EVA columba fuit tunc candida; nigra deinde Facta per anguinum malesuada fraude venenum Tinxit et innocuum maculis sordentibus Adam; Dat nudis ficulna draco mox tegmina victor.
Fratrum sacra Deus nutu distante duorum Æstimat accipiens viva et terrena refutans. Rusticus invidia pastorem sternit: in Abel Forma animæ exprimitur, caro nostra in munere Cain.
Nuntia diluvii jam decrescentis ad arcam Ore columba refert ramum viridantis olivæ. Corvus enim ingluvie per fœda cadavera captus Hæserat; illa datæ revehit nova gaudia pacis.
Hospitium hoc Domini est, ilex ubi frondea Mambræ Armentale senis protexit culmen; in ista Risit Sarra casa subolis sibi gaudia sera Ferri et decrepitum sic credere posse maritum.
Abraham mercatus agrum, cui conderet ossa Coniugis, in terris quoniam peregrina moratur Justitia atque fides: hoc illi milibus emptum Spelæum, sanctæ requies ubi parta favillæ est.
Bis septem spicæ, vaccæ totidem Pharaoni Per somnum visæ portendunt dispare forma Uberis atque famis duo per septennia tempus Instare; hoc solvit patriarcha interprete Christo.
Venditus insidiis fratrum puer ipse vicissim Cratera in farris sacco clam præcipit abdi, Utque reos furti Joseph tenet, auctio fallax Proditur, agnoscunt fratrem veniaque pudescunt.
Sentibus involitans Deus igneus ore corusco Conpellat juvenem, pecoris tunc forte magistrum. Ille capit jussus virgam; fit vipera virga. Solvit vincla pedum; properat Pharaonis ad arcem.
Tutus agit vir justus iter vel per mare magnum, Ecce Dei famulis scissim freta rubra dehiscunt, Cum peccatores rabidos eadem freta mergant. Obruitur Pharao, patuit via libera Moysi.
Fumat montis apex divinis ignibus, in quo Scripta decem verbis saxorum pagina Moysi Traditur; ille suos suscepta lege revisit, Forma sed his vituli solus deus et deus aurum.
Panibus angelicis albent tentoria patrum, Certa fides facti: tenet urceus aureus exim Servatum manna; ingratis venit altera nubes Atque avidos carnis saturat congesta coturnix.
Fervebat via sicca heremi serpentibus atris, Jamque venenati per vulnera livida morsus Carpebant populum, sed prudens ære politum Dux cruce suspendit, qui virus temperet, anguem.
Aspera gustatu populo sitiente lacuna Tristificos latices stagnanti felle tenebat. Moyses sanctus ait: ‘lignum date, gurgitem in istum Conicite, in dulcem vertentur amara saporem.’
Devenere viri Moysi duce, sex ubi fontes Et sex forte alii vitreo de rore rigabant Septenas decies palmas; qui mysticus Ælim Lucus apostolicum numerum libris quoque pinxit.
In fontem rcfluo Iordanis gurgite fertur, Dum calcanda Dei populis vada sicca relinquit; Testes bis seni lapides, quos flumine in ipso Constituere patres in formam discipulorum.
Procubuit Jericho, sola stant atria Raab. Hospita sanctorum meretrix (tanta est fidei vis) Incolumi secura domo spectabile coccum Ignibus adversis in signum sanguinis offert.
Invictum virtute comæ leo frangere Samson Adgreditur; necat ille feram, sed ab ore leonis Mella fluunt; maxilla asini fontem vomit ultro: Stultitia exundat lymphis, dulcedine virtus.
Ter centum vulpes Samson capit, ignibus armat, Pone faces caudis circumligat, in sata mittit Allophylum segetesque cremat: sic callida vulpes Nunc heresis flammas vitiorum spargit in agros.
David parvus erat, fratrum ultimus, et modo Iesse Cura gregis, citharam formans ad ovile paternum, Inde ad delicias regis; mox horrida bella Conserit et funda sternit stridente Golian.
Regia mirifici fulgent insignia David, Sceptrum, oleum, cornu, diadema et purpura et ara. Omnia conveniunt Christo, chlamys atque corona, Virga potestatis, cornu crucis, altar, olivum.
Ædificat templum Sapientia per Solomonis Obsequium; regina austri grave congerit aurum, Tempus adest quo templum hominis sub pectore Christus Ædificet, quod Graia colant, quod barbara ditent.
Forte prophetarum nati dum ligna reddunt Fluminis in ripa, cecidit discussa bipennis. Gurgite submersum est ferrum, sed mox leve lignum Iniectum stagnis ferrum revocabile fecit.
Gens Hebræorum peccamine capta frequenti Fleverat exilium diræ Babylonis ad amnes; Tum patrios cantare modos præcepta recusat Organaque in ramis salicis suspendit amaræ.
Hic bonus Ezechias meruit ter quinque per annos Præscriptum proferre diem legemque obeundi Tendere, quod gradibus quos vespera texerat umbra Lumine perfusis docuit sol versus in ortum.
Adventante Deo descendit nuntius alto Gabriel Patris ex solio sedemque repente Intrat virgineam. Sanctus te Spiritus, inquit, Inplebit, Maria, Christum paries, sacra virgo.
Sancta Bethlem caput est orbis quæ protulit Jesum, Orbis principium, caput ipsum principiorum. Urbs hominem Christum genuit, qui Christus agebat Ante Deus quam sol fieret, quam lucifer esset.
Hic pretiosa Magi sub virginis ubere Christo Dona ferunt puero myrrhæque et turis et auri. Miratur genetrix tot casti ventris honores, Seque Deum genuisse hominem, Regem quoque summum.
Pervigiles pastorum oculos vis luminis inplet Angelici natum celebrans de virgine Christum. Inveniunt tectum pannis; præsepe jacenti Cuna erat; exultant alacres et numen adorant.
Inpius innumeris infantum cædibus hostis Perfurit Herodes, dum Christum quærit in illis, Fumant lacteolo parvorum sanguine cunæ Vulneribusque madent calidis pia pectora matrum.
Perfundit fluvio pastus Baptista locustis Silvarumque favis et amictus veste cameli; Tinxerat et Christum, sed Spiritus æthere missus Testatur tinctum qui tinctis crimina donet.
Excidio templi veteris stat pinna superstes; Structus enim lapide ex illo manet angulus usque In sæclum sæcli, quem sprerunt ædificantes; Nunc caput est templi et lapidum conpago novorum.
Fœdera coniugii celebrabant auspice cœtu Forte Galilei; jam derant vina ministris; Christus vasa jubet properanter aquaria lymphis Inpleri; inde meri veteris defenditur unda.
Morborum medicina latex, quem spiritus horis Eructat variis fusum ratione latenti; Siloam vocitant, sputis ubi conlita cæci Lumina Salvator jussit de fonte lavari.
Præmia saltatrix poscit funebria virgo Johannis caput, abscisum quod lance reportet Incestæ ad gremium matris; fert regia donum Psaltria respersis manibus de sanguine justo.
It mare per medium Dominus fluctusque liquentes Calce terens jubet instabili descendere cumba Discipulum, sed mortalis trepidatio plantas Mergit; at ille manum regit et vestigia firmat.
Vincla sepulcrali sub carcere ferrea dæmon Fregerat: erumpit pedibusque advolvitur Jesu. Ast hominem Dominus sibi vindicat et jubet hostem Porcorum furiare greges ac per freta mergi.
Quinque Deus panes fregit piscesque gemellos, His hominum large saturavit milia quinque. Inplentur nimio micarum fragmine corbes Bis seni, æternæ tanta est opulentia mensæ.
Conscius insignis facti locus in Bethania Vidit ab inferna te, Lazare, sede reversum. Apparet scissum fractis foribus monumentum, Unde putrescentis redierunt membra sepulti.
Campus Acheldemach sceleris mercede nefandi Venditus exequias recipit tumulosus humandas. Sanguinis hoc pretium est Christi. Juda eminus artat Infelix collum laqueo pro crimine tanto.
Inpia blasphemi cecidit domus ecce Caiphæ, In qua pulsata est alapis facies sacra Christi, Hic peccatores manet exitus, obruta quorum Vita ruinosis tumulis sine fine jacebit.
Vinctus in his Dominus stetit ædibus, atque columnæ Adnexus tergum dedit ut servile flagellis. Perstat adhuc templumque gerit veneranda columna, Nosque docet cunctis inmunes vivere flagris.
Traiectus per utrumque latus laticem atque cruorem Christus agit: sanguis victoria, lympha lavacrum est. Tunc duo discordant crucibus hinc inde latrones Contiguis: negat ille Deum, fert iste coronam.
Christum non tenuit saxum, non claustra sepulcri; Mors illi devicta jacet, calcavit abyssum. Sanctorum populus superas simul ivit ad oras; Seque dedit multis tactuque oculisque probandum.
Montis oliviferi Christus de vertice sursum Ad Patrem rediit signans vestigia pacis, Frondibus æternis præpinguis liquitur umor, Qui probat infusum terris de chrismate donum.
Primus init Stephanus mercedem sanguinis imbri Adflictus lapidum; Christum tamen ille cruentus Inter saxa rogat ne sit lapidatio fraudi Hostibus, o primæ pietas miranda coronæ!
Porta manet templi, Speciosam quam vocitarunt, Egregium Solomonis opus; sed majus in illa Christi opus emicuit; nam claudus surgere jussus Ore Petri stupuit laxatos currere gressus.
Somniat inlapsum Petrus alto ex æthere discum Confertum omnigenis animalibus: ille recusat Mandere, sed Dominus jubet omnia munda putare. Surgit et inmundas vocat ad mysteria gentes.
Hic lupus ante rapax vestitur vellere molli: Saulus qui fuerat, fit adempto lumine Paulus. Mox recipit visum, fit apostolus ac populorum Doctor et ore potens corvos mutare columbis.