Scripta sunt cælo duorum martyrum vocabula, Aureis quæ Christus illic adnotavit litteris, Sanguinis notis eadem scripta terris tradidit. Pollet hoc felix per orbem terra Hibera stemmate, Hic locus dignus tenendis ossibus visus Deo, Qui beatorum pudicus esset hospes corporum. Hic calentes hausit undas cæde tinctus duplici, Inlitas cruore sancto nunc harenas incolæ Confrequentant obsecrantes voce, votis, munere. Exteri nec non et orbis huc colonus advenit, Fama nam terras in omnes percucurrit proditrix Hic patronos esse mundi, quos precantes ambiant. Nemo puras hic rogando frustra congessit preces; Lætus hinc tersis revertit supplicator fletibus Omne quod justum poposcit inpetratum sentiens. Tanta pro nostris periclis cura suffragantium est, Non sinunt inane ut ullus voce murmur fuderit, Audiunt statimque ad aurem regis æterni ferunt. Inde larga fonte ab ipso dona terris influunt, Supplicum causas petitis quæ medellis inrigant. Nil suis bonus negavit Christus umquam testibus, Testibus quos nec catenæ, dura nec mors terruit Unicum Deum fateri sanguinis dispendio, Sanguinis, sed tale damnum lux rependit longior. Hoc genus mortis decorum est, hoc probis dignum viris, Membra morbis exedenda, texta venis languidis, Hostico donare ferro, morte et hostem vincere. Pulchra res ictum sub ense persecutoris pati. Nobilis per vulnus amplum porta justis panditur: Lota mens in fonte rubro sede cordis exilit. Nec rudem crudi laboris ante vitam duxerant Milites quos ad perenne cingulum Christus vocat, Sueta virtus bello et armis militat sacrariis. Cæsaris vexilla linquunt, eligunt signum crucis Proque ventosis draconum, quos gerebant, palliis Præferunt insigne lignum, quod draconem subdidit. Vile censent expeditis ferre dextris spicula, Machinis murum ferire, castra fossis cingere, Inpias manus cruentis inquinare stragibus. Forte tunc atrox secundos Istrahelis posteros Ductor aulæ mundialis ire ad aram jusserat, Idolis litare nigris, esse Christi defugas. Liberam succincta ferro pestis urgebat fidem; Illa virgas et secures et bisulcas ungulas Ultro fortis expetebat Christi amore interrita. Carcer inligata duris colla bacis inpedit, Barbaras forum per omne tortor exercet manus, Veritas crimen putatur, vox fidelis plectitur. Tunc et ense cæsa virtus triste percussit solum Et rogis ingesta mæstis ore flammas sorbuit. Dulce tunc justis cremari, dulce ferrum perpeti. Hic duorum cara fratrum concalescunt pectora, Fida quos per omne tempus junxerat sodalitas. Stant parati ferre quidquid sors tulisset ultima, Seu foret præbenda cervix ad bipennem publicam Verberum post vim crepantum, post catastas igneas, Sive pardis offerendum pectus aut leonibus. ‘Nosne Christo procreati mammonæ dicabimur Et Dei formam gerentes serviemus sæculo? Absit ut cælestis ignis se tenebris misceat. Sit satis quod capta primo vita sub chirographo Debitum persolvit omne functa rebus Cæsaris; Tempus est Deo rependi quidquid est proprium Dei. Ite, signorum magistri, et vos, tribuni, absistite. Aureos auferte torques, sauciorum præmia! Clara nos hinc angelorum jam vocant stipendia. Christus illic candidatis præsidet cohortibus, Et throno regnans ab alto damnat infames deos Vosque, qui ridenda vobis monstra divos fingitis.’ Hæc loquentes obruuntur mille pœnis martyres; Nexibus manus utrasque flexus involvit rigor, Et chalybs adtrita colla gravibus ambit circulis. O vetustatis silentis obsoleta oblivio! Invidentur ista nobis fama et ipsa extinguitur. Chartulas blasphemus olim nam satelles abstulit, Ne tenacibus libellis erudita sæcula Ordinem, tempus modumque passionis proditum Dulcibus linguis per aures posterorum spargerent. Hoc tamen solum vetusta subtrahunt silentia, Jugibus longum catenis an capillum paverint, Quo viros dolore tortor quave pompa ornaverit. Illa laus occulta non est nec senescit tempore, Missa quod sursum per auras evolarunt munera, Quæ viam patere cæli præmicando ostenderent. Illius fidem figurans nube fertur anulus, Hic sui dat pignus oris, ut ferunt, orarium, Quæ superno rapta flatu lucis intrant intimum. Per poli liquentis axem fulgor auri absconditur Ac diu visum sequacem textilis candor fugit; Subvehuntur usque in astra nec videntur amplius. Vidit hoc conventus adstans, ipse vidit carnifex Et manum repressit hærens ac stupore obpalluit: Sed tamen peregit ictum, ne periret gloria. Iamne credis, bruta quondam Vasconum gentilitas, Quam sacrum crudelis error immolant sanguinem? Credis in Deum relatos hostiarum spiritus? Cerne quam palam feroces hic domantur dæmones, Qui lupino capta ritu devorant præcordia, Strangulant mentes et ipsas seque miscent sensibus. Tunc suo jam plenus hoste sistitur furens homo Spumeas efflans salivas, cruda torquens lumina, Expiandus quæstione non suorum criminum. Audias, nec tortor adstat, eiulatus flebiles, Scinditur per flagra corpus, nec flagellum cernitur, Crescit et suspensus ipse vinculis latentibus. His modis spurcum latronem martyrum virtus quatit, Hæc cœrcet, torquet, urit, hæc catenas incutit; Prædo vexatus relictis se medullis exuit. Linquit inlæsam rapinam, faucibus siccis fugit, Ungue ab imo usque ad capillum salva reddit omnia, Confitens ardere sese; nam gehennæ est incola. Quid loquar purgata longis alba morbis corpora, Algidus cum decoloros horror artus concutit, Hic tumor vultum relinquit, hic color verus redit? Hoc bonum Salvator ipse, quo fruamur, præstitit, Martyrum cum membra nostro consecravit oppido, Sospitant quæ nunc colonos quos Hiberus alluit. State nunc, hymnite, matres, pro receptis parvulis, Coniugum salute læta vox maritarum strepat: Sit dies hæc festa nobis, sit sacratum gaudium!
Antiqua fanorum parens, Jam Roma Christo dedita, Laurentio victrix duce Ritum triumphas barbarum. Reges superbos viceras Populosque frenis presseras, Nunc monstruosis idolis Inponis imperii jugum. Hæc sola derat gloria Urbis togatæ insignibus, Feritate capta gentium Domaret ut spurcum Jovem, Non turbulentis viribus Cossi, Camilli aut Cæsaris, Sed martyris Laurentii Non incruento prœlio. Armata pugnavit fides, Proprii cruoris prodiga; Nam morte mortem diruit, Ac semet inpendit sibi. Fore hoc sacerdos dixerat Jam Xystus adfixus cruci, Laurentium flentem videns Crucis sub ipso stipite: ‘Desiste discessu meo Fletum dolenter fundere! Præcedo, frater; tu quoque Post hoc sequeris triduum.’ Extrema vox episcopi Prænuntiatrix gloriæ Nihil fefellit: nam dies Prædicta palmam prætulit. Qua voce, quantis laudibus Celebrabo mortis ordinem? Quo passionem carmine Digne retexens concinam? Hic primus e septem viris Qui stant ad aram proximi, Levita sublimis gradu Et ceteris præstantior, Claustris sacrorum præerat, Cælestis arcanum domus Fidis gubernans clavibus Votasque dispensans opes. Versat famem pecuniæ Præfectus urbi regiæ, Minister insani ducis, Exactor auri et sanguinis, Qua vi latentes cruat Nummos, operta existimans Talenta sub sacrariis Cumulosque congestos tegi. Laurentium sisti jubet, Exquirit arcam ditibus Massis refertam et fulgidæ Montes monetæ conditos. Soletis, inquit, ‘conqueri Sævire nos justo amplius, Cum Christiana corpora Plus quam cruente scindimus. Abest atrocioribus Censura fervens motibus; Blande et quiete efflagito Quod sponte obire debeas. Hunc esse vestris orgiis Moremque et artem proditum est, Hanc disciplinam fœderis, Libent ut auro antistites. Argenteis scyphis ferunt Fumare sacrum sanguinem, Auroque nocturnis sacris Adstare fixos cereos. Tum summa cura est fratribus, Ut sermo testatur loquax, Offerre fundis venditis Sestertiorum milia. Addicta avorum prædia Fœdis sub auctionibus Successor exheres gemit Sanctis egens parentibus. Hæc occuluntur abditis Ecclesiarum in angulis, Et summa pietas creditur Nudare dulces liberos. Deprome thesauros, malis Suadendo quos præstrigiis Exaggeratos obtines, Nigrante quos claudis specu. Hoc poscit usus publicus, Hoc fiscus, hoc ærarium, Ut dedita stipendiis Ducem juvet pecunia. Sic dogma vestrum est, audio: Suum quibusque reddito. En Cæsar agnoscit suum Nomisma nummis inditum. Quod Cæsaris scis, Cæsari Da, nempe justum postulo, Ni fallor, haud ullam tuus Signat Deus pecuniam, Nec, cum veniret, aureos Secum Philippos detulit, Præcepta sed verbis dedit, Inanis a marsuppio. Inplete dictorum fidem Qua vos per orbem venditis: Nummos libenter reddite, Estote verbis divites.’ Nil asperum Laurentius Refert ad ista aut turbidum, Sed, ut paratus obsequi, Obtemperanter adnuit. Est dives, inquit, ‘non nego, Habetque nostra ecclesia Opumque et auri plurimum, Nec quisquam in orbe est ditior. Is ipse tantum non habet Argenteorum ænigmatum Augustus arcem possidens, Cui nummus omnis scribitur. Sed nec recuso prodere Locupletis arcam numinis; Vulgabo cuncta et proferam Pretiosa quæ Christus tenet. Unum sed orans flagito, Indutiarum paululum, Quo fungar efficacius Promissionis munere, Dum tota digestim mihi Christi supellex scribitur; Nam calculanda primitus, Tum subnotanda est summula.’ Lætus tumescit gaudio Præfectus ac spem devorat, Aurum velut jam conditum Domi maneret gestiens. Pepigere tempus tridui, Laudatus inde absolvitur Laurentius, sponsor sui Et sponsor ingentis lucri. Tribus per urbem cursitat Diebus infirma agmina Omnesque qui poscunt stipem Cogens in unum et congregans. Illic utrisque obtutibus Orbes cavatos præferens Baculo regebat prævio Errore nutantem gradum, Et claudus infracto genu, Vel crure trunco semipes, Breviorve planta ex altera Gressum trahebat inparem. Est ulcerosis artubus Qui tabe corrupta fluat, Est cujus arens dextera Nervos in ulnam contrahat. Tales plateis omnibus Exquirit, adsuetos ali Ecclesiæ matris penu, Quos ipse promus noverat. Recenset exim singulos Scribens viritim nomina, Longo et locatos ordine Adstare pro templo jubet. Præscriptus et jam fluxerat Dies: furebat fervidus Judex avaro spiritu, Promissa solvi efflagitans. Tum martyr: ‘adsistas velim Coramque dispositas opes Mirere, quas noster Deus Prædives in sanctis habet. Videbis ingens atrium Fulgere vasis aureis, Et per patentes porticus Structos talentis ordines.’ It ille nec pudet sequi, Ventum ad sacratam januam, Stabant catervæ pauperum, Inculta visu examina. Fragor rogantum tollitur: Præfectus horrescit stupens, Conversus in Laurentium, Oculisque turbatis minax. Contra ille, quid frendens, ait, ‘Minitans? Aut quid displicet? Num sordida hæc aut vilia, Num despuenda existimas? Aurum, quod ardenter sitis, Effossa gignunt rudera Et de metallis squalidis Pœnalis excudit labor, Torrens vel amnis turbidis Volvens harenis inplicat; Quod terrulentum ac sordidum Flammis necesse est decoqui. Pudor per aurum solvitur, Violatur auro integritas, Pax occidit, fides perit, Leges et ipsæ intercidunt. Quid tu venenum gloriæ Extollis et magni putas? Si quæris aurum verius, Lux est et humanum genus. Hi sunt alumni luminis, Quos corpus artat debile, Ne per salutem viscerum Mens insolescat turgida. Cum membra morbus dissicit, Animus viget robustior, Membris vicissim fortibus Vis sauciatur sensuum. Nam sanguis in culpam calens Minus ministrat virium Si fervor effetus malis Clumbe virus contrahat. Si forte detur optio, Malim dolore asperrimo Fragmenta membrorum pati Et pulcher intus vivere. Committe formas pestium Et confer alternas lues: Carnisne morbus fœdior, An mentis et morum ulcera? Nostri per artus debiles Intus decoris integri Sensum venusti innoxium Laboris expertes gerunt. Vestros valentes corpore Interna corrumpit lepra, Errorque mancum claudicat Et cæca fraus nihil videt. Quemvis tuorum principum, Qui veste et ore prænitent, Magis probabo debilem Quam quis meorum est pauperum Hunc, qui superbit serico, Quem currus inflatum vehit, Hydrops aquosus lucido Tendit veneno intrinsecus. Ast hic avarus contrahit Manus recurvas et volam Plicans aduncis unguibus Laxare nervos non valet. Istum libido fœtida Per scorta tractum publica Luto et cloacis inquinat, Dum spurca mendicat stupra. Quid? Ille fervens ambitu Sitimque honoris æstuans Mersisne anhelat febribus Atque igne venarum furit? Quisquis tacendi intemperans Silenda prurit prodere, Vexatur et scalpit iecur Scabiemque cordis sustinet. Quid invidorum pectorum Strumas retexam turgidas? Quid purulenta et livida Malignitatum vulnera? Tute ipse, qui Romam regis, Contemptor æterni Dei, Dum dæmonum sordes colis, Morbo laboras regio. Hi, quos superbus despicis, Quos execrandos judicas, Brevi ulcerosos exuent Artus et incolumes erunt, Cum carne corruptissima Tandem soluti ac liberi Pulcherrimo vitæ statu In arce lucebunt Patris, Non sordidati aut debiles, Sicut videntur interim, Sed purpurantibus stolis Clari et coronis aureis. Tunc, si facultas subpetat, Coram tuis obtutibus Istos potentes sæculi Velim recensendos dari. Pannis videres obsitos Et mucculentis naribus, Mentum salivis uvidum, Lipposque palpebra putri. Peccante nil est tætrius, Nil tam leprosum aut putidum Cruda est cicatrix criminum Oletque ut antrum Tartari. Animabus inversa vice Corrupta forma infligitur, Quas pulcher aspectus prius In corpore oblectaverat. En ergo nummos aureos, Quos proxime spoponderam, Quos nec favillis obruat Ruina nec fur subtrahat. Nunc addo gemmas nobiles, Ne pauperem Christum putes, Gemmas corusci luminis, Ornatur hoc templum quibus. Cernis sacratas virgines, Miraris intactas anus, Primique post damnum tori Ignis secundi nescias. Hoc est monile ecclesiæ, His illa gemmis comitur; Dotata sic Christo placet, Sic ornat altum verticem. Eccum talenta, suscipe, Ornabis urbem Romulam, Ditabis et rem principis, Fies et ipse ditior.’ Ridemur, exclamat furens Præfectus, ‘et miris modis Per tot figuras ludimur: Et vivit insanum caput! Inpune tantas, furcifer, Strophas cavillo mimico Te nexuisse existimas, Dum scurra saltas fabulam? Concinna visa urbanitas Tractare nosmet ludicris? Egon cachinnis venditus Acroma festivum fui? Adeone nulla austeritas, Censura nulla est fascibus? Adeon securem publicam Mollis retudit lenitas? Dicis, ' libenter oppetam, Votiva mors est martyri.' Est ista vobis, novimus, Persuasionis vanitas. Sed non volenti inpertiam Præstetur ut mortis citæ Conpendiosus exitus, Perire raptim non dabo. Vitam tenebo et differam Pœnis morarum jugibus, Et mors inextricabilis Longos dolores protrahet. Prunas tepentes sternite, Ne fervor ignitus nimis Os contumacis occupet Et cordis intret abdita. Vapor senescens langueat, Qui fusus adflatu levi Tormenta sensim temperet Semustulati corporis. Bene est quod ipse ex omnibus Mysteriarches incidit; Hic solus exemplum dabit Quid mox timere debeant. Conscende constratum rogum, Ecumbe digno lectulo; Tunc, si libebit, disputa Nil esse Vulcanum meum.’ Hæc fante præfecto truces Hinc inde tortores parant Nudare amictu martyrem, Vincire membra et tendere. Illi os decore splenduit Fulgorque circumfusus est. Talem revertens legifer De monte vultum detulit, Judæa quem plebs aureo Bove inquinata et decolor Expavit et faciem retro Detorsit inpatiens Dei. Talemque et ille prætulit Oris corusci gloriam Stephanus per imbrem saxeum Cælos apertos intuens. Inluminatum hoc eminus Recens piatis fratribus, Baptisma quos nuper datum Christi capaces fecerat; Ast inpiorum cæcitas, Os oblitum noctis situ Nigrante sub velamine Obducta, clarum non videt, Ægyptiæ plagæ in modum, Quæ, cum tenebris barbaros Damnaret, Hebræis diem Sudo exhibebat lumine. Quin ipsa odoris qualitas Adusta quam reddit cutis Diversa utrosque permovet: His nidor, illis nectar est, Idemque sensus dispari Variatus aura aut adficit Horrore nares vindice Aut mulcet oblectamine. Sic ignis æternus Deus, Nam Christus ignis verus est; Is ipse conplet lumine Justos et urit noxios. Postquam vapor diutinus Decoxit exustum latus, Ultro e catasta judicem Conpellat adfatu brevi: ‘Converte partem corporis Satis crematam jugiter, Et fac periclum, quid tuus Vulcanus ardens egerit.’ Præfectus inverti jubet. Tunc ille: ‘coctum est, devora, Et experimentum cape Sit crudum an assum suavius.’ Hæc ludibundus dixerat, Cælum deinde suspicit, Et congemescens obsecrat Miseratus urbem Romulam: ‘O Christe, nomen unicum, O splendor, o virtus Patris, O factor orbis et poli, Atque auctor horum mœnium, Qui sceptra Romæ in vertice Rerum locasti, sanciens Mundum Quirinali togæ Servire et armis cedere, Ut discrepantum gentium Mores et observantiam Linguasque et ingenia et sacra Unis domares legibus, En omne sub regnum Remi Mortale concessit genus, Idem loquuntur dissoni Ritus, id ipsum sentiunt. Hoc destinatum quo magis Jus Christiani nominis, Quodcumque terrarum jacet, Uno inligaret vinculo. Da, Christe, Romanis tuis Sit Christiana ut civitas, Per quam dedisti ut ceteris Mens una sacrorum foret. Confœderantur omnia Hinc inde membra in symbolum. Mansuescit orbis subditus, Mansuescat et summum caput. Advertat abiunctas plagas Coire in unam gratiam; Fiat fidelis Romulus, Et ipse jam credat Numa. Confundit error Troicus Adhuc Catonum curiam, Veneratus occultis focis Phrygum penates exules. Janum bifrontem et Sterculum Colit senatus (horreo Tot monstra patrum dicere) Et festa Saturni senis. Absterge, Christe, hoc dedecus, Emitte Gabriel tuum, Agnoscat ut verum Deum Errans Juli cæcitas. Et jam tenemus obsides Fidissimos hujus spei, Hic nempe jam regnant duo Apostolorum principes, Alter vocator gentium, Alter cathedram possidens Primam recludit creditas Æternitatis januas. Discede, adulter Juppiter, Stupro sororis oblite, Relinque Romam liberam, Plebemque jam Christi fuge. Te Paulus hinc exterminat, Te sanguis exturbat Petri, Tibi id, quod ipse armaveras, Factum Neronis officit. Video futurum principem Quandoque, qui servus Dei Tætris sacrorum sordibus Servire Romam non sinat, Qui templa claudat vectibus, Valvas eburnas obstruat, Nefasta damnet limina, Obdens ænos pessulos. Tunc pura ab omni sanguine Tandem nitebunt marmora, Stabunt et æra innoxia, Quæ nunc habentur idola.’ Hic finis orandi fuit Et finis idem vinculi Carnalis: erupit volens Vocem secutus spiritus. Vexere corpus subditis Cervicibus quidam patres, Quos mira libertas viri Ambire Christum suaserat. Repens medullas indoles Adflarat et cœgerat Amore sublimis Dei Odisse nugas pristinas. Refrixit ex illo die Cultus deorum turpium: Plebs in sacellis rarior, Christi ad tribunal curritur. Sic dimicans Laurentius Non ense præcinxit latus, Hostile sed ferrum retro Torquens in auctorem tulit. Dum dæmon invictum Dei Testem lacessit prœlio, Perfossus ipse concidit Et stratus æternum jacet. Mors illa sancti martyris Mors vera templorum fuit; Tunc Vesta Palladios Lares Inpune sensit deseri. Quidquid Quiritum sueverat Orare simpuvium Numæ, Christi frequentans atria Hymnis resultat martyrem. Ipsa et senatus lumina, Quondam luperci aut flamines, Apostolorum et martyrum Exosculantur limina. Videmus inlustres domos, Sexu ex utroque nobiles, Offerre votis pignera Clarissimorum liberum. Vittatus olim pontifex Adscitur in signum crucis, Ædemque, Laurenti, tuam Vestalis intrat Claudia. O ter quaterque et septies Beatus urbis incola, Qui te ac tuorum comminus Sedem celebrat ossuum, Cui propter advolvi licet, Qui fletibus spargit locum, Qui pectus in terram premit, Qui vota fundit murmure. Nos Vasco Hiberus dividit Binis remotos Alpibus, Trans Cottianorum juga, Trans et Pyrenas ninguidos. Vix fama nota est, abditis Quam plena sanctis Roma sit, Quam dives urbanum solum Sacris sepulcris floreat. Sed qui caremus his bonis Nec sanguinis vestigia Videre coram possumus, Cælum intuemur eminus. Sic, sancte Laurenti, tuam Nos passionem quærimus: Est aula nam duplex tibi, Hic corporis, mentis polo. Illic inenarrabili Allectus urbi municeps Æternæ in arce curiæ Gestas coronam civicam. Videor videre inlustribus Gemmis coruscantem virum, Quem Roma cælestis sibi Legit perennem consulem. Quæ sit potestas credita Et muneris quantum datum, Probant Quintum gaudia, Quibus rogatus adnuis. Quod quisque supplex postulat, Fert inpetratum prospere; Poscunt, jocantur, indicant, Et tristis haud ullus redit, Ceu præsto semper adsies Tuosque alumnos urbicos Lactante conplexus sinu Paterno amore nutrias. Hos inter, o Christi decus, Audi poetam rusticum Cordis fatentem crimina Et facta prodentem sua. Indignus, agnosco et scio, Quem Christus ipse exaudiat, Sed per patronos martyras Potest medellam consequi. Audi benignus supplicem Christi reum Prudentium, Et servientem corpori Absolve vinclis sæculi.
GERMINE nobilis Eulalia Mortis et indole nobilior Emeritam sacra virgo suam, Cujus ab ubere progenita est, Ossibus ornat, amore colit. Proximus occiduo locus est Qui tulit hoc decus egregium, Urbe potens, populis locuples, Sed mage sanguine martyrii Virgineoque potens titulo. Curriculis tribus atque novem Tres hiemes quater adtigerat, Cum crepitante pyra trepidos Terruit aspera carnifices, Supplicium sibi dulce rata. Jam dederat prius indicium Tendere se Patris ad solium Nec sua membra dicata toro: Ipsa crepundia reppulerat, Ludere nescia pusiola; Spernere sucina, flare rosas, Fulva monilia respuere, Ore severa, modesta gradu, Moribus et nimium teneris Canitiem meditata senum. Ast ubi se furiata luis Excitat in famulos Domini Christicolasque cruenta jubet Tura cremare, iecur pecudis Mortiferis adolere deis, Infremuit sacer Eulaliæ Spiritus, ingeniique ferox Turbida frangere bella parat, Et rude pectus anhela Deo Femina provocat arma virum. Sed pia cura parentis agit Virgo animosa domi ut lateat Abdita rure et ab urbe procul, Ne fera sanguinis in pretium Mortis amore puella ruat. Illa perosa quietis opem Degeneri tolerare mora Nocte fores sine teste movet Sæptaque claustra fugax aperit, Inde per invia carpit iter. Ingreditur pedibus laceris Per loca senta situ et vepribus Angelico comitata choro, Et licet horrida nox sileat, Lucis habet tamen illa ducem. Sic habuit generosa patrum Turba columniferum radium, Scindere qui tenebrosa potens Nocte viam face perspicua Præstitit intereunte chao. Non aliter pia virgo viam Nocte secuta diem meruit Nec tenebris adoperta fuit, Regna Canopica cum fugeret Et super astra pararet iter. Illa gradu cita pervigili Milia multa prius peragit Quam plaga pandat Eoa polum; Mane superba tribunal adit Fascibus adstat et in mediis Vociferans: ‘rogo, quis furor est Perdere præcipites animas Et male prodiga corda sui Sternere rasilibus scopulis, Omnipatremque negare Deum? Quæritis, o miseranda manus, Christicolum genus? En ego sum Dæmonicis inimica sacris, Idola protero sub pedibus, Pectore et ore Deum fateor. Isis, Apollo, venus nihil est, Maximianus et ipse nihil: Illa nihil, quia facta manu, Hic manuum quia facta colit, Frivola utraque et utraque nihil. Maximianus, opum dominus Et tamen ipse cliens lapidum, Prostituat voveatque suis Numinibus caput ipse suum: Pectora cur generosa quatit? Dux bonus, arbiter egregius, Sanguine pascitur innocuo, Corporibusque piis inhians Viscera sobria dilacerat, Gaudet et excruciare fidem. Ergo age, tortor, adure, seca, Divide membra coacta luto. Solvere rem fragilem facile est: Non penetrabitur interior Exagitante dolore animus.’ Talibus excitus in furias Prætor ait: ‘rape præcipitem, Lictor, et obrue suppliciis, Sentiat esse deos patrios Nec leve principis imperium. Quam cuperem tamen ante necem, Si potis est, revocare tuam, Torva puellula, nequitiam, Respice gaudia quanta metas, Quæ tibi fert genialis honor. Te lacrimis labefacta domus Prosequitur generisque tui Ingemit anxia nobilitas, Flore quod occidis in tenero, Proxima dotibus et thalamis. Non movet aurea pompa tori, Non pietas veneranda senum, Quos temeraria debilitas? Ecce parata ministeria Excruciabilis exitii: Aut gladio feriere caput, Aut laniabere membra feris, Aut facibus data fumificis Flebiliterque ululanda tuis In cineres resoluta flues. Hæc, rogo, quis labor est fugere? Si modicum salis eminulis Turis et exiguum digitis Tangere, virgo, benigna velis, Pœna gravis procul afuerit.’ Martyr ad ista nihil; sed enim Infremit inque tyranni oculos Sputa jacit, simulacra dehinc Dissipat inpositamque molam Turibulis pede prosubigit. Nec mora, carnifices gemini Juncea pectora dilacerant Et latus ungula virgineum Pulsat utrimque et ad ossa secat Eulalia numerante notas. ‘Scribens ecce mihi, Domine, Quam juvat hos apices legere Qui tua, Christe, tropæa notant! Nomen et ipsa sacrum loquitur Purpura sanguinis eliciti.’ Hæc sine fletibus et gemitu Læta canebat et intrepida; Dirus abest dolor ex animo, Membraque picta cruore novo Fonte cutem recalente lavant. Ultima carnificina dehinc, Non laceratio vulnifica, Crate tenus nec arata cutis, Flamma sed undique lampadibus In latera stomachumque furit. Crinis odorus ut in jugulos Fluxerat involitans umeris, Quo pudibunda pudicitia Virgineusque lateret honos, Tegmine verticis opposito, Flamma crepans volat in faciem Perque comas vegetata caput Occupat exsuperatque apicem; Virgo citum cupiens obitum Appetit et bibit ore rogum. Emicat inde columba repens Martyris os nive candidior Visa relinquere et astra sequi; Spiritus hic erat Eulaliæ Lacteolus, celer, innocuus. Colla fluunt abeunte anima Et rogus igneus emoritur; Pax datur artubus exanimis, Flatus in æthere plaudit ovans Templaque celsa petit volucer. Vidit et ipse satelles avem Feminæ ab ore meare palam, Obstupefactus et adtonitus Prosilit et sua gesta fugit, Lictor et ipse fugit pavidus. Ecce nivem glacialis hiems Ingerit et tegit omne forum, Membra tegit simul Eulaliæ Axe jacentia sub gelido Pallioli vice linteoli. Cedat amor lacrimantum hominum, Qui celebrare suprema solent, Flebile cedat et officium: Ipsa elementa jubente Deo Exequias tibi, virgo, ferunt. Nunc locus Emerita est tumulo, Clara colonia Vettoniæ, Quam memorabilis amnis Ana Præterit et viridante rapax Gurgite mœnia pulchra lavit. Hic, ubi marmore perspicuo Atria luminat alma nitor Et peregrinus et indigena, Relliquias cineresque sacros Servat humus veneranda sinu. Tecta corusca super rutilant De laquearibus aureolis Saxaque cæsa solum variant, Floribus ut rosulenta putes Prata rubescere multimodis. Carpite purpureas violas Sanguineosque crocos metite, Non caret his genialis hiems, Laxat et arva tepens glacies, Floribus ut cumulet calathos. Ista comantibus e foliis Munera, virgo puerque, date. Ast ego serta choro in medio Texta feram pede dactylico, Vilia, marcida, festa tamen. Sic venerarier ossa libet Ossibus altar et inpositum: Illa Dei sita sub pedibus Prospicit hæc populosque suos Carmine propitiata fovet.
Bis novem noster populus sub uno Martyrum servat cineres sepulcro: Cæsaraugustam vocitamus urbem Res cui tanta est. Plena magnorum domus angelorum Non timet mundi fragilis ruinam, Tot sinu gestans simul offerenda Munera Christo, Cum Deus dextram quatiens coruscam Nube subnixus veniet rubente Gentibus justam positurus æquo Pondere libram, Orbe de magno caput excitata Obviam Christo properanter ibit Civitas quæque pretiosa portans Dona canistris. Afra Carthago tua promet ossa, Ore facundo Cypriane doctor, Corduba Acisclum dabit et Zoellum, Tresque coronas. Tu tribus gemmis diadema pulchrum Offeres Christo, genetrix piorum Tarraco, intexit cui Fructuosus Sutile vinclum, Nomen hoc gemmæ strophio inligatæ est; Emicant juxta lapides gemelli Ardet et splendor parilis duorum Igne corusco. Parva Felicis decus exhibebit Artubus sanctis locuples Gerunda; Nostra gestabit Calagurris ambos Quos veneramur. Barchinon claro Cucufate freta Surget, et Paulo speciosa Narbo, Teque præpollens Arelas habebit, Sancte Genesi. Lusitanorum caput oppidorum Urbs adoratæ cineres puellæ Obviam Christo rapiens ad aram Porriget ipsam. Sanguinem Justi, cui Pastor hæret, Ferculum duplex geminumque donum Ferre Complutum gremio juvabit Membra duorum, Ingeret Tingis sua Cassianum, Festa Massylum monumenta regum, Qui cinis gentes domitas cœgit Ad juga Christi. Singulis paucæ, tribus aut duobus, Forsan et quinis aliquæ placebunt Testibus Christi prius hostiarum Pignere functæ: Tu decem sanctos revehes et octo, Cæsaraugusta studiosa Christo, Verticem flavis oleis revincta, Pacis honore, Sola in occursum numerosiores Martyrum turbas Domino parasti, Sola prædives pietate multa Luce frueris. Vix parens orbis populosa Poeni, Ipsa vix Roma in solio locata Te, decus nostrum, superare in isto Munere digna est. Omnibus portis sacer immolatus Sanguis exclusit genus invidorum Dæmonum et nigras pepulit tenebras Urbe piata. Nullus umbrarum latet intus horror, Pulsa nam pestis populum refugit; Christus in totis habitat plateis, Christus ubique est. Martyrum credas patriam coronis Debitam sacris, chorus unde surgens Tendit in cælum niveus togatæ Nobilitatis, Inde, vincenti, tua palma nata est, Clerus hic tantum peperit triumphum, Hic sacerdotum domus infulata Valeriorum. Sævus antiquis quotiens procellis Turbo vexatum tremefecit orbem, Tristior templum rabies in istud Intulit iras, Nec furor quisquam sine laude nostrum Cessit aut clari vacuus cruoris; Martyrum semper numerus sub omni Grandine crevit, Nonne, vincenti, peregri necandus Martyr his terris tenui notasti Sanguinis rore speciem futuri Morte propinqua? Hoc colunt cives, velut ipsa membra Cæspes includat suus et paterno Servet amplectens tumulo beati Martyris ossa. Noster est, quamvis procul hinc in urbe Passus ignota dederit sepulcri Gloriam victor prope litus altæ Forte Sagunti. Noster et nostra puer in palæstra Arte virtutis fideique olivo Unctus horrendum didicit domare Viribus hostem, Noverat templo celebres in isto Octies partas deciesque palmas; Laureis doctus patriis eadem Laude cucurrit, Hic et, Encrati, recubant tuarum Ossa virtutum, quibus efferati Spiritum mundi, violenta virgo, Dedecorasti. Martyrum nulli remanente vita Contigit terris habitare nostris; Sola tu morti propriæ superstes Vivis in orbe. Vivis, ac pœnæ seriem retexis, Carnis et cæsæ spolium retentans Tætra quam sulcos habeant amaros Vulnera narras. Barbarus tortor latus omne carpsit, Sanguis inpensus, lacerata membra, Pectus abscisa patuit papilla Corde sub ipso. Jam minus mortis pretium peractæ est, Quæ venenatos abolens dolores Concitam membris tribuit quietem Fine soporo. Cruda te longum tenuit cicatrix Et diu venis dolor hæsit ardens, Dum putrescentes tenuat medullas Tabidus umor. Invidus quamvis obitum supremum Persecutoris gladius negarit, Plena te, martyr, tamen ut peremptam, Pœna coronat, Vidimus partem iecoris revulsam Ungulis longe jacuisse pressis: Mors habet pallens aliquid tuorum Te quoque viva. Hunc novum nostræ titulum fruendum Cæsaraugustæ dedit ipse Christus, Juge viventis domus ut dicata Martyris esset, Ergo ter senis sacra candidatis, Dives Optato, simul et Luperco, Perge conscriptum tibimet senatum Pangere psalmis, Ede Successum, cane Martialem, Mors et Urbani tibi concinatur, Juliam cantus resonet simulque Quintilianum. Publium pangat chorus et revolvat Quale Frontonis fuerit tropæum, Quid bonus Felix tulerit, quid acer Cæcilianus, Quantus, Evoti, tua bella sanguis Tinxerit, quantus tua, Primitive, Tum tuos vivax recolat triumphos Laus, Apodemi. Quattuor posthinc superest virorum Nomen extolli renuente metro, Quos Saturninos memorat vocatos Prisca vetustas, Carminis leges amor aureorum Nominum parvi facit, et loquendi Cura de sanctis vitiosa non est Nec rudis umquam, Plenus est artis modus adnotatas Nominum formas recitare Christo, Quas tenet cæli liber explicandus Tempore justo, Octo tunc sanctos recolet decemque Angelus coram Patre Filioque Urbis unius regimen tenentes Jure sepulcri. Quin ad antiquum numerum trahetur Viva post pœnæ specimen puella, Morsque vincenti, cui sanguis hinc est Fons et honoris, Additis Gaio (nec enim silendi) Teque, Crementi, quibus incruentum Ferre provenit decus ex secundo Laudis agone, Ambo confessi Dominum steterunt Acriter contra fremitum latronum, Ambo gustarunt leviter saporem Martyriorum, Hæc sub altari sita sempiterno Lapsibus nostris veniam precatur Turba, quam servat procerum creatrix Purpureorum Nos pio fletu, date, perluamus Marmorum sulcos, quibus est. Operta Spes ut absolvam retinaculorum Vincla meorum, Sterne te totam generosa sanctis Civitas mecum tumulis; deinde Mox resurgentes animas et artus Tota sequeris.
Beate martyr, prospera Diem triumphalem tuum, Quo sanguinis merces tibi Corona, Vincenti, datur. Hic te ex tenebris sæculi Tortore victo et judice Evexit ad cælum dies Christoque ovantem reddidit. Nunc angelorum particeps Conlucis insigni stola, Quam testis indomabilis Rivis cruoris laveras, Cum te satelles idoli Præcinctus atris legibus Litare divis gentium Ferro et catenis cogeret. Ac verba primum mollia Suadendo blande effuderat, Captator ut vitulum lupus Rapturus adludit prius. Rex, inquit, ‘orbis maximus, Qui sceptra gestat Romula, Servire sanxit omnia Priscis deorum cultibus. Vos, Nazareni, adsistite, Rudemque ritum spernite. Hæc saxa, quæ princeps colit, Placate fumo et victima.’ Exclamat hic Vincentius, Levita de tribu sacra, Minister altaris Dei, Septem ex columnis lacteis; ‘Tibi ista præsint numina, Tu saxa, tu lignum colas, Tu mortuorum mortuus Fias deorum pontifex. Nos lucis auctorem Patrem Eiusque Christum Filium, Qui solus ac verus Deus, Datiane, confitebimur.’ Hic ille jam commotior, Audesne, non felix, ait, ‘Jus hoc deorum et principum Violare verbis asperis, Jus et sacratum et publicum, Cui cedit humanum genus, Nec te juventæ fervidæ Instans periclum permovet? Hoc namque decretum cape: Aut ara ture et cæspite Precanda jam nunc est tibi, Aut mors luenda est sanguine.’ Respondit ille altrinsecus: ‘Age ergo, quidquid virium, Quidquid potestatis tibi est, Palam reluctor, exere! Vox nostra quæ sit, accipe: Est Christus et Pater Deus: Servi hujus et testes sumus; Extorque, si potes, fidem! Tormenta, carcer, ungulæ Stridensque flammis lammina, Atque ipsa pœnarum ultima Mors Christianis ludus est. O vestra inanis vanitas Scitumque brutum Cæsaris! Condigna vestris sensibus Coli jubetis numina Excisa fabrili manu, Cavis recocta et follibus, Quæ voce, quæ gressu carent Inmota, cæca, elinguia. His sumptuosa splendido Delubra crescunt marmore, His colla mugientium Percussa taurorum cadunt. At sunt et illic spiritus, Sunt, sed magistri criminum Vestræ et salutis aucupes, Vagi, inpotentes, sordidi, Qui vos latenter incitos In omne conpellunt nefas, Vastare justos cædibus, Plebem piorum carpere. Norunt et ipsi ac sentiunt Pollere Christum et vivere, Eiusque jam jamque adfore Regnum tremendum perfidis. Clamant fatentes denique Pulsi ex latebris viscerum Virtute Christi et nomine, Divique et idem dæmones.’ His intonantem martyrem Judex profanus non tulit. Conclamat: ‘os obtrudite, Ne plura jactet inprobus. Vocem loquentis claudite Raptimque lictores date, Illos reorum Plutones Pastos resectis carnibus. Jam faxo jus prætorium Conviciator sentiat, Inpune ne nostris sibi Dis destruendis luserit. Tibi ergo soli, contumax, Tarpeia calcentur sacra? Tu porro solus obteras Romam, senatum, Cæsarem? Vinctum retortis bracchiis Sursum ac deorsum cxtendite, Conpago donec ossuum Divulsa membratim crepet. Posthinc hiulcis ictibus Nudate costarum abdita, Ut per latebras vulnerum Iecur retectum palpitet.’ Ridebat hæc miles Dei Manus cruentas increpans Quod fixa non profundius Intraret artus ungula. Ac jam omne robur fortium Eviscerando cesserat, Nisusque anhelus solverat Fessos lacertorum toros. Ast ille tanto lætior Omni vacantem nubilo Frontem serenam luminat Te, Christe, præsentem videns. Quis vultus iste, pro pudor! Datianus aiebat furens, ‘Gaudet, renidet, provocat Tortore tortus acrior! Nil illa vis exercita Tot noxiorum mortibus Agone in isto proficit, Ars et dolorum vincitur. Sed vos, alumni carceris, Par semper invictum mihi, Cohibete paulum dexteras, Respiret ut lassus vigor. Præsicca rursus ulcera, Dum se cicatrix colligit Refrigerati sanguinis, Manus resulcans diruet.’ His contra Levites refert: ‘Si jam tuorum perspicis Languere virtutem canum, Age ipse, major carnifex, Ostende quo pacto queant Imos recessus scindere, Manus et ipse intersere Rivosque ferventes bibe. Erras, cruente, si meam Te rere pœnam sumere Cum membra morti obnoxia Dilancinata interficis. Est alter, est intrinsecus, Violare quem nullus potest, Liber, quietus, integer, Exsors dolorum tristium. Hoc, quod laboras perdere Tantis furoris viribus, Vas est solutum ac fictile, Quocumque frangendum modo. Quin immo nunc enitere Illum secare ac plectere Qui perstat intus, qui tuam Calcat, tyranne, insaniam. Hunc, hunc lacesse, hunc discute, Invictum, inexsuperabilem, Nullis procellis subditum, Solique subiectum Deo.’ Hæc fatur et stridentibus Laniatur uncis denuo, Cui prætor ore subdolo Anguina verba exsibilat: ‘Si tanta callum pectoris Prædurat obstinatio Pulvinar ut nostrum manu Abomineris tangere, Saltem latentes paginas Librosque opertos detege, Quo secta pravum seminans Justis cremetur ignibus.’ His martyr auditis ait: ‘Quem tu, maligne, mysticis Minitans ignem litteris, Flagrabis ipse hoc justius. Romphæa nam cælestium Vindex erit voluminum Tanti veneni interpretem Linguam perurens fulmine. Vides favillas indices Gomorreorum criminum, Sodomita nec latet cinis, Testis perennis funeris. Exemplar hoc, serpens, tuum est, Fuligo quem mox sulphuris Bitumen et mixtum pice Imo inplicabunt Tartaro.’ His persecutor saucius Pallet, rubescit, æstuat Insana torquens lumina, Spumasque frendens egerit. Tum deinde cunctatus diu Decernit: ‘extrema omnium Igni, grabato et lamminis Exerceatur quæstio.’ Hæc ille sese ad munera Gradu citato proripit Ipsosque pernix gaudio Pœnæ ministros prævenit. Ventum ad palæstram gloriæ Spes certat et crudelitas, Luctamen anceps conserunt Hinc martyr, illinc carnifex. Serrata lectum regula Dente infrequenti exasperat, Cui multa carbonum strues Vivum vaporat halitum. Hunc sponte conscendit rogum Vir sanctus ore interrito, Ceu jam coronæ conscius Celsum tribunal scanderet. Subter crepante aspergine Scintillat excussus salis Punctisque fervens stridulis Sparsim per artus Agitur. Arvina posthinc igneum Inpressa cauterem lavit, Vis unde roris fumidi In membra sensim liquitur. Hæc inter inmotus manet Tamquam dolorum nescius, Tenditque in altum lumina, Nam vincla palmas presserant. Sublatus inde fortior Lugubre in antrum truditur, Ne liber usus luminis Animaret altum spiritum. Est intus imo ergastulo Locus tenebris nigrior, Quem saxa mersi fornicis Angusta clausum strangulant. Æterna nox illic latet Expers diurni sideris; Hic carcer horrendus suos Habere fertur inferos. In hoc barathrum conicit Truculentus hostis martyrem, Lignoque plantas inserit Divaricatis cruribus. Quin addit et pœnam novam Crucis peritus artifex, Nulli tyranno cognitam Nec fando conpertam retro. Fragmenta testarum jubet Hirta, inpolitis angulis, Acuminata, informia, Tergo jacentis sternerent. Totum cubile spiculis Armant dolores anxii, Insomne qui subter latus Mucrone pulsent obvio. Hæc ille versutus vafra Meditatus arte struxerat, Sed Belzebulis callida Commenta Christus destruit. Nam carceralis cæcitas Splendore lucis fulgurat, Duplexque morsus stipitis Ruptis cavernis dissilit. Agnoscit hic Vincentius Adesse, quod speraverat, Tanti laboris præmium, Christum datorem luminis. Cernit deinde fragmina Jam testularum mollibus Vestire semet floribus, Redolente nectar carcere. Quin et frequentes angeli Stant ac loquuntur comminus, Quorum unus ore augustior Conpellat his dictis virum: ‘Exsurge, martyr inclyte, Exsurge securus tui, Exsurge et almis cœtibus Noster sodalis addere. Decursa jam satis tibi Pœnæ minacis munia, Pulchroque mortis exitu Omnis peracta est passio. O miles invictissime, Fortissimorum fortior, Jam te ipsa sæva et aspera Tormenta victorem tremunt. Spectator hæc Christus Deus Conpensat ævo intermino, Propriæque collegam crucis Larga coronat dextera. Pone hoc caducum vasculum Conpage textum ferrea, Quod dissipatum solvitur, Et liber in cælum veni.’ Hæc ille; sed clausas fores Interna rumpunt lumina Tenuisque per rimas nitor Lucis latentis proditur. Hoc cum stuperet territus Obsessor atri liminis, Quem cura pernox manserat Servare feralem domum, Psallentis audit insuper Prædulce carmen martyris, Cui vocis instar æmulæ Conclave reddit concavum. Pavens deinde introspicit, Admota quantum postibus Acies per artas cardinum Intrare juncturas potest. Vernare multis floribus Stramenta testarum videt Ipsumque vulsis nexibus Obambulantem pangere. Inplentur aures turbidi Prætoris hoc miraculo; Flet victus et volvit gemens Iram, dolorem, dedecus. Exemptus, inquit, ‘carceri Paulum benignis fotibus Recreetur, ut pastum novum Pœnis refectus præbeat.’ Coire toto ex oppido Turbam fidelem cerneres, Mollire præfultum torum, Siccare cruda vulnera. Ille ungularum duplices Sulcos pererrat osculis, Hic purpurantem corporis Gaudet cruorem lambere. Plerique vestem linteam Stillante fingunt sanguine, Tutamen ut sacrum suis Domi reservent posteris. Tunc ipse manceps carceris Et vinculorum janitor, Ut fert vetustas conscia, Repente Christum credidit. Hic obseratis vectibus Densæ specum caliginis Splendore lucis advenæ Micuisse clausum viderat. At vero postquam lectuli Martyr quietem contigit, Æger morarum tædio Et mortis incensus siti— Si mors habenda ejusmodi est. Quæ corporali ergastulo Mentem resolvit liberam Et reddit auctori Deo, Mentem piatam sanguine, Mortis lavacris elutam, Quæ semet ac vitam suam Christo inmolandam præbuit— Ergo ut recline mollibus Reiecit aulæis caput, Victor relictis artubus Cælum capessit spiritus. Cui recta celso tramite Reseratur ad Patrem via, Quam fratre cæsus inpio Abel beatus scanderat. Stipant euntem candidi Hinc inde sanctorum chori Parique missum carcere Baptista Johannes vocat. At Christiani nominis Hostem coquebant inrita Fellis venena et lividum Cor efferata exusserant. Sævire inermem crederes Fractis draconem dentibus. Evasit exultans, ait, ‘Rebellis et palmam tulit. Sed restat illud ultimum, Inferre pœnam mortuo, Feris cadaver tradere Canibusve carpendum dare. Jam nunc et ossa extinxero, Ne sit sepulcrum funeris, Quod plebs gregalis excolat Titulum que Agat martyris.’ Sic frendit, et corpus sacrum Profanus (a dirum nefas!) Nudum negato tegmine Exponit inter carices. Sed nulla dirarum famis Aut bestiarum aut alitum Audet tropæum gloriæ Fœdare tactu squalido. Quin si qua clangens inprobe Circumvolarat eminus, Trucis volucris inpetu Depulsa vertebat fugam. Nam corvus, Heliæ datus Olim ciborum portitor, Hoc munus inplet sedule Et inremotus excubat. Hic ex frutectis proximis Infestus alarum sono Oculosque pinnis verberans Exegit inmanem lupum. Quis perfidorum credere Ausit rapacem beluam, Tauris paratam congredi, Cessisse plumis mollibus? Ibat malignum murmurans Levi volatu exterritus Prædamque visam fugerat Custodis inbellis minis. Quis audienti talia, Datiane, tunc sensus tibi? Quantis gementem spiculis Figebat occultus dolor, Cum te perempti corporis Virtute victum cerneres, Ipsis et inpar ossibus Vacuisque jam membris minor? Sed quis, tyranne pertinax, Hunc inpotentem spiritum Determinabit exitus? Nullusne te franget modus? ‘Nullus, nec umquam desinam, Nam si ferina inmanitas Mansuescit et clementia Corvos voraces mitigat, Mergam cadaver fluctibus: Insana numquam naufragis Ignoscit unda, et spumeum Nescit profundum parcere. Aut semper illic mobilis Incerta per ludibria Vagis feretur flatibus Squamosa pascens agmina, Aut sub fragosis rupibus Scabri petrarum murices Inter recessus scrupeos Discissa rumpent viscera. Ecquis virorum strenue Cumbam peritus pellere Remo, rudente et carbaso, Secare qui pontum queas, Rapias palustri e cæspite Corpus, quod intactum jacet, Levique vectum lembulo Amplum per æquor auferas? Sed conplicatum sparteus Claudat cadaver culleus, Quem fune conexus lapis Præceps in altum deprimat. At tu per undas emices Rorante præpes palmula, Donec relictum longior Abscondat aspectus solum.’ Hæc jussa quidam militum, (Eumorphio nomen fuit) Violentus, audax, barbarus, Furore fervens adripit. Funale textum conserit, Suto quod inplet corpore, Emensus et multum freti Inter procellas excutit. O præpotens virtus Dei, Virtus creatrix omnium, Quæ turgidum quondam mare Gradiente Christo straverat, Ut terga calcans æquoris Siccis mearet passibus, Plantas nec undis tingueret Vasti viator gurgitis! Hæc ipsa virtus jusserat Rubrum salum dehiscere, Patente dum fundo aridum Secura plebs iter terit. Nec non et ipsa nunc jubet Servire sancto corpori Pontum quietis lapsibus Ad curva pronum litora. Saxum molaris ponderis Ut spuma candens innatat, Tantique custos pigneris Fiscella fertur fluctibus. Cernunt stupentes navitæ Vectam remenso marmore Labi retrorsum leniter Æstu secundo et flamine. Certant et ipsi concito Pontum phaselo scindere, Longe sed artus prævolant Telluris ad mollem sinum; Prius relatos denique Humus quieta suscipit, Quam pulsa summis nisibus Carina portum tangeret. Felix amœni litoris Secessus ille, qui sacra Fovens harenis viscera Vicem sepulcri præbuit, Dum cura sanctorum pia Deflens adornat aggerem Tumuloque corpus creditum Vitæ reservat posteræ! Sed mox subactis hostibus Jam pace justis reddita Altar quietem debitam Præstat beatis ossibus; Subiecta nam sacrario Imamque ad aram condita Cælestis auram muneris Perfusa subter hauriunt. Sic corpus, ast ipsum Dei Sedes receptum continet Cum Maccabeis fratribus Sectoque Esaiæ proximum, Simplex sed illis contigit Corona pœnarum, quibus Finem malorum præstitit Mortis supremus exitus. Quid tale sector ausus est? Truncata numquid corporis Segmenta post serram feris Obiecit aut undis dedit? Num Maccabei martyris Linguam tyrannus erutam Raptamve pellem verticis Avibus cruentis obtulit? Tu solus, o bis inclyte, Solus bravii duplicis Palmam tulisti, tu duas Simul parasti laureas. In morte victor aspera, Tum deinde post mortem pari Victor triumpho proteris Solo latronem corpore. Adesto nunc et percipe Voces prccantum supplices, Nostri reatus efficax Orator ad thronum Patris. Per te, per illum carcerem, Honoris augmentum tui, Per vincla, flammas, ungulas, Per carceralem stipitem, Per fragmen illud testeum, Quo parta crevit gloria, Et quem trementes posteri Exosculamur lectulum, Miserere nostrarum precum, Placatus ut Christus suis Inclinet aurem prosperam Noxas nec omnes inputet. Si rite sollemnem diem Veneramur ore et pectore, Si sub tuorum gaudio Vestigiorum sternimur, Paulisper huc inlabere, Christi favorem deferens, Sensus gravati ut sentiant Levamen indulgentiæ. Sic nulla jam restet mora, Quin excitatam nobilis Carnem resumat spiritus Virtute perfunctam pari, Ut, quæ laborum particeps Commune discrimen tulit, Sit et coheres gloriæ Cunctis in ævum sæculis.
Felix Tarraco, Fructuose, vestris Attollit caput ignibus coruscum Levitis geminis procul relucens. Hispanos Deus aspicit benignus, Arcem quandoquidem potens Hiberam Trino martyre Trinitas coronat. Ardens Augurius capessit æthram, Nec non Eulogius simul supernum Christi lucidus ad sedile tendit. Dux et prævius et magister illis Ad tantum decus ex episcopali Clarus nomine Fructuosus ibat, Accitus quia præsidis repente Jussu venerat ad forum sacerdos Levitis comitantibus duobus. Inde ad carceream viros catenam Pastus sanguine carnifex trahebat; Gaudet currere Fructuosus ultro. Ac, ne quis socios timor feriret, Præceptor vehemens eundo firmat Incenditque fidem calore Christi. ‘Mecum state, viri. Vocat cruentus Ad pœnam coluber Dei ministros; Ne mors terreat; est parata palma. Carcer Christicolis gradus coronæ est, Carcer provehit ad superna cæli, Carcer conciliat Deum beatis.’ His dictis adeunt specum reorum, Exercent ibi mysticum lavacrum, Et purgamen aquæ stupent tenebræ. Sex hic continuis latent diebus, Tandem stant trucis ad tribunal hostis: Fratres tergeminos tremunt catastæ. Judex Æmilianus inminebat Atrox, turbidus, insolens, profanus; Aras dæmonicas coli jubebat. Tu, qui doctor, ait, ‘seris novellum Commenti genus, ut leves puellæ Lucos destituant, Jovem relinquant, Damnes, si sapias, anile dogma. Jussum est Cæsaris ore Gallieni, Quod princeps colit, ut colamus omnes.’ Hæc fanti placidus refert sacerdos: ‘Æternum colo principem dierum, Factorem dominumque Gallieni, Et Christum Patre prosatum perenni, Cujus sum famulus gregisque pastor.’ Subridens ait ille: jam fuisti. Nec differt furor aut refrenat iram, Sævis destinat ignibus cremandos. Exultant prohibentque flere vulgum. Quosdam de populo videt sacerdos Libandum sibi poculum offerentes: Jejunamus, ait; ‘recuso potum: Nondum nona diem resignat hora; Numquam eonviolabo jus dicatum, Nec mors ipsa meum sacrum resolvet. Sic Christus sitiens crucis sub hora Oblatum sibi poculum recusans Nec libare volens sitim peregit.’ Intrant interea locum rotunda Conclusum cavea, madens ferarum Multo sanguine quem furor frequentat, Cum spectacula perstrepunt cruenta Ac vilis gladiator ense duro Percussus cadit et fremit voluptas. Hic flammante pyra niger minister Ardens supplicium parare jussus Construxit facibus rogum supremis, Qui, dum corpora concremanda solvit, Ferventes animas amore lucis Fracto carceris expediret antro. Certant officiis pii sodales: Plantis calciamenta dissolutis Pronus detrahere studebat unus, Sed sanctus vetat ora Fructuosus Inclinata premi: facessite, inquit, ‘Nec nostram gravet obsequella mortem. Atquin ipse meos pedes resolvam, Ne vestigia præpedita vinclis Tardis gressibus inruant in ignem. Cur lamenta rigant genas madentes? Cur vestri memor ut fiam rogatis? Cunctis pro populis rogabo Christum.’ Vix hæc ediderat, relaxat ipse Indumenta pedum, velut Moyses Quondam fecerat ad rubum propinquans. Non calcare sacram cremationem Aut adstare Deo prius licebat Quam vestigia pura Agerentur. Stabat calce mera: resultat ecce Cælo spiritus et serit loquellam, Quæ cunctos tremefecit audientes: ‘Non est, credite, pœna quam videtis, Quæ puncto tenui citata transit, Nec vitam rapit illa, sed reformat. Felices animæ, quibus per ignem Celsa scandere contigit Tonantis, Quas olim fugiet perennis ignis.’ Hæc inter rapidis focos crepantes Intrant passibus et minantur ipsis Flammarum trepidantibus caminis. Nexus denique, qui manus retrorsus In tergum revocaverant revinctas, Intacta cute decidunt adusti. Non ausa est cohibere pœna palmas In morem crucis ad Patrem levandas; Solvit bracchia, quæ Deum precentur. Priscorum specimen trium putares, Quos olim Babylonicum per ignem Cantantes stupuit tremens tyrannus. Illis sed pia flamma tunc pepercit Nondum tempore passionis apto, Nec mortis decus inchoante Christo. Hos cum defugeret vaporus ardor, Orant ut celer ignis advolaret Et finem daret anxiis periclis. Exorata suos obire tandem Maiestas famulos jubet caducis Missos corporibus sibique reddi. Vidit præsidis ex domo satelles Cælum martyribus patere apertum Insignesque viros per astra ferri. Quin et filiolæ monens erili Ostendit sceleris notam paterni, Cælo vivere quos forum peremit. Hæc tum virginitas palam videre Per sudum meruit parente cæco, Ut crimen domini domus timeret. Tum de corporibus sacris favillæ Et perfusa mero leguntur ossa, Quæ raptim sibi quisque vindicabat. Fratrum tantus amor domum referre Sanctorum cinerum dicata dona Aut gestare sinu fidele pignus. Sed ne reliquias resuscitandas Et mox cum domino simul futuras Discretis loca dividant sepulcris, Cernuntur niveis stolis amicti, Mandant restitui cavoque claudi Mixtim marmore pulverem sacrandum. O triplex honor, o triforme culmen, Quo nostræ caput excitatur urbis, Cunctis urbibus eminens Hiberis! Exultare tribus libet patronis, Quorum præsidio fovemur omnes Terrarum populi Pyrenearum. Circumstet chorus ex utroque sexu; Heros, virgo, puer, senex, anulla, Vestrum psallite rite Fructuosum. Laudans Augurium resultet hymnus Mixtis Eulogium modis coæquans; Reddamus paribus pares camenas. Hinc aurata sonent in arce tecta, Blandum litoris extet inde murmur, Et carmen freta feriata pangant. Olim tempus erit ruente mundo, Cum te, Tarraco, Fructuosus acri Solvet supplicio tegens ab igni. Fors dignabitur et meis medellam Tormentis dare prosperante Christo, Dulces hendecasyllabos revolvens.
Insignem meriti virum Quirinum, placitum Deo, Urbis mœnia Sisciæ Concessum sibi martyrem Conplexu patrio fovent. Hic sub Galerio duce, Qui tunc Illyricos sinus Urgebat dicionibus, Fertur catholicam fidem Inlustrasse per exitum. Non illum gladii rigor, Non incendia, non feræ Crudeli interitu necant, Sed lymphis fluvialibus Gurges, dum rapit, abluit. Nil refert vitreo æquore An de flumine sanguinis Tinguat passio martyrem; Æque gloria provenit Fluctu quolibet uvida. Summo pontis ab ardui Sanctæ plebis episcopus In præceps fluvio datur Suspensum laqueo gerens Ingentis lapidem molæ. Deiectum placidissimo Amnis vertice suscipit Nec mergi patitur sibi, Miris vasta natatibus Saxi pondera sustinens. Spectant eminus e solo Doctorem pavidi greges; Nam Christi populus frequens Riparum sinuamina Stipato agmine sæpserat. Sed Quirinus, ut eminens Os circumtulit, heu, suos Exemplo trepidos videt, Nil ipse proprii memor Inter stagna periculi. Confirmat pia pectora, Verbis mitificis rogans Ne quem talia terreant, Neu constans titubet fides Aut pœnam putet emori. Dicentem Agitantibus Amnis terga vehunt vadis, Nec substrata profunditas Saxoque et laqueo et viro Audet sponte dehiscere. Sensit martyr episcopus Jam partam sibi præripi Palmam mortis et exitus, Ascensumque negarier Æterni ad solium Patris. Jesu cunctipotens, ait, ‘Haudquaquam tibi gloria Hæc est insolita aut nova, Calcare fremitum maris Prona et flumina sistere. Scimus discipulum Petrum, Cum vestigia tingueret Mortali trepidus pede, Dextræ subsidio tuæ Subiecisse salum solo. Iordanem quoque novimus Tortis verticibus vagum, Dum fertur rapido impetu, Ad fontem refluis retro Confugisse meatibus. Hæc miracula sunt tuæ Virtutis, Domine, ut modo Suspendar leve prænatans Summo gurgite fluminis, Cum collo scopulum traham. Jam plenus titulus tui est Et vis prodita nominis, Quam gentilis hebet stupor: Absolvas, precor, optime, Hujus nunc animæ moras. Quid possis probat amnicus, Qui vectat silicem, liquor, Hoc jam quod superest cedo, Quo nil est pretiosius Pro te, Christe Deus, mori.’ Orantem simul halitus Et vox deserit et calor; Scandit spiritus ardua, Fit pondus grave saxeum, Corpus suscipiunt aquæ.
Electus Christo locus est, ubi corda probata Provehat ad cælum sanguine, purget aqua. Hic duo purpureum. Domini pro nomine cæsi, Martyrium pulchra morte tulere viri. Hic etiam liquido fluit indulgentia fonte Ac veteres maculas diluit amne novo. Qui cupit æternum cæli conscendere regnum, Huc veniat sitiens, ecce parata via est. Ante coronati scandebant ardua testes Atria, nunc lotæ celsa petunt animæ. Spiritus æterno solitus descendere lapsu, Ut dederat palmam, sic tribuit veniam, Haurit terra sacros aut fonte aut sanguine rores Exundatque suo jugiter uda Deo. Ipse loci est dominus laterum cui vulnere utroque Hinc cruor effusus fluxit et inde latex, Ibitis hinc, ut quisque potest, per vulnera Christi Evectus gladiis alter et alter aquis.
Sylla Forum statuit Cornelius; hoc Itali urbem Vocant ab ipso conditoris nomine, Hic mihi, cum peterem te, rerum maxima Roma, Spes est oborta prosperum Christum fore. Stratus humi tumulo advolvebar, quem sacer ornat Martyr dicato Cassianus corpore. Dum lacrimans mecum reputo mea vulnera et omnes Vitæ labores ac dolorum acumina, Erexi ad cælum faciem, stetit obvia contra Fucis colorum picta imago martyris Plagas mille gerens, totos lacerata per artus, Ruptam minutis præferens punctis cutem, Innumeri circum pueri, miserabile visu, Confossa parvis membra figebant stilis, Unde pugillares soliti percurrere ceras Scholare murmur adnotantes scripserant. Ædituus consultus ait: ‘quod prospicis, hospes, Non est inanis aut anilis fabula; Historiam pictura refert, quæ tradita libris Veram vetusti temporis monstrat fidem. Præfuerat studiis puerilibus et grege multo Sæptus magister litterarum sederat, Verba notis brevibus conprendere cuncta peritus, Raptimque punctis dicta præpetibus sequi, Aspera nonnumquam præcepta et tristia visa Inpube vulgus moverant ira et metu. Doctor amarus enim discenti semper ephebo, Nec dulcis ulli disciplina infantiæ est. Ecce fidem quatiens tempestas sæva premebat Plebem dicatam Christianæ gloriæ. Extrahitur cœtu e medio moderator alumni Gregis, quod aris supplicare spreverat. Pœnarum artifici quærenti quod genus artis Vir nosset alto tam rebellis spiritu, Respondent: ' agmen tenerum ac puerile gubernat, Fictis notare verba signis inbuens.' ' ducite,' conclamat, ' captivum ducite, et ultro Donetur ipsis verberator parvulis, Ut libet inludant, Jacerent inpune manusque Tinguant magistri feriatas sanguine. Ludum discipulis volupe est ut præbeat ipse Doctor severus quos nimis cœrcuit.' Vincitur post terga manus spoliatus amictu, Adest acutis agmen armatum stilis. Quantum quisque odii tacita conceperat ira, Effundit ardens felle tandem libero, Coniciunt alii fragiles inque ora tabellas Frangunt, relisa fronte lignum dissilit, Buxa crepant cerata genis inpacta cruentis Rubetque ab ictu curta et umens pagina. Inde alii stimulos et acumina ferrea vibrant, Qua parte aratis cera sulcis scribitur, Et qua secti apices abolentur et æquoris hirti Rursus nitescens innovatur area. Hinc foditur Christi confessor et inde secatur; Pars viscus intrat molle, pars scindit cutem, Omnia membra manus pariter fixere ducentæ, Totidemque guttæ vulnerum stillant simul, Major tortor erat qui summa pupugerat infans, Quam qui profunda perforarat viscera; Ille, levis quoniam percussor morte negata Sævire solis scit dolorum spiculis, Hic, quanto interius vitalia condita pulsat, Plus dat medellæ dum necem prope applicat. ' este, precor, fortes, et vincite viribus annos; Quod dent ævo, suppleat crudelitas.' Sed male conatus tener infirmusque laborat; Tormenta crescunt dum fatiscit carnifex. ' quid gemis? ' exclamat quidam; ' tute ipse magister Istud dedisti ferrum et armasti manus. Reddimus ecce tibi tam milia multa notarum, Quam stando, flendo te docente excepimus. Non potes irasci quod scribimus; ipse jubebas Numquam quietum dextera ut ferret stilum, Non petimus totiens te præceptore negatas, Avare doctor, jam scholarum ferias, Pangere puncta libet sulcisque intexere sulcos, Flexas catenis inpedire virgulas. Emendes licet inspectos longo ordine versus, Mendosa forte si quid erravit manus. Exerce imperium: jus est tibi plectere culpam, Si quis tuorum te notavit segnius.' Talia ludebant pueri per membra magistri, Nec longa fessum pœna solvebat virum, Tandem luctantis miseratus ab æthere Christus Jubet resolvi pectoris ligamina, Difficilesque moras animæ ac retinacula vitæ Relaxat, artas et latebras expedit, Sanguis ab interno venarum fonte patentes Vias secutus deserit præcordia, Totque foraminibus penetrati corporis exit . Fibrarum anhelans ille vitalis calor, Hæc sunt, quæ liquidis expressa coloribus, hospes, Miraris, ista est Cassiani gloria, Suggere si quod habes justum vel amabile votum, Spes si qua tibi est, si quid intus æstuas. Audit, crede, preces martyr prosperrimus omnes, Ratasque reddit quas videt probabiles.’ Pareo, conplector tumulum, lacrimas quoque fundo, Altar tepescit ore, saxum pectore. Tunc arcana mei percenseo cuncta laboris, Tunc quod petebam, quod timebam murmuro, Et post terga domum dubia sub sorte relictam Et spem futuri forte nutantem boni. Audior, urbem adeo, dextris successibus utor: Domum revertor, Cassianum prædico.
Romane, Christi fortis adsertor Dei, Elinguis oris organum fautor move, Largire comptum carmen infantissimo, Fac ut tuarum mira laudum concinam, Nam scis et ipse posse mutos eloqui. Plectrum palati et faucium sævus tibi Tortor revulsit, nec tamen silentium Indixit ori quo fatebaris Deum. Vox veritatis testis extingui nequit, Nec si recisis palpitet meatibus. Sic noster hærens sermo lingua debili Balbutit et modis laborat absonis, Sed si superno rore respergas iecur Et spiritali lacte pectus inriges, Vox inpeditos rauca laxabit sonos. Evangelista scripsit ipsum talia Præcepta Messian dedisse apostolis: ‘Nolite verba, cum sacramentum meum Erit canendum, providenter quærere; Ego inparatis quæ loquantur suggeram.’ Sum mutus ipse, sed potens facundiæ Mea lingua Christus luculente disseret. Ipse explicabit quos supremo spiritu Dæmon tumultus, dum domatur, moverit, Furore pestis pejor in novissimo. Sic vulneratus anguis ictu spiculi Ferrum remordet et dolore sævior Quassando pressis inmoratur dentibus, Hastile fixum sed manet profundius Nec cassa sentit morsuum pericula. Galerius orbis forte Romanæ statum Ductor regebat, ut refert antiquitas, Inmitis, atrox, asper, inplacabilis. Edicta late mundum in omnem miserat, Christum negaret quisque mallet vivere. Hæc ille serpens ore dictat regio, Qui mortuorum de sepulcris exiens Clamat: ‘quid ante tempus adventu cito Mea regna solvis? Parce, Fili altissimi, Vel possidere corda porcorum jube.’ Præfectus istis inminens negotiis Asclepiades ire mandat milites Ecclesiasten usque de sacrariis Raptare plebem mancipandam vinculis Ni disciplinam Nazarenam respuat. Mox ipse templum cogitans inrumpere Et dissipare sancta sanctorum studens Armis profanus præparabat inpiis Altaris aram funditus pessum dare Foresque et ipsas in ruinam solvere. Præcurrit index his repente cognitis Romanus acris heros excellentiæ, Venire in armis perduelles nuntiat Animos paventum præstruens hortatibus, Stent ut parati neve cedant turbini. Conspirat uno fœderatus spiritu Grex Christianus, agmen inperterritum Matrum, virorum, parvulorum, virginum; Fixa et statuta est omnibus sententia Fidem tueri vel libenter emori. Refert repulsus miles ad subsellia Plebis rebellis esse Romanum ducem, Flagrare cunctos pervicaci audacia, Jugulos retectos obstinate opponere, Quo gloriosa morte fortes oppetant. Præceps jubetur inde Romanus rapi Solusque ut incitator et fax omnium Pro contumaci plebe causam dicere, It non resistens seque vinciri petit Flexas et ultro torquet in tergum manus. Amor coronæ pæne prævenit trucem Lictoris artem sponte nudas offerens Costas bisulcis exsecandas ungulis. Inrumpit altum limen et præconibus Stupore mutis ipse tortorem trahit. Adstanti ob ora sic tyrannus incipit: ‘Infame monstrum, vilis, intestabilis, Tu ventilator urbis et vulgi levis Procella mentes inquietas mobiles, Ne se inperita turba dedat legibus. Populare quiddam sub colore gloriæ Inlitterata credidit frequentia, Ut se per ævum consecrandos autument, Si bella divis ceu gigantes inferant Victique flammis obruantur montium. Hoc tu parasti, pcrdite, spectaculum Cladis cruentæ de necandis civibus, Quos ut profanos inpiati et sæculi Reos necesse est te magistro interfici: Tu causa mortis, tu malorum signifer. Ni fallor, æquum est ut, quod auctor inprobus Tolerare multos conpulisti ut carnifex, In te recurrat, proque tantis cædibus, Quæ mox futuræ, primus exitium luas, Feras et ipse quod ferendum suaseras.’ His ille contra reddit ore libero: ‘Amplector, o præfecte, nec me subtraho, Ut pro fideli plebe solus inmoler, Dignus subire cuncta, si me consulis, Quæcumque vestra jusserit crudelitas. Intrare servis idolorum ac dæmonum Sanctam salutis non licet nostræ domum, Ne polluatur purus orandi locus; Confido Sancto in Spiritu numquam tibi Dandum ut beatum limen attingas pede, Nisi forte noster factus in nostrum gregem Mereare sumi, quod Pater faxit Deus.’ Incensus his Asclepiades jusserat Eviscerandum corpus eculeo eminus Pendere et uncis vinculisque crescere. Apparitores sed furenti suggerunt Illum vetusta nobilem prosapia Meritisque multis esse primum civium, Jubet amoveri noxialem stipitem, Plebeia clarum pœna ne damnet virum. Tundatur, inquit, ‘terga crebris ictibus Plumboque cervix verberata extuberet. Persona quæque conpetenter plectitur Magnique refert vilis an sit nobilis; Gradu reorum forma tormentis datur.’ Pulsatus ergo martyr illa grandine Postquam inter ictus dixit hymnum plumbeos, Erectus infit: ‘absit ut me nobilem Sanguis parentum præstet aut lex curiæ: Generosa Christi secta nobilitat viros. Si prima nostris quæ sit incunabulis Origo textu stemmatis recenseas, Dei parentis esse ab ore cœpimus, Cui quisque servit, ille vere est nobilis: Patri rebellis invenitur degener. Honos deinde stemmati accedit novus Et splendor ingens ut magistratus venit, Si confitendi nominis testem probum Signent inusta ferri et ignis vulnera Et vim dolorum mors sequatur inclyta. Cave benignus esse perverse velis, Nec mi remissus leniter peperceris; Incumbe membris, tortor, ut sim nobilis, His ampliatus si fruar successibus, Genus patris matrisque flocci fecero. Hæc ipsa vestra dignitatum culmina Quid esse censes? Nonne cursim transeunt Fasces, secures, sella, prætextæ togæ, Lictor, tribunal, et trecenta insignia Quibus tumetis, moxque detumescitis? Cum consulatum initis, ut vernæ solent, (pudet fateri) farre pullos pascitis; Aquila ex eburna sumit adrogantiam Gestator ejus ac superbit beluæ Inflatus osse, cui figura est alitis. Jam si sub aris ad sigillorum pedes Jaceatis infra sectilem quercum siti Quid esse vobis æstimem proiectius? Nudare plantas ante carpentum scio Proceres togatos matris Idææ sacris. Lapis nigellus evehendus essedo Muliebris oris clausus argento sedet, Quem dum ad lavacrum præeundo ducitis Pedes remotis atterentes calceis, Almonis usque pervcnitis rivulum. Quid illa turpis pompa? Nempe ignobiles Vos esse monstrat, cum luperci curritis. Quem servulorum non rear vilissimum, Nudus plateas si per omnes cursitans Pulset puellas verbere ictas ludicro? Miseret tuorum me sacrorum et principum Morumque, Roma, sæculi summum caput, Age explicemus, si placet, mysteria, Præfecte, vestra: jam necesse est audias, Nolis velisne, quid colatis sordium. Nec terret ista, qua tumes, vesania, Quod vultuosus, quod supinus, quod rigens Tormenta leti comminans asperi: Si me movere rebus ullis niteris, Ratione mecum, non furore, dimica. Jubes, relictis Patris et Christi sacris, Ut tecum adorem feminas mille ac mares, Deas deosque, deque sexu duplici Natos, nepotes, abnepotes editos Et tot stuprorum sordidam prosapiam. Nubunt puellæ, sæpe luduntur dolis, Amasionum comprimuntur fraudibus, Incesta fervent, furta mœchorum calent, Fallit maritus, odit uxor pælicem, Deos catenæ conligant adulteros. Ostende, quæso, quas ad aras præcipis Vervece cæso fumet ut cæspes meus? Delphosne pergam? Sed vetat palæstrici Corrupta ephebi fama, quem vester deus Effeminavit gymnadis licentia. Mox flevit inpuratus occisum gravi Disco et dicavit florulentum subcubam. Conductus idem pavit alienum pecus, Furem deinde perditi passus gregis Segnis bubulcus tela et ipsa perdidit. An ad Cybebes ibo lucum pineum? Puer sed obstat gallus ob libidinem Per triste vulnus perque sectum dedecus Ab inpudicæ tutus amplexu deæ, Per multa Matri sacra plorandus spado. Sed, credo, magni limen amplectar Jovis, Qui si citetur legibus vestris reus, Laqueis minacis implicatus Juliæ Luat severam victus et Scantiniam, Te cognitore dignus ire in carcerem. Quid? Aureorum conditorem temporum Censes colendum? Quem fugacem non negas Latuisse furtim dum reformidat malum; Quem si beate vivere audit Juppiter, Plectat necesse est occulendi conscios. Quid inter aras dissidentum numinum Putas agendum? Martis indignabitur Offensa virtus si colatur Lemnius, Junonis iram sentiet quisque ut deum Signo aut sacello consecrarit Herculem. Dicis licenter hæc poetas fingere, Sed sunt et ipsi talibus mysteriis Tecum dicati, quodque describunt, colunt, Tu cur piaclum tam libenter lectitas? Cur in theatris te vidente id plauditur? Cygnus stuprator peccat inter pulpita, Saltat Tonantem tauricornem ludius: Spectator horum pontifex summus sedes Ridesque et ipse, nec negando diluis, Cum fama tanti polluatur numinis. Cur tu, sacrate, per cachinnos solveris Cum se maritum fingit Alcmenæ deus? Meretrix Adonem vulneratum scænica Libidinoso plangit adfectu palam, Nec te lupanar Cypridis sanctæ movet? Quid quod sub ipsis veritas signis patet, Formata in ære criminum vestigiis? Quid vult sigillum semper adfixum Jovi Avis ministræ? Nempe velox armiger Leno, exoletum qui tyranno pertulit. Facem recincta veste prætendit Ceres: Cur, si deorum nemo rapuit virginem, Quam nocte quærens mater errat pervigil? Fusos rotantem cernimus Tirynthium: Cur, si Neæræ non fuit ludibrio? Quid? Rusticorum monstra detester deum, Faunos, Priapos, fistularum præsides, Nymphas natantes incolasque aquatiles, Sitas sub alto, more ranarum, lacu, Divinitatis jus in algis vilibus? Ad hæc colenda me vocas, censor bone? Potesne quidquam tale, si sanum sapis, Sanctum putare? Nonne pulmonem movet Derisus istas intuens ineptias, Quas vinolentæ somniis fingunt anus? Aut si quod usquam est vanitatis mysticæ Nobis colendum est, ipse primus incipe: Promisce adora quidquid in terris sacri est, Deos Latinos et deos Ægyptios, Quis Roma libat, quis Canopus supplicat. Venerem precaris, conprecare et simiam. Placet sacratus aspis Æsculapii: Crocodillus, ibis et canis cur displicent? Adpone porris religiosas arulas, Venerare acerbum cæpe, mordax allium. Fuliginosi ture placantur lares, Et respuuntur consecrata holuscula? Aut unde major esse maiestas focis Quam nata in hortis sarculatis creditur? Si numen ollis, numen et porris inest. Sed pulchra res est forma in ære sculptilis. Quid inprecabor officinis Græciæ, Quæ condiderunt gentibus stultis deos? Forceps Myronis, malleus Polycliti Natura vestrum est atque origo cælitum. Ars seminandis efficax erroribus, Barbam rigentem dum Jovis circumplicat, Dum defluentem leniter flectens comam Limat capillos et corymbos Liberi, Et dum Minervæ pectus hydris asperat, Iniecit atram territis formidinem, Ut fulmen æris ceu Tonantis horreant, Tremant venenum sibilantis Gorgonæ, Putent ephebum post triumphos Indicos Ferire thyrso posse, cum sit ebrius. Tum quod Dianam molle succinctam vident, Venantis arcum pertimescunt virginis; Si forte vultum tristioris Herculis Liquore crispo massa finxit fusilis, Clavam minari, ni colatur, creditur. Jam quis paventum corda terror occupat Junonis iram si polite expresserit? Velut retortis intuens obtutibus Avertat ora de litantis hostia, Lapis severa fronte mentitur minas. Miror quod ipsum non sacrastis Mentorem, Nec templum et aras ipse Phidias habet, Fabri deorum vel parentes numinum, Qui si caminis institissent segnius, Non esset ullus Juppiter conflatilis. Non erubescis, stulte, pago dedite, Te tanta semper perdidisse obsonia Quæ dis ineptus obtulisti talibus, Quos trulla, pelvis, cantharus, sartagines, Fracta et liquata contulerunt vascula? Ignosco fatuis hæc tamen vulgaribus, Quos lana terret discolora in stipite, Quos sæpe falsus circulator decipit, Quibus omne sanctum est, quod pavendum rancidac Edentularum cantilenæ suaserint. Vos eruditos miror et doctos viros, Perpensa vitæ quos gubernat regula, Nescire vel divina vel mortalia Quo jure constent, quanta maiestas regat Quidquid creatum est, quæ creavit omnia. Deus perennis, res inæstimabilis, Non cogitando, non videndo clauditur, Excedit omnem mentis humanæ modum Nec conprehendi visibus nostris valet, Extraque et intus inplet ac superfluit. Intemporalis, ante quam primus dies, Esse et fuisse semper unus obtinet; Lux ipse vera, veri et auctor luminis, Cum lumen esset, lumen effudit suum: Ex luce fulgor natus hic est Filius. Vis una Patris, vis et una est Filii Unusque, ab uno lumine splendor satus Pleno refulsit claritatis numine. Natura simplex pollet unius Dei, Et quidquid usquam est una virtus condidit, Cælum solumque, vim marini gurgitis, Globos dierum noctiumque præsides, Ventos, procellas, fulgura, imbres, nubila, Septemtriones, Hesperos, æstus, nives, Fontes, pruinas et metalla et flumina, Prærupta, plana, montium convallia, Feras, volucres, reptiles, natatiles, Jumenta, pecua, subiugales, beluas, Flores, frutecta, germina, herbas, arbores, Quæ sunt odori, quæque vernant esui. Hæc non labore et arte molitus Deus Sed jussione, quam potestas protulit, Mandavit esse; facta sunt quæ non erant, Verbo creavit omniformem machinam; Virtus paterna semper in verbo fuit. Cognostis ipsum: nunc colendi agnoscite Ritum modumque, quale sit templi genus, Quæ dedicari sanxerit donaria, Quæ vota poscat, quos sacerdotes velit, Quod mandet illic nectar inmolarier. Ædem sibi ipse mente in hominis condidit Vivam, serenam, sensualem, flabilem, Solvi incapacem posse, nec destructilem, Pulchram, venustam, præminentem culmine, Discriminatis inlitam coloribus. Illic sacerdos stat sacrato in limine, Foresque primas virgo custodit Fides Innexa crines vinculis regalibus; Poscit litari victimas Christo et Patri Quas scit placere, candidatas, simplices: Frontis pudorem, cordis innocentiam, Pacis quietem, castitatem corporis, Dei timorem, regulam scientiæ, Jejuniorum parcitatem sobriam, Spem non jacentem, semper et largam manum. Ex his amœnus hostiis surgit vapor Vincens odorem balsami, turis, croci, Auras madentes Persicorum aromatum. Sublatus inde cælum adusque tollitur Et prosperatum dulce delectat Deum. Hanc disciplinam quisquis infensus vetat, Vetat probatum vivere et sanctum sequi, Vetat vigorem mentis alte intendere, Nostrique acumen ignis ad terram vocat, Nec excitari vim sinit prudentiæ. O mersa limo cæcitas gentilium! O carnulenta nationum pectora! O spissus error! O tenebrosum genus Terris amicum, deditum cadaveri, Subiecta semper intuens, numquam supra! Furorne summus ultima et dementia est Deos putare, qui creantur nuptiis, Rem spiritalem terrulente quærere, Elementa mundi consecrare altaribus, Id quod creatum est conditorem credere, Deasceato supplicare stipiti, Verris cruore scripta saxa spargere, Aras ofellis obsecrare bubulis, Homines fuisse cum scias, quos consecras, Urnas reorum morticinas lambere? Desiste, judex sæculi, tantum nefas Viris jubere fortibusque et liberis, Nil est amore veritatis celsius. Dei perennis nomen adserentibus Nihil pavori est, mors et ipsa subiacet.’ Dudum coquebat disserente martyre Asclepiades intus iram subdolam Stomachatus alto felle, dum longum silet Bilemque tectis concipit præcordiis; Tandem latentis vim furoris evomit: ‘Pro Juppiter! Quid est quod ex hoc audio? Stat inter aras et deorum imagines Et, quod fateri cogor, in medio foro Tacente memet, ac perorat perditus, Quidquid sacrorum est ore fœdans inpio. O fas priorum! Moris o prisci status! Inventa regum pro salute publica Pompiliorum nostra carpunt sæcula, Quis hos sophistas error invexit novus, Qui non colendos esse divos disputent? Nunc dogma nobis Christianum nascitur Post evolutos mille demum consules Ab urbe Roma, ne retexam Nestoras. Quidquid novellum surgit, olim non fuit. Vis summa rerum nosse? Pyrrham consule. Ubi iste vester tunc erat summus Deus, Divum favore cum puer Mavortius Fundaret arcem septicollem Romulus? Quod Roma pollet auspicato condita, Jovi Statori debet et dis ceteris. Hoc sanctum ab ævo est, hoc ab atavis traditum: Placanda nobis pro triumphis principis Delubra, faustus ut secundet gloriam Procinctus, utque subiugatis hostibus Ductor quietum frenet orbem legibus. Accingere ergo, quisquis es, nequissime, Pro principali rite nobiscum deos Orare vita vel, quod hostem publicum Pati necesse est, solve pœnam sanguine, Sprevisse templa respuisse est principem.’ Tunc ille: ‘numquam pro salute et maximis Fortissimisque principis cohortibus Aliter precabor quam fidele ut militent Christique lymphis ut renascantur Patri, Capiant et ipsum cælitus Paraclitum, Ut idolorum respuant caliginem, Cernant ut illud lumen æternæ spei Non suculentis influens obtutibus Nec corporales per fenestras emicans, Puris sed intus quod relucet mentibus. Pupilla carnis crassa crassum perspicit, Et res caduca quod resolvendum est videt: Liquidis videndis aptus est animæ liquor; Natura fervens sola ferventissimæ Divinitatis vim coruscantem capit. Hoc opto lumen imperator noverit Tuus meusque, si velit fieri meus; Nam si resistit Christiano nomini, Meus ille talis imperator non erit: Scelus jubenti, crede, numquam serviam.’ Statis, ministri? Clamitans judex ait, ‘Statis manusque continetis vindices? Non rupta sulcis dissecatis viscera, Animam nec intus abditam rimamini, Erumpit unde vox profana in principem?’ Scindunt utrumque milites tæterrima Mucrone hiulco pensilis latus viri, Sulcant per artus longa tractim vulnera, Obliqua rectis, recta transversis secant, Et jam refectis pectus albet ossibus. Nitendo anhelant, diffluunt sudoribus, Cum sit quietus heros in quem sæviunt. Hæc inter addit sponte Romanus loqui: ‘Si quæris, o præfecte, verum noscere, Hoc omne, quidquid lancinamur, non dolet. Dolet quod error pectori insedit tuo, Populos quod istos perditos tecum trahis. Currunt frequentes undique ad spectaculum, Gentile vulgus, heu, gemenda corpora, Crudumque nostræ sortis exemplum tremunt. Audite cuncti: clamo longe ac prædico, Emitto vocem de catasta celsior: Christus paternæ gloriæ splendor, Deus, Rerum creator, noster idem particeps Spondet salutem perpetem credentibus, Animæ salutem, sola quæ non occidit Sed juge durans dispares casus subit; Aut luce fulget aut tenebris mergitur; Christum secuta Patris intrat gloriam, Disiuncta Christo mancipatur Tartaro. Curanda mercis qualitas, quænam mihi Contingat olim perpetis substantiæ; Nam membra parvi pendo quo pacto cadant, Casura certe lege naturæ suæ. Instat ruina; quod resolvendum est, ruat. Nec distat, ignis et fidiculæ sæviant, An corpus ægrum languor asper torqueat, Cum sæpe morbos major armet sævitas. Non ungularum tanta vis latus fodit Mucrone quanto dira pulsat pleurisis, Nec sic inusta lamminis ardet cutis, Ut febris atro felle venas exedit Vel summa pellis ignis obductus coquit Papulasque fervor æstuosus excitat: Credas cremari stridulis cauteribus. Miserum putatis, quod retortis pendeo Extentus ulnis, quod revelluntur pedes, Conpago nervis quod sonat crepantibus: Sic eiulantes ossa clamant dividi, Nodosa torquet quos podagra et artrisis. Horretis omnes hasce carnificum manus, Num mitiores sunt manus medentium, Laniena quando sævit Hippocratica? Vivum secatur viscus et recens cruor Scalpella tinguit dum putredo abraditur. Putate ferrum triste chirurgos meis Inferre costis, quod secat salubriter, Non est amarum quo reformatur salus: Videntur isti carpere artus tabidos, Sed dant medellam rebus intus vividis. Quis nescit autem quanta corruptela sit Contaminatæ carnis ac solubilis? Sordet, tumescit, liquitur, fœtet, dolet, Inflatur ira, solvitur libidine, Plerumque felle tincta livores trahit. Aurum regestum nonne carni adquiritur? Inlusa vestis, gemma, bombyx, purpura In carnis usum mille quæruntur dolis, Luxus vorandi carnis arvinam fovet, Carnis voluptas omne per nefas ruit. Medere, quæso, carnifex, tantis malis, Concide, carpe fomitem peccaminum, Fac ut resecto debilis carnis situ Dolore ab omni mens supersit libera Nec gestet ultra quod tyrannus amputet. Nec terrearis turba circumstantium: Hoc perdo solum quod peribit omnibus, Regi, clienti, pauperique et diviti; Sic vernularum, sic senatorum caro Tabescit imo cum sepulcro condita est. Jactura vilis mordet et damnum leve Si, quo carendum est, perdere extimescimus: Cur, quod necesse est, non voluntas occupat? Natura cur non vertit in rem gloriæ? Legale damnum deputemus præmiis. Sed præmiorum forma quæ sit fortibus Videamus, illa nempe quæ numquam perit, Cælo refusus subvolabit spiritus, Dei parentis perfruetur lumine Regnante Christo stans in arce regia. Quandoque cælum ceu liber plicabitur, Cadet rotati solis in terram globus, Spheram ruina menstrualem destruet; Deus superstes solus et justi simul Cum sempiternis permanebunt angelis. Contemne præsens utile, o prudens homo, Quod terminandum, quod relinquendum est tibi; Omitte corpus, rem sepulcri et funeris; Tende ad futuram gloriam, perge ad Deum; Agnosce qui sis, vince mundum et sæculum.’ Vixdum elocutus martyr hanc peregerat Orationem, cum furens interserit Asclepiades: ‘vertat ictum carnifex In os loquentis, inque maxillas manum Sulcosque acutos et fidiculas transferat. Verbositatis ipse rumpatur locus, Scaturrientes perdat ut loquacitas Sermonis auras perforatis follibus, Quibus sonandi nulla lex ponit modum; Ipsa et loquentis verba torqueri volo.’ Inplet jubentis dicta lictor inpius; Charaxat ambas ungulis scribentibus Genas, cruentis et secat faciem notis, Hirsuta barbis solvitur carptim cutis, Et mentum adusque vultus omnis scinditur. Martyr fluentem fatur inter sanguinem: ‘Grates tibi, o præfecte, magnas debeo, Quod multa pandens ora jam Christum loquor, Artabat ampli nominis præconium Meatus unus, inpar ad laudes Dei. Rimas patentes invenit vox edita Multisque fusa rictibus reddit sonos Hinc inde plures, et profatur undique Christi Patrisque sempiternam gloriam, Tot ecce laudant ora quot sunt vulnera.’ Tali repressus cognitor constantia Cessare pœnam præcipit, tunc sic ait: ‘Per solis ignes juro, qui nostros dies Reciprocatis administrat circulis, Cujus recursu lux et annus ducitur, Ignes parandos jam tibi tristis rogi, Qui fine digno corpus istud devorent, Quod perseverans tam resistit nequiter Sacris vetustis, nec dolorum spiculis Victum fatiscit, fitque pœnis fortius. Quis hunc rigorem pectori iniecit stupor? Mens obstinata est, corpus omne obcalluit, Tantus novelli dogmatis regnat furor: Hic nempe vester Christus haud olim fuit, Quem tu fateris ipse suffixum cruci.’ Hæc illa crux est omnium nostrum salus, Romanus inquit: ‘hominis hæc redemptio est. Scio incapacem te sacramenti, inpie, Non posse cæcis sensibus mysterium Haurire nostrum: nil diurnum nox capit. Tamen in tenebris proferam claram facem, Sanus videbit, lippus oculos obteget. ' removete lumen,' dicet insanabilis; ' injuriosa est nil videnti claritas.' Audi, profane, quod gravatus oderis. Regem perennem rex perennis protulit In se manentem nec minorem tempore, Quia tempus illum non tenet; nam fons retro Exordiorum est et dierum et temporum, Ex Patre Christus: hoc Pater, quod Filius. Hic se videndum præstitit mortalibus, Mortale corpus sumpsit inmortalitas, Ut, dum caducum portat æternus Deus, Transire nostrum posset ad cælestia: Homo est peremptus et resurrexit Deus. Congressa mors est membra gestanti Deo; Dum nostra temptat, cessit inmortalibus. Stultum putatis hoc, sophistæ sæculi; Sed stulta mundi summus elegit Pater, Ut stultus esset sæculi prudens Dei. Antiquitatem Romuli et Mavortiam Lupam renarras, primum et omen vulturum. Si res novellas respuis, nil tam recens: Vix mille fastis inplet hanc ætatulam Cursus dierum conditore ab augure. Sescenta possum regna pridem condita Proferre toto in orbe, si sit otium, Multo ante clara quam capellam Gnosiam Suxisse fertur Juppiter, Martis pater, Sed illa non sunt, hæc et olim non erunt. Crux ista Christi, quam novellam dicitis, Nascente mundo factus ut primum est homo, Expressa signis, expedita est litteris: Adventus ejus mille per miracula Prænuntiatus ore vatum consono. Reges, prophetæ, judicesque et principes Virtute, bellis, cultibus, sacris, stilo Non destiterunt pingere formam crucis, Crux prænotata, crux adumbrata est prius, Crucem vetusta conbiberunt sæcula. Tandem refectis vocibus propheticis Ætate nostra conprobata antiquitas Coram refulsit ore conspicabili, Ne fluctuaret veritas dubia fide, Si non pateret teste visu comminus. Hinc nos et ipsum non perire credimus Corpus, sepulcro quod vorandum traditur, Quia Christus in se mortuum corpus cruci Secum excitatum vexit ad solium Patris, Viamque cunctis ad resurgendum dedit. Crux illa nostra est, nos patibulum ascendimus, Nobis peremptus Christus et nobis Deus Christus reversus, ipse qui moriens homo est, Natura duplex: moritur et mortem domat, Reditque in illud quod perire nesciat. Dixisse pauca sit satis de mysticis Nostræ salutis deque processu spei. Jam jam silebo: margaritas spargere Christi vetamur inter inmundos sues, Lutulenta sanctum ne ferant animalia. Sed quia profunda non licet luctarier Ratione tecum, consulamus proxima: Interrogetur ipsa naturalium Simplex sine arte sensuum sententia: Fuci inperitus fac ut adsit arbiter. Da septuennem circiter puerum aut minus, Qui sit favoris liber et non oderit Quemquam nec ullum mentis in vitium cadat, Periclitemur quid recens infantia Dicat sequendum, quid novus sapiat vigor.’ Hanc ille sancti martyris vocem libens Amplexus unum de caterva infantium Parvum nec olim lacte depulsum capi Captumque adesse præcipit. Quidvis roga, Inquit, sequamur quod probant pusio. Romanus ardens experiri innoxiam Lætantis oris indolem filiole, ait, ‘Dic, quid videtur esse verum et congruens, Unumne Christum colere et in Christo Patrem, An conprecari mille formarum deos?’ Adrisit infans nec moratus rettulit: ‘Est quidquid illud, quod ferunt homines Deum, Unum esse oportet et quod uni est unicum, Cum Christus hoc sit, Christus est verus Deus. Genera deorum multa nec pueri putant.’ Stupuit tyrannus sub pudore fluctuans; Nec vim decebat innocenti ætatulæ Inferre leges, nec loquenti talia Furor sinebat efferatus parcere. Quis auctor, inquit, vocis est hujus tibi? Respondit ille: ‘mater, et matri Deus. Illa ex parente Spiritu docta inbibit Quo me inter ipsa pasceret cunabula; Ego, ut gemellis uberum de fontibus Lac parvus hausi, Christum et hausi credere.’ Ergo ipsa mater adsit, exclamat, cedo, Asclepiades; ‘disciplinæ et exitum Tristem suæ magistra spectet inpia, Male eruditi torqueatur funere Infantis orba, quemque corrupit fleat. Absit ministros vilis ut muliercula Nostros fatiget: quantulus autem dolor Vexabit artus mortis auxilio brevis! Oculi parentis punientur acrius Quam si cruentæ membra carpant ungulæ.’ Vix hæc profatus pusionem præcipit Sublime tollant et manu pulsent nates, Mox et remota veste virgis verberent Tenerumque duris ictibus tergum secent, Plus unde lactis quam cruoris defluat. Quæ cautis illud perpeti spectaculum, Quis ferre possit æris aut ferri rigor? Inpacta quotiens corpus attigerat salix, Tenui rubebant sanguine uda vimina, Quem plaga flerat roscidis livoribus. Ferunt minaces verberantium genas Inlacrimasse sponte dimanantibus Guttis per ora barbarum frementia, Scribas et ipsos et coronam plebium Proceresque siccis non stetisse visibus. At sola mater hisce lamentis caret, Soli sereno frons renidet gaudio; Stat in piorum corde pietas fortior Amore Christi contumax doloribus Firmatque sensum mollis indulgentiæ. Sitire sese parvus exclamaverat: ' Animæ æstuantis ardor in cruciatibus Hoc exigebat, lymphæ ut haustum posceret: Quem torva mater eminus triste intuens Vultu et severis vocibus sic increpat: ‘Puto inbecillo, nate, turbaris metu Et te doloris horror adflictum domat, Non hanc meorum viscerum stirpem fore Deo spopondi, non in hanc spem gloriæ Te procreavi, cedere ut leto scias. Aquam bibendam postulas, cum sit tibi Fons ille vivus præsto, qui semper fluit Et cuncta solus inrigat viventia, Intus forisque spiritum et corpus simul, Æternitatem largiens potantibus. Venies ad illud mox fluentum, si modo Animo ac medullis solus ardor æstuet Videre Christum, quod semel potum adfatim Sic sedat omnem pectoris flagrantiam Vita ut beata jam sitire nesciat. Hic, hic bibendus, nate, nunc tibi est calix, Mille in Bethleem quem biberunt parvuli: Oblita lactis et papillarum inmemor Ætas amaris, mox deinde dulcibus Refecta poclis mella sumpsit sanguinis. Exemplum ad istud nitere, o fortis puer, Generosa prolis, matris et potentia, Omnes capaces esse virtutum Pater Mandavit annos, neminem excepit diem, Ipsis triumphos adnuens vagitibus. Scis, sæpe dixi, cum docenti adluderes Et garrulorum signa verborum dares, Isaac fuisse parvulum patri unicum, Qui, cum inmolandus aram et ensem cerneret, Ultro sacranti colla præbuerit seni. Narravi et illud nobile ac memorabile Certamen, una matre quod septem editi Gessere pueri, sed tamen factis viri, Hortante eadem matre in ancipiti exitu Pœnæ et coronæ sanguini ut ne parcerent. Videbat ipsos apparatus funerum Præsens suorum nec movebatur parens Lætata quotiens aut olivo stridula Sartago frixum torruisset puberem Dira aut cremasset lamminarum inpressio. Comam cutemque verticis revulserat A fronte tortor, nuda testa ut tegmine Cervicem adusque dehonestarct caput; Clamabat illa: ' patere; gemmis vestiet Apicem hunc corona regio ex diademate.' Linguam tyrannus amputari jusserat Uni ex ephebis; mater aiebat: ' satis Jam parta nobis gloria est; pars optima Deo inmolatur ecce nostri corporis; Digna est fidelis lingua quæ sit hostia. Interpres animi, enuntiatrix sensuum, Cordis ministra, præco operti pectoris, Prima offeratur in sacramentum necis Et sit redemptrix prima membrorum omnium; Ducem dicatam mox sequentur cetera.' His Maccabeos incitans stimulis parens Hostem subegit subiugatum septies, Quot feta natis, tot triumphis inclyta; Me partus unus ut feracem gloriæ, Mea vita, præstet, in tua est situm manu. Per hujus alvi fida conceptacula, Per hospitalem mense bis quino larem, Si dulce nostri pectoris nectar tibi, Si molle gremium, grata si crepundia, Persiste et horum munerum auctorem adsere. Quanam arte nobis vivere intus cœperis, Nihilumque et illud, unde corpus, nescio; Novit animator solus et factor tui. Inpendere ipsi, cujus ortus munere es; Bene in datorem quod dedit refuderis.’ Talia canente matre jam lætus puer Virgas strepentes et dolorem verberum Ridebat. Hic tum cognitor pronuntiat: ‘Claudatur infans carcere et tanti mali Romanus auctor torqueatur acrius.’ Illum recentes per cicatricum vias Denuo exarabant, quaque acutum traxerant Paulo ante ferrum, mox recrudescentibus Plagis apertas persequebantur notas, Quos jam superbus victor ignavos vocat. ‘O non virile robur, o molles manus! Unam labantis dissipare tam diu Vos non potesse fabricam corpusculi! Vix jam cohæret, nec tamen penitus cadit, Vincens lacertos dexterarum inertium. Citius cadaver dentibus carpunt canes, Longeque morsus vulturum efficacior Ad devorandas carnis offas mortuæ, Languetis inbelli fame ac fatiscitis, Gula est ferina, sed socors edacitas.’ Exarsit istis turbida ira judicis Seque in supremam concitat sententiam: ‘Si te morarum pænitet, finem citum Subeas licebit: ignibus vorabere Damnatus et favilla jam tenuis fies.’ Abiens at ille, cum foro abriperent virum Truces ministri, pone respectans ait: ‘Appello ab ista, perfide, ad Christum meum Crudelitate, non metu mortis tremens, Sed ut probetur esse nil quod judicas.’ Quid differo, inquit ille, ‘utrosque perdere, Puerum ac magistrum, conplices sectæ inpiæ? Gladius recidat vile vix hominis caput Infantis, istum flamma vindex concremet, Sit his sub uno fine dispar exitus.’ Perventum ad ipsum cædis inplendæ locum, Natum gerebat mater amplexu et sinu, Ut primitivum crederes fetum geri Deo offerendum sancti Abelis ferculo, Lectum ex ovili, puriorem ceteris. Puerum poposcit carnifex, mater dedit, Nec inmorata est fletibus, tantum osculum Inpressit unum: vale, ait, ‘dulcissime, Et cum beatus regna Christi intraveris, Memento matris, jam patrone ex filio.’ Dixit: deinde dum ferit cerviculam Percussor ense, docta mulier psallere Hymnum canebat carminis Davitici: ' pretiosa sancti mors sub aspectu Dei, Tuus ille servus, prolis ancillæ tuæ.' Talia retexens explicabat pallium Manusque tendebat sub ictu et sanguine, Venarum ut undam profluam manantium Et palpitantis oris exciperet globum: Excepit, et caro adplicavit pectori. At parte campi ex altera inmanem pyram Texebat ustor fumidus pinu arida, Sarmenta mixtim subdita et fæni struem Spargens liquato rore ferventis picis, Quo flamma pastu cresceret ferocius. Et jam retortis bracchiis furca eminus Romanus actus ingerebatur rogo: Scio, inquit ille, ‘non futurum ut concremer, Nec passionis hoc genus datum est mihi, Et restat ingens quod fiat miraculum.’ Hæc ejus orsa sequitur inmensus fragor Nubis ruentis, nimbus undatim nigro Præceps aquarum flumine ignes obruit. Aiunt olivo semiconbustas faces, Sed vincit imber jam madentem fomitem. Trepidare tæter carnifex rebus novis Turbatus, et qua posset arte insistere, Versare torres cum favillis umidis, Prunas maniplis confovere stuppeis ' Et semen ignis inter undas quærere. Quod cum tumenti nuntiatum judici, Commovit iram fellis inplacabilis: ‘Quousque tandem summus hic nobis magus Inludet,’ inquit, ‘Thessalorum carmine Pœnam peritus vertere in ludibrium? Fortasse cervix, si secandam jussero Flecti sub ensem, non patebit vulneri: Vel amputatum plaga collum dividens Rursus coibit ac reglutinabitur, Umerisque vertex eminebit additus. Temptemus igitur ante partem quampiam Truncare ferro corporis superstitis, Ne morte simpla criminosus multiplex Cadat vel una perfidus cæde oppetat: Quot membra gestat, tot modis pereat volo. Libet experiri, Lerna sicut traditur, Utrum renatis pullulascat artubus, Ac se inminuti corporis damnis novum Instauret: ipse præsto erit tunc Hercules Hydrina suetus ustuire vulnera. Jam nunc secandi doctus adsit artifex, Qui cuncta norit viscerum confinia Vel nexa nervis disparare vincula. Date hunc, revulsis qui medetur ossibus Aut fracta nodis sarciens conpaginat. Linguam priorem detrahat radicitus, Quæ corpore omni sola vivit nequior; Illa et procaci pessima in nostros deos Invecta motu fas profanavit vetus, Audax et ipsi non pepercit principi.’ Aristo quidam medicus accitus venit, Proferre linguam præcipit: profert statim Martyr retectam, pandit ima et faucium; Ille et palatum tractat et digito exitum Vocis pererrans vulneri explorat locum. Linguam deinde longe ab ore protrahens Scalpellum in usque guttur insertans agit. Illo secante fila sensim singula Numquam momordit martyr aut os dentibus Conpressit artis nec cruorem sorbuit. Inmotus et patente rictu constitit Dum sanguis extra defluit scaturriens; Perfusa pulcher menta russo stemmate Fert et cruenti pectoris spectat decus Fruiturque et ostro vestis ut jam regiæ. Præfectus ergo ratus elinguem virum Cogi ad sacrandum posse, cum verbis carens Nil in deorum blateraret dedecus, Jubet reduci jam tacentem ac debilem Multo loquentis turbine olim territus. Reponit aras ad tribunal denuo Et tus et ignem vividum in carbonibus Taurina et exta vel suilla abdomina: Ingressus ille, ut hos paratus perspicit, Insufflat, ipsos ceu videret dæmonas. Inridet hoc Asclepiades lætior, Addit deinde: ‘numquid inclementius, Sicut solebas, es paratus dicere? Effare quidvis ac perora et dissere. Permitto vocem libere ut exerceas.’ Romanus alto corde suspirans diu Gemitu querellam traxit et sic orsus est: ‘Christum loquenti lingua numquam defuit, Nec verba quæras quo regantur organo, Cum prædicatur ipse verborum dator. Qui fecit ut vis vocis expressa intimo Pulmone et oris torta sub testudine Nunc ex palato det repercussos sonos, Nunc temperetur dentium de pectine, Sitque his agendis lingua plectrum mobile, Si mandet idem faucium sic fistulas Spirare flatu concinentes consono Ut verba in ipsis explicent meatibus, Vel exitu oris cymbalis profarier Nunc pressa parce labra, nunc hiantia, Dubitasne verti posse naturæ statum, Cui facta forma est, qualis esset primitus? Hanc nempe factor vertere, ut libet, potest Positasque leges texere ac retexere, Linguam loquella ne ministram postulet. Vis scire nostri numinis potentiam? Fluctus liquentis æquoris pressit pede: Natura fluxa ac tenuis in solidum coit, Quam dispar illis legibus quis condita est! Solet natatus ferre, fert vestigia. Habet usitatum munus hoc divinitas Quæ vera nobis colitur in Christo et Patre, Mutis loquellam, percitum claudis gradum, Surdis fruendam reddere audientiam, Donare cæcis lucis insuetæ diem. Hæc si quis amens fabulosa existimat, Vel ipse tute si parum fidelia Rebare pridem, vera cognoscas licet: Habes loquentem, cujus amputaveras Linguam: probatis cede jam miraculis.’ Horror stupentem persecutorem subit Timorque et ira pectus in caliginem Vertere; nescit vigilet anne somniet, Miratur hærens quod sit ostenti genus, Formido frangit, armat indignatio. Nec vim domare mentis effrenæ potest, Nec quo furoris tela vertat invenit, Postremo medicum sævus insontem jubet Reum citari; nundinatum hunc arguit Mercede certa pactus ut conluderet: Aut ferrum in ore nil agens et inritum Versasse frustra seu retunsis tactibus Aut arte quadam vulnus inlatum breve, Quod sauciata parte linguam læderet Nervos nec omnes usquequaque abscideret. Manere salvam vocis harmoniam probe Non posse, inani concavo verba exprimi, Quæ concrepare ligula moderatrix facit, Esto ut resultet spiritus vacuo specu, Echo sed extat inde, non oratio. Veris refutat medicus hanc calumniam: ‘Scrutare vel tu nunc latebras faucium, Intraque dentes curiosum pollicem Circumfer, haustus vel patentes inspice, Lateatne quidquam quod regat spiramina. Quamquam forassem forte si puncto levi Tenuive linguam contigissem vulnere, Titubante plectro fatus esset debilis, Nam cum magistra vocis in vitium cadit, Usus necesse est et loquendi intercidat. Fiat periclum, si placet, cujusmodi Edat querellam quadrupes lingua eruta, Elinguis et quem porca grunnitum strepat; Cui vox fragosa, clamor est inconditus, Probabo mutam nil sonare stridulum. Testor salutem principis me simplici Functum secantis arte, judex optime, Servisse jussis absque fraude publicis, Sciat hic quis illi verba suggillet deus: Ego unde mutus sit disertus nescio.’ His sese Aristo purgat, at contra inpium Nil hæc latronem Christianorum movent; Magis magisque fertur in vesaniam, Quærit alienus sanguis ille asperserit Virum, suone fluxerit de vulnere. Respondit his Romanus: ‘eccum, præsto sum: Meus iste sanguis verus est, non bubulus. Agnoscis illum quem loquor, miserrimc Pagane, vestri sanguinem sacrum bovis, Cujus litata cæde permadescitis? Summus sacerdos nempe sub terram scrobe Acta in profundum consecrandus mergitur, Mire infulatus, festa vittis tempora Nectens, corona tum repexus aurea, Cinctu Gabino sericam fultus togam. Tabulis superne strata texunt pulpita Rimosa rari pegmatis conpagibus, Scindunt subinde vel terebrant aream Crebroque lignum perforant acumine, Pateat minutis ut frequens hiatibus. Huc taurus ingens fronte torva et hispida Sertis revinctus aut per armos floreis Aut inpeditis cornibus deducitur, Nec non et auro frons coruscat hostiæ, Sætasque fulgor brattealis inficit. Hic ut statuta est inmolanda belua, Pectus sacrato dividunt venabulo; Eructat amplum vulnus undam sanguinis Ferventis, inque texta pontis subditi Fundit vaporum flumen et late æstuat. Tum per frequentes mille rimarum vias Inlapsus imber tabidum rorem pluit, Defossus intus quem sacerdos excipit Guttas ad omnes turpe subiectans caput Et veste et omni putrefactus corpore. Quin os supinat, obvias offert genas, Supponit aures, labra, nares obicit, Oculos et ipsos perluit liquoribus, Nec jam palato parcit et linguam rigat, Donec cruorem totus atrum conbibat. Postquam cadaver sanguine egesto rigens Conpage ab illa flamines retraxerint Procedit inde pontifex visu horridus, Ostentat udum verticem, barbam gravem, Vittas madentes atque amictus ebrios. Hunc inquinatum talibus contagiis, Tabo recentis sordidum piaculi, Omnes salutant atque adorant eminus, Vilis quod illum sanguis et bos mortuus Fœdis latentem sub cavernis laverint. Addamus illam, vis, hecatomben tuam, Centena ferro cum cadunt animalia, Variaque abundans cæde restagnat cruor, Vix ut cruentis augures natatibus Possint meare per profundum sanguinis? Sed quid macellum pingue pulvinarium, Quid maximorum lancinatores gregum Eviscerata carne crudos criminor? Sunt sacra quando vosmet ipsi exciditis, Votivus et cum membra detruncat dolor. Cultrum in lacertos exerit fanaticus Sectisque Matrem bracchiis placat deam, Furere ac rotari jus putatur mysticum; Parca ad secandum dextra fertur inpia, Cælum meretur vulnerum crudelitas. Ast hic metenda dedicat genitalia, Numen reciso mitigans ab inguine Offert pudendum semivir donum deæ: Illam revulsa masculini germinis Vena effluenti pascit auctam sanguine. Uterque sexus sanctitati displicet, Medium retentat inter alternum genus, Mas esse cessat ille, nec fit femina, Felix deorum mater inberbes sibi Parat ministros levibus novaculis. Quid, cum sacrandus accipit sphragitidas? Acus minutas ingerunt fornacibus, His membra pergunt urere, ut igniverint; Quamcumque partem corporis fervens nota Stigmarit, hanc sic consecratam prædicant. Functum deinde cum reliquit spiritus Et ad sepulcrum pompa fertur funeris, Partes per ipsas inprimuntur bratteæ; Insignis auri lammina obducit cutem, Tegitur metallo, quod perustum est ignibus. Has ferre pœnas cogitur gentilitas, Hac di cœrcent lege cultores suos: Sic dæmon ipse ludit hos quos ceperit, Docet execrandas ferre contumelias, Tormenta inuri mandat infelicibus. At noster iste sanguis ex vestra fluit Crudelitate, vos tyrannide inpia Exulceratis innocentum corpora, Si vos sinatis, incruente vivimus, At si cruente puniamur, vincimus. Sed jam silebo; finis instat debitus, Finis malorum, passionis gloria; Jam non licebit, inprobe, ut licuit modo, Torquere nostra vel secare viscera; Cedas necesse est victus et jam desinas.’ Cessabit equidem tortor et sector dehinc, Judex minatur ‘sed peremptoris manus Succedet illis, strangulatrix faucium; Aliter silere nescit oris garruli Vox inquieta, quam tubam si fregero.’ Dixit, foroque protrahi jussit virum, Trudi in tenebras noxialis careeris; Elidit illic fune collum martyris Lictor nefandus, sic peracta est passio; Anima absoluta vinculis cælum petit. Gesta intimasse cuncta fertur principi Præfectus addens ordinem voluminum Seriemque tantæ digerens tragœdiæ: Lætatus omne crimen in fasces refert Suum tyrannus chartulis vivacibus. Illas sed ætas conficit diutina, Fuligo fuseat, pulvis obducit situ, Carpit senectus aut ruinis obruit: Inscripta Christo pagina inmortalis est, Nec obsolescit ullus in cælis apex. Excepit adstans angelus coram Deo Et quæ loeutus martyr et quæ pertulit, Nec verba solum disserentis condidit, Sed ipsa pingens vulnera expressit stilo Laterum, genarum pectorisque et faucium. Omnis notata est sanguinis dimensio, Ut quamque plagam sulcus exaraverit, Altam, patentem, proximam, longam, brevem, Quæ vis doloris, quive segmenti modus; Guttam cruoris ille nullam perdidit. Hic in regestis est liber cælestibus, Monumenta servans laudis indelebilis, Relegendus olim sempiterno judici, Libramine æquo qui malorum pondera Et præmiorum conparabit copias. Vellem sinister inter hædorum greges, Ut sum futurus, eminus dinoscerer Atque hoc precante diceret rex optimus: ‘Romanus orat; transfer hunc hædum mihi; Sit dexter agnus, induatur vellere.’
Innumeros cineres sanctorum Romula in urbe Vidimus, o Christi Valeriane sacer, Incisos tumulis titulos et singula quæris Nomina: difficile est ut replicare queam, Tantos justorum populos furor inpius hausit, Cum coleret patrios Troja Roma deos. Plurima litterulis signata sepulcra loquuntur Martyris aut nomen aut epigramma aliquod, Sunt et muta tamen tacitas claudentia tumbas Marmora, quæ solum significant numerum. Quanta virum jaceant congestis corpora acervis Nosse licet, quorum nomina nulla legas, Sexaginta illic defossas mole sub una Reliquias memini me didicisse hominum, Quorum solus habet conperta vocabula Christus, Utpote quos propriæ junxit amicitiæ, Hæc dum lustro oculis et sicubi forte latentes Rerum apices veterum per monumenta sequor, Invenio Hippolytum, qui quondam scisma Novati Presbyter attigerat nostra sequenda negans, Usque ad martyrii provectum insigne tulisse Lucida sanguinei præmia supplicii, Nec mirere senem perversi dogmatis olim Munere ditatum catholicæ fidei, Cum jam vesano victor raperetur ab hoste Exultante anima carnis ad exitium, Plebis amore suæ multis comitantibus ibat. Consultus quænam secta foret melior, Respondit: ‘fugite, o miseri, execranda Novati Scismata, catholicis reddite vos populis. Una fides vigeat, prisco quæ condita templo est, Quam Paulus retinet quamque cathedra Petri, Quæ docui, docuisse piget: venerabile martyr Cerno, quod a cultu rebar abesse Dei.’ His ubi detorsit lævo de tramite plebem Monstravitque sequi qua via dextra vocat, Seque ducem recti spretis anfractibus idem Præbuit, erroris qui prius auctor erat, Sistitur insano rectori Christicolas tunc Ostia vexanti per Tiberina viros. Illo namque die Roma secesserat, ipsos Peste suburbanos ut quateret populos, Non contentus humum celsæ intra mœnia Romæ Tinguere justorum cædibus assiduis. Janiculum cum jam madidum, fora, rostra, Suburam Cerneret eluvie sanguinis affluere, Protulerat rabiem Tyrrheni ad litoris oram Quæque loca æquoreus proxima portus habet, Inter carnifices et constipata sedebat Officia extructo celsior in solio. Discipulos fidei detestandique rebelles Idolii ardebat dedere perfidiæ, Carcereo crinita situ stare agmina contra Jusserat horrendis excrucianda modis, Inde catenarum tractus, hinc lorea flagra Stridere, virgarum concrepitare fragor, Ungula fixa cavis costarum cratibus altos Pandere secessus et lacerare iecur, Ac jam lassatis judex tortoribus ibat In furias cassa cognitione fremens, Nullus enim Christi ex famulis per tanta repertus Supplicia, auderet qui vitiare animam, Inde furens quæsitor ait: ‘jam, tortor, ab unco Desine; si vana est quæstio, morte agito, Huic abscide caput, crux istum tollat in auras Viventesque oculos offerat alitibus, Hos rape præcipites et vinctos conice in ignem, Sit pyra quæ multos devoret una reos. En tibi quos properes rimosæ inponere cumbæ, Pellere et in medii stagna profunda freti. Quos ubi susceptos rabidum male suta per æquor Vexerit et tumidis cæsa labarit aquis, Dissociata putrem laxent tabulata carinam Conceptumque bibant undique naufragium, Squamea cænoso præstabit ventre sepulcrum Belua consumptis cruda cadaveribus.’ Hæc persultanti celsum subito ante tribunal Offertur senior nexibus inplicitus. Stipati circum juvenes clamore ferebant Ipsum Christicolis esse caput populis: Si foret extinctum propere caput, omnia vulgi Pectora Romanis sponte sacranda deis. Insolitum leti poscunt genus et nova pœnæ Inventa, exemplo quo trepident alii. Ille supinata residens cervice: quis, inquit, Dicitur? Adfirmant dicier Hippolytum. ‘Ergo sit Hippolytus, quatiat turbetque jugales, Intereatque feris dilaceratus equis.’ Vix hæc ille, duo cogunt animalia freni Ignara insueto subdere colla jugo, Non stabulis blandive manu palpata magistri Imperiumque equitis ante subacta pati, Sed campestre vago nuper pecus e grege captum, Quod pavor indomito corde ferinus agit. Jamque reluctantes sociarant vincula bigas, Oraque discordi fœdere nexuerant. Temonis vice funis inest, qui terga duorum Dividit et medius tangit utrumque latus, Deque jugo in longum se post vestigia retro Protendens trahitur, transit et ima pedum. Hujus ad extremum, sequitur qua pulvere summo Cornipedum refugas orbita trita vias, Crura viri innectit laqueus nodoque tenaci Adstringit plantas cumque rudente ligat, Postquam conposito satis instruxere paratu Martyris ad pœnam verbera, vincla, feras, Instigant subitis clamoribus atque flagellis, Iliaque infestis perfodiunt stimulis, Ultima vox audita senis venerabilis hæc est: Hi rapiant artus, tu rape, Christe, animam. Prorumpunt alacres cæcoque errore feruntur, Qua sonus atque tremor, qua furor exagitant. Incendit feritas, rapit impetus et fragor urget, Nec cursus volucer mobile sentit onus. Per silvas, per saxa ruunt, non ripa retardat Fluminis aut torrens oppositus cohibet, Prosternunt sæpes et cuncta obstacula rumpunt, Prona, fragosa petunt, ardua transibunt, Scissa minutatim labefacto corpore frusta Carpit spinigeris stirpibus hirtus ager. Pars summis pendet scopulis, pars sentibus hæret, Parte rubent frondes, parte madescit humus, Exemplar sceleris paries habet inlitus, in quo Multicolor fucus digerit omne nefas, Picta super tumulum species liquidis viget umbris Effigians fracti membra cruenta viri. Rorantes saxorum apices vidi, optime papa, Purpureasque notas vepribus inpositas. Docta manus virides imitando effingere dumos Luserat e minio russeolam saniem. Cernere erat ruptis conpagibus ordine nullo Membra per incertos sparsa jacere situs, Addiderat caros gressu lacrimisque sequentes, Devia quo fractum semita monstrat iter. Mærore attoniti atque oculis rimantibus ibant, Inplebantque sinus visceribus laceris. Ille caput niveum conplectitur ac reverendam Canitiem molli confovet in gremio; Hic umeros truncasque manus et bracchia et ulnas Et genua et crurum fragmina nuda legit. Palliolis etiam bibulæ siccantur harenæ, Ne quis in infecto pulvere ros maneat, Si quis et in sudibus recalenti aspergine sanguis Insidet, hunc omnem spongia pressa rapit, Nec jam densa sacro quidquam de corpore silva Obtinet aut plenis fraudat ab exequiis, Cumque recensetis constaret partibus ille Corporis integri qui fuerat numerus, Nec purgata aliquid deberent avia toto Ex homine extersis frondibus et scopulis, Metando eligitur tumulo locus: ostia linquunt, Roma placet, sanctos quæ teneat cineres, Haud procul extremo culta ad pomeria vallo Mersa latebrosis crypta patet foveis: Hujus in occultum gradibus via prona reflexis Ire per anfractus luce latente docet, Primas namque fores summo tenus intrat hiatu Inlustratque dies limina vestibuli, Inde ubi progressu facili nigrescere visa est Nox obscura loci per specus ambiguum, Occurrunt celsis inmissa foramina tectis, Quæ jaciant claros antra super radios, Quamlibet ancipites texant hinc inde recessus Arta sub umbrosis atria porticibus, At tamen excisi subter cava viscera montis Crebra terebrato fornice lux penetrat, Sic datur absentis per subterranea solis Cernere fulgorem luminibusque frui. Talibus Hippolyti corpus mandatur opertis, Propter ubi adposita est ara dicata Deo. Illa sacramenti donatrix mensa eademque Custos fida sui martyris adposita Servat ad æterni spem vindicis ossa sepulcro, Pascit item sanctis Tibricolas dapibus, Mira loci pietas et prompta precantibus ara Spes hominum placida prosperitate juvat, Hic corruptelis animique et corporis æger Oravi quotiens stratus, opem merui, Quod Jactor reditu, quod te, venerande sacerdos, Conplecti licitum est, scribo quod hæc eadem, Hippolyto scio me debere, Deus cui Christus Posse dedit, quod quis postulet, adnuere, Ipsa, illas animæ exuvias quæ continet intus, Ædicula argento fulgurat ex solido, Præfixit tabulas dives manus æquore levi Candentes, recavum quale nitet speculum, Nec Pariis contenta aditus obducere saxis Addidit ornando clara talenta operi, Mane salutatum concurritur: omnis adorat Pubis; eunt, redeunt solis ad usque obitum. Conglobat in cuneum Latios simul ac peregrinos Permixtim populos religionis amor. Oscula perspicuo figunt inpressa metallo, Balsama defundunt, fletibus ora rigant. Jam cum se renovat decursis mensibus annus Natalemque diem passio festa refert, Quanta putas studiis certantibus agmina cogi, Quæve celebrando vota coire Deo? Urbs augusta suos vomit effunditque Quirites, Una et patricios ambitione pari Confundit plebeia phalanx umbonibus æquis Discrimen procerum præcipitante fide. Nec minus Albanis acies se candida portis Explicat et longis ducitur ordinibus, Exultant fremitus variarum hinc inde viarum, Indigena et Picens plebs et Etrusca venit, Concurrit Samnitis atrox, habitator et altæ Campanus Capuæ, jamque Nolanus adest, Quisque sua lætus cum coniuge dulcibus et cum Pigneribus rapidum carpere gestit iter. Vix capiunt patuli populorum gaudia campi, Hæret et in magnis densa cohors spatiis, Angustum tantis illud specus esse catervis Haud dubium est, ampla fauce licet pateat, Stat sed juxta aliud, quod tanta frequentia templum Tunc adeat cultu nobile regifico, Parietibus celsum sublimibus atque superba Maiestate potens muneribusque opulens. Ordo columnarum geminus laquearia tecti Sustinet auratis suppositus trabibus. Adduntur graciles tecto breviore recessus, Qui laterum seriem jugiter exsinuent. At medios aperit tractus via latior alti Culminis exsurgens editiore apice. Fronte sub adversa gradibus sublime tribunal Tollitur, antistes prædicat unde Deum. Plena laborantes ægre domus accipit undas, Artaque confertis æstuat in foribus, Maternum pandens gremium, quo condat alumnos Ac foveat fetos adcumulata sinus. Si bene commemini, colit hunc pulcherrima Roma Idibus Augusti mensis, ut ipsa vocat Prisco more diem, quem te quoque, sancte magister, Annua festa inter dinumerare velim, Crede, salutigeros feret hic venerantibus ortus Lucis honoratæ præmia restituens, Inter sollemnes Cypriani vel Chelidoni Eulaliæque dies currat et iste tibi. Sic te pro populo, cujus tibi credita vita est, Orantem Christus audiat omnipotens; Sic tibi de pleno lupus excludatur ovili, Agna nec ulla tuum capta gregem minuat; Sic me gramineo remanentem denique campo Sedulus ægrotum pastor ovem referas; Sic, cum lacteolis caulas conpleveris agnis, Raptus et ipse sacro sis comes Hippolyto.
‘Plus solito cœunt ad gaudia: dic, amice, quid sit. Romam per omnem cursitant ovantque.’ ‘Festus apostolici nobis redit hic dies triumphi, Pauli atque Petri nobilis cruore, Unus utrumque dies, pleno tamen innovatus anno, Vidit superba morte laureatum. Scit Tiberina palus, quæ flumine lambitur propinquo, Binis dicatum cæspitem tropæis, Et crucis et gladii testis, quibus inrigans easdem Bis fluxit imber sanguinis per herbas. Prima Petrum rapuit sententia legibus Neronis Pendere jussum præminente ligno, Ille tamen veritus celsæ decus æmulando mortis Ambire tanti gloriam Magistri Exigit ut pedibus mersum caput inprimant supinis, Quo spectet imum stipitem cerebro. Flgitur ergo manus subter, sola versus in cacumen, Hoc mente major, quo minor figura. Noverat ex humili cælum citius solere adiri; Deiecit ora spiritum daturus. Ut teres orbis iter flexi rota percucurrit anni Diemque eundem sol reduxit ortus, Evomit in jugulum Pauli Nero fervidum furorem, Jubet feriri gentium magistrum, Ipse prius sibimet finem cito dixerat futurum: ' ad Christum eundum est, jam resolvor,' inquit, Nec mora, protrahitur, pœnæ datur, inmolatur ense; Non hora vatem, non dies fefellit, Dividit ossa duum Tybris sacer ex utraque ripa, Inter sacrata dum fluit sepulcra. Dextra Petrum regio tectis tenet aureis receptum Canens oliva, murmurans fluento. Namque supercilio saxi liquor ortus excitavit Fontem perennem chrismatis feracem. Nunc pretiosa ruit per marmora lubricatque clivum, Donec virenti fluctuet colymbo. Interior tumuli pars est, ubi lapsibus sonoris Stagnum nivali volvitur profundo, Omnicolor vitreas pictura superne tinguit undas, Musci relucent et virescit aurum Cyaneusque latex umbram trahit inminentis ostri: Credas moveri Auctibus lacunar. Pastor oves alit ipse illic gelidi rigore fontis, Videt sitire quas fluenta Christi, Parte alia titulum Pauli via servat Ostiensis, Qua stringit amnis cæspitem sinistrum, Regia pompa loci est; princeps bonus has sacravit arces Lusitque magnis ambitum talentis, Bratteolas trabibus sublevit, ut omnis aurulenta Lux .esset intus, ceu jubar sub ortu. Subdidit et Parias fulvis laquearibus columnas, Distinguit illic quas quaternus ordo. Tum camiros hyalo insigni varie cucurrit arcus: Sic prata vernis floribus renident. Ecce duas fidei summo Patre conferente dotes, Urbi colendas quas dedit togatæ. Aspice, per bifidas plebs Romula funditur plateas, Lux in duobus fervet una festis, Nos ad utrumque tamen gressu properemus incitato, Et his et illis perfruamur hymnis. Ibimus ulterius qua fert via pontis Hadriani, Lævam deinde fluminis petemus. Transtiberina prius solvit sacra pervigil sacerdos, Mox huc recurrit duplicatque vota. Hæc didicisse sat est Romæ tibi: tu domum reversus Diem bifestum sic colas memento.’
Punica terra tulit, quo splendeat omne quidquid usquam est, Inde domo Cyprianum, sed decus orbis et magistrum, Est proprius patriæ martyr, sed amore et ore noster, Incubat in Libya sanguis, sed ubique lingua pollet, Sola superstes agit de corpore, sola obire nescit, Dum genus esse hominum Christus sinet et vigere mundum. Dum liber ullus erit, dum scrinia sacra litterarum, Te leget omnis amans Christum, tua, Cypriane, discet. Spiritus ille Dei, qui Auxerat auctor in prophetas, Fontibus eloquii te cælitus actus inrigavit. O nive candidius linguæ genus! O novum saporem! Ut liquor ambrosius cor mitigat, inbuit palatum, Sedem animæ penetrat, mentem fovet et pererrat artus, Sic Deus interius sentitur et inditur medullis. Unde bonum subitum terris dederis, Pater, revela. Derat apostolicis scriptis opulentus executor: Cligitur locuples facundia, quæ doceret orbem Quæque voluminibus Pauli famulata disputaret, Quo mage cruda hominum præcordia perpolita nossent Sive timoris opus seu mystica vel profunda Christi. Unus erat juvenum doctissimus artibus sinistris, Fraude pudicitiam perfringere, nil sacrum putare, Sæpe etiam magicum cantamen inire per sepulcra, Quo geniale tori jus solveret æstuante nupta, Luxuriæ rabiem tantæ cohibet repente Christus, Discutit et tenebras de pectore, pellit et furorem, Inplet amore sui, dat credere, dat pudere facti, Jamque figura alia est quam quæ fuit oris et nitoris: Exuitur tenui vultus cute, transit in severam, Deflua cæsaries conpescitur ad breves capillos, Ipse modesta loqui, spem quærere, regulam tenere, Vivere justitia Christi, penetrare dogma nostrum, His igitur meritis dignissimus usque episcopale Provehitur solium doctor, capit et sedile summum. Valerianus opum princeps erat atque Gallienus; Constituere simul pœnam capitis Deum fatenti. Milia terrigenum spurcissima jusserant sacrari, Contra animos populi doctor Cyprianus incitabat, Ne quis ab egregiæ virtutis honore discreparet, Neu fidei pretium quis sumere degener timeret. Esse levem cruciatum, si modo conferas futura, Quæ Deus ipse viris intermina fortibus spopondit; Merce doloris emi spem luminis et diem perennem, Omne malum volucri cum tempore transvolare cursim, Nil grave, quod peragi finis facit et quiete donat. Se fore principium pulchræ necis et ducem cruoris, Seque caput gladio submittere, sanguinem dieare; Qui sociare animam Christo velit, ut eomes sequatur, His ubi corda virum Christo calefacta præparavit, Ducitur ante alios proconsule perfurente vinetus. Antra latent Tyriæ Carthaginis abditis reposta, Conscia tartareæ caliginis, abdicata soli. Clausus in his specubus sanctus Cyprianus et eatena Nexus utramque manum nomen Patris invocat supremi: ‘Omnipotens genitor Christi Deus et creator orbis, Christe parens hominis, quem diligis et vetas perire, Ille ego, vipereis quem tu bonus oblitum venenis, Criminibus variis tinctum, miseratus abluisti Jamque tuus fieri mandas, fio Cyprianus alter Et novus ex veteri nec jam reus aut noeens, ut ante. Si luteum facili charismate pectus expiasti, Vise libens tenebris ergastula cæca dissipatis, Eripe corporeo de carcere vinculisque mundi Hanc animam, liceat fuso tibi sanguine inmolari, Ne qua ferum reprimat dementia judicem, tyranni Neu sciat invidia mitescere, gloriam negare. Da quoque ne quis iners sit de grege quem tuum regebam, Ne cadat inpatiens pœnæ titubetve quis tuorum, Incolumem ut numerum reddam tibi debitumque solvam.’ Vocibus his Dominum permoverat; influebat inde Spiritus in populum Carthaginis, auctor acrioris Ingenii, stimulis ut pectora subditis calerent Ad decus egregium discrimine sanguinis petendum, Non trepidare docens nec cedere nec dolore vinei, Laudis amore rapi, Christum sapere et fidem tueri. Fama refert foveam campi in medio patere jussam, Calce vaporifera summos prope margines refertam; Saxa recocta vomunt ignem niveusque pulvis ardet, Urere tacta potens et mortifer ex odore flatus, Adpositam memorant aram fovea stetisse summa Lege sub hac, salis aut micam, iecur aut suis litarent Christicolæ, aut mediæ sponte inruerent in ima fossæ. Prosiluere alacres cursu rapido simul trecenti, Gurgite pulvereo mersos liquor aridus voravit Præeipitemque globum fundo tenus inplicavit imo. Corpora candor habet, candor vehit ad superna mentes, Candida Massa dehinc dici meruit per omne sæclum. Lætior interea jam Thascius ob diem suorum Sistitur indomiti proconsulis eminus furori, Edere jussus erat quid viveret: unicultor, inquit, Trado salutiferi mysteria consecrata Christi. Ille sub hæc: ‘satis est jam criminis, ipse confitetur Thascius, ipse Jovis fulmen negat, expedite ferrum, Carnifices, gladio pœnam luat hostis idolorum.’ Ille Deo meritas grates agit et canit triumphans. Flevit abire virum mæsta Africa, quo docente facta est Cultior, eloquio cujus sibi docta gloriatur; Mox tumulum lacrimans struxit cineresque consecravit. Desine flere bonum tantum, tenet ille regna cæli, Nec minus involitat terris nec ab hoc recedit orbe: Disserit, eloquitur, tractat, docet, instruit, prophetat, Nec Libyæ populos tantum regit; exit usque in ortum Solis et usque obitum, Gallos fovet, inbuit Britannos, Præsidet Hesperiæ, Christum serit ultimis Hiberis, Denique doctor humi est, idem quoque martyr in supernis, Instruit hic homines, illinc pia dona dat patronus.
Agnes sepulcrum est Romulea in domo, Fortis puellæ, martyris inclytæ. Conspectu in ipso condita turrium Servat salutem virgo Quiritium, Nec non et ipsos protegit advenas Puro ac fideli pectore supplices. Duplex corona est præstita martyri: Intactum ab omni crimine virginal, Mortis deinde gloria liberæ. Aiunt jugali vix habilem toro Primis in annis forte puellulam Christo calentem fortiter inpiis Jussis renisam, quo minus idolis Addicta sacram desereret fidem, Temptata multis nam prius artibus, Nunc ore blandi judicis inlice, Nunc sævientis carnificis minis, Stabat feroci robore pertinax Corpusque duris excruciatibus Ultro offerebat non renuens mori. Tum trux tyrannus: si facile est, ait, ‘Pœnam subactis ferre doloribus Et vita vilis spernitur, at pudor Carus dicatæ virginitatis est. Hanc in lupanar trudere publicum Certum est, ad aram ni caput applicat Ac de Minerva jam veniam rogat, Quam virgo pergit temnere virginem, Omnis juventus inruet et novum Ludibriorum mancipium petet.’ Haud, inquit Agnes, ‘inmemor est ita Christus suorum, perdat ut aureum Nobis pudorem, nos quoque deserat. Præsto est pudicis nec patitur sacræ Integritatis munera pollui. Ferrum inpiabis sanguine, si voles, Non inquinabis membra libidine.’ Sic elocutam publicitus jubet Flexu in plateæ sistere virginem. Stantem refugit mæsta frequentia, Aversa vultus, ne petulantius Quisquam verendum conspiceret locum. Intendit unus forte procaciter Os in puellam nec trepidat sacram Spectare formam lumine lubrico. En ales ignis fulminis in modum Vibratur ardens atque oculos ferit. Cæcus corusco lumine corruit Atque in plateæ pulvere palpitat. Tollunt sodales seminecem solo Verbisque deflent exequialibus. Ibat triumphans virgo Deum Patrem Christumque sacro carmine concinens, Quod sub profani labe periculi Castum lupanar nec violabile Experta victrix virginitas foret. Sunt qui rogatam rettulerint preces Fudisse Christo, redderet ut reo Lucem jacenti: tunc juveni halitum Vitæ innovatum visibus integris. Primum sed Agnes hunc habuit gradum Cælestis aulæ, mox alius datur Ascensus; iram nam furor incitat Hostis cruenti: vincor, ait gemens, ‘I, stringe ferrum, miles, et exere Præcepta summi regia principis.’ Ut vidit Agnes stare trucem virum Mucrone nudo, lætior hæc ait: ‘Exulto talis quod potius venit Vesanus, atrox, turbidus armiger, Quam si veniret languidus ac tener Mollisque ephebus tinctus aromate, Qui me pudoris funere perderet. Hic, hic amator jam, fateor, placet: Ibo inruentis gressibus obviam, Nec demorabor vota calentia: Ferrum in papillas omne recepero Pectusque ad imum vim gladii traham. Sic nupta Christo transiliam poli Omnes tenebras æthere celsior. Æterne rector, divide januas Cæli obseratas terrigenis prius, Ac te sequentem, Christe, animam voca, Cum virginalem, tum Patris hostiam.’ Sic fata Christum vertice cernuo Supplex adorat, vulnus ut inminens Cervix subiret prona paratius. Ast ille tantam spem peragit manu, Uno sub ictu nam caput amputat; Sensum doloris mors cita prævenit. Exutus inde spiritus emicat Liberque in auras exilit. Angeli Sæpsere euntem tramite candido. Miratur orbem sub pedibus situm, Spectat tenebras ardua subditas Ridetquc solis quod rota circuit, Quod mundus omnis volvit et inplicat, Rerum quod atro turbine vivitur, Quod vana sæcli mobilitas rapit: Reges, tyrannos, imperia et gradus Pompasque honorum stulta tumentium, Argenti et auri vim rabida siti Cunctis petitam per varium nefas, Splendore multo structa habitacula, Inlusa pictæ vestis inania, Iram, timorem, vota, pericula, Nunc triste longum, nunc breve gaudium, Livoris atri fumificas faces, Nigrescit unde spes hominum et decus, Et, quod malorum tætrius omnium est, Gentilitatis sordida nubila. Hæc calcat Agnes ac pede proterit Stans et draconis calce premens caput, Terrena mundi qui ferus omnia Spargit venenis mergit et inferis; Nunc virginali perdomitus solo Cristas cerebri deprimit ignei Nec victus audet tollere verticem. Cingit coronis interea Deus Frontem duabus martyris innubæ: Unam decemplex edita sexies Merces perenni lumine conficit, Centenus extat fructus in altera. O virgo felix, o nova gloria, Cælestis arcis nobilis incola, Intende nostris conluvionibus Vultum gemello cum diademate, Cui posse soli cunctiparens dedit Castum vel ipsum reddere fornicem, Purgabor oris propitiabilis Fulgore, nostrum si iecur inpleas. Nil non pudicum est quod pia visere Dignaris almo vel pede tangere.