Ad Marciam
Nisi te, Marcia, scirem tam longe ab infirmitate muliebris animi quam a ceteris vitiis recessisse et mores tuos velut aliquod antiquum exemplar aspici, non auderem obviam ire dolori tuo, cui viri quoque libenter hærent et incubant, nec spem concepissem tam iniquo tempore, tam inimico judice, tam invidioso crimine posse me efficere, ut fortunam tuam absolveres. Fiduciam mihi dedit exploratum jam robur animi et magno experimento approbata virtus tua.
Non est ignotum, qualem te in persona patris tui gesseris, quem non minus quam liberos dilexisti, excepto eo quod non optabas superstitem. Nec scio an et optaveris; permittit enim sibi quædam contra bonum morem magna pietas. Mortem A. Cremuti Cordi parentis tui quantum poteras inhibuisti; postquam tibi apparuit inter Seianianos satellites illam unam patere servitutis fugam, non favisti consilio ejus, sed dedisti manus victa fudistique lacrimas palam et gemitus devorasti quidem, non tamen hilari fronte texisti; et hæc illo sæculo, quo magna pietas erat nihil impie facere.
Ut vero aliquam occasionem mutatio temporum dedit, ingenium patris tui, de quo sumptum erat supplicium, in usum hominum reduxisti et a vera illum vindicasti morte ac restituisti in publica monumenta libros, quos vir ille fortissimus sanguine suo scripserat. Optime meruisti de Romanis studiis: magna illorum pars arserat; optime de posteris, ad quos veniet incorrupta rerum fides auctori suo magno imputata; optime de ipso, cujus viget vigebitque memoria, quam diu in pretio fuerit Romana cognosci, quam diu quisquam erit, qui reverti velit ad acta majorum, quam diu quisquam qui velit scire, quid sit vir Romanus, quid subactis jam cervicibus omnium et ad Seianianum jugum adactis indomitus, quid sit homo ingenio, animo, manu liber.
Magnum me hercules detrimentum res publica ceperat, si illum ob duas res pulcherrimas in oblivionem conjectum, eloquentiam et libertatem, non eruisses. Legitur, floret, in manus hominum, in pectora receptus vetustatem nullam timet; at illorum carnificum cito scelera quoque, quibus solis memoriam meruerunt, tacebuntur.
Hæc magnitudo animi tui vetuit me ad sexum tuum respicere, vetuit ad vultum, quem tot annorum continua tristitia, ut semel obduxit, tenet. Et vide, quam non subrepam tibi nec furtum facere affectibus tuis cogitem. Antiqua mala in memoriam reduxi et, ut scires hanc quoque plagam esse sanandam, ostendi tibi æque magni vulneris cicatricem. Alii itaque molliter agant et blandiantur; ego confligere cum tuo mærore constitui et defessos exhaustosque oculos, si verum vis, magis jam ex consuetudine quam ex desiderio fluentis continebo, si fieri potuerit, favente te remediis tuis, si minus, vel invita, teneas licet et amplexeris dolorem tuum, quem tibi in filii locum superstitem fecisti. Quis enim erit finis?
Omnia in supervacuum temptata sunt. Fatigatæ adlocutiones amicorum, auctoritates magnorum et adfinium tibi virorum; studia, hereditarium et paternum bonum, surdas aures irrito et vix ad brevem occupationem proficiente solacio transeunt; illud ipsum naturale remedium temporis, quod maximas quoque ærumnas componit, in te una vim suam perdidit.
Tertius jam præterit annus, cum interim nihil ex primo illo impetu cecidit; renovat se et corroborat cotidie luctus et jam sibi jus mora fecit eoque adductus est, ut putet turpe desinere. Quemadmodum omnia vitia penitus insidunt, nisi, dum surgunt, oppressa sunt, ita hæc quoque tristia et misera et in se sævientia ipsa novissime acerbitate pascuntur et fit infelicis animi prava voluptas dolor.
Cupissem itaque primis temporibus ad istam curationem accedere. Leniore medicina fuisset oriens adhuc restringenda vis; vehementius contra inveterata pugnandum est. Nam vulnerum quoque sanitas facilis est, dum a sanguine recentia sunt; tunc et uruntur et in altum revocantur et digitos scrutantium recipiunt, ubi corrupta in malum ulcus verterunt. Non possum nunc per obsequium nec molliter adsequi tam durum dolorem; frangendus est.
Scio a præceptis incipere omnis, qui monere aliquem volunt, in exemplis desinere. Mutari hunc interim morem expedit; aliter enim cum alio agendum est. Quosdam ratio ducit, quibusdam nomina clara opponenda sunt et auctoritas, quæ liberum non relinquat animum ad speciosa stupenti.
Duo tibi ponam ante oculos maxima et sexus et sæculi tui exempla: alterius feminæ, quæ se tradidit ferendam dolori, alterius, quæ pari adfecta casu, majore damno, non tamen dedit longum in se malis suis dominium, sed cito animum in sedem suam reposuit.
Octavia et Livia, altera soror Augusti, altera uxor, amiserant filios juvenes, utraque spe futuri principis certa. Octavia Marcellum, cui et avunculus et socer incumbere cœperat, in quem onus imperii reclinare, adulescentem animo alacrem, ingenio potentem, sed frugalitatis continentiæque in illis aut annis aut opibus non mediocriter admirandæ, patientem laborum, voluptatibus alienum, quantumcumque imponere illi avunculus et, ut ita dicam, inædificare voluisset, laturum; bene legerat nulli cessura ponderi fundamenta.
Nullum finem per omne vitæ suæ tempus flendi gemendique fecit nec ullas admisit voces salutare aliquid adferentis; ne avocari quidem se passa est, intenta in unam rem et toto animo adfixa. Talis per omnem vitam fuit, qualis in funere, non dico non ausa consurgere, sed adlevari recusans, secundam orbitatem judicans lacrimas amittere. Nullam habere imaginem filii carissimi voluit, nullam sibi de illo fieri mentionem. Oderat omnes matres et in Liviam maxime furebat, quia videbatur ad illius filium transisse sibi promissa felicitas. Tenebris et solitudini familiarissima, ne ad fratrem quidem respiciens, carmina celebrandæ Marcelli memoriæ composita aliosque studiorum honores reiecit et aures suas adversus omne solacium clusit. A sollemnibus officiis seducta et ipsam magnitudinis fraternæ nimis circumlucentem fortunam exosa defodit se et abdidit. Adsidentibus liberis, nepotibus lugubrem vestem non deposuit, non sine contumelia omnium suorum, quibus salvis orba sibi videbatur.
Livia amiserat filium Drusum, magnum futurum principem, jam magnum ducem; intraverat penitus Germaniam et ibi signa Romana fixerat, ubi vix ullos esse Romanos notum erat. In expeditione decesserat ipsis illum hostibus ægrum cum veneratione et pace mutua prosequentibus nec optare quod expediebat audentibus. Accedebat ad hanc mortem, quam ille pro re publica obierat, ingens civium provinciarumque et totius Italiæ desiderium, per quam effusis in officium lugubre municipiis coloniisque usque in urbem ductum erat funus triumpho simillimum.
Non licuerat matri ultima filii oscula gratumque extremi sermonem oris haurire. Longo itinere reliquias Drusi sui prosecuta tot per omnem Italiam ardentibus rogis, quasi totiens illum amitteret,irritata, ut primum tamen intulit tumulo, simul et illum et dolorem suum posuit, nec plus doluit quam aut honestum erat Cæsare aut æquom Tiberio salvo. Non desiit denique Drusi sui celebrare nomen, ubique illum sibi privatim publiceque repræsentare, libentissime de illo loqui, de illo audire: cum memoria illius vixit; quam nemo potest retinere et frequentare, qui illam tristem sibi reddidit.
Elige itaque, utrum exemplum putes probabilius. Si illud prius sequi vis, eximes te numero vivorum: aversaberis et alienos liberos et tuos ipsumque quem desideras; triste matribus omen occurres; voluptates honestas, permissas, tamquam parum decoras fortunæ tuæ reicies; invisa hærebis in luce et ætati tuæ, quod non præcipitet te quam primum et finiat, infestissima eris; quod turpissimum alienissimumque est animo tuo in meliorem noto partem, ostendes te vivere nolle, mori non posse.
Si ad hoc maximæ feminæ te exemplum apphcueris moderatius, mitius, non eris in ærumnis nec te tormentis macerabis; quæ enim, malum, amentia est pœnas a se infelicitatis exigere et mala sua novo augere! Quam in omni vita servasti morum probitatem et verecundiam, in hac quoque re præstabis; est enim quædam et dolendi modestia. Illum ipsum juvenem, dignissimum qui te lætam semper nominatus cogitatusque faciat, meliore pones loco, si matri suæ, qualis vivus solebat, hilarisque et cum gaudio occurrit.
Nec te ad fortiora ducam præcepta, ut inhumano ferre humana jubeam modo, ut ipso funebri die oculos matris exsiccem. Ad arbitrum tecum veniam; hoc inter nos quæretur, utrum magnus dolor esse debeat an perpetuus. Non dubito quin Iuliæ Augustæ, quam familiariter coluisti, magis tibi placeat exemplum; illa te ad suum consilium vocat.
Illa in primo fervore, cum maxime impatientes ferocesque sunt miseri, accessum Areo, philosopho viri sui, præbuit et multum eam rem profuisse sibi confessa est, plus quam populum Romanum, quem nolebat tristem tristitia sua facere, plus quam Augustum, qui subducto altero adminiculo titubabat nec luctu suorum inclinandus erat, plus quam Tiberium filium, cujus pietas efficiebat, ut in 1110 acerbo et defleto gentibus funere nihil sibi nisi numerum deesse sentiret. Hic, ut opinor, aditus 1111
fuit, hoc principium apud feminam opinionis suæ custodem diligentissimam: Usque in hunc diem, Iulia, quantum quidem ego sciam — adsiduus viri tui comes, cui non tantum quæ in publicum emittuntur nota, sed omnes sunt secretiores animorum vestrorum motus — dedisti operam, ne quid esset quod in te quisquam reprenderet;
nec id in majoribus modo observasti, sed in minimis, ne quid faceres, cui famam, liberrimam principum judicem, velles ignoscere. Nec quicquam pulchrius existimo quam in summo fastigio collocatos multarum rerum veniam dare, nullius petere. Servandus itaque tibi in hac quoque re tuus mos est, ne quid committas, quod minus aliterve factum velis.
Deinde oro atque obsecro, ne te difficilem amicis et intractabilem præstes. Non est enim quod ignores omnes hos nescire, quemadmodum se gerant, loquantur ahquid coram te de Druso an nihil, ne aut obhvio clarissimi juvenis illi faciat injuriam aut mentio tibi.
Cum secessimus et in unum convenimus, facta ejus dictaque quanto meruit suspectu celebramus; coram te altum nobis de illo silentium est. Cares itaque maxima voluptate, filii tui laudibus, quas non dubito quin vel impendio vitæ, si potestas detur, in ævum omne sis prorogatura.
Quare patere, immo accerse sermones, quibus ille narretur, et apertas aures præbe ad nomen memoriamque filii tui; nec hoc grave duxeris ceterorum more, qui in ejusmodi casu partem mali putant audire solacia.
Nunc incubuisti tota in alteram partem et oblita meliorum fortunam tuam qua deterior est aspicis: non convertis te ad convictus filii tui occursusque jucundos, non ad pueriles dulcesque blanditias, non ad incrementa studiorum; ultimam illam faciem rerum premis; illi, tamquam si parum ipsa per se horrida sit, quidquid potes congeris. Ne, obsecro te, concupieris perversissimam gloriam, infelicissima videri!
Simul cogita non esse magnum rebus prosperis fortem gerere, ubi secundo cursu vita procedit; ne gubernatoris quidem artem tranquillum mare et obsequens ventus ostendit, adversi ahquid incurrat oportet, quod animum probet.
Proinde ne summiseris te, immo contra fige stabilem gradum et quicquid onerum supra cecidit sustine, primo dumtaxat strepitu conterrita. Nulla re major invidia fortunæ fit quam æquo animo. Post hæc ostendit illi filium incolumem, ostendit ex amisso nepotes.
Tuum ilhc, Marcia, negotium actum, tibi Areus adsedit; muta personam — te consolatus est. Sed puta, Marcia, ereptum tibi amplius quam ulla umquam mater amiserit — non permulceo te nec extenuo calamitatem tuam.
Si fletibus fata vincuntur, conferamus; eat omnis inter luctus dies, noctem sine somno tristitia consumat; ingerantur lacerato pectori manus et in ipsam faciem impetus fiat atque omni se genere sævitiæ profecturus mæror exerceat. Sed si nullis planctibus defuncta revocantur, si sors immota et in æternum fixa nulla miseria mutatur et mors tenuit quicquid abstulit, desinat dolor qui perit. Quare regamur nec nos ista vis transversos auferat!
Turpis est navigii rector, cui gubernacula fluctus eripuit, qui fluvitantia vela deseruit, permisit tempestati ratem; at ille vel in naufragio laudandus quem obruit mare clavum tenentem et obnixum.
"At enim naturale desiderium suorum est." Quis negat, quam diu modicum est? Nam discessu, non solum amissione carissimorum necessarius morsus est et firmissimorum quoque animorum contractio. Sed plus est quod opinio adicit quam quod natura imperavit.
Aspice mutorum animalium quam concitata sint desideria et tamen quam brevia: vaccarum uno die alterove mugitus auditur, nec diutius equarum vagus ille amensque discursus est; feræ cum vestigia catulorum consectatæ sunt et silvas pervagatæ, cum sæpe ad cubilia expilata redierint, rabiem intra exiguum tempus extinguunt; aves cum stridore magno inanes nidos circumfremuerunt, intra momentum tamen quietæ volatus suos repetunt; nec ulli animali longum fetus sui desiderium est nisi homini, qui adest dolori suo nec tantum, quantum sentit, sed quantum constituit, adficitur.
Ut scias autem non esse hoc naturale, luctibus frangi, primum magis feminas quam viros, magis barbaros quam placidæ eruditæque gentis homines, magis indoctos quam doctos eadem orbitas vulnerat. Atqui ea, quæ a natura vim acceperunt, eandem in omnibus servant; apparet non esse naturale quod varium est.
Ignis omnes ætates omniumque urbium cives, tam viros quam feminas uret; ferrum in omni corpore exhibebit secandi potentiam. Quare? quia vires illi a natura datæ sunt, quæ nihil in personam constituit. Paupertatem, luctum, ambitionem alius aliter sentit, prout illum consuetudo infecit, et imbecillum impatientemque reddit præsumpta opinio de non timendis terribilis.
Deinde quod naturale est non decrescit mora; dolorem dies longa consumit. Licet contumacissimum, cotidie insurgentem et contra remedia effervescentem, tamen illum efficacissimum mitigandæ ferociæ tempus enervat.
Manet quidem tibi, Marcia, etiamnunc ingens tristitia et jam videtur duxisse callum, non illa concitata, qualis initio fuit, sed pertinax et obstinata; tamen hanc quoque tibi ætas minutatim eximet. Quotiens aliud egeris, animus relaxabitur. Nunc te ipsa custodis;
multum autem interest, utrum tibi permittas mærere an imperes. Quanto magis hoc morum tuorum elegantiæ convenit, finem luctus potius facere quam expectare, nec illum opperiri diem, quo te invita dolor desinat! Ipsa illi renuntia!
"Unde ergo tanta nobis pertinacia in deplorat ione nostri, si id non fit naturæ jussu? " Quod nihil nobis mali, antequam eveniat, proponimus, sed ut immunes ipsi et aliis pacatius ingressi iter alienis non admonemur casibus illos esse communes.
Tot præter domum nostram ducuntur exsequiæ: de morte non cogitamus; tot acerba funera: nos togam nostrorum infantium, nos militiam et paternæ hereditatis successionem agitamus animo; tot divitum subita paupertas in oculos incidit: et nobis numquam in mentem venit nostras quoque opes æque in lubrico positas. Necesse est itaque magis corruamus: quasi ex inopinato ferimur; quæ multo ante provisa sunt, languidius incurrunt.
Vis tu scire te ad omnis expositum ictus stare et illa quæ alios tela fixerunt circa te vibrasse! Velut murum aliquem aut obsessum multo hoste locum et arduum ascensu semermis adeas, expecta vulnus et illa superne volantia eum sagittis pilisque saxa in tuum puta librata corpus. Quotiens aliquis ad latus aut pone tergum ceciderit, exclama: " Non decipies me, fortuna, nec securum aut neglegentem opprimes. Scio quid pares; alium quidem percussisti, sed me petisti."
Quis umquam res suas quasi periturus aspexit? Quis umquam nostrum de exilio, de egestate, de luctu cogitare ausus est? Quis non, si admoneatur ut cogitet, tamquam dirum omen respuat et in capita inimicorum aut ipsius intempestivi monitoris abire illa jubeat? " Non putavi futurum."
Quicquam tu putas non futurum, quod scis posse fieri, quod multis vides evenisse? Egregium versum et dignum qui non e pulpito exiret: Cuivis potest accidere quod cuiquam potest! Ille amisit liberos; et tu amittere potes. Ille damnatus est; et tua innocentia sub ictu est. Error decipit hic, effeminat, dum patimur quæ numquam pati nos posse providimus. Aufert vim præsentibus malis qui futura prospexit.
Quicquid est hoc, Marcia, quod circa nos ex adventicio fulget, liberi, honores, opes, ampla atria et exclusorum clientium turba referta vestibula, clarum nomen, nobilis aut formosa coniux ceteraque ex incerta et mobili sorte pendentia alieni commodatique apparatus sunt; nihil horum dono datur. Conlaticiis et ad dominos redituris instrumentis scæna adornatur; alia ex his primo die, alia secundo referentur, pauca usque ad finem perseverabunt.
Itaque non est quod nos suspiciamus tamquam inter nostra positi; mutua accepimus. Usus fructusque noster est, cujus tempus ille arbiter muneris sui temperat; nos oportet in promptu habere quæ in incertum diem data sunt et appellatos sine querella reddere: pessimi debitoris est creditori facere convicium.
Omnes ergo nostros, et quos superstites lege nascendi optamus et quos præcedere justissimum ipsorum votum est, sic amare debemus, tamquam nihil nobis de perpetuitate, immo nihil de diuturnitate eorum promissum sit. Sæpe admonendus est animus, amet ut recessura, immo tamquam recedentia. Quicquid a fortuna datum est, tamquam exempto auctore possideas.
Rapite ex liberis voluptates, fruendos vos in vicem liberis date et sine dilatione omne gaudium haurite; nihil de hodierna nocte promittitur — nimis magnam advocationem dedi, nihil de hac hora. Festinandum est, instatur a tergo. Jam disicietur iste comitatus, jam contubernia ista sublato clamore solventur. Rapina rerum omnium est; miseri nescitis in fuga vivere!
Si mortuum tibi filium doles, ejus temporis quo natus est crimen est; mors enim illi denuntiata nascenti est; in hanc legem erat satus, hoc illum fatum ab utero statim prosequebatur.
In regnum fortunæ et quidem durum atque invictum pervenimus, illius arbitrio digna atque indigna passuri. Corporibus nostris impotenter, contumeliose, crudeliter abutetur. Alios ignibus peruret vel in pœnam admotis vel in remedium; alios vinci et: id nunc hosti licebit, nunc civi; alios per incerta nudos maria jactabit et luctatos cum fluctibus ne in harenam quidem aut litus explodet, sed in alicujus immensæ ventrem beluæ decondet; alios morborum varis generibus emaceratos diu inter vitam mortemque medios detinebit. Ut varia et libidinosa mancipiorumque suorum neglegens domina et pœnis et muneribus errabit.
Quid opus est partes deflere? Tota flebilis vita est; urgebunt nova incommoda, priusquam veteribus satis feceris. Moderandum est itaque vobis maxime, quæ immoderate fertis, et in multos dolores humani pectoris vis dispensanda. Quæ deinde ista suæ publicæque condicionis oblivio est? Mortalis nata es, mortales peperisti. Putre ipsa fluidumque corpus et causis morborum repetita sperasti tam imbecilla materia solida et æterna gestasse?
Decessit filius tuus; id est, decucurrit ad hunc finem, ad quem quæ feliciora partu tuo putas properant. Hoc omnis ista quæ in foro litigat, spectat in theatris, in templis precatur turba dispari gradu vadit; et quæ diligis, veneraris et quæ despicis unus exæquabit cinis. Hoc videlicet dicit illa Pythicis oraculis adscripta vox: NOSCE TE. Quid est homo?
Quolibet quassu vas et quolibet fragile jactatu. Non tempestate magna, ut dissiperis, opus est; ubicumque arietaveris, solveris. Quid est homo? Imbecillum corpus et fragile, nudum, suapte natura inerme, alienæ opis indigens, ad omnis fortunæ contumelias proiectum; cum bene lacertos exercuit, cujuslibet feræ pabulum, cujuslibet victima, ex infirmis fluidisque contextum et lineamentis exterioribus nitidum, frigoris, æstus, laboris impatiens, ipso rursus situ et otio iturum in tabem, alimenta metuens sua, quorum modo inopia deficit, modo copia rumpitur; anxiæ sollicitæque tutelæ, precarii spiritus et male hærentis, quem pavor repentinus aut auditus ex improviso sonus auribus gravis excutit; sollicitudinis semper sibi nutrimentum, vitiosum et inutile.
Miramur in hoc mortem, quæ unius singultus opus est? Numquid enim, ut concidat, magni res molimenti est? Odor illi saporque et lassitudo et vigilia et umor et cibus et sine quibus vivere non potest mortifera sunt; quocumque se movit, statim infirmitatis suæ conscium, non omne cælum ferens, aquarum novitatibus flatuque non familiaris auræ et tenuissimis causis atque offensionibus morbidum, putre, causarium, fletu vitam auspicatum, cum interim quantos tumultus hoc tam contemptum animal movet! in quantas cogitationes oblitum condicionis suæ venit!
Immortalia, æterna volutat animo et in nepotes pronepotesque disponit, cum interim longa conantem eum mors opprimit et hoc, quod senectus vocatur, paucissimorum est circuitus annorum.
Dolor tuus, si modo ulla illi ratio est, utrum sua spectat incommoda an ejus qui decessit? Utrum te in amisso filio movet, quod nullas ex illo voluptates cepisti, an quod majores, si diutius vixisset, percipere potuisti? Si nullas percepisse te dixeris, tolerabilius efficies detrimentum tuum; minus enim homines desiderant ea, ex quibus nihil gaudi lætitiæque perceperant. Si confessa fueris percepisse magnas voluptates, oportet te non de eo quod detractum est queri, sed de eo gratias agere quod contigit.
Provenerunt enim satis magni fructus laborum tuorum ex ipsa educatione, nisi forte ii, qui catulos avesque et frivola animorum oblectamenta summa diligentia nutriunt, fruuntur aliqua voluptate ex visu tactuque et blanda adulatione mutorum, liberos nutrientibus non fructus educationis ipsa educatio est. Licet itaque nil tibi industria ejus contulerit, nihil diligentia custodierit, nihil prudentia suaserit, ipsum quod habuisti, quod amasti, fructus est. " At potuit longior esse, major."
Melius tamen tecum actum est quam si omnino non contigisset, quoniam, si ponatur electio, utrum satius sit non diu felicem esse an numquam, melius est discessura nobis bona quam nulla contingere. Utrumne malles degenerem aliquem et numerum tantum nomenque filii expleturum habuisse, an tantæ indolis, quantæ tuus fuit, juvenis cito prudens, cito pius, cito maritus, cito pater, cito omnis officii curiosus, cito sacerdos, omnia tamquam properans
? Nulli fere et magna bona et diuturna contingunt; non durat nec ad ultimum exit nisi lenta felicitas. Filium tibi dii immortales non diu daturi statim talem dederunt, qualis diu effici potest. Ne illud quidem dicere potes electam te a dis, cui frui non liceret filio. Circumfer per omnem notorum, ignotorum frequentiam oculos, occurrent tibi passi ubique majora. Senserunt ista magni duces, senserunt principes; ne deos quidem fabulæ immunes reliquerunt, puto, ut nostrorum funerum levamentum esset etiam divina concidere. Circumspice, inquam, omnis; nullam tam miseram nominabis domum, quæ non inveniat in miseriore solacium.
Non me hercules tam male de moribus tuis sentio, ut putem posse te levius pati casum tuum, si tibi ingentem lugentium numerum produxero. Malivolum solacii genus est turba miserorum; quosdam tamen referam, non ut scias hoc solere hominibus accidere — ridiculum est enim mortalitatis exempla colligere, sed ut scias fuisse multos, qui lenirent aspera placide ferendo. A felicissimo incipiam.
L. Sulla filium amisit, nec ea res aut malitiam ejus et acerrimam virtutem in hostes civesque contudit aut effecit, ut cognomen illud usurpasse falso videretur, quod amisso filio adsumpsit nec odia hominum veritus, quorum malo illæ nimis secundæ res constabant, nec invidiam deorum, quorum illud crimen erat, Sulla tam felix. Sed istud inter res nondum judicatas abeat, qualis Sulla fuerit — etiam inimici fatebuntur bene illum arma sumpsisse, bene posuisse. Hoc de quo agitur constabit, non esse maximum malum quod etiam ad felicissimos pervenit.
Ne nimis admiretur Græcia illum patrem, qui in ipso sacrificio nuntiata fili morte tibicinem tantum jussit tacere et coronam capiti detraxit, cetera rite perfecit, Pulvillus effecit pontifex, cui postem tenenti et Capitolium dedicanti mors filii nuntiata est. Quam ille exaudisse dissimulavit et sollemnia pontificii carminis verba concepit gemitu non interrumpente precationem et ad filii sui nomen Iove propitiato.
Putasne ejus luctus aliquem finem esse debere, cujus primus dies et primus impetus ab altaribus publicis et fausta nuncupatione non abduxit patrem? Dignus me hercules fuit memorabili dedicatione, dignus amplissimo sacerdotio, qui colere deos ne iratos quidem destitit. Idem tamen ut redit domum, et implevit oculos et aliquas voces flebiles misit et peractis, quæ mos erat præstare defunctis, ad Capitolinum illum redit vultum.
Paulus circa illos nobilissimi triumphi dies, quo vinctum ante currum egit Persen, incliti regis nomen, duos filios in adoptionem dedit, duos quos sibi servaverat extulit. Quales retentos putas, cum inter commodatos Scipio fuisset? Non sine motu vacuum Pauli currum populus Romanus aspexit. Contionatus est tamen et egit dis gratias, quod compos voti factus esset; precatum enim se, ut, si quid ob ingentem victoriam invidiæ dandum esset, id suo potius quam publico damno solveretur.
Vides quam magno animo tulerit? Orbitati suæ gratulatus est. Et quem magis poterat permovere tanta mutatio? Solacia simul atque auxilia perdidit. Non contigit tamen tristem Paulum Persi videre.
Quid nunc te per innumerabilia magnorum virorum exempla ducam et quæram miseros, quasi non difficilius sit invenire felices? Quota enim quæque domus usque ad exitum omnibus partibus suis constitit? in qua non aliquid turbatum est? Unum quemlibet annum occupa et ex eo magistratus cita: Lucium si vis Bibulum et C. Cæsarem — videbis inter collegas inimicissimos concordem fortunam.
L. Bibuli, melioris quam fortioris viri, duo simul filii interfecti sunt, Ægyptio quidem militi ludibrio habiti, ut non minus ipsa orbitate auctor ejus digna res lacrimis esset. Bibulus tamen, qui toto honoris sui anno ob invidiam collegæ domi latuerat, postero die quam geminum funus renuntiatum est, processit ad solita imperii officia. Quis minus potest quam unum diem duobus filis dare? Tam cito liberorum luctum finivit, qui consulatum anno luxerat.
C. Cæsar cum Britanniam peragraret nec oceano continere felicitatem suam posset, audit decessisse filiam publica secum fata ducentem. In oculis erat jam Cn. Pompeis non æquo laturus animo quemquam alium esse in re publica magnum et modum impositurus incrementa, quæ gravia illi videbantur, etiam cum in commune crescerent. Tamen intra tertium diem imperatoria obit munia et tam cito dolorem vicit quam omnia solebat.
Quid aliorum tibi funera Cæsarum referam? Quos in hoc mihi videtur interim violare fortuna, ut sic quoque generi humano prosint ostendentes ne eos quidem, qui dis geniti deosque genituri dicantur, sic suam fortunam in potestate habere quemadmodum alienam.
Divus Augustus amissis liberis, nepotibus, exhausta Cæsarum turba adoption desertam domum fulsit; tulit tamen tam fortiter quam cujus jam res agebatur cujusque maxime intererat de dis neminem queri. Ti.
Cæsar et quem genuerat et quem adoptaverat amisit; ipse tamen pro rostris laudavit filium stetitque in conspectu posito corpore, interiecto tantummodo velamento, quod pontificis oculos a funere arceret, et flente populo Romano non flexit vultum; experiendum se dedit Seiano ad latus stanti, quam patienter posset suos perdere.
Videsne quanta copia virorum maximorum sit, quos non excepit hic omnia prosternens casus, et in quos tot animi bona, tot ornamenta publice privatimque congesta erant? Sed videlicet it in orbem ista tempestas et sine dilectu vastat omnia agitque ut sua. Jube singulos conferre rationem; nulli contigit impune nasci.
Scio quid dicas: " Oblitus es feminam te consolari, virorum refers exempla." Quis autem dixit naturam maligne cum mulierum ingeniis egisse et virtutes illarum in artum retraxisse? Par illis, mihi crede, vigor, par ad honesta, libeat, facultas est; dolorem laboremque ex æquo, si consuevere, patiuntur.
In qua istud urbe, di boni, loquimur? In qua regem Romanis capitibus Lucretia et Brutus deiecerunt: Bruto libertatem debemus, Lucretiæ Brutum; in qua Clœliam contempto et hoste et flumine ob insignem audaciam tantum non in viros transcripsimus: equestri insidens statuæ in sacra via, celeberrimo loco, Clœlia exprobrat juvenibus nostris pulvinum escendentibus in ea illos urbe sic ingredi, in qua etiam feminas equo donavimus.
Quod si tibi vis exempla referri feminarum, quæ suos fortiter desideraverint, non ostiatim quæram; ex una tibi familia duas Corn elias dabo: primam Scipionis filiam, Gracchorum matrem. Duodecim illa partus totidem funeribus recognovit. Et de ceteris facile est, quos nec editos nec amissos civitas sensit; Tiberium Gaiumque, quos etiam qui bonos viros negaverit magnos fatebitur, et occisos vidit et insepultos. Consolantibus tamen miseramque dicentibus: " Numquam," inquit, " non felicem me dicam, quæ Gracchos peperi."
Cornelia Livi Drusi clarissimum juvenem inlustris ingenii, vadentem per Gracchana vestigia imperfectis tot rogationibus intra penates interemptum suos, amiserat incerto cædis auctore. Tamen et acerbam mortem filii et inultam tam magno animo tulit, quam ipse leges tulerat.
Jam cum fortuna in gratiam, Marcia, reverteris, si tela, quæ in Scipiones Scipionumque matres ac filias exegit, quibus Cæsares petit, ne a te quidem continuit? Plena et infesta variis casibus vita est, a quibus nulli longa pax, vix indutiæ sunt. Quattuor liberos sustuleras, Marcia. Nullum aiunt frustra cadere telum, quod in confertum agmen inmissum est: mirum est tantam turbam non potuisse sine invidia damnove prætervehi? At hoc
iniquior fortuna fuit, quod non tantum eripuit filios, sed elegit. Numquam tamen injuriam dixeris ex æquo cum potentiore dividere; duas tibi reliquit filias et harum nepotes. Et ipsum, quem maxime luges prioris oblita, non ex toto abstulit; habes ex illo duas filias, si male fers, magna onera, si bene, magna solacia. In hoc te perduc, ut illas cum videris, admonearis filii, non doloris!
Agricola eversis arboribus, quas aut ventus radicitus evulsit aut contortus repentino impetu turbo præfregit, subolem ex illis residuam fovet et in amissarum vicem semina statim plantasque disponit; et momento (nam ut ad damna, ita ad incrementa rapidum veloxque tempus est) adolescunt amissis lætiora.
Has nunc Metilii tui filias in ejus vicem substitue et vacantem locum exple et unum dolorem geminato solacio leva! Est quidem hæc natura mortalium, ut nihil magis placeat quam quod amissum est; nequiores sumus adversus relicta ereptorum desiderio. Sed si æstimare volueris, quam valde tibi fortuna, etiam cum sæviret, pepercerit, scies te habere plus quam solacia; respice tot nepotes, duas filias. Dic illud quoque, Marcia: " Moverer, si esset cuique fortuna pro moribus et numquam mala bonos sequerentur; nunc video exempto discrimine eodem modo malos bonosque jactari."
"Grave est tamen, quem educaveris, juvenem, jam matri jam patri præsidium ac decus, amittere." Quis negat grave esse? Sed humanum est. Ad hoc genitus es, ut perderes, ut perires, ut sperares, metueres, alios teque inquietares, mortem et timeres et optares et, quod est pessimum, numquam scires, cujus esses status.
Si quis Syracusas petenti diceret: " Omnia incommoda, omnes voluptates futuræ peregrinationis tuæ ante cognosce, deinde ita naviga. Hæc sunt, quæ mirari possis: videbis primum ipsam insulam ab Italia angusto interscissam freto, quam continenti quondam cohæsisse constat; subitum illo mare irrupit et Hesperium Siculo latus abscidit. Deinde videbis (licebit enim tibi avidissimum maris verticem perstririgere) stratam illam fabulosam Charybdin, quam diu ab austro vacat, at, si quid inde vehementius spiravit, magno hiatu profundoque navigia sorbentem.
Videbis celebratissimum carminibus fontem Arethusam, nitidissimi ac perlucidi ad imum stagni, gelidissimas aquas profundentem, sive illas ibi primum nascentis invenit, sive inlapsum terris flumen integrum subter tot maria et ab confusione pejoris undæ servatum reddidit.
Videbis portum quietissimum omnium, quos aut natura posuit in tutelam classium aut adiuvit manus, sic tutum, ut ne maximarum quidem tempestatium furori locus sit. Vide his ubi Athenarum potentia fracta, ubi tot milia captivorum ille excisis in infinitam altitudinem saxis nativus career incluserat, ipsam ingentem civitatem et laxius territorium quam multarum urbium fines sunt, tepidissima hiberna et nullum diem sine interventu solis.
Sed cum omnia ista cognoveris, gravis et insalubris æstas hiberni cæli beneficia corrumpet. Erit Dionysius illic tyrannus, libertatis, justitiæ, legum exitium, dominationis cupidus etiam post Platonem, vitæ etiam post exilium! Alios uret, alios verberabit, alios ob levem offensam detruncari jubebit, accersit ad libidinem mares feminasque et inter fœdos regiæ intemperantiæ greges parum erit simul binis coire.
Audisti quid te invitare possit, quid absterrere; proinde aut naviga aut resiste. Post hanc denuntiationem si quis dixisset intrare se Syracusas velle, satisne justam querellam de ullo nisi de se habere posset, qui non incidisset in illa, sed prudens sciensque venisset? Dicit omnibus nobis natura: "Neminem decipio. Tu si filios sustuleris, poteris habere formosos, et deformes poteris; fortasse muti nascentur. Esse aliquis ex illis tam servator patriæ quam proditor poterit.
Non est quod desperes tantæ dignationis futuros, ut nemo tibi propter illos male dicere audeat; propone tamen et tantæ futuros turpitudinis, ut ipsi maledicta sint. Nihil vetat illos tibi suprema præstare et laudari te a liberis tuis, sed sic te para tamquam in ignem impositurus vel puerum vel juvenem vel senem; nihil enim ad rem pertinent anni, quoniam nullum non acerbum funus est, quod parens sequitur." Post has leges propositas, si liberos tollis, omni deos invidia liberas, qui tibi nihil certi spoponderunt.
Hanc imaginem agedum ad totius vitæ introitum refer. An Syracusas viseres deliberanti tibi quicquid delectare poterat, quicquid offendere, exposui; puta nascenti me tibi venire in consilium:
" Intraturus es urbem dis, hominibus communem, omnia complexam, certis legibus æternisque devinctam, indefatigata cælestium officia volventem. Videbis illic innumerabiles stellas micare, videbis uno sidere omnia implere solem, cotidiano cursu diei noctisque spatia signantem, annuo æstates hiemesque æqualius quidem dividentem. Videbis nocturnam lunæ successionem, a fraternis occursibus lene remissumque lumen mutuantem et modo occultam modo toto ore terris imminentem, accessionibus damnisque mutabilem, semper proximæ dissimilem.
Videbis quinque sidera diversas agentia vias et in contrarium præcipiti mundo nitentia: ex horum levissimis motibus fortunæ populorum dependent et maxima ac minima proinde formantur, prout æquum iniquumve sidus incessit. Miraberis conlecta nubila et cadentis aquas et obliqua fulmina et cæli fragorem.
Cum satiatus spectaculo supernorum in terram oculos deieceris, excipiet te alia forma rerum aliterque mirabilis: hinc camporum in infinitum patentium fusa planities, hinc montium magnis et nivalibus surgentium jugis erecti in sublime vertices; deiectus fluminum et ex uno fonte in occidentem orientemque diffusi amnes et summis cacuminibus nemora nutantia et tantum silvarum cum suis animalibus aviumque concentu dissono;
varii urbium situs et seclusæ nationes locorum difficultate, quarum aliæ se in erectos subtrahunt montes, aliæ ripis lacubus vallibus pavidæ circumfunduntur; adiuta cultu seges et arbusta sine cultore feritatis; et rivorum lenis inter prata discursus et amœni sinus et litora in portum recedentia; sparsæ tot per vastum insulæ, quæ interventu suo maria distinguunt.
Quid lapidum gemmarumque fulgor et inter rapidorum torrentium aurum harenas interfluens et in mediis terris medioque rursus mari æriæ ignium faces et vinculum terrarum oceanus, continuationem gentium triplici sinu scindens et ingenti licentia exæstuans?
Videbis hic inquietis et sine vento fluctuantibus aquis innare excedenti terrestria magnitudine animalia, quædam gravia et alieno se magisterio moventia, quædam velocia et concitatis perniciora remigis, quædam haurientia undas et magno prænavigantium periculo efflantia. Videbis hic navigia quas non novere terras quærenda; videbis nihil humanæ audaciæ intemptatum erisque et spectator et ipse pars magna conantium; disces docebisque artes, alias quæ vitam instruant, alias quæ ornent, alias quæ regant.
Sed istic erunt mille corporum, animorum pestes, et bella et latrocinia et venena et naufragia et intemperies cæli corporisque et carissimorum acerba desideria et mors, incertum facilis an per pœnam cruciatumque. Delibera tecum et perpende, quid velis: ut ad illa venias, per illa exeundum est." Respondebis velle te vivere? Quidni? immo, puto, ad id non accedes, ex quo tibi aliquid decuti doles! Vive ergo ut convenit. " Nemo," inquis, " nos consuluit." Consulti sunt de nobis parentes nostri, qui cum condicionem vitæ nossent, in hanc nos sustulerunt.
Sed ut ad solacia veniam, videamus primum quid curandum sit, deinde quemadmodum. Movet lugentem desiderium ejus quem dilexit. Id per se tolerabile esse apparet; absentis enim afuturosque, dum vivent, non flemus, quamvis omnis usus nobis illorum cum aspectu ereptus sit. Opinio est ergo, quæ nos cruci at, et tanti quodque malum est, quanti illud taxavimus. In nostra potestate remedium habemus. Judicemus illos abesse et nosmet ipsi fallamus, dimisimus illos, immo consecuturi præmisimus.
Movet et illud lugentem: " Non erit qui me defendat, qui a contemptu vindicet." Ut minime probabili sed vero solacio utar, in civitate nostra plus gratiæ orbitas confert quam eripit, adeoque senectutem solitudo, quæ solebat destruere, ad potentiam ducit, ut quidam odia filiorum simulent et liberos eiurent, orbitatem manu faciant. Scio quid dicas:
" Non movent me detrimenta mea; etenim non est dignus solacio, qui filium sibi decessisse sicut mancipium moleste fert, cui quicquam in filio respicere præter ipsum vacat." Quid igitur te, Marcia, movet? utrum quod filius tuus decessit, an quod non diu vixit? Si quod decessit, semper debuisti dolere; semper enim scisti moriturum.
Cogita nullis defunctum malis adfici, illa, quæ nobis inferos faciunt terribiles, fabulas esse, nullas imminere mortuis tenebras nec carcerem nec flumina igne flagrantia nec Oblivionem amnem nec tribunalia et reos et in illa libertate tam laxa ullos iterum tyrannos: luserunt ista poetæ et vanis nos agitavere terroribus.
Mors dolorum omnium exsolutio est et finis, ultra quem mala nostra non exeunt, quæ nos in illam tranquillitatem, in qua antequam nasceremur iacuimus, reponit. Si mortuorum aliquis miseretur, et non natorum misereatur. Mors nec bonum nec malum est; id enim potest aut bonum aut malum esse, quod aliquid est; quod vero ipsum nihil est et omnia in nihilum redigit, nulli nos fortunæ tradit; mala enim bonaque circa aliquam versantur materiam. Non potest id fortuna tenere, quod natura dimisit, nec potest miser esse qui nullus est.
Excessit filius tuus terminos, intra quos servitur, excepit illum magna et æterna pax. Non paupertatis metu, non divitiarum cura, non libidinis per voluptatem animos carpentis stimulis incessitur; non invidia felicitatis alienæ tangitur, non suæ premitur, ne conviciis quidem ullis verecundæ aures verberantur; nulla publica clades prospicitur, nulla privata; non sollicitus futuri pendet ex eventu semper incertiora rependenti. Tandem ibi constitit, unde nil eum pellat, ubi nihil terreat.
O ignaros malorum suorum, quibus non mors ut optimum inventum naturæ laudatur expectaturque, sive felicitatem includit, sive calamitatem repellit, sive satietatem ac lassitudinem senis terminat, sive juvenile ævom dum meliora sperantur in flore deducit, sive pueritiam ante duriores gradus revocat, omnibus finis, multis remedium, quibusdam votum, de nullis melius merita quam de is, ad quos venit antequam invocaretur! Hæc servitutem invito domino remittit; hæc captivorum catenas levat;
hæc e carcere educit quos exire imperium impotens vetuerat; hæc exulibus in patriam semper animum oculosque tendentibus ostendit nihil interesse, infra quos quis iaceat; hæc, ubi res communis fortuna male divisit et æquo jure genitos alium alii donavit, exæquat omnia; hæc est, post quam nihil quisquam alieno fecit arbitrio; hæc est, in qua nemo humilitatem suam sensit; hæc est, quæ nulli non patuit; hæc est, Marcia, quam pater tuus concupit; hæc est, inquam, quæ efficit, ut nasci non sit supplicium, quæ efficit, ut non concidam adversus minas casuum, ut servare animum salvum ac potentem sui possim: habeo quod appellem.
Video istic cruces non unius quidem generis sed aliter ab aliis fabricatas: capite quidam conversos in terram suspendere, alii per obscena stipitem egerunt, alii brachia patibulo explicuerunt; video fidiculas, video verbera, et membris singulis articulis singula nocuerunt machinamenta. At video et mortem. Sunt istic hostes cruenti, cives superbi; sed video istic et mortem. Non est molestum servire, ubi, si dominii pertæsum est, licet uno gradu ad libertatem transire. Caram te, vita, beneficio mortis habeo!
Cogita quantum boni opportuna mors habeat., quam multis diutius vixisse nocuerit. Si Gnæum Pompeim, decus istud firmamentumque imperii, Neapoli valetudo abstulisset, indubitatus populi Romani princeps excesserat. At nunc exigui temporis adjectio fastigio illum suo depulit. Vidit legiones in conspectu suo cæsas et ex illo prœlio, in quo prima acies senatus fuit,quam infelices reliquiæ sunt!ipsum imperatorem superfuisse; vidit Ægyptium carnificem et sacrosanctum victoribus corpus satelliti præstitit, etiam si incolumis fuisset, pænitentiam salutis acturus: quid enim erat turpius quam Pompeim vivere beneficio regis?
M. Cicero si illo tempore, quo Catilinæ sicas devitavit, quibus pariter cum patria petitus est, concidisset, si liberata re publica servator ejus, si denique filiæ suæ funus secutus esset, etiamtunc felix mori potuit. Non vidisset strictos in civilia capita mucrones nec divisa percussoribus occisorum bona, ut etiam de suo perirent, non hastam consularia spolia vendentem nec cædes locatas publice nec latrocinia, bella, rapinas, tantum Catilinarum.
M. Catonem si a Cypro et hereditatis regiæ dispensatione redeuntem mare devorasset vel eum illa ipsa pecunia, quam adferebat civili bello stipendium, nonne illi bene actum foret? Hoc certe secum tulisset, neminem ausurum coram Catone peccare. Nunc annorum adjectio paucissimorum virum libertati non suæ tantum sed publicæ natum cœgit Cæsarem fugere, Pompeim sequi. Nihil ergo illi mali immatura mors attulit; omnium etiam malorum remisit patientiam.
" Nimis tamen cito perit et immaturus." Primum puta illi superfuisse — comprende quantum plurimum procedere homini licet: quantum est? Ad brevissimum tempus editi, cito cessuri loco venienti in pactum hoc prospicimus hospitium. De nostris ætatibus loquor, quas incredibili celeritate ævum volvit? Computa urbium sæcula; videbis quam non diu steterint etiam quæ vetustate gloriantur. Omnia humana brevia et caduca sunt et infiniti temporis nullam partem occupantia.
Terram hanc cum urbibus populisque et fluminibus et ambitu maris puncti loco ponimus ad universa referentes; minorem portionem ætas nostra quam puncti habet, si omni tempori comparetur, cujus major est mensura quam mundi, utpote cum ille se intra hujus spatium totiens remetiatur. Quid ergo interest id extendere, cujus quantumcumque fuerit incrementum non multum aberit a nihilo? Uno modo multum est quod vivimus, si satis est.
Licet mihi vivaces et in memoriam traditæ senectutis viros nomines, centenos denosque percenseas annos: cum ad omne tempus dimiseris animum, nulla erit illa brevissimi longissimique ævi differentia, si inspecto quanto quis vixerit spatio comparaveris quanto non vixerit.
Deinde sibi maturus decessit; vixit enim quantum debuit vivere, nihil illi jam ultra supererat. Non una hominibus senectus est, ut ne animalibus quidem. Intra quattuordecim quædam annos defetigavit, et hæc illis longissima ætas est quæ homini prima; dispar cuique vivendi facultas data est. Nemo nimis cito moritur, quia victurus diutius quam vixit non fuit.
Fixus est cuique terminus; manebit semper, ubi positus est, nec illum ulterius diligentia aut gratia promovebit. Sic habe, te illum ex consilio perdidisse. Tulit suum Metasque dati pervenit ad ævi.
Non est itaque quod sic te oneres: " Potuit diutius vivere." Non est interrupta ejus vita nec umquam se annis casus intericit. Solvitur quod cuique promissum est; eunt via sua fata nec adiciunt quicquam nec ex promisso semel demunt. Frustra vota ac studia sunt; habebit quisque quantum illi dies primus adscripsit. Ex illo quo primum lucem vidit, iter mortis ingressus est accessitque fato propior et illi ipsi qui adiciebantur adulescentiæ anni vitæ detrahebantur. In hoc omnes errore versamur, ut non putemus ad mortem nisi senes inclinatosque jam vergere, cum illo infantia statim et juventa, omnis ætas ferat. Agunt opus suum fata; nobis sensum nostræ necis auferunt, quoque facilius obrepat mors, sub ipso vitæ nomine latet; infantiam in se pueritia convertit, pueritiam pubertas, juvenem senex abstulit. Incrementa ipsa, si bene computes, damna sunt.
Querens, Marcia, non tam diu filium tuum vixisse quam potuisset? Unde enim scis an diutius illi expedient vivere? an illi hac morte consultum sit? Quemquam invenire hodie potes, cujus res tam bene positæ sunt fundatæque, ut nihil illi procedent! tempore timendum sit? Labant humana ac fluunt neque ulla pars vitæ nostræ tam obnoxia aut tenera est quam quæ maxime placet, ideoque felicissimis optanda mors est, quia in tanta inconstantia turbaque rerum nihil nisi quod præterit certum est.
Quis tibi recipit illud fili tui pulcherrimum corpus et summa pudoris custodia inter luxuriosæ urbis oculos cons ervatum potuisse tot morbos ita evadere, ut ad senectutem inlæsum perferret formæ decus? Cogita animi mille labes; neque enim recta ingenia qualem in adulescentia spem sui fecerant usque in senectutem pertulerunt, sed interversa plerumque sunt; aut sera eoque fœdior luxuria invasit cœpitque dehonestare speciosa principia, aut in popinam ventremque procubuerunt toti summaque illis curarum fuit, quid essent, quid biberent.
Adice incendia, ruinas, naufragia lacerationesque medicorum ossa vivis legentium et totas in viscera manus demittentium et non simplici cum dolore pudenda curantium; post hæc exilium (non fuit innocentior filius tuus quam Rutilius), carcerem (non fuit sapientior quam Socrates), voluntario vulnere transfixum pectus (non fuit sanctior quam Cato). Cum ista perspexeris, scies optime cum is agi, quos natura, quia illos hoc manebat vitæ stipendium, cito in tutum recepit. Nihil est tam fallax quam vita humana, nihil tam insidiosum; non me hercules quisquam illam accepisset, nisi daretur inscientibus. Itaque si felicissimum est non nasci, proximum est, puto, brevi ætate defunctos cito in integrum restitui.
Propone illud acerbissimum tibi tempus, quo Seianus patrem tuum clienti suo Satrio Secundo cong iarium dedit. Irascebatur illi ob unum aut alterum liberius dictum, quod tacitus ferre non potuerat Seianum in cervices nostras ne imponi quidem, sed escendere. Decernebatur illi statua in Pompei theatro ponenda, quod exustum Cæsar reficiebat; exclamavit Cordus tunc vere theatrum perire. Quid ergo? Non rumperetur supra cineres Cn.
Pompei constitui Seianum et in monimentis maximi imperatoris consecrari perfidum militem? Consecratur subscriptio, et acerrimi canes, quos ille ut sibi uni mansuetos, omnibus feros haberet, sanguine humano pascebat, circumlatrare hominem etiam illum jam pedica captum incipiunt. Quid faceret?
Si vivere vellet, Seianus rogandus erat, si mori, filia, uterque inexorabilis. Constituit filiam fallere. Usus itaque balineo, quo plus virium poneret, in cubiculum se quasi gustaturus contulit et dimissis pueris quædam per fenestram, ut videretur edisse, proiecit; a cena deinde, quasi jam satis in cubiculo edisset, abstinuit. Altero quoque die et tertio idem fecit; quartus ipsa infirmitate corporis faciebat indicium. Complexus itaque te: " Carissima," inquit, " filia et hoc unum tota celata vita, iter mortis ingressus sum et jam medium fere teneo; revocare me nec debes nec potes." Atque ita jussit lumen omne præcludi et se in tenebras condidit.
Cognito consilio ejus publica voluptas erat, quod e faucibus avidissimorum luporum educeretur præda. Accusatores auctore Seiano adeunt consulum tribunalia,queruntur mori Cordum, ut interpellarent quod cœgerant; adeo illis Cordus videbatur effugere. Magna res erat in quæstione, an mortis jus rei perderent; dum deliberatur, dum accusatores iterum adeunt, ille se absolverat. Videsne, Marcia, quantæ iniquorum temporum vices ex inopinato ingruant? Fles, quod alicui tuorum mori necesse fuit? Pæne non licuit!
Præter hoc quod omne futurum incertum est et ad deteriora certius, facillimum ad superos iter est animis cito ab humana conversatione dimissis; minimum enim fæcis, ponderis traxerunt. Ante quam obdurescerent et altius terrena conciperent liberati leviores ad originem suam revolant et facilius quicquid est illud obsoleti inlitique eluunt.
Nec umquam magnis ingenis cara in corpore mora est; exire atque erumpere gestiunt, ægre has angustias ferunt, vagi per omne, sublimes et ex alto adsueti humana despicere. Inde est quod Platon clamat: sapientis animum totum in mortem prominere, hoc velle, hoc meditari, hac semper cupidine ferri in exteriora tendentem.
Quid? tu, Marcia, cum videres senilem in juvene prudentiam, victorem omnium voluptatium animum, emendatum, carentem vitio, divitias sine avaritia, honores sine ambitione, voluptates sine luxuria adpetentem, diu tibi putabas illum sospitem posse contingere? Quicquid ad summum pervenit, ab exitu prope est. Eripit se aufertque ex oculis perfecta virtus, nec ultimum tempus expectant quæ in primo maturuerunt. Ignis quo clarior fulsit, citius extinguitur;
vivacior est, qui cum lenta ac difficili materia commissus fumoque demersus ex sordido lucet; eadem enim detinet causa, quæ maligne alit. Sic ingenia quo inlustriora, breviora sunt; nam ubi incremento locus non est, vicinus occasus est.
Fabianus ait, id quod nostri quoque parentes videre, puerum Romæ fuisse statura ingentis viri; sed hic cito decessit, et moriturum brevi nemo prudens non ante dixit; non poterat enim ad illam ætatem pervenire, quam præceperat. Ita est: indicium imminentis exitii nimia maturitas est; adpetit finis ubi incrementa consumpta sunt.
Incipe virtutibus illum, non annis æstimare; satis diu vixit. Pupillus relictus sub tutorum cura usque ad quartum decimum annum fuit, sub matris tutela semper. Cum haberet SUOS penates, relinquere tuos noluit et in materno contubernio, eum vix paternum liberi ferant, perseveravit. Adulescens statura, pulchritudine, certo corporis robore castris natus militiam recusavit ne a te discederet.
Computa, Marcia, quam raro liberos videant quæ in diversis domibus habitant; cogita tot illos perire annos matribus et per sollicitudinem exigi, quibus filios in exercitu habent: scies multum patuisse hoc tempus, ex quo nil perdidisti. Numquam e conspectu tuo recessit; sub oculis tuis studia formavit excellentis ingeni et æquaturi avum, nisi obstitisset verecundia, quæ multorum profectus silentio pressit.
Adulescens rarissimæ formæ in tam magna feminarum turba viros corrumpentium nullius se spei præbuit, et cum quarundam usque ad temptandum pervenisset improbitas, erubuit quasi peccasset, quod placuerat. Hac sanctitate morum effecit, ut puer admodum dignus sacerdotio videretur, materna sine dubio suffragatione, sed ne mater quidem nisi pro bono candidato valuisset.
Harum contemplatione virtutum filium gere quasi sinu! Nunc ille tibi magis vacat, nunc nihil habet, quo avocetur; numquam tibi sollicitudini, numquam mærori erit. Quod unum ex tam bono filio poteras dolere, doluisti; cetera, exempta casibus, plena voluptatis sunt, si modo uti filio scis, si modo quid in illo pretiosissimum fuerit intellegis.
Imago dumtaxat fili tui perit et effigies non simillima; ipse quidem æternus meliorisque nune status est, despoliatus oneribus alienis et sibi relictus. Hæc quæ vides circumdata nobis, ossa nervos et obductam cutem vultumque et ministras manus et cetera quibus involuti sumus, vincula animorum tenebræque sunt. Obruitur his, offocatur, inficitur, arcetur a veris et suis in falsa coiectus. Omne illi cum hac gravi carne certamen est, ne abstrahatur et si dat; nititur illo, unde demissus est. Ibi illum æterna requies manet ex confusis crassisque pura et liquida visentem.
Proinde non est quod ad sepulcrum fili tui curras; pessima ejus et ipsi molestissima istic iacent, ossa cineresque, non magis illius partes quam vestes aliaque tegimenta corporum. Integer ille nihilque in terris relinquens sui fugit et totus excessit; paulumque supra nos commoratus, dum expurgatur et inhærentia vitia situmque omnem mortalis ævi excutit, deinde ad excelsa sublatus inter felices currit animas.
Excepit illum cœtus sacer, Scipiones Catonesque, interque contemptores vitæ et veneficio liberos parens tuus, Marcia. Ille nepotem suum quamquam illic omnibus omne cognatum est applicat sibi nova luce gaudentem et vicinorum siderum meatus docet, nec ex conjectura sed omnium ex vero peritus in arcana naturæ libens ducit; utque ignotarum urbium monstrator hospiti gratus est, ita sciscitanti cælestium causas domesticus interpres. Et in profunda terrarum permittere aciem jubet; juvat enim ex alto relicta respicere.
Sic itaque te, Marcia, gere, tamquam sub oculis patris filique posita, non illorum, quos noveras, sed tanto excelsiorum et in summo locatorum. Erubesce quicquam humile aut volgare cogitare et mutatos in melius tuos flere! Æternarum rerum per libera et vasta spatia dimissi sunt; non illos interfusa maria discludunt nec altitudo montium aut inviæ valles aut incertarum vada Syrtium: omnia ibi plana et ex facili mobiles et expediti et in vicem pervii sunt intermixtique sideribus.
Puta itaque ex illa arce cælesti patrem tuum Marcia, cui tantum apud te auctoritatis erat quantum tibi apud filium tuum, non illo ingenio, quo civilia bella deflevit, quo proscribentis in æternum ipse proscripsit, sed tanto elatiore, quanto est ipse sublimior, dicere;
Cur te, filia, tam longa tenet ægritudo? Cur in tanta veri ignoratione versaris, ut inique actum eum filio tuo judices, quod integro domus statu integer ipse se ad majores recepit suos? Nescis quantis fortuna procellis disturbet omnia? Quam nullis benignam facilemque se præstiteris nisi qui minimum cum illa contraxerant? Regesne tibi nominem felicissimos futuros, si maturius illos mors instantibus subtraxisset malis? an Romanos duces, quorum nihil magnitudini deerit, si aliquid ætati detraxeris? an nobilissimos viros clarissimosque ad ictum militaris gladi composita cervice curvatos?
Respice patrem atque avum tuum: ille in alieni percussoris venit arbitrium; ego nihil in me cuiquam permisi et cibo prohibitus ostendi tam magno me quam uidebar animo scripsisse. Cur in domo nostra diutissime lugetur qui felicissime moritur? Coimus omnes in unum videmusque non alta nocte circumdati nil apud vos, ut putatis, optabile, nil excelsum, nil splendidum, sed humilia cuncta et gravia et anxia et quotam partem luminis nostri cernentia!
Quid dicam nulla hic arma mutuis furere concursibus nec classes classibus frangi nec parricidia aut fingi aut cogitari nec fora litibus strepere dies perpetuos, nihil in obscuro, detectas mentes et aperta præcordia et in publico medioque vitam et omnis ævi prospectum venientiumque?
Juvabat unius me sæculi facta componere in parte ultima mundi et inter paucissimos gesta. Tot sæcula, tot ætatium contextum, seriem, quicquid annorum est, licet visere; licet surrectura, licet ruitura regna prospicere et magnarum urbium lapsus et maris novos cursus.
Nam si tibi potest solacio esse desideri tui commune fatum, nihil quo stat loco stabit, omnia sternet abducetque secum vetustas. Nec hominibus solum (quota enim ista fortuitæ potentiæ portio est?), sed locis, sed regionibus, sed mundi partibus ludet. Totos supprimet montes et alibi rupes in altum novas exprimet; maria sorbebit, flumina avertet et commercio gentium rupto societatem generis humani cœtumque dissolvet; alibi hiatibus vastis subducet urbes, tremoribus quatiet et ex infimo pestilentiæ halitus mittet et inundationibus quicquid habitatur obducet necabitque omne animal orbe submerso et ignibus vastis torrebit incendetque mortalia. Et cum tempus advenerit, quo se mundus renovaturus extinguat, viribus ista se suis cædent et sidera sideribus incurrent et omni flagrante materia uno igni quicquid nunc ex disposito lucet ardebit.
Nos quoque felices animæ et æterna sortitæ, cum deo visum erit iterum ista moliri, labentibus cunctis et ipsæ parva ruinæ ingentis accessio in antiqua elementa vertemur. Felicem filium tuum, Marcia, qui ista jam novit!