hæ ingenti summa ab ignotis etiam ad commercium gentibus accersuntur, ut matronæ nostræ ne adulteris quidem plus sui in cubiculo, quam in publico ostendant.

" Quid agis, avaritia? Quot rerum caritate aurum tuum victum est! Omnia ista, quæ rettuli, in majore honore pretioque sunt. Nunc volo tuas opes recognoscere, lamnas utriusque materiæ, ad quam cupiditas nostra caligat.

At mehercules terra, quæ, quidquid utile futurum nobis erat, protulit, ista defodit et mersit et ut noxiosis rebus ac malo gentium in medium prodituris toto pondere incubuit. Video ferrum ex isdem tenebris esse prolatum, quibus aurum et argentum, ne aut instrumentum in cædes mutuas deesset aut pretium.

Et tamen adhuc ista aliquam materiam habent; est, in quo errorem oculorum animus subsequi possit. Video istic diplomata et syngraphas et cautiones, vacua habendi simulacra, umbracula avaritiæ quædam laborantis, per quæ decipiat animum inanium opinione gaudentem. Quid enim ista sunt, quid fenus et calendarium et usura, nisi humanæ cupiditatis extra naturam quæsita nomina?

"Possum de rerum natura queri, quod aurum argentumque non interius absconderit, quod non illis majus, quam quod detrahi posset, pondus iniecerit: quid sunt istæ tabellæ, quid computationes et venale tempus et sanguinulentæ centesimæ? Voluntaria mala ex constitutione nostra pendentia, in quibus nihil est, quod subici oculis, quod teneri manu possit, inanis avaritiæ somnia.

O miserum, si quem delectat patrimonii sui liber magnus et vasta spatia terrarum colenda per vinctos et immensi greges pecorum per provincias ac regna pascendi et familia bellicosis nationibus major et ædificia privata laxitatem urbium magnarum vincentia!

Cum bene ista, per quæ divitias suas disposuit ac fudit, circumspexerit superbumque se fecerit, quidquid habet, ei, quod cupit, comparet: pauper est. Dimitte me et illis divitiis meis redde. Ego regnum sapientiæ novi, magnum, securum; ego sic omnia habeo, ut omnium sint."

Itaque cum C. Cæsar illi ducenta donaret, ridens reiecit ne dignam quidem summam judicans, qua non accepta gloriaretur. Di deæque, quam pusillo animo illum aut honorare voluit aut corrumpere! Reddendum egregio viro testimonium est;

ingentem rem ab illo diei audivi, cum miraretur Gai dementiam, quod se putasset tanti posse mutari. " Si temptare," inquit, " me constituerat, toto illi fui experiendus imperio."

Sapienti ergo donari aliquid potest, etiam si sapientis omnia sunt. Æque nihil prohibet, cum omnia amicis dicamus esse communia, aliquid amico donari. Non enim milli sic cum amico communia omnia sunt, quomodo cum socio, ut pars mea sit, pars illius, sed quomodo patri matrique communes liberi sunt, quibus cum duo sunt, non singuli singulos habent, sed singuli binos.

Primum omnium jam efficiam, ut, quisquis est iste, qui me in societatem vocat, sciat se nihil mecum habere commune. Quare? Quia hoc inter sapientes solum consortium est, inter quos amicitia est; ceteri non magis amici sunt quam socii.

Deinde pluribus modis communia sunt. Equestria omnium equitum Romanorum sunt; in illis tamen meus fit proprius locus, quem occupavi; hoc si cui cessi, quamvis illi communi re cesserim, tamen aliquid dedisse videor. Quædam quorundam sub certa condicione sunt.

Habeo in equestribus locum, non ut vendam, non ut locem, non ut habitem, in hoc tantum, ut spectem; propterea non mentior, si dico habere me in equestribus locum. Sed cum in theatrum veni, si plena sunt equestria, et jure habeo locum illic, quia sedere mihi licet, et non habeo, quia ab his, cum quibus mihi jus loci commune est, occupatus est.

Idem inter amicos puta fieri. Quidquid habet amicus, commune est nobis, sed illius proprium est, qui tenet; uti iis illo nolente non possum. " Derides me," inquis; " si, quod amici est, meum est, liceat mihi vendere." Non licet; nam nec equestria, et tamen communia tibi cum ceteris equitibus sunt.

Non est argumentum ideo aliquid tuum non esse, quia vendere non potes, quia consumere, quia mutare in deterius aut melius; tuum enim est etiam, quod sub lege certa tuum est.

* * * accepi, sed certe non minus. Ne traham longius, beneficium majus esse non potest; ea, per quæ beneficium datur, possunt esse majora et plura, in quæ se denique benevolentia effundat et sic sibi indulgeat, quemadmodum amantes solent, quorum plura oscula et complexus artiores non augent amorem, sed exercent.

Hæc quoque, quæ venit, quæstio profligata est in prioribus; itaque breviter perstringetur; possunt enim in hanc, quæ aliis data sunt, argumenta transferri. Quæritur, an, qui omnia fecit, ut beneficium redderet, reddiderit.

" Ut scias," inquit, " illum non reddidisse, omnia fecit, ut redderet; apparet ergo non esse id factum, cujus faciendi occasionem non habuit. Et creditori suo pecuniam non solvit is, qui, ut solveret, ubique quæsivit nec invenit."

Quædam ejus condicionis sunt, ut effectum præstare debeant; quibusdam pro effectu est omnia temptasse, ut efficerent. Si omnia fecit, ut sanaret, peregit partes suas medicus; etiam damnato reo oratori constat eloquentiæ officium, si omni vi usus est; laus imperatoria etiam victo duci redditur, si et prudentia et industria et fortitudo muneribus suis functa est.

Omnia fecit, ut beneficium redderet, obstitit illi felicitas tua; nihil incidit durius, quod veram amicitiam experiretur; locupleti donare non potuit, sano adsidere, felici succurrere: gratiam rettulit, etiam si tu beneficium non recepisti. Præterea huic intentus semper et hujus rei tempus opperiens, qui in hoc multum curæ, multum sedulitatis impendit, plus laboravit, quam cui cito referre gratiam contigit.

Debitoris exemplum dissimile est, cui parum est pecuniam quæsisse, nisi solvit; illic enim stat acerbus super caput creditor, qui nullum diem gratis occidere patiatur; hic benignissimus, qui, te cum viderit concursantem et sollicitum atque anxium, dicat: " Mitte hane de pectore curam; desine tibi molestus instare. Omnia a te habeo; injuriam mihi facis, si me quicquam desiderare amplius judicas; plenissime ad me pervenit animus tuus." " Dic," inquit, " mihi: si reddidisset beneficium, diceres illum gratiam rettulisse; eodem ergo loco est, qui reddidit et qui non reddidit? " Contra nunc illud pone: si oblitus esset accepti beneficii, si ne temptasset quidem gratus esse, negares illum gratiam rettulisse; at hic se diebus noctibusque lassavit et omnibus aliis renuntiavit officiis huic uni imminens et operatus, ne qua se fugeret occasio; eodem ergo loco erunt ille, qui curam referendæ gratiæ abiecit, et hic, qui numquam ab illa recessit? Iniquus es, si rem a me exigis, cum videas animum non defuisse.

Ad summam puta, cum captus esses, me pecuniam mutuatum rebus meis in securitatem creditoris oppositis navigasse hieme tam sæva per infesta latrociniis litora, emensum, quidquid periculorum adferre potest etiam pacatum mare; peragratis omnibus solitudinibus, cum, quos nemo non fugiebat, ego quærerem, tandem ad piratas perveni; jam te alius redemerat: negabis me gratiam rettulisse? Etiamne, si in illa navigatione pecuniam, quam saluti tuæ contraxeram, naufragus perdidi, etiamne, si in vincula, quæ detrahere tibi volui, ipse incidi, negabis me rettulisse gratiam?

At mehercules Athenienses Harmodium et Aristogitonem tyrannicidas vocant, et Mucio manus in hostili ara relicta instar occisi Porsinæ fuit, et semper contra fortunam luctata virtus etiam citra effectum propositi operis enituit. Plus præstitit, qui fugientes occasiones secutus est et alia atque alia captavit, per quæ referre gratiam posset, quam quem sine ullo sudore gratum prima fecit occasio.

" Duas," inquit, " res ille tibi præstitit, voluntatem et rem; tu quoque illi duas debes." Merito istud diceres ei, qui tibi reddidit voluntatem otiosam, huic vero, qui et vult et conatur et nihil intemptatum relinquit, id non potes dicere; utrumque enim præstat, quantum in se est.

Deinde non semper numero numerus æquandus est, aliquando una res pro duabus valet; itaque in locum rei succedit tam propensa voluntas et cupida reddendi. Quod si animus sine re ad referendam gratiam non valet, nemo adversus deos gratus est, in quos voluntas sola confertur. " Dis," inquit, " nihil aliud præstare possumus." Sed si huic quoque, cui referre gratiam debeo, nihil aliud præstare possum, quid est, quare non eo adversus hominem gratus sim, quo nihil amplius in deos confero?

Si tamen quæris, quid sentiam, et vis signare responsum, hic beneficium recepisse se judicet, ille se sciat non reddidisse; hic illum dimittat, ille se teneat; hic dicat: " Habeo," ille respondeat: " Debeo.

" In omni quæstione propositum sit nobis bonum publicum; præcludendæ sunt excusationes ingratis, ad quas refugere non possint et sub quibus infitiationem suam tegere. " Omnia feci." Fac etiamnunc. Quid?

tu tam imprudentes judicas majores nostros fuisse, ut non intellegerent iniquissimum esse eodem loco haberi eum, qui pecuniam, quam a creditore acceperat, libidini aut aleæ adsumpsit, et eum, qui incendio aut latrocinio aut aliquo casu tristiore aliena cum suis perdidit? Nullam excusationem receperunt, ut homines scirent fidem utique præstandam; satius enim erat a paucis etiam justam excusationem non accipi quam ab omnibus aliquam temptari. Omnia fecisti, ut redderes;

hoc illi satis sit, tibi parum. Nam quemadmodum ille, si enixam et sedulam operam transire pro irrita patitur, cui gratia referatur, indignus est, ita tu ingratus es, nisi ei, qui voluntatem bonam in solutum accipit, eo libentius debes, quia dimittens. Non rapias hoc nec testeris; occasiones reddendi nihilo minus quæras. Redde illi, quia repetit, huic, quia remittit; illi, quia bonus est, huic, quia malus.

Ideoque hanc quæstionem non est quod ad te judices pertinere, an, quod beneficium quis a sapiente accepit, reddere debeat, si ille desiit esse sapiens et in malum versus est. Redderes enim et depositum, quod a sapiente accepisses, etiam malo, redderes creditum. Quid est, cur non et beneficium? Quia mutatus est, ille te mutet? Quid?

Si quid a sano accepisses, ægro non redderes, cum plus semper imbecillo amico debeamus? Et hic æger est animo; adiuvetur, feratur. Stultitia morbus est animi.

Drstinguendum hoc, quo magis intellegatur, existimo. Duo sunt beneficia: unum, quod dare nisi sapiens sapienti non potest; hoc est absolutum et verum beneficium; alterum vulgare, plebeium, cujus inter nos imperitos commercium est.

De hoc non est dubium, quin illi, qualiscumque est, debeam reddere, sive homicida sive fur sive adulter evasit. Habent scelera leges suas; melius istos judex quam ingratus emendat. Nemo te malum, quia est, faciat. Malo beneficium proiciam, bono reddam, huic, quia debeo, illi, ne debeam.

De altero beneficii genere dubitatur, quod si accipere non potui nisi sapiens, ne reddere quidem nisi sapienti possum. " Puta enim me reddere: ille non potest recipere, non est jam hujus rei capax, scientiam utendi perdidit. Quid, si me remittere maneo pilam jubeas? Stultum est dare alicui, quod accipere non possit." Ut respondere ab ultimo incipiam: non dabo ulli, quod accipere non poterit; reddam, etiam si recipere non poterit. Obligare enim non possum nisi accipientem; liberari tantum, si reddidi, possum. Ille uti illo non poterit? Viderit; penes illum erit culpa, non penes me.

" Reddere est," inquit, " accepturo tradidisse. Quid enim? si cui vinum debeas et hoc ille te infundere reticulo jubeat aut cribro, reddidisse te dices? Aut reddere voles, quod, dum redditur, inter duos pereat? "

Reddere est id, quod debeas, ei, cujus est, volenti dare. Hoc unum mihi præstandum est. Ut quidem habeat, quod a me accepit, jam ulterioris est curæ; non tutelam illi, sed fidem debeo, multoque satius est illum non habere, quam me non reddere.

Et creditori statim in macellum laturo, quod acceperit, reddam; etiam si mihi adulteram, cui monerem, delegaverit, solvam; et, si nummos, quos accipiet, in sinum suum discinctus infundet, dabo. Reddendum enim mihi est, non servandum, cum reddidero, ac tuendum; beneficii accepti, non redditi, custodiam debeo. Dum apud me est, salvum sit; ceterum, licet accipientis manibus effluat, dandum est reposcenti. Reddam bono, cum expediet, malo, cum petet.

" Tale," inquit, " illi beneficium, quale accepisti, non potes reddere; accepisti enim a sapiente, stulto reddis." Non; reddo illi, quale nunc potest recipere, nec per me fit, quod deterius id, quod accepi, reddam, sed per illum, cui, si ad sapientiam redierit, reddam, quale accepi; dum in malis est, reddam, quale ab illo potest accipi.

" Quid? si," inquit, " non tantum malus factus est, sed ferus, sed immanis, qualis Apollodorus aut Phalaris,et huic beneficium,quod acceperas,reddes?" Mutationem sapientis tantam natura non patitur. Non in pessima ab optimis lapsus; necesse est etiam in malo vestigia boni teneat; numquam tantum virtus extinguitur, ut non certiores animo notas imprimat, quam ut illas eradat ulla mutatio.

Feræ inter nos educatæ si in silvas eruperunt, aliquid mansuetudinis pristinæ retinent tantumque a placidissimis absunt, quantum a veris feris et numquam humanam manum passis. Nemo in summam nequitiam incidit, qui umquam hæsit sapientiæ; altius infectus est, quam ut ex toto elui et transire in colorem malum possit.

Deinde interrogo, utrum iste ferus sit animo tantum, an et in perniciem publicam excurrat? Proposuisti enim mihi Phalarim et alterum tyrannum, quorum si naturam habet intra se malus, quidni ego isti beneficium suum reddam, ne quid mihi cum illo juris sit amplius?

Si vero sanguine humano non tantum gaudet, sed pascitur, sed et suppliciis omnium ætatium crudelitatem insatiabilem exercet nec ira sed aviditate quadam sæviendi furit, si in ore parentium liberos jugulat, si non contentus simplici morte distorquet nec urit solum perituros, sed excoquit, si arx ejus cruore semper recenti madet, parum est huic beneficium non reddere! Quidquid erat, quo mihi cohæreret, intercisa juris humani societas abscidit.

Si præstitisset quidem aliquid mihi, sed arma patriæ meæ inferret, quidquid meruerat, perdidisset, et referre illi gratiam scelus haberetur. Si non patriam meam impugnat, sed suæ gravis est et sepositus a mea gente suam exagitat, abscindit, nihilo minus illum tanta pravitas animi, etiam si non inimicum, invisum mihi efficit, priorque mihi ac potior ejus officii ratio est, quod humano generi, quam quod uni homini debeo.

Sed quamvis hoc ita sit et ex eo tempore omnia mihi in illum libera sint, ex quo corrumpendo fas omne, ut nihil in eum nefas esset, effecerit, illum mihi servandum modum credam, ut, si beneficium illi meum neque vires majores daturum est in exitium commune nec confirmaturum, quas habet, id autem erit, quod illi reddi sine pernicie publica possit, reddam. Servabo filium ejus infantem;

quid hoc beneficium obest cuiquam eorum, quos crudelitas ejus lacerat? Pecuniam, quæ satellitem stipendio teneat, non subministrabo. Si marmora et vestes desideraverit, nihil oberit cuiquam id, quo luxuria ejus instruitur; militem et arma non suggeram.

Si pro magno petet munere artifices scenæ et scorta et quæ feritatem ejus emolliant, libens offeram. Cui triremes et æratas non mitterem, lusorias et cubiculatas et alia ludibria regum in mari lascivientium mittam. Et si ex toto desperata ejus sanitas fuerit, eadem manu beneficium omnibus dabo, illi reddam; quoniam ingeniis talibus exitus remedium est optimumque est abire ei, qui ad se numquam rediturus est.

Sed hæc rara nequitia est semper portenti loco habita, sicut hiatus terræ et e cavernis maris ignium eruptio; itaque ab illa recedamus, de iis loquamur vitiis, quæ detestamur sine horrore.

Huic homini malo, quem invenire in quolibet foro possum, quem singuli timent, reddam beneficium, quod accepi. Non oportet mihi nequitiam ejus prodesse; quod meum non est, redeat ad dominum. Bonus sit an malus, quid differt? Diligenter istud excuterem, si non redderem, sed darem.

Hic locus fabulam poscit. Pythagoricus quidam emerat a sutore phæcasia, rem magnam, non præsentibus nummis. Post aliquot dies venit ad tabernam redditurus et, cum elusam diu pulsaret, fuit, qui diceret: " Quid perdis operam? Sutor ille, quem quæris, elatus, combustus est; quod nobis fortasse molestum est, qui in æternum nostros amittimus, tibi minime, qui scis futurum, ut renascatur," iocatus in Pythagoricum. At philosophus noster tres aut quattuor denarios non invita manu domum rettulit subinde concutiens; deinde, cum reprehendisset hanc suam non reddendi tacitam voluptatem, intellegens arrisisse illud lucellum sibi redit ad eandem tabernam et ait: " Ille tibi vivit; redde, quod debes." Deinde per clostrum, qua se commissura laxaverat, quattuor denarios in tabernam inseruit ac misit pœnas a se exigens improbæ cupiditatis, ne alieno adsuesceret.

Quod debes, quære, cui reddas, et, si nemo poscet, ipse te appella. Malus an bonus, ad te non pertinet; redde et accusa. Oblitus es, quemadmodum inter vos officia divisa sint: illi oblivio imperata est, tibi meminisse mandavimus. Errat tamen, si quis existimat, cum dicimus eum, qui beneficium dedit, oblivisci oportere, excutere nos illi memoriam rei præsertim honestissimæ; quædam præcipimus ultra modum, ut ad verum et suum redeant. Cum dicimus:

" Meminisse non debet," hoc volumus intellegi: " Prædicare non debet nec jactare nec gravis esse." Quidam enim beneficium, quod dederunt, omnibus circulis narrant; hoc sobrii locuntur, hoc ebrii non continent, hoc ignotis ingerunt, hoc amicis committunt; ut hæc nimia et exprobratrix memoria subsideret, oblivisci eum, qui dedit, jussimus et plus imperando, quam præstari poterat, silentium suasimus.

Quotiens parum fiduciæ est in iis, quibus imperes, amplius exigendum est, quam sat est, ut præstetur, quantum sat est. In hoc omnis hyperbole extenditur, ut ad verum mendacio veniat. Itaque ille, cum dixit: Qui candore nives anteirent, cursibus auras, quod non poterat fieri, dixit, ut crederetur, quantum plurimum posset. Et qui dixit: His inmobilior scopulis, violentior amne, ne hoc quidem se persuasurum putavit aliquem tam immobilem esse quam scopulum.

Numquam tantum sperat hyperbole, quantum audet, sed incredibilia adfirmat, ut ad credibilia perveniat. Cum dicimus: " Qui beneficium dedit, obliviscatur," hoc dicimus: " Similis sit oblito; memoria ejus non appareat nec incurrat." Cum dicimus beneficium repeti non oportere, non ex toto repetitionem tollimus;

sæpe enim opus est malis exactore, etiam bonis admonitione. Quid ergo? Occasionem ignoranti non ostendam? Necessitates illi meas non detegam? Quare nescisse se aut mentiatur aut doleat? Interveniat aliquando admonitio, sed verecunda, quæ non poscat nec in jus vocet.

Socrates amicis audientibus: " Emissem," inquit, " pallium, si nummos haberem." Neminem poposcit, omnes admonuit. A quo acciperet, ambitus fuit; quidni esset? Quantulum enim erat, quod Socrates accipiebat! At multum erat eum fuisse, a quo Socrates acciperet. Num illos castigare mollius potuit?

" Emissem," inquit, " pallium, si nummos haberem." Post hoc quisquis properaverit, sero dat; jam Socrati defuit. Propter acerbos exactores repetere prohibemus, non, ut numquam fiat, sed ut parce.

Aristippus aliquando delectatus unguento: " Male," inquit, " istis effeminatis eveniat, qui rem tam bellam infamaverunt." Item dicendum est: " Male istis improbis et importunis beneficiorum suorum quadriplatoribus eveniat, qui tam bellam rem, admonitionem inter amicos, sustulerunt! " Ego tamen utar hoc jure amicitiæ et beneficium ab eo repetam, a quo petissem, qui alterius beneficii loco accepturus est potuisse reddere.

Numquam ne querens quidem dicam: ejectum litore, egentem excepi et regni demens in parte locavi. Non est ista admonitio, convicium est; hoc est in odium beneficia perducere, hoc est efficere, ut ingratum esse aut liceat aut juvet. Satis abundeque est submissis et familiaribus verbis memoriam revocare: si bene quid de te merui, fuit aut tibi quicquam dulce meum. Ille in vicem dicat: " Quidni merueris? Ejectum litore, egentem excepisti."

"Sed nihil," inquit, " proficimus; dissimulat, oblitus est: quid facere debeam? " Quæris rem maxime necessariam et in qua hanc materiam consummati decet, quemadmodum ingrati ferendi sint.

Placido animo, mansueto, magno. Numquam te tam inhumanus et immemor et ingratus offendat, ut non tamen dedisse delectet; numquam in has voces injuria impellat: " Vellem, non fecissem." Beneficii tui tibi etiam infelicitas placeat; semper illum pænitebit, si te ne nunc quidem pænitet. Non est, quod indigneris, tamquam aliquid novi acciderit; magis mirari deberes, si non accidisset.

Alium labor, alium impensa deterret, alium periculum, alium turpis verecundia, ne, dum reddit, fateatur accepisse, alium ignorantia officii, alium pigritia, alium occupatio. Adspice, quemadmodum immensæ hominum cupiditates hient semper et poscant; non miraberis ibi neminem reddere, ubi nemo satis accepit.

Quis est istorum tam firmæ mentis ac solidæ, ut tuto apud eum beneficia deponas? Alius libidine insanit, alius abdomini servit; alius lucri totus est, cujus summam, non vias, spectat; alius invidia laborat, alius cæca ambitione et in gladios irruente. Adice torporem mentis ac senium et contraria huic inquieti pectoris agitationem tumultusque perpetuos; adice æstimationem sui nimiam et tumorem, ob quæ contemnendus est, insolentem. Quid contumaciam dicam in perversa nitentium, quid levitatem semper aliquo transilientem?

Hoc accedat temeritas præceps et numquam fidele consilium daturus timor et mille errores, quibus volvimur: audacia timidissimorum, discordia familiarissimorum et, publicum malum, incertissimis fidere, fastidire possessa, quæ consequi posse spes non fuit. Inter adfectus inquietissimos rem quietissimam, fidem, quæris?

Si tibi vitæ nostræ vera imago succurret, videre1 videberis tibi captæ cum maxime civitatis faciem, in qua omisso pudoris rectique respectu vires in concilio sunt velut signo ad permiscenda omnia dato. Non igni, non ferro abstinetur; soluta legibus scelera sunt; ne religio quidem, quæ inter arma hostilia supplices texit, ullum impedimentum est ruentium in prædam.

Hic ex privato, hic ex publico, hic ex profano, hic ex sacro rapit; hic effringit, hic transilit; hic non contentus angusto itinere ipsa, quibus arcetur, evertit et in lucrum ruina venit; hic sine cæde populatur, hic spolia cruenta manu gestat; nemo non fert aliquid ex altero. In hæ aviditate generis humani o ne tu nimis fortunæ communis oblitus es, qui quæris inter rapientes referentem!

Si indignans ingratos esse, indignare luxuriosos, indignare avaros, indignare impudicos, indignare ægros deformes, senes pallidos! Est istuc grave vitium, est intolerabile et quod dissociet homines, quod concordiam, qua imbecillitas nostra fulcitur, scindat ac dissipet, sed usque eo vulgare est, ut illud ne qui queritur quidem effugerit.

Cogita tecum, an, quibuscumque debuisti, gratiam rettuleris, an nullum umquam apud te perierit officium, an omnium te beneficiorum memoria comitetur. Videbis, quæ puero data sunt, ante adulescentiam elapsa, quæ in juvenem conlata sunt, non perdurasse in senectutem. Quædam perdidimus, quædam proiecimus, quædam e conspectu nostro paulatim exierunt, a quibusdam oculos avertimus.

Ut excusem tibi imbecillitatem, imprimis vas fragile est memoria et rerum turbæ non sufficit; necesse est, quantum recipit, emittat et antiquissima recentissimis obruat. Sic factum est, ut minima apud te nutricis esset auctoritas, quia beneficium ejus longius ætas sequens posuit; sic factum est, ut præceptoris tibi non esset ulla veneratio; sic evenit, ut circa consularia occupato comitia aut sacerdotiorum candidato quæsturæ suffragator excideret. Fortasse vitium, de quo querens, si te diligenter excusseris, in sinu invenies. Inique publico crimini irasceris, stulte tuo; ut absolvaris, ignosce.

Meliorem illum facies ferendo, utique pejorem exprobrando. Non est, quod frontem ejus indures; sine, si quid est pudoris residui, servet. Sæpe dubiam verecundiam vox conviciantis clarior rupit. Nemo id esse, quod jam videtur, timet; deprenso pudor demitur.

" Perdidi beneficium." Numquid, quæ cons ecravimus, perdidisse nos dicimus? Inter consecrata beneficium est, etiam si male respondit, bene conlatum. Non est ille, qualem speravimus; simus nos, quales fuimus, ei dissimiles. Damnum non tunc factum: apparuit. Ingratus non sine nostro pudore protrahitur, quoniam quidem querella amissi beneficti non bene dati signum est.

Quantum possumus, causam ejus apud nos agamus: " Fortasse non potuit, fortasse ignoravit, fortasse facturus est." Quædam nomina bona lentus et sapiens creditor fecit, qui sustinuit ac mora fovit. Idem nobis faciundum est; nutriamus fidem languidam.

" Perdidi beneficium." Stulte non nosti detrimenti tui tempora! Perdidisti, sed cum dares; nunc palam factum est. Etiam in his, quæ videntur in perdito, moderatio plurimum profuit, ut corporum ita animorum molliter vitia tractanda sunt. Sæpe, quod explicari pertinacia potuit, violentia trahentis abruptum est. Quid opus est maledictis? Quid querellis? Quid insectatione? Quare illum liberas? Quare dimittis? Si ingratus est, jam nihil debet.

Quæ ratio est exacerbare eum, in quem magna contuleris, ut ex amico dubio fiat non dubius inimicus et patrocinium sibi nostra infamia quærat, nec desit vox: " Nescio quid est, quod eum, cui tantum debuit, ferre non potuit; subest aliquid "? Nemo non superioris dignitatem querendo, etiam si non inquinavit, adspersit; nec quisquam fingere contentus est levia, cum magnitudine mendacii fidem quærat.

Quanto illa melior via, qua servatur illi species amicitiæ et, si reverti ad sanitatem velit, etiam amicitia! Vincit malos pertinax bonitas, nec quisquam tam duri infestique adversus diligenda animi est, ut etiam in injuria bonos non amet, quibus hoc quoque cœpit debere, quod impune non solvit. Ad illa itaque cogitationes tuas flecte:

Non est relata mihi gratia; quid faciam? Quod di, omnium rerum optimi auctores, qui beneficia ignoranti dare incipiunt, ingratis perseverant.

Alius illis obicit neclegentiam nostri, alius iniquitatem; alius illos extra mundum suum proicit et ignavos hebetesque sine luce, sine ullo opere destituit; alius solem, cui debemus, quod inter laborem quietemque tempus divisimus, quod non tenebris mersi confusionem æternæ noctis effugimus, qui annum cursu suo temperat et corpora alit, sata evocat, percoquit fructus, saxum aliquod aut fortuitorum ignium globum et quidvis potius quam deum appellat.

Nihilo minus tamen more optimorum parentium, qui maledictis suorum infantium arrident, non cessant di beneficia congerere de beneficiorum auctore dubitantibus, sed æquali tenore bona sua per gentes populosque distribuunt; unam potentiam, prodesse, sortiti spargunt opportunis imbribus terras, maria flatu movent, siderum cursu notant tempora, hiemes æstatesque interventu lenioris spiritus molliunt, errorem labentium animarum placidi ac propitii ferunt. Imitemur illos;

demus, etiam si multa in irritum data sunt; demus nihilo minus aliis, demus ipsis, apud quos facta jactura est. Neminem ad excitandas domos ruina deterruit, et, eum penates ignis absumpsit, fundamenta tepente adhuc area ponimus et urbes haustas sæpius eidem solo credimus; adeo ad bonas spes pertinax animus est. Terra marique humana opera cessarent, nisi male temptata retemptare libuisset.

Ingratus est: non mihi fecit injuriam, sed sibi; ego beneficio meo, cum darem, usus sum. Nec ideo pignus dabo, sed diligentius; quod in hoc perdidi, ab aliis recipiam. Sed huic ipsi beneficium dabo iterum et tamquam bonus agricola cura cultuque sterilitatem soli vincam; perit mihi beneficium, iste hominibus. Non est magni animi beneficium dare et perdere; hoc est magni animi perdere et dare.

Index