Parve -- nec invideo -- sine me, liber, ibis in urbem: ei mihi, quod domino non licet ire tuo! Vade, sed incultus, qualem decet exulis esse; Infelix habitum temporis hujus habe. Nec te purpureo velent vaccinia fuco -- non est conveniens luctibus ille color -- nec titulus minio, nec cedro charta notetur, candida nec nigra cornua fronte geras. Felices ornent hæc instrumenta libellos: fortunæ memorem te decet esse meæ. Nec fragili geminæ poliantur pumice frontes, hirsutus sparsis ut videare comis. Neve liturarum pudeat; Qui viderit illas, de lacrimis factas sentiat esse meis. Vade, liber, verbisque meis loca grata saluta: contingam certe quo licet illa pede. Siquis, ut in populo, nostri non inmemor illi, siquis, qui, quid agam, forte requirat, erit: vivere me dices, saluum tamen esse negabis; Id quoque, quod vivam, munus habere dei. Atque ita tu tacitus, (quærenti plura legendum) ne, quæ non opus est, forte loquare, cave! Protinus admonitus repetet mea crimina lector, et peragar populi publicus ore reus. Tu cave defendas, quamuis mordebere dictis: causa patrocinio non bona major erit. Invenies aliquem, qui me suspiret ademptum, carmina nec siccis perlegat ista genis, et tacitus secum, ne quis malus audiat, optet, sit mea lenito Cæsare pœna levis. Nos quoque, quisquis erit, ne sit miser ille, precamur, placatos miseris qui volet esse deos; Quæque volet, rata sint, ablataque principis ira sedibus in patriis det mihi posse mori. Ut peragas mandata, liber, culpabere forsan ingeniique minor laude ferere mei. Judicis officium est ut res, ita tempora rerum quærere; Quæsito tempore tutus eris. Carmina proveniunt animo deducta sereno: nubila sunt subitis pectora nostra malis. Carmina secessum scribentis et otia quærunt: me mare, me venti, me fera jactat hiems. Carminibus metus omnis obest: ego perditus ensem hæsurum jugulo jam puto jamque meo. Hæc quoque quod facio, judex mirabitur æquus, scriptaque cum venia qualiacumque leget. Da mihi Mæoniden et tot circumice casus, ingenium tantis excidet omne malis. Denique securus famæ, liber, ire memento, nec tibi sit lecto displicuisse pudor. Non ita se præbet nobis Fortuna secundam, ut tibi sit ratio laudis habenda tuæ. Donec eram sospes, tituli tangebar amore, quærendique mihi nominis ardor erat; Carmina nunc si non studiumque, quod obfuit, odi, sit satis; Ingenio sic fuga parta meo. Tu tamen i pro me, tu, cui licet, aspice Romam; Di facerent, possem nunc meus esse liber! Nec te, quod venias magnam peregrinus in urbem, ignotum populo posse venire puta. Ut titulo careas, ipso noscere colore; Dissimulare velis, te liquet esse meum. Clam tamen intrato, ne te mea carmina lædant; Non sunt ut quondam plena favoris erant. Siquis erit, qui te, quia sis meus, esse legendum non putet, e gremio reiciatque suo, 'inspice' dic 'titulum: non sum præceptor amoris; Quas meruit, pœnas jam dedit illud opus.' Forsitan expectes, an in alta Palatia missum scandere te jubeam Cæsareamque domum. Ignoscant augusta mihi loca dique locorum. Venit in hoc illa fulmen ab arce caput. Esse quidem memini mitissima sedibus illis numina, sed timeo qui nocuere deos. Terretur minimo pennæ stridore columba, unguibus, accipiter, saucia facta tuis. Nec procul a stabulis audet discedere, siqua excussa est avidi dentibus agna lupi. Vitaret cælum Phæthon, si viveret, et quos optarat stulte, tangere nollet equos. Me quoque, quæ sensi, fateor Jovis arma timere: me reor infesto, cum tonat, igne peti. Quicumque Argolica de classe Capherea fugit, semper ab Euboicis vela retorquet aquis; Et mea cumba semel vasta percussa procella illum, quo læsa est, horret adire locum. Ergo cave, liber, et timida circumspice mente, ut satis a media sit tibi plebe legi. Dum petit infirmis nimium sublimia pennis Icarus, æquoreis nomina fecit aquis. Difficile est tamen hinc remis utaris an aura, dicere; Consilium resque locusque dabunt. Si poteris vacuo tradi, si cuncta videbis mitia, si vires fregerit ira suas; Siquis erit, qui te dubitantem et adire timentem tradat, et ante tamen pauca loquatur, adi. Luce bona dominoque tuo felicior ipse pervenias illuc et mala nostra leves. Namque ea vel nemo, vel qui mihi vulnera fecit solus Achilleo tollere more potest. Tantum ne noceas, dum vis prodesse, videto -- nam spes est animi nostra timore minor -- quæque quiescebat, ne mota resæviat ira et pœnæ tu sis altera causa, cave! Cum tamen in nostrum fueris penetrale receptus, contigerisque tuam, scrinia curua, domum, aspicies illic positos ex ordine fratres, quos studium cunctos evigilavit idem. Cetera turba palam titulos ostendet apertos, et sua detecta nomina fronte geret; Tres procul obscura latitantes parte videbis: hi quia, quod nemo nescit, amare docent; Hos tu vel fugias, vel, si satis oris habebis, Œdipodas facito Telegonosque voces. Deque tribus, moneo, si qua est tibi cura parentis, ne quemquam, quamuis ipse docebit, ames. Sunt quoque mutatæ, ter quinque volumina, formæ, nuper ab exequiis carmina rapta meis. His mando dicas, inter mutata referri fortunæ vultum corpora posse meæ, namque ea dissimilis subito est effecta priori, flendaque nunc, aliquo tempore læta fuit. Plura quidem mandare tibi, si quæris, habebam, sed vereor tardæ causa fuisse viæ; Et si quæ subeunt, tecum, liber, omnia ferres, sarcina laturo magna futurus eras. Longa via est, propera! Nobis habitabitur orbis ultimus, a terra terra remota mea.
Di maris et cæli -- quid enim nisi vota supersunt? -- soluere quassatæ parcite membra ratis, neve, precor, magni subscribite Cæsaris iræ: sæpe premente deo fert deus alter opem. Mulciber in Trojam, pro Troja stabat Apollo; Æqua Venus Teucris, Pallas iniqua fuit. Oderat Ænean propior Saturnia Turno; Ille tamen Veneris numine tutus erat. Sæpe ferox cautum petiit Neptunus Ulixem; Eripuit patruo sæpe Minerua suo. Et nobis aliquod, quamuis distamus ab illis, quis vetat irato numen adesse deo? Verba miser frustra non proficientia perdo. Ipsa graves spargunt ora loquentis aquæ, terribilisque Notus jactat mea dicta, precesque ad quos mittuntur, non sinit ire deos. Ergo idem venti, ne causa lædar in una, velaque nescio quo votaque nostra ferunt. Me miserum, quanti montes voluuntur aquarum! Jam jam tacturos sidera summa putes. Quantæ diducto subsidunt æquore valles! Jam jam tacturas Tartara nigra putes. Quocumque aspicio, nihil est, nisi pontus et ær, fluctibus hic tumidus, nubibus ille minax. Inter utrumque fremunt inmani murmure venti. Nescit, cui domino pareat, unda maris. Nam modo purpureo vires capit Eurus ab ortu, nunc Zephyrus sero vespere missus adest, nunc sicca gelidus Boreas bacchatur ab Arcto, nunc Notus adversa prœlia fronte gerit. Rector in incerto est nec quid fugiatue petatue invenit: ambiguis ars stupet ipsa malis. Scilicet occidimus, nec spes est ulla salutis, dumque loquor, vultus obruit unda meos. Opprimet hanc animam fluctus, frustraque precanti ore necaturas accipiemus aquas. At pia nil aliud quam me dolet exule conjunx: hoc unum nostri scitque gemitque mali. Nescit in inmenso jactari corpora ponto, nescit agi ventis, nescit adesse necem. O bene, quod non sum mecum conscendere passus, ne mihi mors misero bis patienda foret! At nunc ut peream, quoniam caret illa periclo, dimidia certe parte superstes ero. Ei mihi, quam celeri micuerunt nubila flamma! Quantus ab ætherio personat axe fragor! Nec levius tabulæ laterum feriuntur ab undis, quam grave ballistæ mœnia pulsat onus. Qui venit hic fluctus, fluctus supereminet omnes: posterior nono est undecimoque prior. Nec letum timeo; Genus est miserabile leti; Demite naufragium, mors mihi munus erit. Est aliquid, fatove suo ferrove cadentem in solida moriens ponere corpus humo, et mandare suis aliqua et sperare sepulcrum et non æquoreis piscibus esse cibum. Fingite me dignum tali nece, non ego solus hic vehor. Inmeritos cur mea pœna trahit? Pro superi viridesque dei, quibus æquora curæ, utraque jam vestras sistite turba minas; Quamque dedit vitam mitissima Cæsaris ira, hanc sinite infelix in loca jussa feram. Si quoque, quam merui pœna me pendere vultis, culpa mea est ipso judice morte minor. Mittere me Stygias si jam voluisset in undas Cæsar, in hoc vestra non eguisset ope. Est illi nostri non invidiosa cruoris copia; Quodque dedit, cum volet, ipse feret. Vos modo, quos certe nullo, puto, crimine læsi, contenti nostris jam, precor, este malis. Nec tamen, ut cuncti miserum seruare velitis, quod periit, saluum jam caput esse potest. Ut mare considat ventisque ferentibus utar, ut mihi parcatis, non minus exul ero. Non ego divitias avidus sine fine parandi latum mutandis mercibus æquor aro, nec peto, quas quondam petii studiosus, Athenas, oppida non Asiæ, non loca visa prius; Non ut Alexandri claram delatus in urbem delicias videam, Nile jocose, tuas. Quod faciles opto ventos (quis credere possit?) Sarmatis est tellus, quam mea vela petunt. Obligor, ut tangam Lævi fera litora Ponti; Quodque sit a patria tam fuga tarda, queror. Nescioquo videam positos ut in orbe Tomitas, exilem facio per mea vota viam. Seu me diligitis, tantos conpescite fluctus, pronaque sint nostræ numina vestra rati; Seu magis odistis, jussæ me advertite terræ: supplicii pars est in regione mei. Ferte -- quid hic facio? -- rapidi mea carbasa venti! Ausonios fines cur mea vela volunt? Noluit hoc Cæsar: quid, quem fugat ille, tenetis? Aspiciat vultus Pontica terra meos. Et jubet et merui; Nec, quæ damnaverit ille, crimina defendi fasque piumque puto. Si tamen acta deos numquam mortalia fallunt, a culpa facinus scitis abesse mea. Immo ita, si scitis, si me meus abstulit error, stultaque mens nobis non scelerata fuit, quod licet et minimis, domui si favimus illi, si satis Augusti publica jussa mihi, hoc duce si dixi felicia sæcula, proque Cæsare tura pius Cæsaribusque dedi, -- si fuit hic animus nobis, ita parcite divi! Si minus, alta cadens obruat unda caput! Fallor, an incipiunt gravidæ vanescere nubes, victaque mutati frangitur ira maris? Non casu, vos sed sub condicione vocati, fallere quos non est, hanc mihi fertis opem.
Cum subit illius tristissima noctis imago, quæ mihi supremum tempus in urbe fuit, cum repeto noctem, qua tot mihi cara reliqui, labitur ex oculis nunc quoque gutta meis. Jam prope lux aderat, qua me discedere Cæsar finibus extremæ jusserat Ausoniæ. Nec spatium nec mens fuerat satis apta parandi: torpuerant longa pectora nostra mora. Non mihi seruorum, comitis non cura legendi, non aptæ profugo vestis opisue fuit. Non aliter stupui, quam qui Jovis ignibus ictus vivit et est vitæ nescius ipse suæ. Ut tamen hanc animi nubem dolor ipse removit, et tandem sensus convaluere mei, alloquor extremum mæstos abiturus amicos, qui modo de multis unus et alter erat. Uxor amans flentem flens acrius ipsa tenebat, imbre per indignas usque cadente genas. Nata procul Libycis aberat diversa sub oris, nec poterat fati certior esse mei. Quocumque aspiceres, luctus gemitusque sonabant, formaque non taciti funeris intus erat. Femina virque meo, pueri quoque funere mærent, inque domo lacrimas angulus omnis habet. Si licet exemplis in paruis grandibus uti, hæc facies Troiæ, cum caperetur, erat. Jamque quiescebant voces hominumque canumque Lunaque nocturnos alta regebat equos. Hanc ego suspiciens et ad hanc Capitolia cernens, quæ nostro frustra juncta fuere Lari, 'numina vicinis habitantia sedibus,' inquam, 'jamque oculis numquam templa videnda meis, dique relinquendi, quos urbs habet alta Quirini, este salutati tempus in omne mihi. Et quamquam sero clipeum post vulnera sumo, attamen hanc odiis exonerate fugam, cælestique viro, quis me deceperit error, dicite, pro culpa ne scelus esse putet. Ut quod vos scitis, pœnæ quoque sentiat auctor: placato possum non miser esse deo.' Hac prece adoravi superos ego, pluribus uxor, singultu medios impediente sonos. Illa etiam ante Lares passis adstrata capillis contigit extinctos ore tremente focos, multaque in aversos effudit verba Penates pro deplorato non valitura viro. Jamque moræ spatium nox præcipitata negabat, versaque ab axe suo Parrhasis Arctos erat. Quid facerem? Blando patriæ retinebar amore, ultima sed jussæ nox erat illa fugæ. A! Quotiens aliquo dixi properante 'quid urges? Vel quo festinas ire, vel unde, vide.' A! Quotiens certam me sum mentitus habere horam, propositæ quæ foret apta viæ. Ter limen tetigi, ter sum revocatus, et ipse indulgens animo pes mihi tardus erat. Sæpe 'vale' dicto rursus sum multa locutus, et quasi discedens oscula summa dedi. Sæpe eadem mandata dedi meque ipse fefelli, respiciens oculis pignora cara meis. Denique 'quid propero? Scythia est, quo mittimur', inquam, 'Roma relinquenda est, utraque justa mora. Uxor in æternum vivo mihi viva negatur, et domus et fidæ dulcia membra domus, quosque ego dilexi fraterno more sodales, o mihi Thesea pectora juncta fide! Dum licet, amplectar: numquam fortasse licebit amplius; In lucro est quæ datur hora mihi.' Nec mora sermonis verba inperfecta relinquo, complectens animo proxima quæque meo. Dum loquor et flemus, cælo nitidissimus alto, stella gravis nobis, Lucifer ortus erat. Dividor haud aliter, quam si mea membra relinquam, et pars abrumpi corpore visa suo est. Sic doluit Mettus tum cum in contraria versos ultores habuit proditionis equos. Tum vero exoritur clamor gemitusque meorum, et feriunt mæstæ pectora nuda manus. Tum vero conjunx umeris abeuntis inhærens miscuit hæc lacrimis tristia verba suis: 'non potes avelli: simul ah! Simul ibimus', inquit, 'te sequar et conjunx exulis exul ero. Et mihi facta via est, et me capit ultima tellus: accedam profugæ sarcina parua rati. Te jubet e patria discedere Cæsaris ira, me pietas: pietas hæc mihi Cæsar erit.' Talia temptabat, sicut temptaverat ante, vixque dedit victas utilitate manus. Egredior (sive illud erat sine funere ferri?) Squalidus inmissis hirta per ora comis. Illa dolore amens tenebris narratur obortis semianimis media procubuisse domo, utque resurrexit fœdatis puluere turpi crinibus et gelida membra levavit humo, se modo, desertos modo complorasse Penates, nomen et erepti sæpe vocasse viri, nec gemuisse minus, quam si natæque meumque vidisset structos corpus habere rogos, et voluisse mali moriendo ponere sensum, respectuque tamen non potuisse mei. Vivat et absentem, quoniam sic fata tulerunt, vivat ut auxilio sublevet usque suo.
Tingitur oceano custos Erymanthidos ursæ, æquoreasque suo sidere turbat aquas. Nos tamen Ionium non nostra findimus æquor sponte, sed audaces cogimur esse metu. Me miserum! Quantis increscunt æquora ventis, erutaque ex imis feruet harena fretis! Monte nec inferior proræ puppique recuruæ insilit et pictos verberat unda deos. Pinea texta sonant pulsu, stridore rudentes, ingemit et nostris ipsa carina malis. Navita confessus gelidum pallore timorem, jam sequitur victus, non regit arte ratem. Utque parum validus non proficientia rector ceruicis rigidæ frena remittit equo, sic non quo voluit, sed quo rapit impetus undæ, aurigam video vela dedisse rati. Quod nisi mutatas emiserit Æolus auras, in loca jam nobis non adeunda ferar. Nam procul Illyriis læva de parte relictis interdicta mihi cernitur Italia. Desinat in vetitas quæso contendere terras, et mecum magno pareat aura deo. Dum loquor et timeo pariter cupioque repelli, increpuit quantis viribus unda latus! Parcite cærulei vos parcite numina ponti, infestumque mihi sit satis esse Jovem. Vos animam sævæ fessam subducite morti, si modo, qui periit, non periisse potest.
O mihi post nullos umquam memorande sodales, et cui præcipue sors mea visa sua est; Attonitum qui me, memini, carissime, primus ausus es alloquio sustinuisse tuo, qui mihi consilium vivendi mite dedisti, cum foret in misero pectore mortis amor. Scis bene, cui dicam, positis pro nomine signis, officium nec te fallit, amice, tuum. Hæc mihi semper erunt imis infixa medullis, perpetuusque animæ debitor hujus ero: spiritus in vacuas prius hic tenuandus in auras ibit, et in tepido deseret ossa rogo, quam subeant animo meritorum oblivia nostro, et longa pietas excidat ista die. Di tibi sint faciles, et opis nullius egentem fortunam præstent dissimilemque meæ. Si tamen hæc navis vento ferretur amico, ignoraretur forsitan ista fides. Thesea Pirithous non tam sensisset amicum, si non infernas vivus adisset aquas. Ut foret exemplum veri Phoceus amoris, fecerunt furiæ, tristis Oresta, tuæ. Si non Euryalus Rutulos cecidisset in hostes, Hyrtacidæ Nisi gloria nulla foret. Scilicet ut flavum spectatur in ignibus aurum, tempore sic duro est inspicienda fides. Dum ivuat et vultu ridet Fortuna sereno, indelibatas cuncta sequuntur opes: at simul intonuit, fugiunt, nec noscitur ulli, agminibus comitum qui modo cinctus erat. Atque hæc, exemplis quondam collecta priorum, nunc mihi sunt propriis cognita vera malis. Vix duo tresue mihi de tot superestis amici: cetera Fortunæ, non mea turba fuit. Quo magis, o pauci, rebus succurrite læsis, et date naufragio litora tuta meo, neve metu falso nimium trepidate, timentes hac offendatur ne pietate deus. Sæpe fidem adversis etiam laudavit in armis, inque suis amat hanc Cæsar, in hoste probat. Causa mea est melior, qui non contraria fovi arma, sed hanc merui simplicitate fugam. Invigiles igitur nostris pro casibus, oro, deminui siqua numinis ira potest. Scire meos casus siquis desiderat omnes, plus, quam quod fieri res sinit, ille petit. Tot mala sum passus, quot in æthere sidera lucent paruaque quot siccus corpora puluis habet; Multaque credibili tulimus majora ratamque, quamuis acciderint, non habitura fidem. Pars etiam quædam mecum moriatur oportet, meque velim possit dissimulante tegi. Si vox infragilis, pectus mihi firmius ære, pluraque cum linguis pluribus ora forent, non tamen idcirco complecterer omnia verbis, materia vires exsuperante meas. Pro duce Neritio docti mala nostra poetæ scribite: Neritio nam mala plura tuli. Ille brevi spatio multis erravit in annis inter Dulichias Iliacasque domos: nos freta sideribus totis distantia mensos sors tulit in Geticos Sarmaticosque sinus. Ille habuit fidamque manum sociosque fideles: me profugum comites deseruere mei. Ille suam lætus patriam victorque petebat: a patria fugi victus et exul ego. Nec mihi Dulichium domus est Ithaceve Samosue, pœna quibus non est grandis abesse locis, sed quæ de septem totum circumspicit orbem montibus, imperii Roma deumque locus. Illi corpus erat durum patiensque laborum: invalidæ vires ingenuæque mihi. Ille erat assidue sævis agitatus in armis: adsuetus studiis mollibus ipse fui. Me deus oppressit, nullo mala nostra levante: bellatrix illi diva ferebat opem. Cumque minor Jove sit tumidis qui regnat in undis, illum Neptuni, me Jovis ira premit. Adde, quod illius pars maxima ficta laborum, ponitur in nostris fabula nulla malis. Denique quæsitos tetigit tamen ille Penates, quæque diu petiit, contigit arua tamen: at mihi perpetuo patria tellure carendum est, ni fuerit læsi mollior ira dei.
Nec tantum Clario est Lyde dilecta poetæ, nec tantum Coo Bittis amata suo est, pectoribus quantum tu nostris, uxor, inhæres, digna minus misero, non meliore viro. Te mea supposita veluti trabe fulta ruina est: siquid adhuc ego sum, muneris omne tui est. Tu facis, ut spolium non sim, nec nuder ab illis, naufragii tabulas qui petiere mei. Utque rapax stimulante fame cupidusque cruoris incustoditum captat ovile lupus, aut ut edax vultur corpus circumspicit ecquod sub nulla positum cernere possit humo, sic mea nescioquis, rebus male fidus acerbis in bona venturus, si paterere, fuit. Hunc tua per fortis virtus summovit amicos, nulla quibus reddi gratia digna potest. Ergo quam misero, tam vero teste probaris, hic aliquod pondus si modo testis habet. Nec probitate tua prior est aut Hectoris uxor, aut comes extincto Laodamia viro. Tu si Mæonium vatem sortita fuisses, Penelopes esset fama secunda tuæ: sive tibi hoc debes, nullo pia facta magistro, cumque nova mores sunt tibi luce dati, femina seu princeps omnes tibi culta per annos te docet exemplum coniugis esse bonæ, adsimilemque sui longa adsuetudine fecit, grandia si paruis adsimilare licet. Ei mihi, non magnas quod habent mea carmina vires, nostraque sunt meritis ora minora tuis, siquid et in nobis vivi fuit ante vigoris, exstinctum longis occidit omne malis! Prima locum sanctas heroidas inter haberes, prima bonis animi conspicerere tui. Quantumcumque tamen præconia nostra valebunt, carminibus vives tempus in omne meis.
Si quis habes nostri similes in imagine vultus, deme meis hederas, Bacchica serta, comis. Ista decent lætos felicia signa poetas: temporibus non est apta corona meis. Hoc tibi dissimula, senti tamen, optime, dici, in digito qui me fersque refersque tuo, effigiemque meam fuluo complexus in auro cara relegati, quæ potes, ora vides. Quæ quotiens spectas, subeat tibi dicere forsan 'quam procul a nobis Naso sodalis abest!' Grata tua est pietas, sed carmina major imago sunt mea, quæ mando qualiacumque legas, carmina mutatas hominum dicentia formas, infelix domini quod fuga rupit opus. Hæc ego discedens, sicut bene multa meorum, ipse mea posui mæstus in igne manu. Utque cremasse suum fertur sub stipite natum Thestias et melior matre fuisse soror, sic ego non meritos mecum peritura libellos imposui rapidis viscera nostra rogis: vel quod eram Musas, ut crimina nostra, perosus, vel quod adhuc crescens et rude carmen erat. Quæ quoniam non sunt penitus sublata, sed extant (pluribus exemplis scripta fuisse reor), nunc precor ut vivant et non ignava legentem otia delectent admoneantque mei. Nec tamen illa legi poterunt patienter ab ullo, nesciet his summam siquis abesse manum. Ablatum mediis opus est incudibus illud, defuit et cœptis ultima lima meis. Et veniam pro laude peto, laudatus abunde, non fastiditus si tibi, lector, ero. Hos quoque sex versus, in prima fronte libelli si præponendos esse putabis, habe: 'orba parente suo quicumque volumina tangis, his saltem vestra detur in urbe locus. Quoque magis faveas, non hæc sunt edita ab ipso, sed quasi de domini funere rapta sui. Quicquid in his igitur vitii rude carmen habebit, emendaturus, si licuisset, eram.'
In caput alta suum labentur ab æquore retro flumina, conversis Solque recurret equis: terra feret stellas, cælum findetur aratro, unda dabit flammas, et dabit ignis aquas, omnia naturæ præpostera legibus ibunt, parsque suum mundi nulla tenebit iter, omnia jam fient, fieri quæ posse negabam, et nihil est, de quo non sit habenda fides. Hæc ego vaticinor, quia sum deceptus ab illo, laturum misero quem mihi rebar opem. Tantane te, fallax, cepere oblivia nostri, adflictumque fuit tantus adire timor, ut neque respiceres nec solarere jacentem, dure, neque exequias prosequerere meas? Illud amicitiæ sanctum et venerabile nomen re tibi pro vili sub pedibusque jacet? Quid fuit, ingenti prostratum mole sodalem visere et alloquio parte levare tuo, inque meos si non lacrimam demittere casus, pauca tamen ficto verba dolore pati, idque, quod ignoti faciunt vel dicere saltem, et vocem populi publicaque ora sequi? Denique lugubres vultus numquamque videndos cernere supremo dum licuitque die, dicendumque semel toto non amplius ævo accipere et parili reddere voce 'vale'? At fecere alii nullo mihi fœdere juncti, et lacrimas animi signa dedere sui. Quid, nisi convictu causisque valentibus essem temporis et longi vinctus amore tibi? Quid, nisi tot lusus et tot mea seria nosses, tot nossem lusus seriaque ipse tua? Quid, si dumtaxat Romæ mihi cognitus esses, adscitus totiens in genus omne loci? Cunctane in æquoreos abierunt irrita ventos? Cunctane Lethæis mersa feruntur aquis? Non ego te genitum placida reor urbe Quirini, urbe, meo quæ jam non adeunda pede est, sed scopulis, Ponti quos hæc habet ora sinistri, inque feris Scythiæ Sarmaticisque jugis: et tua sunt silicis circum præcordia venæ, et rigidum ferri semina pectus habet, quæque tibi quondam tenero ducenda palato plena dedit nutrix ubera, tigris erat: aut mala nostra minus quam nunc aliena putares, duritiæque mihi non agerere reus. Sed quoniam accedit fatalibus hoc quoque damnis, ut careant numeris tempora prima suis, effice, peccati ne sim memor hujus, et illo officium laudem, quo queror, ore tuum.
Detur inoffenso vitæ tibi tangere metam, qui legis hoc nobis non inimicus opus. Atque utinam pro te possint mea vota valere, quæ pro me duros non tetigere deos! Donec eris sospes, multos numerabis amicos: tempora si fuerint nubila, solus eris. Aspicis, ut veniant ad candida tecta columbæ, accipiat nullas sordida turris aves. Horrea formicæ tendunt ad inania numquam: nullus ad amissas ibit amicus opes. Utque comes radios per solis euntibus umbra est, cum latet hic pressus nubibus, illa fugit, mobile sic sequitur Fortunæ lumina vulgus: quæ simul inducta nocte teguntur, abit. Hæc precor ut semper possint tibi falsa videri: sunt tamen eventu vera fatenda meo. Dum stetimus, turbæ quantum satis esset, habebat nota quidem, sed non ambitiosa domus. At simul impulsa est, omnes timuere ruinam, cautaque communi terga dedere fugæ. Sæva neque admiror metuunt si fulmina, quorum ignibus adflari proxima quæque solent. Sed tamen in duris remanentem rebus amicum quamlibet inviso Cæsar in hoste probat, nec solet irasci -- neque enim moderatior alter -- cum quis in adversis, siquid amavit, amat. De comite Argolici postquam cognovit Orestæ, narratur Pyladen ipse probasse Thoas. Quæ fuit Actoridæ cum magno semper Achille, laudari solita est Hectoris ore fides. Quod pius ad Manes Theseus comes iret amico, Tartareum dicunt indoluisse deum. Euryali Nisique fide tibi, Turne, relata credibile est lacrimis inmaduisse genas. Est etiam in miseris pietas, et in hoste probatur. Ei mihi, quam paucos hæc mea dicta movent! Is status, hæc rerum nunc est fortuna mearum, debeat ut lacrimis nullus adesse modus; At mea sunt, proprio quamuis mæstissima casu, pectora processu facta serena tuo. Hoc ego venturum jam tum, carissime, vidi, ferret adhuc istam cum minor aura ratem. Sive aliquod morum seu vitæ labe carentis est pretium, nemo pluris emendus erat: sive per ingenuas aliquis caput extulit artes, quælibet eloquio fit bona causa tuo. His ego commotus dixi tibi protinus ipsi 'scæna manet dotes grandis, amice, tuas.' Hæc mihi non ovium fibræ tonitrusue sinistri, linguave seruatæ pennave dixit avis: augurium ratio est et conjectura futuri: hac divinavi notitiamque tuli. Quæ quoniam vera est, tota tibi mente mihique gratulor, ingenium non latuisse tuum. At nostrum tenebris utinam latuisset in imis! Expediit studio lumen abesse meo. Utque tibi prosunt artes, facunde, severæ, dissimiles illis sic nocuere mihi. Vita tamen tibi nota mea est; Scis artibus illis auctoris mores abstinuisse sui; Scis vetus hoc ivueni lusum mihi carmen, et istos, ut non laudandos, sic tamen esse jocos. Ergo ut defendi nullo mea posse colore, sic excusari crimina posse puto. Qua potes, excusa, nec amici desere causam: qua bene cœpisti, sic bene semper eas.
Est mihi sitque, precor, flavæ tutela Mineruæ, navis et a picta casside nomen habet. Sive opus est velis, minimam bene currit ad auram sive opus est remo, remige carpit iter. Nec comites volucri contenta est vincere cursu, occupat egressas quamlibet ante rates, et pariter fluctus ferit atque silentia longe æquora, nec sævis victa madescit aquis. Illa, Corinthiacis primum mihi cognita Cenchreis, fida manet trepidæ duxque comesque fugæ, perque tot eventus et iniquis concita ventis æquora Palladio numine tuta fuit. Nunc quoque tuta, precor, vasti secet ostia Ponti, quasque petit, Getici litoris intret aquas. Quæ simul Æoliæ mare me deduxit in Helles, et longum tenui limite fecit iter, fleximus in lævum cursus, et ab Hectoris urbe venimus ad portus, Imbria terra, tuos. Inde, levi vento Zerynthia litora nacta, Threiciam tetigit fessa carina Samon. Saltus ab hac contra brevis est Tempyra petenti: hac dominum tenus est illa secuta suum. Nam mihi Bistonios placuit pede carpere campos: Hellespontiacas illa relegit aquas, Dardaniamque petit, auctoris nomen habentem, et te ruricola, Lampsace, tuta deo, quodque per angustas vectæ male virginis undas Seston Abydena separat urbe fretum, inque Propontiacis hærentem Cyzicon oris, Cyzicon, Hæmoniæ nobile gentis opus, quæque tenent Ponti Byzantia litora fauces: hic locus est gemini janua vasta maris. Hæc, precor, evincat, propulsaque fortibus Austris transeat instabilis strenua Cyaneas Thyniacosque sinus, et ab his per Apollinis urbem arta sub Anchiali mœnia tendat iter. Inde Mesembriacos portus et Odeson et arces prætereat dictas nomine, Bacche, tuo, et quos Alcathoi memorant e mœnibus ortos sedibus his profugos constituisse Larem. A quibus adveniat Miletida sospes ad urbem, offensi quo me detulit ira dei. Hæc si contigerint, meritæ cadet agna Mineruæ: non facit ad nostras hostia major opes. Vos quoque, Tyndaridæ, quos hæc colit insula, fratres, mite, precor, duplici numen adesse viæ! Altera namque parat Symplegadas ire per artas, scindere Bistonias altera puppis aquas. Vos facite ut ventos, loca cum diversa petamus, illa suos habeat, nec minus illa suos.
Littera quæcumque est toto tibi lecta libello, est mihi sollicito tempore facta viæ. Aut hæc me, gelido tremerem cum mense Decembri, scribentem mediis Hadria vidit aquis; Aut, postquam bimarem cursu superavimus Isthmon, alteraque est nostræ sumpta carina fugæ, quod facerem versus inter fera murmura ponti, Cycladas Ægæas obstipuisse puto. Ipse ego nunc miror tantis animique marisque fluctibus ingenium non cecidisse meum. Seu stupor huic studio sive est insania nomen, omnis ab hac cura cura levata mea est. Sæpe ego nimbosis dubius jactabar ab Hædis, sæpe minax Steropes sidere pontus erat, fuscabatque diem custos Atlantidos Ursæ, aut Hyadas seris hauserat Auster aquis, sæpe maris pars intus erat; Tamen ipse trementi carmina ducebam qualiacumque manu. Nunc quoque contenti stridunt Aquilone rudentes, inque modum cumuli concava surgit aqua. Ipse gubernator tollens ad sidera palmas exposcit votis, inmemor artis, opem. Quocumque aspexi, nihil est nisi mortis imago, quam dubia timeo mente timensque precor. Attigero portum, portu terrebor ab ipso: plus habet infesta terra timoris aqua; Nam simul insidiis hominum pelagique laboro, et faciunt geminos ensis et unda metus. Ille meo vereor ne speret sanguine prædam, hæc titulum nostræ mortis habere velit. Barbara pars læva est avidæque adsueta rapinæ, quam cruor et cædes bellaque semper habent, cumque sit hibernis agitatum fluctibus æquor, pectora sunt ipso turbidiora mari. Quo magis his debes ignoscere, candide lector, si spe sunt, ut sunt, inferiora tua. Non hæc in nostris, ut quondam, scripsimus hortis, nec, consuete, meum, lectule, corpus habes. Jactor in indomito brumali luce profundo ipsaque cæruleis charta feritur aquis. Improba pugnat hiems indignaturque quod ausim scribere se rigidas incutiente minas. Vincat hiems hominem! Sed eodem tempore, quæso, ipse modum statuam carminis, illa sui.
Quid mihi vobiscum est, infelix cura, libelli, ingenio perii qui miser ipse meo? Cur modo damnatas repeto, mea crimina, Musas? An semel est pœnam commeruisse parum? Carmina fecerunt, ut me cognoscere vellet omine non fausto femina virque meo: carmina fecerunt, ut me moresque notaret jam demi jussa Cæsar ab Arte meos. Deme mihi studium, vitæ quoque crimina demes; Acceptum refero versibus esse nocens. Hoc pretium curæ vigilatorumque laborum cepimus: ingenio est pœna reperta meo. Si saperem, doctas odissem jure sorores, numina cultori perniciosa suo. At nunc (tanta meo conies est insania morbo) saxa malum refero rursus ad ista pedem: scilicet ut victus repetit gladiator harenam, et redit in tumidas naufraga puppis aquas. Forsitan ut quondam Teuthrantia regna tenenti, sic mihi res eadem vulnus opemque feret, Musaque, quam movit, motam quoque leniet iram: exorant magnos carmina sæpe deos. Ipse quoque Ausonias Cæsar matresque nurusque carmina turrigeræ dicere jussit Opi: jusserat et Phœbo dici, quo tempore ludos fecit, quos ætas aspicit una semel. His precor exemplis tua nunc, mitissime Cæsar, fiat ab ingenio mollior ira meo. Illa quidem justa est, nec me meruisse negabo: non adeo nostro fugit ab ore pudor. Sed nisi peccassem, quid tu concedere posses? Materiam veniæ sors tibi nostra dedit. Si, quotiens peccant homines, sua fulmina mittat Juppiter, exiguo tempore inermis erit; Nunc ubi detonuit strepituque exterruit orbem, purum discussis æra reddit aquis. Jure igitur genitorque deum rectorque vocatur, jure capax mundus nil Jove majus habet. Tu quoque, cum patriæ rector dicare paterque, utere more dei nomen habentis idem. Idque facis, nec te quisquam moderatius umquam inperii potuit frena tenere sui. Tu veniam parti superatæ sæpe dedisti, non concessurus quam tibi victor erat. Divitiis etiam multos et honoribus auctos vidi, qui tulerant in caput arma tuum; Quæque dies bellum, belli tibi sustulit iram, parsque simul templis utraque dona tulit; Utque tuus gaudet miles, quod vicerit hostem, sic victum cur se gaudeat, hostis habet. Causa mea est melior, qui nec contraria dicor arma nec hostiles esse secutus opes. Per mare, per terras, per tertia numina juro, per te præsentem conspicuumque deum, hunc animum favisse tibi, vir maxime, meque, qua sola potui, mente fuisse tuum. Optavi, peteres cælestia sidera tarde, parsque fui turbæ parua precantis idem, et pia tura dedi pro te, cumque omnibus unus ipse quoque adivui publica vota meis. Quid referam libros, illos quoque, crimina nostra, mille locis plenos nominis esse tui? Inspice majus opus, quod adhuc sine fine tenetur, in non credendos corpora versa modos: invenies vestri præconia nominis illic, invenies animi pignora multa mei. Non tua carminibus major fit gloria, nec quo, ut major fiat, crescere possit, habet. Fama Jovi superest: tamen hunc sua facta referri et se materiam carminis esse ivuat, cumque Gigantei memorantur prœlia belli, credibile est lætum laudibus esse suis. Te celebrant alii, quanto decet ore, tuasque ingenio laudes uberiore canunt: sed tamen, ut fuso taurorum sanguine centum, sic capitur minimo turis honore deus. A, ferus et nobis crudelior omnibus hostis, delicias legit qui tibi cumque meas, carmina ne nostris quæ te venerantia libris judicio possint candidiore legi. Esse sed irato quis te mihi posset amicus? Vix tunc ipse mihi non inimicus eram. Cum cœpit quassata domus subsidere, partes in proclinatas omne recumbit onus, cunctaque fortuna rimam faciente dehiscunt, ipsa suoque eadem pondere tracta ruunt. Ergo hominum quæsitum odium mihi carmine, quosque debuit, est vultus turba secuta tuos. At, memini, vitamque meam moresque probabas illo, quem dederas, prætereuntis equo: quod si non prodest et honesti gloria nulla redditur, at nullum crimen adeptus eram. Nec male commissa est nobis fortuna reorum lisque decem deciens inspicienda viris. Res quoque privatas statui sine crimine judex, deque mea fassa est pars quoque victa fide. Me miserum! Potui, si non extrema nocerent, judicio tutus non semel esse tuo. Ultima me perdunt, imoque sub æquore mergit incolumem totiens una procella ratem. Nec mihi pars nocuit de gurgite parua, sed omnes pressere hoc fluctus oceanusque caput. Cur aliquid vidi? Cur noxia lumina feci? Cur imprudenti cognita culpa mihi? Inscius Actæon vidit sine veste Dianam: præda fuit canibus non minus ille suis. Scilicet in superis etiam fortuna luenda est, nec veniam læso numine casus habet. Illa nostra die, qua me malus abstulit error, parua quidem periit, sed sine labe domus: sic quoque parua tamen, patrio dicatur ut ævo clara nec ullius nobilitate minor, et neque divitiis nec paupertate notanda, unde sit in neutrum conspiciendus eques. Sit quoque nostra domus vel censu parua vel ortu, ingenio certe non latet illa meo: quo videar quamuis nimium ivuenaliter usus, grande tamen toto nomen ab orbe fero; Turbaque doctorum Nasonem novit, et audet non fastiditis adnumerare viris. Corruit hæc igitur Musis accepta, sub uno sed non exiguo crimine lapsa domus: atque ea sic lapsa est, ut surgere, si modo læsi ematuruerit Cæsaris ira, queat. Cujus in eventu pœnæ clementia tanta est, venerit ut nostro lenior illa metu. Vita data est, citraque necem tua constitit ira, o princeps parce viribus use tuis! Insuper accedunt, te non adimente, paternæ, tamquam vita parum muneris esset, opes. Nec mea decreto damnasti facta senatus, nec mea selecto judice jussa fuga est. Tristibus invectus verbis (ita principe dignum) ultus es offensas, ut decet, ipse tuas. Adde quod edictum, quamuis immite minaxque, attamen in pœnæ nomine lene fuit: quippe relegatus, non exul, dicor in illo, privaque fortunæ sunt ibi verba meæ. Nulla quidem sano gravior mentisque potenti pœna est, quam tanto displicuisse viro: sed solet interdum fieri placabile numen: nube solet pulsa candidus ire dies. Vidi ego pampineis oneratam vitibus ulmum, quæ fuerat sævi fulmine tacta Jovis. Ipse licet sperare vetes, sperabimus usque; Hoc unum fieri te prohibente potest. Spes mihi magna subit, cum te, mitissime princeps, spes mihi, respicio cum mea facta, cadit. Ac veluti ventis agitantibus æra non est æqualis rabies continuusque furor, sed modo subsidunt intermissique silescunt, vimque putes illos deposuisse suam: sic abeunt redeuntque mei variantque timores, et spem placandi dantque negantque tui. Per superos igitur, qui dant tibi longa dabuntque tempora, Romanum si modo nomen amant; Per patriam, quæ te tuta et secura parente est, cujus, ut in populo, pars ego nuper eram; Sic tibi, quem semper factis animoque mereris, reddatur gratæ debitus urbis amor; Livia sic tecum sociales compleat annos, quæ, nisi te, nullo coniuge digna fuit, quæ si non esset, cælebs te vita deceret, nullaque, cui posses esse maritus, erat; Sospite sit tecum natus quoque sospes, et olim inperium regat hoc cum seniore senex; Ut faciuntque tui, sidus ivuenale, nepotes, per tua perque sui facta parentis, eant; Sic adsueta tuis semper Victoria castris nunc quoque se præstet notaque signa petat, Ausoniumque ducem solitis circumuolet alis, ponat et in nitida laurea serta coma, per quem bella geris, cujus nunc corpore pugnas, auspicium cui das grande deosque tuos, dimidioque tui præsens es et aspicis urbem, dimidio procul es sævaque bella geris; Hic tibi sic redeat superato victor ab hoste, inque coronatis fulgeat altus equis: parce, precor, fulmenque tuum, fera tela, reconde, heu nimium misero cognita tela mihi! Parce, pater patriæ, nec nominis inmemor hujus olim placandi spem mihi tolle tui. Non precor ut redeam, quamuis majora petitis credibile est magnos sæpe dedisse deos: mitius exilium si das propiusque roganti, pars erit ex pœna magna levata mea. Ultima perpetior medios ejectus in hostes, nec quisquam patria longius exul abest. Solus ad egressus missus septemplicis Histri Parrhasiæ gelido virginis axe premor. Iazyges et Colchi Tereteaque turba Getæque Danuvii mediis vix prohibentur aquis; Cumque alii causa tibi sint graviore fugati, ulterior nulli, quam mihi, terra data est. Longius hac nihil est, nisi tantum frigus et hostes, et maris adstricto quæ coit unda gelu. Hactenus Euxini pars est Romana Sinistri: proxima Bastarnæ Sauromatæque tenent. Hæc est Ausonio sub jure novissima, vixque hæret in inperii margine terra tui. Unde precor supplex ut nos in tuta releges, ne sit cum patria pax quoque adempta mihi, ne timeam gentes, quas non bene summovet Hister, neve tuus possim civis ab hoste capi. Fas prohibet Latio quemquam de sanguine natum Cæsaribus saluis barbara vincla pati. Perdiderint cum me duo crimina, carmen et error, alterius facti culpa silenda mihi: nam non sum tanti, renovem ut tua vulnera, Cæsar, quem nimio plus est indoluisse semel. Altera pars superest, qua turpi carmine factus arguor obsceni doctor adulterii. Fas ergo est aliqua cælestia pectora falli, et sunt notitia multa minora tua; Utque deos cælumque simul sublime tuenti non vacat exiguis rebus adesse Jovi, de te pendentem sic dum circumspicis orbem, effugiunt curas inferiora tuas. Scilicet inperii princeps statione relicta inparibus legeres carmina facta modis? Non ea te moles Romani nominis urget, inque tuis umeris tam leve fertur onus, lusibus ut possis advertere numen ineptis, excutiasque oculis otia nostra tuis. Nunc tibi Pannonia est, nunc Illyris ora domanda, Rætica nunc præbent Thraciaque arma metum, nunc petit Armenius pacem, nunc porrigit arcus Parthus eques timida captaque signa manu, nunc te prole tua ivuenem Germania sentit, bellaque pro magno Cæsare Cæsar obit. Denique, ut in tanto, quantum non extitit umquam, corpore pars nulla est, quæ labet, inperii, urbs quoque te et legum lassat tutela tuarum et morum, similes quos cupis esse tuis. Non tibi contingunt, quæ gentibus otia præstas, bellaque cum multis inrequieta geris. Mirer in hoc igitur tantarum pondere rerum te numquam nostros evoluisse jocos? At si, quod mallem, vacuum tibi forte fuisset, nullum legisses crimen in Arte mea. Illa quidem fateor frontis non esse severæ scripta, nec a tanto principe digna legi: non tamen idcirco legum contraria jussis sunt ea Romanas erudiuntque nurus. Neve, quibus scribam, possis dubitare, libellos, quattuor hos versus e tribus unus habet: "este procul, vittæ tenues, insigne pudoris, quæque tegis medios instita longa pedes! Nil nisi legitimum concessaque furta canemus, inque meo nullum carmine crimen erit." Ecquid ab hac omnes rigide summovimus Arte, quas stola contingi vittaque sumpta vetat? "At matrona potest alienis artibus uti, quoque trahat, quamuis non doceatur, habet." Nil igitur matrona legat, quia carmine ab omni ad delinquendum doctior esse potest. Quodcumque attigerit siqua est studiosa sinistri, ad vitium mores instruet inde suos. Sumpserit Annales (nihil est hirsutius illis) facta sit unde parens Ilia, nempe leget. Sumpserit "Æneadum genetrix" ubi prima, requiret, Æneadum genetrix unde sit alma Venus. Persequar inferius, modo si licet ordine ferri, posse nocere animis carminis omne genus. Non tamen idcirco crimen liber omnis habebit: nil prodest, quod non lædere possit idem. Igne quid utilius? Siquis tamen urere tecta comparat, audaces instruit igne manus. Eripit interdum, modo dat medicina salutem, quæque ivuet, monstrat, quæque sit herba nocens. Et latro et cautus præcingitur ense viator ille sed insidias, hic sibi portat opem. Discitur innocuas ut agat facundia causas: protegit hæc sontes, inmeritosque premit. Sic igitur carmen, recta si mente legatur, constabit nulli posse nocere meum. "At quasdam vitio." Quicumque hoc concipit, errat, et nimium scriptis arrogat ille meis. Ut tamen hoc fatear, ludi quoque semina præbent nequitiæ: tolli tota theatra jube: peccandi causam multis quam sæpe dederunt, Martia cum durum sternit harena solum. Tollatur Circus; Non tuta licentia Circi est: hic sedet ignoto juncta puella viro. Cum quædam spatientur in hoc, ut amator eodem conveniat, quare porticus ulla patet? Quis locus est templis augustior? Hæc quoque vitet, in culpam siqua est ingeniosa suam. Cum steterit Jovis æde, Jovis succurret in æde quam multas matres fecerit ille deus. Proxima adoranti Junonis templa subibit, pælicibus multis hanc doluisse deam. Pallade conspecta, natum de crimine virgo sustulerit quare, quæret, Erichthonium. Venerit in magni templum, tua munera, Martis, stat Venus Ultori juncta, vir ante fores. Isidis æde sedens, cur hanc Saturnia, quæret, egerit Ionio Bosphorioque mari? In Venerem Anchises, in Lunam Latmius heros, in Cererem Iasion, qui referatur, erit. Omnia perversas possunt corrumpere mentes stant tamen illa suis omnia tuta locis. Et procul a scripta solis meretricibus Arte summovet ingenuas pagina prima manus. Quæcumque erupit, qua non sinit ire sacerdos, protinus huic dempti criminis ipsa rea est. Nec tamen est facinus versus evoluere mollis, multa licet castæ non facienda legant. Sæpe supercilii nudas matrona severi et Veneris stantis ad genus omne videt. Corpora Vestales oculi meretricia cernunt, nec domino pœnæ res ea causa fuit. At cur in nostra nimia est lascivia Musa, curue meus cuiquam suadet amare liber? Nil nisi peccatum manifestaque culpa fatenda est: pænitet ingenii judiciique mei. Cur non Argolicis potius quæ concidit armis vexata est iterum carmine Troja meo? Cur tacui Thebas et vulnera mutua fratrum, et septem portas, sub duce quamque suo? Nec mihi materiam bellatrix Roma negabat, et pius est patriæ facta referre labor. Denique cum meritis inpleveris omnia, Cæsar, pars mihi de multis una canenda fuit, utque trahunt oculos radiantia lumina solis, traxissent animum sic tua facta meum. Arguor immerito. Tenuis mihi campus aratur: illud erat magnæ fertilitatis opus. Non ideo debet pelago se credere, siqua audet in exiguo ludere cumba lacu. Forsan (et hoc dubitem) numeris levioribus aptus sim satis, in paruos sufficiamque modos: at si me jubeas domitos Jovis igne Gigantas dicere, conantem debilitabit onus. Divitis ingenii est inmania Cæsaris acta condere, materia ne superetur opus. Et tamen ausus eram. Sed detractare videbar, quodque nefas, damno viribus esse tuis. Ad leve rursus opus, ivuenalia carmina, veni, et falso movi pectus amore meum. Non equidem vellem: sed me mea fata trahebant, inque meas pœnas ingeniosus eram. Et mihi, quod didici! Cur me docuere parentes, litteraque est oculos ulla morata meos? Hæc tibi me invisum lascivia fecit, ob Artes, quis ratus es vetitos sollicitare toros. Sed neque me nuptæ didicerunt furta magistro, quodque parum novit, nemo docere potest. Sic ego delicias et mollia carmina feci, strinxerit ut nomen fabula nulla meum. Nec quisquam est adeo media de plebe maritus, ut dubius vitio sit pater ille meo. Crede mihi, distant mores a carmine nostro (vita verecunda est, Musa jocosa mea) magnaque pars mendax operum est et ficta meorum: plus sibi permisit compositore suo. Nec liber indicium est animi, sed honesta voluntas: plurima mulcendis auribus apta feres. Accius esset atrox, conviva Terentius esset, essent pugnaces qui fera bella canunt. Denique composui teneros non solus amores: composito pœnas solus amore dedi. Quid, nisi cum multo Venerem confundere vino, præcepit lyrici Teia Musa senis? Lesbia quid docuit Sappho, nisi amare, puellas? Tuta tamen Sappho, tutus et ille fuit. Nec tibi, Battiade, nocuit, quod sæpe legenti delicias versu fassus es ipse tuas. Fabula jucundi nulla est sine amore Menandri, et solet hic pueris virginibusque legi. Ilias ipsa quid est aliud, nisi adultera, de qua inter amatorem pugna virunique fuit? Quid prius est illi flamma Briseidos, utque fecerit iratos rapta puella duces? Aut quid Odyssea est, nisi femina propter amorem, dum vir abest, multis una petita procis? Quis, nisi Mæonides, Venerem Martemque ligatos narrat in obsceno corpora prensa toro? Unde nisi indicio magni sciremus Homeri hospitis igne duas incaluisse deas? Omne genus scripti gravitate tragœdia vincit: hæc quoque materiam semper amoris habet. Numquid in Hippolyto, nisi cæcæ flamma novercæ? Nobilis est Canace fratris amore sui. Quid? Non Tantalides agitante Cupidine currus Pisæam Phrygiis vexit eburnus equis? Tingeret ut ferrum natorum sanguine mater, concitus a læso fecit amore dolor. Fecit amor subitas volucres cum pælice regem, quæque suum luget nunc quoque mater Ityn. Si non Æropen frater sceleratus amasset, aversos Solis non legeremus equos. Inpia nec tragicos tetigisset Scylla coturnos, ni patrium crinem desecuisset amor. Qui legis Electran et egentem mentis Oresten, Ægisthi crimen Tyndaridosque legis. Nam quid de tetrico referam domitore Chimæræ, quem leto fallax hospita pæne dedit? Quid loquar Hermionen, quid te, Schœneia virgo, teque, Mycenæo Phœbas amata duci? Quid Danæn Danæsque nurum matremque Lyæi Hæmonaque et noctes cui coiere duæ? Quid Peliæ generum, quid Thesea, quive Pelasgum Iliacam tetigit de rate primus humum? Huc Iole Pyrrhique parens, huc Herculis uxor, huc accedat Hylas Iliacusque puer. Tempore deficiar, tragicos si persequar ignes, vixque meus capiet nomina nuda liber. Est et in obscenos commixta tragœdia risus, multaque præteriti verba pudoris habet. Nec nocet auctori, mollem qui fecit Achillem, infregisse suis fortia facta modis. Junxit Aristides Milesia crimina secum, pulsus Aristides nec tamen urbe sua est. Nec qui descripsit corrumpi semina matrum, Eubius, inpuræ conditor historiæ, nec qui composuit nuper Sybaritica, fugit, nec qui concubitus non tacuere suos. Suntque ea doctorum monumentis mixta virorum, muneribusque ducum publica facta patent. Neve peregrinis tantum defendar ab armis, et Romanus habet multa jocosa liber. Utque suo Martem cecinit gravis Ennius ore, Ennius ingenio maximus, arte rudis: explicat ut causas rapidi Lucretius ignis, casurumque triplex vaticinatur opus: sic sua lascivo cantata est sæpe Catullo femina, cui falsum Lesbia nomen erat; Nec contentus ea, multos vulgavit amores, in quibus ipse suum fassus adulterium est. Par fuit exigui similisque licentia Calui, detexit variis qui sua furta modis. Cinna quoque his comes est, Cinnaque procacior Anser, et leve Cornifici parque Catonis opus. Quid referam Ticidæ, quid Memmi carmen, apud quos rebus adest nomen nominibusque pudor, et quorum libris modo dissimulata Perilla est, nomine nunc legitur dicta, Metelle, tuo? Is quoque, Phasiacas Argon qui duxit in undas, non potuit Veneris furta tacere suæ. Nec minus Hortensi, nec sunt minus improba Serui carmina. Quis dubitet nomina tanta sequi? Vertit Aristiden Sisenna, nec obfuit illi, historiæ turpis inseruisse jocos. Non fuit opprobrio celebrasse Lycorida Gallo, sed linguam nimio non tenuisse mero. Credere juranti durum putat esse Tibullus, sic etiam de se quod neget illa viro: fallere custodes idem docuisse fatetur, seque sua miserum nunc ait arte premi. Sæpe, velut gemmam dominæ signumue probaret, per causam meminit se tetigisse manum, utque refert, digitis sæpe est nutuque locutus, et tacitam mensæ duxit in orbe notam et quibus e sucis abeat de corpore livor, inpresso fieri qui solet ore, docet: denique ab incauto nimium petit ille marito, se quoque uti seruet, peccet ut illa minus. Scit, cui latretur, cum solus obambulet, ipsas cui totiens clausas exscreet ante fores, multaque dat furti talis præcepta docetque qua nuptæ possint fallere ab arte viros. Non fuit hoc illi fraudi, legiturque Tibullus et placet, et jam te principe notus erat. Invenies eadem blandi præcepta Properti: destrictus minima nec tamen ille nota est. His ego successi, quoniam præstantia candor nomina vivorum dissimulare jubet. Non timui, fateor, ne, qua tot jere carinæ, naufraga seruatis omnibus una foret. Sunt aliis scriptæ, quibus alea luditur, artes (hoc est ad nostros non leve crimen avos) quid valeant tali, quo possis plurima jactu figere, damnosos effugiasue canes, tessera quos habeat numeros, distante vocato mittere quo deceat, quo dare missa modo, discolor ut recto grassetur limite miles, cum medius gemino calculus hoste perit, ut bellare sequens sciat et revocare priorem, nec tuto fugiens incomitatus eat; Parua sit ut ternis instructa tabella lapillis, in qua vicisse est continuasse suos; Quique alli lusus (neque enim nunc persequar omnes) perdere, rem caram, tempora nostra solent. Ecce canit formas alius jactusque pilarum, hic artem nandi præcipit, ille trochi, composita est aliis fucandi cura coloris; Hic epulis leges hospitioque dedit alter humum, de qua fingantur pocula, monstrat, quæque, docet, liquido testa sit apta mero. Talia luduntur fumoso mense Decembri, quæ damno nulli composuisse fuit. His ego deceptus non tristia carmina feci, sed tristis nostros pœna secuta jocos. Denique nec video tot de scribentibus unum, quem sua perdiderit Musa, repertus ego. Quid, si scripsissem mimos obscena jocantes, qui semper vetiti crimen amoris habent: in quibus assidue cultus procedit adulter, verbaque dat stulto callida nupta viro? Nubilis hos virgo matronaque virque puerque spectat, et ex magna parte senatus adest. Nec satis incestis temerari vocibus aures; Adsuescunt oculi multa pudenda pati: cumque fefellit amans aliqua novitate maritum plauditur et magno palma favore datur; Quoque minus prodest, scæna est lucrosa poetæ, tantaque non paruo crimina prætor emit. Inspice ludorum sumptus, Auguste, tuorum: empta tibi magno talia multa leges. Hæc tu spectasti spectandaque sæpe dedisti (maiestas adeo conlis ubique tua est) luminibusque tuis, totus quibus utitur orbis, scænica vidisti lentus adulteria. Scribere si fas est imitantes turpia mimos, materiæ minor est debita pœna meæ. An genus hoc scripti faciunt sua pulpita tutum, quodque licet, mimis scæna licere dedit? Et mea sunt populo saltata poemata sæpe, sæpe oculos etiam detinuere tuos. Scilicet in domibus nostris ut prisca virorum artificis fulgent corpora picta manu, sic quæ concubitus varios Venerisque figuras exprimat, est aliquo parua tabella loco: utque sedet vultu fassus Telamonius iram, inque oculis facinus barbara mater habet, sic madidos siccat digitis Venus uda capillos, et modo maternis tecta videtur aquis. Bella sonant alii telis instructa cruentis, parsque tui generis, pars tua facta canunt. Invida me spatio natura cœrcuit arto, ingenio vires exiguasque dedit et tamen ille tuæ felix Æneidos auctor contulit in Tyrios arma virumque toros, nec legitur pars ulla magis de corpore toto, quam non legitimo fœdere junctus amor. Phyllidis hic idem teneræque Amaryllidis ignes bucolicis ivuenis luserat ante modis. Nos quoque jam pridem scripto peccavimus isto: supplicium patitur non nova culpa novum; Carminaque edideram, cum te delicta notantem præteriit totiens inreprehensus eques. Ergo quæ ivuenis mihi non nocitura putavi scripta parum prudens, nunc nocuere seni. Sera redundavit veteris vindicta libelli, distat et a meriti tempore pœna sui. Ne tamen omne meum credas opus esse remissum, sæpe dedi nostræ grandia vela rati. Sex ego Fastorum scripsi totidemque libellos, cumque suo finem mense volumen habet, idque tuo nuper scriptum sub nomine, Cæsar, et tibi sacratum sors mea rupit opus; Et dedimus tragicis scriptum regale coturnis, quæque gravis debet verba coturnus habet; Dictaque sunt nobis, quamuis manus ultima cœptis defuit, in facies corpora versa novas. Atque utinam revoces animum paulisper ab ira, et vacuo jubeas hinc tibi pauca legi, pauca, quibus prima surgens ab origine mundi in tua deduxi tempora, Cæsar, opus: aspicies, quantum dederis mihi pectoris ipse, quoque favore animi teque tuosque canam. Non ego mordaci destrinxi carmine quemquam, nec meus ullius crimina versus habet. Candidus a salibus suffusis felle refugi: nulla venenato littera mixta joco est. Inter tot populi, tot scriptis, milia nostri, quem mea Calliope læserit, unus ero. Non igitur nostris ullum gaudere Quiritem auguror, at multos indoluisse malis; Nec mihi credibile est, quemquam insultasse jacenti, gratia candori si qua relata meo est his, precor, atque aliis possint tua numina flecti, o pater, o patriæ cura salusque tuæ! Non ut in Ausoniam redeam, nisi forsitan olim, cum longo pœnæ tempore victus eris, tutius exilium pauloque quietius oro, ut par delicto sit mea pœna suo.
"Missus in hanc venio timide liber exulis urbem da placidam fesso, lector amice, manum; Neve reformida, ne sim tibi forte pudori: nullus in hac charta versus amare docet. Hæc domini fortuna mei est, ut debeat illam infelix nullis dissimulare jocis. Id quoque, quod viridi quondam male lusit in ævo, heu nimium sero damnat et odit opus. Inspice quid portem: nihil hic nisi triste videbis, carmine temporibus conveniente suis. Clauda quod alterno subsidunt carmina versu, vel pedis hoc ratio, vel via longa facit; Quod neque sum cedro flavus nec pumice levis, erubui domino cultior esse meo; Littera suffusas quod habet maculosa lituras, læsit opus lacrimis ipse poeta suum. Siqua videbuntur casu non dicta Latine, in qua scribebat, barbara terra fuit. Dicite, lectores, si non grave, qua sit eundum, quasque petam sedes hospes in urbe liber." Hæc ubi sum furtim lingua titubante locutus, qui mihi monstraret, vix fuit unus, iter. "Di tibi dent, nostro quod non tribuere poetæ, molliter in patria vivere posse tua. Duc age, namque sequar, quamuis terraque marique longinquo referam lassus ab orbe pedem." Paruit, et ducens "hæc sunt fora Cæsaris," inquit, "hæc est a sacris quæ via nomen habet, hic locus est Vestæ, qui Pallada seruat et ignem, hæc fuit antiqui regia parua Numæ." Inde petens dextram "porta est" ait "ista Palati, hic Stator, hoc primum condita Roma loco est." Singula dum miror, video fulgentibus armis conspicuos postes tectaque digna deo. "Et Jovis hæc" dixi "domus est?" Quod ut esse putarem, augurium menti querna corona dabat. Cujus ut accepi dominum, "non fallimur," inquam, "et magni verum est hanc Jovis esse domum. Cur tamen opposita velatur janua lauro, cingit et augustas arbor opaca comas? Num quia perpetuos meruit domus ista triumphos, an quia Leucadio semper amata deo est? Ipsane quod festa est, an quod facit omnia festa? Quam tribuit terris, pacis an ista nota est? Utque viret semper laurus nec fronde caduca carpitur, æternum sic habet illa decus? Causa superpositæ scripto est testata coronæ: seruatos civis indicat hujus ope. Adice seruatis unum, pater optime, civem, qui procul extremo pulsus in orbe latet, in quo pœnarum, quas se meruisse fatetur, non facinus causam, sed suus error habet. Me miserum! Vereorque locum vereorque potentem, et quatitur trepido littera nostra metu. Aspicis exsangui chartam pallere colore? Aspicis alternos intremuisse pedes? Quandocumque, precor, nostro placere parenti isdem et sub dominis aspiciare domus!" Inde tenore pari gradibus sublimia celsis ducor ad intonsi candida templa dei, signa peregrinis ubi sunt alterna columnis, Belides et stricto barbarus ense pater, quæque viri docto veteres cepere novique pectore, lecturis inspicienda patent. Quærebam fratres, exceptis scilicet illis, quos suus optaret non genuisse pater. Quærentem frustra custos e sedibus illis præpositus sancto jussit abire loco. Altera templa peto, vicino juncta theatro: hæc quoque erant pedibus non adeunda meis. Nec me, quæ doctis patuerunt prima libellis, atria Libertas tangere passa sua est. In genus auctoris miseri fortuna redundat, et patimur nati, quam tulit ipse, fugam. Forsitan et nobis olim minus asper et illi evictus longo tempore Cæsar erit. Di, precor, atque adeo (neque enim mihi turba roganda est) Cæsar, ades voto, maxime dive, meo. Interea, quoniam statio mihi publica clausa est, privato liceat delituisse loco. Vos quoque, si fas est, confusa pudore repulsæ sumite plebeiæ carmina nostra manus.
Ergo erat in fatis Scythiam quoque visere nostris, quæque Lycaonio terra sub axe jacet: nec vos, Pierides, nec stirps Letoia, vestro docta sacerdoti turba tulistis opem. Nec mihi, quod lusi vero sine crimine, prodest, quodque magis vita Musa jocata mea est: plurima sed pelago terraque pericula passum ustus ab assiduo frigore Pontus habet. Quique, fugax rerum securaque in otia natus, mollis et inpatiens ante laboris eram, ultima nunc patior, nec me mare portubus orbum perdere, diversæ nec potuere viæ; Sufficit atque malis animus; Nam corpus ab illo accepit vires, vixque ferenda tulit. Dum tamen et terris dubius jactabar et undis, fallebat curas ægraque corda labor: ut via finita est et opus requievit eundi, et pœnæ tellus est mihi tacta meæ, nil nisi flere libet, nec nostro parcior imber lumine, de verna quam nive manat aqua. Roma domusque subit desideriumque locorum, quicquid et amissa restat in urbe mei. Ei mihi, quo totiens nostri pulsata sepulcri janua, sed nullo tempore aperta fuit? Cur ego tot gladios fugi totiensque minata obruit infelix nulla procella caput? Di, quos experior nimium constanter iniquos, participes iræ quos deus unus habet, exstimulate, precor, cessantia fata meique interitus clausas esse vetate fores!
Hæc mea si casu miraris epistula quare alterius digitis scripta sit, æger eram. Æger in extremis ignoti partibus orbis, incertusque meæ pæne salutis eram. Quem mihi nunc animum dira regione jacenti inter Sauromatas esse Getasque putes? Nec cælum patior, nec aquis adsuevimus istis, terraque nescioquo non placet ipsa modo. Non domus apta satis, non hic cibus utilis ægro, nullus, Apollinea qui levet arte malum, non qui soletur, non qui labentia tarde tempora narrando fallat, amicus adest. Lassus in extremis jaceo populisque locisque, et subit adfecto nunc mihi, quicquid abest. Omnia cum subeant, vincis tamen omnia, conjunx, et plus in nostro pectore parte tenes. Te loquor absentem, te vox mea nominat unam; Nulla venit sine te nox mihi, nulla dies. Quin etiam sic me dicunt aliena locutum, ut foret amenti nomen in ore tuum. Si jam deficiam, subpressaque lingua palato vix instillato restituenda mero, nuntiet huc aliquis dominam venisse, resurgam, spesque tui nobis causa vigoris erit. Ergo ego sum dubius vitæ, tu forsitan istic jucundum nostri nescia tempus agis? Non agis, adfirmo. Liquet hoc, carissima, nobis, tempus agi sine me non nisi triste tibi. Si tamen inplevit mea sors, quos debuit, annos, et mihi vivendi tam cito finis adest, quantum erat, o magni, morituro parcere, divi, ut saltem patria contumularer humo? Vel pœna in tempus mortis dilata fuisset, vel præcepisset mors properata fugam. Integer hanc potui nuper bene reddere lucem; Exul ut occiderem, nunc mihi vita data est. Tam procul ignotis igitur moriemur in oris, et fient ipso tristia fata loco; Nec mea consueto languescent corpora lecto, depositum nec me qui fleat, ullus erit; Nec dominæ lacrimis in nostra cadentibus ora accedent animæ tempora parua meæ; Nec mandata dabo, nec cum clamore supremo labentes oculos condet amica manus; Sed sine funeribus caput hoc, sine honore sepulcri indeploratum barbara terra teget. Ecquid, ubi audieris, tota turbabere mente, et feries pavida pectora fida manu? Ecquid, in has frustra tendens tua brachia partes, clamabis miseri nomen inane viri? Parce tamen lacerare genas, nec scinde capillos: non tibi nunc primum, lux mea, raptus ero. Cum patriam amisi, tunc me periisse putato: et prior et gravior mors fuit illa mihi. Nunc, si forte potes (sed non potes, optima conjunx) finitis gaude tot mihi morte malis. Quod potes, extenua forti mala corde ferendo, ad quæ jampridem non rude pectus habes. Atque utinam pereant animæ cum corpore nostræ, effugiatque avidos pars mihi nulla rogos. Nam si morte carens vacua volat altus in aura spiritus, et Samii sunt rata dicta senis, inter Sarmaticas Romana vagabitur umbras, perque feros Manes hospita semper erit. Ossa tamen facito parua referantur in urna: sic ego non etiam mortuus exul ero. Non vetat hoc quisquam: fratrem Thebana peremptum supposuit tumulo rege vetante soror. Atque ea cum foliis et amomi puluere misce, inque suburbano condita pone solo; Quosque legat versus oculo properante viator, grandibus in tituli marmore cæde notis: "hic ego qui jaceo tenerorum lusor amorum ingenio perii Naso poeta meo; At tibi qui transis ne sit grave quisquis amasti dicere "Nasonis molliter ossa cubent"" hoc satis in titulo est. Etenim majora libelli et diuturna magis sunt monimenta mihi, quos ego confido, quamuis nocuere, daturos nomen et auctori tempora longa suo. Tu tamen extincto feralia munera semper deque tuis lacrimis umida serta dato. Quamuis in cineres corpus mutaverit ignis sentiet officium mæsta favilla pium. Scribere plura libet: sed vox mihi fessa loquendo dictandi vires siccaque lingua negat. Accipe supremo dictum mihi forsitan ore, quod, tibi qui mittit, non habet ipse, "vale".
O mihi care quidem semper, sed tempore duro cognite, res postquam procubuere meæ: usibus edocto si quicquam credis amico, vive tibi et longe nomina magna fuge. Vive tibi, quantumque potes prælustria vita: sævum prælustri fulmen ab arce venit. Nam quamquam soli possunt prodesse potentes, non prosit potius, siquis obesse potest. Effugit hibernas demissa antemna procellas, lataque plus paruis vela timoris habent. Aspicis, ut summa cortex levis innatet unda, cum grave nexa simul retia mergat onus. Hæc ego si monitor monitus prius ipse fuissem, in qua debebam forsitan urbe forem. Dum tecum vixi, dum me levis aura ferebat, hæc mea per placidas cumba cucurrit aquas. Qui cadit in plano (vix hoc tamen evenit ipsum) sic cadit, ut tacta surgere possit humo. At miser Elpenor tecto delapsus ab alto occurrit regi debilis umbra suo. Quid fuit, ut tutas agitaret Dædalus alas, Icarus inmensas nomine signet aquas? Nempe quod hic alte, demissius ille volabat: nam pennas ambo non habuere suas. Crede mihi, bene qui latuit bene vixit, et intra fortunam debet quisque manere suam. Non foret Eumedes orbus, si filius ejus stultus Achilleos non adamasset equos: nec natum in flamma vidisset, in arbore natas, cepisset genitor si Phæthonta Merops. Tu quoque formida nimium sublimia semper, propositique, precor, contrahe vela tui. Nam pede inoffenso spatium decurrere vitæ dignus es et fato candidiore frui. Quæ pro te ut voveam, miti pietate mereris hæsuraque fide tempus in omne mihi. Vidi ego te tali vultu mea fata gementem, qualem credibile est ore fuisse meo. Nostra tuas vidi lacrimas super ora cadentes, tempore quas uno fidaque verba bibi. Nunc quoque summotum studio defendis amicum, et mala vix ulla parte levanda levas. Vive sine invidia, mollesque inglorius annos exige, amicitias et tibi junge pares, Nasonisque tui, quod adhuc non exulat unum, nomen ama: Scythicus cetera Pontus habet. IV B Proxima sideribus tellus Erymanthidos Ursæ me tenet, adstricto terra perusta gelu. Bosporos et Tanais superant Scythiæque paludes vix satis et noti nomina pauca loci. Ulterius nihil est nisi non habitabile frigus. Heu quam vicina est ultima terra mihi! At longe patria est, longe carissima conjunx, quicquid et hæc nobis post duo dulce fuit. Sic tamen hæc adsunt, ut quæ contingere non est corpore: sunt animo cuncta videnda meo. Ante oculos errant domus, urbsque et forma locorum, acceduntque suis singula facta locis. Coniugis ante oculos, sicut præsentis, imago est. Illa meos casus ingravat, illa levat: ingravat hoc, quod abest; Levat hoc, quod præstat amorem inpositumque sibi firma tuetur onus. Vos quoque pectoribus nostris hæretis, amici, dicere quos cupio nomine quemque suo. Sed timor officium cautus compescit, et ipsos in nostro poni carmine nolle puto. Ante volebatis, gratique erat instar honoris, versibus in nostris nomina vestra legi. Quod quoniam est anceps, intra mea pectora quemque alloquar, et nulli causa timoris ero. Nec meus indicio latitantes versus amicos protrahit. Occulte siquis amabat, amet. Scite tamen, quamuis longe regione remotus absim, vos animo semper adesse meo. Et qua quisque potest, aliqua mala nostra levate, fidam proiecto neve negate manum. Prospera sic maneat vobis fortuna, nec umquam contacti simili sorte rogetis idem.
Usus amicitiæ tecum mihi paruus, ut illam non ægre posses dissimulare, fuit, nec me complexus vinclis propioribus esses nave mea vento, forsan, eunte suo. Ut cecidi cunctique metu fugere ruinam, versaque amicitiæ terga dedere meæ, ausus es igne Jovis percussum tangere corpus et deploratæ limen adire domus: idque recens præstas nec longo cognitus usu, quod veterum misero vix duo tresue mihi. Vidi ego confusos vultus visosque notavi, osque madens fletu pallidiusque meo: et lacrimas cernens in singula verba cadentes ore meo lacrimas, auribus illa bibi; Brachiaque accepi presso pendentia collo, et singultatis oscula mixta sonis. Sum quoque, care, tuis defensus viribus absens (scis carum veri nominis esse loco), multaque præterea manifestaque signa favoris pectoribus teneo non abitura meis. Di tibi posse tuos tribuant defendere semper, quos in materia prosperiore ivues. Si tamen interea, quid in his ego perditus oris (quod te credibile est quærere) quæris, agam: spe trahor exigua, quam tu mihi demere noli, tristia leniri numina posse dei. Seu temere exspecto, sive id contingere fas est, tu mihi, quod cupio, fas, precor, esse proba, quæque tibi linguæ est facundia, confer in illud, ut doceas votum posse valere meum. Quo quisque est major, magis est placabilis iræ, et faciles motus mens generosa capit. Corpora magnanimo satis est prostrasse leoni, pugna suum finem, cum jacet hostis, habet: at lupus et turpes instant morientibus ursi et quæcumque minor nobilitate fera. Majus apud Trojam forti quid habemus Achille? Dardanii lacrimas non tulit ille senis. Quæ ducis Emathii fuerit clementia, Porus Dareique docent funeris exsequiæ. Neve hominum referam flexas ad mitius iras, Junonis gener est qui prius hostis erat. Denique non possum nullam sperare salutem, cum pœnæ non sit causa cruenta meæ. Non mihi quærenti pessumdare cuncta petitum Cæsareum caput est, quod caput orbis erat: non aliquid dixive, elatave lingua loquendo est, lapsaque sunt nimio verba profana mero: inscia quod crimen viderunt lumina, plector, peccatumque oculos est habuisse meum. Non equidem totam possum defendere culpam: sed partem nostri criminis error habet. Spes igitur superest facturum ut molliat ipse mutati pœnam condicione loci. Hos utinam nitidi Solis prænuntius ortus afferat admisso Lucifer albus equo!
Fœdus amicitiæ nec vis, carissime, nostræ, nec, si forte velis, dissimulare potes. Donec enim licuit, nec te mihi carior alter, nec tibi me tota junctior urbe fuit; Isque erat usque adeo populo testatus, ut esset pæne magis quam tu quamque ego notus, amor: quique est in caris animi tibi candor amicis- cognita sunt ipsi, quem colis, ista viro. Nil ita celabas, ut non ego conscius essem, pectoribusque dabas multa tegenda meis: cuique ego narrabam secreti quicquid habebam, excepto quod me perdidit, unus eras. Id quoque si scisses, saluo fruerere sodali, consilioque forem sospes, amice, tuo. Sed mea me in pœnam nimirum fata trahebant. Omne bonæ claudent utilitatis iter? Sive malum potui tamen hoc vitare cavendo, seu ratio fatum vincere nulla valet, tu tamen, o nobis usu junctissime longo, pars desiderii maxima pæne mei, sis memor, et siquas fecit tibi gratia vires, illas pro nobis experiare, rogo, numinis ut læsi fiat mansuetior ira, mutatoque minor sit mea pœna loco. Idque ita, si nullum scelus est in pectore nostro, principiumque mei criminis error habet. Nec breve nec tutum, quo sint mea, dicere, casu lumina funesti conscia facta mali: mensque reformidat, veluti sua vulnera, tempus illud, et admonitu fit novus ipse pudor: sed quæcumque adeo possunt afferre pudorem, illa tegi cæca condita nocte decet. Nil igitur referam nisi me peccasse, sed illo præmia peccato nulla petita mihi, stultitiamque meum crimen debere vocari, nomina si facto reddere vera velis. Quæ si non ita sunt, alium, quo longius absim, quære, suburbana est hic mihi terra locus.
Vade salutatum, subito perarata, Perillam, littera, sermonis fida ministra mei. Aut illam invenies dulci cum matre sedentem, aut inter libros Pieridasque suas. Quicquid aget, cum te scierit venisse, relinquet, nec mora, quid venias quidue, requiret, agam. Vivere me dices, sed sic, ut vivere nolim, nec mala tam longa nostra levata mora: et tamen ad Musas, quamuis nocuere, reverti, aptaque in alternos cogere verba pedes. "Tu quoque" dic "studiis communibus ecquid inhæres, doctaque non patrio carmina more canis? Nam tibi cum fatis mores natura pudicos et raras dotes ingeniumque dedit. Hoc ego Pegasidas deduxi primus ad undas, ne male fecundæ vena periret aquæ; Primus id aspexi teneris in virginis annis, utque pater natæ duxque comesque fui. Ergo si remanent ignes tibi pectoris idem, sola tuum vates Lesbia vincet opus. Sed vereor, ne te mea nunc fortuna retardet, postque meos casus sit tibi pectus iners. Dum licuit, tua sæpe mihi, tibi nostra legebam; Sæpe tui judex, sæpe magister eram: aut ego præbebam factis modo versibus aures, aut, ubi cessares, causa ruboris eram. Forsitan exemplo, quia me læsere libelli, tu quoque sis pœnæ fata secuta meæ. Pone, Perilla, metum. Tantummodo femina nulla neve vir a scriptis discat amare tuis. Ergo desidiæ remove, doctissima, causas, inque bonas artes et tua sacra redi. Ista decens facies longis vitiabitur annis, rugaque in antiqua fronte senilis erit, inicietque manum formæ damnosa senectus, quæ strepitus passu non faciente venit. Cumque aliquis dicet "fuit hæc formosa" dolebis, et speculum mendax esse querere tuum. Sunt tibi opes modicæ, cum sis dignissima magnis: finge sed inmensis censibus esse pares, nempe dat id quodcumque libet fortuna rapitque, Irus et est subito, qui modo Crœsus erat. Singula ne referam, nil non mortale tenemus pectoris exceptis ingeniique bonis. En ego, cum caream patria vobisque domoque, raptaque sint, adimi quæ potuere mihi, ingenio tamen ipse meo comitorque fruorque: Cæsar in hoc potuit juris habere nihil. Quilibet hanc sævo vitam mihi finiat ense, me tamen extincto fama superstes erit, dumque suis victrix omnem de montibus orbem prospiciet domitum Martia Roma, legar. Tu quoque, quam studii maneat felicior usus, effuge venturos, qua potes, usque rogos!"
Nunc ego Triptolemi cuperem consistere curru, misit in ignotam qui rude semen humum; Nunc ego Medeæ vellem frenare dracones, quos habuit fugiens arce, Corinthe, tua; Nunc ego jactandas optarem sumere pennas, sive tuas, Perseu, Dædale, sive tuas: ut tenera nostris cedente volatibus aura aspicerem patriæ dulce repente solum, desertæque domus vultus, memoresque sodales, caraque præcipue coniugis ora meæ. Stulte, quid hæc frustra votis puerilibus optas, quæ non ulla tibi fertque feretque dies? Si semel optandum est, Augusti numen adora, et, quem sensisti, rite precare deum. Ille tibi pennasque potest currusque volucres tradere. Det reditum, protinus ales eris. Si precer hoc (neque enim possum majora rogare) ne mea sint, timeo, vota modesta parum. Forsitan hoc olim, cum jam satiaverit iram, tum quoque sollicita mente rogandus erit. Quod minus interea est, instar mihi muneris ampli, ex his me jubeat quolibet ire locis. Nec cælum nec aquæ faciunt nec terra nec auræ; Ei mihi, perpetuus corpora languor habet! Seu vitiant artus ægræ contagia mentis, sive mei causa est in regione mali, ut tetigi Pontum, vexant insomnia, vixque ossa tegit macies nec ivuat ora cibus; Quique per autumnum percussis frigore primo est color in foliis, quæ nova læsit hiems, is mea membra tenet, nec viribus allevor ullis, et numquam queruli causa doloris abest. Nec melius valeo, quam corpore, mente, sed ægra est utraque pars æque binaque damna fero. Hæret et ante oculos veluti spectabile corpus astat fortunæ forma legenda meæ: cumque locum moresque hominum cultusque sonumque cernimus, et, qui sim qui fuerimque, subit, tantus amor necis est, querar ut cum Cæsaris ira, quod non offensas vindicet ense suas. At, quoniam semel est odio civiliter usus, mutato levior sit fuga nostra loco.
Hic quoque sunt igitur Graiæ (quis crederet?) Urbes inter inhumanæ nomina barbariæ? Huc quoque Mileto missi venere coloni, inque Getis Graias constituere domos? Sed vetus huic nomen, positaque antiquius urbe, constat ab Absyrti cæde fuisse loco. Nam rate, quæ cura pugnacis facta Mineruæ per non temptatas prima cucurrit aquas, impia desertum fugiens Medea parentem dicitur his remos applicuisse vadis. Quem procul ut vidit tumulo speculator ab alto, "hospes," ait "nosco, Colchide, vela, venit." Dum trepidant Minyæ, dum soluitur aggere funis, dum sequitur celeres ancora tracta manus, conscia percussit meritorum pectora Colchis ausa atque ausura multa nefanda manu; Et, quamquam superest ingens audacia menti, pallor in attonitæ virginis ore fuit. Ergo ubi prospexit venientia vela "tenemur, et pater est aliqua fraude morandus" ait. Dum quid agat quærit, dum versat in omnia vultus, ad fratrem casu lumina flexa tulit. Cujus ut oblata est præsentia, "vicimus" inquit: "hic mihi morte sua causa salutis erit." Protinus ignari nec quicquam tale timentis innocuum rigido perforat ense latus, atque ita divellit divulsaque membra per agros dissipat in multis invenienda locis. Neu pater ignoret, scopulo proponit in alto pallentesque manus sanguineumque caput, ut genitor luctuque novo tardetur et, artus dum legit extinctos, triste moretur iter. Inde Tomis dictus locus hic, quia fertur in illo membra soror fratris consecuisse sui.
Siquis adhuc istic meminit Nasonis adempti, et superest sine me nomen in urbe meum. Suppositum stellis numquam tangentibus æquor me sciat in media vivere barbaria. Sauromatæ cingunt, fera gens, Bessique Getæque, quam non ingenio nomina digna meo! Dum tamen aura tepet, medio defendimur Histro: ille suis liquidis bella repellit aquis. At cum tristis hiems squalentia protulit ora, terraque marmoreo est candida facta gelu, dum prohibet Boreas et nix habitare sub Arcto, tum patet has gentes axe tremente premi. Nix jacet, et jactam ne sol pluviæque resoluant, indurat Boreas perpetuamque facit. Ergo ubi delicuit nondum prior, altera venit, et solet in multis bima manere locis; Tantaque commoti vis est Aquilonis, ut altas æquet humo turres tectaque rapta ferat. Pellibus et sutis arcent mala frigora bracis, oraque de toto corpore sola patent. Sæpe sonant moti glacie pendente capilli, et nitet inducto candida barba gelu; Nudaque consistunt, formam seruantia testæ, vina, nec hausta meri, sed data frusta bibunt. Quid loquar, ut vincti concrescant frigore rivi, deque lacu fragiles effodiantur aquæ? Ipse, papyrifero qui non angustior amne miscetur vasto multa per ora freto, cæruleos ventis latices durantibus, Hister congelat et tectis in mare serpit aquis; Quaque rates jerant, pedibus nunc itur, et undas frigore concretas ungula pulsat equi; Perque novos pontes, subter labentibus undis, ducunt Sarmatici barbara plaustra boves. Vix equidem credar, sed, cum sint præmia falsi nulla, ratam debet testis habere fidem. Vidimus ingentem glacie consistere pontum, lubricaque inmotas testa premebat aquas. Nec vidisse sat est. Durum calcavimus æquor, undaque non udo sub pede summa fuit. Si tibi tale fretum quondam, Leandre, fuisset, non foret angustæ mors tua crimen aquæ. Tum neque se pandi possunt delphines in auras et quamuis Boreas jactatis insonet alis, fluctus in obsesso gurgite nullus erit; Inclusæque gelu stabunt in marmore puppes, nec poterit rigidas findere remus aquas. Vidimus in glacie pisces hærere ligatos, sed pars ex illis tum quoque viva fuit. Sive igitur nimii Boreæ vis sæva marinas, protinus æquato siccis Aquilonibus Histro invehitur celeri barbarus hostis equo; Hostis equo pollens longeque volante sagitta vicinam late depopulatur humum. Diffugiunt alii, nullisque tuentibus agros incustoditæ diripiuntur opes, ruris opes paruæ, pecus et stridentia plaustra, et quas divitias incola pauper habet. Pars agitur vinctis post tergum capta lacertis, respiciens frustra rura Laremque suum: pars cadit hamatis misere confixa sagittis: nam volucri ferro tinctile virus inest. Quæ nequeunt secum ferre aut abducere, perdunt, et cremat insontes hostica flamma casas. Tunc quoque, cum pax est, trepidant formidine belli, nec quisquam presso vomere sulcat humum. Aut videt aut metuit locus hic, quem non videt, hostem; Cessat iners rigido terra relicta situ. Non hic pampinea dulcis latet vua sub umbra, nec cumulant altos feruida musta lacus. Poma negat regio, nec haberet Acontius, in quo scriberet hic dominæ verba legenda suæ. Aspiceres nudos sine fronde, sine arbore, campos: heu loca felici non adeunda viro! Ergo tam late pateat cum maximus orbis, hæc est in pœnam terra reperta meam.
Si quis es, insultes qui casibus, inprobe, nostris, meque reum dempto fine cruentus agas, natus es e scopulis et pastus lacte ferino, et dicam silices pectus habere tuum. Quis gradus ulterior, quo se tua porrigat ira, restat? Quidue meis cernis abesse malis? Barbara me tellus et inhospita litora Ponti cumque suo Borea Mænalis Ursa videt. Nulla mihi cum gente fera commercia linguæ: omnia solliciti sunt loca plena metus. Utque fugax avidis ceruus deprensus ab ursis, cinctave montanis ut pavet agna lupis, sic ego belligeris a gentibus undique sæptus terreor, hoste meum pæne premente latus. Utque sit exiguum pœnæ, quod coniuge cara, quod patria careo pignoribusque meis: ut mala nulla feram nisi nudam Cæsaris iram, nuda parum est nobis Cæsaris ira mali? Et tamen est aliquis, qui vulnera cruda retractet, soluat et in mores ora diserta meos. In causa facili cuivis licet esse diserto, et minimæ vires frangere quassa valent. Subruere est arces et stantia mœnia virtus: quamlibet ignavi præcipitata premunt. Non sum ego quod fueram. Quid inanem proteris umbram? Quid cinerem saxis bustaque nostra petis? Hector erat tunc cum bello certabat; At idem vinctus ad Hæmonios non erat Hector equos. Me quoque, quem noras olim, non esse memento: ex illo superant hæc simulacra viro. Quid simulacra, ferox, dictis incessis amaris? Parce, precor, Manes sollicitare meos. Omnia vera puta mea crimina, nil sit in illis, quod magis errorem quam scelus esse putes, pendimus en profugi (satia tua pectora) pœnas exilioque graves exiliique loco. Carnifici fortuna potest mea flenda videri: et tamen est uno judice mersa partum. Sævior es tristi Busiride, sævior illo, qui falsum lento torruit igne bovem, quique bovem Siculo fertur donasse tyranno, et dictis artes conciliasse suas: "munere in hoc, rex, est usus, sed imagine major, nec sola est operis forma probanda mei. Aspicis a dextra latus hoc adapertile tauri? Hac tibi, quem perdes, coniciendus erit. Protinus inclusum lentis carbonibus ure: mugiet, et veri vox erit illa bovis. Pro quibus inventis, ut munus munere penses, da, precor, ingenio præmia digna meo." Dixerat. At Phalaris "pœnæ mirande repertor, ipse tuum præsens imbue" dixit "opus". Nec mora, monstratis crudeliter ignibus ustus exhibuit geminos ore gemente sonos. Quid mihi cum Siculis inter Scythiamque Getasque? Ad te, quisquis is es, nostra querela redit. Utque sitim nostro possis explere cruore, quantaque vis, avido gaudia corde feras, tot mala sum fugiens tellure, tot æquore passus, te quoque ut auditis posse dolere putem. Crede mihi, si sit nobis collatus Ulixes, Neptunine minor quam Jovis ira fuit? Ergo quicumque es, rescindere crimina noli, deque gravi duras vulnere tolle manus; Utque meæ famam tenuent oblivia culpæ, facta cicatricem ducere nostra sine; Humanæque memor sortis, quæ tollit eosdem et premit, incertas ipse verere vices. Et quoniam, fieri quod numquam posse putavi, est tibi de rebus maxima cura meis, non est quod timeas: fortuna miserrima nostra est, omne trahit secum Cæsaris ira malum. Quod magis ut liqueat, neve hoc ego fingere credar, ipse velim pœnas experiare meas.
Frigora jam Zephyri minuunt, annoque peracto longior antiquis visa Mæotis hiems, inpositamque sibi qui non bene pertulit Hellen, tempora nocturnis æqua diurna facit. Jam violam puerique legunt hilaresque puellæ, rustica quæ nullo nata serente venit; Prataque pubescunt variorum flore colorum, indocilique loquax gutture vernat avis; Utque malæ matris crimen deponat hirundo sub trabibus cunas tectaque parua facit; Herbaque, quæ latuit Cerealibus obruta sulcis, exit et expandit molle cacumen humo; Quoque loco est vitis, de palmite gemma movetur: nam procul a Getico litore vitis abest; Quoque loco est arbor, turgescit in arbore ramus: nam procul a Geticis finibus arbor abest. Otia nunc istic, junctisque ex ordine ludis cedunt verbosi garrula bella fori. Usus equi nunc est, levibus nunc luditur armis, nunc pila, nunc celeri voluitur orbe trochus; Nunc ubi perfusa est oleo labente ivuentus, defessos artus Virgine tingit aqua. Scæna viget studiisque favor distantibus ardet, proque tribus resonant terna theatra foris. O quantum et quotiens non est numerare, beatum, non interdicta cui licet urbe frui! At mihi sentitur nix verno sole soluta, quæque lacu duræ non fodiantur aquæ: nec mare concrescit glacie, nec, ut ante, per Histrum stridula Sauromates plaustra bubulcus agit. Incipient aliquæ tamen huc adnare carinæ, hospitaque in Ponti litore puppis erit. Sedulus occurram nautæ, dictaque salute, quid veniat, quæram, quisue quibusue locis. Ille quidem mirum ni de regione propinqua non nisi vicinas tutus ararit aquas. Rarus ab Italia tantum mare navita transit, litora rarus in hæc portubus orba venit. Sive tamen Græca scierit, sive ille Latina voce loqui (certe gratior hujus erit; Fas quoque ab ore freti longæque Propontidos undis huc aliquem certo vela dedisse Noto), quisquis is est, memori rumorem voce referre et fieri famæ parsque gradusque potest. Is, precor, auditos possit narrare triumphos Cæsaris et Latio reddita vota Jovi, teque, rebellatrix, tandem, Germania, magni triste caput pedibus supposuisse ducis. Hæc mihi qui referet, quæ non vidisse dolebo, ille meæ domui protinus hospes erit. Ei mihi, jamne domus Scythico Nasonis in orbe est? Jamque suum mihi dat pro Lare pœna locum? Di facite ut cæsar non hic penetrale domumque, hospitium pœnæ sed velit esse meæ.
Ecce superuacuus (quid enim fuit utile gigni?) Ad sua natalis tempora noster adest. Dure, quid ad miseros veniebas exulis annos? Debueras illis inposuisse modum. Si tibi cura mei, vel si pudor ullus inesset, non ultra patriam me sequerere meam, quoque loco primum tibi sum male cognitus infans, illo temptasses ultimus esse mihi, inque relinquendo, quod idem fecere sodales, tu quoque dixisses tristis in urbe "vale". Quid tibi cum Ponto? Num te quoque Cæsaris ira extremam gelidi misit in orbis humum? Scilicet exspectas soliti tibi moris honorem, pendeat ex umeris vestis ut alba meis, fumida cingatur florentibus ara coronis, micaque sollemni turis in igne sonet, libaque dem proprie genitale notantia tempus, concipiamque bonas ore favente preces. Non ita sum positus, nec sunt ea tempora nobis, adventu possim lætus ut esse tuo. Funeris ara mihi, ferali cincta cupresso, convenit et structis flamma parata rogis. Nec dare tura libet nil exorantia divos, in tantis subeunt nec bona verba malis. Si tamen est aliquid nobis hac luce petendum, in loca ne redeas amplius ista, precor, dum me terrarum pars pæne novissima, Pontus, Euxinus falso nomine dictus, habet.
Cultor et antistes doctorum sancte virorum, quid facis ingenio semper amice meo? Ecquid, ut incolumem quondam celebrare solebas, nunc quoque ne videar totus abesse, caves? Conficis exceptis ecquid mea carmina solis Artibus, artifici quæ nocuere suo? Immo ita fac, quæso, vatum studiose novorum, quaque potes, retine corpus in urbe meum. Est fuga dicta mihi, non est fuga dicta libellis, qui domini pœnam non meruere sui. Sæpe per externas profugus pater exulat oras, urbe tamen natis exulis esse licet. Palladis exemplo de me sine matre creata carmina sunt; Stirps hæc progeniesque mea est. Hanc tibi commendo, quæ quo magis orba parente est, hoc tibi tutori sarcina major erit. Tres mihi sunt nati contagia nostra secuti: cetera fac curæ sit tibi turba palam. Sunt quoque mutatæ, ter quinque volumina, formæ, carmina de domini funere rapta sui. Illud opus potuit, si non prius ipse perissem, certius a summa nomen habere manu: nunc incorrectum populi pervenit in ora, in populi quicquam si tamen ore mei est. Hoc quoque nescioquid nostris appone libellis, diverso missum quod tibi ab orbe venit. Quod quicumque leget (si quis leget) æstimet ante, compositum quo sit tempore quoque loco. Æquus erit scriptis, quorum cognoverit esse exilium tempus barbariamque locum: inque tot adversis carmen mirabitur ullum ducere me tristi sustinuisse manu. Ingenium fregere meum mala, cujus et ante fons infecundus paruaque vena fuit. Sed quæcumque fuit, nullo exercente refugit, et longo periit arida facta situ. Non hic librorum, per quos inviter alarque, copia: pro libris arcus et arma sonant. Nullus in hac terra, recitem si carmina, cujus intellecturis auribus utar, adest. Non quo secedam locus est. Custodia muri summovet infestos clausaque porta Getas. Sæpe aliquod quæro verbum nomenque locumque, nec quisquam est a quo certior esse queam. Dicere sæpe aliquid conanti (turpe fateri) verba mihi desunt dedidicique loqui. Threicio Scythicoque fere circumsonor ore, et videor Geticis scribere posse modis. Crede mihi, timeo ne sint inmixta Latinis inque meis scriptis Pontica verba legas. Qualemcumque igitur venia dignare libellum. Sortis et excusa condicione meæ.
Siqua meis fuerint, ut erunt, vitiosa libellis, excusata suo tempore, lector, habe. Exul eram, requiesque mihi, non fama petita est, mens intenta suis ne foret usque malis. Hoc est cur cantet vinctus quoque compede fossor, indocili numero cum grave mollit opus. Cantat et innitens limosæ pronus harenæ, adverso tardam qui trahit amne ratem; Quique refert pariter lentos ad pectora remos, in numerum pulsa brachia jactat aqua. Fessus ubi incubuit baculo saxove resedit pastor, harundineo carmine mulcet oves. Cantantis pariter, pariter data pensa trahentis, fallitur ancillæ decipiturque labor. Fertur et abducta Lyrneside tristis Achilles Hæmonia curas attenuasse lyra. Cum traheret silvas Orpheus et dura canendo saxa, bis amissa coniuge mæstus erat. Me quoque Musa levat Ponti loca jussa petentem: sola comes nostræ perstitit illa fugæ; Sola nec insidias, nec Sinti militis ensem, nec mare nec ventos barbariamque timet. Scit quoque, cum perii, quis me deceperit error, et culpam in facto, non scelus, esse meo, scilicet hoc ipso nunc æqua, quod obfuit ante, cum mecum juncti criminis acta rea est. Non equidem vellem, quoniam nocitura fuerunt, Pieridum sacris inposuisse manum. Sed nunc quid faciam? Vis me tenet ipsa sacrorum, et carmen demens carmine læsus amo. Sic nova Dulichio lotos gustata palato illo, quo nocuit, grata sapore fuit. Sentit amans sua damna fere, tamen hæret in illis, materiam culpæ persequiturque suæ. Nos quoque delectant, quamvis nocuere, libelli, quodque mihi telum vulnera fecit, amo. Forsitan hoc studium possit furor esse videri, sed quiddam furor hic utilitatis habet: semper in obtutu mentem vetat esse malorum, præsentis casus immemoremque facit. Utque suum Bacche non sentit saucia vulnus, dum stupet Idæis exululata jugis, sic ubi mota calent viridi mea pectora thyrso, altior humano spiritus ille malo est. Ille nec exilium, Scythici nec litora ponti, ille nec iratos sentit habere deos. Utque soporiferæ biberem si pocula Lethes, temporis adversi sic mihi sensus abest. Jure deas igitur veneror mala nostra levantes, sollicitæ comites ex Helicone fugæ, et partim pelago, partim vestigia terra vel rate dignatas vel pede nostra sequi. Sint, precor, hæ saltem faciles mihi! Namque deorum cetera cum magno Cæsare turba facit, meque tot adversis cumulant, quot litus harenas, quotque fretum pisces, ovaque piscis habet. Vere prius flores, æstu numerabis aristas, poma per autumnum frigoribusque nives, quam mala, quæ toto patior jactatus in orbe, dum miser Euxini litora læva peto. Nec tamen, ut veni, levior fortuna malorum est: huc quoque sunt nostras fata secuta vias; Hic quoque cognosco natalis stamina nostri, stamina de nigro vellere facta mihi. Utque neque insidias capitisque pericula narrem, vera quidem, veri sed graviora fide, vivere quam miserum est inter Bessosque Getasque illum, qui populi semper in ore fuit! Quam miserum est, porta vitam muroque tueri, vixque sui tutum viribus esse loci! Aspera militiæ juvenis certamina fugi, nec nisi lusura movimus arma manu; Nunc senior gladioque latus scutoque sinistram, canitiem galeæ subicioque meam. Nam dedit e specula custos ubi signa tumultus, induimus trepida protinus arma manu. Hostis habens arcus imbutaque tela venenis, sævus anhelanti mœnia lustrat equo; Utque rapax pecudem, quæ se non texit ovili, per sata, per silvas fertque trahitque lupus, sic, siquem nondum portarum sæpe receptum barbarus in campis repperit hostis, habet: aut sequitur captus conjectaque vincula collo accipit, aut telo virus habente perit. Hic ego sollicitæ jaceo novus incola sedis: heu nimium fati tempora longa mei! Et tamen ad numeros antiquaque sacra reverti sustinet in tantis hospita Musa malis. Sed neque cui recitem quisquam est mea carmina, nec qui auribus accipiat verba Latina suis. Ipse mihi--quid enim faciam?--scriboque legoque, tutaque judicio littera nostra meo est. Sæpe tamen dixi 'cui nunc hæc cura laborat? An mea Sauromatæ scripta Getæque legent?' Sæpe etiam lacrimæ me sunt scribente profusæ, umidaque est fletu littera facta meo, corque vetusta meum, tamquam nova, vulnera novit, inque sinum mæstæ labitur imber aquæ. Cum, vice mutata, qui sim fuerimque, recordor et, tulerit quo me casus et unde, subit, sæpe manus demens, studiis irata sibique, misit in arsuros carmina nostra rogos. Atque ita, de multis quoniam non multa supersunt, cum venia facito, quisquis es, ista legas. Tu quoque non melius, quam sunt mea tempora, carmen, interdicta mihi, consule, Roma, boni.
Jam fera Cæsaribus Germania, totus ut orbis, victa potest flexo succubuisse genu, altaque velentur fortasse Palatia sertis, turaque in igne sonent inficiantque diem, candidaque adducta collum percussa securi victima purpureo sanguine pulset humum, donaque amicorum templis promissa deorum reddere victores Cæsar uterque parent; Et qui Cæsareo juvenes sub nomine crescunt, perpetuo terras ut domus illa regat, cumque bonis nuribus pro sospite Livia nato munera det meritis, sæpe datura, deis; Et pariter matres et quæ sine crimine castos perpetua servant virginitate focos; Plebs pia cumque pia lætetur plebe senatus, parvaque cujus eram pars ego nuper, eques. Nos procul expulsos communia gaudia fallunt, famaque tam longe non nisi parva venit. Ergo omnis populus poterit spectare triumphos, cumque ducum titulis oppida capta leget, vinclaque captiva reges cervice gerentes ante coronatos ire videbit equos, et cernet vultus aliis pro tempore versos, terribiles aliis inmemoresque sui. Quorum pars causas et res et nomina quæret, pars referet, quamvis noverit illa parum: 'hic, qui Sidonio fulget sublimis in ostro, dux fuerat belli, proximus ille duci. Hic, qui nunc in humo lumen miserabile fixit, non isto vultu, cum tulit arma, fuit. Ille ferox et adhuc oculis hostilibus ardens hortator pugnæ consiliumque fuit. Perfidus hic nostros inclusit fraude locorum, squalida promissis qui tegit ora comis. Illo, qui sequitur, dicunt mactata ministro sæpe recusanti corpora capta deo. Hic lacus, hi montes, hæc tot castella, tot amnes plena feræ cædis, plena cruoris erant. Drusus in his meruit quondam cognomina terris, quæ bona progenies, digna parente, tulit. Cornibus hic fractis viridi male tectus ab ulva decolor ipse suo sanguine Rhenus erat. Crinibus en etiam fertur Germania passis, et ducis invicti sub pede mæsta sedet, collaque Romanæ præbens animosa securi vincula fert illa, qua tulit arma, manu.' Hos super in curru, Cæsar, victore veheris purpureus populi rite per ora tui, quaque ibis, manibus circumplaudere tuorum, undique jactato flore tegente vias. Tempora Phœbea lauro cingetur 'io' que miles 'io' magna voce 'triumphe' canet. Ipse sono plausuque simul fremituque calentes quadriiugos cernes sæpe resistere equos. Inde petes arcem, delubra faventia votis, et dabitur merito laurea vota Jovi. Hæc ego summotus, qua possum, mente videbo: erepti nobis jus habet illa loci; Illa per inmensas spatiatur libera terras, in cælum celeri pervenit illa fuga; Illa meos oculos mediam deducit in Urbem, immunes tanti nec sinit esse boni; Invenietque animus, qua currus spectet eburnos; Sic certe in patria per breve tempus ero. Vera tamen capiet populus spectacula felix, lætaque erit præsens cum duce turba suo. At mihi fingendo tantum longeque remotis auribus hic fructus percipiendus erit, aque procul Latio diversum missus in orbem qui narret cupido, vix erit, ista mihi. Is quoque jam serum referet veteremque triumphum: quo tamen audiero tempore, lætus ero. Illa dies veniet, mea qua lugubria ponam, causaque privata publica major erit.
Magna minorque feræ, quarum regis altera Graias, altera Sidonias, utraque sicca, rates, omnia cum summo positæ videatis in axe, et maris occiduas non subeatis aquas, ætheriamque suis cingens amplexibus arcem vester ab intacta circulus extet humo, aspicite illa, precor, quæ non bene mœnia quondam dicitur Iliades transiluisse Remus, inque meam nitidos dominam convertite vultus, sitque memor nostri necne, referte mihi. Ei mihi, cur nimium quæ sunt manifesta, requiro? Cur jacet ambiguo spes mea mixta metu? Crede quod est et vis, ac desine tuta vereri, deque fide certa sit tibi certa fides, quodque polo fixæ nequeunt tibi dicere flammæ, non mentitura tu tibi voce refer, esse tui memorem, de qua tibi maxima cura est, quodque potest, secum nomen habere tuum. Vultibus illa tuis tamquam præsentis inhæret, ~teque remota procul~ si modo vivit, amat. Ecquid, ubi incubuit justo mens ægra dolori, lenis ab admonito pectore somnus abit? Tunc subeunt curæ, dum te lectus locusque tangit et oblitam non sinit esse mei, et veniunt æstus, et nox inmensa videtur, fessaque jactati corporis ossa dolent? Non equidem dubito, quin hæc et cetera fiant, detque tuus mæsti signa doloris amor, nec cruciere minus, quam cum Thebana cruentum Hectora Thessalico vidit ab axe rapi. Quid tamen ipse precer dubito, nec dicere possum, affectum quem te mentis habere velim. Tristis es? Indignor quod sim tibi causa doloris: non es? At amisso coniuge digna fores. Tu vero tua damna dole, mitissima conjunx, tempus et a nostris exige triste malis, fleque meos casus: est quædam flere voluptas; Expletur lacrimis egeriturque dolor. Atque utinam lugenda tibi non vita, sed esset mors mea, morte fores sola relicta mea! Spiritus hic per te patrias exisset in auras, sparsissent lacrimæ pectora nostra piæ, supremoque die notum spectantia cælum texissent digiti lumina nostra tui, et cinis in tumulo positus jacuisset avito, tactaque nascenti corpus haberet humus; Denique, ut et vixi, sine crimine mortuus essem: nunc mea supplicio vita pudenda suo est. Me miserum, si tu, cum diceris exulis uxor, avertis vultus et subit ora rubor! Me miserum, si turpe putas mihi nupta videri! Me miserum, si te jam pudet esse meam! Tempus ubi est illud, quo te jactare solebas coniuge, nec nomen dissimulare viri? Tempus ubi est, quo te--nisi non vis illa referri-- et dici, memini, juvit et esse meam? Utque probæ dignum est, omni tibi dote placebam: addebat veris multa faventis amor. Nec, quem præferres--ita res tibi magna videbar-- quemque tuum malles esse, vir alter erat. Nunc quoque ne pudeat, quod sis mihi nupta, tuusque non debet dolor hinc, debet abesse pudor. Cum cecidit Capaneus subito temerarius ictu, num legis Evadnen erubuisse viro? Nec quia rex mundi compescuit ignibus ignes, ipse suis Phæthon infitiandus erat. Nec Semele Cadmo facta est aliena parenti, quod precibus periit ambitiosa suis. Nec tibi, quod sævis ego sum Jovis ignibus ictus, purpureus molli fiat in ore pudor. Sed magis in curam nostri consurge tuendi, exemplumque mihi coniugis esto bonæ, materiamque tuis tristem virtutibus imple: ardua per præceps gloria vadit iter. Hectora quis nosset, si felix Troja fuisset? Publica virtuti per mala facta via est. Ars tua, Tiphy, vacet, si non sit in æquore fluctus: si valeant homines, ars tua, Phœbe, vacet. Quæ latet inque bonis cessat non cognita rebus, apparet virtus arguiturque malis. Dat tibi nostra locum tituli fortuna, caputque conspicuum pietas qua tua tollat, habet. Utere temporibus, quorum nunc munere facta est et patet in laudes area magna tuas.
O qui, nominibus cum sis generosus avorum, exsuperas morum nobilitate genus, cujus inest animo patrii candoris imago, non careat numeris candor ut iste suis, cujus in ingenio est patriæ facundia linguæ, qua prior in Latio non fuit ulla foro: quod minime volui, positis pro nomine signis dictus es: ignoscas laudibus ipse tuis. Nil ego peccavi; Tua te bona cognita produnt; Si, quod es, appares, culpa soluta mea est. Nec tamen officium nostro tibi carmine factum principe tam justo posse nocere puto. Ipse pater patriæ--quid enim est civilius illo?-- sustinet in nostro carmine sæpe legi; Nec prohibere potest, quia res est publica Cæsar, et de communi pars quoque nostra bono est. Juppiter ingeniis præbet sua numina vatum, seque celebrari quolibet ore sinit. Causa tua exemplo superorum tuta deorum est, quorum hic aspicitur, creditur ille deus. Ut non debuerim, tamen hoc ego crimen habebo: non fuit arbitrii littera nostra tui. Nec nova, quod tecum loquor, est injuria nostra, incolumis cum quo sæpe locutus eram. Quo vereare minus ne sim tibi crimen amicus, invidiam, siqua est, auctor habere potest. Nam tuus est primis cultus mihi semper ab annis-- hoc certe noli dissimulare--pater, ingeniumque meum (potes hoc meminisse) probabat plus etiam quam me judice dignus eram; Deque meis illo referebat versibus ore, in quo pars magnæ nobilitatis erat. Non igitur tibi nunc, quod me domus ista recepit, sed prius auctori sunt data verba tuo. Nec data sunt, mihi crede, tamen, sed in omnibus actis, ultima si demas, vita tuenda mea est. Hanc quoque, qua perii, culpam scelus esse negabis, si tanti series sit tibi nota mali. Aut timor aut error nobis, prius obfuit error. Ah! Sine me fati non meminisse mei; Neve retractando nondum cœuntia rumpam vulnera: vix illis proderit ipsa quies. Ergo ut jure damus pœnas, sic afuit omne peccato facinus consiliumque meo; Idque deus sentit; Pro quo nec lumen ademptum, nec mihi detractas possidet alter opes. Forsitan hanc ipsam, vivam modo, finiet olim, tempore cum fuerit lenior ira, fugam. Nunc precor hinc alio jubeat discedere, si non nostra verecundo vota pudore carent. Mitius exilium pauloque propinquius opto, quique sit a sævo longius hoste locus. Quantaque in Augusto clementia, si quis ab illo hoc peteret pro me, forsitan ille daret. Frigida me cohibent Euxini litora Ponti: dictus ab antiquis Axenus ille fuit. Nam neque jactantur moderatis æquora ventis, nec placidos portus hospita navis adit. Sunt circa gentes, quæ prædam sanguine quærunt; Nec minus infida terra timetur aqua. Illi, quos audis hominum gaudere cruore, pæne sub ejusdem sideris axe jacent, nec procul a nobis locus est, ubi Taurica dira cæde pharetratæ spargitur ara deæ. Hæc prius, ut memorant, non invidiosa nefandis nec cupienda bonis regna Thoantis erant. Hic pro supposita virgo Pelopeia cerva sacra deæ coluit qualiacumque suæ. Quo postquam, dubium pius an sceleratus, Orestes exactus Furiis venerat ipse suis, et comes exemplum veri Phoceus amoris, qui duo corporibus, mentibus unus erant, protinus evincti tristem ducuntur ad aram, quæ stabat geminas ante cruenta fores. Nec tamen hunc sua mors, nec mors sua terruit illum; Alter ob alterius funera mæstus erat. Et jam constiterat stricto mucrone sacerdos, cinxerat et Graias barbara vitta comas, cum vice sermonis fratrem cognovit, et illi pro nece complexus Iphigenia dedit. Læta deæ signum crudelia sacra perosæ transtulit ex illis in meliora locis. Hæc igitur regio, magni pæne ultima mundi, quam fugere homines dique, propinqua mihi est; Aque mea terra prope sunt funebria sacra, si modo Nasoni barbara terra sua est. O utinam venti, quibus est ablatus Orestes, placato referant et mea vela deo!
O mihi dilectos inter pars prima sodales, unica fortunis ara reperta meis, cujus ab adloquiis anima hæc moribunda revixit, ut vigil infusa Pallade flamma solet; Qui veritus non es portus aperire fideles fulmine percussæ confugiumque rati; Cujus eram censu non me sensurus egentem, si Cæsar patrias eripuisset opes: temporis oblitum dum me rapit impetus hujus, excidit heu nomen quam mihi pæne tuum! Tu tamen agnoscis, tactusque cupidine laudis 'ille ego sum' cuperes dicere posse palam. Certe ego, si sineres, titulum tibi reddere vellem, et raram famæ conciliare fidem. Ne noceam grato vereor tibi carmine, neve intempestivus nominis obstet honor. Quod licet et tutum est, intra tua pectora gaude meque tui memorem teque fuisse pium, utque facis, remis ad opem luctare ferendam, dum veniat placido mollior aura deo; Et tutare caput nulli servabile, si non qui mersit Stygia sublevet illud aqua; Teque, quod est rarum, præsta constanter ad omne indeclinatæ munus amicitiæ. Sic tua processus habeat fortuna perennes, sic ope non egeas ipse juvesque tuos; Sic æquet tua nupta virum probitate perenni, incidat et vestro rara querela toro; Diligat et semper socius te sanguinis illo, quo pius affectu Castora frater amat; Sic juvenis similisque tibi sit natus, et illum moribus agnoscat quilibet esse tuum; Sic faciat socerum tæda te nata jugali, nec tardum juveni det tibi nomen avi.
Tempore ruricolæ patiens fit taurus aratri, præbet et incurvo colla premenda jugo; Tempore paret equus lentis animosus habenis, et placido duros accipit ore lupos; Tempore Poenorum compescitur ira leonum, nec feritas animo, quæ fuit ante, manet; Quæque sui monitis obtemperat Inda magistri belua, servitium tempore victa subit. Tempus ut extensis tumeat facit uva racemis, vixque merum capiant grana quod intus habent; Tempus et in canas semen producit aristas, et ne sint tristi poma sapore cavet. Hoc tenuat dentem terras renovantis aratri, hoc rigidas silices, hoc adamanta terit; Hoc etiam sævas paulatim mitigat iras, hoc minuit luctus mæstaque corda levat. Cuncta potest igitur tacito pede lapsa vetustas præterquam curas attenuare meas. Ut patria careo, bis frugibus area trita est, dissiluit nudo pressa bis uva pede. Nec quæsita tamen spatio patientia longo est, mensque mali sensum nostra recentis habet. Scilicet et veteres fugiunt juga sæva juvenci, et domitus freno sæpe repugnat equus. Tristior est etiam præsens ærumna priore: ut sit enim sibi par, crevit et aucta mora est. Nec tam nota mihi, quam sunt, mala nostra fuerunt; Nunc magis hoc, quo sunt cognitiora, gravant. Est quoque non nihilum vires afferre recentes, nec præconsumptum temporis esse malis. Fortior in fulva novus est luctator harena, quam cui sunt tarda brachia fessa mora. Integer est melior nitidis gladiator in armis, quam cui tela suo sanguine tincta rubent. Fert bene præcipites navis modo facta procellas: quamlibet exiguo solvitur imbre vetus. Nos quoque vix ferimus (tulimus patientius ante) quæ mala sunt longa multiplicata die. Credite, deficio, nostrisque, a corpore quantum auguror, accedent tempora parva malis. Nam neque sunt vires, nec qui color esse solebat: vix habeo tenuem, quæ tegat ossa, cutem. Corpore sed mens est ægro magis ægra, malique in circumspectu stat sine fine sui. Urbis abest facies, absunt, mea cura, sodales, et, qua nulla mihi carior, uxor abest. Vulgus adest Scythicum bracataque turba Getarum: sic me quæ video non videoque movent. Una tamen spes est quæ me soletur in istis, hæc fore morte mea non diuturna mala.
Bis me sol adiit gelidæ post frigora brumæ, bisque suum tacto Pisce peregit iter. Tempore tam longo cur non tua dextera versus quamlibet in paucos officiosa fuit? Cur tua cessavit pietas scribentibus illis, exiguus nobis cum quibus usus erat? Cur, quotiens alicui chartæ sua vincula dempsi, illam speravi nomen habere tuum? Di faciant ut sæpe tua sit epistula dextra scripta, sed e multis reddita nulla mihi. Quod precor, esse liquet: credam prius ora Medusæ Gorgonis anguineis cincta fuisse comis, esse canes utero sub virginis, esse Chimæram, a truce quæ flammis separet angue leam, quadrupedesque hominis cum pectore pectora junctos, tergeminumque virum tergeminumque canem, Sphingaque et Harpyias serpentipedesque Gigantas, centimanumque Gyen semibovemque virum. Hæc ego cuncta prius, quam te, carissime, credam mutatum curam deposuisse mei. Innumeri montes inter me teque viæque fluminaque et campi nec freta pauca jacent: mille potest causis, a te quæ littera sæpe missa sit, in nostras rara venire manus; Mille tamen causas scribendo vince frequenter, excusem ne te semper, amice, mihi.
Jam mea cycneas imitantur tempora plumas, inficit et nigras alba senecta comas. Jam subeunt anni fragiles et inertior ætas, jamque parum firmo me mihi ferre grave est. Nunc erat, ut posito deberem fine laborum vivere cor nullo sollicitante metu, quæque meæ semper placuerunt otia menti carpere et in studiis molliter esse meis, et parvam celebrare domum veteresque Penates et quæ nunc domino rura paterna carent, inque sinu dominæ carisque sodalibus inque securus patria consenuisse mea. Hæc mea sic quondam peragi speraverat ætas; Hos ego sic annos ponere dignus eram. Non ita dis visum est, qui me terraque marique actum Sarmaticis exposuere locis. In cava ducuntur quassæ navalia puppes, ne temere in mediis dissoluantur aquis. Ne cadat et ~multas palmas inhonestet adeptus~ languidus in pratis gramina carpit equus. Miles ubi emeritis non est satis utilis annis, ponit ad antiquos, quæ tulit, arma Lares. Sic igitur, tarda vires minuente senecta, me quoque donari jam rude tempus erat; Tempus erat nec me peregrinum ducere cælum, nec siccam Getico fonte levare sitim, sed modo, quos habui, vacuos secedere in hortos, nunc hominum visu rursus et Urbe frui. Sic animo quondam non divinante futura optabam placide vivere posse senex. Fata repugnarunt, quæ, cum mihi tempora prima mollia præbuerint, posteriora gravant. Jamque decem lustris omni sine labe peractis, parte premor vitæ deteriore meæ; Nec procul a metis, quas pæne tenere videbar, curriculo gravis est facta ruina meo. Ergo illum demens in me sævire cœgi, mitius inmensus quo nihil orbis habet, ipsaque delictis victa est clementia nostris, nec tamen errori vita negata meo est, vita procul patria peragenda sub axe Boreo, qua maris Euxini terra sinistra jacet? Hoc mihi si Delphi Dodonaque diceret ipsa, esse videretur vanus uterque locus. Nil adeo validum est, adamas licet alliget illud, ut maneat rapido firmius igne Jovis; Nil ita sublime est supraque pericula tendit non sit ut inferius suppositumque deo. Nam quamquam vitio pars est contracta malorum, plus tamen exitii numinis ira dedit. At vos admoniti nostris quoque casibus este, æquantem superos emeruisse virum.
Si licet et pateris, nomen facinusque tacebo, et tua Lethæis acta dabuntur aquis, nostraque vincetur lacrimis sententia seris, fac modo te pateat pænituisse tui; Fac modo te damnes cupiasque eradere vitæ tempora, si possis, Tisiphonæa tuæ. Sin minus, et flagrant odio tua pectora nostri, induet infelix arma coacta dolor. Sim licet extremum, sicut sum, missus in orbem, nostra suas isto porriget ira manus. Omnia, si nescis, Cæsar mihi jura reliquit, et sola est patria pœna carere mea. Et patriam, modo sit sospes, speramus ab illo: sæpe Jovis telo quercus adusta viret. Denique vindictæ si sit mihi nulla facultas, Pierides vires et sua tela dabunt. Quod Scythicis habitem longe summotus in oris, siccaque sint oculis proxima signa meis, nostra per inmensas ibunt præconia gentes, quodque querar notum qua patet orbis erit. Ibit ad occasum quicquid dicemus ob ortu, testis et Hesperiæ vocis Eous erit. Trans ego tellurem, trans altas audiar undas, et gemitus vox est magna futura mei; Nec tua te sontem tantummodo sæcula norint, perpetuæ crimen posteritatis eris. Jam feror in pugnas et nondum cornua sumpsi, nec mihi sumendi causa sit ulla velim. Circus adhuc cessat; Spargit jam torvus harenam taurus et infesto jam pede pulsat humum. Hoc quoque, quam volui, plus est: cane, Musa, recessus, dum licet huic nomen dissimulare suum.
Ille ego qui fuerim, tenerorum lusor amorum, quem legis, ut noris, accipe posteritas. Sulmo mihi patria est, gelidis uberrimus undis, milia qui novies distat ab Urbe decem. Editus hic ego sum nec non ut tempora noris, cum cecidit fato consul uterque pari. Si quid id est, usque a proavis vetus ordinis heres, non modo fortunæ munere factus eques. Nec stirps prima fui; Genito sum fratre creatus, qui tribus ante quater mensibus ortus erat. Lucifer amborum natalibus affuit idem: una celebrata est per duo liba dies; Hæc est armiferæ festis de quinque Minervæ, quæ fieri pugna prima cruenta solet. Protinus excolimur teneri, curaque parentis imus ad insignes Urbis ab arte viros. Frater ad eloquium viridi tendebat ab ævo, fortia verbosi natus ad arma fori; At mihi jam puero cælestia sacra placebant, inque suum furtim Musa trahebat opus. Sæpe pater dixit 'studium quid inutile temptas? Mæonides nullas ipse reliquit opes.' Motus eram dictis, totoque Helicone relicto scribere temptabam verba soluta modis. Sponte sua carmen numeros veniebat ad aptos, et quod temptabam scribere versus erat. Interea tacito passu labentibus annis liberior fratri sumpta mihique toga est, induiturque umeris cum lato purpura clavo, et studium nobis, quod fuit ante, manet. Jamque decem vitæ frater geminaverat annos, cum perit, et cœpi parte carere mei. Cepimus et teneræ primos ætatis honores, eque viris quondam pars tribus una fui. Curia restabat: clavi mensura coacta est; Majus erat nostris viribus illud onus. Nec patiens corpus, nec mens fuit apta labori, sollicitæque fugax ambitionis eram, et petere Aoniæ suadebant tuta sorores otia, judicio semper amata meo. Temporis illius colui fovique poetas, quotque aderant vates, rebar adesse deos. Sæpe suas volucres legit mihi grandior ævo, quæque necet serpens, quæ juvet herba, Macer. Sæpe suos solitus recitare Propertius ignes jure sodalicii, quo mihi junctus erat. Ponticus heroo, Bassus quoque clarus iambis dulcia convictus membra fuere mei. Et tenuit nostras numerosus Horatius aures, dum ferit Ausonia carmina culta lyra. Vergilium vidi tantum, nec avara Tibullo tempus amicitiæ fata dedere meæ. Successor fuit hic tibi, Galle, Propertius illi; Quartus ab his serie temporis ipse fui. Utque ego majores, sic me coluere minores, notaque non tarde facta Thalia mea est. Carmina cum primum populo juvenilia legi, barba resecta mihi bisve semelve fuit. Moverat ingenium totam cantata per Urbem nomine non vero dicta Corinna mihi. Multa quidem scripsi, sed, quæ vitiosa putavi, emendaturis ignibus ipse dedi. Tunc quoque, cum fugerem, quædam placitura cremavi iratus studio carminibusque meis. Molle Cupidineis nec inexpugnabile telis cor mihi, quodque levis causa moveret, erat. Cum tamen hic essem minimoque accenderer igni, nomine sub nostro fabula nulla fuit. Pæne mihi puero nec digna nec utilis uxor est data, quæ tempus perbreve nupta fuit. Illi successit, quamvis sine crimine conjunx, non tamen in nostro firma futura toro. Ultima, quæ mecum seros permansit in annos, sustinuit conjunx exulis esse viri. Filia me mea bis prima fecunda juventa, sed non ex uno coniuge, fecit avum. Et jam complerat genitor sua fata novemque addiderat lustris altera lustra novem. Non aliter flevi, quam me fleturus adempto ille fuit; Matri proxima justa tuli. Felices ambo tempestiveque sepulti, ante diem pœnæ quod periere meæ! Me quoque felicem, quod non viventibus illis sum miser, et de me quod doluere nihil! Si tamen extinctis aliquid nisi nomina restat, et gracilis structos effugit umbra rogos, fama, parentales, si vos mea contigit, umbræ, et sunt in Stygio crimina nostra foro, scite, precor, causam (nec vos mihi fallere fas est) errorem jussæ, non scelus, esse fugæ. Manibus hoc satis est: ad vos, studiosa, revertor, pectora, qui vitæ quæritis acta meæ. Jam mihi canities pulsis melioribus annis venerat, antiquas miscueratque comas, postque meos ortus Pisæa vinctus oliva abstulerat deciens præmia victor equus, cum maris Euxini positos ad læva Tomitas quærere me læsi principis ira jubet. Causa meæ cunctis nimium quoque nota ruinæ indicio non est testificanda meo. Quid referam comitumque nefas famulosque nocentes? Ipsa multa tuli non leviora fuga. Indignata malis mens est succumbere seque præstitit invictam viribus usa suis; Oblitusque mei ductæque per otia vitæ insolita cepi temporis arma manu; Totque tuli terra casus pelagoque quot inter occultum stellæ conspicuumque polum. Tacta mihi tandem longis erroribus acto juncta pharetratis Sarmatis ora Getis. Hic ego, finitimis quamvis circumsoner armis, tristia, quo possum, carmine fata levo. Quod quamvis nemo est, cujus referatur ad aures, sic tamen absumo decipioque diem. Ergo quod vivo durisque laboribus obsto, nec me sollicitæ tædia lucis habent, gratia, Musa, tibi: nam tu solacia præbes, tu curæ requies, tu medicina venis. Tu dux et comes es, tu nos abducis ab Histro, in medioque mihi das Helicone locum; Tu mihi, quod rarum est, vivo sublime dedisti nomen, ab exequiis quod dare fama solet. Nec, qui detrectat præsentia, Livor iniquo ullum de nostris dente momordit opus. Nam tulerint magnos cum sæcula nostra poetas, non fuit ingenio fama maligna meo, cumque ego præponam multos mihi, non minor illis dicor et in toto plurimus orbe legor. Si quid habent igitur vatum præsagia veri, protinus ut moriar, non ero, terra, tuus. Sive favore tuli, sive hanc ego carmine famam, jure tibi grates, candide lector, ago.
Hunc quoque de Getico, nostri studiose, libellum litore præmissis quattuor adde meis. Hic quoque talis erit, qualis fortuna poetæ: invenies toto carmine dulce nihil. Flebilis ut noster status est, ita flebile carmen, materiæ scripto conveniente suæ. Integer et lætus læta et ivuenalia lusi: illa tamen nunc me composuisse piget. Ut cecidi, subiti perago præconia casus, sumque argumenti conditor ipse mei. Utque jacens ripa deflere Caystrius ales dicitur ore suam deficiente necem, sic ego, Sarmaticas longe proiectus in oras, efficio tacitum ne mihi funus eat. Delicias siquis lascivaque carmina quærit, præmoneo, non est scripta quod ista legat. Aptior huic Gallus blandique Propertius oris, aptior, ingenium come, Tibullus erit. Atque utinam numero non nos essemus in isto! Ei mihi, cur umquam Musa jocata mea est? Sed dedimus pœnas, Scythicique in finibus Histri ille pharetrati lusor Amoris abest. Quod superest, animos ad publica carmina flexi, et memores jussi nominis esse mei. Si tamen ex vobis aliquis tam multa requiret, unde dolenda canam, multa dolenda tuli. Non hæc ingenio, non hæc componimus arte: materia est propriis ingeniosa malis. Et quota fortunæ pars est in carmine nostræ? Felix, qui patitur quæ numerare potest! Quot frutices siluæ, quot flavas Thybris harenas, mollia quot Martis gramina campus habet, tot mala pertulimus, quorum medicina quiesque nulla nisi in studio est Pieridumque mora. "Quis tibi, Naso, modus lacrimosi carminis?" Inquis: idem, fortunæ qui modus hujus erit. Quod querar, illa mihi pleno de fonte ministrat, nec mea sunt, fati verba sed ista mei. At mihi si cara patriam cum coniuge reddas, sint vultus hilares, simque quod ante fui. Lenior invicti si sit mihi Cæsaris ira, carmina lætitiæ jam tibi plena dabo. Nec tamen ut lusit, rursus mea littera ludet: sit semel illa joco luxuriata meo. Quod probet ipse, canam. Pœnæ modo parte levata barbariam rigidos effugiamque Getas. Interea nostri quid agant, nisi triste, libelli? Tibia funeribus convenit ista meis. "At poteras" inquis "melius mala ferre silendo, et tacitus casus dissimulare tuos." Exigis ut nulli gemitus tormenta sequantur, acceptoque gravi vulnere flere vetas? Ipse Perilleo Phalaris permisit in ære edere mugitus et bovis ore queri. Cum Priami lacrimis offensus non sit Achilles, tu fletus inhibes, durior hoste, meos? Cum faceret Nioben orbam Latonia proles, non tamen et siccas jussit habere genas. Est aliquid, fatale malum per verba levare: hoc querulam Procnen Halcyonenque facit. Hoc erat, in gelido quare Poeantius antro voce fatigaret Lemnia saxa sua. Strangulat inclusus dolor atque exæstuat intus, cogitur et vires multiplicare suas. Da veniam potius, vel totos tolle libellos, sic mihi quod prodest si tibi, lector, obest. Sed neque obesse potest, ulli nee scripta fuerunt nostra nisi auctori perniciosa suo. "At mala sunt." Fateor. Quis te mala sumere cogit? Aut quis deceptum ponere sumpta vetat? Ipse nec emendo, sed ut hic deducta legantur; Non sunt illa suo barbariora loco. Nec me Roma suis debet conferre poetis: inter Sauromatas ingeniosus eram. Denique nulla mihi captatur gloria, quæque ingeniis stimulos subdere fama solet. Nolumus assiduis animum tabescere curis, quæ tamen irrumpunt quoque vetantur eunt. Cur scribam, docui. Cur mittam, quæritis, isto? Vobiscum cupio quolibet esse modo.
Ecquid ubi e Ponto nova venit epistula, palles, et tibi sollicita soluitur illa manu? Pone metum, valeo; Corpusque, quod ante laborum inpatiens nobis invalidumque fuit, sufficit, atque ipso vexatum induruit usu. An magis infirmo non vacat esse mihi? Mens tamen ægra jacet, nec tempore robora sumpsit, affectusque animi, qui fuit ante, manet. Quæque mora spatioque suo coitura putavi vulnera non aliter quam modo facta dolent. Scilicet exiguis prodest annosa vetustas; Grandibus accedunt tempore damna malis. Pæne decem totis aluit Poeantius annis pestiferum tumido vulnus ab angue datum. Telephus æterna consumptus tabe perisset, si non, quæ nocuit, dextra tulisset opem. Et mea, si facinus nullum commisimus, opto, vulnera qui fecit, facta levare velit, contentusque mei jam tandem parte doloris exiguum pleno de mare demat aquæ. Detrahat ut multum, multum restabit acerbi, parsque meæ pœnæ totius instar erit. Litora quot conchas, quot amœna rosaria flores, quotue soporiferum grana papaver habet, silua feras quot alit, quot piscibus unda natatur, quot tenerum pennis æra pulsat avis, tot premor adversis: quæ si conprendere coner, Icariæ numerum dicere coner aquæ. Utque viæ casus, ut amam pericula ponti, ut taceam strictas in mea fata manus, barbara me tellus orbisque novissima magni sustinet et sævo cinctus ab hoste locus. Hinc ego traicerer (neque enim mea culpa cruenta est) esset, quæ debet, si tibi cura mei. Ille deus, bene quo Romana potentia nixa est, sæpe suo victor lenis in hoste fuit. Quid dubitas et tuta times? Accede rogaque: Cæsare nil ingens mitius orbis habet. Me miserum! Quid agam, si proxima quæque relinquunt? Subtrahis effracto tu quoque colla jugo? Quo ferar? Unde petam lassis solacia rebus? Ancora jam nostram non tenet ulla ratem. Videris. Ipse sacram, quamuis invisus, ad aram confugiam: nullas summovet ara manus. Alloquor en absens absentia numina supplex, si fas est homini cum Jove posse loqui. Arbiter inperii, quo certum est sospite cunctos Ausoniæ curam gentis habere deos, o decus, o patriæ per te florentis imago, o vir non ipso, quem regis, orbe minor (sic habites terras et te desideret æther, sic ad pacta tibi sidera tardus eas) parce, precor, minimamque tuo de fulmine partem deme: satis pœnæ, quod superabit, erit. Ira quidem moderata tua est, vitamque dedisti, nec mihi jus civis nec mihi nomen abest, nec mea concessa est aliis fortuna, nec exul edicti verbis nominor ipse tui. Omniaque hæc timui, quia me meruisse videbam; Sed tua peccato lenior ira meo est. Arua relegatum jussisti visere Ponti, et Scythicum profuga scindere puppe fretum. Jussus ad Euxini deformia litora veni æquoris (hæc gelido terra sub axe jacet) nec me tam cruciat numquam sine frigore cælum, glæbaque canenti semper obusta gelu, nesciaque est vocis quod barbara lingua Latinæ, Græcaque quod Getico victa loquela sono est, quam quod finitimo cinctus premor undique Marte, vixque brevis tutum murus ab hoste facit. Pax tamen interdum est, pacis fiducia numquam. Sic hic nunc patitur, nunc timet arma locus. Hinc ego dum muter, vel me Zanclæa Charybdis devoret atque suis ad Styga mittat aquis, vel rapidæ flammis urar patienter in Ætnæ, vel freta Leucadii mittar in alta dei. Quod petimus, pœna est: neque enim miser esse recuso, sed precor ut possim tutius esse miser.
Illa dies hæc est, qua te celebrare poetæ, si modo non fallunt tempora, Bacche, solent, festaque odoratis innectunt tempora sertis, et dicunt laudes ad tua vina tuas. Inter quos, memini, dum me mea fata sinebant, non invisa tibi pars ego sæpe fui, quem nunc suppositum stellis Cynosuridos Ursæ juncta tenet crudis Sarmatis ora Getis. Quique prius mollem vacuamque laboribus egi in studiis vitam Pieridumque choro, nunc procul a patria Geticis circumsonor armis, multa prius pelago multaque passus humo. Sive mihi casus sive hoc dedit ira deorum, nubila nascenti seu mihi Parca fuit, tu tamen e sacris hederæ cultoribus unum numine debueras sustinuisse tuo. An dominæ fati quicquid cecinere sorores, omne sub arbitrio desinit esse dei? Ipse quoque ætherias meritis invectus es arces, quo non exiguo facta labore via est. Nec patria est habitata tibi, sed adusque nivosum Strymona venisti Marticolamque Geten, Persidaque et lato spatiantem flumine Gangen, et quascumque bibit decolor Indus aquas. Scilicet hanc legem nentes fatalia Parcæ stamina bis genito bis cecinere tibi. Me quoque, si fas est exemplis ire deorum, ferrea sors vitæ difficilisque premit. Illo nec levius cecidi, quem magna locutum reppulit a Thebis Juppiter igne suo. Ut tamen audisti percussum fulmine vatem, admonitu matris condoluisse potes, et potes aspiciens circum tua sacra poetas "nescioquis nostri" dicere "cultor abest." Fer, bone Liber, opem: sic altera degravet ulmum vitis et incluso plena sit vua mero, sic tibi cum Bacchis Satyrorum gnava ivuentus adsit, et attonito non taceare sono, ossa bipenniferi sic sint male pressa Lycurgi, impia nec pœna Pentheos umbra vacet, sic micet æternum vicinaque sidera vincat coniugis in cælo clara corona tuæ: huc ades et casus releves, pulcherrime, nostros, unum de numero me memor esse tuo. Sunt dis inter se commercia. Flectere tempta Cæsareum numen numine, Bacche, tuo. Vos quoque, consortes studii, pia turba, poetæ, hæc eadem sumpto quisque rogate mero. Atque aliquis vestrum, Nasonis nomine dicto, opponat lacrimis pocula mixta suis, admonitusque mei, cum circumspexerit omnes, dicat "ubi est nostri pars modo Naso chori?" Idque ita, si vestrum merui candore favorem, nullaque judicio littera læsa meo est, si, veterum digne veneror cum scripta virorum, proxima non illis esse minora reor. Sic igitur dextro faciatis Apolline carmen: quod licet, inter vos nomen habete meum.
Litore ab Euxino Nasonis epistula veni, lassaque facta mari lassaque facta via, qui mihi flens dixit "tu, cui licet, aspice Romam. Heu quanto melior sors tua sorte mea est!" Flens quoque me scripsit: nec qua signabar, ad os est ante, sed ad madidas gemma relata genas. Tristitiæ causam siquis cognoscere quærit, ostendi solem postulat ille sibi, nec frondem in siluis, nec aperto mollia prato gramina, nec pleno flumine cernit aquam; Quid Priamus doleat, mirabitur, Hectore rapto, quidue Philoctetes ictus ab angue gemat. Di facerent utinam talis status esset in illo, ut non tristitiæ causa dolenda foret! Fert tamen, ut debet, casus patienter amaros, more nec indomiti frena recusat equi. Nec fore perpetuam sperat sibi numinis iram, conscius in culpa non scelus esse sua. Sæpe refert, sit quanta dei clementia, cujus se quoque in exemplis adnumerare solet: nam, quod opes teneat patrias, quod nomina civis, denique quod vivat, munus habere dei. Te tamen (o, si quid credis mihi, carior illi omnibus) in toto pectore semper habet; Teque Menœtiaden, te, qui comitatus Oresten, te vocat Ægiden Euryalumque suum. Nec patriam magis ille suam desiderat et quæ plurima cum patria sentit abesse sibi, quam vultus oculosque tuos, o dulcior illo melle, quod in ceris Attica ponit apis. Sæpe etiam mærens tempus reminiscitur illud, quod non præventum morte fuisse dolet; Cumque alii fugerent subitæ contagia cladis, nec vellent ictæ limen adire domus, te sibi cum paucis meminit mansisse fidelem, si paucos aliquis tresue duosue vocat. Quamuis attonitus, sensit tamen omnia, nec te se minus adversis indoluisse suis. Verba solet vultumque tuum gemitusque referre, et te flente suos emaduisse sinus: quam sibi præstiteris, qua consolatus amicum sis ope, solandus cum simul ipse fores. Pro quibus affirmat fore se memoremque piumque, sive diem videat sive tegatur humo, per caput ipse suum solitus jurare tuumque, quod scio non illi vilius esse suo. Plena tot ac tantis referetur gratia factis, nec sinet ille tuos litus arare boves. Fac modo, constanter profugum tueare: quod ille, qui bene te novit, non rogat, ipsa rogo.
Annuus assuetum dominæ natalis honorem exigit: ite manus ad pia sacra meæ. Sic quondam festum Lærtius egerat heros forsan in extremo coniugis orbe diem. Lingua favens adsit, nostrorum oblita malorum, quæ, puto, dedidicit jam bona verba loqui: quæque semel toto vestis mihi sumitur anno, sumatur fatis discolor alba meis; Araque gramineo viridis de cæspite fiat, et velet tepidos nexa corona focos. Da mihi tura, puer, pingues facientia flammas, quodque pio fusum stridat in igne merum. Optime natalis! Quamuis procul absumus, opto candidus huc venias dissimilisque meo, si quod et instabat dominæ miserabile vulnus sit perfuncta meis tempus in omne malis; Quæque gravi nuper plus quam quassata procella est, quod superest, tutum per mare navis eat. Illa domo nataque sua patriaque fruatur (erepta hæc uni sit satis esse mihi) quatenus et non est in caro coniuge felix pars vitæ tristi cetera nube vacet. Vivat, ametque virum, quoniam sic cogitur, absens, consumatque annos, sed diuturna, suos. Adicerem et nostros, sed ne contagia fati corrumpant timeo, quos agit ipsa, mei. Nil homini certum est. Fieri quis posse putaret, ut facerem in mediis hæc ego sacra Getis? Aspice ut aum tamen fumos e ture coortos in partes Italas et loca dextra ferat. Sensus inest igitur nebulis, quas exigit ignis: consilio fugiunt æthera, Ponte, tuum. Consilio, commune sacrum cum fiat in ara fratribus, alterna qui periere manu, ipsa sibi discors, tamquam mandetur ab illis, scinditur in partes atra favilla duas. Hoc, memini, quondam fieri non posse loquebar, et me Battiades judice falsus erat: omnia nunc credo, cum tu non stultus ab Arcto terga vapor dederis Ausoniamque petas. Hæc ergo lux est, quæ si non orta fuisset, nulla fuit misero festa videnda mihi. Edidit hæc mores illis heroisin æquos, quis erat Eetion Icariusque pater. Nata pudicitia est, virtus probitasque, fidesque, at non sunt ista gaudia nata die, sed labor et curæ fortunaque moribus inpar, justaque de viduo pæne querela toro. Scilicet adversis probitas exercita rebus tristi materiam tempore laudis habet. Si nihil infesti durus vidisset Ulixes, Penelope felix sed sine laude foret. Victor Echionias si vir penetrasset in arces, forsitan Evadnen vix sua nosset humus. Cum Pelia genitæ tot sint, cur nobilis una est? Nempe fuit misero nupta quod una viro. Effice ut Iliacas tangat prior alter harenas, Laudamia nihil cur referatur erit. Et tua, quod malles, pietas ignota maneret, implerent venti si mea vela sui. Di tamen et Cæsar dis accessure, sed olim, æquarint Pylios cum tua fata dies, non mihi, qui pœnam fateor meruisse, sed illi parcite, quæ nullo digna dolore dolet.
Tu quoque, nostrarum quondam fiducia rerum, qui mihi confugium, qui mihi portus eras, tu quoque suscepti curam dimittis amici, officiique pium tam cito ponis onus? Sarcina sum, fateor, quam si non tempore nostro depositurus eras, non subeunda fuit. Fluctibus in mediis navem, Palinure, relinquis? Ne fuge, neve tua sit minor arte fides. Numquid Achilleos inter fera prœlia fidi deseruit levitas Automedontis equos? Quem semel excepit, numquam Podalirius ægro promissam medicæ non tulit artis opem. Turpius eicitur, quam non admittitur hospes quæ patuit, dextræ firma sit ara meæ. Nil nisi me solum primo tutatus es; At nunc me pariter serua judiciumque tuum, si modo non aliqua est in me nova culpa, tuamque mutarunt subito crimina nostra fidem. Spiritus hic, Scythica quem non bene ducimus aura, quod cupio, membris exeat ante meis, quam tua delicto stringantur pectora nostro, et videar merito vilior esse tibi. Non adeo toti fatis urgemur iniquis, ut mea sit longis mens quoque mota malis. Finge tamen motam, quotiens Agamemnone natum dixisse in Pyladen improba verba putas? Nec procul a vero est quin et pulsarit amicum: mansit in officiis non minus ille suis. Hoc est cum miseris solum commune beatis, ambobus tribui quod solet obsequium: ceditur et cæcis et quos prætexta verendos virgaque cum verbis inperiosa facit. Si mihi non parcis, fortunæ parcere debes: non habet in nobis ullius ira locum. Elige nostrorum minimum minimumque laborum, isto, quod reris, grandius illud erit. Quam multa madidæ celantur harundine fossæ, florida quam multas Hybla tuetur apes, quam multæ gracili terrena sub horrea ferre limite formicæ grana reperta solent, tam me circumstat densorum turba malorum. Crede mihi, vero est nostra querela minor. His qui contentus non est, in litus harenas, in segetem spicas, in mare fundat aquas. Intempestivos igitur compesce tumores, vela nec in medio desere nostra mari.
Quam legis, ex illa tibi venit epistula terra, latus ubi æquoreis additur Hister aquis. Si tibi contingit cum dulci vita salute, candida fortunæ pars manet uria meæ. Scilicet, ut semper, quid agam, carissime, quæris, quamuis hoc vel me scire tacente potes. Sum miser, hæc brevis est nostrorum summa malorum, quisquis et offenso Cæsare vivit, erit. Turba Tomitanæ quæ sit regionis et inter quos habitem mores, discere cura tibi est? Mixta sit hæc quamuis inter Græcosque Getasque, a male pacatis plus trahit ora Getis. Sarmaticæ major Geticæque frequentia gentis per medias in equis itque reditque vias. In quibus est nemo, qui non coryton et arcum telaque vipereo lurida felle gerat. Vox fera, trux vultus, verissima Martis imago, non coma, non ulla barba resecta manu, dextera non segnis fixo dare vulnera cultro, quem junctum lateri barbarus omnis habet. Vivit in his heu nunc, lusorum oblitus amorum, hos videt, hos vates audit, amice, tuus: atque utinam vivat non et moriatur in illis, absit ab invisis et tamen umbra locis. Carmina quod pleno saltari nostra theatro, versibus et plaudi scribis, amice, meis, nil equidem feci (tu scis hoc ipse) theatris, Musa nec in plausus ambitiosa mea est. Non tamen ingratum est, quodcumque oblivia nostri impedit et profugi nomen in ora refert. Quamuis interdum, quæ me læsisse recordor, carmina devoveo Pieridasque meas, cum bene devovi, nequeo tamen esse sine illis vulneribusque meis tela cruenta sequor, quæque modo Euboicis lacerata est fluctibus, audet Graia Capheream currere puppis aquam. Nec tamen, ut lauder, vigilo curamque futuri nominis, utilius quod latuisset, ago. Detineo studiis animum falloque dolores, experior curis et dare verba meis. Quid potius faciam desertis solus in oris, quamue malis aliam quærere coner opem? Sive locum specto, locus est inamabilis, et quo esse nihil toto tristius orbe potest, sive homines, vix sunt homines hoc nomine digni, quamque lupi, sævæ plus feritatis habent. Non metuunt leges, sed cedit viribus æquum, victaque pugnaci jura sub ense jacent. Pellibus et laxis arcent mala frigora bracis, oraque sunt longis horrida tecta comis. In paucis remanent Græcæ vestigia linguæ, hæc quoque jam Getico barbara facta sono. Unus in hoc nemo est populo, qui forte Latine quælibet e medio reddere verba queat. Ille ego Romanus vates (ignoscite, Musæ) Sarmatico cogor plurima more loqui. En pudet et fateor, jam desuetudine longa vix subeunt ipsi verba Latina mihi. Nec dubito quin sint et in hoc non pauca libello barbara: non hominis culpa, sed ista loci. Ne tamen Ausoniæ perdam commercia linguæ, et fiat patrio vox mea muta sono, ipse loquor mecum desuetaque verba retracto, et studii repeto signa sinistra mei. Sic animum tempusque traho, sic meque reduco a contemplatu summoveoque mali. Carminibus quæro miserarum oblivia rerum: præmia si studio consequar ista, sat est.
Non adeo cecidi, quamuis abiectus, ut infra te quoque sim, inferius quo nihil esse potest. Quæ tibi res animos in me facit, improbe? Curue casibus insultas, quos potes ipse pati? Nec mala te reddunt mitem placidumque jacenti nostra, quibus possint inlacrimare feræ; Nec metuis dubio Fortunæ stantis in orbe numen, et exosæ verba superba deæ. Exigit a dignis ultrix Rhamnusia pœnas: inposito calcas quid mea fata pede? Vidi ego naufragium qui risit in æquora mergi, et "numquam" dixi "justior unda fuit." Vilia qui quondam miseris alimenta negarat, nunc mendicato pascitur ipse cibo. Passibus ambiguis Fortuna volubilis errat et manet in nullo certa tenaxque loco, sed modo læta venit, vultus modo sumit acerbos, et tantum constans in levitate sua est. Nos quoque floruimus, sed flos erat ille caducus, flammaque de stipula nostra brevisque fuit. Neve tamen tota capias fera gaudia mente, non est placandi spes mihi nulla dei, vel quia peccavi citra scelus, utque pudore non caret, invidia sic mea culpa caret, vel quia nil ingens ad finem solis ab ortu illo, cui paret, mitius orbis habet. Scilicet ut non est per vim superabilis ulli, molle cor ad timidas sic habet ille preces, exemploque deum, quibus accessurus et ipse est, cum pœnæ venia plura roganda dabit. Si numeres anno soles et nubila toto, invenies nitidum sæpius isse diem ergo ne nimium nostra lætere ruina, restitui quondam me quoque posse puta: posse puta fieri lenito principe vultus ut videas media tristis in urbe meos, utque ego te videam causa graviore fugatum, hæc sunt a primis proxima vota meis.
O tua si sineres in nostris nomina poni carminibus, positus quam mihi sæpe fores! Te canerem solum, meriti memor, inque libellis crevisset sine te pagina nulla meis. Quid tibi deberem, tota sciretur in urbe, exul in amissa si tamen urbe legor. Te præsens mitem nosset, te serior ætas, scripta vetustatem si modo nostra ferunt, nec tibi cessaret doctus bene dicere lector: hic te seruato vate maneret honor. Cæsaris est primum munus, quod ducimus auras; Gratia post magnos est tibi habenda deos. Ille dedit vitam; Tu, quam dedit ille, tueris, et facis accepto munere posse frui. Cumque perhorruerit casus pars maxima nostros, pars etiam credi pertimuisse velit, naufragiumque meum tumulo spectarit ab alto, nec dederit nanti per freta sæva manum, seminecem Stygia revocasti solus ab unda. Hoc quoque, quod memores possumus esse, tuum est. Di tibi se tribuant cum Cæsare semper amicos: non potuit votum plenius esse meum. Hæc meus argutis, si tu paterere, libellis poneret in multa luce videnda labor; Nunc quoque se, quamuis est jussa quiescere, quin te nominet invitum, vix mea Musa tenet. Utque canem pavidæ nactum vestigia ceruæ latrantem frustra copula dura tenet, utque fores nondum reserati carceris acer nunc pede, nunc ipsa fronte lacessit equus, sic mea lege data vincta atque inclusa Thalia per titulum vetiti nominis ire cupit. Ne tamen officio memoris lædaris amici, parebo jussis (parce timere) tuis. At non parerem, nisi me meminisse putares. Hoc quod non prohibet vox tua, gratus ero. Dumque (quod o breve sit!) Lumen vitale videbo, seruiet officio spiritus iste tuo.
Ut sumus in Ponto, ter frigore constitit Hister, facta est Euxini dura ter unda maris. At mihi jam videor patria procul esse tot annis, Dardana quot Graio Troja sub hoste fuit. Stare putes, adeo procedunt tempora tarde, et peragit lentis passibus annus iter. Nec mihi solstitium quicquam de noctibus aufert, efficit angustos nec mihi bruma dies. Scilicet in nobis rerum natura novata est, cumque meis curis omnia longa facit. An peragunt solitos communia tempora motus, stantque magis vitæ tempora dura meæ? Quem tenet Euxini mendax cognomine litus, et Scythici vere terra sinistra freti. Innumeræ circa gentes fera bella minantur, quæ sibi non rapto vivere turpe putant. Nil extra tutum est: tumulus defenditur ipse mœnibus exiguis ingenioque loci. Cum minime credas, ut aves, densissimus hostis advolat, et prædam vix bene visus agit. Sæpe intra muros clausis venientia portis per medias legimus noxia tela vias. Est igitur rarus, rus qui colere audeat, isque hac arat infelix, hac tenet arma manu. Sub galea pastor junctis pice cantat avenis, proque lupo pavidæ bella verentur oves. Vix ope castelli defendimur; Et tamen intus mixta facit Græcis barbara turba metum. Quippe simul nobis habitat discrimine nullo barbarus et tecti plus quoque parte tenet. Quorum ut non timeas, possis odisse videndo pellibus et longa pectora tecta coma. Hos quoque, qui geniti Graia creduntur ab urbe, pro patrio cultu Persica braca tegit. Exercent illi sociæ commercia linguæ: per gestum res est significanda mihi. Barbarus hic ego sum, qui non intellegor ulli, et rident stolidi verba Latina Getæ; Meque palam de me tuto mala sæpe loquuntur, forsitan obiciunt exiliumque mihi. Utque fit, in me aliquid ficti, dicentibus illis abnuerim quotiens annuerimque, putant. Adde quod iniustum rigido jus dicitur ense, dantur et in medio vulnera sæpe foro. O duram Lachesin, quæ tam grave sidus habenti fila dedit vitæ non breviora meæ! Quod patriæ vultu vestroque caremus, amici, atque hic in Scythicis gentibus esse queror: utraque pœna gravis. Merui tamen urbe carere, non merui tali forsitan esse loco. Quid loquor, a! Demens? Ipsam quoque perdere vitam, Cæsaris offenso numine. Dignus eram.
Quod te nescioquis per jurgia dixerit esse exulis uxorem, littera questa tua est. Indolui, non tam mea quod fortuna male audit, qui jam consuevi fortiter esse miser, quam quod cui minime vellem, sum causa pudoris, teque reor nostris erubuisse malis. Perfer et obdura; Multo graviora tulisti, eripuit cum me principis ira tibi. Fallitur iste tamen, quo judice nominor exul: mollior est culpam pœna secuta meam. Maxima pœna mihi est ipsum offendisse, priusque venisset mallem funeris hora mihi. Quassa tamen nostra est, non mersa nec obruta navis, utque caret portu, sic tamen exstat aquis. Nec vitam nec opes nec jus mihi civis ademit, qui merui vitio perdere cuncta meo. Sed quia peccato facinus non affuit illi, nil nisi me patriis jussit abesse focis. Utque aliis, quorum numerum comprendere non est Cæsareum numen sic mihi mite fuit. Ipse relegati, non exulis utitur in me nomine: tuta suo judice causa mea est. Jure igitur laudes, Cæsar, pro parte virili carmina nostra tuas qualiacumque canunt: jure deos, ut adhuc cæli tibi limina claudant, teque velint sine se, comprecor, esse deum. Optat idem populus; Sed, ut in mare flumina vastum, sic solet exiguæ currere rivus aquæ. At tu fortuna, cujus vocor exul ab ore, nomine mendaci parce gravate meam.
Scribis, ut oblectem studio lacrimabile tempus, ne pereant turpi pectora nostra situ. Difficile est quod, amice, mones, quia carmina lætum sunt opus, et pacem mentis habere volunt. Nostra per adversas agitur fortuna procellas, sorte nec ulla mea tristior esse potest. Exigis ut Priamus natorum funere plaudat, et Niobe festos ducat ut orba choros. Luctibus an studio videor debere teneri, solus in extremos jussus abire Getas? Des licet in valido pectus mihi robore fultum, fama refert Anyti quale fuisse reo, fracta cadet tantæ sapientia mole ruinæ: plus valet humanis viribus ira dei. Ille senex, dictus sapiens ab Apolline, nullum scribere in hoc casu sustinuisset opus. Ut veniant patriæ, veniant oblivia vestri, omnis ut amissi sensus abesse queat, at timor officio fungi vetat ipse quietum: cinctus ab innumero me tenet hoste locus. Adde quod ingenium longa rubigine læsum torpet et est multo, quam fuit ante, minus. Fertilis, assiduo si non renovetur aratro, nil nisi cum spinis gramen habebit ager. Tempore qui longo steterit, male curret et inter carceribus missos ultimus ibit equus. Vertitur in teneram cariem rimisque dehiscit, siqua diu solitis cumba vacavit aquis. Me quoque despera, fuerim cum paruus et ante, illi, qui fueram, posse redire parem. Contudit ingenium patientia longa malorum, et pars antiqui nulla vigoris adest. Siqua tamen nobis, ut nunc quoque, sumpta tabella est, inque suos volui cogere verba pedes, carmina nulla mihi sunt scripta, aut qualia cernis digna sui domini tempore, digna loco. Denique "non paruas animo dat gloria vires, et fecunda facit pectora laudis amor." Nominis et famæ quondam fulgore trahebar, dum tulit antemnas aura secunda meas. Non adeo est bene nunc ut sit mihi gloria curæ: si liceat, nulli cognitus esse velim. An quia cesserunt primo bene carmina, suades scribere, successus ut sequar ipse meos? Pace, novem, vestra liceat dixisse, sorores: vos estis nostræ maxima causa fugæ. Utque dedit justas tauri fabricator æni, sic ego do pœnas artibus ipse meis. Nil mihi debebat cum versibus amplius esse, at, puto, si demens studium fatale retemptem, hic mihi præbebit carminis arma locus. Non liber hic ullus, non qui mihi commodet aurem, verbaque significent quid mea, norit, adest. Omnia barbariæ loca sunt vocisque ferinæ, omniaque hostilis plena timore soni. Ipse mihi videor jam dedidicisse Latine: nam didici Getice Sarmaticeque loqui. Nec tamen, ut verum fatear tibi, nostra teneri a conponendo carmine Musa potest. Scribimus et scriptos absumimus igne libellos: exitus est studii parua favilla mei. Nec possum et cupio non nullos ducere versus: ponitur idcirco noster in igne labor, nec nisi pars casu flammis erepta dolove ad vos ingenii pervenit ulla mei. Sic utinam, quæ nil metuentem tale magistrum perdidit, in cineres Ars mea versa foret!
Hanc tuus e Getico mittit tibi Naso salutem, mittere si quisquam, quo caret ipse, potest. Æger enim traxi contagia corpore mentis, libera tormento pars mihi ne qua vacet. Perque dies multos lateris cruciatibus utor; Scilicet inmodico frigore læsit hiems. Si tamen ipse vales, aliqua nos parte valemus: quippe mea est umeris fulta ruina tuis. Quid, mihi cum dederis ingentia pignora, cumque per numeros omnes hoc tueare caput, quod tua me raro solatur epistula, peccas, remque piam præstas, sed mihi verba negas? Hoc, precor, emenda: quod si correxeris unum, nullus in egregio corpore nævus erit. Pluribus accusem, fieri nisi possit, ut ad me littera non veniat, missa sit illa tamen. Di faciant, ut sit temeraria nostra querela, teque putem falso non meminisse mei. Quod precor, esse liquet: neque enim mutabile robur credere me fas est pectoris esse tui. Cana prius gelido desint absinthia Ponto, et careat dulci Trinacris Hybla thymo, inmemorem quam te quisquam convincat amici. Non ita sunt fati stamina nigra mei. Tu tamen, ut possis falsæ quoque pellere culpæ crimina, quod non es, ne videare, cave. Utque solebamus consumere longa loquendo tempora, sermoni deficiente die, sic ferat ac referat tacitas nunc littera voces, et peragant linguæ charta manusque vices. Quod fore ne nimium videar diffidere, sitque versibus hoc paucis admonuisse satis, accipe quo semper finitur epistula verbo, (atque meis distent ut tua fata!) "Vale".
Quanta tibi dederim nostris monumenta libellis, o mihi me conjunx carior, ipsa vides. Detrahat auctori multum fortuna licebit, tu tamen ingenio clara ferere meo; Dumque legar, mecum pariter tua fama legetur, nec potes in mæstos omnis abire rogos; Cumque viri casu possis miseranda videri, invenies aliquas, quæ, quod es, esse velint, quæ te, nostrorum cum sis in parte malorum, felicem dicant invideantque tibi. Non ego divitias dando tibi plura dedissem: nil feret ad Manes divitis umbra suos. Perpetui fructum donavi nominis idque, quo dare nil potui munere majus, habes. Adde quod, ut rerum sola es tutela mearum, ad te non parui venit honoris onus, quod numquam vox est de te mea muta tuique indiciis debes esse superba viri. Quæ ne quis possit temeraria dicere, persta, et pariter serua meque piamque fidem. Nam tua, dum stetimus, turpi sine crimine mansit, et tantum probitas inreprehensa fuit. Area de nostra nunc est tibi facta ruina; Conspicuum virtus hic tua ponat opus. Esse bonam facile est, ubi, quod vetet esse, remotum est, et nihil officio nupta quod obstet habet. Cum deus intonuit, non se subducere nimbo, id demum est pietas, id socialis amor. Rara quidem virtus, quam non Fortuna gubernet, quæ maneat stabili, cum fugit ilia, pede. Siqua tamen pretium sibi virtus ipsa petitum, inque parum lactis ardua rebus adest, ut tempus numeres, per sæcula nulla tacetur, et loca mirantur qua patet orbis iter. Aspicis ut longo teneat laudabilis ævo nomen inextinctum Penelopea fides? Cernis ut Admeti cantetur et Hectoris uxor ausaque in accensos Iphias ire rogos? Ut vivat fama conjunx Phylaceia, cujus Iliacam celeri vir pede pressit humum? Morte nihil opus est pro me, sed amore fideque: non ex difficili fama petenda tibi est. Nec te credideris, quia non facis, ista moneri: vela damus, quamuis remige puppis eat. Qui monet ut facias, quod jam facis, ille monendo laudat et hortatu comprobat acta suo.