Ad Polybium
Urbes ac monumenta saxo structa, si vitæ nostræ compares, firma sunt; si redigas ad condicionem naturæ omnia destruentis et unde edidit eodem revocantis, caduca sunt. Quid enim immortale manus mortales fecerunt? Septem illa miracula et si qua his multo mirabiliora sequentium annorum extruxit ambitio aliquando solo æquata visentur. Ita est: nihil perpetuum, pauca diuturna sunt; aliud alio modo fragile est, rerum exitus variantur, ceterum quicquid cœpit et desinit.
Mundo quidam minantur interitum et hoc universum, quod omnia divina humanaque complectitur, si fas putas credere, dies aliquis dissipabit et in confusionem veterem tenebrasque demerget. Eat nunc aliquis et singulas comploret animas. Carthaginis ac Numantiæ Corinthique cinerem et si quid aliud altius cecidit lamentetur, cum etiam hoc quod non habet quo cadat sit interiturum; eat aliquis et fata tantum aliquando nefas ausura sibi non pepercisse conqueratur.
Quis tam superbæ impotentisque arrogantiæ est, ut in hac naturæ necessitate omnia ad eundem finem revocantis se unum ac suos seponi velit ruinæque etiam ipsi mundo imminenti aliquam domum subtrahat?
Maximum ergo solacium est cogitare id sibi accidisse, quod omnes ante se passi sunt omnesque passuri; et ideo mihi videtur rerum natura, quod gravissimum fecerat, commune fecisse, ut crudelitatem fati consolaretur æqualitas.
Illud quoque te non minimum adiuvent, si cogitaveris nihil profuturum dolorem tuum nec illi, quem desideras, nec tibi; noles enim longum esse, quod irritum est. Nam si quicquam tristitia profecturi sumus, non recuso quicquid lacrimarum fortunæ meæ superfuit tuæ fundere; inveniam etiamnunc per hos exhaustos jam fletibus domesticis oculos quod effluat, si modo id tibi futurum bono est.
Quid cessas? Conqueramur, atque adeo ipse hanc litem meam faciam: " Iniquissima omnium judicio fortuna, adhuc videbaris sinu eum hominem continuisse, qui munere tuo tantam venerationem receperat, ut, quod raro ulli contigit, felicitas ejus effugeret invidiam. Ecce eum dolorem illi, quem salvo Cæsare accipere maximum poterat, impressisti, et cum bene illum undique circuisses, intellexisti hac parte tantummodo patere ictibus tuis. Quid enim illi aliud faceres?
Pecuniam eriperes? Numquam illi obnoxius fuit; nunc quoque, quantum potest, illam a se abigit et in tanta facilitate adquirendi nullum majorem ex ea fructum quam contemptum ejus petit.
Eriperes illi amicos? Sciebas tam amabilem esse, ut facile in locum amissorum posset alios substituere; unum enim hunc ex eis, quos in principali domo potentes vidi, cognovisse videor, quem omnibus amicum habere eum expediat, magis tamen etiam libet.
Eriperes illi bonam opinionem? Solidior est hæc apud eum, quam ut a te quoque ipsa concuti possit. Eriperes bonam valetudinem? Sciebas animum ejus liberalibus disciplinis, quibus non innutritus tantum sed innatus est, sic esse fundatum, ut supra omnis corporis dolores emineret. Eriperes spiritum?
Quantulum nocuisses! Longissimum illi ingeni ævum fama promisit; id egit ipse, ut meliore sui parte duraret et compositis eloquentiæ præclaris operibus a mortalitate se vindicaret. Quam diu fuerit ullus litteris honor, quam diu steterit aut Latinæ linguæ potentia aut Græcæ gratia, vigebit cum maximis viris, quorum se ingeniis vel contulit vel, si hoc verecundia ejus recusat, applicuit.
Hoc ergo unum excogitasti, quomodo maxime illi posses nocere; quo melior est enim quisque, hoc sæpius ferre te consuevit sine ullo dilectu furentem et inter ipsa beneficia metuendam. Quantulum erat tibi immunem ab hac injuria præstare eum hominem, in quem videbatur indulgentia tua ratione certa pervenisse et non ex tuo more temere incidisse! "
Adiciamus, si vis, ad has querellas ipsius adulescentis interceptam inter prima incrementa indolem; dignus fuit ille te fratre. Tu certe eras dignissimus, qui ne ex indigno quidem quicquam doleres fratre. Redditur illi testimonium æquale omnium hominum; desideratur in tuum honorem, laudatur in suum.
Nihil in illo fuit, quod non libenter adgnosceres. Tu quidem etiam minus bono fratri fuisses bonus, sed in illo pietas tua idoneam nacta materiam multo se liberius exercuit. Nemo potentiam ejus injuria sensit, numquam ille te fratrem ulli minatus est. Ad exemplum se modestiæ tuæ formaverat cogitabatque, quantum tu et ornamentum tuorum esses et onus; suffecit ille huic sarcinæ.
O dura fata et nullis æqua virtutibus! Antequam felicitatem suam nosset frater tuus, exemptus est. Parum autem me indignari scio; nihil est enim difficilius quam magno dolori paria verba reperire. Etiamnunc tamen, si quid proficere possumus, conqueramur:
" Quid tibi voluisti, tam iniusta et tam violenta fortuna? Tam cito te indulgentiæ tuæ pænituit? Quæ ista crudelitas est, in medios fratres impetum facere et tam cruenta rapina concordissimam turbam imminuere? Tam bene stipatam optimorum adulescentium domum, in nullo fratre degenerantem, turbare et sine ulla causa delibare voluisti
? Nihil ergo prodest innocentia ad omnem legem exacta, nihil antiqua frugalitas, nihil felicitatis summæ potentia summa conservata abstinentia, nihil sincerus et tutus litterarum amor, nihil ab omni labe mens vacans? Luget Polybius, et in uno fratre quid de reliquis possit metuere admonitus etiam de ipsis doloris sui solaciis timet. Facinus indignum! Luget Polybius et aliquid propitio dolet Cæsare! Hoc sine dubio, impotens fortuna, captasti, ut ostenderes neminem contra te ne a Cæsare quidem posse defendi."
Diutius accusare fata possumus, mutare non possumus. Stant dura et inexorabilia; nemo illa convicio, nemo fletu, nemo causa movet; nihil umquam ulli parcunt nec remittunt. Proinde pareamus lacrimis nihil proficientibus; facilius enim nos inferis dolor iste adiciet quam illos nobis reducet. Qui si nos torquet, non adiuvat, primo quoque tempore deponendus est et ab inanibus solaciis atque amara quadam libidine delendi animus recipiendus est.
Nam lacrimis nostris nisi ratio finem fecerit, fortuna non faciet. Omnis agedum mortalis circumspice, larga ubique flendi et adsidua materia est. Alium ad cotidianum opus laboriosa egestas vocat, alium ambitio numquam quieta sollicitat, alius divitias, quas optaverat, metuit et voto laborat suo, alium solitudo torquet, alium semper vestibulum obsidens turba; hic habere se dolet liberos, hic perdidisse. Lacrimæ nobis deerunt ante quam causæ dolendi.
Non vides, qualem nobis vitam rerum natura promiserit, quæ primum nascentium hominum fletum esse voluit? Hoc principio edimur, huic omnis sequentium annorum ordo consentit. Sic vitam agimus, ideoque moderate id fieri debet a nobis, quod sæpe faciendum est, et respicientes, quantum a tergo rerum tristium immineat, si non finire lacrimas, at certe reservare debemus. Nulli parcendum est rei magis quam huic, cujus tam frequens usus est.
Illud quoque te non minimum adiuvent, si cogitaverit nulli minus gratum esse dolorem tuum quam ei, cui præstari videtur; torqueri ille te aut non vult aut non intellegit. Nulla itaque ejus officii ratio est, quod ei, cui præstatur, si nihil sentit, superv acuum est, si sentit, ingratum est.
Neminem esse toto orbe terrarum, qui delectetur lacrimis tuis, audacter dixerim. Quid ergo? Quem nemo adversus te animum gerit, eum esse tu credis fratris tui, ut cruciatu tui noceat tibi, ut te velit abducere ab occupationibus tuis, id est a studio et a Cæsare? Non est hoc simile veri. Ille enim indulgentiam tibi tamquam fratri præstitit, venerationem tamquam parenti, cultum tamquam superiori; ille desiderio tibi esse vult, tormento esse non vult. Quid itaque juvat dolori intabescere, quem, si quis defunctis sensus est, finiri frater tuus cupit?
De alio fratre, cujus incerta posset voluntas videri, omnia hæc in dubio ponerem et dicerem: " Sive te torqueri lacrimis numquam desinentibus frater tuus cupit, indignus hoc affectu tuo est; sive non vult, utrique vestrum inhærentem dolorem dimitte; nec impius frater sic desiderari debet nec pius sic velit." In hoc vero, cujus tam explorata pietas est, pro certo habendum est nihil esse illi posse acerbius, quam si tibi hic casus ejus acerbus est, si te ullo modo torquet, si oculos tuos, indignissimos hoc malo, sine ullo flendi fine et conturbat idem et exhaurit.
Pietatem tamen tuam nihil æque a lacrimis tam inutilibus abducet, quam si cogitaveris fratribus te tuis exemplo esse debere fortiter hanc fortunæ ini uriam sustinendi. Quod duces magni faciunt rebus affectis, ut hilaritatem de industria simulent et adversas res adumbrata lætitia abscondant, ne militum animi, si fractam ducis sui mentem viderint, et ipsi collabantur, id nunc tibi quoque faciendum est.
Indue dissimilem animo tuo vultum et, si potes, proice omnem ex toto dolorem, si minus, introrsus abde et contine, ne appareat, et da operam, ut fratres tui te imitentur, qui honestum putabunt, quodcumque te facientem viderint, animumque ex vultu tuo sument. Et solacium debes esse illorum et consolator; non poteris autem horum mærori obstare, si tuo indulseris.
Potest et illa res a luctu te prohibere nimio, si tibi ipse renuntiaveris nihil horum, quæ facis, posse subduci. Magnam tibi personam hominum consensus imposuit; hæc tibi tuenda est. Circumstat te omnis ista consolandum frequentia et in animum tuum inquirit ac perspicit quantum roboris ille adversus dolorem habeat et utrumne tu tantum rebus secundis uti dextere scias, an et adversas possis viriliter ferre. Observantur oculi tui.
Liberiora sunt omnia iis, quorum affectus tegi possunt; tibi nullum secretum liberum est. In multa luce fortuna te posuit; omnes scient, quomodo te in isto tuo gesseris vulnere, utrumne statim percussus arma summiseris an in gradu steteris. Olim te in altiorem ordinem et amor Cæsaris extulit et tua studia eduxerunt. Nihil te plebeium decet, nihil humile. Quid autem tam humile ac muliebre est quam consumendum se dolori committere?
Non idem tibi in luctu pari quod tuis fratribus licet; multa tibi non permittit opinio de studiis ac moribus tuis recepta, multum a te homines exigunt, multum expectant. Si volebas tibi omnia licere, ne convertisses in te ora omnium; nunc tantum tibi præstandum est, quantum promisisti. Omnes illi, qui opera ingenii tui laudant, qui describunt, quibus, eum fortuna tua opus non sit, ingenio opus est, custodes animi tui sunt. Nihil umquam ita potes indignum facere perfecti et eruditi viri professione, ut non multos admirationis de te suæ pæniteat.
Non licet tibi flere immodice, nec hoc tantummodo non licet; ne somnum quidem extendere in partem diei licet aut a tumultu rerum in otium ruris quieti confugere aut assidua laboriosi officii statione fatigatum corpus voluptaria peregrinatione recreare aut spectaculorum varietate animum detinere aut ex tuo arbitrio diem disponere. Multa tibi non licent, quæ humillimis et in angulo iacentibus licent. Magna servitus est magna fortuna; non licet tibi quicquam arbitrio tuo facere.
Audienda sunt tot hominum milia, tot disponendi libelli; tantus rerum ex orbe toto cœuntium congestus, ut possit per ordinem suum principis maximi animo subici, exigendus est. Non licet tibi, inquam, flere; ut multos flentes audire possis, ut periclitantium et ad misericordiam mitissimi Cæsaris pervenire cupientium lacrimas siccare, lacrimæ tibi tuæ adsiccandæ sunt.
Hæc tamen etiamnunc levioribus te remediis adiuvabunt; eum voles omnium rerum oblivisci, Cæsarem cogita. Vide, quantam hujus in te indulgentiæ fidem, quantam industriam debeas; intelleges non magis tibi incurvari licere quam illi, si quis modo est fabulis traditus, cujus umeris mundus innititur.
Cæsari quoque ipsi, cui omnia licent, propter hoc ipsum multa non licent. Omnium somnos illius vigilia defendit, omnium otium illius labor, omnium delicias illius industria, omnium vacationem illius occupatio. Ex quo se Cæsar orbi terrarum dedicavit, sibi eripuit, et siderum modo, quæ irrequieta semper cursus suos explicant, numquam illi licet subsistere nec quicquam suum facere.
Ad quendam itaque modum tibi quoque eadem necessitas iniungitur; non licet tibi ad utilitates tuas, ad studia tua respicere. Cæsare orbem terrarum possidente impertire te nec voluptati nec dolori nec ulli alii rei potes; totum te Cæsari debes.
Adice nunc quod, cum semper prædices cariorem tibi spiritu tuo Cæsarem esse, fas tibi non est salvo Cæsare de fortuna queri. Hoc incolumi salvi tibi sunt tui, nihil perdidisti; non tantum siccos oculos tuos esse sed etiam lætos oportet; in hoc tibi omnia sunt, hic pro omnibus est. Quod longe a sensibus tuis prudentissimis piissimisque abest, adversus felicitatem tuam parum gratus es, si tibi quicquam hoc salvo flere permittis.
Monstrabo etiamnunc non quidem firmius remedium sed familiarius. Si quando te domum receperis, tune erit tibi metuenda tristitia. Nam quam diu numen tuum intueberis, nullum illa ad te inveniet accessum, omnia in te Cæsar tenebit; eum ab illo discesseris, tune velut occasione data insidiabitur solitudini tuæ dolor et requiescenti animo tuo paulatim irrepet.
Itaque non est quod ullum tempus vacare patiaris a studiis. Tunc tibi litteræ tuæ tam diu ac tam fideliter amatæ gratiam referant, tunc te illæ antistitem et cultorem suum vindicent, tunc Homerus et Vergilius tam bene de humano genere meriti, quam tu et de illis et de omnibus meruisti, quos pluribus notos esse voluisti quam scripserant, multum tecum morentur; tutum id erit omne tempus, quod illis tuendum commiseris. Tunc Cæsaris tui opera, ut per omnia sæcula domestico narrentur præconio, quantum potes, compone; nam ipse tibi optime formandi condendique res gestas et materiam dabit et exemplum.
Non audeo te eo usque producere, ut fabellas quoque et Æsopeos logos, intemptatum Romanis ingeniis opus, solita tibi venustate conectas. Difficile est quidem, ut ad hæc hilariora studia tam vehementer perculsus animus tam cito possit accedere; hoc tamen argumentum habeto jam corroborati ejus et redditi sibi, si poterit a severioribus scriptis ad hæc solutiora procedere.
In illis enim quamvis ægrum eum adhuc et secum reluctantem avocabit ipsa rerum, quas tractabit, austeritas; hæc, quæ remissa fronte commentanda sunt, non feret, nisi eum jam sibi ab omni parte constiterit. Itaque debebis eum severiore materia primum exercere, deinde hilariore temperare.
Illud quoque magno tibi erit levamento, si sæpe te sic interrogaveris: " Utrumne meo nomine doleo an ejus qui decessit? Si meo, perit indulgentiæ jactatio et incipit dolor hoc uno excusatus, quod honestus est, eum ad utilitatem respicit, a pietate desciscere; nihil autem minus bono viro convenit quam in fratris luctu calculos ponere.
Si illius nomine doleo, necesse est alterutrum ex his duobus esse judicem. Nam si nullus defunctis sensus superest, evasit omnia frater meus vitæ incommoda et in eum restitutus est locum, in quo fuerat antequam nasceretur, et expers omnis mali nihil timet, nihil cupit, nihil patitur. Quis iste furor est pro eo me numquam dolere desinere, qui numquam doliturus est?
Si est aliquis defunctis sensus, nunc animus fratris mei velut ex diutino carcere emissus, tandem sui juris et arbitrii, gestit et rerum naturæ spectaculo fruitur et humana omnia ex loco superiore despicit, divina vero, quorum rationem tam diu frustra quæsierat, propius intuetur. Quid itaque ejus desiderio maceror, qui aut beatus aut nullus est? Beatum deflere invidia est, nullum dementia."
An hoc te movet, quod videtur ingentibus et cum maxime circumfusis bonis caruisse? Cum cogitaveris multa esse, quæ perdidit, cogita plura esse, quæ non timet. Non ira eum torquebit, non morbus affliget, non suspicio lacesset, non edax et inimica semper alienis processibus invidia consectabitur, non metus sollicitabit, non levitas fortunæ cito munera sua transferentis inquietabit. Si bene computes, plus illi remissum quam ereptum est.
Non opibus fruetur, non tua simul ac sua gratia; non accipiet beneficia, non dabit. Miserum putas, quod ista amisit, an beatum, quod non desiderat? Mihi crede, is beatior est, cui fortuna supervacua est, quam is, cui parata est. Omnia ista bona, quæ nos speciosa sed fallaci voluptate delectant, pecunia, dignitas, potentia aliaque complura, ad quæ generis humani cæca cupiditas obstupescit, cum labore possidentur, eum invidia conspiciuntur, eos denique ipsos, quos exornant, et premunt; plus minantur quam prosunt. Lubrica et incerta sunt, numquam bene tenentur; nam ut nihil de tempore futuro timeatur, ipsa tamen magnæ felicitatis tutela sollicita est.
Si velis credere altius veritatem intuentibus, omnis vita supplicium est. In hoc profundum inquietumque proiecti mare, alternis æstibus reciprocum et modo allevans nos subitis incrementis, modo majoribus damnis deferens assidueque jactans, numquam stabili consistimus loco, pendemus et fluctuamur et alter in alterum illidimur et aliquando naufragium facimus, semper timemus;
in hoc tam procelloso et ad omnes tempestates exposito mari navigantibus nullus portus nisi mortis est. Ne itaque invideris fratri tuo; quiescit. Tandem liber, tandem tutus, tandem æternus est. Superstitem Cæsarem omnemque ejus prolem, superstitem te cum communibus habet fratribus. Antequam quicquam ex suo favore fortuna mutaret, stantem adhuc illam et munera plena manu congerentem reliquit.
Fruitur nunc aperto et libero cælo, ex humili atque depresso in eum emicuit locum, quisquis ille est, qui solutas vinculis animas beato recipit sinu, et nunc libere illic vagatur omniaque rerum naturæ bona eum summa voluptate perspicit. Erras: non perdidit lucem frater tuus, sed sinceriorem sortitus est. Omnibus illo nobis commune est iter.
Quid fata deflemus? Non reliquit ille nos sed antecessit. Est, mihi crede, magna felicitas in ipsa necessitate moriendi. Nihil ne in totum quidem diem certi est. Quis in tam obscura et involuta veritate divinat, utrumne fratri tuo mors inviderit an consuluerit?
Illud quoque, qua justitia in omnibus rebus es, necesse est te adiuvet cogitantem non injuriam tibi factam, quod talem fratrem amisisti, sed beneficium datum, quod tam diu tibi pietate ejus uti fruique licuit.
Iniquus est, qui muneris sui arbitrium danti non relinquit, avidus, qui non lucri loco habet, quod accepit, sed damni, quod reddidit. Ingratus est, qui injuriam vocat finem voluptatis, stultus, qui nullum fructum esse putat bonorum nisi præsentium, qui non et in præteritis adquiescit et ea judicat certiora, quæ abierunt, quia de illis ne desinant non est timendum.
Nimis angustat gaudia sua, qui eis tantummodo, quæ habet ac videt, frui se putat et habuisse eadem pro nihilo ducit; cito enim nos omnis voluptas relinquit, quæ fluit et transit et pæne ante quam veniat aufertur. Itaque in præteritum tempus animus mittendus est et quicquid nos umquam delectavit reducendum ac frequenti cogitatione pertractandum est; longior fideliorque est memoria voluptatum quam præsentia. Quod habuisti ergo optimum fratrem, in summis bonis pone!
Non est quod cogites, quanto diutius habere potueris, sed quam diu habueris. Rerum natura illum tibi sicut ceteris fratres suos non mancipio dedit, sed commodavit; cum visum est deinde repetit nec tuam in eo satietatem secuta est sed suam legem.
Si quis pecuniam creditam solvisse se moleste ferat, eam præsertim, cujus usum gratuitum acceperit, nonne iniustus vir habeatur? Dedit natura fratri tuo vitam, dedit et tibi. Quæ suo jure usa si a quo voluit debitum suum citius exegit; non illa in culpa est, cujus nota erat condicio, sed mortalis animi spes avida, quæ subinde, quid rerum natura sit, obliviscitur nec umquam sortis suæ meminit, nisi cum admonetur.
Gaude itaque habuisse te tam bonum fratrem et usum fructumque ejus, quamvis brevior voto tuo fuerit, boni consule. Cogita jucundissimum esse, quod habuisti, humanum, quod perdidisti. Nec enim quicquam minus inter se consentaneum est quam aliquem moveri, quod sibi talis frater parum diu contigerit, non gaudere, quod tamen contigerit.
"At inopinanti ereptus est." Sua quemque credulitas decipit et in eis, quæ diligit, voluntaria mortalitatis oblivio. Natura nulli se necessitatis suæ gratiam facturam esse testata est. Cotidie præter oculos nostros transeunt notorum ignotorumque funera, nos tamen aliud agimus et subitum id putamus esse, quod nobis tota vita denuntiatur futurum. Non est itaque ista fatorum iniquitas, sed mentis humanæ pravitas insatiabilis rerum omnium, quæ indignatur inde excidere, quo admissa est precario.
Quanto ille justior, qui nuntiata fili morte dignam magno viro vocem emisit: " Ego cum genui, tum moriturum scivi." Prorsus non mireris ex hoc natum esse, qui fortiter mori posset. Non accepit tamquam novum nuntium filii mortem; quid enim est novi hominem mori, cujus tota vita nihil aliud quam ad mortem iter est? " Ego eum genui, tum moriturum scivi."
Deinde adjecit rem majoris et prudentiæ et animi: "Et huic rei sustuli." Omnes huic rei tollimur; quisquis ad vitam editur, ad mortem destinatur. Gaudeamus ergo eo, quod dabitur, reddamusque id, cum reposcemur. Alium alio tempore fata comprehendent, neminem præteribunt. In procinctu stet animus et id quod necesse est numquam timeat, quod incertum est semper expectet.
Quid dicam duces ducumque progeniem et multis aut consulatibus conspicuos aut triumphis sorte defunctos inexorabili? Tota eum regibus regna populique eum regentibus tulere fatum suum; omnes, immo omnia in ultimum diem spectant. Non idem universis finis est; alium in medio cursu vita deserit, alium in ipso aditu relinquit, alium in extrema senectute fatigatum jam et exire cupientem vix emittit; alio quidem atque alio tempore, omnes tamen in eundem locum tendimus. Utrumne stultius sit nescio mortalitatis legem ignorare, an impudentius recusare.
Agedum illa, quæ multo ingenii tui labore celebrata sunt, in manus sume utriuslibet auctoris carmina, quæ tu ita resolvisti, ut quamvis structura illorum recesserit, permaneat tamen gratia — sic enim illa ex alia lingua in aliam transtulisti, ut, quod difficillimum erat, omnes virtutes in alienam te orationem secutæ sint: nullus erit in illis scriptis liber, qui non plurima varietatis humanæ incertorumque casuum et lacrimarum ex alia atque alia causa fluentium exempla tibi suggerat.
Lege, quanto spiritu ingentibus intonueris verbis; pudebit te subito deficere et ex tanta orationis magnitudine desciscere. Ne commiseris, ut quisquis exemplaris modo scripta tua mirabatur quærat quomodo tam grandia tamque solida tam fragilis animus conceperit.
Potius ab istis te, quæ torquent, ad hæc tot et tanta, quæ consolantur, converte ac respice optimos fratres, respice uxorem, filium respice; pro omnium horum salute hac tecum portione fortuna decidit. Multos habes, in quibus adquiescas. Ab hac te infamia vindica, ne videatur omnibus plus apud te valere unus dolor quam hæc tam multa solacia.
Omnis istos una tecum perculsos vides nec posse tibi subvenire, immo etiam ultro expectare, ut a te subleventur, intellegis; et ideo quanto minus in illis doctrinæ minusque ingenii est, tanto magis obsistere te necesse est communi malo. Est autem hoc ipsum solacii loco, inter multos dolorem suum dividere; qui quia dispensatur inter plures, exigua debet apud te parte subsidere. Non desinam totiens tibi offerre Cæsarem.
Illo moderante terras et ostendente quanto melius beneficiis imperium custodiatur quam armis, illo rebus humanis præsidente non est periculum, ne quid perdidisse te sentias; in hoc uno tibi satis præsidi, solaci est. Attolle te et, quotiens lacrimæ suboriuntur oculis tuis, totiens illos in Cæsarem derige; siccabuntur maximi et clarissimi conspectu numinis; fulgor ejus illos, ut nihil aliud possint aspicere, præstringet et in se hærentes detinebit.
Hic tibi, quem tu diebus intuens ac noctibus, a quo numquam deicis animum, cogitandus est, hic contra fortunam advocandus. Nec dubito, cum tanta illi adversus omnes suos sit mansuetudo tantaque indulgentia, quin jam multis solaciis tuum istud vulnus obduxerit, jam multa, quæ dolori obstarent tuo, congesserit. Quid porro? Ut nihil horum fecerit, nonne protinus ipse conspectus per se tantummodo cogitatusque Cæsar maximo solacio tibi est?
Dii illum deæque terris diu commodent! Acta hic divi Augusti æquet, annos vincat! Quam diu inter mortales erit, nihil ex domo sua mortale esse sentiat! Rectorem Romano imperio filium longa fide approbet et ante illum consortem patris quam successorem aspiciat! Sera et nepotibus demum nostris dies nota sit, qua illum gens sua cælo asserat!
Abstine ab hoc manus tuas, fortuna, nec in isto potentiam tuam nisi ea parte, qua prodes, ostenderis! Patere illum generi humano jam diu ægro et affecto mederi, patere quicquid prioris principis furor concussit in suum locum restituere ac reponere! Sidus hoc, quod præcipitato in profundum et demerso in tenebras orbi refulsit, semper luceat!
Hic Germaniam pacet, Britanniam aperiat, et patrios triumphos ducat et novos; quorum me quoque spectatorem futurum, quæ ex virtutibus ejus primum optinet locum, promittit clementia. Nec enim sic me deiecit, ut nollet erigere, immo ne deiecit quidem, sed impulsum a fortuna et cadentem sustinuit et in præceps euntem leniter divinæ manus usus moderatione deposuit; deprecatus est pro me senatum et vitam mihi non tantum dedit sed etiam petit. Viderit: qualem volet esse, existimet causam meam.
Vel justitia ejus bonam perspiciat vel clementia faciat bonam; utrumque in æquo mihi ejus beneficium erit, sive innocentem me scierit esse, sive voluerit. Interim magnum miseriarum mearum solacium est videre misericordiam ejus totum orbem pervagantem; quæ cum ex ipso angulo, in quo ego defixus sum, complures multorum jam annorum ruina obrutos effoderit et in lucem reduxerit, non vereor ne me unum transeat. Ipse autem optime novit tempus, quo cuique debeat succurrere; ego omnem operam dabo, ne pervenire ad me erubescat.
O felicem clementiam tuam. Cæsar, quæ efficit, ut quietiorem sub te agant vitam exules, quam nuper sub Gaio egere principes! Non trepidant nec per singulas horas gladium expectant nec ad omnem navium conspectum pavent; per te habent ut fortunæ sævientis modum ita spem quoque melioris ejusdem ac præsentis quietem. Scias licet ea demum fulmina esse justissima, quæ etiam percussi colunt.
Hic itaque princeps, qui publicum omnium hominum solacium est, aut me omnia fallunt aut jam recreavit animum tuum et tam magno vulneri majora adhibuit remedia. Jam te omni confirmavit modo, jam omnia exempla, quibus ad animi æquitatem compellereris, tenacissima memoria rettulit, jam omnium præcepta sapientum assueta sibi facundia explicuit.
Nullus itaque melius has adloquendi partes occupaverit. Aliud habebunt hoc dicente pondus verba velut ab oraculo missa; omnem vim doloris tui divina ejus contundet auctoritas. Hunc itaque tibi puta dicere: " Non te solum fortuna desumpsit sibi, quem tam gravi afficeret injuria; nulla domus in toto orbe terrarum aut est aut fuit sine aliqua comparatione. Transibo exempla vulgaria, quæ etiam si minora, tamen innumera sunt, ad fastus te et annales perducam publicos.
Vides omnes has imagines, quæ implevere Cæsarum atrium? Nulla non harum aliquo suorum incommodo insignis est; nemo non ex istis in ornamentum sæculorum refulgentibus viris aut desiderio suorum tortus est aut a suis cum maximo animi cruciatu desideratus est.
" Quid tibi referam Scipionem Africanum, cui mors fratris in exilio nuntiata est? Is frater, qui eripuit fratrem carceri, non potuit eripere fato. Et quam impatiens juris æqui pietas Africam fuerit, cunctis apparuit; eodem enim die Scipio Africanus, quo viatoris manibus fratrem abstulerat, tribuno quoque plebis privatus intercessit. Tam magno tamen fratrem desideravit hic animo, quam defenderat.
Quid referam Æmilianum Scipionem, qui uno pæne eodemque tempore spectavit patris triumphum duorumque fratrum funera? Adulescentulus tamen ac propemodum puer tanto animo tulit illam familiæ suæ super ipsum Pauli triumphum concidentis subitam vastitatem, quanto debuit ferre vir in hoc natus, ne urbi Romanæ aut Scipio deesset aut Carthago superesset.
Quid referam duorum Lucullorum diremptam morte concordiam? Quid Pompeios? quibus ne hoc quidem sæviens reliquit fortuna, ut una eademque conciderent ruina. Vixit Sextus Pompeis primum sorori superstes, cujus morte Optime cohærentis Romanæ pacis vincula resoluta sunt, idemque hic vixit superstes optimo fratri, quem fortuna in hoc evexerat, ne minus alte eum deiceret, quam patrem deiecerat; et post hunc tamen casum Sextus Pompeis non tantum dolori, sed etiam bello suffecit.
Innumerabilia undique exempla separatorum morte fratrum succurrunt, immo contra vix ulla umquam horum paria conspecta sunt una senescentia. Sed contentus nostræ domus exemplis ero; nemo enim tam expers erit sensus ac sanitatis, ut fortunam ulli queratur luctum intulisse, quam sciet etiam Cæsarum lacrimas concupisse,
Divus Augustus amisit Octaviam sororem carissimam et ne ei quidem rerum natura lugendi necessitatem abstulit, cui cælum destinaverat, immo vero idem omni genere orbitatis vexatus sororis filium successioni præparatum suæ perdidit; denique ne singulos ejus luctus enumerem, et generos ille amisit et liberos et nepotes, ac nemo magis ex omnibus mortalibus hominem esse se, dum inter homines erat, sensit. Tamen tot tantosque luctus cepit rerum omnium capacissimum ejus pectus victorque divus Augustus non gentium tantummodo externarum, sed etiam dolorum fuit.
Gaius Cæsar, divi Augusti, avunculi mei magni nepos, circa primos juventæ suæ annos Lucium fratrem carissimum sibi princeps juventutis principem ejusdem juventutis amisit in apparatu Parthici belli et graviore multo animi vulnere quam postea corporis ictus est; quod utrumque et piissime idem et fortissime tulit.
Ti. Cæsar patruus meus Drusum Germanicum patrem meum, minorem natu quam ipse erat fratrem, intima Germaniæ recludentem et gentes ferocissimas Romano subicientem imperio in complexu et in osculis suis amisit. Modum tamen lugendi non sibi tantum sed etiam aliis fecit ac totum exercitum non solum mæstum sed etiam attonitum corpus Drusi sui sibi vindicantem ad morem Romani luctus redegit judicavitque non militandi tantum disciplinam esse servandam sed etiam dolendi. Non potuisset ille lacrimas alienas compescere, nisi prius pressisset suas.
M. Antonius avus meus, nullo minor nisi eo a quo victus est, tunc cum rem publicam constitueret et triumvirali potestate præditus nihil supra se videret, exceptis vero duobus collegis omnia infra se cerneret, fratrem interfectum audivit.
Fortuna impotens, quales ex humanis malis tibi ipsa ludos facis! Eo ipso tempore, quo M. Antonius civium suorum vitæ sedebat mortisque arbiter, M. Antonii frater duci jubebatur ad supplicium! Tulit hoc tamen tam triste vulnus eadem magnitudine animi M. Antonius, qua omnia alia adversa toleraverat, et hoc fuit ejus lugere viginti legionum sanguine fratri parentare.
Sed ut omnia alia exempla præteream, ut in me quoque ipso alia taceam funera, bis me fraterno luctu aggressa fortuna est, bis intellexit lædi me posse, vinci non posse. Amisi Germanicum fratrem, quem quomodo amaverim, intellegit profecto quisquis cogitat, quomodo suos fratres pii fratres ament; sic tamen affectum meum rexi, ut nec relinquerem quicquam, quod exigi deberet a bono fratre, nec facerem, quod reprehendi posset in principe.
Hæc ergo puta tibi parentem publicum referre exempla, eundem ostendere, quam nihil sacrum intactumque sit fortunæ, quæ ex eis penatibus ausa est funera ducere, ex quibus erat deos petitura. Nemo itaque miretur aliquid ab illa aut crudeliter fieri aut inique; potest enim hæc adversus privatas domos ullam æquitatem nosse aut ullam modestiam, cujus implacabilis sævitia totiens ipsa funestavit pulvinaria?
Faciamus licet illi convicium non nostro tantum ore sed etiam publico, non tamen mutabitur; adversus omnis se preces omnisque querimonias exiget. Hoc fuit in rebus humanis fortuna, hoc erit. Nihil inausum sibi reliquit, nihil intactum relinquet; ibit violentior per omnia, sicut solita est semper, eas quoque domos ausa injuriæ causa intrare, in quas per templa aditur, et atram laureatis foribus induet vestem.
Hoc unum obtineamus ab illa votis ac precibus publicis, si nondum illi genus humanum placuit consumere, si Romanum adhuc nomen propitia respicit: hunc principem lapsis hominum rebus datum, sicut omnibus mortalibus, sibi esse sacratum velit! Discat ab illo clementiam fiatque mitissimo omnium principum mitis!
Debes itaque eos intueri omnes, quos paulo ante rettuli, aut adscitos cælo aut proximos, et ferre æquo animo fortunam ad te quoque porrigentem manus, quas ne ab eis quidem, per quos iuramus, abstinet; debes illorum imitari firmitatem in perferendis et evincendis doloribus, in quantum modo homini fas est per divina ire vestigia. Quamvis sint
in aliis rebus dignitatum ac nobilitatum magna discrimina, virtus in medio posita est; neminem dedignatur, qui modo dignum se illa judicat. Optime certe illos imitaberis, qui eum indignari possent non esse ipsos exsortes hujus mali, tamen in hoc uno se ceteris exæquari hominibus non injuriam sed jus mortalitatis judicaverunt tuleruntque nec nimis acerbe et aspere, quod acciderat, nec molliter et effeminate; nam et non sentire mala sua non est hominis et non ferre non est viri.
Non possum tamen, cum omnes circumierim Cæsares, quibus fortuna fratres sororesque eripuit, hunc præterire ex omni Cæsarum numero excerpendum, quem rerum natura in exitium opprobriumque humani generis edidit, a quo imperium adustum atque eversum funditus principis mitissimi recreat clementia.
C. Cæsar amissa sorore Drusilla, is homo, qui non magis dolere quam gaudere principaliter posset, conspectum conversationemque civium suorum profugit, exsequis sororis suæ non interfuit, justa sorori non præstitit, sed in Albano suo tesseris ac foro et pervolgatis hujusmodi aliis occupationibus acerbissimi funeris elevabat mala. Pro pudor imperii! Principis Romani lugentis sororem alea solacium fuit!
Idem ille Gaius furiosa inconstantia modo barbam capillumque summittens modo tondens Italiæ ac Siciliæ oras errabundus permetiens et numquam satis certus, utrum lugeri vellet an coli sororem, eodem omni tempore, quo templa illi constituebat ac pulvinaria, eos qui parum mæsti fuerant, crudelissima adficiebat animadversione; eadem enim intemperie animi adversarum rerum ictus ferebat, qua secundarum elatus eventu super humanum intumeseebat modum.
Procul istud exemplum ab omni Romano sit viro, luctum suum aut intempestivis sevocare lusibus aut sordium ac squaloris fœditate irritare aut alienis malis obiectare minime humano solacio.
Tibi vero nihil ex consuetudine mutandum est tua, quoniam quidem ea instituisti amare studia, quæ et optime felicitatem extollunt et facillime minuunt calamitatem eademque et ornamenta maxima homini sunt et solacia. Nunc itaque te studiis tuis immerge altius, nunc illa tibi velut munimenta animi circumda, ne ex ulla tui parte inveniat introitum dolor.
Fratris quoque tui produc memoriam aliquo scriptorum monimento tuorum; hoc enim unum est in rebus humanis opus, cui nulla tempestas noceat, quod nulla consumat vetustas. Cetera, quæ per constructionem lapidum et marmoreas moles aut terrenos tumulos in magnam eductos altitudinem constant, non propagant longam diem, quippe et ipsa intereunt; immortalis est ingeni memoria. Hanc tu fratri tuo largire, in hac eum conloca; melius illum duratura semper consecrabis ingenio quam irrito dolore lugebis.
Quod ad ipsam fortunam pertinet, etiam si nunc agi apud te causa ejus non potest — omnia enim illa, quæ nobis dedit, ob hoc ipsum, quod aliquid eripuit, invisa sunt,tunc tamen erit agenda, cum primum æquiorem te illi judicem dies fecerit; tunc enim poteris in gratiam eum illa redire. Nam multa providit, quibus hanc emendaret injuriam, multa etiamnunc dabit, quibus redimat; denique ipsum hoc, quod abstulit, ipsa dederat tibi.
Noli ergo contra te ingenio uti tuo, noli adesse dolori tuo. Potest quidem eloquentia tua quæ parva sunt approbare pro magnis, rursus magna attenuare et ad minima deducere; sed alio istas vires servet suas, nunc tota se in solacium tuum conferat. Et tamen dispice, ne hoc jam quoque ipsum sit supervacuum; aliquid enim a nobis natura exigit, plus vanitate contrahitur.
Numquam autem ego a te, ne ex toto mæreas, exigam. Et scio inveniri quosdam duræ magis quam fortis prudentiæ viros, qui negent doliturum esse sapientem. Hi non videntur mihi unquam in ejusmodi casum incidisse, alioquin excussisset illis fortuna superbam sapientiam et ad confessionem eos veri etiam invitos compulisset.
Satis præstiterit ratio, si id unum ex dolore, quod et superest et abundat, exciderit; ut quidem nullum omnino esse eum patiatur, nec sperandum ulli nec concupiscendum est. Hunc potius modum servet, qui nec impietatem imitetur nec insaniam et nos in eo teneat habitu, qui et piæ mentis est nec motæ. Fluant lacrimæ, sed eædem et desinant, trahantur ex imo gemitus pectore, sed idem et finiantur; sic rege animum tuum, ut et sapientibus te adprobare possis et fratribus.
Effice, ut frequenter fratris tui memoriam tibi velis occurrere, ut illum et sermonibus celebres et adsidua recordatione repræsentes tibi, quod ita demum consequi poteris, si tibi memoriam ejus jucundam magis quam flebilem feceris; naturale est enim, ut semper animus ab eo refugiat, ad quod eum tristitia revertitur.
Cogita modestiam ejus, cogita in rebus agendis sollertiam, in exsequendis industriam, in promissis constantiam. Omnia dicta ejus ac facta et aliis expone et tibimet ipse commemora. Qualis fuerit cogita qualisque sperari potuerit. Quid enim de illo non tuto sponderi fratre posset?
Hæc, utcumque potui, longo jam situ obsoleto et hebetato animo composui. Quæ si aut parum respondere ingenio tuo aut parum mederi dolori videbuntur, cogita, quam non possit is alienæ vacare consolationi, quem sua mala occupatum tenent, et quam non facile latina ei homini verba succurrant. quem barbarorum inconditus et barbaris quoque humanioribus gravis fremitus circumsonat.