Sextus Propertius

Liber I Liber II Liber III Liber IV

Liber I

I.I I.II I.III I.IV I.V I.VI I.VII I.VIII I.IX I.X I.XI I.XII I.XIII I.XIV I.XV I.XVI I.XVII I.XVIII I.XIX I.XX I.XXI I.XXII

I.I

Cynthia prima suis miserum me cepit ocellis, Contactum nullis ante cupidinibus. Tum mihi constantis deiecit lumina fastus Et caput impositis pressit Amor pedibus, Donec me docuit castas odisse puellas Improbus, et nullo vivere consilio. Et mihi jam toto furor hic non deficit anno, Cum tamen adversos cogor habere deos. Milanion nullos fugiendo, Tulle, labores Sævitiam duræ contudit Iasidos. Nam modo Partheniis amens errabat in antris, Ibat et hirsutas ille videre feras; Ille etiam Hylæi percussus vulnere rami Saucius Arcadiis rupibus ingemuit. Ergo velocem potuit domuisse puellam: Tantum in amore preces et bene facta valent. In me tardus Amor non ullas cogitat artis, Nec meminit notas, ut prius, ire vias. At vos, deductæ quibus est fallacia lunæ Et labor in magicis sacra piare focis, En agedum dominæ mentem convertite nostræ, Et facite illa meo palleat ore magis! Tunc ego crediderim vobis et sidera et amnis Posse Cytæines ducere carminibus. Et vos, qui sero lapsum revocatis, amici, Quærite non sani pectoris auxilia. Fortiter et ferrum sævos patiemur et ignis, Sit modo libertas quæ velit ira loqui. Ferte per extremas gentis et ferte per undas, Qua non ulla meum femina norit iter: Vos remanete, quibus facili deus annuit aure, Sitis et in tuto semper amore pares. In me nostra Venus noctes exercet amaras, Et nullo vacuus tempore defit Amor. Hoc, moneo, vitate malum: sua quemque moretur Cura, neque assueto mutet amore locum. Quod si quis monitis tardas adverterit auris, Heu referet quanto verba dolore mea!

I.II

Quid juvat ornato procedere, vita, capillo Et tenuis Coa veste movere sinus, Aut quid Orontea crinis perfundere murra, Teque peregrinis vendere muneribus, Naturæque decus mercato perdere cultu, Nec sinere in propriis membra nitere bonis? Crede mihi, non ulla tuæ est medicina figuræ: Nudus Amor formæ non amat artificem. Aspice quos summittat humus formosa colores Ut veniant hederæ sponte sua melius, Surgat et in solis formosius arbutus antris, Et sciat indocilis currere lympha vias. Litora nativis persuadent picta lapillis, Et volucres nulla dulcius arte canunt. Non sic Leucippis succendit Castora Phœbe, Pollucem cultu non Hilaira soror; Non, Idæ et cupido quodam discordia Phœbo, Eueni patriis filia litoribus; Nec Phrygium falso traxit candore maritum Avecta externis Hippodamia rotis: Sed facies aderat nullis obnoxia gemmis, Qualis Apelleis est color in tabulis. Non illis studium vulgo conquirere amantis: Illis ampla satis forma pudicitia. Non ego nunc vereor ne sim tibi vilior istis: Uni si qua placet, culta puella sat est; Cum tibi præsertim Phœbus sua carmina donet Aoniamque libens Calliopea lyram, Unica nec desit jucundis gratia verbis, Omnia quæque Venus, quæque Minerva probat. His tu semper eris nostræ gratissima vitæ, Tædia dum miseræ sint tibi luxuriæ.

I.III

Qualis Thesea jacuit cedente carina Languida desertis Cnosia litoribus; Qualis et accubuit primo Cepheia somno Libera jam duris cotibus Andromede; Nec minus assiduis Edonis fessa choreis Qualis in herboso concidit Apidano: Talis visa mihi mollem spirare quietem Cynthia consertis nixa caput manibus, Ebria cum multo traherem vestigia Baccho, Et quaterent sera nocte facem pueri. Hanc ego, nondum etiam sensus deperditus omnis, Molliter impresso conor adire toro; Et quamvis duplici correptum ardore juberent Hac Amor hac Liber, durus uterque deus, Subiecto leviter positam temptare lacerto Osculaque admota sumere tarda manu, Non tamen ausus eram dominæ turbare quietem, Expertæ metuens jurgia sævitiæ; Sed sic intentis hærebam fixus ocellis, Argus ut ignotis cornibus Inachidos. Et modo solvebam nostra de fronte corollas Ponebamque tuis, Cynthia, temporibus; Et modo gaudebam lapsos formare capillos; Nunc furtiva cavis poma dabam manibus: Omnia quæ ingrato largibar munera somno, Munera de prono sæpe voluta sinu; Et quotiens raro duxti suspiria motu, Obstupui vano credulus auspicio, Ne qua tibi insolitos portarent visa timores, Neve quis invitam cogeret esse suam: Donec diversas præcurrens luna fenestras, Luna moraturis sedula luminibus, Compositos levibus radiis patefecit ocellos. Sic ait in molli fixa toro cubitum: "Tandem te nostro referens injuria lecto Alterius clausis expulit e foribus? Namque ubi longa meæ consumpsti tempora noctis, Languidus exactis, ei mihi, sideribus? O utinam talis perducas, improbe, noctes, Me miseram qualis semper habere jubes! Nam modo purpureo fallebam stamine somnum, Rursus et Orpheæ carmine, fessa, lyræ; Interdum leviter mecum deserta querebar Externo longas sæpe in amore moras: Dum me jucundis lassam Sopor impulit alis. Illa fuit lacrimis ultima cura meis."

I.IV

Quid mihi tam multas laudando, Basse, puellas Mutatum domina cogis abire mea? Quid me non pateris vitæ quodcumque sequetur Hoc magis assueto ducere servitio? Tu licet Antiopæ formam Nycteidos et tu Spartanæ referas laudibus Hermionæ, Et quascumqne tulit formosi temporis ætas: Cynthia non illas nomen habere sinet: Nedum, si levibus fuerit collata figuris, Inferior duro judice turpis eat. Hæc sed forma mei pars est extrema furoris: Sunt majora, quibus, Basse, perire juvat, Ingenuus color et multis decus artibus et quæ Gaudia sub tacita ducere veste libet: Quo magis et nostros contendis solvere amores, Hoc magis accepta fallit uterque fide. Non impune feres. Sciet hæc insana puella, Et tibi non tacitis vocibus hostis erit: Nec tibi me post hæc committet Cynthia, nec te Quæret: erit tanti ciiminis illa memor, Et te circum omnes alias irata pnellas Differet: heu nullo limine carus eris. Nullas illa suis contemnet fletibus aras, Et quicumque sacer, qualis, ubique, lapis. Non ullo gravius tentatur Cynthia damno, Quam sibi cum rapto cessat amore deus, Præcipue nostri. Maneat sic semper, adoro, Nec quicquam ex illa quod querar inveniam.

I.V

Invide, tu tandem uoces compesce molestas Et sine nos cursu, quo sumus, ire pares! Quid tibi uis, insane? Meos sentire furores? Infelix, properas ultima nosse mala, Et miser ignotos uestigia ferre per ignis, Et bibere e tota toxica Thessalia. Non est illa uagis similis collata puellis: Molliter irasci non solet illa tibi. Quod si forte tuis non est contraria uotis, At tibi curarum milia quanta dabit! Non tibi jam somnos, non illa relinquet ocellos: Illa feros animis alligat una uiros. A, mea contemptus quotiens ad limina curres, Cum tibi singultu fortia uerba cadent, Et tremulus mæstis orietur fletibus horror, Et timor informem ducet in ore notam, Et quæcumque uoles fugient tibi uerba querenti, Nec poteris, qui sis aut ubi, nosse miser! Tum graue seruitium nostræ cogere puellæ Discere et exclusum quid sit abire domum; Nec jam pallorem totiens mirabere nostrum, Aut cur sim toto corpore nullus ego. Nec tibi nobilitas poterit succurrere amanti: Nescit Amor priscis cedere imaginibus. Quod si parua tuæ dederis uestigia culpæ, Quam cito de tanto nomine rumor eris! Non ego tum potero solacia ferre roganti, Cum mihi nulla mei sit medicina mali; Sed pariter miseri socio cogemur amore Alter in alterius mutua flere sinu. Quare, quid possit mea Cynthia, desine, Galle, Quærere: non impune illa rogata uenit.

I.VI

Non ego nunc Hadriæ uereor mare noscere tecum Tulle, neque Ægæo ducere uela salo, Cum quo Rhipæos possim conscendere montis Ulterius domos uadere Memnonias; Sed me complexæ remorantur uerba puellæ, Mutatoque graues sæpe colore preces. Illa mihi totis argutat noctibus ignis, Et queritur nullos esse relicta deos; Illa meam mihi jam se denegat, illa minatur, Quæ solet irato tristis amica uiro. His ego non horam possum durare querelis: A pereat, si quis lentus amare potest! An mihi sit tanti doctas cognoscere Athenas Atque Asiæ ueteres cernere diuitias, Ut mihi deducta faciat conuicia puppi Cynthia et insanis ora notet manibus, Osculaque opposito dicat sibi debita uento, Et nihil infido durius esse uiro? Tu patrui meritas conare anteire securis, Et uetera oblitis jura refer sociis. Nam tua non ætas umquam cessauit amori, Semper et armatæ cura fuit patriæ; Et tibi non umquam nostros puer iste labores Afferat et lacrimis omnia nota meis! Me sine, quem semper uoluit fortuna jacere, Hanc animam extremæ reddere nequitiæ. Multi longinquo periere in amore libenter, In quorum numero me quoque terra tegat. Non ego sum laudi, non natus idoneus armis: Hanc me militiam fata subire uolunt. At tu seu mollis qua tendit Ionia, seu qua Lydia Pactoli tingit arata liquor; Seu pedibus terras seu pontum carpere remis Ibis, et accepti pars eris imperii: Tum tibi si qua mei ueniet non immemor hora, Uiuere me duro sidere certus eris.

I.VII

Dum tibi Cadmeæ dicuntur, Pontice, Thebæ Armaque fraternæ tristia militiæ, Atque, ita sim felix, primo contendis Homero, (Sint modo fata tuis mollia carminibus:) Nos, ut consuemus, nostros agitamus amores, Atque aliquid duram quærimus in dominam; Nec tantum ingenio quantum seruire dolori Cogor et ætatis tempora dura queri. Hic mihi conteritur uitæ modus, hæc mea fama est, Hinc cupio nomen carminis ire mei. Me laudent doctæ solum placuisse puellæ, Pontice, et iniustas sæpe tulisse minas; Me legat assidue post hæc neglectus amator, Et prosint illi cognita nostra mala. Te quoque si certo puer hic concusserit arcu, (Quod nolim: nostros te uiolasse deos!) Longe castra tibi, longe miser agmina septem Flebis in æterno surda jacere situ; Et frustra cupies mollem componere uersum, Nec tibi subiciet carmina serus Amor. Tum me non humilem mirabere sæpe poetam, Tunc ego Romanis præferar ingeniis; Nec poterunt juuenes nostro reticere sepulcro "Ardoris nostri magne poeta, jaces." Tu caue nostra tuo contemnas carmina fastu: Sæpe uenit magno fænore tardus Amor.

I.VIII

"Tune igitur demens, nec te mea cura moratur? An tibi sum gelida vilior Illyria? Et tibi jam tanti, quicumquest, iste videtur, Ut sine me vento quolibet ire velis? Tune audire potes vesani murmura ponti Fortis, et in dura nave jacere potes? Tu pedibus teneris positas fulcire pruinas, Tu potes insolitas, Cynthia, ferre nives? O utinam hibernæ duplicentur tempora brumæ, Et sit iners tardis navita Vergiliis, Nec tibi Tyrrhena solvatur funis harena, Neve inimica meas elevet aura preces Atque ego non videam talis subsidere ventos, Cum tibi provectas auferet unda rates, Et me defixum vacua patiatur in ora Crudelem infesta sæpe vocare manu! Sed quocumque modo de me, periura, mereris, Sit Galatea tuæ non aliena viæ; Ut te felici post victa Ceraunia remo Accipiat placidis Oricos æquoribus. Nam me non ullæ poterunt corrumpere, de te Quin ego, vita, tuo limine verba querar; Nec me deficiet nautas rogitare citatos "Dicite, quo portu clausa puella meast?" Et dicam "licet Artaciis considat in oris, Et licet Eleis: illa futura mea est." Hic erit! Hic jurata manet! Rumpantur iniqui! Vicimus: assiduas non tulit illa preces. Falsa licet cupidus deponat gaudia livor: Destitit ire novas Cynthia nostra vias. Illi carus ego et per me carissima Roma Dicitur, et sine me dulcia regna negat. Illa vel angusto mecum requiescere lecto Et quocumque modo maluit esse mea, Quam sibi dotatæ regnum vetus Hippodamiæ, Et quas Elis opes apta pararat equis. Quamvis magna daret, quamvis majora daturus, Non tamen illa meos fugit avara sinus. Hanc ego non auro, non Indis flectere conchis, Sed potui blandi carminis obsequio. Sunt igitur Musæ, neque amanti tardus Apollo, Quis ego fretus amo: Cynthia rara meast! Nunc mihi summa licet contingere sidera plantis: Sive dies seu nox venerit, illa meast! Nec mihi rivalis certos subducet amores: Ista meam norit gloria canitiem.

I.IX

Dicebam tibi venturos, irrisor, amores, Nec tibi perpetuo libera verba fore: Ecce jaces supplexque venis ad jura puellæ Et tibi nunc quævis imperat empta modo. Non me Chaoniæ vincant in amore columbæ Dicere, quos juvenes quæque puella domet. Me dolor et lacrimæ merito fecere peritum: Atque utinam posito dicar amore rudis! Quid tibi nunc misero prodest grave dicere carmen Aut Amphioniæ mœnia flere lyræ? Plus in amore valet Mimnermi versus Homero: Carmina mansuetus lenia quærit Amor. I quæso et tristis istos sepone libellos, Et cane quod quævis nosse puella velit! Quid si non esset facilis tibi copia? Nunc tu Insanus medio flumine quæris aquam. Necdum etiam palles, vero nec tangeris igni: Hæc est venturi prima favilla mali. Tum magis Armenias cupies accedere tigris Et magis infernæ vincula nosse rotæ, Quam pueri totiens arcum sentire medullis Et nihil iratæ posse negare tuæ. Nullus Amor cuiquam facilis ita præbuit alas, Ut non alterna presserit ille manu. Nec te decipiat, quod sit satis illa parata: Acrius illa subit, Pontice, si qua tua est; Quippe ubi non liceat vacuos seducere ocellos, Nec vigilare alio nomine cedat Amor. Qui non ante patet, donec manus attigit ossa: Quisquis es, assiduas a fuge blanditias! Illis et silices et possint cedere quercus, Nedum tu possis, spiritus iste levis. Quare, si pudor est, quam primum errata fatere: Dicere quo pereas sæpe in amore levat.

I.X

O jucunda quies, primo cum testis amori Affueram vestris conscius in lacrimis! O noctem meminisse mihi jucunda voluptas, O quotiens votis illa vocanda meis, Cum te complexa morientem, Galle, puella Vidimus et longa ducere verba mora! Quamuis labentis premeret mihi somnus ocellos Et mediis cælo Luna ruberet equis, Non tamen a vestro potui secedere lusu: Tantus in alternis vocibus ardor erat. Sed quoniam non es veritus concredere nobis, Accipe commissæ munera lætitiæ: Non solum vestros didici reticere dolores, Est quiddam in nobis majus, amice, fide. Possum ego diversos iterum conjungere amantis Et dominæ tardas possum aperire fores; Et possum alterius curas sanare recentis, Nec levis in verbis est medicina meis. Cynthia me docuit semper quæcumque petenda Quæque cavenda forent: non nihil egit Amor. Tu cave ne tristi cupias pugnare puellæ, Neve superba loqui, neve tacere diu; Neu, si quid petiit, ingrata fronte negaris, Neu tibi pro vano verba benigna cadant. Irritata venit, quando contemnitur illa, Nec meminit justas ponere læsa minas: At quo sis humilis magis et subiectus amori, Hoc magis effectu sæpe fruare bono. Is poterit felix una remanere puella, Qui numquam vacuo pectore liber erit.

I.XI

Ecquid te mediis cessantem, Cynthia, Bais, Qua jacet Herculeis semita litoribus, Et modo Thesproti mirantem subdita regno Proxima Misenis æquora nobilibus, Nostri cura subit memores a! Ducere noctes? Ecquis in extremo restat amore locus? An te nescio quis simulatis ignibus hostis Sustulit e nostris, Cynthia, carminibus? Atque utinam mage te, remis confisa minutis, Parvula Lucrina cumba moretur aqua, Aut teneat clausam tenui Teuthrantis in unda Alternæ facilis cedere lympha manu, Quam vacet alterius blandos audire susurros Molliter in tacito litore compositam, Ut solet amota labi custode puella, Perfida communis nec meminisse deos: Non quia perspecta non es mihi cognita fama, Sed quod in hac omnis parte timetur amor. Ignosces igitur, si quid tibi triste libelli Attulerint nostri: culpa timoris erit. An mihi nunc major caræ custodia matris? Aut sine te vitæ cura sit ulla meæ? Tu mihi sola domus, tu, Cynthia, sola parentes, Omnia tu nostræ tempora lætitiæ. Seu tristis veniam seu contra lætus amicis, Quicquid ero, dicam "Cynthia causa fuit." Tu modo quam primum corruptas desere Baias: Multis ista dabunt litora discidium, Litora quæ fuerant castis inimica puellis: Ah pereant Baiæ, crimen Amoris, aquæ!

I.XII

Quid mihi desidiæ non cessas fingere crimen Quod faciat nobis, Pontice, Roma moram? Tam multa illa meo divisast milia lecto Quantum Hypanis Veneto dissidet Eridano; Nec mihi consuetos amplexu nutrit amores Cynthia, nec nostra dulcis in aures sonat. Olim gratus eram: non ullo tempore cuiquam Contigit ut simili posset amare fide Invidiæ fuimus: num me deus obruit? An quæ Lecta Prometheis dividit herba jugis? Non sum ego qui fueram: mutat via longa puellas. Quantus in exiguo tempore fugit amor! Nunc primum longas solus cognoscere noctes Cogor et ipse meis auribus esse gravis. Felix qui potuit præsenti flere puellæ (Non nihil aspersus gaudet Amor lacrimis), Aut, si despectus, potuit mutare calores (Sunt quoque translato gaudia servitio). Mi neque amare aliam neque ab hac desistere fas est: Cynthia prima fuit, Cynthia finis erit.

I.XIII

Tu, quod sæpe soles, nostro lætabere casu, Galle, quod abrepto solus amore vacem. At non ipse tuas imitabor, perfide, voces: Fallere te numquam, Galle, puella velit. Dum tibi deceptis augetur fama puellis, Certus et in nullo quæris amore moram, Perditus in quadam tardis pallescere curis Incipis, et primo lapsus abire gradu. Hæc erit illarum contempti pœna doloris: Multarum miseras exiget una vices. Hæc tibi vulgaris istos compescet amores, Nec nova quærendo semper amicus eris. Hæc non sum rumore malo, non augure doctus; Vidi ego: me quæso teste negare potes? Vidi ego te toto vinctum languescere collo Et flere iniectis, Galle, diu manibus, Et cupere optatis animam deponere labris, Et quæ deinde meus celat, amice, pudor. Non ego complexus potui diducere vestros: Tantus erat demens inter utrosque furor. Non sic Hæmonio Salmonida mixtus Enipeo Tænarius facili pressit amore deus, Nec sic cælestem flagrans amor Herculis Heben Sensit ab Œtæis gaudia prima rogis. Una dies omnis potuit præcurrere amantes: Nam tibi non tepidas subdidit illa faces, Nec tibi præteritos passast succedere fastus, Nec sinet: addictum te tuus ardor aget. Nec mirum, cum sit Jove dignæ proxima Ledæ Et Ledæ partu gratior, una tribus; Illa sit Inachiis et blandior heroinis, Illa suis verbis cogat amare Jovem. Tu vero quoniam semel es periturus amore, Utere: non alio limine dignus eras. Qui tibi sit felix, quoniam novus incidit, error; Et quotcumque voles, una sit ista tibi.

I.XIV

Tu licet abiectus Tiberina molliter unda Lesbia Mentoreo vina bibas opere, Et modo tam celeris mireris currere lintres Et modo tam tardas funibus ire rates; Et nemus omne satas intendat vertice silvas, Urgetur quantis Caucasus arboribus; Non tamen ista meo valeant contendere amori: Nescit Amor magnis cedere divitiis. Nam sive optatam mecum trahit illa quietem, Seu facili totum ducit amore diem, Tum mihi Pactoli veniunt sub tecta liquores, Et legitur Rubris gemma sub æquoribus; Tum mihi cessuros spondent mea gaudia reges: Quæ maneant, dum me fata perire volent! Nam quis divitiis adverso gaudet Amore? Nulla mihi tristi præmia sint Venere! Illa potest magnas heroum infringere vires, Illa etiam duris mentibus esse dolor: Illa neque Arabium metuit transcendere limen Nec timet ostrino, Tulle, subire toro, Et miserum toto juvenem versare cubili: Quid relevant variis serica textilibus? Quæ mihi dum placata aderit, non ulla verebor Regna vel Alcinoi munera despicere.

I.XV

Sæpe ego multa tuæ levitatis dura timebam, Hac tamen excepta, Cynthia, perfidia. Aspice me quanto rapiat fortuna periclo! Tu tamen in nostro lenta timore venis; Et potes hesternos manibus componere crines Et longa faciem quærere desidia, Nec minus Eois pectus variare lapillis, Ut formosa novo quæ parat ire viro. At non sic Ithaci digressu mota Calypso Desertis olim fleverat æquoribus: Multos illa dies incomptis mæsta capillis Sederat, iniusto multa locuta salo, Et quamvis numquam post hæc visura, dolebat Illa tamen, longæ conscia lætitiæ. Nec sic Æsoniden rapientibus anxia ventis Hypsipyle vacuo constitit in thalamo: Hypsipyle nullos post illos sensit amores, Ut semel Hæmonio tabuit hospitio. Coniugis Euadne miseros elata per ignes Occidit, Argivæ fama pudicitiæ. Alphesibœa suos ultast pro coniuge fratres, Sanguinis et cari vincula rupit amor. Quarum nulla tuos potuit convertere mores, Tu quoque uti fieres nobilis historia. Desine jam revocare tuis periuria verbis, Cynthia, et oblitos parce movere deos; Audax ah nimium, nostro dolitura periclo, Si quid forte tibi durius inciderit! Alta prius retro labentur flumina ponto, Annus et inversas duxerit ante vices, Quam tua sub nostro mutetur pectore cura: Sis quodcumque voles, non aliena tamen. Tam tibi ne viles isti videantur ocelli, Per quos sæpe mihi credita perfidiast! Hos tu jurabas, si quid mentita fuisses, Ut tibi suppositis exciderent manibus: Et contra magnum potes hos attollere Solem, Nec tremis admissæ conscia nequitiæ? Quis te cogebat multos pallere colores Et fletum invitis ducere luminibus? Quis ego nunc pereo, similis moniturus amantes Non ullis tutum credere blanditiis.

I.XVI

Quæ fueram magnis olim patefacta triumphis, Janua Patriciæ vota Pudicitiæ, Cujus inaurati celebrarunt limina currus, Captorum lacrimis umida supplicibus, Nunc ego, nocturnis potorum saucia rixis, Pulsata indignis sæpe queror manibus, Et mihi non desunt turpes pendere corollæ Semper et exclusi signa jacere faces. Nec possum infamis dominæ defendere voces, Nobilis obscenis tradita carminibus; Nec tamen illa suæ revocatur parcere famæ, Turpior et sæcli vivere luxuria. Has inter gravius cogor deflere querelas, Supplicis a longis tristior excubiis. Ille meos numquam patitur requiescere postes, Arguta referens carmina blanditia: "Janua vel domina penitus crudelior ipsa, Quid mihi tam duris clausa taces foribus? Cur numquam reserata meos admittis amores, Nescia furtivas reddere mota preces? Nullane finis erit nostro concessa dolori, Turpis et in tepido limine somnus erit? Me mediæ noctes, me sidera prona jacentem, Frigidaque Eoo me dolet aura gelu. O utinam traiecta cava mea vocula rima Percussas dominæ vertat in auriculas! Sit licet et saxo patientior illa Sicano, Sit licet et ferro durior et chalybe, Non tamen illa suos poterit compescere ocellos, Surget et invitis spiritus in lacrimis. Nunc jacet alterius felici nixa lacerto, At mea nocturno verba cadunt Zephyro. Sed tu sola mei, tu maxima causa doloris, Victa meis numquam, janua, muneribus, Tu sola humanos numquam miserata dolores Respondes tacitis mutua cardinibus. Te non ulla meæ læsit petulantia linguæ; Quæ solet irato dicere tanta joco, Ut me tam longa raucum patiare querela Sollicitas trivio pervigilare moras? At tibi sæpe novo deduxi carmina versu, Osculaque innixus pressa dedi gradibus. Ante tuos quotiens verti me, perfida, postes, Debitaque occultis vota tuli manibus!" Hæc ille et si quæ miseri novistis amantes, Et matutinis obstrepit alitibus. Sic ego nunc dominæ vitiis et semper amantis Fletibus alterna differor invidia.

I.XVII

Et merito, quoniam potui fugisse puellam, Nunc ego desertas alloquor alcyonas. Nec mihi Cassiope salvo visura carinam, Omniaque ingrato litore vota cadunt. Quin etiam absenti prosunt tibi, Cynthia, venti: Aspice, quam sævas increpat aura minas. Nullane placatæ veniet fortuna procellæ? Hæcine parva meum funus harena teget? Tu tamen in melius sævas converte querelas: Sat tibi sit pœnæ nox et iniqua vada. An poteris siccis mea fata reposcere ocellis, Ossaque nulla tuo nostra tenere sinu? Ah pereat, quicumque rates et vela paravit Primus et invito gurgite fecit iter! Nonne fuit levius dominæ pervincere mores (Quamvis dura, tamen rara puella fuit), Quam sic ignotis circumdata litora silvis Cernere et optatos quærere Tyndaridas? Illic si qua meum sepelissent fata dolorem, Ultimus et posito staret amore lapis, Illa meo caros donasset funere crines, Molliter et tenera poneret ossa rosa; Illa meum extremo clamasset pulvere nomen, Ut mihi non ullo pondere terra foret. At vos, æquoreæ formosa Doride natæ, Candida felici solvite vela choro: Si quando vestras labens Amor attigit undas, Mansuetis socio parcite litoribus.

I.XVIII

Hæc certe deserta loca et taciturna querenti, Et vacuum Zephyri possidet aura nemus. Hic licet occultos proferre impune dolores, Si modo sola queant saxa tenere fidem. Unde tuos primum repetam, mea Cynthia, fastus? Quod mihi das flendi, Cynthia, principium? Qui modo felicis inter numerabar amantes, Nunc in amore tuo cogor habere notam. Quid tantum merui? Quæ te mihi crimina mutant? An nova tristitiæ causa puella tuæ? Sic mihi te referas, levis, ut non altera nostro Limine formosos intulit ulla pedes. Quamvis multa tibi dolor hic meus aspera debet, Non ita sæva tamen venerit ira mea, Ut tibi sim merito semper furor, et tua flendo Lumina deiectis turpia sint lacrimis. An quia parva damus mutato signa colore, Et non ulla meo clamat in ore fides? Vos eritis testes, si quos habet arbor amores, Fagus et Arcadio pinus amica deo. Ah quotiens vestras resonant mea verba sub umbras, Scribitur et teneris Cynthia corticibus! Ah tua quot peperit nobis injuria curas, Quæ solum tacitis cognita sunt foribus! Omnia consuevi timidus perferre superbæ Jussa neque arguto facta dolore queri. Pro quo continui montes et frigida rupes Et datur inculto tramite dura quies; Et quodcumque meæ possunt narrare querelæ, Cogor ad argutas dicere solus aves. Sed qualiscumque's, resonent mihi "Cynthia" silvæ, Nec deserta tuo nomine saxa vacent.

I.XIX

Non ego nunc tristis vereor, mea Cynthia, Manes, Nec moror extremo debita fata rogo; Sed ne forte tuo careat mihi funus amore, Hic timor est ipsis durior exsequiis. Non adeo leviter nostris puer hæsit ocellis, Ut meus oblito pulvis amore vacet. Illic Phylacides jucundæ coniugis heros Non potuit cæcis immemor esse locis, Sed cupidus falsis attingere gaudia palmis Thessalis antiquam venerat umbra domum. Illic quidquid ero, semper tua dicar imago: Traicit et fati litora magnus amor. Illic formosæ veniant chorus heroinæ, Quas dedit Argivis Dardana præda viris: Quarum nulla tua fuerit mihi, Cynthia, forma Gratior et (Tellus hoc ita justa sinat) Quamvis te longæ remorentur fata senectæ, Cara tamen lacrimis ossa futura meis. Quæ tu viva mea possis sentire favilla! Tum mihi non ullo mors sit amara loco. Quam vereor, ne te contempto, Cynthia, busto Abstrahat a nostro pulvere iniquus Amor, Cogat et invitam lacrimas siccare cadentis! Flectitur assiduis certa puella minis. Quare, dum licet, inter nos lætemur amantes: Non satis est ullo tempore longus amor.

I.XX

Hoc pro continuo te, Galle, monemus amore, Quod tibi ne vacuo defluat ex animo: Sæpe imprudenti fortuna occurrit amanti: Crudelis Minyis sic erat Ascanius. Est tibi non infra specie, non nomine dispar, Theiodamanteo proximus ardor Hylæ: Huic tu, sive leges Umbræ rate flumina silvæ, Sive Aniena tuos tinxerit unda pedes, Sive Gigantei spatiabere litoris ora, Sive ubicumque vago fluminis hospitio, Nympharum semper cupidas defende rapinas (Non minor Ausoniis est amor Adryasin); Ne tibi sit duros montes et frigida saxa, Galle, neque expertos semper adire lacus. Quæ miser ignotis error perpessus in oris Herculis indomito fleverat Ascanio. Namque ferunt olim Pagasæ navalibus Argo Egressam longe Phasidos isse viam, Et jam præteritis labentem Athamantidos undis Mysorum scopulis applicuisse ratem. Hic manus heroum, placidis ut constitit oris, Mollia composita litora fronde tegit. At comes invicti juvenis processerat ultra Raram sepositi quærere fontis aquam. Hunc duo sectati fratres, Aquilonia proles (Nunc superat Zetes, nunc superat Calais), Oscula suspensis instabant carpere plantis, Oscula et alterna ferre supina fuga. Ille sed extrema pendentes ludit in ala Et volucris ramo summovet insidias. Jam Pandioniæ cessit genus Orithyiæ: Ah dolor! Ibat Hylas, ibat Hamadryasin. Hic erat Arganthi Pege sub vertice montis, Grata domus Nymphis umida Thyniasin, Quam supra nulli pendebant debita curæ Roscida desertis poma sub arboribus, Et circum irriguo surgebant lilia prato Candida purpureis mixta papaveribus. Quæ modo decerpens tenero pueriliter ungui Proposito florem prætulit officio, Et modo formosis incumbens nescius undis Errorem blandis tardat imaginibus. Tandem haurire parat demissis flumina palmis Innixus dextro plena trahens umero. Cujus ut accensæ Dryades candore puellæ Miratæ solitos destituere choros Prolapsum et leviter facili traxere liquore, Tum sonitum rapto corpore fecit Hylas. Cui procul Alcides ter "Hyla!" respondet: at illi Nomen ab extremis montibus aura refert. His, o Galle, tuos monitus servabis amores, Formosum ni vis perdere rursus Hylan.

I.XXI

Tu, qui consortem properas evadere casum, Miles ab Etruscis saucius aggeribus, Quid nostro gemitu turgentia lumina torques? Pars ego sum vestræ proxima militiæ. Sic te servato possint gaudere parentes, Hæc soror acta tuis sentiat e lacrimis: Gallum per medios ereptum Cæsaris enses Effugere ignotas non potuisse manus; Et quæcumque super dispersa invenerit ossa Montibus Etruscis, hæc sciat esse mea.

I.XXII

Qualis et unde genus, qui sint mihi, Tulle, Penates, Quæris pro nostra semper amicitia. Si Perusina tibi patriæ sunt nota sepulcra, Italiæ duris funera temporibus, Cum Romana suos egit discordia cives— Sic mihi præcipue, pulvis Etrusca, dolor, Tu proiecta mei perpessa's membra propinqui, Tu nullo miseri contegis ossa solo— Proxima suppositos contingens Umbria campos Me genuit terris fertilis uberibus.

Liber II

II.I II.II II.III II.IV II.V II.VI II.VII II.VIII II.IX II.X II.XI II.XII II.XIII II.XIV II.XV II.XVI II.XVII II.XVIII II.XIX II.XX II.XXI II.XXII II.XXIII II.XXIV II.XXV II.XXVI II.XXVII II.XXVIII II.XXIX II.XXX II.XXXI II.XXXII II.XXXIII II.XXXIV

II.I

Quæritis, unde mihi totiens scribantur amores, Unde meus veniat mollis in ore liber. Non hæc Calliope, non hæc mihi cantat Apollo: Ingenium nobis ipsa puella facit. Sive illam Cois fulgentem incedere coccis, Hoc totum e Coa veste volumen erit: Seu vidi ad frontem sparsos errare capillos, Gaudet laudatis ire superba comis: Sive lyræ carmen digitis percussit eburnis, Miramur, facilis ut premat arte manus: Seu cum poscentes somnum declinat ocellos, Invenio causas mille poeta novas: Seu nuda erepto mecum luctatur amictu, Tum vero longas condimus Iliadas: Seu quicquid fecit sive est quodcumque locuta, Maxima de nihilo nascitur historia. Quod mihi si tantum, Mæcenas, fata dedissent, Ut possem heroas ducere in arma manus, Non ego Titanas canerem, non Ossan Olympo Impositum, ut cæli Pelion esset iter, Non veteres Thebas, nec Pergama nomen Homeri, Xerxis et imperio bina coisse vada, Regnave prima Remi, aut animos Carthaginis altæ, Cimbrorumque minas et bene facta Mari: Bellaque resque tui memorarem Cæsaris, et tu Cæsare sub magno cura secunda fores. Nam quotiens Mutinam aut civilia busta Philippos Aut canerem Siculæ classica bella fugæ, Eversosque focos antiquæ gentis Etruscæ, Aut Ptolomæei litora capta Phari, Aut canerem Cyprum et Nilum, cum tractus in urbem Septem captivis debilis ibat aquis, Aut regum auratis circumdata colla catenis, Actiaque in Sacra currere rostra Via: Te mea Musa illis semper contexeret armis, Et sumpta et posita pace fidele caput. Theseus infernis, superis testatur Achilles, Hic Ixioniden, ille Menœtiaden. Sed neque Phlegræos Jovis Enceladique tumultus Intonet angusto pectore Callimachus, Nec mea conveniunt duro præcordia versu Cæsaris in Phrygios condere nomen avos. Navita de ventis, de tauris narrat arator, Enumerat miles vulnera, pastor oves, Nos contra angusto versantes prælia lecto: Qua pote quisque, in ea conterat arte diem. Laus in amore mori: laus altera, si datur uni Posse frui: fruar o solus amore meo! Si memini, solet illa leves culpare puellas, Et totam ex Helena non probat Iliada. Seu mihi sunt tangenda novercæ pocula Phædræ, Pocula privigno non nocitura suo, Seu mihi Circæo pereundum est gramine, sive Colchis Colchiacis urat æna focis, Una meos quoniam prædata est femina sensus, Ex hac ducentur funera nostra domo. Omnes humanos sanat medicina dolores: Solus amor morbi non amat artificem. Tarda Philoctetæ sanavit crura Machaon, Phœnicis Chiron lumina Phillyrides, Et deus extinctum Cressis Epidaurius herbis Restituit patriis Androgeona focis, Mysus et Hæmonia juvenis qua cuspide vulnus Senserat, hac ipsa cuspide sensit opem. Hoc si quis vitium poterit mihi demere, solus Tantalea poterit tradere poma manu: Dolia virgineis idem ille repleverit urnis, Ne tenera assidua colla graventur aqua: Idem Caucasia solvet de rupe Promethei Bracchia et a medio pectore pellet avem. Quandocumque igitur vitam mea fata reposcent, Et breve in exiguo marmore nomen ero, Mæcenas, nostræ pars invidiosa juventæ, Et vitæ et morti gloria justa meæ, Si te forte meo ducet via proxima busto, Esseda cælatis siste Britanna jugis, Taliaque illacrimans mutæ jace verba favillæ: “Huic misero fatum dura puella fuit.”

II.II

Liber eram et vacuo meditabar vivere lecto: At me composita pace fefellit Amor. Cur hæc in terris facies humana moratur? Juppiter, ignoro pristina furta tua. Fulva coma est longæque manus, et maxima toto Corpore, et incedit vel Jove digna soror, Aut cum Dulichias Pallas spatiatur ad aras, Gorgonis anguiferæ pectus operta comis; Qualis et Ischomache, Lapithæ genus, heroine, Centauris medio grata rapina mero, Mercurio et Sais fertur Boebeidos undis Virgineum primo composuisse latus. Cedite jam, divæ, quas pastor viderat olim Idæis tunicas ponere verticibus. Hanc utinam faciem nolit mutare senectus, Etsi Cumææ sæcula vatis aget!

II.III

Qui nullam tibi dicebas jam posse nocere, Hæsisti: cecidit spiritus ille tuus. Vix unum potes, infelix, requiescere mensem, Et turpis de te jam liber alter erit. Quærebam, sicca si posset piscis arena Nec solitus ponto vivere torvus aper, Aut ego si possem studiis vigilare severis: Differtur, numquam tollitur ullus amor. Nec me tam facies, quamvis sit candida, cepit — Lilia non domina sint magis alba mea: Ut Mæotica nix minio si certet Hibero, Utque rosæ puro lacte natant folia —, Nec de more comæ per levia colla fluentes, Non oculi, geminæ, sidera nostra, faces, Nec si qua Arabio lucet bombyce puella — Non sum de nihilo blandus amator ego —, Quantum quod posito formose saltat Iaccho, Egit ut euantes dux Ariadna choros, Et quantum, Æolio cum tentat carmina plectro, Par Aganippeæ ludere docta lyræ, Et sua cum antiquæ committit scripta Corinnæ, Carminaque Erinnes non putat æqua suis. Num tibi nascenti primis, mea vita, diebus Ardidus argutum sternuit omen Amor? Hæc tibi contulerunt cælestia munera divi, Hæc tibi ne matrerm forte dedisse putes. Non non humani partus sunt talia dona: Ista decem menses non peperere bona. Gloria Romanis una es tu nata puellis: Romana accumbes prima puella Jovi. Nec semper nobiscum humana cubilia vises: Post Helenam hæc terris forma secunda redit. Hac ego nunc mirer si flagret nostra juventus? Pulchrius hac fuerat, Troja, perire tibi. Olim mirabar, quod tanti ad Pergama belli Europæ atque Asiæ causa puella fuit: Nunc, Pari, tu sapiens et tu, Menelæ, fuisti, Tu, quia poscebas, tu, quia lentus eras. Digna quidem facies, pro qua vel obiret Achilles: Vel Priamo belli causa probanda fuit. Si quis vult fama tabulas anteire vetustas, Hic dominam exemplo ponat in arte meam: Sive illam Hesperiis sive illam ostendet Eois, Uret et Eoos, uret et Hesperios. His saltem ut tenear jam finibus! Ah mihi, si quis, Acrius ut moriar, venerit alter amor! Ac veluti primo taurus detrectat aratra, Post venit assueto mollis ad arva jugo, Sic primo juvenes trepidant in amore feroces, Dehinc domiti post hæc æqua et iniqua ferunt. Turpia perpessus vates est vincla Melampus, Cognitus Iphicli surripuisse boves; Quem non lucra, magis Pero formosa cœgit, Mox Amythaonia nupta futura domo.

II.IV

Multa prius dominæ delicta queraris oportet, Sæpe roges aliquid, sæpe repulsus eas, Et sæpe immeritos corrumpas dentibus ungues, Et crepitum dubio suscitet ira pede. Nequicquam perfusa meis unguenta capillis, Ibat et expenso planta morata gradu. Non hic herba valet, non hic nocturna Cytæis, Non Perimedeæ gramina cocta manus. Quippe ubi nec causas nec apertos cernimus ictus, Unde tamen veniant tot mala cæca via est. Non eget hic medicis, non lectis mollibus æger, Huic nullum cæli tempus et aura nocet: Ambulat, et subito mirantur funus amici: Sic est incautum, quicquid habetur amor. Nam cui non ego sum fallaci præmia vati? Quæ mea non decies somnia versat anus? Hostis si quis erit nobis, amet ille puellas: Gaudeat in puero, si quis amicus erit. Tranquillo tuta descendis flumine cymba: Quid tibi tam parvi litoris unda nocet? Alter sæpe uno mutat præcordia verbo, Altera vix ipso sanguine mollis erit.

II.V

Hoc verum est, tota te ferri, Cynthia, Roma, Et non ignota vivere nequitia? Hæc merui sperare? Dabis mihi, perfida, pœnas: Et nobis aliquo, Cynthia, ventus erit. Inveniam tamen e multis fallacibus unam, Quæ fieri nostro carmine nota velit, Nec mihi tam duris insultet moribus, et te Vellicet: heu sero flebis amata diu. Nunc est ira recens, nunc est discedere tempus: Si dolor abfuerit, crede, redibit amor. Non ita Carpathiæ variant Aquilonibus undæ, Nec dubio nubes vertitur atra Noto, Quam facile irati verbo mutantur amantes: Dum licet, iniusto subtrahe colla jugo. Nec tu non aliquid, sed prima nocte, dolebis: Omne in amore malum, si patiare, leve est. At tu, per dominæ Junonis dulcia jura Parce tuis animis, vita, nocere tibi. Non solum taurus ferit uncis cornibus hostem, Verum etiam instanti læsa repugnat ovis. Nec tibi periuro scindam de corpore vestem, Nec mea præclusas fregerit ira fores, Nec tibi connexos iratus carpere crines, Nec duris ausim lædere pollicibus. Rusticus hæc aliquis tam turpia prælia quærat, Cujus non hederæ circuiere caput. Scribam igitur, quod non umquam tua deleat ætas, “Cynthia forma potens, Cynthia verba levis.” Crede mihi, quamvis contemnas murmura famæ, Hic tibi pallori, Cynthia, versus erit.

II.VI

Non ita complebant Ephyreæ Laidos ædes, Ad cujus jacuit Græcia tota fores, Turba Menandreæ fuerat nec Thaidos olim Tanta, in qua populus lusit Erichthonius; Nec, quæ deletas potuit componere Thebas, Phryne tam multis facta beata viris. Quin etiam falsos fingis tibi sæpe propinquos, Oscula nec desunt qui tibi jure ferant. Me juvenum pictæ facies, me nomina lædunt, Me tener in cunis et sine voce puer: Me lædit, si multa tibi dedit oscula mater, Me soror et cum qua dormit amica simul: Omnia me lædunt:— timidus sum: ignosce timori:— Et miser in tunica suspicor esse virum. His olim, ut fama est, vitiis ad prælia ventum est: His Trojana vides funera principiis. Aspera Centauros eadem dementia jussit Frangere in adversum pocula Pirithoum. Cur exempla petam Graium? Tu criminis auctor, Nutritus duro, Romule, lacte lupæ. Tu rapere intactas docuisti impune Sabinas: Per te nunc Romæ quidlibet audet Amor. Felix Admeti conjunx et lectus Ulixis, Et quæcumque viri femina limen amat. Templa Pudicitiæ quid opus statuisse puellis, Si cuivis nuptæ quidlibet esse licet? Quæ manus obscenas depinxit prima tabellas Et posuit casta turpia visa domo, Illa puellarum ingenuos corrupit ocellos, Nequitiæque suæ noluit esse rudes. Ah gemat, in terris ista qui protulit arte Jurgia sub tacita condita lætitia. Non istis olim variabant tecta figuris: Tum paries nullo crimine pictus erat. Sed nunc immerito velavit aranea fanum, Et mala desertos occupat herba deos. Quos igitur tibi custodes, quæ limina ponam, Quæ numquam supra pes inimicus eat? Nam nihil invitæ tristis custodia prodest: Quam peccare pudet, Cynthia, tuta sat est. Nos uxor numquam, numquam me ducet amica: Semper amica mihi, semper et uxor eris.

II.VII

Gavisa est certe sublatam Cynthia legem, Qua quondam edicta flemus uterque diu, Ni nos divideret.— Quamvis diducere amantes Non queat invitos Juppiter ipse duos. At magnus Cæsar.— Sed magnus Cæsar in armis: Devictæ gentes nil in amore valent. Nam citius paterer caput hoc discedere collo, Quam possem nuptæ perdere amore faces. Aut ego transirem tua limina clausa maritus, Respiciens udis prodita luminibus? Ah mea tum qualis caneret tibi, Cynthia, somnos, Tibia, funesta tristior illa tuba! Unde mihi patriis gnatos præbere triumphis? Nullus de nostro sanguine miles erit. Quod si vera meæ comitarent castra puellæ, Non mihi sat magnus Castoris iret equus. Hinc etenim tantum meruit mea gloria nomen, Gloria ad hibernos lata Borysthenidas. Tu mihi sola places: placeam tibi, Cynthia, solus. Hic erit et patrio sanguine pluris amor.

II.VIII

Eripitur nobis jam pridem cara puella, Et tu me lacrimas fundere, amice, vetas! Nullæ sunt inimicitiæ nisi amoris acerbæ: Ipsum me jugula, lenior hostis ero. Possum ego in alterius positam spectare lacerto? Nec mea dicetur, quæ modo dicta mea est? “Omnia vertuntur: certe vertuntur amores: Vinceris aut vincis: hæc in amore rota est. Magni sæpe duces, magni cecidere tyranni, Et Thebæ steterunt, altaque Troja fuit.” Munera quanta dedi, vel qualia carmina feci! Illa tamen numquam ferrea dixit: Amo. Ergo tam multos nimium temerarius annos, Improba, qui tulerim teque tuamque domum, Ecquandone tibi liber sum visus? An usque In nostrum jacies verba superba caput? Sic igitur prima moriere ætate, Properti? Sed morere, interitu gaudeat illa tuo, Exagitet nostros Manes, sectetur et umbras, Insultetque rogis, calcet et ossa mea. Quid? Non Antigones tumulo Bœotius Hæmon Corruit ipse suo saucius ense latus, Et sua cum miseræ permiscuit ossa puellæ, Qua sine Thebanam noluit ire domum? Sed non effugies: mecum moriaris oportet: Hoc eodem ferro stillet uterque cruor. Quamvis ista mihi mors est inhonesta futura: Mors inhonesta quidem, tu moriere tamen. Ille etiam abrepta desertus coniuge Achilles Cessare in tectis pertulit arma sua. Viderat ille fugas, tractos in litore Achivos, Fervere et Hectorea Dorica castra face, Viderat informem multa Patroclon arena Porrectum et sparsas cæde jacere comas, Omnia formosam propter Briseida passus: Tantus in erepto sævit amore dolor. At postquam sera captiva est reddita pœna, Fortem illum Hæmoniis Hectora traxit equis. Inferior multo cum sim vel matre vel armis, Mirum, si de me jure triumphat Amor?

II.IX

Iste quod est, ego sæpe fui: sed fors et in hora Hoc ipso ejecto carior alter erit. Penelope poterat bis denos salva per annos Vivere, tam multis femina digna procis: Coniugium falsa poterat differre Minerva, Nocturno solvens texta diurna dolo: Visura et quamvis numquam speraret Ulixen, Illum expectando facta remansit anus. Nec non exanimem amplectens Briseis Achillem Candida vesana verberat ora manu, Et dominum lavit mærens captiva cruentum, Appositum fluviis in Simœnta vadis, Fœdavitque comas, et tanti corpus Achilli Maximaque in parva sustulit ossa manu, Cum tibi nec Peleus aderat nec cærula mater, Scyria nec viduo Deidamia viro. Tunc igitur veris gaudebat Græcia natis: Tunc etiam felix inter et arma pudor. At tu non una potuisti nocte vacare, Impia, non unum sola manere diem. Quin etiam multo duxistis pocula risu: Forsitan et de me verba fuere mala. Hic etiam petitur, qui te prius ipse reliquit. Di faciant, isto capta fruare viro! Hæc mihi vota tuam propter suscepta salutem, Cum capite hoc Stygiæ jam poterentur aquæ, Et lectum flentes circum staremus amici? Hic ubi tum, proh di, perfida, quisve fuit? Quid si longinquos retinerer miles ad Indos, Aut mea si staret navis in Oceano? Sed vobis facile est, verba et componere fraudes: Hoc unum didicit femina semper opus, Non sic incerto mutantur flamine Syrtes, Nec folia hiberno tam tremefacta Noto, Quam cito feminea non constat fœdus in ira, Sive ea causa gravis, sive ea causa levis. Nunc, quoniam ista tibi placuit sententia, cedam, Tela, precor, pueri, promite acuta magis, Figite certantes, atque hanc mihi solvite vitam: Sanguis erit vobis maxima palma meus. Sidera sunt testes et matutina pruina Et furtim misero janua aperta mihi: Te nihil in vita nobis acceptius umquam: Nunc quoque erit, quamvis sis inimica mihi. Nec domina ulla meo ponet vestigia lecto: Solus ero, quoniam non licet esse tuum. Atque utinam, si forte pios eduximus annos, Ille vir in medio fiat amore lapis! Non ob regna magis diris cecidere sub armis Thebani media non sine matre duces. Quam, mihi si media liceat pugnare puella, Mortem ego non fugiam morte subire tua.

II.X

Sed tempus lustrare aliis Helicona choreis, Et campum Hæmonio jam dare tempus equo. Jam libet et fortes memorare ad prælia turmas, Et Romana mei dicere castra ducis. Quod si deficiant vires, audacia certe Laus erit: in magnis et voluisse sat est. Ætas prima canat Veneres, extrema tumultus: Bella canam, quando scripta puella mea est. Nunc volo subducto gravior procedere vultu, Nunc aliam citharam me mea Musa docet. Surge, anima, ex humili: jam carmine sumite vires, Pierides: magni nunc erit oris opus. Jam negat Euphrates equitem post terga tueri Parthorum, et Crassos se tenuisse dolet: India quin, Auguste, tuo dat colla triumpho, Et domus intactæ te tremit Arabiæ: Et si qua extremis tellus se subtrahit oris, Sentiat illa tuas post modo capta manus. Hæc ego castra sequar: vates tua castra canendo Magnus ero: servent hunc mihi fata diem! Ut caput in magnis ubi non est tangere signis, Ponitur hic imos ante corona pedes, Sic nos nunc, inopes laudis conscendere carmen, Pauperibus sacris vilia tura damus. Nondum etiam Ascræos norunt mea carmina fontes, Sed modo Permessi flumine lavit Amor.

II.XI

Scribant de te alii vel sis ignota, licebit: Laudet, qui sterili semina ponit humo. Omnia, crede mihi, secum uno munera lecto Auferet extremi funeris atra dies: Et tua transibit contemnens ossa viator, Nec dicet: “Cinis hic docta puella fuit.”

II.XII

Quicumque ille fuit, puerum qui pinxit Amorem, Nonne putes miras hunc habuisse manus? Hic primum vidit sine sensu vivere amantes, Et levibus curis magna perire bona. Idem non frustra ventosas addidit alas, Fecit et humano corde volare deum; Scilicet alterna quoniam jactamur in unda, Nostraque non ullis permanet aura locis. Et merito hamatis manus est armata sagittis, Et pharetra ex humero Cnosia utroque jacet; Ante ferit quoniam, tuti quam cernimus hostem, Nec quisquam ex illo vulnere sanus abit. In me tela manent, manet et puerilis imago: Sed certe pennas perdidit ille suas, Evolat heu! Nostro quoniam de pectore nusquam, Assiduusque meo sanguine bella gerit. Quid tibi jucundum est siccis habitare medullis? Si pudor est, alio traiice tela tua. Intactos isto satius tentare veneno: Non ego, sed tenuis vapulat umbra mea. Quam si perdideris, quis erit qui talia cantet (Hæc mea Musa levis gloria magna tua est), Qui caput et digitos et lumina nigra puellæ, Et canat ut soleant molliter ire pedes?

II.XIII

Non tot Achæmeniis armatur Itura sagittis, Spicula quot nostro pectore fixit Amor. Hic me tam graciles vetuit contemnere Musas, Jussit et Ascræum sic habitare nemus, Non ut Pieriæ quercus mea verba sequantur, Aut possim Ismaria ducere valle feras, Sed magis ut nostro stupefiat Cynthia versu: Tunc ego sim Inachio notior arte Lino. Non ego sum formæ tantum mirator honestæ, Nec si qua illustres femina jactat avos: Me juvet in gremio doctæ legisse puellæ, Auribus et puris scripta probasse mea. Hæc ubi contigerint, populi confusa valeto Fabula: nam domina judice tutus ero. Quæ si forte bonas ad pacem verterit aures, Possum inimicitias tunc ego ferre Jovis. Quandocumque igitur nostros mors claudet ocellos, Accipe quæ serves funeris acta mei. Nec mea tunc longa spatietur imagine pompa, Nec tuba sit fati vana querela mei, Nec mihi tunc fulcro sternatur lectus eburno, Nec sit in Attalico mors mea nixa toro. Desit odoriferis ordo mihi lancibus: adsint Plebei parvæ funeris exequiæ. Sat mea sat magna est si tres sint pompa libelli, Quos ego Persephonæ maxima dona feram. Tu vero nudum pectus lacerata sequeris, Nec fueris nomen lassa vocare meum, Osculaque in gelidis pones suprema labellis, Cum dabitur Syrio munere plenus onyx. Deinde, ubi suppositus cinerem me fecerit ardor, Accipiat Manes parvula testa meos, Et sit in exiguo laurus superaddita busto, Quæ tegat extincti funeris umbra locum. Et duo sint versus: “Qui nunc jacet horrida pulvis, Unius hic quondam servus Amoris erat.” Nec minus hæc nostri notescet fama sepulcri, Quam fuerant Pthii busta cruenta viri. Tu quoque si quando venies ad fata (memento Hoc iter), ad lapides cana veni memores. Interea cave sis nos aspernata sepultos: Non nihil ad verum conscia terra sapit. Atque utinam primis animam me ponere cunis Jussisset quævis de Tribus una Soror! Nam quo tam dubiæ servetur spiritus horæ? Nestoris est visus post tria sæcla cinis. Cui tam longævæ minuisset fata senectæ Gallicus Iliacis miles in aggeribus! Non ille Antilochi vidisset corpus humari, Diceret aut: “O mors, cur mihi sera venis?” Tu tamen amisso non numquam flebis amico: Fas est præteritos semper amare viros. Testis, cui niveum quondam percussit Adonim Venantem Idalio vertice durus aper: Illis formosum jacuisse paludibus, illuc Diceris effusa tu Venus isse coma. Sed frustra mutos revocabis, Cynthia, Manes: Nam mea qui poterunt ossa minuta loqui?

II.XIV

Non ita Dardanio gavisus Atrida triumpho est, Cum caderent magnæ Laomedontis opes, Nec sic errore exacto lætatus Ulixes, Cum tetigit caræ litora Dulichiæ, Nec sic Electre, salvum cum aspexit Oresten, Cujus falsa tenens fleverat ossa soror, Nec sic incolumem Minois Thesea vidit, Dædalium lino cum duce rexit iter; Quanta ego præterita collegi gaudia nocte: Inmortalis ero, si altera talis erit. At dum demissis supplex cervicibus ibam, Dicebar sicco vilior esse lacu. Nec mihi jam fastus opponere quærit iniquos, Nec mihi ploranti lenta sedere potest. Atque utinam non tam sero mihi nota fuisset Conditio! Cineri nunc medicina datur. Ante pedes cæcis lucebat semita nobis: Scilicet insano nemo in amore videt. Hoc sensi prodesse magis: contemnite, amantes: Sic hodie veniet, si qua negavit heri. Pulsabant alii frustra dominamque vocabant: Mecum habuit positum lenta puella caput. Hæc mihi devictis potior victoria Parthis, Hæc spolia, hæc reges, hæc mihi currus erunt. Magna ego dona tua figam, Cytherea, columna, Taleque sub nostro nomine carmen erit: HAS PONO ANTE TUAS TIBI, DIVA, PROPERTIUS ÆDES EXUVIAS, TOTA NOCTE RECEPTUS AMANS. Nunc ad te, mea lux, veniat mea litore navis Servata! An mediis sidat onusta vadis? Quod si forte aliqua nobis mutabere culpa, Vestibulum jaceam mortuus ante tuum.

II.XV

O me felicem! O nox mihi candida! Et o tu Lectule deliciis facte beate meis! Quam multa apposita narramus verba lucerna, Quantaque sublato lumine rixa fuit! Nam modo nudatis mecum est luctata papillis, Interdum tunica duxit operta moram. Illa meos somno lapsos patefecit ocellos Ore suo, et dixit: “Siccine, lente, jaces?” Quam vario amplexu mutamus bracchia! Quantum Oscula sunt labris nostra morata tuis! Non juvat in cæco Venerem corrumpere motu: Si nescis, oculi sunt in amore duces. Ipse Paris nuda fertur periisse Lacæna, Cum Menelæo surgeret e thalamo: Nudus et Endymion Phœbi cepisse sororem Dicitur et nudæ concubuisse deæ. Quod si pertendens animo vestita cubaris, Scissa veste meas experiere manus: Quin etiam, si me ulterius provexerit ira, Ostendes matri bracchia læsa tuæ. Necdum inclinatæ prohibent te ludere mammæ: Viderit hæc, si quam jam peperisse pudet. Dum nos fata sinunt, oculos satiemus amore: Nox tibi longa venit, nec reditura dies. Atque utinam hærentes sic nos vincire catena Velles, ut numquam solveret ulla dies! Exemplo junctæ tibi sint in amore columbæ, Masculus et totum femina coniugium. Errat, qui finem vesani quærit amoris: Verus amor nullum novit habere modum. Terra prius falso partu deludet arantes, Et citius nigros Sol agitabit equos, Fluminaque ad caput incipient revocare liquores, Aridus et sicco gurgite piscis erit, Quam possim nostros alio transferre dolores: Hujus ero vivus, mortuus hujus ero. Quod mihi si secum tales concedere noctes Illa velit, vitæ longus et annus erit: Si dabit hæc multas, fiam immortalis in illis. Nocte una quivis vel deus esse potest. Qualem si cuncti cuperent decurrere vitam Et pressi multo membra jacere mero, Non ferrum crudele neque esset bellica navis, Nec nostra Actiacum verteret ossa mare, Nec totiens propriis circum oppugnata triumphis Lassa foret crines solvere Roma suos. Hæc certe merito poterunt laudare minores: Læserunt nullos pocula nostra deos. Tu modo, dum lucet, fructum ne desere vitæ: Omnia si dederis oscula, pauca dabis. Ac veluti folia arentes liquere corollas, Quæ passim calathis strata natare vides, Sic nobis, qui nunc magnum speramus amantes, Forsitan includet crastina fata dies.

II.XVI

Prætor ab Illyricis venit modo, Cynthia, terris, Maxima præda tibi, maxima cura mihi. Non potuit saxo vitam posuisse Cerauno? Ah Neptune, tibi qualia dona darem! Nunc sine me plena fiunt convivia mensa, Nunc sine me tota janua nocte patet. Quare, si sapis, oblatas ne desere messes, Et stolidum pleno vellere carpe pecus: Deinde, ubi consumpto restabit munere pauper, Dic alias iterum naviget Illyrias. Cynthia non sequitur fasces, nec curat honores: Semper amatorum ponderat illa sinus. At tu nunc nostro, Venus, o succurre dolori, Rumpat ut assiduis membra libidinibus. Ergo muneribus quivis mercatur amorem? Juppiter, indigna merce puella perit. Semper in Oceanum mittit me quærere gemmas, Et jubet ex ipsa tollere dona Tyro. Atque utinam Romæ nemo esset dives, et ipse Straminea posset dux habitare casa! Numquam venales essent ad munus amicæ, Atque una fieret cana puella domo. Non quia septenas noctes seiuncta cubaris, Candida tam fœdo brachia fusa viro, Non quia peccaris, testor te, sed quia vulgo Formosis levitas semper amica fuit. Barbarus excussis agitat vestigia lumbis, Et subito felix nunc mea regna tenet. Aspice, quid donis Eriphyla invenit amaris, Arserit et quantis nupta Creusa malis. Nullane sedabit nostros injuria fletus? An dolor hic vitiis nescit abesse tuis? Tot jam abiere dies, cum me nec cura theatri Nec tetigit Campi, nec mea Musa juvat. At pudeat certe, pudeat; Nisi forte, quod aiunt, Turpis amor surdis auribus esse solet. Cerne ducem, modo qui fremitu complevit inani Actia damnatis æquora militibus. Hunc infamis amor versis dare terga carinis Jussit et extremo quærere in orbe fugam. Cæsaris hæc virtus et gloria Cæsaris hæc est: Illa, qua vicit, condidit arma manu. Sed quascumque tibi vestes, quoscumque smaragdos Quosve dedit flavo lumine chrysolithos, Hæc videam rapidas in vanum ferre procellas, Quæ tibi terra, velim, quæ tibi fiat aqua. Non semper placidus periuros ridet amantes Juppiter et surda negligit aure preces. Vidistis toto sonitus percurrere cælo, Fulminaque ætheria desiluisse domo. Non hæc Pleiades faciunt neque aquosus Orion, Nec sic de nihilo fulminis ira cadit: Periuras tunc ille solet punire puellas, Deceptus quoniam flevit et ipse deus. Quare ne tibi sit tanti Sidonia vestis, Ut timeas, quotiens nubilus Auster erit.

II.XVII

Mentiri noctem, promissis ducere amantem, Hoc erit infectas sanguine habere manus. Horum ego sum vates, quotiens desertus amaras Explevi noctes, fractus utroque toro. Vel tu Tantalea moveare ad flumina sorte, Ut liquor arenti fallat ab ore sitim, Vel tu Sisyphios licet admirere labores, Difficile ut toto monte volutet onus: Durius in terris nihil est quod vivat amante, Nec, modo si sapias, quod minus esse velis. Quem modo felicem invidia admirante ferebant, Nunc decimo admittor vix ego quoque die. Nec juvat in triviis sicca requiescere luna, Aut per rimosas mittere verba fores. Nunc jacere e duro corpus licet, impia, saxo, Sumere et in nostras trita venena manus. Quod quamvis ita sit, dominam mutare cavebo. Tum flebit, cum in me senserit esse fidem.

II.XVIII

“Assiduæ multis odium peperere querelæ: Frangitur in tacito femina sæpe viro. Si quid vidisti, semper vidisse negato: Aut si quid doluit forte, dolere nega.” Quid si jam canis ætas mea candeat annis, Et faciat scissas languida ruga genas? At non Tithoni spernens Aurora senectam Desertum Eoa passa jacere domo est. Illum ad vicinos cum amplexa quiesceret Indos, Maturos iterum est questa redire dies. Illum sæpe suis decedens fovit in undis, Quam prius adjunctos sedula lavit equos. Illa deos currum conscendens dixit iniquos, Invitum et terris præstitit officium; Cui majora senis Tithoni gaudia vivi Quam gravis amisso Memnone luctus erat. Cum sene non puduit talem dormire puellam Et canæ totiens oscula ferre comæ: At tu etiam juvenem odisti me, perfida, cum sis Ipsa anus haud longa curva futura die. Quin ego deminuo curam, quod sæpe Cupido Huic malus esse solet, cui bonus ante fuit. Nunc etiam infectos demens imitare Britannos, Ludis et externo tincta nitore caput? Ut natura dedit, sic omnis recta figura est: Turpis Romano Belgicus ore color. Illi sub terris fiant mala multa puellæ, Quæ mentita suas vertit inepta comas! De me, mi certe poteris formosa videri: Mi formosa satis, si modo sæpe venis. An si cæruleo quædam sua tempora fuco Tinxerit, idcirco cærula forma bona est? Cum tibi nec frater nec sit tibi filius ullus, Frater ego et tibi sim filius unus ego. Ipse tuus semper tibi sit custodia lectus, Nec nimis ornata fronte sedere velis. Credam ego narranti — noli committere — famæ: Et terram rumor transilit et maria.

II.XIX

Etsi me invito discedis, Cynthia, Roma, Lætor quod sine me devia rura coles. Nullus erit castis juvenis corruptor in agris, Qui te blanditiis non sinat esse probam. Nulla neque ante tuas orietur rixa fenestras, Nec tibi clamatæ somnus amarus erit. Sola eris et solos spectabis, Cynthia, montes Et pecus et fines pauperis agricolæ. Illic te nulli poterunt corrumpere ludi Fanaque peccatis plurima causa tuis. Illic assidue tauros spectabis arantes Et vitem docta ponere falce comas, Atque ibi rara feres inculto tura sacello, Hædus ubi agrestis corruet ante focos, Protinus et nuda choreas imitabere sura, Omnia ab externo sint modo tuta viro. Ipse ego venabor. Jam nunc me sacra Dianæ Suscipere et Veneri ponere vota juvat. Incipiam captare feras et reddere pinu Cornua et audaces ipse monere canes; Non tamen ut vastos ausim tentare leones Aut celer agrestes comminus ire sues: Hæc igitur mihi sit lepores audacia molles Excipere et stricto figere avem calamo, Qua formosa suo Clitumnus flumine luco Integit, et niveos abluit unda boves. Tu quotiens aliquid conabere, vita, memento Venturum paucis me tibi Luciferis. Sic me nec solæ poterunt avertere silvæ, Nec vaga muscosis flumina fusa jugis, Quin ego in assidua mutem tua nomina lingua: Absenti nemo non nocuisse velit.

II.XX

Quid fles abducta gravius Briseide? Quid fles Anxia captiva tristius Andromacha? Quidve mea de fraude deos, insana, fatigas? Quid quereris nostram sic cecidisse fidem? Non tam nocturna volucris funesta querela Attica Cecropiis obstrepit in foliis, Nec tantum Niobe bis sex ad busta superba Sollicito lacrimas defluit a Sipylo. Me licet æratis astringant brachia nodis, Sint mea vel Danæs condita membra domo: In te ego et æratas rumpam, mea vita, catenas, Ferratam Danæs transiliamque domum. De te quodcumque ad surdas mihi dicitur aures: Tu modo ne dubita de gravitate mea. Ossa tibi juro per matris et ossa parentis, — Si fallo, cinis heu sit mihi uterque gravis!— Me tibi ad extremas mansurum, vita, tenebras: Ambos una fides auferet, una dies. Quod si nec nomen nec me tua forma teneret, Posset servitium mite tenere tuum. Septima jam plenæ deducitur orbita lunæ, Cum de me et de te compita nulla tacent: Interea nobis non numquam janua mollis, Non numquam lecti copia facta tui. Nec mihi muneribus nox ulla est empta beatis: Quicquid eram, hoc animi gratia magna tui. Cum te tam multi peterent, tu me una petisti: Possum ego naturæ non meminisse tuæ? Tum me vel tragicæ vexetis Erinnyes, et me Inferno damnes, Æace, judicio, Atque inter Tityi volucres mea pœna vagetur, Tumque ego Sisyphio saxa labore geram. Nec tu supplicibus me sis venerata tabellis: Ultima talis erit quæ mea prima fides. Hoc mihi perpetuo jus est, quod solus amator Nec cito desisto, nec temere incipio.

II.XXI

Ah quantum de me Panthi tibi pagina finxit, Tantum illi Pantho ne sit amica Venus! Sed tibi jam videor Dodona verior augur? Uxorem ille tuus pulcher amator habet. Tot noctes periere. Nihil pudet? Aspice, cantat Liber: tu nimium credula sola jaces. Et nunc inter eos tu sermo es: te ille superbus Dicit se invito sæpe fuisse domi. Dispeream, si quicquam aliud quam gloria de te Quæritur: has laudes ille maritus habet. Colchida sic hospes quondam decepit Iason: Ejecta est, tenuit namque Creusa domum. Sic a Dulichio juvene est elusa Calypso: Vidit amatorem pandere vela suum. Ah nimium faciles aurem præbere puellæ, Discite desertæ non temere esse bonæ. Huic quoque, qui restat, jam pridem quæritur alter: Experta in primo, stulta, cavere potes. Nos quocumque loco, nos omni tempore tecum Sive ægra pariter sive valente sumus.

II.XXII

Scis here mi multas pariter placuisse puellas: Scis mihi, Demophoon, multa venire mala. Nulla meis frustra lustrantur compita plantis. O nimis exitio nata theatra meo! Sive aliquis molli diducit candida gestu Brachia seu varios incinit ore modos: Interea nostri quærunt sibi vulnus ocelli, Candida non tecto pectore si qua sedet, Sive vagi crines puris in frontibus errant, Indica quos medio vertice gemma tenet. Quæ si forte aliquid vultu mihi dura negarat, Frigida de tota fronte cadebat aqua. Quæris, Demophoon, cur sim tam mollis in omnes. Quod quæris: QUARE non habet ullus amor. Cur aliquis sacris laniat sua brachia cultris Et Phrygis insanos cæditur ad numeros? Unicuique dedit vitium natura creato: Mi fortuna aliquid semper amare dedit. Me licet et Thamyræ cantoris fata sequantur, Numquam ad formosas, invide, cæcus ero. Sed tibi si exiles videor tenuatus in artus, Falleris: haud umquam est culta labore Venus. Percontere licet: sæpe est experta puella Officium tota nocte valere meum. Juppiter Alcmenæ geminas requieverat Arctos, Et cælum noctu bis sine rege fuit: Nec tamen idcirco languens ad fulmina venit. Nullus amor vires eripit ipse suas. Quid? Cum e complexu Briseidos iret Achilles, Num fugere minus Thessala tela Phryges? Quid? Ferus Andromachæ e lecto cum surgeret Hector, Bella Mycenææ non timuere rates? Ille vel hic classes poterat vel perdere muros. Hic ego Pelides, hic ferus Hector ego. Aspice uti cælo modo sol modo luna ministret: Sic etiam nobis una puella parum est. Altera me cupidis teneat foveatque lacertis, Altera si quando non sinit esse locum, Aut si forte irata meo sit facta ministro, Ut sciat esse aliam, quæ velit esse mea. Nam melius duo defendunt retinacula navim, Tutius et geminos anxia mater alit. “Aut, si es dura, nega: sin es non dura, venito. Quid juvat et nullo ponere verba loco?” Hic unus dolor est ex omnibus acer amanti, Speranti subito si qua venire negat. Quanta illum toto versant suspiria lecto, Cum recipi, quem non noverit, ille putat, Et rursus puerum quærendo audita fatigat, Quem, quæ scire timet, quærere plura jubet.

II.XXIII

Cui fuit indocti fugienda hæc semita vulgi, Ipsa petita lacu nunc mihi dulcis aqua est. Ingenuus quisquam alterius dat munera servo, Ut promissa suæ verba ferat dominæ? Et quærit totiens: “Quænam nunc porticus illam Integit?” Et “Campo quo movet illa pedes?” Deinde, ubi pertuleris, quos dicit fama, labores Herculis, ut scribat: “Muneris ecquid habes?” Cernere uti possis vultum custodis amari, Captus et immunda sæpe latere casa? Quam care semel in toto nox vertitur anno! Ah pereant, si quos janua clausa juvat! Contra, reiecto quæ libera vadit amictu, Custodum et nullo septa timore, placet, Cui sæpe immundo Sacra conteritur Via socco, Nec sinit esse moram, si quis adire velit. Differet hæc numquam, nec poscet garrula, quod te Astrictus ploret sæpe dedisse pater, Nec dicet: “Timeo: propera jam surgere, quæso: Infelix, hodie vir mihi rure venit.” Et quas Euphrates et quas mihi misit Orontes, Me juerint: nolim furta pudica tori, Libertas quoniam nulli jam restat amanti, Nullus liber erit, si quis amare volet.

II.XXIV

“Tu loqueris, cum sis jam noto fabula libro, Et tua sit toto Cynthia lecta foro?” Cui non his verbis aspergat tempora surdo Aut pudor ingenuus, aut reticendus amor? Quod si tam facilis spiraret Cynthia nobis, Non ego nequitiæ dicerer esse caput, Nec sic per totam infamis traducerer urbem, Urerer et quamvis nomine, verba darem. Quare ne tibi sit mirum me quærere viles: Parcius infamant: num tibi causa levis? Et modo pavonis caudæ flabella superbæ Et manibus dura frigus habere pila Et cupit iratum talos me poscere eburnos Quæque nitent Sacra vilia dona Via. At peream, si me ista movent dispendia: sed me Fallaci dominæ jam pudet esse jocum. Hoc erat in primis quod me gaudere jubebas? Tam te formosam non pudet esse levem? Una aut altera nox nondum est in amore peracta, Et dicor lecto jam gravis esse tuo. Me modo laudabas, et carmina nostra legebas: Ille tuus pennas tam cito vertit amor? Contendat mecum ingenio, contendat et arte, In primis una discat amare domo: Si libitum tibi erit, Lernæas pugnet ad hydras, Et tibi ab Hesperio mala dracone ferat, Tetra venena libens et naufragus ebibat undas, Et numquam pro te deneget esse miser — Quos utinam in nobis, vita, experiare labores —: Jam tibi de timidis iste protervus erit, Qui nunc se in tumidum jactando venit honorem: Discidium vobis proximus annus erit. At me non ætas mutabit tota Sibyllæ, Non labor Alcidæ, non niger ille dies. Tu mea compones et dices: “Ossa, Properti, Hæc tua sunt: heu heu tu mihi certus eras. Certus eras heu heu, quamvis nec sanguine avito Nobilis et quamvis non ita dives eras.” Nil ego non patiar: numquam me injuria mutat: Ferre ego formosam nullum onus esse puto. Credo ego non paucos ista periisse figura, Credo ego: sed multos non habuisse fidem. Parvo dilexit spatio Minoida Theseus, Phyllida Demophoon, hospes uterque malus. Jam tibi Iasonia nota est Medea carina, Et modo servato sola relicta viro. Dura est, quæ multis simulatum fingit amorem, Et se plus uni si qua parare potest. Noli nobilibus, noli conferre beatis: Vix venit, extremo qui legat ossa die. Ii tibi nos erimus: sed tu potius precor ut me Demissis plangas pectora nuda comis.

II.XXV

Unica nata meo pulcherrima cura dolori, Excludit quoniam sors mea SÆPE VENI. Ista meis fiet notissima forma libellis, Calve tua venia, pace Catulle tua. Miles depositis annosus secubat armis, Grandævique negant ducere aratra boves, Putris et in vacua requiescit navis arena, Et vetus in templo bellica parma vacat: At me ab amore tuo deducet nulla senectus, Sive ego Tithonus sive ego Nestor ero. Nonne fuit satius duro servire tyranno Et gemere in tauro, sæve Perille, tuo, Gorgonis et satius fuit obdurescere vultu, Caucasias etiam si pateremur aves? Sed tamen obsistam. Teritur rubigine mucro Ferreus et parvo sæpe liquore silex: At nullo dominæ teritur sub limine amor, qui Restat et immerita sustinet aure minas. Ultro contemptus rogat, et peccasse fatetur Læsus, et invitis ipse redit pedibus. Tu quoque, qui pleno fastus assumis amore, Credule, nulla diu femina pondus habet. An quisquam in mediis persolvit vota procellis, Cum sæpe in portu fracta carina natet? Aut prius infecto deposcit præmia cursu, Septima quam metam triverit ante rota? Mendaces ludunt flatus in amore secundi. Si qua venit sero, magna ruina venit. Tu tamen interea, quamvis te diligat illa, In tacito cohibe gaudia clausa sinu: Namque in amore suo semper sua maxima cuique Nescio quo pacto verba nocere solent. Quamvis te persæpe vocet, semel ire memento: Invidiam quod habet, non solet esse diu. At si sæcla forent antiquis grata puellis, Essem ego quod nunc tu: tempore vincor ego. Non tamen ista meos mutabunt sæcula mores: Unusquisque sua noverit ire via. At vos, qui officia in multos revocatis amores, Quantum sic cruciat lumina vestra dolor! Vidistis pleno teneram candore puellam, Vidistis fusco: ducit uterque color. Vidistis quandam Argiva prodire figura, Vidistis nostras: utraque forma rapit. Illaque plebeio vel sit sandicis amictu: Hæc atque illa mali vulneris una via est; Cum satis una tuis insomnia portet ocellis, Una sit est cuivis femina multa mala.

II.XXVI

Vidi te in somnis fracta, mea vita, carina Ionio lassas ducere rore manus, Et quæcumque in me fueras mentita fateri, Nec jam humore graves tollere posse comas, Qualem purpureis agitatam fluctibus Hellen, Aurea quam molli tergore vexit ovis. Quam timui, ne forte tuum mare nomen haberet, Atque tua labens navita fleret aqua! Quæ tum ego Neptuno, quæ tum cum Castore fratri, Quæque tibi excepi, jam dea Leucothœ! At tu vix primas extollens gurgite palmas Sæpe meum nomen jam peritura vocas. Quod si forte tuos vidisset Glaucus ocellos, Esses Ionii facta puella maris, Et tibi ob invidiam Nereides increpitarent, Candida Nesæe, cærula Cymothœ. Sed tibi subsidio delphinum currere vidi, Qui, puto, Arioniam vexerat ante lyram. Jamque ego conabar summo me mittere saxo, Cum mihi discussit talia visa metus. Nunc admirentur quod tam mihi pulchra puella Serviat, et tota dicar in urbe potens. Non, si Cambysæ redeant et flumina Crœsi, Dicat: “De nostro surge, poeta, toro.” Nam mea cum recitat, dicit se odisse beatos: Carmina tam sancte nulla puella colit. Multum in amore fides, multum constantia prodest: Qui dare multa potest, multa et amare potest. Seu mare per longum mea cogitet ire puella, Hanc sequar, et fidos una aget aura duos. Unum litus erit sopitis unaque tecto Arbor, et ex una sæpe bibemus aqua, Et tabula una duos poterit componere amantes, Prora cubile mihi seu mihi puppis erit. Omnia perpetiar: sævus licet urgeat Eurus, Velaque in incertum frigidus Auster agat, Quotcumque et venti miserum vexastis Ulixen Et Danaum Euboico litore mille rates, Et qui movistis duo litora, cum rudis Argus Dux erat ignoto missa columba mari. Illa meis tantum non umquam desit ocellis, Incendat navem Juppiter ipse licet. Certe isdem nudi pariter jactabimur oris: Me licet unda ferat, te modo terra tegat. Sed non Neptunus tanto crudelis amori, Neptunus fratri par in amore Jovi. Testis Amymone, latices dum ferret, in Argis Compressa, et Lerne pulsa tridente palus. Jam deus amplexu votum persolvit: at illi Aurea divinas urna profudit aquas. Crudelem et Boream rapta Orithyia negavit: Hic deus et terras et maria alta domat. Crede mihi, nobis mitescet Scylla, nec umquam Alternante vorans vasta Charybdis aqua. Ipsaque sidera erunt nullis obscura tenebris, Purus et Orion, purus et Hædus erit. Quod mihi si ponenda tuo sit corpore vita, Exitus hic nobis non inhonestus erit.

II.XXVII

At vos incertam, mortales, funeris horam Quæritis, et qua sit mors aditura via: Quæritis et cælo Phœnicum inventa sereno, Quæ sit stella homini commoda quæque mala. Seu pedibus Parthos sequitur seu classe Britannos, Et maris et terræ cæca pericla viæ: Rursus et obiectum fletis capiti esse tumultum, Cum Mavors dubias miscet utrimque manus: Præterea domibus flammam domibusque ruinas, Neu subeant labris pocula nigra tuis! Solus amans novit, quando periturus et a qua Morte, neque hic Boreæ flabra neque arma timet. Jam licet et Stygia sedeat sub arundine remex, Cernat et infernæ tristia vela ratis: Si modo damnatum revocaverit aura puellæ, Concessum nulla lege redibit iter.

II.XXVIII

Juppiter, affectæ tandem miserere puellæ: Tam formosa tuum mortua crimen erit. Venit enim tempus, quo torridus æstuat ær, Incipit et sicco fervere terra Cane. Sed non tam ardoris culpa est neque crimina cæli, Quam totiens sanctos non habuisse deos. Hoc perdit miseras, hoc perdidit ante puellas: Quicquid jurarunt, ventus et unda rapit. Num sibi collatam doluit Venus ipsa paremque? Præ se formosis invidiosa dea est. An contempta tibi Junonis templa Pelasgæ, Palladis aut oculos ausa negare bonos? Semper, formosæ, non nostis parcere verbis: Hoc tibi lingua nocens, hoc tibi forma dedit. Sed tibi vexatæ per multa pericula vitæ Extremo veniet mollior hora die. Io versa caput primos mugiverat annos: Nunc dea, quæ Nili flumina vacca bibit. Ino etiam prima terris ætate vagata est: Hanc miser implorat navita Leucothœn. Andromede monstris fuerat devota marinis: Hæc eadem Persei nobilis uxor erat. Callisto Arcadios erraverat ursa per agros: Hæc nocturna suo sidere vela regit. Quod si forte tibi properarint fata quietem, Illa sepulturæ fata beata tuæ. Narrabis Semelæ, quo sit formosa periclo: Credet et illa, suo docta puella malo: Et tibi Mæonias inter heroidas omnis Primus erit nulla non tribuente locus. Nunc, utcumque potes, fato gere saucia morem: Et deus et durus vertitur ipse dies. Hoc tibi vel poterit, conjunx, ignoscere Juno: Frangitur et Juno, si qua puella perit. Deficiunt magico torti sub carmine rhombi, Et jacet extincto laurus adusta foco, Et jam Luna negat totiens descendere cælo, Nigraque funestum concinit omen avis. Una ratis fati nostros portabit amores Cærula ad infernos velificata lacus. Si non unius, quæso, miserere duorum. Vivam, si vivet: si cadet illa, cadam. Pro quibus optatis sacro me carmine damno: Scribam ego: PER MAGNUM SALVA PUELLA JOVEM. Ante tuosque pedes illa ipsa adoperta sedebit, Narrabitque sedens longa pericla sua. Hæc tua, Persephone, maneat clementia, nec tu, Persephones conjunx, sævior esse velis. Sunt apud infernos tot milia formosarum: Pulchra sit in superis, si licet, una locis. Vobiscum est Iope, vobiscum candida Tyro, Vobiscum Europe, nec proba Pasiphæ, Et quot Eoa tulit vetus et quot Achaia formas, Phœbei et muri diruta regna senis: Et quæcumque erat in numero Romana puella, Occidit: has omnis ignis avarus habet. Nec forma æternum aut cuiquam est fortuna perennis: Longius aut propius mors sua quemque manet. Tu quoniam es, mea lux, magno dimissa periclo, Munera Dianæ debita redde choros, Redde etiam excubias divæ nunc, ante juvencæ, Votivas noctes et mihi solve decem.

II.XXIX

Extrema, mea lux, cum potus nocte vagarer, Nec me servorum duceret ulla manus, Obvia nescio quot pueri mihi turba minuta Venerat:— hos vetuit me numerare timor —, Quorum alii faculas, alii retinere sagittas, Pars etiam visa est vincla parare mihi. Sed nudi fuerant. Quorum lascivior unus, “Arripite hunc”, inquit, “nam bene nostis eum. Hic erat, hunc mulier nobis irata locavit.” Dixit, et in collo jam mihi nodus erat. Hic alter jubet in medium propellere, at alter: “Intereat, qui nos non putat esse deos! Hæc te non meritum totas expectat in horas: At tu nescio quas quæris, inepte, fores. Quæ cum Sidoniæ nocturna ligamina mitræ Solverit, atque oculos moverit illa graves, Afflabunt tibi non Arabum de gramine odores, Sed quos ipse suis fecit Amor manibus. Parcite jam, fratres: jam certos spondet amores, Et jam ad mandatam venimus ecce domum.” Atque ita me iniecto duxerunt rursus amictu: “I nunc, et noctes disce manere domi.” Mane erat, et volui, si sola quiesceret illa, Visere: et in lecto Cynthia sola fuit. Obstupui: non illa mihi formosior umquam Visa, neque, ostrina cum fuit in tunica, Ibat et hinc castæ narratum somnia Vestæ, Neu sibi neve mihi quæ nocitura forent, Talis visa mihi somno dimissa recenti. Heu quantum per se candida forma valet! “Quo tu matutinus” ait “speculator amicæ? Me similem vestris moribus esse putas? Non ego tam facilis: sat erit mihi cognitus unus, Vel tu vel si quis verior esse potest. Apparent non ulla toro vestigia presso, Signa voluptatis, nec jacuisse duos. Aspice, ut in toto nullus mihi corpore surgat Spiritus, admisso notus adulterio.” Dixit, et opposita propellens savia dextra Prosilit in laxa nixa pedem solea. Sic ego tam sancti custos recludor amoris. Ex illo felix nox mihi nulla fuit.

II.XXX

Quo fugis ah demens? Nulla est fuga. Tu licet usque Ad Tanain fugias: usque sequetur Amor. Non si Pegaseo vecteris in ære dorso, Nec tibi si Persei moverit ala pedes, Vel si te sectæ rapiant talaribus auræ: Nil tibi Mercurii proderit alta via. Instat semper Amor supra caput: instat amanti, Et gravis ipse super libera colla sedet. Excubat ille acer custos et tollere numquam Te patietur humo lumina capta semel. Et jam si pecces, deus exorabilis ille est, Si modo præsentis viderit esse preces. Ista senes licet accusent convivia duri: Nos modo propositum, vita, teramus iter. Illorum antiquis onerentur legibus aures: Hic locus est, in quo, tibia docta, sones, Quæ non jure vado Mæandri jacta natasti, Turpia cum faceret Palladis ora tumor. Nunc jam, dure, paras Phrygias nunc ire per undas Et petere Hyrcani litora nauta maris, Spargere et alterna communes cæde Penates Et ferre ad patrios præmia dira Lares! Una contentum pudeat me vivere amica? Hoc si crimen erit, crimen Amoris erit: Mi nemo obiiciat. Libeat tibi, Cynthia, mecum Roscida muscosis antra tenere jugis. Illic aspicies scopulis hærere sorores, Et canere antiqui dulcia furta Jovis, Ut Semela est combustus, ut est deperditus Io, Denique ut ad Troiæ tecta volarit avis. Quod si nemo extat, qui vicerit Alitis arma, Communis culpæ cur reus unus agor? Nec tu Virginibus reverentia moveris ora: Hic quoque non nescit quid sit amare chorus, Si tamen Œagri quædam compressa figura Bistoniis olim rupibus accubuit. Hic ubi me prima statuent in parte choreæ, Et medius docta cuspide Bacchus erit, Tum capiti sacros patiar pendere corymbos: Nam sine te nostrum non valet ingenium.

II.XXXI

Quæris, cur veniam tibi tardior. Aurea Phœbi Porticus a magno Cæsare aperta fuit. Tota erat in speciem Pœnis digesta columnis, Inter quas Danai femina turba senis. Tum medium claro surgebat marmore templum, Et patria Phœbo carius Ortygia. Et duo Solis erant supra fastigia currus, Et valvæ, Libyci nobile dentis opus, Altera deiectos Parnasi vertice Gallos, Altera mærebat funera Tantalidos. Deinde inter matrem deus ipse interque sororem Pythius in longa carmina veste sonat. Hic equidem Phœbo visus mihi pulchrior ipso Marmoreus tacita carmen hiare lyra, Atque aram circum steterant armenta Myronis Quattuor artificis, vivida signa, boves.

II.XXXII

Qui videt, is peccat: qui te non viderit ergo Non cupiet: facti crimina lumen habet. Nam quid Prænesti dubias, o Cynthia, sortes, Quid petis Ææi mœnia Telegoni? Curve te in Herculeum deportant esseda Tibur? Appia cur totiens te via ducit anus? Hoc utinam spatiere loco, quodcumque vacabis, Cynthia! Sed tibi me credere turba vetat, Cum videt accensis devotam currere tædis In nemus et Triviæ lumina ferre deæ. Scilicet umbrosis sordet Pompeia columnis Porticus aulæis nobilis Attalicis, Et creber platanis pariter surgentibus ordo, Flumina sopito quæque Marone cadunt, Et leviter lymphis tota crepitantibus urbe Cum subito Triton ore recondit aquam. Falleris, ista tui furtum via monstrat amoris: Non urbem, demens, lumina nostra fugis: Nil agis, insidias in me componis inanes, Tendis iners docto retia nota mihi. Sed de me minus est: famæ jactura pudicæ Tanta tibi miseræ, quanta mereris, erit. Nuper enim de te nostras me lædit ad aures Rumor et in tota non bonus urbe fuit. Sed tu non debes inimicæ credere linguæ: Semper formosis fabula pœna fuit. Non tua deprenso damnata est fama veneno: Testis eris puras, Phœbe, videre manus: Sin autem longo nox una aut altera lusu Consumpta est, non me crimina parva movent. Tyndaris externo patriam mutavit amore, Et sine decreto viva reducta domum est. Ipsa Venus, quamvis corrupta libidine Martis, Non minus in cælo semper honesta fuit, Quamvis Ida Parim pastorem dicat amasse Atque inter pecudes accubuisse deam. Hoc et Hamadryadum spectavit turba sororum, Silenique senes, et pater ipse chori, Cum quibus Idæo legisti poma sub antro, Supposita excipiens Naica dona manu. An quisquam in tanto stuprorum examine quærit: Cur hæc tam dives? Quis dedit? Unde dedit? O nimium nostro felicem tempore Romam, Si contra mores una puella facit! Hæc eadem ante illam impune et Lesbia fecit: Quæ sequitur, certe est invidiosa minus. Qui quærit Tatios veteres durosque Sabinos, Hic posuit nostra nuper in urbe pedem. Tu prius et fluctus poteris siccare marinos, Altaque mortali deligere astra manu, Quam facere ut nostræ nolint peccare puellæ. Hic mos Saturno regna tenente fuit, Et cum Deucalionis aquæ fluxere per orbem, Et post antiquas Deucalionis aquas. Dic mihi, quis potuit lectum servare pudicum, Quæ dea cum solo vivere sola deo? Uxorem quondam magni Minois, ut aiunt, Corrupit torvi candida forma bovis. Nec minus ærato Danæ circumdata muro Non potuit magno casta negare Jovi. Quod si tu Graias tuque es mirata Latinas, Semper vive meo libera judicio.

II.XXXIII

Tristia jam redeunt iterum sollemnia nobis: Cynthia jam noctes est operata decem. Atque utinam pereat, Nilo quæ sacra tepente Misit matronis Inachis Ausoniis! Quæ dea tam cupidos totiens divisit amantes, Quæcumque illa fuit, semper amara fuit. Tu certe Jovis occultis in amoribus, Io, Sensisti, multas quid sit inire vias, Cum te jussit habere puellam cornua Juno Et pecoris duro perdere verba sono. Ah quotiens quernis læsisti frondibus ora! Mansisti stabulis abdita pasta tuis! An, quoniam agrestem detraxit ab ore figuram Juppiter, idcirco facta superba dea es? An tibi non satis est fuscis Ægyptus alumnis? Cur tibi tam longa Roma petita via est? Quidve tibi prodest viduas dormire puellas? Sed tibi, crede mihi, cornua rursus erunt, Aut nos e nostra te, sæva, fugabimus urbe: Cum Tiberi Nilo gratia nulla fuit. At tu, quæ nostro nimium placata dolore es, Noctibus his vacui ter faciamus iter. Non audis, et verba sinis mea ludere, cum jam Flectant Icarii sidera tarda boves. Lenta bibis: mediæ nequeunt te frangere noctes. An nondum est talos mittere lassa manus? Ah pereat, quicumque meracas repperit uvas, Corrupitque bonas nectare primus aquas! Icare, Cecropiis merito jugulate colonis, Pampineus nosti quam sit amarus odor. Tu quoque o Eurytion vino Centaure peristi, Nec non Ismario tu, Polypheme, mero. Vino forma perit, vino corrumpitur ætas, Vino sæpe suum nescit amica virum. Me miserum, ut multo nihil est mutata Lyæo! Jam bibe: formosa es: nil tibi vina nocent, Cum tua præpendent demissa in pocula serta, Et mea deducta carmina voce legis. Largius effuso madeat tibi mensa Falerno, Spumet et aurato mollius in calice. Nulla tamen lecto recipit se sola libenter: Est quiddam quod vos quærere cogat Amor. Semper in absentes felicior æstus amantes: Elevat assiduos copia longa viros.

II.XXXIV

Cur quisquam faciem dominæ jam credit amori? Sic erepta mihi pæne puella mea est. Expertus dico, nemo est in amore fidelis: Formosam raro non sibi quisque petit. Polluit ille deus cognatos, solvit amicos, Et bene concordes tristia ad arma vocat. Hospes in hospitium Menelao venit adulter: Colchis et ignotum nonne secuta virum est? Lynceu, tune meam potuisti, perfide, curam Tangere? Nonne tuæ tum cecidere manus? Quid si non constans illa et tam certa fuisset? Posses in tanto vivere flagitio? Tu mihi vel ferro pectus vel perde veneno A domina tantum te modo tolle mea. Te socium vitæ, te corporis esse licebit: Te dominum admitto rebus, amice, meis: Lecto te solum, lecto te deprecor uno. Rivalem possum non ego ferre Jovem. Ipse meas solus, quod nil est, æmulor umbras, Stultus, quod stulto sæpe timore tremo. Una tamen causa est, qua crimina tanta remitto, Errabant multo quod tua verba mero. Sed numquam vitæ fallet me ruga severæ: Omnes jam norunt, quam sit amare bonum. Lynceus ipse meus seros insanit amores. Solum te nostros lætor adire deos. Quid tua Socraticis tibi nunc sapientia libris Proderit aut rerum dicere posse vias? Aut quid Erechthei tibi prosunt carmina lecta? Nil juvat in magno vester amore senex. Tu satius Musis meliorem imitere Philetam Et non inflati somnia Callimachi. Nam cursus licet Ætoli referas Acheloi, Fluxerit ut magno fractus amore liquor, Atque etiam ut Phrygio fallax Mæandria campo Errat et ipsa suas decipit unda vias, Qualis et Adrasti fuerit vocalis Arion Tristis ad Archemori funera victor equus: Amphiarææ haud prosunt tibi fata quadrigæ, Aut Capanei magno grata ruina Jovi. Desine et Æschyleo componere verba cothurno, Desine, et ad molles membra resolve choros! Incipe jam angusto versus includere torno, Inque tuos ignes, dure poeta, veni. Tu non Antimacho, non tutior ibis Homero: Despicit et magnos recta puella deos. Sed non ante gravi taurus succumbit aratro, Cornua quam validis hæserit in laqueis, Nec tu tam duros per te patieris amores: Trux tamen a nobis ante domandus eris. Harum nulla solet rationem quærere mundi, Nec cur fraternis Luna laboret equis, Nec si post Stygias aliquis sedet arbiter undas, Nec si consulto fulmina missa tonent. Aspice me, cui parva domi fortuna relicta est, Nullus et antiquo Marte triumphus avi, Ut regnem mixtas inter conviva puellas Hoc ego, quo tibi nunc elevor, ingenio. Me juvet hesternis positum languere corollis, Quem tetigit jactu certus ad ossa deus, Actia Virgilium custodis litora Phœbi, Cæsaris et fortes dicere posse rates, Qui nunc Æneæ Trojani suscitat arma Jactaque Lavinis mœnia litoribus. Cedite Romani scriptores, cedite Graii: Nescio quid majus nascitur Iliade. Tu canis umbrosi subter pineta Galæsi Thyrsin et attritis Daphnin arundinibus, Utque decem possint corrumpere mala puellas, Missus et impressis hædus ab uberibus. Felix, qui viles pomis mercaris amores! Huic licet ingratæ Tityrus ipse canat. Felix intactum Corydon qui tentat Alexin Agricolæ domini carpere delicias! Quamvis ille sua lassus requiescat avena, Laudatur facilis inter Hamadryadas. Tu canis Ascræi veteris præcepta poetæ, Quo seges in campo, quo viret uva jugo. Tale facis carmen, docta testudine quale Cynthius impositis temperat articulis. Non tamen hæc ulli venient ingrata legenti, Sive in amore rudis sive peritus erit. Nec minor his animis, aut, si minor, ore canorus Anseris indocto carmine cessit olor. Hæc quoque perfecto ludebat Iasone Varro, Varro Leucadiæ maxima flamma suæ. Hæc quoque lascivi cantarunt scripta Catulli, Lesbia quis ipsa notior est Helena. Hæc etiam docti confessa est pagina Calvi, Cum caneret miseræ funera Quintiliæ. Et modo formosa quam multa Lycoride Gallus Mortuus inferna vulnera lavit aqua! Cynthia quin etiam versu laudata Properti, Hos inter si me ponere Fama volet.

Liber III

III.I III.II III.III III.IV III.V III.VI III.VII III.VIII III.IX III.X III.XI III.XII III.XIII III.XIV III.XV III.XVI III.XVII III.XVIII III.XIX III.XX III.XXI III.XXII III.XXIII III.XXIV III.XXV

III.I

Callimachi Manes et Coi sacra Philetæ, In vestrum, quæso, me sinite ire nemus. Primus ego ingredior puro de fonte sacerdos Itala per Graios orgia ferre choros. Dicite, quo pariter carmen tenuastis in antro? Quove pede ingressi? Quamve bibistis aquam? Ah valeat, Phœbum quicumque moratur in armis! Exactus tenui pumice versus eat, Quo me Fama levat terra sublimis, et a me Nata coronatis Musa triumphat equis, Et mecum in curru parvi vectantur Amores, Scriptorumque meas turba secuta rotas. Quid frustra missis in me certatis habenis? Non datur ad Musas currere lata via. Multi, Roma, tuas laudes annalibus addent, Qui finem imperii Bactra futura canent: Sed, quod pace legas, opus hoc de monte sororum Detulit intacta pagina nostra via. Mollia, Pegasides, vestro date serta poetæ: Non faciet capiti dura corona meo. At mihi quod vivo detraxerit invida turba, Post obitum duplici fenore reddet Honos. Omnia post obitum fingit majora vetustas: Majus ab exequiis nomen in ora venit. Nam quis equo pulsas abiegno nosceret arces, Fluminaque Hæmonio cominus isse viro, Idæum Simœnta Jovis cunabula parvi, Hectora per campos ter maculasse rotas? Deiphobumque Helenumque et Pulydamantas in armis? Qualemcumque Parin vix sua nosset humus. Exiguo sermone fores nunc, Ilion et tu Troja bis Œtæi numine capta dei. Nec non ille tui casus memorator Homerus Posteritate suum crescere sensit opus. Meque inter seros laudabit Roma nepotes: Illum post cineres auguror ipse diem. Ne mea contempto lapis indicet ossa sepulcro Provisum est Lycio vota probante deo. Carminis interea nostri redeamus in orbem, Gaudeat ut solito tacta puella sono.

III.II

Orphea detinuisse feras et concita dicunt Flumina Threicia sustinuisse lyra: Saxa Cithæronis Thebas agitata per artem Sponte sua in muri membra coisse ferunt: Quin etiam, Polypheme, fera Galatea sub Ætna Ad tua rorantes carmina flexit equos: Miremur, nobis et Baccho et Apolline dextro, Turba puellarum si mea verba colit? Quod non Tænariis domus est mihi fulta columnis, Nec camera auratas inter eburna trabes, Nec mea Phæacas æquant pomaria silvas, Non operosa rigat Marcius antra liquor: At Musæ comites, et carmina cara legenti, Et defessa choris Calliopea meis. Fortunata, meo si qua est celebrata libello! Carmina erunt formæ tot monimenta tuæ. Nam neque pyramidum sumptus ad sidera ducti, Nec Jovis Elei cælum imitata domus, Nec Mausolei dives fortuna sepulcri Mortis ab extrema condicione vacant. Aut illis flamma aut imber subducet honores, Annorum aut ictu pondera victa ruent. At non ingenio quæsitum nomen ab ævo Excidet: ingenio stat sine morte decus.

III.III

Visus eram molli recubans Heliconis in umbra, Bellerophontei qua fluit humor equi, Reges, Alba, tuos et regum facta tuorum, Tantum operis, nervis hiscere posse meis, Parvaque tam magnis admoram fontibus ora, Unde pater sitiens Ennius ante bibit, Et cecinit Curios fratres et Horatia pila, Regiaque Æmilia vecta tropæa rate, Victricesque moras Fabii pugnamque sinistram Cannensem et versos ad pia vota deos, Hannibalemque Lares Romana sede fugantes, Anseris et tutum voce fuisse Jovem: Cum me Castalia speculans ex arbore Phœbus Sic ait, aurata nixus ad antra lyra. “Quid tibi cum tali, demens, est ilumine? Quis te Carminis heroi tangere jussit opus? Non hic ulla tibi speranda est fama, Properti: Mollia sunt parvis prata terenda rotis, Ut tuus in scamno jactetur sæpe libellus, Quem legat expectans sola puella virum. Cur tua præscripto sevecta est pagina gyro? Non est ingenii cymba gravanda tui. Alter remus aquas, alter tibi radat arenas: Tutus eris: medio maxima turba mari est.” Dixerat, et plectro sedem mihi monstrat eburno, Qua nova muscoso semita facta solo est. Hic erat affixis viridis spelunca lapillis, Pendebantque cavis tympana pumicibus. Ergo Musarum et Sileni patris imago Fictilis, et calami, Pan Tegeæe, tui, Et Veneris dominæ volucres, mea turba, columbæ Tingunt Gorgoneo punica rostra lacu, Diversæque novem sortitæ rura puellæ Exercent teneras in sua dona manus. Hæc hederas legit in thyrsos, hæc carmina nervis Aptat, at illa manu texit utraque rosam. E quarum numero me contigit una dearum: Ut reor a facie, Calliopea fuit: “Contentus niveis semper vectabere cycnis, Nec te fortis equi ducet ad arma sonus. Nil tibi sit rauco præconia classica cornu Flare, nec Aonium cingere Marte nemus, Aut quibus in campis Mariano prælia signo Stent et Teutonicas Roma refringat opes, Barbarus aut Suevo perfusus sanguine Rhenus Saucia mærenti corpora vectet aqua. Quippe coronatos alienum ad limen amantes Nocturnæque canes ebria signa fugæ, Ut per te clausas sciat excantare puellas, Qui volet austeros arte ferire viros.” Talia Calliope, lymphisque a fonte petitis Ora Philetæa nostra rigavit aqua.

III.IV

Arma Deus Cæsar dites meditatur ad Indos, Et freta gemmiferi findere classe maris. Magna, viri, merces. Parat ultima terra triumphos: Tigris et Euphrates sub tua jura fluent: Sera, sed Ausoniis veniet provincia virgis: Adsuescent Latio Partha tropæa Jovi. Ite agite, expertæ bello date lintea proræ, Et solitum armigeri ducite munus equi. Omina fausta cano. Crassos clademque piate: Ite et Romanæ consulite historiæ. Mars pater et sacræ fatalia lumina Vestæ, Ante meos obitus sit, precor, illa dies, Qua videam spoliis oneratos Cæsaris axes, Ad vulgi plausus sæpe resistere equos, Inque sinu caræ nixus spectare puellæ Incipiam, et titulis oppida capta legam, Tela fugacis equi et braccati militis arcus Et subter captos arma sedere duces. Ipsa tuam serva prolem, Venus: hoc sit in ævum, Cernis ab Ænea quod superesse caput. Præda sit hæc illis, quorum meruere labores: Me sat erit Sacra plaudere posse Via.

III.V

Pacis Amor deus est, pacem veneramur amantes: Stant mihi cum domina prælia dura mea. Nec tamen inviso pectus mihi carpitur auro, Nec bibit e gemma divite nostra sitis, Nec mihi mille jugis Campania pinguis aratur, Nec miser æra paro clade, Corinthe, tua. O prima infelix fingenti terra Prometheo! Ille parum cauti pectoris egit opus: Corpora disponens mentem non vidit in arte. Recta animi primum debuit esse via. Nunc maris in tantum vento jactamur, et hostem Quærimus, atque armis nectimus arma nova. Haud ullas portabis opes Acherontis ad undas: Nudus at inferna, stulte, vehere rate. Victor cum victis pariter miscebitur umbris: Consule cum Mario, capte Jugurtha, sedes. Lydus Dulichio non distat Crœsus ab Iro. Optima mors, parca quæ venit acta die. Me juvat in prima coluisse Helicona juventa, Musarumque choris inplicuisse manus: Me juvat et multo mentem vincire Lyæo, Et caput in verna semper habere rosa. Atque ubi jam Venerem gravis interceperit ætas, Sparserit et nigras alba senecta comas, Tum mihi naturæ libeat perdiscere mores, Quis deus hanc mundi temperet arte domum, Qua venit exoriens, qua deficit, unde coactis Cornibus in plenum menstrua luna redit, Unde salo superant venti, quid flamine captet Eurus, et in nubes unde perennis aqua, Sit ventura dies, mundi quæ subruat arces, Purpureus pluvias cur bibit arcus aquas, Aut cur Perrhæbi tremuere cacumina Pindi, Solis et atratis luxerit orbis equis, Cur serus versare boves et plaustra Bootes, Pleiadum spisso cur coit igne chorus, Curve suos fines altum non exeat æquor, Plenus et in partes quattuor annus eat, Sub terris sint jura deum et tormenta Gigantum, Tisiphones atro si furit angue caput, Aut Alcmæoniæ furiæ aut jejunia Phinei, Num rota, num scopuli, num sitis inter aquas, Num tribus infernum custodit faucibus antrum Cerberus, et Tityo jugera pauca novem, An ficta in miseras descendit fabula gentis, Et timor haud ultra quam rogus esse potest. Exitus hic vitæ superet mihi: vos, quibus arma Grata magis, Crassi signa referte domum.

III.VI

Dic mihi de nostra, quæ sentis, vera puella: Sic tibi sint dominæ, Lygdame, dempta juga. Num me lætitia tumefactum fallis inani, Hæc referens, quæ me credere velle putas? Omnis enim debet sine vano nuntius esse, Majoremque timens servus habere fidem. Nunc mihi, si qua tenes, ab origine dicere prima Incipe: suspensis auribus ista bibam. Siccine eam incomptis vidisti flere capillis? Illius ex oculis multa cadebat aqua? Nec speculum strato vidisti, Lygdame, lecto? Ornabat niveas nullane gemma manus? Ac mæstam teneris vestem pendere lacertis, Scriniaque ad lecti clausa jacere pedes? Tristis erat domus, et tristes sua pensa ministræ Carpebant, medio nebat et ipsa loco, Humidaque impressa siccabat lumina lana, Rettulit et querulo jurgia nostra sono?

III.VII

Ergo sollicitæ tu causa, pecunia, vitæ es! Per te immaturum mortis adimus iter. Tu vitiis hominum crudelia pabula præbes: Semina curarum de capite orta tuo. Tu Pætum ad Pharios tendentem lintea portus Obruis insano terque quaterque mari. Nam dum te sequitur, primo miser excidit ævo, Et nova longinquis piscibus esca natat: Et mater non justa piæ dare debita terræ, Nec pote cognatos inter humare rogos, Sed tua nunc volucres astant super ossa marinæ, Nunc tibi pro tumulo Carpathium omne mare est. Infelix Aquilo, raptæ timor Orithyiæ, Quæ spolia ex illo tanta fuere tibi? Aut quidnam fracta gaudes, Neptune, carina? Portabat sanctos alveus ille viros. Pæte, quid ætatem numeras? Quid cara natanti Mater in ore tibi est? Non habet unda deos. Nam tibi nocturnis ad saxa ligata procellis Omnia detrito vincula fune cadunt. Sunt Agamemnonias testantia litora curas, Quæ notat Argynni pœna, Athamantiadæ. Hoc juvene amisso classem non solvit Atrides, Pro qua mactata est Iphigenia mora. Reddite corpus humo, positaque in gurgite vita Pætum sponte tua, vilis arena, tegas: Et quotiens Pæti transibit nauta sepulcrum, Dicat: “Et audaci tu timor esse potes.” Ite, rates curvas et leti texite causas: Ista per humanas mors venit acta manus. Terra parum fuerat fatis: adjecimus undas, Fortunæ miseras auximus arte vias. Ancora te teneat, quem non tenuere Penates? Quid meritum dicas, cui sua terra parum est? Ventorum est, quodcumque paras: haud ulla carina Consenuit, fallit portus et ipse fidem. Natura insidias pontum substravit avaris: Ut tibi succedat, vix semel esse potest. Saxa triumphales fregere Capharea puppes, Naufraga cum vasto Græcia tracta salo est. Paullatim socium jacturam flevit Ulixes, In mare cui soliti non valuere doli. Quod si contentus patrio bove verteret agros, Verbaque duxisset pondus habere mea, Viveret ante suos dulcis conviva Penates, Pauper, at in terra, nil ubi flare potest. Non tulit hic Pætus stridorem audire procellæ Et duro teneras lædere fune manus, Sed Thyio thalamo aut Oricia terebintho Effultum pluma versicolore caput. Huic fluctus vivo radicitus abstulit ungues, Et miser invisam traxit hiatus aquam: Hunc parvo ferri vidit nox improba ligno. Pætus ut occideret, tot coiere mala. Flens tamen extremis dedit hæc mandata querelis, Cum moribunda niger clauderet ora liquor. “Di maris Ægæi quos sunt penes æquora, Venti, Et quæcumque meum degravat unda caput, Quo rapitis miseros primæ lanuginis annos? Attulimus longas in freta vestra manus. Ah miser alcyonum scopulis affligar acutis: In me cæruleo fuscina sumpta deo est. At saltem Italiæ regionibus evehat æstus: Hoc de me sat erit si modo matris erit.” Subtrahit hæc fantem torta vertigine fluctus; Ultima quæ Pæto voxque diesque fuit. O centum æquoreæ Nereo genitore puellæ, Et tu materno tacta dolore Thetis, Vos decuit lasso subponere brachia mento: Non poterat vestras ille gravare manus. At tu, sæve Aquilo, numquam mea vela videbis: Ante fores dominæ condar oportet iners.

III.VIII

Dulcis ad hesternas fuerat mihi rixa lucernas, Vocis et insanæ tot maledicta tuæ. Cur furibunda mero mensam propellis, et in me Proiicis insana cymbia plena manu? Tu vero nostros audax invade capillos, Et mea formosis unguibus ora nota, Tu minitare oculos subiecta exurere flamma, Fac mea rescisso pectora nuda sinu. Nimirum veri dantur mihi signa caloris: Nam sine amore gravi femina nulla dolet. Quæ mulier rabida jactat convicia lingua, Et Veneris magnæ volvitur ante pedes, Custodum gregibus circa seu stipat euntem, Seu sequitur medias, Mænas ut icta, vias, Seu timidam crebro dementia somnia terrent, Seu miseram in tabula picta puella movet: His ego tormentis animi sum verus aruspex, Has didici certo sæpe in amore notas. Non est certa fides, quam non injuria versat. Hostibus eveniat lenta puella meis! Inmorso æquales videant mea vulnera collo: Me doceat livor mecum habuisse meam. Aut in amore dolere volo aut audire dolentem, Sive meas lacrimas sive videre tuas. Tecta superciliis si quando verba remittis, Aut tua cum digitis scripta silenda notas. Odi ego, quum numquam pungunt suspiria somnos: Semper in irata pallidus esse velim. Dulcior ignis erat Paridi, cum Graia per arma Tyndaridi poterat gaudia ferre suæ. Dum vincunt Danai, dum restat barbarus Hector, Ille Helenæ in gremio maxima bella gerit. Aut tecum aut pro te mihi cum rivalibus arma Semper erunt: in te pax mihi nulla placet. Gaude, quod nulla est æque formosa: doleres, Si qua foret: nunc sis jure superba licet. At tibi, qui nostro nexisti retia lecto, Sit socer æternum, nec sine matre domus! Cui nunc si qua data est furandæ copia noctis, Offensa illa mihi, non tibi amica, dedit.

III.IX

Mæcenas eques Etrusco de sanguine regum, Intra fortunam qui cupis esse tuam, Quid me scribendi tam vastum mittis in æquor? Non sunt apta meæ grandia vela rati. Turpe est, quod nequeas, capiti committere pondus, Et pressum inflexo mox dare terga genu. Omnia non pariter rerum sunt omnibus apta, Fama nec ex æquo ducitur ulla jugo. Gloria Lysippo est animosa effingere signa, Exactis Calamis se mihi jactat equis, In Veneris tabula summam sibi ponit Apelles, Parrhasius parva vindicat arte locum, Argumenta magis sunt Mentoris addita formæ, At Myos exiguum flectit acanthus iter, Phidiacus signo se Juppiter ornat eburno, Praxitelen propria vindicat urbe lapis. Est quibus Eleæ concurrit palma quadrigæ, Est quibus in celeres gloria nata pedes. Hic satus ad pacem, hic castrensibus utilis armis. Naturæ sequitur semina quisque suæ. At tua, Mæcenas, vitæ præcepta recepi, Cogor et exemplis te superare tuis. Cum tibi Romano dominas in honore secures Et liceat medio ponere jura foro, Vel tibi Medorum pugnaces ire per hostes Atque onerare tuam fixa per arma domum, Et tibi ad effectum vires det Cæsar, et omni Tempore tam faciles insinuentur opes, Parcis, et in tenues humilem te colligis umbras, Velorum plenos subtrahis ipse sinus. Crede mihi, magnos æquabunt ista Camillos Judicia, et venies tu quoque in ora virum, Cæsaris et famæ vestigia juncta tenebis: Mæcenatis erunt vera tropæa fides. Non ego velifera tumidum mare findo carina: Tuta sub exiguo flumine nostra mora est. Non flebo in cineres arcem sedisse paternos Cadmi, nec septem prælia clade pari, Nec referam Scæas et Pergama Apollinis arces, Et Danaum decimo vere redisse rates, Mœnia cum Graio Neptunia pressit aratro Victor Palladiæ ligneus artis equus. Inter Callimachi sat erit placuisse libellos Et cecinisse modis, Dore poeta, tuis. Hæc urant pueros, hæc urant scripta puellas, Meque deum clament, et mihi sacra ferant. Te duce vel Jovis arma canam cæloque minantem Cœum et Phlegræis Eurymedonta jugis, Celsaque Romanis decerpta Palatia tauris Ordiar et cæso mœnia firma Remo, Eductosque pares silvestri ex ubere reges, Crescet et ingenium sub tua jussa meum. Prosequar et currus utroque ab litore ovantes, Parthorum astutæ tela remissa fugæ, Castraque Pelusi Romano subruta ferro, Antonique graves in sua fata manus. Mollis tu cœptæ fautor cape lora juventæ, Dexteraque inmissis da mihi signa rotis. Hoc mihi, Mæcenas, laudis concedis, et a te est, Quod ferar in partes ipse fuisse tuas.

III.X

Mirabar, quidnam misissent mane Camenæ, Ante meum stantes sole rubente torum. Natalis nostræ signum misere puellæ, Et manibus faustos ter crepuere sonos. Transeat hic sine nube dies, stent ære venti, Ponat et in sicco molliter unda minas. Aspiciam nullos hodierna luce dolentes, Et Niobe lacrimas supprimat ipse lapis, Alcyonum positis requiescant ora querelis, Increpet absumptum nec sua mater Itym. Tuque, o cara mihi, felicibus edita pennis, Surge et poscentes justa precare deos. Ac primum pura somnum tibi discute lympha, Et nitidas presso pollice finge comas: Dein, qua primum oculos cepisti veste Properti, Indue, nec vacuum flore relinque caput: Et pete, qua polles, ut sit tibi forma perennis, Inque meum semper stent tua regna caput. Inde coronatas ubi ture piaveris aras, Luxerit et tota flamma secunda domo, Sit mensæ ratio, noxque inter pocula currat, Et crocino naris murreus ungat onyx. Tibia nocturnis succumbat rauca choreis, Et sint nequitiæ libera verba tuæ, Dulciaque ingratos adimant convivia somnos, Publica vicinæ perstrepat aura viæ. Sit sors et nobis talorum interprete jactu, Quem gravibus pennis verberet ille puer. Cum fuerit multis exacta trientibus hora, Noctis et instituet sacra ministra Venus, Annua solvamus thalamo sollemnia nostro, Natalisque tui sic peragamus iter.

III.XI

Quid mirare, meam si versat femina vitam Et trahit addictum sub sua jura virum, Criminaque ignavi capitis mihi turpia fingis, Quod nequeam fracto rumpere vincla jugo? Venturam melius præsagit navita noctem, Vulneribus didicit miles habere metum. Ista ego præterita jactavi verba juventa: Tu nunc exemplo disce timere meo. Colchis flagrantis adamantina sub juga tauros Egit et armigera prælia sevit humo, Custodisque feros clausit serpentis hiatus, Iret ut Æsonias aurea lana domos. Ausa ferox ab equo quondam obpugnare sagittis Mæotis Danaum Penthesilea rates; Aurea cui postquam nudavit cassida frontem, Vicit victorem candida forma virum. Omphale in tantum formæ processit honorem, Lydia Gygæo tincta puella lacu, Ut, qui pacato statuisset in orbe columnas, Tam dura traheret mollia pensa manu. Persarum statuit Babylona Semiramis urbem, Ut solidum cocto tolleret aggere opus, Et duo in adversum missi per mœnia currus Ne possent tacto stringere ab axe latus, Duxit et Euphratem medium, qua condidit arces, Jussit et imperio surgere Bactra caput. Nam quid ego heroas, quid raptem in crimine divos? Juppiter infamat seque suamque domum: Quid, modo quæ nostris opprobria vexerat armis Et famulos inter femina trita suos? Coniugis obsceni pretium Romana poposcit Mœnia et addictos in sua regna patres. Noxia Alexandria, dolis aptissima tellus, Et totiens nostro Memphi cruenta malo, Tres ubi Pompeio detraxit arena triumphos! — Tollet nulla dies hanc tibi, Roma, notam — Issent Phlegræo melius tibi funera campo, Vel tua si socero colla daturus eras. Scilicet incesti meretrix regina Canopi, Una Philippeo sanguine adusta nota, Ausa Jovi nostro latrantem opponere Anubin, Et Tiberim Nili cogere ferre minas, Romanamque tubam crepitanti pellere sistro, Baridos et contis rostra Liburna sequi, Fœdaque Tarpeio conopia tendere saxo, Jura dare et statuas inter et arma Mari. Quid nunc Tarquinii fractas juvat esse secures, Nomine quem simili vita superba notat, Si mulier patienda fuit? Cape, Roma, triumphum, Et longum Augusto salva precare diem. Fugisti tamen in timidi vaga flumina Nili: Accepere tuæ Romula vincla manus. Brachia spectavi sacris admorsa colubris, Et trahere occultum membra soporis iter. “Non hoc, Roma, fui tanto tibi cive verenda,” Dixit, “et assiduo lingua sepulta mero.” Septem urbs alta jugis, toto quæ præsidet orbi, Femineas timuit territa Marte minas. Hannibalis spolia et victi monimenta Syphacis, Et Pyrrhi ad nostros gloria fracta pedes, Curtius expletis statuit monimenta lacunis, At Decius misso prælia rupit equo, Coclitis abscissos testatur semita pontes, Est cui cognomen corvus habere dedit. Hæc di condiderunt, hæc di quoque mœnia servant: Vix timeat salvo Cæsare Roma Jovem. Nunc ubi Scipiadæ classes? Ubi signa Camilli? Aut modo Pompeia Bospore capta manu? Leucadius versas acies memorabit Apollo. Tantum operis belli sustulit una dies. At tu, sive petes portus seu, navita, linques, Cæsaris in toto sis memor Ionio.

III.XII

Postume, plorantem potuisti linquere Gallam, Miles et Augusti fortia signa sequi? Tantine ulla fuit spoliati gloria Parthi, Ne faceres, Galla multa rogante tua? Si fas est, omnes pariter pereatis avari, Et quisquis fido prætulit arma toro! Tu tamen iniecta tectus, vesane, lacerna Potabis galea fessus Araxis aquam. Illa quidem interea fama tabescet inani, Hæc tua ne virtus fiat amara tibi, Neve tua Medæ lætentur cæde sagittæ, Ferreus aurato neu cataphractus equo, Neve aliquid de te flendum referatur in urna. Sic redeunt, illis qui cecidere locis. Ter quater in casta felix o Postume Galla, Moribus his alia coniuge dignus eras! Quid faciet nullo munita puella timore, Cum sit luxuriæ Roma magistra tuæ? Sed securus eas: Gallam non munera vincent, Duritiæque tuæ non erit illa memor. Nam quocumque die salvum te fata remittent, Pendebit collo Galla pudica tuo. Postumus alter erit miranda coniuge Ulixes. Non illi longæ tot nocuere moræ, Castra decem annorum, et Ciconum mons Ismara, Calpe, Exustæque tuæ mox, Polypheme, genæ, Et Circes fraudes, lotosque herbæque tenaces, Scyllaque et alternas scissa Charybdis aquas, Lampeties Ithacis verubus mugisse juvencos — Paverat hos Phœbo filia Lampetie —, Et thalamum Æææ flentis fugisse puellæ, Totque hiemis noctes totque natasse dies, Nigrantisque domos animarum intrasse silentum, Sirenum surdo remige adisse lacus, Et veteres arcus leto renovasse procorum, Errorisqne sui sic statuisse modum. Nec frustra, quia casta domi persederat uxor. Vincit Penelopes Ælia Galla fidem.

III.XIII

Quæritis, unde avidis nox sit pretiosa puellis, Et Venere exhaustæ damna querantur opes. Certa quidem tantis causa et manifesta ruinis: Luxuriæ nimium libera facta via est. Inda cavis aurum mittit formica metallis, Et venit e rubro concha Erycina salo, Et Tyros ostrinos præbet Cadmea colores, Cinnamon et multi pastor odoris Arabs. Hæc etiam clausas expugnant arma pudicas, Hæcque terunt fastus, Icarioti, tuos. Matrona incedit census induta nepotum, Et spolia opprobrii nostra per ora trahit. Nulla est poscendi, nulla est reverentia dandi: Aut si qua est, pretio tollitur ipsa mora. Felix Eois lex funeris una maritis, Quos Aurora suis rubra colorat equis. Namque ubi mortifero jacta est fax ultima lecto, Uxorum fusis stat pia turba comis, Et certamen habent leti, quæ viva sequatur Coniugium: pudor est non licuisse mori. Ardent victrices, et flammæ pectora præbent, Inponuntque suis ora perusta viris. Hic genus infidum nuptarum, hic nulla puella Nec fida Euadne nec pia Penelope. Felix agrestum quondam pacata juventus, Divitiæ quorum messis et arbor erant. Illis munus erant decussa Cydonia ramo, Et dare puniceis plena canistra rubis, Nunc violas tondere manu, nunc mixta referre Lilia virgineos lucida per calathos, Et portare suis vestitas frondibus uvas Aut variam plumæ versicoloris avem. His tum blanditiis furtiva per antra puellæ Oscula silvicolis empta dedere viris. Hinnulei pellis totos operibat amantes, Altaque nativo creverat herba toro, Pinus et incumbens lentas circumdabat umbras, Nec fuerat nudas pœna videre deas, Corniger atque dei vacuam pastoris in aulam Dux aries saturas ipse reduxit oves, Dique deæque omnes, quibus est tutela per agros, Præbebant vestris verba benigna focis. ET LEPOREM, QUICUMQUE VENIS, VENABERIS, HOSPES, ET SI FORTE MEO TRAMITE QUÆRIS AVEM: ET ME PANA TIBI COMITEM DE RUPE VOCATO, SIVE PETES CALAMO PRÆMIA SIVE CANE. At nunc desertis cessant sacraria lucis: Aurum omnes victa jam pietate colunt. Auro pulsa fides, auro venalia jura: Aurum lex sequitur, mox sine lege pudor. Torrida sacrilegum testantur limina Brennum, Dum petit intonsi Pythia regna dei: At mons laurigero concussus vertice diras Gallica Parnasus sparsit in arma nives. Te scelus accepto Thracis Polymestoris auro Nutrit in hospitio non, Polydore, pio. Tu quoque ut auratos gereres, Eriphyla, lacertos, Dilapsis nusquam est Amphiaraus equis. Proloquar:—atque utinam patriæ sim vanus aruspex!— Frangitur ipsa suis Roma superba bonis. Certa loquor, sed nulla fides: neque enim Ilia quondam Verax Pergameis Mænas habenda malis. Sola Parim Phrygiæ fatum componere, sola Fallacem patriæ serpere dixit equum. Ille furor patriæ fuit utilis, ille parenti: Experta est veros irrita lingua deos.

III.XIV

Multa tuæ, Sparte, miramur jura palæstræ, Sed mage virginei tot bona gymnasii, Quod non infames exercet corpore laudes Inter luctantes nuda puella viros, Cum pila velocis fallit per brachia jactus, Increpat et versi clavis adunca trochi, Pulverulentaque ad extremas stat femina metas, Et patitur duro vulnera pancratio, Nunc ligat ad cæstum gaudentia brachia loris, Missile nunc disci pondus in orbe rotat, Gyrum pulsat equis, niveum latus ense revincit, Virgineumque cavo protegit ære caput, Qualis Amazonidum nudatis bellica mammis Thermodontiacis turba, lavatur, aquis, Et modo Taygeti, crines aspersa pruina, Sectatur patrios per juga longa canes; Qualis et Eurotæ Pollux et Castor arenis, Hic victor pugnis, ille futurus equis, Inter quos Helene nudis capere arma papillis Fertur nec fratres erubuisse deos. Lex igitur Spartana vetat secedere amantes, Et licet in triviis ad latus esse suæ, Nec timor aut ulla est clausæ tutela puellæ, Nec gravis austeri pœna cavenda viri. Nullo præmisso de rebus tute loquaris Ipse tuis: longæ nulla repulsa moræ. Nec Tyriæ vestes errantia lumina fallunt, Est neque adoratæ cura molesta domi. At nostra ingenti vadit circumdata turba, Nec digitum angusta est inseruisse via. Nec quæ sint facies nec quæ sint verba rogandi, Invenias: cæcum versat amator iter. Quod si jura fores pugnasque imitata Laconum, Carior hoc esses tu mihi, Roma, bono.

III.XV

Sic ego non ullos jam norim in amore tumultus, Nec veniat sine te nox vigilanda mihi: Ut mihi prætextæ pudor est velatus amictu, Et data libertas noscere amoris iter, Illa rudes animos per noctes conscia primas Imbuit heu nullis capta Lycinna datis. Tertius haud multo minus est cum ducitur annus: Vix memini nobis verba coisse decem. Cuncta tuus sepelivit amor, nec femina post te Ulla dedit collo dulcia vincla meo. Testis erit Dirce tam vero crimine sæva, Nycteos Antiopen accubuisse Lyco. Ah quotiens pulchros ussit regina capillos, Molliaque inmites fixit in ora manus! Ah quotiens famulam pensis oneravit iniquis, Et caput in dura ponere jussit humo! Sæpe illam inmundis passa est habitare tenebris, Vilem jejunæ sæpe negavit aquam. Juppiter, Antiopæ nusquam succurris habenti Tot mala? Corrumpit dura catena manus. Si deus es, tibi turpe tuam servire puellam! Invocet Antiope quem nisi vincta Jovem? Sola tamen, quæcumque aderant in corpore vires, Regales manicas rupit utraque manu. Inde Cithæronis timido pede currit in arces. Nox erat, et sparso triste cubile gelu. Sæpe vago Asopi sonitu permota fluentis Credebat dominæ pone venire pedes. Et durum Zethum et lacrimis Amphiona mollem Experta est stabulis mater abacta suis. Ac veluti, magnos cum ponunt æquora motus, — Eurus in adversos desinit ire Notos —, Litore si tacito sonitus rarescit arenæ, Sic — cadit inflexo lapsa puella genu — Sera, tamen pietas: natis est cognitus error. Digne Jovis natos qui tueare senex, Tu reddis pueris matrem, puerique trahendam Vinxerunt Dircen sub trucis ora bovis. Antiope, cognosce Jovem: tibi gloria Dirce Ducitur in multis mortem habitura locis. Prata cruentantur Zethi, victorque canebat Pæana Amphion rupe, Aracynthe, tua. At tu non meritam parcas vexare Lycinnam: Nescit vestra ruens ira referre pedem. Fabula nulla tuas de nobis concitet aures: Te solam et lignis funeris ustus amem.

III.XVI

Nox media, et dominæ mihi venit epistola nostræ Tibure: me missa jussit adesse mora, Candida qua geminas ostendunt culmina turres, Et cadit in patulos Nympha Aniena lacus. Quid faciam? Obductis committam mene tenebris, Ut timeam audaces in mea membra manus? At si hæc distulero nostro mandata timore, Nocturno fletus sævior hoste mihi. Peccaram semel, et totum sum pulsus in annum: In me mansuetas non habet illa manus. Nec tamen est quisquam, sacros qui lædat amantes: Scironis media sic licet ire via. Quisquis amator erit, Scythicis licet ambulet oris: Nemo adeo, ut noceat, barbarus esse volet. Luna ministrat iter, demonstrant astra salebras, Ipse Amor accensas percutit ante faces, Sæva canum rabies morsus avertit hiantis: Huic generi quovis tempore tuta via est. Sanguine tam parvo quis enim spargatur amantis Improbus? Exclusis fit comes ipsa Venus. Quod si certa meos sequerentur funera casus, Talis mors pretio vel sit emenda mihi. Afferet huc unguenta mihi sertisque sepulcrum Ornabit custos ad mea busta sedens. Di faciant, mea ne terra locet ossa frequenti, Qua facit assiduo tramite vulgus iter. Post mortem tumuli sic infamantur amantum. Me tegat arborea devia terra coma, Aut humet ignotæ cumulus vallatus arenæ. Non juvat in media nomen habere via.

III.XVII

Nunc, o Bacche, tuis humiles advolvimur aris: Da mihi pacato vela secunda, pater. Tu potes insanæ Veneris compescere fastus, Curarumque tuo fit medicina mero. Per te junguntur, per te solvuntur amantes: Tu vitium ex animo dilue, Bacche, meo. Te quoque enim non esse rudem testatur in astris Lyncibus ad cælum vecta Ariadna tuis. Hoc mihi, quod veteres custodit in ossibus ignes, Funera sanabunt aut tua vina malum. Semper enim vacuos nox sobria torquet amantes, Spesque timorque animum versat utrinque meum. Quod si, Bacche, tuis per fervida tempora donis Accersitus erit somnus in ossa mea, Ipse seram vites pangamque ex ordine colles, Quos carpant nullæ me vigilante feræ. Dum modo purpureo spument mihi dolia musto, Et nova pressantis inquinet uva pedes, Quod superest vitæ, per te et tua cornua, vivam, Virtutisque tuæ, Bacche, poeta ferar. Dicam ego maternos Ætnæo fulmine partus, Indica Nysæis arma fugata choris, Vesanumque nova nequicquam in vite Lycurgum, Pentheos in triplices funera grata greges, Curvaque Tyrrhenos delphinum corpora nautas In vada pampinea desiluisse rate, Et tibi per mediam bene olentia flumina Naxon, Unde tuum potant Naxia turba merum. Candida laxatis onerato colla corymbis Cinget Bassaricas Lydia mitra comas, Levis odorato cervix manabit olivo, Et feries nudos veste fluente pedes. Mollia Dircææ pulsabunt tympana Thebæ, Capripedes calamo Panes hiante canent, Vertice turrigero juxta dea magna Cybele Tundet ad Idæos cymbala rauca choros. Ante fores templi crater antistitis auro Libatum fundens in tua sacra merum. Hæc ego non humili referam memoranda cothurno, Qualis Pindarico spiritus ore tonat. Tu modo servitio vacuum me siste superbo, Atque hoc sollicitum vince sopore caput.

III.XVIII

Clausus ab umbroso qua alludit pontus Averno Fumida Baiarum stagna tepentis aquæ, Qua jacet et Troiæ tubicen Misenus arena, Et sonat Herculeo structa labore via, Hic, ubi, mortalis dextra cum quæreret urbes, Cymbala Thebano concrepuere deo: At nunc, invisæ magno cum crimine Baiæ, Quis deus in vestra constitit hostis aqua? — His pressus Stygias vultum demisit in undas, Errat et in vestro spiritus ille lacu. Quid genus aut virtus aut optima profuit illi Mater, et amplexum Cæsaris esse focos? Aut modo tam pleno fluitantia vela theatro, Et per maternas omnia gesta manus? Occidit, et misero steterat vigesimus annus: Tot bona tam parvo clausit in orbe dies. I nunc, tolle animos et tecum finge triumphos, Stantiaque in plausum tota theatra juvent, Attalicas supera vestes, atque omnia magnis Gemmea sint Judis: ignibus ista dabis. Sed tamen huc omnes, huc primus et ultimus ordo: Est mala, sed cunctis ista terenda via est. Exoranda canis tria sunt latrantia colla, Scandenda est torvi publica cymba senis. Ille licet ferro cautus se condat et ære: Mors tamen inclusum protrahit inde caput. Nirea non facies, non vis exemit Achillem, Crœsum aut, Pactoli quas parit humor, opes. Hic olim ignaros luctus populavit Achivos, Atridæ magno cum stetit alter amor. At tibi, nauta, pias hominum qui traiicis umbras, Huc animæ portent corpus inane tuæ: Qua Siculæ victor telluris Claudius et qua Cæsar ab humana cessit in astra via.

III.XIX

Obiicitur totiens a te mihi nostra libido: Crede mihi, vobis imperat ista magis. Vos, ubi contempti rupistis frena pudoris, Nescitis captæ mentis habere modum. Flamma per incensas citius sedetur aristas, Fluminaque ad fontis sint reditura caput, Et placidum Syrtes portum et bona litora nautis Præbeat hospitio sæva Malea suo, Quam possit vestros quisquam reprehendere cursus Et rapidæ stimulos frangere nequitiæ. Testis, Cretæi fastus quæ passa juvenci Induit abiegnæ cornua falsa bovis: Testis Thessalico flagrans Salmonis Enipeo, Quæ voluit liquido tota subire deo. Crimen et illa fuit patria succensa senecta Arboris in frondes condita Myrrha novæ. Nam quid Medeæ referam quo tempore matris Iram natorum cæde piavit amor? Quidve Clytæmnestræ, propter quam tota Mycenis Infamis stupro stat Pelopea domus? Tuque o Minoa venundata, Scylla, figura, Tondens purpurea regna paterna coma. Hanc igitur dotem virgo desponderat hosti! Nise, tuas portas fraude reclusit Amor. At vos, innuptæ, felicius urite tædas: Pendet Cretæa tracta puella rate. Non tamen immerito Minos sedet arbiter Orci: Victor erat quamvis, æquus in hoste fuit.

III.XX

Credis eum jam posse tuæ meminisse figuræ, Vidisti a lecto quem dare vela tuo? Durus, qui lucro potuit mutare puellam! Tantine, his lacrimis, Africa tota fuit? At tu, stulta, deos, tu fingis inania verba. Forsitan ille alio pectus amore terat. Est tibi forma potens, sunt castæ Palladis artes, Splendidaque a docto fama refulget avo, Fortunata domus, modo sit tibi fidus amicus, Fidus ero: in nostros curre, puella, toros. Tu quoque, qui æstivos spatiosius exigis ignes, Phœbe, moraturæ contrahe lucis iter. Nox mihi prima venit: primæ data tempora noctis Longius in primo, Luna, morare toro: Fœdera sunt ponenda prius signandaque jura Et scribenda mihi lex in amore novo. Hæc Amor ipse suo constringet pignera signo: Testis sidereæ torta corona deæ. Quam multæ ante meis cedent sermonibus horæ, Dulcia quam nobis concitet arma Venus! Namque, ubi non certo vincitur fœdere lectus, Non habet ultores nox violanda deos, Et quibus imposuit, solvit nox vincla libido: Contineant nobis omina prima fidem. Ergo, qui pactas in fœdera ruperit aras, Pollueritque novo sacra marita toro, Illi sint quicumque solent in amore dolores, Et caput argutæ præbeat historiæ, Nec flenti dominæ patefiant nocte fenestræ, Semper amet, fructu semper amoris egens.

III.XXI

Magnum iter ad doctas proficisci cogor Athenas, Ut me longa gravi solvat amore via. Crescit enim assidue spectando cura puella: Ipse alimenta sibi maxima præbet amor. Omnia sunt tentata mihi, quacumque fugari Possit: at ex omni me premit ipse deus, Vix tamen aut semel admittit, cum sæpe negavit: Seu venit, extremo dormit amica toro. Unum erit auxilium: mutatis Cynthia terris Quantum oculis, animo tam procul ibit amor. Nunc agite, o socii, propellite in æquora navem, Remorumque pares ducite sorte vices, Jungiteque extremo felicia lintea malo: Jam liquidum nautis aura secundat iter. Romanæ turres et vos valeatis amici, Qualiscumque mihi tuque puella vale. Ergo ego nunc rudis Adriaci vehar æquoris hospes, Cogar et undisonos nunc prece adire deos. Deinde per Ionium vectus cum fessa Lechæo Sedarit placida vela phaselus aqua, Quod superest, sufferte pedes, properate laborem, Isthmos qua terris arcet utrumque mare. Inde ubi Piræi capient me litora portus, Scandam ego Theseæ brachia longa viæ. Illic vel studiis animum emendare Platonis Incipiam aut hortis, docte Epicure, tuis. Persequar aut studium linguæ, Demosthenis arma, Librorumque tuos, docte Menandre, sales. Aut certe tabulæ capient mea lumina pictæ, Sive ebore exactæ seu magis ære manus. Aut spatia annorum aut longa intervalla profundi Lenibunt tacito vulnera nostra sinu. Seu moriar, fato, non turpi fractus amore: Atque erit illa mihi mortis honesta dies.

III.XXII

Frigida tam multos placuit tibi Cyzicus annos, Tulle, Propontiaca qua fluit Isthmos aqua, Dindyma sacra Rheæ, et fabricata juvenca Cybelæ, Raptorisque tulit qua via Ditis equos: Si te forte juvant Helles Athamantidos urbes, Nec desiderio, Tulle, movere meo, Tu licet aspicias cælum omne Atlanta gerentem, Sectaque Persea Phorcidos ora manu, Geryoni stabula, et luctantum in pulvere signa Herculis Antæique, Hesperidumque choros, Tuque tuo Colchum propellas remige Phasin, Peliacæque trabis totum iter ipse legas, Qua rudis Argoa natat inter saxa columba In faciem proræ pinus adacta novæ, Et si, qua Ortygiæ visenda est ora Caystri, Et qua septenas temperat unda vias, Omnia Romanæ cedent miracula terræ: Natura hic posuit, quicquid ubique fuit. Armis apta magis tellus quam commoda noxæ, Famam, Roma, tuæ non pudet historiæ: Nam quantum ferro tantum pietate potentes Stamus: victrices temperat ira manus. Hic Anio Tiburne fluis, Clitumnus ab Umbro Tramite, et æternum Marcius humor opus, Albanusque lacus, socii Nemorensis et unda, Potaque Pollucis lympha salubris equo. At non squamoso labuntur ventre cerastæ, Itala portentis nec fluit unda novis, Non hic Andromedæ resonant pro matre catenæ, Nec tremis Ausonias, Phœbe fugate, dapes, Nec cuiquam absentes arserunt in caput ignes Exitium nato matre movente suo, Penthea non sævæ venantur in arbore Bacchæ, Nec solvit Danaas subdita cerva rates, Cornua nec valuit curvare in pellice Juno Aut faciem turpi dedecorare bove, Arboreasque cruces Sinis, et non hospita Graiis Saxa, et curvatas in sua fata trabes. Hæc tibi, Tulle, parens, hæc est pulcherrima sedes, Hic tibi pro digna gente petendus honos, Hic tibi ad eloquium cives, hic ampla nepotum Spes et venturæ coniugis aptus amor.

III.XXIII

Ergo tam doctæ nobis periere tabellæ, Scripta quibus pariter tot periere bona. Has quondam nostris manibus detriverat usus, Qui non signatas jussit habere fidem. Illæ jam sine me norant placare puellas, Et quædam sine me verba diserta loqui. Non illas fixum caras effecerat aurum: Vulgari buxo sordida cera fuit. Qualescumque: mihi semper mansere fideles, Semper et effectus promeruere bonos. Forsitan hæc illis fuerant mandata tabellis: “Irascor, quoniam es, lente, moratus heri. An tibi nescio quæ visa est formosior? An tu Non bene de nobis crimina ficta jacis?” Aut dixit: “Venies hodie, cessabimus una: Hospitium tota nocte paravit Amor.” Et quæcumque volens reperit non stulta puella, Garrula cum blandis dicitur hora dolis. Me miserum, his aliquis rationem scribit avarus, Et ponit duras inter ephemeridas. Quas si quis mihi rettulerit, donabitur auro. Quis pro divitiis ligna retenta velit? I puer, et citus hæc aliqua propone columna, Et dominum Esquiliis scribe habitare tuum.

III.XXIV

Falsa est ista tuæ, mulier, fiducia formæ, Olim oculis nimium facta superba meis. Noster amor tales tribuit tibi, Cynthia, laudes: Versibus insignem te pudet esse meis. Mixtam te varia laudavi sæpe figura, Ut, quod non esses, esse putaret amor: Et color est totiens roseo collatus Eoo, Cum tibi quæsitus candor in ore foret. Quod mihi non patrii poterant avertere amici, Eluere aut vasto Thessala saga mari: Hæc ego, non ferro non igne coactus, et ipsa Naufragus Ægæa verba fatebor aqua. Correptus sævo Veneris torrebar aheno, Vinctus eram versas in mea terga manus. Ecce coronatæ portum tetigere carinæ, Traiectæ Syrtes, ancora jacta mihi est. Nunc demum vasto fessi resipiscimus æstu, Vulneraque ad sanum nunc coiere mea. Mens bona, si qua dea es, tua me in sacraria dono. Exciderant surdo tot mea vota Jovi.

III.XXV

Risus eram positis inter convivia mensis, Et de me poterat quilibet esse loquax. Quinque tibi potui servire fideliter annos: Ungue meam morso sæpe querere fidem. Nil moveor lacrimis: ista sum captus ab arte. Semper ab insidiis, Cynthia, flere soles. Flebo ego discedens, sed fletum injuria vincit: Tu bene conveniens non sinis ire jugum. Limina jam nostris valeant lacrimantia verbis, Nec tamen irata janua fracta manu. At te celatis ætas gravis urgeat annis, Et veniat formæ ruga sinistra tuæ. Vellere tum cupias albos a stirpe capillos Ah speculo rugas increpitante tibi, Exclusa inque vicem fastus patiare superbos, Et quæ fecisti facta queraris anus. Has tibi fatalis cecinit mea pagina diras. Eventum formæ disce timere tuæ.

Liber IV

IV.I IV.II IV.III IV.IV IV.V IV.VI IV.VII IV.VIII IV.IX IV.X IV.XI

IV.I

Hoc quodcumque vides, hospes, qua maxima Roma est, Ante Phrygem Ænean collis et herba fuit: Atque ubi Navali stant sacra Palatia Phœbo, Euandri profugæ concubuere boves. Fictilibus crevere deis hæc aurea templa, Nec fuit opprobrio facta sine arte casa, Tarpeiusque pater nuda de rupe tenabat, Et Tiberis nostris advena bubus erat. Quo gradibus domus ista Remi se sustulit, olim Unus erat fratrum maxima regna focus. Curia, prætexto quæ nunc nitet alta senatu, Pellitos habuit rustica corda patres. Buccina cogebat priscos ad verba Quirites: Centum illi in prato sæpe senatus erat. Nec sinuosa cavo pendebant vela theatro, Pulpita sollemnis non oluere crocos. Nulli cura fuit externos quærere divos, Cum tremeret patrio pendula turba sacro, Annuaque accenso celebrare Palilia foeno, Qualia nunc curto lustra novantur equo. Vesta coronatis pauper gaudebat asellis, Ducebant macræ vilia sacra boves. Parva saginati lustrabant compita porci, Pastor et ad calamos exta litabat ovis. Verbera pellitus sætosa movebat arator, Unde licens Fabius sacra Lupercus habet. Nec rudis infestis miles radiabat in armis: Miscebant usta prælia nuda sude. Prima galeritus posuit prætoria Lycmon, Magnaque pars Tatio rerum erat inter oves. Hinc Titiens Ramnesque viri Luceresque coloni, Quattuor hinc albos Romulus, egit equos. Quippe suburbanæ, parva minus urbe, Bovillæ, Et, qui nunc nulli, maxima turba, Gabi, Et stetit Alba potens, albæ suis omine nata, Hac, ubi Fidenas, longe erat ire, via. Nil patrium, nisi nomen, habet Romanus alumnus: Sanguinis altricem non pudet esse lupam. Huc melius profugos misisti, Troja, Penates. O quali vecta est Dardana puppis ave! Jam bene spondebant tunc omina, quod nihil illam Læserat abiegni venter apertus equi, Cum pater in gnati trepidus cervice pependit, Et verita est humeros urere flamma pios. Tunc animi venere Deci, Brutique secures, Vexit et ipsa sui Cæsaris arma Venus: Arma resurgentis portans victricia Troiæ Felix terra tuos cepit, Jule, deos! Si modo Avernalis tremulæ cortina Sibyllæ Dixit Aventino rura pianda Remo, Aut si Pergameæ sero rata carmina vatis Longævum ad Priami vera fuere caput: “Vertite equum, Danai! Male vincitis: Ilia tellus Vivet, et huic cineri Juppiter arma dabit.” Optima nutricum nostris lupa Martia rebus, Qualia creverunt mœnia lacte tuo! Mœnia namque pio conor disponere versu: Hei mihi, quod nostro est parvus in ore sonus! Sed tamen exiguo quodcumque e pectore rivi Fluxerit, hoc patriæ serviet omne meæ. Ennius hirsuta cingat sua dicta corona: Mi folia ex hedera porrige, Bacche, tua, Ut nostris tumefacta superbiat Umbria libris, Umbria Romani patria Callimachi. Scandentes si quis cernet de vallibus arces, Ingenio muros æstimet ille meo. Roma, fave, tibi surgit opus: date candida cives Omina, et inceptis dextera cantet avis. Sacra diesque canam et cognomina prisca locorum: Has meus ad metas sudet oportet equus. “Quo ruis imprudens, vage, dicere facta, Properti? Non sunt ah dextro condita fila colo. Aversis Charisin cantas: aversus Apollo: Poscis ab invita verba pigenda lyra.” Certa feram certis auctoribus: aut ego vates Nescius ærata signa movere pila. Me creat Archytæ soboles Babylonius Horos, Horos: et a proavo ducta Conone domus. Di mihi sunt testes non degenerasse propinquos, Inque meis libris nil prius esse fide. Nunc pretium fecere deos (et fallitur auro Juppiter), obliquæ signa iterata rotæ. Felicesque Jovis stellas Martisque rapacis, Et grave Saturni sidus in omne caput, Quid moveant Pisces animosaque signa Leonis, Lotus et Hesperia quid Capricornus aqua, Dicam, “Troja cades, et Troica Roma resurges,” Et maris et terræ longa sepulcra canam. Dixi ego, cum geminos produceret Arria natos, — Illa dabat natis arma vetante deo — Non posse ad patrios sua pila referre Penates: Nempe meam firmant nunc duo busta fidem. Quippe Lupercus, equi dum saucia protegit ora, Hen sibi prolapso non bene cavit equo: Gallus at, in castris dum credita signa tuetur, Concidit ante aquilæ rostra cruenta suæ. Fatales pueri, duo funera matris avaræ. Vera, sed invito contigit ista fides. Idem ego, cum Cinaræ traheret Lncina dolores, Et facerent uteri pondera lenta moram, “Junonis votum facite impetrabile,” dixi: Illa parit, libris est data palma meis. Hoc neque arenosum Libyæ Jovis explicat antrum, Aut sibi commissos fibra locuta deos, Aut si quis motas cornicis senserit alas, Umbra neque e magicis mortua prodit aquis: Aspicienda via est cæli versusque per astra Trames, et ab zonis quinque petenda fides. Exemplum grave erit Calchas: namque Aulide solvit Ille bene hærentes ad pia saxa rates, Idem Agamemnoniæ ferrum cervice puellæ Tinxit, et Atrides vela cruenta dedit: Nec rediere tamen Danai: tu diruta fletum Supprime et Euboicos respice, Troja, sinus. Nauplius ultores sub noctem porrigit ignes, Et natat exuviis Græcia pressa suis. Victor Oiliade, rape nunc et dilige vatem, Quam vetat avelli veste Minerva sua. Hactenus historiæ: nunc ad tua devehar astra: Incipe tu lacrimis æquus adesse novis. Umbria te notis antiqua Penatibus edit. Mentior? An patriæ tangitur ora tuæ, Qua nebulosa cavo rorat Mevania campo, Et lacus æstivis intepet Umber aquis, Scandentisque Asis consurgit vertice murus, Murus ab ingenio notior ille tuo? Ossaque legisti non illa ætate legenda Patris, et in tenues cogeris ipse Lares: Nam tua cum multi versarent rura juvenci, Abstulit excultas pertica tristis opes. Mox ubi bulla rudi dimissa est aurea collo, Matris et ante deos libera sumpta toga, Tum tibi pauca suo de carmine dictat Apollo, Et vetat insano verba tonare foro. At tu finge elegos, fallax opus, bæc tua castra, Scribat ut exemplo cetera turba tuo. Militiam Veneris blandis patiere sub armis, Et Veneris pueris utilis hostis eris. Nam tibi victrices, quascumque labore parasti, Eludet palmas una puella tuas: Et bene cum fixum mento discusseris uncum, Nil erit hoc: rostro te premet ansa suo. Illius arbitrio noctem lucemque videbis, Gutta quoque ex oculis non nisi jussa cadet. Nec mille excubiæ nec te signata juvabunt Limina: persuasæ fallere rima sat est. Nunc tua vel mediis puppis luctetur in undis, Vel licet armatis hostis inermis eas, Vel tremefacta cavo tellus diducat hiatum: Octipedis Cancri terga sinistra time.

IV.II

Quid mirare meas tot in uno corpore formas? Accipe Vertumni signa paterna dei. Tuscus ego, Tuscis orior, nec pænitet inter Prælia Volsinios deseruisse focos. Hæc me turba juvat, nec templo lætor eburno: Romanum satis est posse videre forum. Hac quondam Tiberinus iter faciebat, et aiunt Remorum auditos per vada pulsa sonos: At postquam ille suis tantum concessit alumnis, Vertumnus verso dicor ab amne deus. Seu, quia vertentis fructum præcepimus anni, Vertumni rursus creditur esse sacrum. Prima mihi variat liventibus uva racemis, Et coma lactenti spicea fruge tumet. Hic dulces cerasos, hic autumnalia pruna Cernis et æstivo mora rubere die. Insitor hic solvit pomosa vota corona, Cum pirus invito stipite mala tulit. Mendax fama noces: alius mihi nominis index: De se narranti tu modo crede deo. Opportuna mea est cunctis natura figuris: In quamcumque voles verte, decorus ero. Indue me Cois, fiam non dura puella: Meque virum sumpta quis neget esse toga? Da falcem et torto frontem mihi comprime foeno: Jurabis nostra gramina secta manu. Arma tuli quondam et, memini, laudabar in illis: Corbis in imposito pondere messor eram. Sobrius ad lites: at cum est imposta corona, Clamabis capiti vina subisse meo. Cinge caput mitra, speciem furabor Iacchi: Furabor Phœbi, si modo plectra dabis. Cassibus impositis venor: sed arundine sumpta Faunus plumoso sum deus aucupio. Est etiam aurigæ species Vertumnus, et ejus, Traiicit alterno qui leve pondus equo. Suppetat hoc, pisces calamo prædabor, et ibo Mundus demissis institor in tunicis. Pastorem ad baculum possum curare, vel idem Sirpiculis medio pulvere ferre rosam. Nam quid ego adiiciam, de quo mihi maxima fama est, Hortorum in manibus dona probata meis? Cæruleus cucumis tumidoque cucurbita ventre Me notat et junco brassica vincta levi: Nec flos ullus hiat pratis, quin ille decenter Impositus fronti langueat ante meæ. At mihi, quod formas unus vertebar in omnes, Nomen ab eventu patria lingua dedit. Et tu, Roma, meis tribuisti præmia Tuscis. Unde hodie vicus nomina Tuscus habet, Tempore quo sociis venit Lycomedius armis Atque Sabina feri contudit arma Tati. Vidi ego labentes acies et tela caduca, Atque hostes turpi terga dedisse fugæ. Sed facias, divum sator, ut Romana per ævum Transeat ante meos turba togata pedes. Sex superant versus (te, qui ad vadimonia curris, Non moror): hæc spatiis ultima meta meis. Stipes acernus eram, properanti falce dolatus, Ante Numam grata pauper in urbe deus. At tibi, Mamuri, formæ cælator ahenæ, Tellus artifices ne terat Osca manus, Qui me tam docilis potuisti fundere in usus. Unum opus est, operi non datur unus honos.

IV.III

Hæc Arethusa suo mittit mandata Lycotæ, Cum totiens absis, si potes esse meus. Si qua tamen tibi lecturo pars oblita deerit, Hæc erit e lacrimis facta litura meis: Aut si qua incerto fallet te littera tractu, Signa meæ dextræ jam morientis erunt. Te modo viderunt iteratos Bactra per ortus, Te modo munito Neuricus hostis equo, Hibernique Getæ, pictoque Britannia curru, Ustus et Eoa discolor Indus aqua. Hæcne marita fides et pactæ sunt mihi noctes, Cum rudis urgenti brachia victa dedi? Quæ mihi deductæ fax omen prætulit, illa Traxit ab everso lumina nigra rogo, Et Stygio sum sparsa lacu, nec recta capillis Vitta data est, nupsi non comitante deo. Omnibus heu portis pendent mea noxia vota: Texitur hæc castris quarta lacerna tuis. Occidat, immerita qui carpsit ab arbore vallum Et struxit querulas rauca per ossa tubas, Dignior obliquo funem qui torqueat Ocno Æternusque tuam pascat, aselle, famem. Dic mihi, num teneros urit lorica lacertos? Num gravis imbelles atterit hasta manus? Hæc noceant potius, quam dentibus ulla puella Det mihi plorandas per tua colla notas. Diceris et macie vultum tenuasse: sed opto, E desiderio sit color iste meo. At mihi cum noctes induxit Vesper amaras, Si qua relicta jacent, osculor arma tua. Tum queror in toto non sidere pallia lecto, Lucis et auctores non dare carmen aves. Noctibus hibernis castrensia pensa laboro Et Tyria in radios vellera secta suos. Et disco, qua parte fluat vincendus Araxes, Quot sine aqua Parthus milia currat equus. Conor et e tabula pictos ediscere mundos, Qualis et hæc docti sit positura dei, Quæ tellus sit lenta gelu, quæ putris ab æstu, Ventus in Italiam qui bene vela ferat. Assidet una soror, curis et pallida nutrix Peierat hiberni temporis esse moras. Felix Hippolyte! Nuda tulit arma papilla, Et texit galea barbara molle caput. Romanis utinam patuissent castra puellis! Essem militiæ sarcina fida tuæ, Nec me tardarent Scythiæ juga, cum Pater altas Aprico in glaciem frigore nectit aquas. Omnis amor magnus, sed aperto in coniuge major: Hanc Venus, ut vivat, ventilat ipsa facem. Nam mihi quo? Pœnis tibi purpura fulgeat ostris Crystallusque tuas ornet aquosa manus. Omnia surda tacent, rarisque assueta kalendis Vix aperit clausos una puella Lares. Glaucidos et catulæ vox est mihi grata querentis: Illa tui partem vindicat una toro. Flore sacella tego, verbenis compita velo, Et crepat ad veteres herba Sabina focos. Sive in finitimo gemuit stans noctua tigno, Seu voluit tangi parca lucerna mero, Illa dies hornis cædem denuntiat agnis, Succinctique calent ad nova lucra popæ. Ne, precor, ascensis tanti sit gloria Bactris, Raptave odorato carbasa lina duci, Plumbea cum tortæ sparguntur pondera fundæ, Subdolus et versis increpat arcus equis. Sed — tua sic domitis Parthæ telluris alumnis Pura triumphantis hasta sequatur equos — Incorrupta mei conserva fœdera lecti. Hac ego te sola lege redisse velim. Armaque cum tulero portæ votiva Capenæ, Subscribam: SALVO GRATA PUELLA VIRO.

IV.IV

Tarpeium nemus et Tarpeiæ turpe sepulcrum Fabor et antiqui limina capta Jovis. Lucus erat felix hederoso conditus antro, Multaque nativis obstrepit arbor aquis: Silvani ramosa domus, quo dulcis ab æstu Fistula poturas ire jubebat oves. Hunc Tatius fontem vallo præcingit acerno, Fidaque suggesta castra coronat humo. Quid tum Roma fuit, tubicen vicina Curetis Cum quateret lento murmure saxa Jovis? Atque ubi nunc terris dicuntur jura subactis, Stabant Romano pila Sabina foro. Murus erant montes: ubi nunc est curia septa, Bellicus ex illo fonte bibebat equus. Hinc Tarpeia deæ fontem libavit: at illi Urgebat medium fictilis urna caput. Et satis urna malæ potuit mors esse puellæ, Quæ voluit flammas fallere, Vesta, tuas? Vidit arenosis Tatium proludere campis, Pictaque per flavas arma levare jubas. Obstupuit regis facie et regalibus armis, Interque oblitas excidit urna manus. Sæpe illa immeritæ causata est omina lunæ, Et sibi tinguendas dixit in amne comas: Sæpe tulit blandis argentea lilia Nymphis, Romula ne faciem læderet hasta Tati. Dumque subit primo Capitolia nubila fumo, Rettulit hirsutis brachia secta rubis, Et sua Tarpeia residens ita flevit ab arce Vulnera, vicino non patienda Jovi. “Ignes castrorum et Tatiæ prætoria turmæ Et formosa oculis arma Sabina meis, O utinam ad vestros sedeam captiva Penates, Dum captiva mei conspicer arma Tati. Romani montes et montibus addita Roma Et valeat probro Vesta pudenda meo. Ille equus, ille meos in castra reportet amores, Cui Tatius dextras collocat ipse jubas. Quid mirum in patrios Scyllam sævisse capillos, Candidaque in sævos inguina versa canes? Prodita quid mirum fraterni cornua monstri, Cum patuit lecto stamine torta via? Quantum ego sum Ausoniis crimen factura puellis, Improba virgineo lecta ministra foco! Pallados extinctos si quis mirabitur ignes, Ignoscat: lacrimis spargitur ara meis. Cras, ut rumor ait, tota pugnabitur urbe: Tu cape spinosi rorida terga jugi. Lubrica tota via est et perfida: quippe tacentes Fallaci celat limite semper aquas. O utinam magicæ nossem cantamina Musæ! Hæc quoque formoso lingua tulisset opem. Te toga picta decet, non quem sine matris honore Nutrit inhumanæ dura papilla lupæ. Sic, hospes, patriæve tua regina sub aula, — Dos tibi non humilis prodita Roma venit — Si minus, at raptæ ne sint impune Sabinæ: Me rape, et alterna lege repende vices. Commissas acies ego possum solvere: nuptæ, Vos medium palla fœdus inite mea. Adde Hymenæe modos, tubicen fera murmura conde: Credite, vestra meus molliet arma torus. Et jam quarta canit venturam buccina lucem, Ipsaque in Oceanum sidera lapsa cadunt. Experiar somnum, de te mihi somnia quæram: Fac venias oculis umbra benigna meis.” Dixit, et incerto permisit brachia somno, Nescia væ furiis accubuisse novis. Nam Vesta, Iliacæ felix tutela favillæ, Culpam alit et plures condit in ossa faces. Illa ruit, qualis celerem prope Thermodonta Strymonis abscisso fertur aperta sinu. Urbi festus erat — dixere Palilia patres — Hic primus cœpit mœnibus esse dies, Annua pastorum convivia, lusus in urbe, Cum pagana madent fercula divitiis, Cumque super raros foeni flammantis acervos Traiicit immundos ebria turba pedes. Romulus excubias decrevit in otia solvi Atque intermissa castra silere tuba. Hoc Tarpeia suum tempus rata convenit hostem: Pacta ligat, pactis ipsa futura comes. Mons erat ascensu dubius, festoque remissus: Nec mora, vocales occupat ense canes. Omnia præbebant somnos: sed Juppiter unus Decrevit pœnis invigilare tuis. Prodiderat portæque fidem patriamque jacentem, Nubendique petit, quem velit ipsa, diem. At Tatius — neque enim sceleri dedit hostis honorem — “Nube,” ait, “et regni scande cubile mei.” Dixit, et ingestis comitum superobruit armis. Hæc, virgo, officiis dos erat apta tuis. A duce Tarpeio mons est cognomen adeptus: O vigil, iniustæ præmia sortis habes.

IV.V

Terra tuum spinis obducat, lena, sepulcrum, Et tua, quod non vis, sentiat umbra sitim, Nec sedeant cineri Manes, et Cerberus ultor Turpia jejuno terreat ossa sono. Docta vel Hippolytum Veneri mollire negantem, Concordique toro pessima semper avis, Penelopen quoque neglecto rumore mariti Nubere lascivo cogeret Antinoo. Illa velit, poterit magnes non ducere ferrum Et volucris nidis esse noverca suis. Quippe et, Collinas ad fossam moverit herbas, Stantia currenti diluerentur aqua. Audax cantatæ leges imponere lunæ Et sua nocturno fallere terga lupo Posset ut intentos astu cæcare maritos, Cornicum immeritas eruit ungue genas, Consuluitque striges nostro de sanguine, et in me Hippomanes fetæ semina legit equæ. Exorabat opus verbis, ceu blanda perurat Saxosamque terat sedula lympha viam: “Si te Eoa Dorozantum juvat aurea ripa Et quæ sub Tyria concha superbit aqua, Eurypylique placet Coæ textura Minervæ Sectaque ab Attalicis putria signa toris, Seu quæ palmiferæ mittunt venalia Thebæ, Murreaque in Parthis pocula cocta focis: Sperne fidem, provolve deos, mendacia vincant, Frange et damnosæ jura pudicitiæ. Et simulare virum pretium facit: utere causis: Major dilata nocte recurret amor. Si tibi forte comas vexaverit, utilis ira: Post modo mercata pace premendus erit. Denique ubi amplexu Venerem promiseris empto, Fac simules puros sideris esse dies. Ingerat Apriles Iole tibi, tundat Amycle Natalem Maiis idibus esse tuum, Supplex ille sedet: posita tu scribe cathedra Quidlibet. Has artes si pavet ille, tenes. Semper habe morsus circa tua colla recentes, Litibus alternis quos putet esse datos. Nec te Medeæ delectent probra sequacis: Nempe tulit fastus, ausa rogare prior: Sed potius mundi Thais pretiosa Menandri, Cum ferit astutos comica mœcha Getas. In mores te verte viri: si cantica jactat, I comes et voces ebria junge tuas. Janitor ad dantes vigilet: si pulset inanis, Surdus in obductam somniet usque seram. Nec tibi displiceat miles non factus amori, Nauta nec attrita, si ferat æra, manu, Aut quorum titulus per barbara colla pependit, Cælati medio cum saluere foro. Aurum spectato, non quæ manus adferat aurum. Versibus auditis quid nisi verba feres? “ “?” Qui versus, Coæ dederit nec munera vestis, Istius tibi sit surda sine ære lyra. Dum vernat sanguis, dum rugis integer annus, Utere, ne quid cras libet ab ore dies. Vidi ego odorati victura rosaria Pæsti Sub matutino cocta jacere Noto.” His animos nostræ dum versat Acanthis amicæ, Per tenues ossa has sunt numerata cutes. Sed cape torquatæ, Venus o regina, columbæ Ob meritum ante tuos guttura secta focos. Vidi ego rugoso tussim concrescere collo, Sputaque per dentes ire cruenta cavos, Atque animam in tegetes putrem expirare paternas. Horruit algenti pergula curta foco. Exequiæ fuerant rari furtiva capilli Vincula et immundo pallida mitra situ, Et canis in nostros nimis experrecta dolores, Cum fallenda meo pollice clatra forent. Sit tumulus lenæ curto vetus amphora collo: Urgeat hunc supra vis, caprifice, tua. Quisquis amas, scabris hoc bustum cædito saxis, Mixtaque cum saxis adiice verba mala.

IV.VI

Sacra facit vates: sint ora faventia sacris, Et cadat ante meos icta juvenca focos. Cera Philetæis certet Romana corymbis, Et Cyrenæas urna ministret aquas. Costum molle date et blandi mihi turis honores, Terque focum circa laneus orbis eat. Spargite me lymphis, carmenque recentibus aris Tibia Mygdoniis libet eburna cadis. Ite procul fraudes, alio sint ære noxæ: Pura novum vati laurea mollit iter. Musa, Palatini referemus Apollinis ædem: Res est, Calliope, digna favore tuo. Cæsaris in nomen ducuntur carmina: Cæsar Dum canitur, quæso, Juppiter ipse vaces. Est Phœbi fugiens Athamana ad litora portus, Qua sinus Ioniæ murmura condit aquæ, Actia Juleæ pelagus monumenta carinæ, Nautarum votis non operosa via. Huc mundi colere manus: stetit æquore moles Pinea: nec remis æqua favebat avis. Altera classis erat Teucro damnata Quirino, Pilaque feminea turpiter acta manu: Hinc Augusta ratis plenis Jovis omine velis, Signaque jam patriæ vincere docta suæ. Tandem acies geminos Nereus lunarat in arcus, Armorum et radiis picta tremebat aqua, Cum Phœbus linquens stantem se vindice Delon — Nam tulit iratos mobilis una Notos — Astitit Augusti puppim super, et nova flamma Luxit in obliquam ter sinuata facem. Non ille attulerat crines in colla solutos Aut testudineæ carmen inerme lyræ, Sed quali aspexit Pelopeum Agamemnona vultu Egessitque avidis Dorica castra rogis, Aut qualis flexos solvit Pythona per orbes Serpentem, imbelles quem timuere lyræ. Mox ait: “O longa mundi servator ab Alba, Auguste, Hectoreis cognite major avis, Vince mari: jam terra tua est. Tibi militat arcus, Et favet ex humeris hoc onus omne meis. Solve metu patriam, quæ nunc te vindice freta Imposuit proræ publica vota tuæ. Quam nisi defendes, murorum Romulus augur Ire Palatinas non bene vidit aves. Et nimium remis audent, proh turpe! Latinis, Principe te fluctus regia vela pati. Nec te, quod classis centenis remiget alis, Terreat: invito labitur illa mari. Quodque vehunt proræ Centaurica saxa minantis, Tigna cava et pictos experiere metus. Frangit et attollit vires in milite causa; Quæ nisi justa subest, excutit arma pudor. Tempus adest, committe rates: ego temporis auctor Ducam laurigera Julia rostra manu.” Dixerat, et pharetræ pondus consumit in arcus: Proxima post arcus Cæsaris hasta fuit. Vincit Roma fide Phœbi: dat femina pœnas: Sceptra per Ionias fracta vehuntur aquas. At pater Idalio miratur Cæsar ab astro: “Sum deus: en nostri sanguinis ista fides.” Prosequitur cantu Triton, omnesque marinæ Plauserunt circa libera signa deæ. Illa petit Nilum cymba male nixa fugaci, Hoc unum, jusso non moritura die. Di melius! Quantus mulier foret una triumphus, Ductus erat per quas ante Jugurtha vias! Actius hinc traxit Phœbus monumenta, quod ejus Una decem vicit missa sagitta rates. Bella satis cecini: citharam jam poscit Apollo Victor et ad placidos exuit arma choros. Candida nunc molli subeant convivia luco, Blanditiæque fluant per mea colla rosæ, Vinaque fundantur prælis elisa Falernis, Terque lavet nostras spica Cilissa comas. Ingenium potis irritet Musa poetis: Bacche, soles Phœbo fertilis esse tuo. Ille paludosos memoret servire Sicambros, Cepheam hic Merœn fuscaque regna canat, Hic referat sero confessum fœdere Parthum: Reddat signa Remi: mox dabit ipse sua. Sive aliquid pharetris Augustus parcet Eois, Differat in pueros ista tropæa suos. Gaude, Crasse, nigras si quid sapis inter arenas: Ire per Euphraten ad tua busta licet. Sic noctem patera, sic ducam carmine, donec Iniiciat radios in mea vina dies.

IV.VII

Sunt aliquid Manes: letum non omnia finit, Luridaque evictos effugit umbra rogos. Cynthia namque meo visa est incumbere fulcro, Murmur ad extremæ nuper humata viæ, Cum mihi somnus ab exequiis penderet amoris, Et quererer lecti frigida regna mei. Eosdem habuit secum, quibus est elata, capillos, Eosdem oculos: lateri vestis adusta fuit, Et solitum digito beryllon adederat ignis, Summaque Lethæus triverat ora liquor. Spirantisque animos et vocem misit: at illi Pollicibus fragiles increpuere manus. “Perfide, nec cuiquam melior sperande puellæ, In te jam vires somnus habere potest? Jamne tibi exciderant vigilacis furta Suburæ Et mea nocturnis trita fenestra dolis? Per quam demisso quotiens tibi fune pependi, Alterna veniens in tua colla manu! Sæpe Venus trivio commissa est, pectore mixto Fecerunt tepidas pallia nostra vias. Fœderis heu taciti! Cujus fallacia verba Non audituri diripuere Noti. At mihi non oculos quisquam inclamavit euntis: Unum impetrassem te revocante diem. Nec crepuit fissa me propter arundine custos, Læsit et obiectum tegula curta caput. Denique quis nostro curvum te funere vidit, Atram quis lacrimis incaluisse togam? Si piguit portas ultra procedere, at illuc Jussisses, lectum lentius ire meum. Cur ventos non ipse rogis, ingrate, petisti? Cur nardo flammæ non oluere meæ? Hoc etiam grave erat, nulla mercede hyacinthos Iniicere et fracto busta piare cado. Lygdamus uratur, candescat lamine vernæ: Sensi ego, cum insidiis pallida vina bibi: At Nomas arcanas tollat versuta salivas: Dicet damnatas ignea testa manus. Quæ modo per viles inspecta est publica noctes, Hæc nunc aurata cyclade signat humum, Et graviora rependit iniquis pensa quasillis, Garrula de facie si qua locuta mea est: Nostraqæ quod Petale tulit ad monumenta coronas, Codicis immundi vincula sentit anus: Cæditur et Lalage tortis suspensa capillis, Per nomen quoniam est ausa rogare meum. Te patiente meæ conflavit imaginis aurum, Ardente e nostro dotem habitura rogo. Non tamen insector, quamvis mereare, Properti: Longa mea in libris regna fuere tuis. Juro ego Fatorum nulli revolubile carmen, Tergeminusque canis sic mihi molle sonet, Me servasse fidem. Si fallo, vipera nostris Sibilet in tumulis et super ossa cubet. Nam gemina est sedes turpem sortita per amnem, Turbaque diversa remigat omnis aqua. Unda Clytæmnestræ stuprum vehit altera, Cressæ Portat mentitæ lignea monstra bovis: Ecce coronato pars altera vecta phaselo, Mulcet ubi Elysias aura beata rosas, Qua numerosa fides, quaque æra rotunda Cybeles Mitratisque sonant Lydia plectra choris. Andromedeque et Hypermnestre sine fraude maritæ Narrant — historiæ pectora nota suæ — Hæc sua maternis queritur livere catenis Brachia nec meritas frigida saxa manus: Narrat Hypermnestre magnum ausas esse sorores, In scelus hoc animum non valuisse suum. Sic mortis lacrimis vitæ sanamus amores: Celo ego perfidiæ crimina multa tuæ. Sed tibi nunc mandata damus, si forte moveris, Si te non totum Doridos herba tenet. Nutrix in tremulis ne quid desideret annis Parthenie: patuit, nec tibi avara fuit. Deliciæque meæ Latris, cui nomen ab usu est, Ne speculum dominæ porrigat illa novæ. Et quoscumque meo fecisti nomine versus, Ure mihi: laudes desine habere meas. Pelle hederam tumulo, mihi quæ pugnante corymbo Mollia contortis alligat ossa comis. Ramosis Anio qua pomifer incubat arvis Et numquam Herculeo numine pallet ebur, Hic carmen media dignum me scribe columna, Sed breve, quod currens vector ab urbe legat, TIBURTINA JACET HAC AUREA CYNTHIA TERRA. ACCESSIT RIPÆ LAUS, ANIENE, TUÆ. Nec tu sperne piis venientia somnia portis: Cum pia venerunt somnia, pondus habent. Nocte vagæ ferimur: nox clausas liberat umbras, Errat et abiecta Cerberus ipse sera. Luce jubent leges Lethæa ad stagna reverti: Nos vehimur, vectum nauta recenset onus. Nunc te possideant aliæ: mox sola tenebo: Mecum eris, et mixtis ossibus ossa teram.” Hæc postquam querula mecum sub lite peregit, Inter complexus excidit umbra meos.

IV.VIII

Disce, quid Esquilias hac nocte fugarit aquosas, Cum vicina novis turba cucurrit agris. Lanuvium annosi vetus est tutela draconis, Hic ubi tam raræ non perit hora moræ, Qua sacer abripitur cæco descensus hiatu, Qua penetrat — virgo, tale iter omne cave! — Jejuni serpentis honos, cum pabula poscit Annua et ex ima sibila torquet humo. Talia demissæ pallent ad sacra puellæ, Cum temere anguino creditur ore manus, Ille sibi admotas a virgine corripit escas: Virginis in palmis ipsa canistra tremunt. Si fuerint castæ, redeunt in colla parentum, Ciamantque agricolæ: “Fertilis annus erit.” Huc mea detonsis avecta est Cynthia mannis: Causa fuit Juno, sed mage causa Venus. Appia, dic quæso, quantum te teste triumphum Egerit effusis per tua saxa rotis, Turpis in arcana sonuit cum rixa taberna; Si sine me, famæ non sine labe meæ. Spectaclum ipsa sedens primo temone pependit, Ausa per impuros frena movere locos. Serica nam taceo volsi carpenta nepotis, Atque armillatos colla Molossa canes, Qui dabit immundæ venalia fata saginæ, Vincet ubi erasas barba pudenda genas. Cum fieret nostro totiens injuria lecto, Mutato volui castra movere toro. Phyllis Aventinæ quædam est vicina Dianæ; Sobria grata parum: cum bibit, omne decet. Altera Tarpeios est inter Teia lucos; Candida, sed potæ non satis unus erit. His ego constitui noctem lenire vocatis, Et Venere ignota furta novare mea. Unus erat tribus in secreta lectulus herba. Quæris concubitus? Inter utramque fui. Lygdamus ad cyathos, vitrique æstiva supellex, Et Methymnæi Græca saliva meri. Nile tuus tibicen erat, crotalistria Phyllis, Et facilis spargi munda sine arte rosa. Nanus et ipse suos breviter concretus in artus Jactabat truncas ad cava buxa manus. Sed neque suppletis constabat flamma lucernis, Reccidit inque suos mensa supina pedes. Me quoque per talos Venerem quærente secundos Semper damnosi subsiluere canes. Cantabant surdo, nudabant pectora cæco: Lanuvii ad portas, hei mihi, solus eram; Cum subito rauci sonuerunt cardine postes, Et levia ad primos murmura facta Lares. Nec mora, cum totas resupinat Cynthia valvas, Non operosa comis, sed furibunda decens. Pocula mi digitos inter cecidere remissos, Palluerantque ipso labra soluta mero. Fulminat illa oculis et quantum femina sævit: Spectaclum capta nec minus urbe fuit. Phyllidos iratos in vultum coniicit ungues: Territa vicinas Teia clamat aquas. Lumina sopitos turbant elata Quirites, Omnis et insana semita nocte sonat. Illas direptisque comis tunicisque solutis Excipit obscuræ prima taberna viæ. Cynthia gaudet in exuviis victrixque recurrit Et mea perversa sauciat ora manu, Imponitque notam collo morsuque cruentat, Præcipueque oculos, qui meruere, ferit. Atque ubi jam nostris lassavit brachia plagis, Lygdamus ad plutei fulcra sinistra latens Eruitur, geniumque meum prostratus adorat. Lygdame, nil potui: tecum ego captus eram. Supplicibus palmis tum demum ad fœdera veni, Cum vix tangendos præbuit illa pedes, Atque ait: “Admissæ si vis me ignoscere culpæ, Accipe, quæ nostræ formula legis erit. Tu neque Pompeia spatiabere cultus in umbra, Nec cum lascivum sternet arena forum. Colla cave inflectas ad summum obliqua theatrum Aut lectica tuæ sidat aperta moræ. Lygdamus imprimis, omnis mihi causa querellæ, Veneat et pedibus vincula bina trahat.” Indixit leges. Respondi ego: “Legibus utar.” Riserat imperio facta superba dato. Dein quemcumque locum externæ tetigere puellæ, Suffiit, at pura limina tergit aqua, Imperat et totas iterum mutare lacernas, Terque meum tetigit sulfuris igne caput. Atque ita mutato per singula pallia lecto Despondi, et tuto solvimus arma toro.

IV.IX

Amphitryoniades qua tempestate juvencos Egerat a stabulis, o Erythea, tuis, Venit ad eductos pecorosa Palatia montes Et statuit fessos, fessus et ipse, boves, Qua Velabra suo stagnabant flumine, quaque Nauta per urbanas velificabat aquas. Sed non infido manserunt hospite Caco Incolumes: furto polluit ille Jovem. Incola Cacus erat, metuendo raptor ab antro, Per tria partitos qui dabat ora focos. Hic, ne certa forent manifestæ signa rapinæ, Aversos cauda traxit in antra boves, Nec sine teste deo: furem sonuere juvenci, Furis et implacidas diruit ira fores. Mænalio jacuit pulsus tria tempora ramo Cacus: et Alcides sic ait: “Ite boves, Herculis ite boves, nostræ labor ultime clavæ, Bis mihi quæsitæ, bis mea præda, boves, Arvaque mugitu sancite boaria longo: Nobile erit Romæ pascua vestra forum.” Dixerat, et sicco torret sitis ora palato, Terraque non ullas feta ministrat aquas. Sed procul inclusas audit ridere puellas. Lucus ab umbroso fecerat orbe nemus, Femineæ loca clausa deæ fontesque piandos, Impune et nullis sacra retecta viris. Devia puniceæ velabant limina vittæ, Putris odorato luxerat igne casa, Populus et longis ornabat frondibus ædem, Multaque cantantes umbra tegebat aves. Huc ruit in siccam congesto pulvere barbam, Et jacit ante fores verba minora deo. “Vos precor, o luci sacro quæ luditis antro, Pandite defessis hospita fana viris. Fontis egens erro, circaque sonantia lymphis, Et cava suscepto flumine palma sat est. Audistisne aliquem, tergo qui sustulit orbem? Ille ego sum: Alciden terra recepta vocat. Quis facta Herculeæ non audit fortia clavæ Et numquam ad natas irrita tela feras, Atque uni Stygias homini luxisse tenebras? Accipite: hæc fesso vix mihi terra patet. Quodsi Junoni sacrum faceretis amaræ, Non clausisset aquas ipsa noverca suas. Sin aliquam vultusque meus sætæque leonis Terrent et Libyco sole perusta coma: Idem ego Sidonia feci servilia palla Officia et Lydo pensa diurna colo, Mollis et hirsutum cepit mihi fascia pectus, Et manibus duris apta puella fui.” Talibus Alcides: at talibus alma sacerdos, Puniceo canas stamine vincta comas: “Parce oculis, hospes, lucoque abscede verendo: Cede agedum, et tuta limina linque fuga. Interdicta viris metuenda lege piatur, Quæ se summota vindicat ara casa. Magnam Tiresias aspexit Pallada vates, Fortia dum posita Gorgone membra lavat. Di tibi dent alios fontes: hæc lympha puellis Avia secreti limitis una fluit.” Sic anus: ille humeris postes concussit opacos, Nec tulit iratam janua clausa sitim. At postquam exhausto jam flumine vicerat æstum, Ponit vix siccis tristia jura labris. “Angulus hic mundi nunc me mea fata trahentem Accipit: hæc fesso vix mihi terra patet. Maxima quæ gregibus devota est ara repertis, Ara per has”, inquit, “Maxima facta manus, Hæc nullis umquam pateat veneranda puellis, Herculis eximii ne sit inulta sitis.” Sancte pater, salve, cui jam favet aspera Juno: Sancte, velis libro dexter inesse meo. Hunc, quoniam manibus purgatum sanxerat orbem, Sic Sanctum Tatiæ composuere Cures.

IV.X

Nunc Jovis incipiam causas aperire Feretri, Armaque de ducibus trina recepta tribus. Magnum iter ascendo, sed dat mihi gloria vires: Non juvat e facili lecta corona jugo. Imbuis exemplum primæ tu, Romule, palmæ Hujus, et exuvio plenus ab hoste redis, Tempore quo portas Cæninum Acronta petentem Victor in eversum cuspide fundis equum. Acron Herculeus Cænina ductor ab arce, Roma, tuis quondam finibus horror erat. Hic spolia ex humeris ausus sperare Quirini: Ipse dedit, sed non sanguine sicca suo. Hunc videt ante cavas librantem spicula turres Romulus et votis occupat ante ratis. “Jupiter, hæc hodie tibi victima corruet Acron.” Voverat: et spoliam corruit ille Jovi. Urbis virtutisque parens sic vincere suevit, Qui tulit aprico frigida castra Lare. Idem eques et frenis, idem fuit aptus aratris, Et galea hirsutis compta lupina jubis. Picta neque inducto fulgebat parma pyropo: Præbebant cæsi baltea lenta boves. Cossus at insequitur Veientis cæde Tolumni, Vincere cum Veios posse laboris erat, Necdum ultra Tiberim belli sonus, ultima præda Nomentum et captæ jugera terna Coræ. O Veii veteres, et vos tum regna fuistis, Et vestro posita est aurea sella foro: Nunc intra muros pastoris buccina lenti Cantat, et in vestris ossibus arva metunt. Forte super portæ dux Veius astitit arcem, Colloquiumque sua fretus ab urbe dedit. Dumque aries murum cornu pulsabat aheno, Vinea qua ductum longa tegebat opus, Cossus ait: “Forti melius concurrere campo.” Nec mora fit, plano sistit uterque gradum. Di Latias juvere manus, desecta Tolumni Cervix Romanos sanguine lavit equos. Claudius a Rheno traiectos arcuit hostes, Belgica cum vasti parma relata ducis Virdomari. Genus hic Rheno jactabat ab ipso, Nobilis e rectis fundere gesa rotis. Illi virgatis jaculantis ab agmine braccis Torquis ab incisa decidit unca gula. Nunc spolia in templo tria condita: causa Feretri, Omine quod certo dux ferit ense ducem; Seu, quia victa suis humeris hæc arma ferebant, Hinc Feretri dicta est ara superba Jovis.

IV.XI

Desine, Paulle, meum lacrimis urgere sepulcrum: Panditur ad nullas janua nigra preces. Cum semel infernas intrarunt funera leges, Non exorato stant adamante viæ. Te licet orantem fuscæ deus audiat aulæ: Nempe tuas lacrimas litora surda bibent. Vota movent superos: ubi portitor æra recepit, Obserat herbosos lurida porta rogos. Sic mæstæ cecinere tubæ, cum subdita nostrum Detraheret lecto fax inimica caput. Quid mihi coniugium Paulli, quid currus avorum Profuit aut famæ pignora tanta meæ? Num minus immites habuit Cornelia Parcas? En sum, quod digitis quinque levatur, onus. Damnatæ noctes, et vos vada lenta paludes, Et quæcumque meos implicat unda pedes, Immatura licet, tamen huc non noxia veni: Det Pater hic umbræ mollia jura meæ. Aut, si quis posita judex sedet Æacus urna; In mea sortita vindicet ossa pila: Assideant fratres, juxta Minoida sellam Eumenidum intento turba severa foro. Sisyphe, mole vaces, taceant Ixionis orbes, Fallar Tantaleo corripiare liquor, Cerberus et nullas hodie petat improbus umbras, Et jaceat tacita lapsa catena sera. Ipsa loquar pro me: si fallo, pœna sororum Infelix humeros urgeat urna meos. Si cui fama fuit per avita tropæa decori, Afra Numantinos regna loquuntur avos, Altera maternos exæquat turba Libones, Et domus est titulis utraque fulta suis. Mox, ubi jam facibus cessit prætexta maritis, Vinxit et acceptas altera vitta comas, Jungor, Paulle, tuo sic discessura cubili: In lapide hoc uni nupta fuisse legar. Testor majorum cineres tibi, Roma, verendos, Sub quorum titulis, Africa, tonsa jaces, Et Persen proavi simulantem pectus Achillis, Quique tuas proavo fregit Achille domos, Me neque censuræ legem mollisse, nec ulla Labe mea vestros erubuisse focos. Non fuit exuviis tantis Cornelia damnum, Quin erat et magnæ pars imitanda domus. Nec mea mutata est ætas, sine crimine tota est: Viximus insignes inter utramque facem. Mi natura dedit leges a sanguine ductas, Ne possem melior judicis esse metu. Quælibet austeras de me ferat urna tabellas: Turpior assessu non erit ulla meo, Vel tu, quæ tardam movisti fune Cybelen, Claudia, turritæ rara ministra deæ, Vel cui, commissos cum Vesta reposceret ignes, Exhibuit vivos carbasus alba focos. Nec te, dulce caput, mater Scribonia, læsi: In me mutatum quid nisi fata velis? Maternis laudor lacrimis urbisque querelis, Defensa et gemitu Cæsaris ossa mea. Ille sua nata dignam vixisse sororem Increpat, et lacrimas vidimus ire Deo. Et tamen emerui generosos vestis honores, Nec mea de sterili facta rapina domo. Tu, Lepide, et tu, Paulle, meum post fata levamen, Condita sunt vestro lumina nostra sinu. Vidimus et fratrem sellam geminasse curulem, Consule quo facto tempore rapta soror. Filia, tu specimen censuræ nata paternæ, Fac teneas unum nos imitata virum, Et serie fulcite genus: mihi cymba volenti Solvitur aucturis tot mea fata meis. Hæc est feminei merces extrema triumphi, Laudat ubi emeritum libera fama rogum. Nunc tibi commendo communia pignora natos: Hæc cura et cineri spirat inusta meo. Fungere maternis vicibus, pater: illa meorum Omnis erit collo turba ferenda tuo. Oscula cum dederis tua flentibus, adiice matris: Tota domus cœpit nunc onus esse tuum. Et si quid doliturus eris, sine testibus illis: Cum venient, siccis oscula falle genis. Sat tibi sint noctes, quas de me, Paulle, fatiges, Somniaque in faciem credita sæpe meam. Atque ubi secreto nostra ad simulacra loqueris, Ut responsuræ singula verba jace. Seu tamen adversum mutarit janua lectum, Sederit et nostro cauta noverca toro, Coniugium, pueri, laudate et ferte paternum: Capta dabit vestris moribus illa manus. Nec matrem laudate nimis: collata priori Vertet in offensas libera verba suas. Seu memor ille mea contentus manserit umbra Et tanti cineres duxerit esse meos. Discite venturam jam nunc sentire senectam, Cælibis ad curas nec vacet ulla via. Quod mihi detractum est, vestros accedat ad annos: Prole mea Paullum sic juvet esse senem. Et bene habet: numquam mater lugubria sumpsi: Venit in exequias tota caterva meas. Causa perorata est. Flentes me surgite, testes, Dum pretium vitæ grata rependit humus. Moribus et cælum patuit: sim digna merendo, Cujus honoratis ossa vehantur equis.

Index

Index