Consolatio ad Helviam

Ad Helviam matrem

Sæpe jam, mater optima, impetum cepi consolandi te, sæpe continui. Ut auderem, multa me impellebant. Primum videbar depositurus omnia incommoda, cum lacrimas tuas, etiam si supprimere non potuissem, interim certe abstersissem; deinde plus habiturum me auctoritatis non dubitabam ad excitandam te, si prior ipse consurrexissem; præterea timebam, ne a me victa fortuna aliquem meorum vincere L Itaque utcumque conabar manu super plagam meam imposita ad obliganda vulnera vestra reptare.

Hoc propositum meum erant rursus quæ retardarent. Dolori tuo, dum recens sæviret, sciebam occurrendum non esse, ne illum ipsa solacia irritarent et accenderent; nam in morbis quoque nihil est perniciosius quam immatura medicina. Expectabam itaque, dum ipse vires suas frangeret et ad sustinenda remedia mora mitigatus tangi se ac tractari pateretur. Præterea eum omnia clarissimorum ingeniorum monimenta ad compescendos moderandosque luctus composita evolverem, non inveniebam exemplum ejus, qui consolatus suos esset, eum ipse ab illis comploraretur.

Ita in re nova hæsitabam verebarque, ne hæc non consolatio esset, sed exulceratio. Quid, quod novis verbis nec ex vulgari et cotidiana sumptis adlocutione opus erat homini ad consolandos suos ex ipso rogo caput adlevanti? Omnis autem magnitudo doloris modum excedentis necesse est dilectum verborum eripiat, cum sæpe vocem quoque ipsam intercludat.

Utcumque conitar non fiducia ingenii, sed quia possum instar efficacissimæ consolationis esse ipse consolator. Cui nihil negares, huic hoc utique te non esse negaturam, licet omnis mæror contumax sit, spero, ut desiderio tuo velis a me modum statui.

Vide quantum de indulgentia tua promiserim mihi. Potentiorem me futurum apud te non dubito quam dolorem tuum, quo nihil est apud miseros potentius. Itaque ne statim eum eo concurram, adero prius illi et quibus excitetur ingeram; omnia proferam et rescindam, quæ jam obducta sunt.

Dicet aliquis: " Quod hoc genus est consolandi, obliterata mala revocare et animum in omnium ærumnarum suarum conspectu conlocare vix unius patientem? " Sed is cogitet, quæcumque usque eo perniciosa sunt, ut contra remedium convaluerint, plerumque contrariis curari. Omnis itaque luctus illi suos, omnia lugubria admovebo; hoc erit non molli via mederi, sed urere ac secare. Quid consequar? Ut pudeat animum tot miseriarum victorem ægre ferre unum vulnus in corpore tam cicatricoso.

Fleant itaque diutius et gemant, quorum delicatas mentes enervavit longa felicitas, et ad levissimarum injuriarum motus conlabantur; at quorum omnes anni per calamitates transierunt, gravissima quoque forti et immobili constantia perferant. Unum habet adsidua infelicitas bonum, quod quos semper vexat, novissime indurat.

Nullam tibi fortuna vacationem dedit a gravissimis luctibus; ne natalem quidem tuum excepit. Amisisti matrem statim nata, immo dum nascens, et ad vitam quodammodo exposita es. Crevisti sub noverca, quam tu quidem omni obsequio et pietate, quanta vel in filia conspici potest, matrem fieri cœgisti; nulli tamen non magno constitit etiam bona noverca. Avunculum indulgentissimum, optimum ac fortissimum virum, cum adventum ejus expectares, amisisti, et ne sævitiam suam fortuna leviorem diducendo faceret, intra tricensimum diem carissimum virum, ex quo mater trium liberorum eras, extulisti.

Lugenti tibi luctus nuntiatus est omnibus quidem absentibus liberis, quasi de industria in id tempus conjectis malis tuis, ut nihil esset, ubi se dolor tuus reclinaret. Transeo tot pericula, tot metus, quos sine intervallo in te incursantis pertulisti. Modo modo in eundem sinum, ex quo tres nepotes emiseras, ossa trium nepotum recepisti; intra vicesimum diem, quam filium meum in manibus et in osculis tuis mortuum funeraveras, raptum me audisti. Hoc adhuc defuerat tibi, lugere vivos.

Gravissimum est ex omnibus, quæ umquam in corpus tuum descenderunt, recens vulnus, fateor; non summam cutem rupit, pectus et viscera ipsa divisit. Sed quemadmodum tirones leviter saucii tamen vociferantur et manus medicorum magis quam ferrum horrent, at veterani, quamvis confossi, patienter ac sine gemitu velut aliena corpora exsaniari patiuntur, ita tu nunc debes fortiter præbere te curationi.

Lamentationes quidem et heiulatus et alia, per quæ fere muliebris dolor tumultuatur, amove; perdidisti enim tot mala, si nondum misera esse didicisti. Ecquid videor non timide tecum egisse? Nihil tibi subduxi ex malis tuis, sed omnia coacervata ante te posui.

Magno id animo feci; constitui enim vincere dolorem tuum, non circumscribere. Vineam autem, puto, primum si ostendero nihil me pati, propter quod ipse dici possim miser, nedum propter quod miseros etiam quos contingo faciam, deinde si ad te transiere et probavero ne tuam quidem gravem esse fortunam, quæ tota ex mea pendet.

Hoc prius adgrediar, quod pietas tua audire gestit, nihil mihi mali esse. Si potuero, ipsas res, quibus me putat premi, non esse intolerabiles faciam manifestum; sin id credi non potuerit, at ego mihi ipse magis placebo, quod inter eas res beatus ero, quæ miseros solent facere.

Non est, quod de me aliis credas; ipse tibi, ne quid incertis opinionibus perturberis, indico me non esse miserum. Adiciam, quo securior sis, ne fieri quidem me posse miserum.

Bona condicione geniti sumus, si eam non deseruerimus. Id egit rerum natura, ut ad bene vivendum non magno apparatu opus esset; unusquisque facere se beatum potest. Leve momentum in adventiciis rebus est et quod in neutram partem magnas vires habeat. Nec secunda sapientem evehunt nec adversa demittunt; laboravit enim semper, ut in se plurimum poneret, ut a se omne gaudium peteret. Quid ergo?

Sapientem esse me dico? Minime; nam id quidem si profiteri possem, non tantum negarem miserum esse me, sed omnium fortunatissimum et in vicinum deo perductum præd icarem. Nunc, quod satis est ad omnis miserias leniendas, sapientibus me viris dedi et nondum in auxilium mei validus in aliena castra confugi, eorum scilicet, qui facile se æ suos tuentur.

Illi me jusserunt stare adsidue velut in præsidio positum et omnis conatus fortunæ, omnis impetus prospicere multo ante quam incurrant. Illis gravis est, quibus repentina est; facile eam sustinet, qui semper expectat. Nam et hostium adventus eos prosternit, quos inopinantis occupavit; at qui futuro se bello ante bellum paraverunt, compositi et aptati primum, qui tumultuosissimus est, ictum facile excipiunt.

Numquam ego fortunæ credidi, etiam cum videretur pacem agere; omnia illa, quæ in me indulgentissime conferebat, pecuniam, honores, gratiam, eo loco posui, unde posset sine motu meo repetere. Intervallum inter illa et me magnum habui; itaque abstulit illa, non avulsit. Neminem adversa fortuna comminuit, nisi quem secunda decepit.

Illi qui munera ejus velut sua et perpetua amaverunt, qui se suspici propter illa voluerunt, iacent et mærent, eum vanos et pueriles animos, omnis solidæ voluptatis ignaros, falsa et mobilia oblectamenta destituunt; at ille, qui se lætis rebus non inflavit, nec mutatis contrahit. Adversus utrumque statum invictum animum tenet exploratæ jam firmitatis; nam in ipsa felicitate, quid contra infelicitatem valeret, expertus est.

Itaque ego in illis, quæ omnes optant, existimavi semper nihil veri boni inesse, tum inania et specioso ac deceptorio fuco circumlita inveni, intra nihil habentia fronti suæ simile. Nunc in his, quæ mala vocantur, nihil tam terribile æ durum invenio quam opinio volgi minabatur. Verbum quidem ipsum persuasione quadam et consensu jam asperius ad aures venit et audientis tamquam triste et execrabile ferit. Ita enim populus jussit; sed populi scita ex magna parte sapientes abrogant.

Remoto ergo judicio plurium, quos prima rerum species, utcumque credita est, aufert, videamus, quid sit exilium. Nempe loci commutatio. Ne angustare videar vim ejus et quidquid pessimum in se habet subtrahere, hanc commutationem loci sequuntur incommoda: paupertas, ignominia, contemptus. Adversus ista postea confligam; interim primum illud intueri volo, quid acerbi adferat ipsa loci commutatio.

" Carere patria intolerabile est." Aspice agedum hanc frequentiam, cui vix urbis immensæ tecta sufficiunt; maxima pars istius turbæ patria caret. Ex municipiis et coloniis suis, ex toto denique orbe terrarum confluxerunt. Alios adduxit ambitio, alios necessitas officii publici, alios imposita legatio, alios luxuria opportunum et opulentum vitiis locum quærens, alios liberalium studiorum cupiditas, alios spectacula; quosdam traxit amicitia, quosdam industria laxam ostendendæ virtuti nancta materiam; quidam venalem formam attulerunt, quidam venalem eloquentiam

nullum non hominum genus concucurrit in urbem et virtutibus et vitiis magna pretia ponentem. Jube istos omnes ad nomen citari et " unde domo " quisque sit quære. Videbis majorem partem esse, quæ relictis sedibus suis venerit in maximam quidem ac pulcherrimam urbem, non tamen suam.

Deinde ab hac civitate discede, quæ veluti communis potest dici, omnes urbes circumi; nulla non magnam partem peregrinæ multitudinis habet. Transi ab iis, quarum amœna positio et opportunitas regionis plures adlicit; deserta loca et asperrimas insulas, Sciathum et Seriphum, Gyarum et Cossuran, percense; nullum invenies exilium, in quo non aliquis animi causa moretur.

Quid tam nudum inveniri potest, quid tam abruptum undique quam hoc saxum? Quid ad copias respicienti jejunius? Quid ad homines inmansuetius? Quid ad ipsum loci situm horridius? Quid ad cæli naturam intemperantes? Plures tamen hic peregrini quam cives consistunt. Usque eo ergo commutatio ipsa locorum' gravis non est, ut hic quoque locus a patria quosdam abduxerit.

Invenio qui dicant inesse naturalem quandam irritationem animis commutandi sedes et transferendi domicilia; mobilis enim et inquieta homini mens data est, nusquam se tenet, spargitur et cogitationes suas in omnia nota atque ignota dimittit, vaga et quietis impatiens et novitate rerum lætissima.

Quod non miraberis, si primam ejus originem aspexeris. Non est ex terreno et gravi concreta corpore, ex illo cælesti spiritu descendit; cælestium autem natura semper in motu est, fugit et velocissimo cursu agitur. Aspice sidera mundum inlustrantia; nullum eorum perstat. Sol labitur adsidue et locum ex loco mutat et, quamvis cum universo vertatur, in contrarium nihilo minus ipsi mundo refertur, per omnis signorum partes discurrit, numquam resistit; perpetua ejus agitatio et aliunde alio commigratio est.

Omnia volvuntur semper et in transitu sunt; ut lex et naturæ necessitas ordinavit, aliunde alio deferuntur; eum per certa annorum spatia orbes suos explicuerint, iterum ibunt per quæ venerant. I nunc et humanum animum ex isdem, quibus divina constant, seminibus compositum moleste ferre transitum æ migrationem puta, cum dei natura adsidua et citatissima commutatione vel delectet se vel conservet.

A cælestibus agedum te ad humana converte; videbis gentes populosque universos mutasse sedem. Quid sibi volunt in mediis barbarorum regionibus Græcæ urbes? quid inter Indos Persasque Macedonicus sermo? Scythia et totus ille ferarum indomitarumque gentium tractus civitates Achaiæ Ponticis impositas litoribus ostentat; non perpetuæ hiemis sævitia, non hominum ingenia ad similitudinem cæli sui horrentia transferentibus domos suas obstiterunt. Atheniensis in Asia turba est;

Miletus quinque et septuaginta urbium populum in diversa effudit; totum Italiæ latus, quod infero mari adluitur, major Græcia fuit. Tuscos Asia sibi vindicat; Tyrii Africam incolunt, Hispaniam Poeni; Græci se in Galbam immiserunt, in Græciam Galli; Pyrenæus Germanorum transitus non inhibuit

per invia, per incognita versavit se humana levitas. Liberos coniugesque et graves senio parentes traxerunt. Alii longo errore jactati non judicio elegerunt locum, sed lassitudine proximum occupaverunt, alii armis sibi jus in ahena terra fecerunt; quasdam gentes, cum ignota peterent, mare hausit, quædam ibi consederunt, ubi illas rerum omnium inopia deposuit.

Nec omnibus eadem causa relinquendi quærendique patriam fuit. Alios excidia urbium suarum hostilibus armis elapsos in aliena spoliatos suis expulerunt; alios domestica seditio summovit; alios nimia superfluentis populi frequentia ad exonerandas vires emisit; alios pestilentia aut frequentes terrarum hiatus aut aliqua intoleranda infelicis soli vitia ejecerunt; quosdam fertilis oræ et in majus laudatæ fama corrupit. Alios alia causa excivit domibus suis;

illud utique manifestum est, nihil eodem loco mansisse, quo genitum est. Adsiduus generis humani discursus est; cotidie aliquid in tam magno orbe mutatur. Nova urbium fundamenta jaciuntur, nova gentium nomina extinctis prioribus aut in accessionem validioris conversis oriuntur. Omnes autem istæ populorum transportationes quid aliud quam publica exilia sunt? Quid te tam longo circumitu traho?

Quid interest enumerare Antenorem Patavi conditorem et Euandrum in ripa Tiberis regna Arcadum conlocantem? Quid Diomeden aliosque, quos Trojanum bellum victos simul victoresque per alienas terras dissipavit?

Romanum imperium nempe auctorem exulem respicit, quem profugum capta patria, exiguas reliquias trahentem necessitas et victoris metus longinqua quærentem in Italiam detulit. Hic deinde populus quot colonias in omnem provinciam misit! Ubicumque vicit Romanus, habitat. Ad hanc commutationem locorum libentes nomina dabant et relictis aris suis trans maria sequebatur colonos senex.

Res quidem non desiderat plurium enumerationem; unum tamen adiciam, quod in oculos se ingerit. Hæc ipsa insula sæpe jam cultores mutavit. Ut antiquiora, quæ vetustas obduxit, transeam, Phocide relicta Graii, qui nunc Massiliam incolunt, prius in hac insula consederunt, ex qua quid eos fugaverit, incertum est, utrum cæli gravitas an præpotentis Italiæ conspectus an natura importuosi maris; nam in causa non fuisse feritatem accolarum eo apparet, quod maxime tunc trucibus et inconditis Galliæ populis se interposuerunt.

Transierunt deinde Ligures in eam, transierunt et Hispani, quod ex similitudine ritus apparet; eadem enim tegmenta capitum idemque genus calciamenti quod Cantabris est, et verba quædam; nam totus sermo conversatione Græcorum Ligurumque a patrio descivit. Deductæ deinde sunt duæ civium Romanorum coloniæ, altera a Mario, altera a Sulla; totiens hujus aridi et spinosi saxi mutatus est populus!

Vix denique invenies ullam terram, quam etiamnunc indigenæ colant; permixta omnia et insiticia sunt. Alius alii successit; hic concupivit, quod illi fastidio fuit; ille unde expulerat, ejectus est. Ita fato placuit, nullius rei eodem semper loco stare fortunam.

Adversus ipsam commutationem locorum detractis ceteris incommodis, quæ exilio adhærent, satis hoc remedii putat Varro, doctissimus Romanorum, quod, quocumque venimus, eadem rerum natura utendum est. M. Brutus satis hoc putat, quod licet in exilium euntibus virtutes suas secum ferre.

Hæc etiam si quis singula parum judicat efficacia ad consolandum exulem, utraque in unum conlata fatebitur plurimum posse. Quantulum enim est, quod perdidimus! Duo quæ pulcherrima sunt, quocumque nos moverimus, sequentur: natura communis et propria virtus.

Id actum est, mihi crede, ab illo, quisquis formator universi fuit, sive ille deus est potens omnium, sive incorporalis ratio ingentium operum artifex, sive divinus spiritus per omnia maxima ac minima æquali intentione diffusus, sive fatum et immutabilis causarum inter se cohærentium series — id, inquam, actum est, ut in alienum arbitrium nisi vilissima quæque non caderent.

Quidquid optimum homini est, id extra humanam potentiam iacet, nec dari nec eripi potest. Mundus hic, quo nihil neque majus neque ornatius rerum natura genuit, et animus contemplator admiratorque mundi, pars ejus magnificentissime propria nobis et perpetua et tam diu nobiscum mansura sunt, quam diu ipsi manebimus.

Alacres itaque et erecti, quocumque res tulerit, intrepido gradu properemus, emetiamur quascumque terras. Nullum inveniri exilium intra mundum potest; nihil enim, quod intra mundum est, alienum homini est. Undecumque ex æquo ad cælum erigitur acies, paribus intervallis omnia divina ab omnibus humanis distant.

Proinde, dum oculi mei ab illo spectaculo, cujus insatiabiles sunt, non abducantur, dum mihi solem lunamque intueri liceat, dum ceteris inhærere sideribus, dum ortus eorum occasusque et intervalla et causas investigare vel ocius meandi vel tardius, spectare tot per noctem stellas micantis et alias immobiles, alias non in magnum spatium exeuntis sed intra suum se circumagentis vestigium, quasdam subito erumpentis, quasdam igne fuso præstringentes aciem, quasi decidant, vel longo tractu eum luce multa prætervolantes, dum eum his sim et cælestibus, qua homini fas est, immiscear, dum animum ad cognatarum rerum conspectum tendentem in sublimi semper habeam — quantum refert mea, quid calcem?

"At non est hæc terra frugiferarum aut lætarum arborum ferax; non magnis nec navigabilibus fluminum alveis irrigatur; nihil gignit, quod aliæ gentes petant, vix ad tutelam incolentium fertilis; non pretiosus hic lapis cæditur, non auri argentique venæ eruuntur."

Angustus animus est, quem terrena delectant; ad illa abducendus est, quæ ubique æque apparent, ubique æque splendent. Et hoc cogitandum est, ista veris bonis per falsa et prave credita obstare. Quo longiores porticus expedierint, quo altius turres sustulerint, quo latius vicos porrexerint, quo depressius æstivos specus foderint, quo majori mole fastigia cenationum subduxerint, hoc plus erit, quod illis cælum abscondat.

In eam te regionem casus ejecit, in qua lautissimum receptaculum casa est; ne tu pusilli animi es et sordide se consolantis, si ideo id fortiter pateris, quia Romuli casam nosti. Dic illud potius: " Istud humile tugurium nempe virtutes recipit? Jam omnibus templis formosius erit, cum illic justitia conspecta fuerit, cum continentia, cum prudentia, pietas, omnium officiorum recte dispensandorum ratio, humanorum divinorumque scientia. Nullus angustus est locus, qui hanc tam magnarum virtutium turbam capit; nullum exilium grave est, in quod licet eum hoc ire comitatu."

Brutus in eo libro, quem de virtute composuit, ait se Marcellum vidisse Mytilenis exulantem et, quantum modo natura hominis pateretur, beatissime viventem neque umquam cupidiorem bonarum artium quam illo tempore. Itaque adicit visum sibi se magis in exilium ire, qui sine illo rediturus esset, quam illum in exilio relinqui.

O fortunatiorem Marcellum eo tempore, quo exilium suum Bruto adprobavit, quam quo rei publicæ consulatum! Quantus ille vir fuit, qui effecit, ut aliquis exul sibi videretur, quod ab exule recederet! Quantus vir fuit, qui in admirationem sui adduxit hominem etiam Catoni suo mirandum!

Idem Brutus ait C. Cæsarem Mytilenas prætervectum, quia non sustineret videre deformatum virum. Illi quidem reditum impetravit senatus publicis precibus tam sollicitus ac mæstus, ut omnes illo die Bruti habere animum viderentur et non pro Marcello sed pro se deprecari, ne exules essent, si sine illo fuissent; sed plus multo consecutus est, quo die illum exulem Brutus relinquere non potuit. Cæsar videre. Contigit enim illi testimonium utriusque: Brutus sine Marcello reverti se doluit, Cæsar erubuit.

Num dubitas, quin se ille Marcellus tantus vir sic ad tolerandum æquo animo exilium sæpe adhortatus sit: " Quod patria cares, non est miserum. Ita te disciplinis imbuisti, ut scires omnem locum sapienti viro patriam esse. Quid porro? Hic, qui te expulit, non ipse per annos decem continuos patria caruit? Propagandi sine dubio imperii causa; sed nempe caruit.

Nunc ecce trahit illum ad se Africa resurgentis belli minis plena, trahit Hispania, quæ fractas et adflictas partes refovet, trahit Ægyptus infida, totus denique orbis, qui ad occasionem concussi imperii intentus est. Cui primum rei occurret? Cui parti se opponet? Aget illum per omnes terras victoria sua. Illum suspiciant et colant gentes; tu vive Bruto miratore contentus! "

Bene ergo exilium tulit Marcellus nec quicquam in animo ejus mutavit loci mutatio, quamvis eam paupertas sequeretur. In qua nihil mali esse, quisquis modo nondum pervenit in insaniam omnia subvertentis avaritiæ atque luxuriæ, intellegit. Quantulum enim est, quod in tutelam hominis necessarium sit! Et cui deesse hoc potest ullam modo virtutem habenti?

Quod ad me quidem pertinet, intellego me non opes sed occupationes perdidisse. Corporis exigua desideria sunt. Frigus summoveri vult, alimentis famem ac sitim extinguere; quidquid extra concupiscitur, vitiis, non usibus laboratur. Non est necesse omne perscrutari profundum nec strage animalium ventrem onerare nec conchylia ultimi maris ex ignoto litore eruere; dii istos deæque perdant, quorum luxuria tam invidiosi imperii fines transcendit!

Ultra Phasin capi volunt, quod ambitiosam popinam instruat, nec piget a Parthis, a quibus nondum pœnas repetimus, aves petere. Undique convehunt omnia, nota ignota, fastidienti gulæ; quod dissolutus deliciis stomachus vix admittat, ab ultimo portatur oceano; vomunt ut edant, edunt ut vomant, et epulas, quas toto orbe conquirunt, nec concoquere dignantur. Ista si quis despicit, quid illi paupertas nocet? Si quis concupiscit, illi paupertas etiam prodest; invitus enim sanatur et, si remedia ne coactus quidem recipit, interim certe, dum non potest, illa nolenti similis est.

C. Cæsar, quem mihi videtur rerum natura edidisse, ut ostenderet, quid summa vitia in summa fortuna possent, centiens sestertio cenavit uno die; et in hoc omnium adiutus ingenio vix tamen invenit, quomodo trium provinciarum tributum una cena fieret.

O miserabiles, quorum palatum nisi ad pretiosos cibos non excitatur! Pretiosos autem non eximius sapor aut aliqua faucium dulcedo sed raritas et difficultas parandi facit. Alioqui, si ad sanam illis mentem placeat reverti, quid opus est tot artibus ventri servientibus? Quid mercaturis? Quid vastatione silvarum? Quid profundi perscrutatione? Passim iacent alimenta, quæ rerum natura omnibus locis disposuit, sed hæc velut cæci transeunt et omnes regiones pervagantur, maria traiciunt et, cum famem exiguo possint sedare, magno irritant.

Libet dicere: " Quid deducitis naves? Quid manus et adversus feras et adversus homines armatis? Quid tanto tumultu discurritis? Quid opes opibus adgeritis? Non vultis cogitare, quam parva vobis corpora sint? Nonne furor et ultimus mentium error est, eum tam exiguum capias, cupere multum? Licet itaque augeatis census, promoveatis fines; numquam tamen corpora vestra laxabitis. Cum bene cesserit negotiatio, multum militia rettulerit, eum indagati undique cibi coierint, non habebitis, ubi istos apparatus vestros conlocetis.

Quid tam multa conquiritis? Scilicet majores nostri, quorum virtus etiamnunc vitia nostra sustentat, infelices erant, qui sibi manu sua parabant cibum, quibus terra cubile erat, quorum tecta nondum auro fulgebant, quorum templa nondum gemmis nitebant. Itaque tune per fictiles deos religiose iurabatur; qui illos invocaverant, ad hostem morituri, ne fallerent, redibant.

Scilicet minus beate vivebat dictator noster, qui Samnitium legatos audit, eum vilissimum cibum in foco ipse manu sua versaret, illa, qua jam sæpe hostem percusserat laureamque in Capitolini Jovis gremio reposuerat, quam Apicius nostra memoria vixit, qui in ea urbe, ex qua aliquando philosophi velut corruptores juventutis abire jussi sunt, scientiam popinæ professus disciplina sua sæculum infecit." Cujus exitum nosse operæ pretium est.

Cum sestertium milliens in culinam conjecisset, cum tot congiaria principum et ingens Capitolii vectigal singulis comisationibus exsorpsisset, ære alieno oppressus rationes suas tune primum coactus inspexit. Superfuturum sibi sestertium centiens computavit et velut in ultima fame victurus, si in sestertio centiens vixisset, veneno vitam finivit.

Quanta luxuria erat, cui centiens sestertium egestas fuit! I nunc et puta pecuniæ modum ad rem pertinere, non animi. Sestertium centiens aliquis extimuit et, quod alii voto petunt, veneno fugit! Illi vero tam pravæ mentis homini ultima potio saluberrima fuit. Tune venena edebat bibebatque, eum immensis epulis non delectaretur tantum, sed gloriaretur, eum vitia sua ostentaret, eum civitatem in luxuriam suam converteret, eum juventutem ad imitationem sui sollicit aret etiam sine malis exemplis per se docilem.

Hæc accidunt divitias non ad rationem revocantibus, cujus certi fines sunt, sed ad vitiosam consuetudinem, cujus immensum et incomprensibile arbitrium est. Cupiditati nihil satis est, naturæ satis est etiam parum. Nullum ergo paupertas exulis incommodum habet; nullum enim tam inops exilium est, quod non alendo homini abunde fertile sit.

"At vestem ac domum desideraturus est exsul." Hæc quoque ad usum tantum desiderabit: neque tectum ei deerit neque velamentum; æque enim exiguo tegitur corpus quam alitur. Nihil homini natura, quod necessarium faciebat, fecit operosum.

Sed desiderat saturatam multo conchylio purpuram, intextam auro variisque et coloribus distinctam et artibus: non fortunæ iste vitio, sed suo pauper est. Etiam si illi quidquid amisit restituens, nihil ages; plus enim restituendo deerit ex eo, quod cupit, quam exsuli ex eo, quod habuit.

Sed desiderat aureis fulgentem vasis supellectilem et antiquis nominibus artificum argentum nobile, æs paucorum insania pretiosum et servorum turbam, quæ quamvis magnam domum angustet, iumentorum corpora differta et coacta pinguescere et nationum omnium lapides: ista congerantur licet, numquam explebunt inexplebilem animum, non magis quam ullus sufficiet umor ad satiandum eum, cujus desider ium non ex inopia, sed ex æstu ardentium viscerum oritur; non enim sitis illa, sed morbus est.

Nec hoc in pecunia tantum aut alimentis evenit. Eadem natura est in omni desiderio, quod modo non ex inopia, sed ex vitio nascitur; quidquid illi congesseris, non finis erit cupiditatis, sed gradus. Qui continebit itaque se intra naturalem modum, paupertatem non sentiet; qui naturalem modum excedet, eum in summis quoque opibus paupertas sequetur. Necessariis rebus et exilia sufficiunt, supervacuis nec regna.

Animus est, qui divites facit; hic in exilia sequitur et in solitudinibus asperrimis, eum quantum satis est sustinendo corpori invenit, ipse bonis suis abundat et fruitur. Pecunia ad animum nihil pertinet, non magis quam ad deos immortalis.

Omnia ista, quæ imperita ingenia et nimis corporibus suis addicta suspiciunt, lapides, aurum, argentum et magni levatique mensarum orbes terrena sunt pondera, quæ non potest amare sincerus animus ac naturæ suæ memor, levis ipse, expeditus et, quandoque emissus fuerit, ad summa emicaturus; interim quantum per moras membrorum et hanc circumfusam gravem sarcinam licet, celeri et volucri cogitatione divina perlustrat.

Ideoque nec exulare umquam potest, liber et deis cognatus et omni mundo omnique ævo par; nam cogitatio ejus circa omne cælum it, in omne præteritum futurumque tempus immittitur. Corpusculum hoc, custodia et vinculum animi, huc atque illuc jactatur; in hoc supplicia, in hoc latrocinia, in hoc morbi exercentur. Animus quidem ipse sacer et æternus est et cui non possit inici manus.

Ne me putes ad elevanda incommoda paupertatis, quam nemo gravem sentit, nisi qui putat, uti tantum præceptis sapientium, primum aspice, quanto major pars sit pauperum, quos nihilo notabis tristiores sollicitioresque divitibus; immo nescio an eo lætiores sint, quo animus illorum in pauciora distringitur. Transeamus opes pæne inopes, veniamus ad locupletes.

Quam multa tempora sunt, quibus pauperibus similes sint! Circumcisæ sunt peregrinantium sarcinæ et quotiens festinationem necessitas itineris exegit, comitum turba dimittitur. Militantes quotam partem rerum suarum secum habent, cum omnem apparatum castrensis disciplina summoveat?

Nec tantum condicio illos temporum aut locorum inopia pauperibus exæquat; sumunt quosdam dies, eum jam illos divitiarum tædium cepit, quibus humi cenent et remoto auro argentoque fictilibus utantur. Dementes! hoc quod aliquando concupiscunt, semper timent. O quanta illos caligo mentium, quanta ignorantia veritatis excæcat, quos timor paupertatis exercet, quam voluptatis causa imitantur!

Me quidem, quotiens ad antiqua exempla respexi, paupertatis uti solaciis pudet, quoniam quidem eo temporum luxuria prolapsa est, ut majus viaticum exulum sit, quam olim patrimonium principum fuit. Unum fuisse Homero servum, tres Platoni, nullum Zenoni, a quo cœpit Stoicorum rigida ac virilis sapientia, satis constat. Num ergo quisquam eos misere vixisse dicet, ut non ipse miserrimus ob hoc omnibus videatur?

Menenius Agrippa, qui inter patres ac plebem publicæ gratiæ sequester fuit, ære conlato funeratus est. Atilius Regulus, eum Poenos in Africa funderet, ad senatum scripsit mercennarium suum discessisse et ab eo desertum esse rus, quod senatui publice curari, dum abesset Regulus, placuit. Fuitne tanti servum non habere, ut colonus ejus populus Romanus esset?

Scipionis filiæ ex ærario dotem acceperunt, quia nihil illis reliquerat pater. Æquum me hercules erat populum Romanum tributum Scipioni semel conferre, cum a Carthagine semper exigeret. O felices viros puellarum, quibus populus Romanus loco soceri fuit! Beatioresne istos putas, quorum pantomimæ deciens sestertio nubunt, quam Scipionem, cujus liberi a senatu, tutore suo, in dotem æs grave acceperunt?

Dedignatur aliquis paupertatem, cujus tam claræ imagines sunt? Indignatur exsul aliquid sibi deesse, eum defuerit Scipioni dos, Regulo mercennarius, Menenio funus, cum omnibus illis quod deerat ideo honestius supplet um sit, quia defuerat? His ergo advocatis non tantum tuta est, sed etiam gratiosa paupertas.

Responderi potest: " Quid artificiose ista diducis, quæ singula sustineri possunt, conlata non possunt? Commutatio loci tolerabilis est, si tantum locum mutes; paupertas tolerabilis est, si ignominia absit, quæ vel sola opprimere animos solet."

Adversus hunc, quisquis me malorum turba terrebit, his verbis utendum erit: "Si contra unam quamlibet partem fortunæ satis tibi roboris est, idem adversus omnis erit. Cum semel animum virtus induravit, undique invulnerabilem præstat. Si avaritia dimisit, vehementissima generis humani pestis, moram tibi ambitio non faciet; si ultimum diem non quasi pœnam, sed quasi naturæ legem aspicis, ex quo pectore metum mortis ejeceris, in id nullius rei timor audebit intrare;

si cogitas libidinem non voluptatis causa homini datam, sed propagandi generis, quem non violaverit hoc secretum et infixum visceribus ipsis exitium, omnis alia cupiditas intactum præteribit. Non singula vitia ratio sed pariter omnia prosternit; in universum semel vincitur."

Ignominia tu putas quemquam sapientem moveri posse, qui omnia in se reposuit, qui ab opinionibus vulgi secessit? Plus etiam quam ignominia est mors ignominiosa. Socrates tamen eodem illo vultu, quo triginta tyrannos solus aliquando in ordinem redegerat, carcerem intravit ignominiam ipsi loco detracturus; neque enim poterat carcer videri in quo Socrates erat.

Quis usque eo ad conspiciendam veritatem excæcatus est, ut ignominiam putet Marci Catonis fuisse duplicem in petitione præturæ et consulatus repulsam? Ignominia illa præturæ et consulatus fuit, quibus ex Catone honor habebatur.

Nemo ab alio contemnitur, nisi a se ante contemptus est. Humilis et proiectus animus sit isti contumeliæ opportunus; qui vero adversus sævissimos casus se extollit et ea mala, quibus alii opprimuntur, evertit, ipsas miserias infularum loco habet, quando ita adfecti sumus, ut nihil æque magnam apud nos admirationem occupet quam homo fortiter miser.

Ducebatur Athenis ad supplicium Aristides, cui quisquis occurrerat deiciebat oculos et ingemescebat, non tamquam in hominem justum sed tamquam in ipsam justitiam animadverteretur; inventus est tamen, qui in faciem ejus inspueret. Poterat ob hoc moleste ferre, quod sciebat neminem id ausurum puri oris; at ille abstersit faciem et subridens ait comitanti se magistratui: " Admone istum, ne postea tam improbe oscitet." Hoc fuit contumeliam ipsi contumeliæ facere.

Scio quosdam dicere contemptu nihil esse gravius, mortem ipsis potiorem videri. His ego respondebo et* exilium sæpe contemptione omni carere. Si magnus vir cecidit, magnus iacuit, non magis illum contemni, quam ædium sacrarum ruinæ calcantur, quas religiosi æque æ stantis adorant.

Quoniam meo nomine nihil habes, mater carissima, quod te in infinitas lacrimas agat, sequitur ut causæ tuæ te stimulent. Sunt autem duæ; nam aut illud te movet, quod præsidium aliquod videris amisisse, aut illud, quod desiderium ipsum per se pati non potes.

Prior pars mihi leviter perstringenda est; novi enim animum tuum nihil in suis præter ipsos amantem. Viderint illæ matres, quæ potentiam liberorum muliebri impotentia exercent, quæ, quia feminis honores non licet gerere, per illos ambitiosæ sunt, quæ patrimonia filiorum et exhauriunt et captant, quæ eloquentiam commodando aliis fatigant.

Tu liberorum tuorum bonis plurimum gavisa es, minimum usa; tu liberalitati nostræ semper imposuisti modum, cum tuæ non imponeres; tu filia familiæ locupletibus filiis ultro contulisti; tu patrimonia nostra sic administrari, ut tamquam in tuis laborares, tamquam alienis abstineres; tu gratiæ nostræ, tamquam alienis rebus utereris, pepercisti et ex honoribus nostris nihil ad te nisi voluptas et impensa pertinuit. Numquam indulgentia ad utilitatem respexit; non potes itaque.ea in erepto filio desiderare, quæ in incolumi numquam ad te pertinere duxisti.

Illo omnis consolatio mihi vertenda est, unde vera vis materni doloris oritur: " Ergo complexu fili carissimi careo; non conspectu ejus, non sermone possum frui I Ubi est ille, quo viso tristem vultum relaxavi, in quo omnes sollicitudines meas deposui? Ubi conloquia, quorum inexplebilis eram? Ubi studia, quibus libentius quam femina, familiarius quam mater intereram? Ubi ille occursus? Ubi matre visa semper puerilis hilaritas?

" Adicis istis loca ipsa gratulationum et convictuum et, ut necesse est, efficacissimas ad vexandos animos recentis conversationis notas. Nam hoc quoque adversus te crudeliter fortuna molita est, quod te ante tertium demum diem quam perculsus sum, securam nec quicquam tale metuentem digredi voluit.

Bene nos longinquitas locorum diviserat, bene aliquot annorum absentia huic te malo præparaverat. Redisti, non ut voluptatem ex filio perciperes, sed ut consuetudinem desiderii perderes. Si multo ante afuisses, fortius tulisses ipso intervallo desiderium molliente; si non recessisses, ultimum certe fructum biduo diutius videndi filium tulisses. Nunc crudele fatum ita composuit, ut nec fortunæ meæ interesses nec absentiæ adsuesceres.

Sed quanto ista duriora sunt, tanto major tibi virtus advocanda est et velut cum hoste noto ac sæpe jam victo acrius congrediendum. Non ex intacto corpore tuo sanguis hic fluxit; per ipsas cicatrices percussa es.

Non est quod utaris excusatione muliebris nominis, cui pæne concessum est immoderatum in lacrimas jus, non immensum tamen; et ideo majores decem mensum spatium lugentibus viros dederunt, ut cum pertinacia muliebris mæroris publica constitutione deciderent. Non prohibuerunt luctus, sed finierunt; nam et infinito dolore, cum aliquem ex carissimis amiseris, adfici stulta indulgentia est, et nullo inhumana duritia. Optimum inter pietatem et rationem temperamentum est et sentire desiderium et opprimere.

Non est quod ad quasdam feminas respicias, quarum tristitiam semel sumptam mors finivit (nosti quasdam, quæ amissis filiis imposita lugubria numquam exuerunt). A te plus exigit vita ab initio fortior; non potest muliebris excusatio contingere ei, a qua omnia muliebria vitia afuerunt.

Non te maximum sæculi malum, impudicitia, in numerum plurium adduxit; non gemmæ te, non margaritæ flexerunt; non tibi divitiæ velut maximum generis humani bonum refulserunt; non te, bene in antiqua et severa institutam domo, periculosa etiam probis pejorum detorsit imitatio; numquam te fecunditatis tuæ, quasi exprobraret ætatem, puduit, numquam more aliarum, quibus omnis commendatio ex forma petitur, tumescentem uterum abscondisti quasi indecens onus, nec intra viscera tua conceptas spes liberorum elisisti; non faciem coloribus ac lenociniis polluisti;

numquam tibi placuit vestis, quæ nihil amplius nudaret, cum poneretur. Unicum tibi ornamentum, pulcherrima et nulli obnoxia ætati forma, maximum decus visa est pudicitia.

Non potes itaque ad obtinendum dolorem muliebre nomen prætendere, ex quo te virtutes tuæ seduxerunt; tantum debes a feminarum lacrimis abesse, quantum vitiis. Ne feminæ quidem te sinent intabescere volneri tuo, sed leviorem necessario mærore cito defunctam jubebunt exsurgere, si modo illas intueri voles feminas, quas conspecta virtus inter magnos viros posuit.

Corneliam ex duodecim liberis ad duos fortuna redegerat; si numerare funera Corneliæ velles, amiserat decem, si æstimare, amiserat Gracchos. Flentibus tamen circa se et fatum ejus execrantibus interdixit, ne fortunam accusarent, quæ sibi filios Gracchos dedisset. Ex hac femina debuit nasci, qui diceret in contione: " Tu matri meæ male dicas, quæ me peperit? " Multo mihi vox matris videtur animosior; filius magno æstimavit Gracchorum natales, mater et funera.

Rutilia Cottam filium secuta est in exilium et usque eo fuit indulgentia constricta, ut mallet exilium pati quam desiderium, nec ante in patriam quam eum filio rediit. Eundem jam reducem et in republica florentem tam fortiter amisit quam secuta est, nec quisquam lacrimas ejus post elatum filium notavit. In expulso virtutem ostendit, in amisso prudentiam; nam et nihil illam a pietate deterruit et nihil in tristitia supervacua stultaque detinuit. Cum his te numerari feminis volo. Quarum vitam semper imitata es, earum in cœrcenda comprimendaque ægritudine optime sequeris exemplum.

Scio rem non esse in nostra potestate nec ullum adfectum servire, minime vero eum, qui ex dolore nascitur; ferox enim et adversus omne remedium contumax est. Volumus interim illum obruere et devorare gemitus; per ipsum tamen compositum fletumque vultum lacrimæ profunduntur. Ludis interim aut gladiatoribus animum occupamus; at illum inter ipsa, quibus avocatur, spectacula levis aliqua desiderii nota subruit. Ideo melius est vincere illum quam fallere;

nam qui delusus et voluptatibus aut occupationibus abductus est, resurgit et ipsa quiete impetum ad sæviendum conligit. At quisquis rationi cessit, in perpetuum componitur. Non sum itaque tibi illa monstraturus, quibus usos esse multos scio, ut peregrinatione te vel longa detineas vel amœna delectes, ut rationum accipiendarum diligentia, patrimonii administratione multum occupes temporis, ut semper novo te aliquo negotio implices. Omnia ista ad exiguum momentum prosunt nec remedia doloris sed impedimenta sunt; ego autem malo illum desinere quam decipi.

Itaque illo te duco, quo omnibus, qui fortunam fugiunt, confugiendum est, ad liberalia studia. Illa sanabunt vulnus tuum, illa omnem tristitiam tibi evellent. His etiam si numquam adsuesses, nune utendum erat; sed quantum tibi patris mei antiquus rigor permisit, omnes bonas artes non quidem comprendisti, attigisti tamen. Utinam quidem virorum optimus, pater meus, minus majorum consuetudini deditus voluisset te præceptis sapientiæ erudiri potius quam imbui! Non parandum tibi nune esset auxilium contra fortunam sed proferendum; propter istas, quæ litteris non ad sapientiam utuntur sed ad luxuriam instruuntur, minus te indulgere studiis passus est. Beneficio tamen rapacis ingenii plus quam pro tempore hausisti; jacta sunt disciplinarum omnium fundamenta. Nunc ad illas revertere; tutam te præstabunt.

Illæ consolabuntur, illæ delectabunt, illæ si bona fide in animum tuum intraverint, numquam amplius intrabit dolor, numquam sollicitudo, numquam adflictationis irritæ supervacua vexatio. Nulli horum patebit pectus tuum; nam ceteris vitiis jam pridem elusum est. Hæc quidem certissima præsidia sunt et quæ sola te fortunæ eripere possint.

Sed quia, dum in illum portum, quem tibi studia promittunt, pervenis, adminiculis quibus innitaris opus est, volo interim solacia tibi tua ostendere. Respice fratres meos, quibus salvis fas tibi non est accusare fortunam.

In utroque habes, quod te diversa virtute delectet. Alter honores industria consecutus est, alter sapienter contempsit. Adquiesce alterius fili dignitate, alterius quiete, utriusque pietate! Novi fratrum meorum intimos adfectus. Alter in hoc dignitatem excolit, ut tibi ornamento sit, alter in hoc se ad tranquillam quietamque vitam recepit, ut tibi vacet. Bene liberos tuos et in auxilium et in oblectamentum fortuna disposuit;

potes alterius dignitate defendi, alterius otio frui. Certabunt in te officiis et unius desiderium duorum pietate supplebitur; audacter possum promittere: nihil tibi deerit præter numerum.

Ab his ad nepotes quoque respice — Marcum blandissimum puerum, ad cujus conspectum nulla potest durare tristitia; nihil tam magnum, nihil tam recens in cujusquam pectore furit, quod non circumfusus ille permulceat.

Cujus non lacrimas illius hilaritas supprimat? Cujus non contractum sollicitudine animum illius argutiæ solvant? Quem non in iocos evocabit illa lascivia? Quem non in se convertet et abducet infixum cogitationibus illa neminem satiatura garrulitas?

Deos oro, contingat hunc habere nobis superstitem! In me omnis fatorum crudelitas lassata consistat; quidquid matri dolendum fuit, in me transierit, quidquid aviæ, in me. Floreat reliqua in suo statu turba. Nihil de orbitate, nihil de condicione mea querar, fuerim tantum nihil amplius dolituræ domus piamentum.

Tene in gremio cito tibi daturam pronepotes Novatillam, quam sic in me transtuleram, sic mihi adscripseram, ut posset videri, quod me amisit, quamvis salvo patre pupilla; hanc et pro me dilige! Abstulit illi nuper fortuna matrem; tua potest efficere pietas, ut perdidisse se matrem doleat tantum, non et sentiat.

Nunc mores ejus compone, nune forma; altius præcepta descendunt, quæ teneris imprimuntur ætatibus. Tuis adsuescat sermonibus, ad tuum fingatur arbitrium; multum illi dabis, etiam si nihil dederis præter exemplum. Hoc tibi tam sollemne officium pro remedio erit; non potest enim animum pie dolentem a sollicitudine avertere nisi aut ratio aut honesta occupatio.

Numerarem inter magna solacia patrem quoque tuum, nisi abesset; nunc tamen ex adfectu tuo, qui illius in te sit cogita; intelleges, quanto justius sit te illi servari quam mihi impendi. Quotiens te immodica vis doloris invaserit et sequi se jubebit, patrem cogita! Cui tu quidem tot nepotes pronepotesque dando effecisti, ne unica esses; consummatio tamen ætatis actæ feliciter in te vertitur. Illo vivo nefas est te, quod vixeris, queri.

Maximum adhuc solacium tuum tacueram, sororem tuam, illud fidelissimum tibi pectus, in quod omnes curæ tuæ pro indiviso transferuntur, illum animum omnibus nobis maternum. Cum hæ tu lacrimas tuas miscuisti, in hujus primum respirasti sinu. Illa quidem adfectus tuos semper sequitur;

in mea tamen persona non tantum pro te dolet. Illius manibus in urbem perlatus sum, illius pio maternoque nutricio per longum tempus æger convalui; illa pro quæstura mea gratiam suam extendit et, quæ ne sermonis quidem aut claræ salutationis sustinuit audaciam, pro me vicit indulgentia verecundiam. Nihil illi seductum vitæ genus, nihil modestia in tanta feminarum petulantia rustica, nihil quies, nihil secreti et ad otium repositi mores obstiterunt, quo minus pro me etiam ambitiosa fieret.

Hoc est, mater carissima, solacium quo reficiaris. Illi te, quantum potes, iunge, illius artissimis amplexibus alliga. Solent mærentes ea, quæ maxime diligunt, fugere et libertatem dolori suo quærere. Tu ad illam te, quidquid cogitaveris, confer; sive servare istum habitum voles sive deponere, apud illam invenies vel finem doloris tui vel comitem.

Sed si prudentiam perfectissimæ feminæ novi, non patietur te nihil profuturo mærore consumi et exemplum tibi suum, cujus ego etiam spectator fui, narrabit. Carissimum virum amiserat, avunculum nostrum, cui virgo nupserat, in ipsa quidem navigatione; tulit tamen eodem tempore et luctum et metum evictisque tempestatibus corpus ejus naufraga evexit.

O quam multarum egregia opera in obscuro iacent! Si huic illa simplex admirandis virtutibus contigisset antiquitas, quanto ingeniorum certamine celebraretur uxor, quæ, oblita imbecillitatis, oblita metuendi etiam firmissimis maris, caput suum periculis pro sepultura obiecit et, dum cogitat de viri funere, nihil de suo timuit! Nobilitatur carminibus omnium, quæ se pro coniuge vicariam dedit. Hoc amplius est, discrimine vitæ sepulcrum viro quærere; major est amor, qui pari periculo minus redimit.

Post hoc nemo miratur, quod per sedecim annos, quibus Ægyptum maritus ejus optinuit, numquam in publico conspecta est, neminem provincialem domum suam admisit, nihil a viro petit, nihil a se peti passa est. Itaque loquax et in contumelias præfectorum ingeniosa provincia, in qua etiam qui vitaverunt culpam non effugerunt infamiam, velut unicum sanctitatis exemplum suspexit et, quod illi difficillimum est, cui etiam periculosi sales placent, omnem verborum licentiam continuit et hodie similem illi, quamvis numquam speret, semper optat. Multum erat, si per XVI annos illam provincia probasset; plus est, quod ignoravit.

Hæc non ideo refero, ut laudes ejus exsequar, quas circumscribere est tam parce transcurrere, sed ut intellegas magni animi esse feminam, quam non ambitio, non avaritia, comites omnis potentiæ et pestes, vicerunt, non metus mortis jam exarmata nave naufragium suum spectantem deterruit, quo minus exanimi viro hærens non quæreret, quemadmodum inde exiret, sed quemadmodum efferret. Huic parem virtutem exhibeas oportet et animum a luctu recipias et id agas, ne quis te putet partus tui pænitere.

Ceterum quia necesse est, cum omnia feceris, cogitationes tamen tuas subinde ad me recurrere nec quemquam nune ex liberis tuis frequentius tibi obversari, non quia illi minus cari sunt, sed quia naturale est manum sæpius ad id referre, quod doleat, qualem me cogites accipe: lætum et alacrem velut optimis rebus. Sunt enim optimæ, quoniam animus omnis occupationis expers operibus suis vacat et modo se levioribus studiis oblectat, modo ad considerandam suam universique naturam veri avidus insurgit.

Terras primum situmque earum quærit, deinde condicionem circumfusi maris cursusque ejus alternos et recursus. Tunc quidquid inter cælum terrasque plenum formidinis interiacet perspicit et hoc tonitribus, fulminibus, ventorum flatibus ac nimborum nivisque et grandinis jactu tumultuosum spatium. Tum peragratis humilioribus ad summa perrumpit et pulcherrimo divinorum spectaculo fruitur, æternitatis suæ memor in omne quod fuit futurumque est vadit omnibus sæculis.

Index