P. Ovidii Nasonis Remedia Amoris

Remedia Amoris

Legerat hujus Amor titulum nomenque libelli: 'Bella mihi, video, bella parantur' ait. 'Parce tuum vatem sceleris damnare, Cupido, Tradita qui toties te duce signa tuli. Non ego Tydides, a quo tua saucia mater In liquidum rediit æthera Martis equis. Sæpe tepent alii juvenes: ego semper amavi, Et si, quid faciam, nunc quoque, quæris, amo. Quin etiam docui, qua posses arte parari, Et quod nunc ratio est, impetus ante fuit. Nec te, blande puer, nec nostras prodimus artes, Nec nova præteritum Musa retexit opus. Siquis amat quod amare juvat, feliciter ardens Gaudeat, et vento naviget ille suo. At siquis male fert indignæ regna puellæ, Ne pereat, nostræ sentiat artis opem. Cur aliquis laqueo collum nodatus amator A trabe sublimi triste pependit onus? Cur aliquis rigido fodit sua pectora ferro? Invidiam cædis, pacis amator, habes. Qui, nisi desierit, misero periturus amore est, Desinat; Et nulli funeris auctor eris. Et puer es, nec te quicquam nisi ludere oportet: Lude; Decent annos mollia regna tuos. [Nam poteras uti nudis ad bella sagittis: Sed tua mortifero sanguine tela carent.] Vitricus et gladiis et acuta dimicet hasta, Et victor multa cæde cruentus eat: Tu cole maternas, tuto quibus utimur, artes, Et quarum vitio nulla fit orba parens. Effice nocturna frangatur janua rixa, Et tegat ornatas multa corona fores: Fac cœant furtim juvenes timidæque puellæ, Verbaque dent cauto qualibet arte viro: Et modo blanditias rigido, modo jurgia posti Dicat et exclusus flebile cantet amans. His lacrimis contentus eris sine crimine mortis; Non tua fax avidos digna subire rogos.' Hæc ego: movit Amor gemmatas aureus alas, Et mihi 'propositum perfice' dixit 'opus.' Ad mea, decepti juvenes, præcepta venite, Quos suus ex omni parte fefellit amor. Discite sanari, per quem didicistis amare: Una manus vobis vulnus opemque feret. Terra salutares herbas, eademque nocentes Nutrit, et urticæ proxima sæpe rosa est; Vulnus in Herculeo quæ quondam fecerat hoste, Vulneris auxilium Pelias hasta tulit. Sed quæcumque viris, vobis quoque dicta, puellæ, Credite: diversis partibus arma damus, E quibus ad vestros siquid non pertinet usus, Attamen exemplo multa docere potest. Utile propositum est sævas extinguere flammas, Nec servum vitii pectus habere sui. Vixisset Phyllis, si me foret usa magistro, Et per quod novies, sæpius isset iter; Nec moriens Dido summa vidisset ab arce Dardanias vento vela dedisse rates; Nec dolor armasset contra sua viscera matrem, Quæ socii damno sanguinis ulta virum est. Arte mea Tereus, quamvis Philomela placeret, Per facinus fieri non meruisset avis. Da mihi Pasiphæn, jam tauri ponet amorem: Da Phædram, Phædræ turpis abibit amor. Crede Parim nobis, Helenen Menelaus habebit, Nec manibus Danais Pergama victa cadent. Impia si nostros legisset Scylla libellos, Hæsisset capiti purpura, Nise, tuo. Me duce damnosas, homines, conpescite curas, Rectaque cum sociis me duce navis eat. Naso legendus erat tum, cum didicistis amare: Idem nunc vobis Naso legendus erit. Publicus assertor dominis suppressa levabo Pectora: vindictæ quisque favete suæ. Te precor incipiens, adsit tua laurea nobis, Carminis et medicæ, Phœbe, repertor opis. Tu pariter vati, pariter succurre medenti: Utraque tutelæ subdita cura tua est. Dum licet, et modici tangunt præcordia motus, Si piget, in primo limine siste pedem. Opprime, dum nova sunt, subiti mala semina morbi, Et tuus incipiens ire resistat equus. Nam mora dat vires, teneras mora percoquit uvas, Et validas segetes quæ fuit herba, facit. Quæ præbet latas arbor spatiantibus umbras, Quo posita est primum tempore virga fuit; Tum poterat manibus summa tellure revelli: Nunc stat in inmensum viribus aucta suis. Quale sit id, quod amas, celeri circumspice mente, Et tua læsuro subtrahe colla jugo. Principiis obsta; Sero medicina paratur, Cum mala per longas convaluere moras. Sed propera, nec te venturas differ in horas; Qui non est hodie, cras minus aptus erit: Verba dat omnis amor, reperitque alimenta morando; Optima vindictæ proxima quæque dies. Flumina pauca vides de magnis fontibus orta: Plurima collectis multiplicantur aquis. Si cito sensisses, quantum peccare parares, Non tegeres vultus cortice, Myrrha, tuos. Vidi ego, quod fuerat primo sanabile, vulnus Dilatum longæ damna tulisse moræ. Sed quia delectat Veneris decerpere fructum, Dicimus adsidue 'cras quoque fiet idem.' Interea tacitæ serpunt in viscera flammæ, Et mala radices altius arbor agit. Si tamen auxilii perierunt tempora primi, Et vetus in capto pectore sedit amor, Majus opus superest: sed non, quia serior ægro Advocor, ille mihi destituendus erit. Quam læsus fuerat, partem Poeantius heros Certa debuerat præsecuisse manu; Post tamen hic multos sanatus creditur annos Supremam bellis imposuisse manum. Qui modo nascentes properabam pellere morbos, Admoveo tardam nunc tibi lentus opem. Aut nova, si possis, sedare incendia temptes, Aut ubi per vires procubuere suas: Dum furor in cursu est, currenti cede furori; Difficiles aditus impetus omnis habet. Stultus, ab obliquo qui cum descendere possit, Pugnat in adversas ire natator aquas. Impatiens animus nec adhuc tractabilis artem Respuit, atque odio verba monentis habet. Adgrediar melius tum, cum sua vulnera tangi Jam sinet, et veris vocibus aptus erit. Quis matrem, nisi mentis inops, in funere nati Flere vetet? Non hoc illa monenda loco est. Cum dederit lacrimas animumque impleverit ægrum, Ille dolor verbis emoderandus erit. Temporis ars medicina fere est: data tempore prosunt, Et data non apto tempore vina nocent. Quin etiam accendas vitia inritesque vetando, Temporibus si non adgrediare suis. Ergo ubi visus eris nostra medicabilis arte, Fac monitis fugias otia prima meis. Hæc, ut ames, faciunt; Hæc, quod fecere, tuentur; Hæc sunt jucundi causa cibusque mali. Otia si tollas, periere Cupidinis arcus, Contemptæque jacent et sine luce faces. Quam platanus vino gaudet, quam populus unda, Et quam limosa canna palustris humo, Tam Venus otia amat; Qui finem quæris amoris, Cedit amor rebus: res age, tutus eris. Languor, et inmodici sub nullo vindice somni, Aleaque, et multo tempora quassa mero Eripiunt omnes animo sine vulnere nervos: Adfluit incautis insidiosus Amor. Desidiam puer ille sequi solet, odit agentes: Da vacuæ menti, quo teneatur, opus. Sunt fora, sunt leges, sunt, quos tuearis, amici: Vade per urbanæ splendida castra togæ. Vel tu sanguinei juvenalia munera Martis Suspice: deliciæ jam tibi terga dabunt. Ecce, fugax Parthus, magni nova causa triumphi, Jam videt in campis Cæsaris arma suis: Vince Cupidineas pariter Parthasque sagittas, Et refer ad patrios bina tropæa deos. Ut semel Ætola Venus est a cuspide læsa, Mandat amatori bella gerenda suo. Quæritur, Ægisthus quare sit factus adulter? In promptu causa est: desidiosus erat. Pugnabant alii tardis apud Ilion armis: Transtulerat vires Græcia tota suas. Sive operam bellis vellet dare, nulla gerebat: Sive foro, vacuum litibus Argos erat. Quod potuit, ne nil illic ageretur, amavit. Sic venit ille puer, sic puer ille manet. Rura quoque oblectant animos studiumque colendi: Quælibet huic curæ cedere cura potest. Colla jube domitos oneri supponere tauros, Sauciet ut duram vomer aduncus humum: Obrue versata Cerialia semina terra, Quæ tibi cum multo fænore reddat ager. Aspice curvatos pomorum pondere ramos, Ut sua, quod peperit, vix ferat arbor onus; Aspice labentes jucundo murmure rivos; Aspice tondentes fertile gramen oves. Ecce, petunt rupes præruptaque saxa capellæ: Jam referent hædis ubera plena suis; Pastor inæquali modulatur harundine carmen, Nec desunt comites, sedula turba, canes; Parte sonant alia silvæ mugitibus altæ, Et queritur vitulum mater abesse suum. Quid, cum suppositos fugiunt examina fumos, Ut relevent dempti vimina curva favi? Poma dat autumnus: formosa est messibus æstas: Ver præbet flores: igne levatur hiems. Temporibus certis maturam rusticus uvam Deligit, et nudo sub pede musta fluunt; Temporibus certis desectas alligat herbas, Et tonsam raro pectine verrit humum. Ipse potes riguis plantam deponere in hortis, Ipse potes rivos ducere lenis aquæ. Venerit insitio; Fac ramum ramus adoptet, Stetque peregrinis arbor operta comis. Cum semel hæc animum cœpit mulcere voluptas, Debilibus pinnis inritus exit Amor. Vel tu venandi studium cole: sæpe recessit Turpiter a Phœbi victa sorore Venus. Nunc leporem pronum catulo sectare sagaci, Nunc tua frondosis retia tende jugis, Aut pavidos terre varia formidine cervos, Aut cadat adversa cuspide fossus aper. Nocte fatigatum somnus, non cura puellæ, Excipit et pingui membra quiete levat. Lenius est studium, studium tamen, alite capta Aut lino aut calamis præmia parva sequi, Vel, quæ piscis edax avido male devoret ore, Abdere sub parvis æra recurva cibis. Aut his aut aliis, donec dediscis amare, Ipse tibi furtim decipiendus eris. Tu tantum quamvis firmis retinebere vinclis, I procul, et longas carpere perge vias; Flebis, et occurret desertæ nomen amicæ, Stabit et in media pes tibi sæpe via: Sed quanto minus ire voles, magis ire memento; Perfer, et invitos currere coge pedes. Nec pluvias opta, nec te peregrina morentur Sabbata, nec damnis Allia nota suis. Nec quot transieris et quot tibi, quære, supersint Milia; Nec, maneas ut prope, finge moras: Tempora nec numera, nec crebro respice Romam, Sed fuge: tutus adhuc Parthus ab hoste fuga est. Dura aliquis præcepta vocet mea; Dura fatemur Esse; Sed ut valeas, multa dolenda feres. Sæpe bibi sucos, quamvis invitus, amaros Æger, et oranti mensa negata mihi. Ut corpus redimas, ferrum patieris et ignes, Arida nec sitiens ora levabis aqua: Ut valeas animo, quicquam tolerare negabis? At pretium pars hæc corpore majus habet. Sed tamen est artis tristissima janua nostræ, Et labor est unus tempora prima pati. Aspicis, ut prensos urant juga prima juvencos, Et nova velocem cingula lædat equum? Forsitan a laribus patriis exire pigebit: Sed tamen exibis: deinde redire voles; Nec te Lar patrius, sed amor revocabit amicæ, Prætendens culpæ splendida verba tuæ. Cum semel exieris, centum solatia curæ Et rus et comites et via longa dabit. Nec satis esse putes discedere; Lentus abesto, Dum perdat vires sitque sine igne cinis. Quod nisi firmata properaris mente reverti, Inferet arma tibi sæva rebellis Amor. Quidquid et afueris, avidus sitiensque redibis, Et spatium damno cesserit omne tuo. Viderit, Hæmoniæ siquis mala pabula terræ Et magicas artes posse juvare putat. Ista veneficii vetus est via; Noster Apollo Innocuam sacro carmine monstrat opem. Me duce non tumulo prodire jubebitur umbra, Non anus infami carmine rumpet humum; Non seges ex aliis alios transibit in agros, Nec subito Phœbi pallidus orbis erit. Ut solet, æquoreas ibit Tiberinus in undas: Ut solet, in niveis Luna vehetur equis. Nulla recantatas deponent pectora curas, Nec fugiet vivo sulpure victus amor. Quid te Phasiacæ juverunt gramina terræ, Cum cuperes patria, Colchi, manere domo? Quid tibi profuerunt, Circe, Perseides herbæ, Cum sua Neritias abstulit aura rates? Omnia fecisti, ne callidus hospes abiret: Ille dedit certæ lintea plena fugæ. Omnia fecisti, ne te ferus ureret ignis: Longus in invito pectore sedit amor. Vertere tu poteras homines in mille figuras, Non poteras animi vertere jura tui. Diceris his etiam, cum jam discedere vellet, Dulichium verbis detinuisse ducem: 'Non ego, quod primo, memini, sperare solebam, Jam precor, ut conjunx tu meus esse velis; Et tamen, ut conjunx essem tua, digna videbar, Quod dea, quod magni filia Solis eram. Ne properes, oro; Spatium pro munere posco: Quid minus optari per mea vota potest? Et freta mota vides, et debes illa timere: Utilior velis postmodo ventus erit. Quæ tibi causa fugæ? Non hic nova Troja resurgit, Non aliquis socios rursus ad arma vocat. Hic amor et pax est, in qua male vulneror una, Tutaque sub regno terra futura tuo est.' Illa loquebatur, navem solvebat Ulixes: Inrita cum velis verba tulere noti. Ardet et adsuetas Circe decurrit ad artes, Nec tamen est illis adtenuatus amor. Ergo quisquis opem nostra tibi poscis ab arte, Deme veneficiis carminibusque fidem. Si te causa potens domina retinebit in Urbe, Accipe, consilium quod sit in Urbe meum. Optimus ille sui vindex, lædentia pectus Vincula qui rupit, dedoluitque semel. Sed cui tantum animi est, illum mirabor et ipse, Et dicam 'monitis non eget iste meis.' Tu mihi, qui, quod amas, ægre dediscis amare, Nec potes, et velles posse, docendus eris. Sæpe refer tecum sceleratæ facta puellæ, Et pone ante oculos omnia damna tuos. 'Illud et illud habet, nec ea contenta rapina est: Sub titulum nostros misit avara lares. Sic mihi juravit, sic me jurata fefellit, Ante suas quotiens passa jacere fores! Diligit ipsa alios, a me fastidit amari; Institor, heu, noctes, quas mihi non dat, habet!' Hæc tibi per totos inacescant omnia sensus: Hæc refer, hinc odii semina quære tui. Atque utinam possis etiam facundus in illis Esse! Dole tantum, sponte disertus eris. Hæserat in quadam nuper mea cura puella: Conveniens animo non erat illa meo: Curabar propriis æger Podalirius herbis, Et, fateor, medicus turpiter æger eram. Profuit adsidue vitiis insistere amicæ, Idque mihi factum sæpe salubre fuit. 'Quam mala' dicebam 'nostræ sunt crura puellæ!' Nec tamen, ut vere confiteamur, erant. 'Brachia quam non sunt nostræ formosa puellæ!' Et tamen, ut vere confiteamur, erant. 'Quam brevis est!' Nec erat; 'Quam multum poscit amantem!' Hæc odio venit maxima causa meo. Et mala sunt vicina bonis; Errore sub illo Pro vitio virtus crimina sæpe tulit. Qua potes, in pejus dotes deflecte puellæ, Judiciumque brevi limite falle tuum. Turgida, si plena est, si fusca est, nigra vocetur: In gracili macies crimen habere potest. Et poterit dici petulans, quæ rustica non est: Et poterit dici rustica, siqua proba est. Quin etiam, quacumque caret tua femina dote, Hanc moveat, blandis usque precare sonis. Exige uti cantet, siqua est sine voce puella: Fac saltet, nescit siqua movere manum. Barbara sermone est? Fac tecum multa loquatur; Non didicit chordas tangere? Posce lyram. Durius incedit? Fac inambulet; Omne papillæ Pectus habent? Vitium fascia nulla tegat. Si male dentata est, narra, quod rideat, illi; Mollibus est oculis? Quod fleat illa, refer. Proderit et subito, cum se non finxerit ulli, Ad dominam celeres mane tulisse gradus. Auferimur cultu; Gemmis auroque teguntur Omnia; Pars minima est ipsa puella sui. Sæpe ubi sit, quod ames, inter tam multa requiras; Decipit hac oculos ægide dives Amor. Improvisus ades, deprendes tutus inermem: Infelix vitiis excidet illa suis. Non tamen huic nimium præcepto credere tutum est: Fallit enim multos forma sine arte decens. Tum quoque, compositis cum collinet ora venenis, Ad dominæ vultus (nec pudor obstet) eas. Pyxidas invenies et rerum mille colores, Et fluere in tepidos œsypa lapsa sinus. Illa tuas redolent, Phineu, medicamina mensas: Non semel hinc stomacho nausea facta meo est. Nunc tibi, quæ medio veneris præstemus in usu, Eloquar: ex omni est parte fugandus amor. Multa quidem ex illis pudor est mihi dicere; Sed tu Ingenio verbis concipe plura meis. Nuper enim nostros quidam carpsere libellos, Quorum censura Musa proterva mea est. Dummodo sic placeam, dum toto canter in orbe, Quamlibet impugnent unus et alter opus. Ingenium magni livor detractat Homeri: Quisquis es, ex illo, Zoile, nomen habes. Et tua sacrilegæ laniarunt carmina linguæ, Pertulit huc victos quo duce Troja deos. Summa petit livor; Perflant altissima venti: Summa petunt dextra fulmina missa Jovis. At tu, quicumque es, quem nostra licentia lædit, Si sapis, ad numeros exige quidque suos. Fortia Mæonio gaudent pede bella referri; Deliciis illic quis locus esse potest? Grande sonant tragici; Tragicos decet ira cothurnos: Usibus e mediis soccus habendus erit. Liber in adversos hostes stringatur iambus, Seu celer, extremum seu trahat ille pedem. Blanda pharetratos Elegia cantet Amores, Et levis arbitrio ludat amica suo. Callimachi numeris non est dicendus Achilles, Cydippe non est oris, Homere, tui. Quis feret Andromaches peragentem Thaida partes? Peccet, in Andromache Thaida quisquis agat. Thais in arte mea est; Lascivia libera nostra est; Nil mihi cum vitta; Thais in arte mea est. Si mea materiæ respondet Musa jocosæ, Vicimus, et falsi criminis acta rea est. Rumpere, Livor edax: magnum jam nomen habemus; Majus erit, tantum quo pede cœpit eat. Sed nimium properas: vivam modo, plura dolebis; Et capiunt animi carmina multa mei. Nam juvat et studium famæ mihi crevit honore; Principio clivi noster anhelat equus. Tantum se nobis elegi debere fatentur, Quantum Vergilio nobile debet epos. Hactenus invidiæ respondimus: attrahe lora Fortius, et gyro curre, poeta, tuo. Ergo ubi concubitus et opus juvenale petetur, Et prope promissæ tempora noctis erunt, Gaudia ne dominæ, pleno si corpore sumes, Te capiant, ineas quamlibet ante velim; Quamlibet invenias, in qua tua prima voluptas Desinat: a prima proxima segnis erit. Sustentata venus gratissima; Frigore soles, Sole juvant umbræ, grata fit unda siti. Et pudet, et dicam: venerem quoque junge figura, Qua minime jungi quamque decere putas. Nec labor efficere est: raræ sibi vera fatentur, Et nihil est, quod se dedecuisse putent. Tunc etiam jubeo totas aperire fenestras, Turpiaque admisso membra notare die. At simul ad metas venit finita voluptas, Lassaque cum tota corpora mente jacent, Dum piget, et malis nullam tetigisse puellam, Tacturusque tibi non videare diu, Tunc animo signa, quæcumque in corpore menda est, Luminaque in vitiis illius usque tene. Forsitan hæc aliquis (nam sunt quoque) parva vocabit, Sed, quæ non prosunt singula, multa juvant. Parva necat morsu spatiosum vipera taurum: A cane non magno sæpe tenetur aper. Tu tantum numero pugna, præceptaque in unum Contrahe: de multis grandis acervus erit. Sed quoniam totidem mores totidemque figuræ, Non sunt judiciis omnia danda meis. Quo tua non possunt offendi pectora facto, Forsitan hoc alio judice crimen erit. Ille quod obscenas in aperto corpore partes Viderat, in cursu qui fuit, hæsit amor: Ille quod a Veneris rebus surgente puella Vidit in inmundo signa pudenda toro. Luditis, o siquos potuerunt ista movere: Adflarant tepidæ pectora vestra faces. Adtrahat ille puer contentos fortius arcus: Saucia majorem turba petetis opem. Quid, qui clam latuit reddente obscena puella, Et vidit, quæ mos ipse videre vetat? Di melius, quam nos moneamus talia quemquam! Ut prosint, non sunt expedienda tamen. Hortor et, ut pariter binas habeatis amicas (Fortior est, plures siquis habere potest): Secta bipertito cum mens discurrit utroque, Alterius vires subtrahit alter amor. Grandia per multos tenuantur flumina rivos, Sævaque diducto stipite flamma perit. Non satis una tenet ceratas ancora puppes, Nec satis est liquidis unicus hamus aquis: Qui sibi jam pridem solacia bina paravit, Jam pridem summa victor in arce fuit. At tibi, qui fueris dominæ male creditus uni, Nunc saltem novus est inveniendus amor. Pasiphæs Minos in Procride perdidit ignes: Cessit ab Idæa coniuge victa prior. Amphilochi frater ne Phegida semper amaret, Callirœ fecit parte recepta tori. Et Parin Œnone summos tenuisset ad annos, Si non Œbalia pælice læsa foret. Coniugis Odrysio placuisset forma tyranno: Sed melior clausæ forma sororis erat. Quid moror exemplis, quorum me turba fatigat? Successore novo vincitur omnis amor. Fortius e multis mater desiderat unum, Quam quem flens clamat 'tu mihi solus eras.' Ac ne forte putes nova me tibi condere jura (Atque utinam inventi gloria nostra foret!), Vidit ut Atrides (quid enim non ille videret, Cujus in arbitrio Græcia tota fuit?) Marte suo captam Chryseida, victor amabat: At senior stulte flebat ubique pater. Quid lacrimas, odiose senex? Bene convenit illis: Officio natam lædis, inepte, tuo. Quam postquam reddi Calchas, ope tutus Achillis, Jusserat, et patria est illa recepta domo, 'Est' ait Atrides 'illius proxima forma, Et, si prima sinat syllaba, nomen idem: Hanc mihi, si sapiat, per se concedat Achilles: Si minus, imperium sentiat ille meum. Quod siquis vestrum factum hoc incusat, Achivi, Est aliquid valida sceptra tenere manu. Nam si rex ego sum, nec mecum dormiat ulla, In mea Thersites regna, licebit, eat.' Dixit, et hanc habuit solacia magna prioris, Et posita est cura cura repulsa nova. Ergo adsume novas auctore Agamemnone flammas, Ut tuus in bivio distineatur amor. Quæris, ubi invenias? Artes tu perlege nostras: Plena puellarum jam tibi navis erit. Quod siquid præcepta valent mea, siquid Apollo Utile mortales perdocet ore meo, Quamvis infelix media torreberis Ætna, Frigidior glacie fac videare tuæ: Et sanum simula, ne, siquid forte dolebis, Sentiat; Et ride, cum tibi flendus eris. Non ego te jubeo medias abrumpere curas: Non sunt imperii tam fera jussa mei. Quod non es, simula, positosque imitare furores: Sic facies vere, quod meditatus eris. Sæpe ego, ne biberem, volui dormire videri: Dum videor, somno lumina victa dedi: Deceptum risi, qui se simularat amare, In laqueos auceps decideratque suos. Intrat amor mentes usu, dediscitur usu: Qui poterit sanum fingere, sanus erit. Dixerit, ut venias: pacta tibi nocte venito; Veneris, et fuerit janua clausa: feres. Nec dic blanditias, nec fac convicia posti, Nec latus in duro limine pone tuum. Postera lux aderit: careant tua verba querellis, Et nulla in vultu signa dolentis habe. Jam ponet fastus, cum te languere videbit: Hoc etiam nostra munus ab arte feres. Te quoque falle tamen, nec sit tibi finis amandi Propositus: frenis sæpe repugnat equus. Utilitas lateat; Quod non profitebere, fiet: Quæ nimis apparent retia, vitat avis. Nec sibi tam placeat, nec te contemnere possit; Sume animos, animis cedat ut illa tuis. Janua forte patet? Quamvis revocabere, transi. Est data nox? Dubita nocte venire data. Posse pati facile est, ubi, si patientia desit, Protinus ex facili gaudia ferre licet. Et quisquam præcepta potest mea dura vocare? En, etiam partes conciliantis ago. Nam quoniam variant animi, variabimus artes; Mille mali species, mille salutis erunt. Corpora vix ferro quædam sanantur acuto: Auxilium multis sucus et herba fuit. Mollior es, neque abire potes, vinctusque teneris, Et tua sævus Amor sub pede colla premit? Desine luctari: referant tua carbasa venti, Quaque vocant fluctus, hac tibi remus eat. Explenda est sitis ista tibi, quo perditus ardes; Cedimus; E medio jam licet amne bibas: Sed bibe plus etiam, quam quod præcordia poscunt, Gutture fac pleno sumpta redundet aqua. I, fruere usque tua, nullo prohibente, puella: Illa tibi noctes auferat, illa dies. Tædia quære mali: faciunt et tædia finem. Jam quoque, cum credes posse carere, mane, Dum bene te cumules et copia tollat amorem, Et fastidita non juvet esse domo. Fit quoque longus amor, quem diffidentia nutrit: Hunc tu si quæres ponere, pone metum. Qui timet, ut sua sit, ne quis sibi detrahat illam, Ille Machaonia vix ope sanus erit. Plus amat e natis mater plerumque duobus, Pro cujus reditu, quod gerit arma, timet. Est prope Collinam templum venerabile portam; Inposuit templo nomina celsus Eryx: Est illic Lethæus Amor, qui pectora sanat, Inque suas gelidam lampadas addit aquam. Illic et juvenes votis oblivia poscunt, Et siqua est duro capta puella viro. Is mihi sic dixit (dubito, verusne Cupido, An somnus fuerit: sed puto, somnus erat) 'O qui sollicitos modo das, modo demis amores, Adice præceptis hoc quoque, Naso, tuis. Ad mala quisque animum referat sua, ponet amorem; Omnibus illa deus plusve minusve dedit. Qui Puteal Janumque timet celeresque Kalendas, Torqueat hunc æris mutua summa sui; Cui durus pater est, ut voto cetera cedant, Huic pater ante oculos durus habendus erit; Hic male dotata pauper cum coniuge vivit, Uxorem fato credat obesse suo. Est tibi rure bono generosæ fertilis uvæ Vinea? Ne nascens usta sit uva, time. Ille habet in reditu navim: mare semper iniquum Cogitet et damno litora fœda suo. Filius hunc miles, te filia nubilis angat; Et quis non causas mille doloris habet? Ut posses odisse tuam, Pari, funera fratrum Debueras oculis substituisse tuis.' Plura loquebatur: placidum puerilis imago Destituit somnum, si modo somnus erat. Quid faciam? Media navem Palinurus in unda Deserit; Ignotas cogor inire vias. Quisquis amas, loca sola nocent, loca sola caveto! Quo fugis? In populo tutior esse potes. Non tibi secretis (augent secreta furores) Est opus: auxilio turba futura tibi est. Tristis eris, si solus eris, dominæque relictæ Ante oculos facies stabit, ut ipsa, tuos. Tristior idcirco nox est quam tempora Phœbi; Quæ relevet luctus, turba sodalis abest. Nec fuge conloquium, nec sit tibi janua clausa, Nec tenebris vultus flebilis abde tuos. Semper habe Pyladen aliquem, qui curet Oresten: Hic quoque amicitiæ non levis usus erit. Quid, nisi secretæ læserunt Phyllida silvæ? Certa necis causa est: incomitata fuit. Ibat, ut Edono referens trieterica Baccho Ire solet fusis barbara turba comis, Et modo, qua poterat, longum spectabat in æquor, Nunc in harenosa lassa jacebat humo. 'Perfide Demophoon!' Surdas clamabat ad undas, Ruptaque singultu verba loquentis erant. Limes erat tenuis longa subnubilus umbra, Quo tulit illa suos ad mare sæpe pedes. Nona terebatur miseræ via: 'viderit!' Inquit, Et spectat zonam pallida facta suam, Aspicit et ramos; Dubitat, refugitque quod audet Et timet, et digitos ad sua colla refert. Sithoni, tum certe vellem non sola fuisses: Non flesset positis Phyllida silva comis. Phyllidis exemplo nimium secreta timete, Læse vir a domina, læsa puella viro. Præstiterat juvenis quidquid mea Musa jubebat, Inque suæ portu pæne salutis erat: Reccidit, ut cupidos inter devenit amantes, Et, quæ condiderat, tela resumpsit Amor. Siquis amas, nec vis, facito contagia vites; Hæc etiam pecori sæpe nocere solent. Dum spectant læsos oculi, læduntur et ipsi, Multaque corporibus transitione nocent. In loca nonnumquam siccis arentia glebis De prope currenti flumine manat aqua: Manat amor tectus, si non ab amante recedas; Turbaque in hoc omnes ingeniosa sumus. Alter item jam sanus erat; Vicinia læsit: Occursum dominæ non tulit ille suæ. Vulnus in antiquum rediit male firma cicatrix, Successumque artes non habuere meæ. Proximus a tectis ignis defenditur ægre; Utile finitimis abstinuisse locis. Nec quæ ferre solet spatiantem porticus illam, Te ferat, officium neve colatur idem. Quid juvat admonitu tepidam recalescere mentem? Alter, si possis, orbis habendus erit. Non facile esuriens posita retinebere mensa, Et multam saliens incitat unda sitim. Non facile est taurum visa retinere juvenca, Fortis equus visæ semper adhinnit equæ. Hæc ubi præstiteris, ut tandem litora tangas, Non ipsam satis est deseruisse tibi. Et soror et mater valeant et conscia nutrix, Et quisquis dominæ pars erit ulla tuæ. Nec veniat servus, nec flens ancillula fictum Suppliciter dominæ nomine dicat 'ave!' Nec si scire voles, quid agat, tamen, illa, rogabis; Perfer! Erit lucro lingua retenta tuo. Tu quoque, qui causam finiti reddis amoris, Deque tua domina multa querenda refers, Parce queri; Melius sic ulciscere tacendo, Ut desideriis effluat illa tuis. Et malim taceas quam te desisse loquaris: Qui nimium multis 'non amo' dicit, amat. Sed meliore fide paulatim extinguitur ignis Quam subito; Lente desine, tutus eris. Flumine perpetuo torrens solet altior ire: Sed tamen hæc brevis est, illa perennis aqua. Fallat, et in tenues evanidus exeat auras, Perque gradus molles emoriatur amor. Sed modo dilectam scelus est odisse puellam: Exitus ingeniis convenit iste feris. Non curare sat est: odio qui finit amorem, Aut amat, aut ægre desinet esse miser. Turpe vir et mulier, juncti modo, protinus hostes; Non illas lites Appias ipsa probat. Sæpe reas faciunt, et amant; Ubi nulla simultas Incidit, admonitu liber aberrat amor. Forte aderam juveni; Dominam lectica tenebat: Horrebant sævis omnia verba minis. Jamque vadaturus 'lectica prodeat' inquit; Prodierat: visa coniuge mutus erat. Et manus et manibus duplices cecidere tabellæ, Venit in amplexus, atque 'ita vincis' ait. Tutius est aptumque magis discedere pace, Nec petere a thalamis litigiosa fora. Munera quæ dederas, habeat sine lite, jubeto: Esse solent magno damna minora bono. Quod si vos aliquis casus conducet in unum, Mente memor tota quæ damus arma, tene. Nunc opus est armis; Hic, o fortissime, pugna: Vincenda est telo Penthesilea tuo. Nunc tibi rivalis, nunc durum limen amanti, Nunc subeant mediis inrita verba deis. Nec compone comas, quia sis venturus ad illam, Nec toga sit laxo conspicienda sinu. Nulla sit, ut placeas alienæ cura puellæ; Jam facito e multis una sit illa tibi. Sed quid præcipue nostris conatibus obstet Eloquar, exemplo quemque docente suo. Desinimus tarde, quia nos speramus amari: Dum sibi quisque placet, credula turba sumus. At tu nec voces (quid enim fallacius illis?) Crede, nec æternos pondus habere deos. Neve puellarum lacrimis moveare, caveto: Ut flerent, oculos erudiere suos. Artibus innumeris mens oppugnatur amantum, Ut lapis æquoreis undique pulsus aquis. Nec causas aperi, quare divortia malis: Nec dic, quid doleas: clam tamen usque dole. Nec peccata refer, ne diluat: ipse favebis, Ut melior causa causa sit illa tua. Qui silet, est firmus; Qui dicit multa puellæ Probra, satisfieri postulat ille sibi. Non ego Dulichio furari more sagittas, Nec raptas ausim tinguere in amne faces: Nec nos purpureas pueri resecabimus alas, Nec sacer arte mea laxior arcus erit. Consilium est, quodcumque cano: parete canenti, Tuque, favens cœptis, Phœbe saluber, ades. Phœbus adest: sonuere lyræ, sonuere pharetræ; Signa deum nosco per sua: Phœbus adest. Confer Amyclæis medicatum vellus ænis Murice cum Tyrio; Turpius illud erit: Vos quoque formosis vestras conferte puellas; Incipiet dominæ quemque pudere suæ: Utraque formosæ Paridi potuere videri, Sed sibi conlatam vicit utramque Venus. Nec solam faciem, mores quoque confer et artes: Tantum judicio ne tuus obsit amor. Exiguum est, quod deinde canam; Sed profuit illud Exiguum multis: in quibus ipse fui. Scripta cave relegas blandæ servata puellæ: Constantes animos scripta relecta movent. Omnia pone feros (pones invitus) in ignes, Et dic 'ardoris sit rogus iste mei.' Thestias absentem succendit stipite natum: Tu timide flammæ perfida verba dabis? Si potes, et ceras remove: quid imagine muta Carperis? Hoc periit Laodamia modo. Et loca sæpe nocent; Fugito loca conscia vestri Concubitus; Causas illa doloris habent. 'Hic fuit, hic cubuit; Thalamo dormivimus illo: Hic mihi lasciva gaudia nocte dedit.' Admonitu refricatur amor, vulnusque novatum Scinditur: infirmis culpa pusilla nocet. Ut, pæne extinctum cinerem si sulpure tangas, Vivet et e minimo maximus ignis erit, Sic, nisi vitaris quidquid renovabit amorem, Flamma redardescet, quæ modo nulla fuit. Argolides cuperent fugisse Capherea puppes, Teque, senex, luctus ignibus ulte tuos. Præterita cautus Niseide navita gaudet: Tu loca, quæ nimium grata fuere, cave. Hæc tibi sint Syrtes: hæc Acroceraunia vita: Hic vomit epotas dira Charybdis aquas. Sunt quæ non possunt aliquo cogente juberi, Sæpe tamen casu facta juvare solent. Perdat opes Phædra, parces, Neptune, nepoti, Nec faciet pavidos taurus avitus equos. Cnosida fecisses inopem, sapienter amasset: Divitiis alitur luxuriosus amor. Cur nemo est, Hecalen, nulla est, quæ ceperit Iron? Nempe quod alter egens, altera pauper erat. Non habet, unde suum paupertas pascat amorem: Non tamen hoc tanti est, pauper ut esse velis. At tanti tibi sit non indulgere theatris, Dum bene de vacuo pectore cedat amor. Enervant animos citharæ lotosque lyræque Et vox et numeris brachia mota suis. Illic adsidue ficti saltantur amantes: Quod caveas, actor, quam juvet, arte docet. Eloquar invitus: teneros ne tange poetas! Summoveo dotes impius ipse meas. Callimachum fugito: non est inimicus Amori: Et cum Callimacho tu quoque, Cœ, noces. Me certe Sappho meliorem fecit amicæ, Nec rigidos mores Teia Musa dedit. Carmina quis potuit tuto legisse Tibulli, Vel tua, cujus opus Cynthia sola fuit? Quis poterit lecto durus discedere Gallo? Et mea nescio quid carmina tale sonant. Quod nisi dux operis vatem frustratur Apollo, Æmulus est nostri maxima causa mali: At tu rivalem noli tibi fingere quemquam, Inque suo solam crede jacere toro. Acrius Hermionen ideo dilexit Orestes, Esse quod alterius cœperat illa viri. Quid, Menelæ, doles? Ibas sine coniuge Creten, Et poteras nupta lentus abesse tua. Ut Paris hanc rapuit, nunc demum uxore carere Non potes: alterius crevit amore tuus. Hoc et in abducta Briseide flebat Achilles, Illam Plisthenio gaudia ferre viro; Nec frustra flebat, mihi credite: fecit Atrides, Quod si non faceret, turpiter esset iners. Certe ego fecissem, nec sum sapientior illo: Invidiæ fructus maximus ille fuit. Nam sibi quod numquam tactam Briseida jurat Per sceptrum, sceptrum non putat esse deos. Di faciant, possis dominæ transire relictæ Limina, proposito sufficiantque pedes. Et poteris; Modo velle tene: nunc fortiter ire, Nunc opus est celeri subdere calcar equo. Illo Lotophagos, illo Sirenas in antro Esse puta; Remis adice vela tuis. Hunc quoque, quo quondam nimium rivale dolebas, Vellem desineres hostis habere loco. At certe, quamvis odio remanente, saluta; Oscula cum poteris jam dare, sanus eris. Ecce, cibos etiam, medicinæ fungar ut omni Munere, quos fugias quosque sequare, dabo. Daunius, an Libycis bulbus tibi missus ab oris, An veniat Megaris, noxius omnis erit. Nec minus erucas aptum vitare salaces, Et quicquid Veneri corpora nostra parat. Utilius sumas acuentes lumina rutas, Et quidquid Veneri corpora nostra negat. Quid tibi præcipiam de Bacchi munere, quæris? Spe brevius monitis expediere meis. Vina parant animum Veneri, nisi plurima sumas Et stupeant multo corda sepulta mero. Nutritur vento, vento restinguitur ignis: Lenis alit flammas, grandior aura necat. Aut nulla ebrietas, aut tanta sit, ut tibi curas Eripiat; Siqua est inter utrumque, nocet. Hoc opus exegi: fessæ date serta carinæ; Contigimus portus, quo mihi cursus erat. Postmodo reddetis sacro pia vota poetæ, Carmine sanati femina virque meo.

Index