P. Ovidii Nasonis Epistulæ ex Ponto

Liber I Liber II Liber III Liber IV

Liber I

I.I I.II I.III I.IV I.V I.VI I.VII I.VIII I.IX I.X

I.I BRVTO

Naso Tomitanæ jam non novus incola terræ hoc tibi de Getico litore mittit opus. Si vacat, hospitio peregrinos, Brute, libellos excipe dumque aliquo, quolibet abde modo. Publica non audent intra monimenta venire, ne suus hoc illis clauserit auctor iter. A, quotiens dixi: 'Certe nil turpe docetis, ite, patet castis versibus ille locus.' Non tamen accedunt, sed, ut aspicis ipse, latere sub lare privato tutius esse putant. Quæris ubi hos possis nullo componere læso? Qua steterant Artes, pars vacat illa tibi. Quid veniant novitate roges fortasse sub ipsa. Accipe quodcumque est, dummodo non sit amor. Invenies, quamuis non est miserabilis index, non minus hoc illo triste quod ante dedi. Rebus idem titulo differt, et epistula cui sit non occultato nomine missa docet. Nec vos hoc vultis, sed nec prohibere potestis Musaque ad invitos officiosa venit. Quicquid id est, adjunge meis; Nihil inpedit ortos exule seruatis legibus Urbe frui. Quod metuas non est: Antoni scripta leguntur doctus et in promptu scrinia Brutus habet. Nec me nominibus furiosus confero tantis: sæva deos contra non tamen arma tuli. Denique Cæsareo, quod non desiderat ipse, non caret e nostris ullus honore liber. Si dubitas de me, laudes admitte deorum et carmen dempto nomine sume meum. Adivuat in bello pacatæ ramus olivæ proderit auctorem pacis habere nihil? Cum foret Æneæ ceruix subiecta parenti, dicitur ipsa viro flamma dedisse viam. Fert liber Æneaden, et non iter omne patebit? At patriæ pater hic, ipsius ille fuit. Ecquis ita est audax ut limine cogat abire jactantem Pharia tinnula sistra manu? Ante deum Matrem cornu tibicen adunco cum canit, exiguæ quis stipis æra negat? Scimus ab imperio fieri nil tale Dianæ; Unde tamen vivat vaticinator habet. Ipsa movent animos superorum numina nostros turpe nec est tali credulitate capi. En, ego pro sistro Phrygiique foramine buxi gentis Juleæ nomina sancta fero. Vaticinor moneoque: locum date sacra ferenti; Non mihi, sed magno poscitur ille deo, nec, quia vel merui vel sensi principis iram, a nobis ipsum nolle putate coli. Vidi ego linigeræ numen violasse fatentem Isidis Isiacos ante sedere focos. Alter ob huic similem privatus lumine culpam clamabat media se meruisse via. Talia cælestes fieri præconia gaudent, ut sua quid valeant numina teste probent. Sæpe levant pœnas ereptaque lumina reddunt, cum bene peccati pænituisse vident. Pænitet, o! Si quid miserorum creditur ulli, pænitet et facto torqueor ipse meo. Cumque sit exilium, magis est mihi culpa dolori estque pati pœnam quam meruisse minus. Ut mihi di faveant, quibus est manifestior ipse, pœna potest demi, culpa perennis erit. Mors faciet certe ne sim, cum venerit, exul; Ne non peccarim mors quoque non faciet. Non igitur mirum, si mens mea tabida facta de nive manantis more liquescit aquæ. Estur ut occulta vitiata teredine navis, æquorei scopulos ut cavat unda salis, roditur ut scabra positum rubigine ferrum, conditus ut tineæ carpitur ore liber, sic mea perpetuos curarum pectora morsus, fine quibus nullo conficiantur, habent. Nec prius hi mentem stimuli quam vita relinquet quique dolet citius quam dolor ipse cadet. Hoc mihi si superi, quorum sumus omnia, credent, forsitan exigua dignus habebor ope, inque locum Scythico vacuum mutabor ab arcu. Plus isto duri si precer oris ero.

I.II FABIO MAXIMO

Maxime, qui tanti mensuram nominis inples et geminas animi nobilitate genus, qui nasci ut posses, quamuis cecidere trecenti, non omnis Fabios abstulit una dies, forsitan hæc a quo mittatur epistula quæras, quisque loquar tecum certior esse velis. Ei mihi! Quid faciam? Vereor ne nomine lecto durus et aversa cetera mente legas! Videris! Audebo tibi me scripsisse fateri < . . . . . . . . . . . . . . > qui, cum me pœna dignum graviore fuisse confiteor, possum vix graviora pati. Hostibus in mediis interque pericula versor, tamquam cum patria pax sit adempta mihi. Qui, mortis sævo geminent ut vulnere causas, omnia vipereo spicula felle linunt. His eques instructus perterrita mœnia lustrat more lupi clausas circumeuntis oves, at semel intentus neruo levis arcus equino vincula semper habens inresoluta manet; Tecta rigent fixis veluti velata sagittis portaque vix firma submovet arma sera. Adde loci faciem nec fronde nec arbore tecti et quod iners hiemi continuatur hiems. Hic me pugnantem cum frigore cumque sagittis cumque meo fato quarta fatigat hiems. Fine carent lacrimæ, nisi cum stupor obstitit illis et similis morti pectora torpor habet. Felicem Nioben, quamuis tot funera vidit, quæ posuit sensum saxea facta mali! Vos quoque felices, quarum clamantia fratrem cortice velavit populus ora novo! Ille ego sum lignum qui non admittar in ullum; Ille ego sum frustra qui lapis esse velim. Ipsa Medusa oculis veniat licet obvia nostris, amittet vires ipsa Medusa suas. Vivimus ut numquam sensu careamus amaro, et gravior longa fit mea pœna mora. Sic inconsumptum Tityi semperque renascens non perit, ut possit sæpe perire, iecur. At, puto, cum requies medicinaque publica curæ somnus adest, solitis nox venit orba malis. Somnia me terrent veros imitantia casus et vigilant sensus in mea damna mei. Aut ego Sarmaticas videor vitare sagittas aut dare captivas ad fera vincla manus aut, ubi decipior melioris imagine somni, aspicio patriæ tecta relicta meæ et modo vobiscum, quos sum veneratus, amici, et modo cum cara coniuge multa loquor. Sic ubi percepta est brevis et non vera voluptas, pejor ab admonitu fit status iste boni. Sive dies igitur caput hoc miserabile cernit, sive pruinosi Noctis aguntur equi, sic mea perpetuis liquefiunt pectora curis, ignibus admotis ut nova cera solet. Sæpe precor mortem, mortem quoque deprecor idem, ne mea Sarmaticum contegat ossa solum. Cum subit, Augusti quæ sit clementia, credo mollia naufragiis litora posse dari. Cum video quam sint mea fata tenacia, frangor spesque levis magno victa timore cadit, nec tamen ulterius quicquam sperove precorue quam male mutato posse carere loco. Aut hoc aut nihil est pro me temptare modeste gratia quod saluo vestra pudore queat. Suscipe, Romanæ facundia, Maxime, linguæ difficilis causæ mite patrocinium. Est mala, confiteor, sed te bona fiet agente: lenia pro misera fac modo verba fuga. Nescit enim Cæsar, quamuis deus omnia norit, ultimus hic qua sit condicione locus. Magna tenent illud numen molimina rerum, hæc est cælesti pectore cura minor, nec vacat in qua sint positi regione Tomitæ quærere--finitimo vix loca nota Getæ-- aut quid Sauromatæ faciant, quid Iazyges acres cultaque Oresteæ Taurica terra deæ quæque aliæ gentes, ubi frigore constitit Hister, dura meant celeri terga per amnis equo. Maxima pars hominum nec te, pulcherrima, curat, Roma, nec Ausonii militis arma timet. Dant illis animos arcus plenæque pharetræ quamque libet longis cursibus aptus equus quodque sitim didicere diu tolerare famemque quodque sequens nullas hostis habebit aquas. Ira viri mitis non me misisset in istam, si satis hæc illi nota fuisset humus. Nec me nec quemquam Romanum gaudet ab hoste meque minus, vitam cui dabat ipse, capi. Noluit, ut poterat, minimo me perdere nutu: nil opus est ullis in mea fata Getis. Sed neque cur morerer quicquam mihi comperit actum, et minus infestus quam fuit esse potest. Tunc quoque nil fecit, nisi quod facere ipse cœgi; Pæne etiam merito parcior ira meo est. Di faciant igitur, quorum justissimus ipse est, alma nihil majus Cæsare terra ferat. Utque diu sub eo, sic sit sub Cæsare terra perque manus hujus tradita gentis eat. At tu tam placido quam nos quoque sensimus illum judice pro lacrimis ora resolue meis. Non petito ut bene sit, sed uti male tutius utque exilium sævo distet ab hoste meum, quamque dedere mihi præsentia numina vitam, non adimat stricto squalidus ense Getes, denique, si moriar, subeam pacatius aruum ossa nec a Scythica nostra premantur humo nec male compositos, ut scilicet exule dignum, Bistonii cineres ungula pulset equi, et ne, si superest aliquis post funera sensus, terreat et manes Sarmatis umbra meos. Cæsaris hæc animum poterant audita movere, Maxime, movissent si tamen ante tuum. Vox, precor, Augustas pro me tua molliat aures, auxilio trepidis quæ solet esse reis, adsuetaque tibi doctæ dulcedine linguæ æquandi superis pectora flecte viri. Non tibi Theromedon crudusque rogabitur Atreus quique suis homines pabula fecit equis, sed piger ad pœnas princeps, ad præmia velox, quique dolet, quotiens cogitur, esse ferox, qui vicit semper, victis ut parcere posset, clausit et æterna civica bella sera, multa metu pœnæ, pœna qui pauca cœrcet, et jacit invita fulmina rara manu. Ergo tam placidas orator missus ad aures ut propior patriæ sit fuga nostra roga. Ille ego sum qui te colui, quem festa solebat inter convivas mensa videre tuos, ille ego qui duxi vestros Hymenæon ad ignes et cecini fausto carmina digna toro, cujus te solitum memini laudare libellos exceptis domino qui nocuere suo, cui tua nonnumquam miranti scripta legebas, ille ego de vestra cui data nupta domo est. Hanc probat et primo dilectam semper ab ævo est inter comites Marcia censa suas inque suis habuit matertera Cæsaris ante; Quarum judicio si quam probata, proba est. Ipsa sua melior fama laudantibus istis Claudia divina non eguisset ope. Nos quoque præteritos sine labe peregimus annos: proxima pars vitæ transilienda meæ. Sed de me ut sileam, conjunx mea sarcina vestra est: non potes hanc salua dissimulare fide. Confugit hæc ad vos, vestras amplectitur aras-- jure venit cultos ad sibi quisque deos-- flensque rogat precibus lenito Cæsare vestris busta sui fiant ut propiora viri.

I.III RVFINO

Hanc tibi Naso tuus mittit, Rufine, salutem, qui miser est, ulli si suus esse potest. Reddita confusæ nuper solacia menti auxilium nostris spemque tulere malis. Utque Machaoniis Poeantius artibus heros lenito medicam vulnere sensit opem, sic ego mente jacens et acerbo saucius ictu admonitu cœpi fortior esse tuo et jam deficiens sic ad tua verba revixi, ut solet infuso vena redire mero. Non tamen exhibuit tantas facundia vires ut mea sint dictis pectora sana tuis. Ut multum demas nostræ de gurgite curæ, non minus exhausto quod superabit erit. Tempore ducetur longo fortasse cicatrix: horrent admotas vulnera cruda manus. Non est in medico semper relevetur ut æger: interdum docta plus valet arte malum. Cernis ut e molli sanguis pulmone remissus ad Stygias certo limite ducat aquas. Adferat ipse licet sacras Epidaurius herbas, sanabit nulla vulnera cordis ope. Tollere nodosam nescit medicina podagram nec formidatis auxiliatur aquis. Cura quoque interdum nulla medicabilis arte aut, ut sit, longa est extenuanda mora. Cum bene firmarunt animum præcepta jacentem sumptaque sunt nobis pectoris arma tui, rursus amor patriæ ratione valentior omni quod tua fecerunt scripta retexit opus. Sive pium vis hoc, seu vis muliebre vocari, confiteor misero molle cor esse mihi. Non dubia est Ithaci prudentia, sed tamen optat fumum de patriis posse videre focis. Nescio qua natale solum dulcedine cunctos ducit et inmemores non sinit esse sui. Quid melius Roma? Scythico quid frigore pejus? Huc tamen ex ista barbarus urbe fugit. Cum bene sit clausæ cavea Pandione natæ, nititur in siluas illa redire suas. Adsuetos tauri saltus, adsueta leones-- nec feritas illos inpedit--antra petunt. Tu tamen exilii morsus e pectore nostro fomentis speras cedere posse tuis. Effice vos ipsi ne tam mihi sitis amandi, talibus ut levius sit caruisse malum. At, puto, qua genitus fueram tellure carenti in tamen humano contigit esse loco: orbis in extremi jaceo desertus harenis, fert ubi perpetuas obruta terra nives. Non ager hic pomum, non dulces educat vuas, non salices ripa, robora monte virent. Neve fretum laudes terra magis, æquora semper ventorum rabie solibus orba tument. Quocumque aspicias, campi cultore carentes vastaque quæ nemo vindicat arua jacent. Hostis adest dextra lævaque a parte timendus vicinoque metu terret utrumque latus: altera Bistonias pars est sensura sarisas, altera Sarmatica spicula missa manu. I nunc et veterum nobis exempla virorum qui forti casum mente tulere refer et grave magnanimi robur mirare Rutili non usi reditus condicione dati. Zmyrna virum tenuit, non Pontus et hostica tellus, pæne minus nullo Zmyrna petenda loco. Non doluit patria Cynicus procul esse Sinopeus, legit enim sedes, Attica terra, tuas. Arma Neoclides qui Persica contudit armis Argolica primam sensit in urbe fugam. Pulsus Aristides patria Lacedæmona fugit, inter quas dubium quæ prior esset erat. Cæde puer facta Patroclus Opunta reliquit Thessalicamque adiit hospes Achillis humum. Exul ab Hæmonia Pirenida cessit ad undam quo duce trabs Colcha sacra cucurrit aqua. Liquit Agenorides Sidonia mœnia Cadmus, poneret ut muros in meliore loco. Venit ad Adrastum Tydeus Calydone fugatus et Teucrum Veneri grata recepit humus. Quid referam veteres Romanæ gentis, apud quos exulibus tellus ultima Tibur erat? Persequar ut cunctos, nulli datus omnibus ævis tam procul a patria est horridiorue locus. Quo magis ignoscat sapientia vestra dolenti: quæ facit ex dictis, non ita multa, tuis. Nec tamen infitior, si possint nostra coire vulnera, præceptis posse coire tuis. Sed vereor, ne me frustra seruare labores nec ivuer admota perditus æger ope, nec loquor hoc quia sit major prudentia nobis, sed sum quam medico notior ipse mihi. Ut tamen hoc ita sit, munus tua grande voluntas ad me pervenit consuliturque boni.

I.IV UXORI

Jam mihi deterior canis aspergitur ætas jamque meos vultus ruga senilis arat, jam vigor et quasso languent in corpore vires nec ivueni lusus qui placuere ivuant nec, si me subito videas, agnoscere possis, ætatis facta est tanta ruina meæ. Confiteor facere hoc annos, sed et altera causa est, anxietas animi continuusque labor; Nam mea per longos si quis mala digerat annos, crede mihi, Pylio Nestore major ero. Cernis ut in duris--et quid bove firmius?--aruis fortia taurorum corpora frangat opus. Quæ numquam vacuo solita est cessare novali fructibus adsiduis lassa senescit humus. Occidet, ad circi si quis certamina semper non intermissis cursibus ibit equus. Firma sit illa licet, soluetur in æquore navis quæ numquam liquidis sicca carebit aquis. Me quoque debilitat series inmensa malorum ante meum tempus cogit et esse senem. Otia corpus alunt, animus quoque pascitur illis, inmodicus contra carpit utrumque labor. Aspice, in has partis quod venerit Æsone natus, quam laudem a sera posteritate ferat. At labor illius nostro leviorque minorque est, si modo non verum nomina magna premunt. Ille est in Pontum Pelia mittente profectus qui vix Thessaliæ fine timendus erat: Cæsaris ira mihi nocuit, quem solis ab ortu solis ad occasus utraque terra tremit. Junctior Hæmonia est Ponto quam Roma Sinistro et brevius quam nos ille peregit iter. Ille habuit comites primos telluris Achivæ, at nostram cuncti destituere fugam. Nos fragili ligno vastum sulcavimus æquor, quæ tulit Æsoniden, densa carina fuit. Nec mihi Tiphys erat rector nec Agenore natus quas fugerem docuit quas sequererque vias. Illum tutata est cum Pallade regia Juno: defendere meum numina nulla caput. Illum furtivæ ivuere Cupidinis artes quas a me vellem non didicisset amor. Ille domum rediit, nos his moriemur in aruis, perstiterit læsi si gravis ira dei. Durius est igitur nostrum, fidissima conjunx, illo quod subiit Æsone natus opus. Te quoque, quam ivuenem discedens Urbe reliqui, credibile est nostris insenuisse malis. O! Ego--di faciant!--talem te cernere possim, caraque mutatis oscula ferre comis amplectique meis corpus non pingue lacertis et 'Gracile hoc fecit' dicere 'cura mei' et narrare meos flenti flens ipse labores sperato numquam conloquioque frui turaque Cæsaribus cum coniuge Cæsare digna, dis veris, memori debita ferre manu! Memnonis hanc utinam, lenito principe, mater quam primum roseo provocet ore diem!

I.V COTTÆ MAXIMO

Ille tuos quondam non ultimus inter amicos ut sua verba legas, Maxime, Naso rogat, in quibus ingenium desiste requirere nostrum, nescius exilii ne videare mei. Cernis ut ignavum corrumpant otia corpus, ut capiant vitium, ni moveantur, aquæ. Et mihi si quis erat ducendi carminis usus, deficit estque minor factus inerte situ. Hæc quoque quæ legitis, si quid mihi, Maxime, credis, scribimus invita vixque coacta manu. Non libet in talis animum contendere curas nec venit ad duros Musa vocata Getas. Ut tamen ipse vides, luctor deducere versum, sed non fit fato mollior ille meo. Cum relego, scripsisse pudet, quia plurima cerno me quoque, qui feci, judice digna lini. Nec tamen emendo; Labor hic quam scribere major mensque pati durum sustinet ægra nihil. Scilicet incipiam lima mordacius uti et sub judicium singula verba vocem. Torquet enim fortuna parum, nisi Lixus in Hebrum confluat et frondes Alpibus addat Atho. Parcendum est animo miserabile vulnus habenti: subducunt oneri colla perusta boves. At, puto, fructus adest, justissima causa laborum, et sata cum multo fenore reddit ager. Tempus ad hoc nobis, repetas licet omnia, nullum profuit--atque utinam non nocuisset!--opus. Cur igitur scribam miraris. Miror et ipse et tecum quæro sæpe quid inde petam. An populus vere sanos negat esse poetas sumque fides hujus maxima vocis ego qui, sterili totiens cum sim deceptus ab aruo, damnosa persto condere semen humo? Scilicet est cupidus studiorum quisque suorum tempus et adsueta ponere in arte ivuat. Saucius eiurat pugnam gladiator et idem inmemor antiqui vulneris arma capit. Nil sibi cum pelagi dicit fore naufragus undis et ducit remos qua modo navit aqua. Sic ego constanter studium non utile seruo et repeto nollem quas coluisse deas. Quid potius faciam? Non sum qui segnia ducam otia: mors nobis tempus habetur iners. Nec ivuat in lucem nimio marcescere vino nec tenet incertas alea blanda manus. Cum dedimus somno quas corpus postulat horas, quo ponam vigilans tempora longa modo? Moris an oblitus patrii contendere discam Sarmaticos arcus et trahar arte loci? Hoc quoque me studium prohibent adsumere vires mensque magis gracili corpore nostra valet. Cum bene quæsieris quid agam, magis utile nil est artibus his quæ nil utilitatis habent. Consequor ex illis casus oblivia nostri: hanc messem satis est si mea reddit humus. Gloria vos acuat; Vos, ut recitata probentur carmina, Pieriis invigilate choris. Quod venit ex facili satis est componere nobis, et nimis intenti causa laboris abest. Cur ego sollicita poliam mea carmina cura? An verear ne non adprobet illa Getes? Forsitan audacter faciam, sed glorior Histrum ingenio nullum majus habere meo. Hoc ubi vivendum est, satis est, si consequor aruo, inter inhumanos esse poeta Getas. Quo mihi diversum fama contendere in orbem? Quem fortuna dedit, Roma sit ille locus. Hoc mea contenta est infelix Musa theatro. Hoc merui, magni sic voluere dei. Nec reor hinc istuc nostris iter esse libellis quo Boreas penna deficiente venit. Dividimur cælo quæque est procul urbe Quirini aspicit hirsutos comminus ursa Getas. Per tantum terræ, tot aquas vix credere possum indicium studii transiluisse mei. Finge legi, quodque est mirabile, finge placere: auctorem certe res ivuat ista nihil. Quid tibi, si calidæ, prosit, laudere Syenæ aut ubi Taprobanen Indica tingit aqua? Altius ire libet? Si te distantia longe Pleiadum laudent signa, quid inde feras? Sed neque pervenio scriptis mediocribus istuc famaque cum domino fugit ab Urbe suo, vosque, quibus perii, tunc cum mea fama sepulta est, nunc quoque de nostra morte tacere reor.

I.VI GRÆCINO

Ecquid, ut audisti--nam te diversa tenebat terra--meos casus, cor tibi triste fuit? Dissimules metuasque licet, Græcine, fateri, si bene te novi, triste fuisse liquet. Non cadit in mores feritas inamabilis istos nec minus a studiis dissidet illa tuis. Artibus ingenuis, quarum tibi maxima cura est, pectora mollescunt asperitasque fugit; Nec quisquam meliore fide complectitur illas, qua sinit officium militiæque labor. Certe ego cum primum potui sentire quid essem, --nam fuit attonito mens mea nulla diu-- hoc quoque fortunam sensi quod amicus abesses, qui mihi præsidium grande futurus eras. Tecum tunc aberant ægræ solacia mentis magnaque pars animi consiliique mei. At nunc, quod superest, fer opem, precor, eminus unam adloquioque ivua pectora nostra tuo, quæ, non mendaci si quicquam credis amico, stulta magis dici quam scelerata decet. Nec breve nec tutum peccati quæ sit origo scribere: tractari vulnera nostra timent. Qualicumque modo mihi sunt ea facta, rogare desine; Non agites, si qua coire velis. Quidquid id est, ut non facinus, sic culpa vocanda est: omnis an in magnos culpa deos scelus est? Spes igitur menti pœnæ, Græcine, levandæ non est ex toto nulla relicta meæ. Hæc dea, cum fugerent sceleratas numina terras, in dis invisa sola remansit humo. Hæc facit ut vivat fossor quoque compede vinctus liberaque a ferro crura futura putet. Hæc facit ut, videat cum terras undique nullas, naufragus in mediis brachia jactet aquis. Sæpe aliquem sollers medicorum cura reliquit nec spes huic vena deficiente cadit. Carcere dicuntur clausi sperare salutem atque aliquis pendens in cruce vota facit. Hæc dea quam multos laqueo sua colla ligantis non est proposita passa perire nece. Me quoque conantem gladio finire dolorem arguit iniecta continuitque manu: 'Quid' que 'facis? Lacrimis opus est, non sanguine', dixit, 'sæpe per has flecti principis ira solet'. Quamuis est igitur meritis indebita nostris, magna tamen spes est in bonitate dei. Qui ne difficilis mihi sit, Græcine, precare confer et in votum tu quoque verba meum. Inque Tomitana jaceam tumulatus harena, si te non nobis ista vovere liquet. Nam prius incipient turris vitare columbæ, antra feræ, pecudes gramina, mergus aquas quam male se præstet veteri Græcinus amico. Non ita sunt fatis omnia versa meis.

I.VII MESSALINO

Littera pro verbis tibi, Messaline, salutem quam legis a sævis attulit usque Getis. Indicat auctorem locus? An nisi nomine lecto hæc me Nasonem scribere verba latet? Ecquis in extremo positus jacet orbe tuorum, me tamen excepto, qui precor esse tuus? Di procul a cunctis qui te venerantur amantque hujus notitiam gentis habere velint. Nos satis est inter glaciem Scythicasque sagittas vivere, si vita est mortis habenda genus. Nos premat aut bello tellus aut frigore cælum truxque Getes armis, grandine pugnet hiems, nos habeat regio nec pomo feta nec vuis et cujus nullum cesset ab hoste latus. Cetera sit sospes cultorum turba tuorum, in quibus, ut populo, pars ego parua fui. Me miserum, si tu verbis offenderis istis nosque negas ulla parte fuisse tuos! Idque sit ut verum, mentito ignoscere debes. Nil demit laudi gloria nostra tuæ. Quis se Cæsaribus notus non fingit amicum? Da veniam fasso, tu mihi Cæsar eras. Nec tamen inrumpo quo non licet ire satisque est atria si nobis non patuisse negas. Utque tibi fuerit mecum nihil amplius, uno nempe salutaris quam prius ore minus. Nec tuus est genitor nos infitiatus amicos, hortator studii causaque faxque mei, cui nos et lacrimas, supremum in funere munus, et dedimus medio scripta canenda foro. Adde quod est frater, tanto tibi junctus amore quantus in Atridis Tyndaridisque fuit: is me nec comitem nec dedignatus amicum est, si tamen hæc illi non nocitura putas; Si minus, hac quoque me mendacem parte fatebor: clausa mihi potius tota sit ista domus. Sed neque claudenda est et nulla potentia vires præstandi ne quid peccet amicus habet. Et tamen ut cuperem culpam quoque posse negari, sic facinus nemo nescit abesse mihi. Quod nisi delicti pars excusabilis esset, parua relegari pœna futura fuit. Ipse sed hoc vidit, qui pervidet omnia, Cæsar, stultitiam dici crimina posse mea. Quaque ego permisi quaque est res passa pepercit usus et est modice fulminis igne sui. Nec vitam nec opes nec ademit posse reverti, si sua per vestras victa sit ira preces. At graviter cecidi. Quid enim mirabile, si quis a Jove percussus non leve vulnus habet? Ipse suas etiam vires inhiberet Achilles, missa gravis ictus Pelias hasta dabat. Judicium nobis igitur cum vindicis adsit, non est cur tua me janua nosse neget. Culta quidem, fateor, citra quam debuit illa est, sed fuit in fatis hoc quoque, credo, meis. Nec tamen officium sensit domus altera nostrum: hic illic vestro sub lare semper eram. Quæque tua est pietas, ut te non excolat ipsum, jus aliquod tecum fratris amicus habet. Quid quod, ut emeritis referenda est gratia semper, sic est fortunæ promeruisse tuæ? Quod si permittis nobis suadere quid optes, ut des quam reddas plura precare deos. Idque facis, quantumque licet meminisse, solebas officii causa pluribus esse dati. Quo libet in numero me, Messaline, repone, sim modo pars vestræ non aliena domus, et mala Nasonem, quoniam meruisse videtur, si non ferre doles, at meruisse dole.

I.VIII SEVERO

A tibi dilecto missam Nasone salutem accipe, pars animæ magna, Severe, meæ. Neve roga quid agam. Si persequar omnia, flebis: summa satis nostri si tibi nota mali. Vivimus adsiduis expertes pacis in armis dura pharetrato bella movente Geta. Deque tot expulsis sum miles in exule solus: tuta--nec invideo--cetera turba latet. Quoque magis nostros venia dignere libellos, hæc in procinctu carmina facta leges. Stat vetus urbs, ripæ vicina binominis Histri, mœnibus et positu vix adeunda loci. Caspius Ægisos, de se si credimus ipsis, condidit et proprio nomine dixit opus. Hanc ferus Odrysiis inopino Marte peremptis cepit et in regem sustulit arma Getes. Ille memor magni generis virtute quod auget, protinus innumero milite cinctus adest nec prius abscessit merita quam cæde nocentum . . . . . . . . . . . . . . . At tibi, rex ævo, detur, fortissime nostro, semper honorata sceptra tenere manu, teque, quod et præstat--quid enim tibi plenius optem?-- Martia cum magno Cæsare Roma probet. Sed memor unde abii, queror, o jucunde sodalis, accedant nostris sæva quod arma malis. Ut careo vobis, Stygias detrusus in oras, quattuor autumnos Pleias orta facit. Nec tu credideris urbanæ commoda vitæ quærere Nasonem: quærit et illa tamen. Nam modo vos animo, dulces, reminiscor, amici, nunc mihi cum cara coniuge nata subit, aque domo rursus pulchræ loca vertor ad Urbis cunctaque mens oculis pervidet illa suis. Nunc fora, nunc ædes, nunc marmore tecta theatra, nunc subit æquata porticus omnis humo, gramina nunc Campi pulchros spectantis in hortos stagnaque et euripi Virgineusque liquor. At, puto, sic Urbis misero est erepta voluptas, quolibet ut saltem rure frui liceat! Non meus amissos animus desiderat agros ruraque Pæligno conspicienda solo nec quos piniferis positos in collibus hortos spectat Flaminiæ Clodia juncta viæ, quos ego nescio cui colui, quibus ipse solebam ad sata fontanas, nec pudet, addere aquas, sunt ubi, si vivunt, nostra quoque consita quædam, sed non et nostra poma legenda manu. Pro quibus amissis utinam contingere possit hic saltem profugo glæba colenda mihi! Ipse ego pendentis, liceat modo, rupe capellas, ipse velim baculo pascere nixus oves. Ipse ego, ne solitis insistant pectora curis, ducam ruricolas sub juga curua boves et discam Getici quæ norunt verba ivuenci adsuetas illis adiciamque minas. Ipse manu capulum pressi moderatus aratri experiar mota spargere semen humo. Nec dubitem longis purgare ligonibus herbas et dare jam sitiens quas bibat hortus aquas. Unde sed hoc nobis minimum quos inter et hostem discrimen murus clausaque porta facit? At tibi nascenti, quod toto pectore lætor, nerunt fatales fortia fila deæ. Te modo Campus habet, densa modo porticus umbra, nunc in quo ponis tempora rara forum; Umbria nunc revocat nec non Albana petentem Appia feruenti ducit in arua rota. Forsitan hic optes ut justam subprimat iram Cæsar et hospitium sit tua villa meum. A! Nimium est quod, amice, petis, moderatius opta et voti quæso contrahe vela tui. Terra velim propior nullique obnoxia bello detur: erit nostris pars bona dempta malis.

I.IX COTTÆ MAXIMO

Quæ mihi de rapto tua venit epistula Celso protinus est lacrimis umida facta meis, quodque nefas dictu fieri nec posse putavi, invitis oculis littera lecta tua est. Nec quicquam ad nostras pervenit acerbius aures, ut sumus in Ponto, perveniatque precor. Ante meos oculos tamquam præsentis imago hæret et extinctum vivere fingit amor. Sæpe refert animus lusus gravitate carentes, seria cum liquida sæpe peracta fide. Nulla tamen subeunt mihi tempora densius illis quæ vellem vitæ summa fuisse meæ, cum domus ingenti subito mea lapsa ruina concidit in domini procubuitque caput. Adfuit ille mihi, cum me pars magna reliquit, Maxime, Fortunæ nec fuit ipse comes. Illum ego non aliter flentem mea funera vidi ponendus quam si frater in igne foret. Hæsit in amplexu consolatusque jacentem est cumque meis lacrimis miscuit usque suas. O quotiens vitæ custos invisus amaræ continuit promptas in mea fata manus! O quotiens dixit: 'Placabilis ira deorum est: vive nec ignosci tu tibi posse nega!' Vox tamen illa fuit celeberrima: 'Respice quantum debeat auxilium Maximus esse tibi. Maximus incumbet, quaque est pietate, rogabit ne sit ad extremum Cæsaris ira tenax, cumque suis fratris vires adhibebit et omnem, quo levius doleas, experietur opem.' Hæc mihi verba malæ minuerunt tædia vitæ: quæ tu ne fuerint, Maxime, vana cave. Huc quoque venturum mihi se jurare solebat non nisi te longæ jus sibi dante viæ. Nam tua non alio coluit penetralia ritu terrarum dominos quam colis ipse deos. Crede mihi, multos habeas cum dignus amicos, non fuit e multis quolibet ille minor, si modo non census nec clarum nomen avorum, sed probitas magnos ingeniumque facit. Jure igitur lacrimas Celso libamus adempto, cum fugerem, vivo quas dedit ille mihi; Carmina jure damus raros testantia mores, ut tua venturi nomina, Celse, legant. Hoc est quod possum Geticis tibi mittere ab aruis; Hoc solum est istic quod licet esse meum. Funera non potui comitare nec ungere corpus atque tuis toto dividor orbe rogis. Qui potuit, quem tu pro numine vivus habebas, præstitit officium Maximus omne tibi. Ille tibi exequias et magni funus honoris fecit et in gelidos vertit amoma sinus diluit et lacrimis mærens unguenta profusis ossaque vicina condita texit humo. Qui quoniam extinctis quæ debet præstat amicis, et nos extinctis adnumerare potest.

I.X FLACCO

Naso suo profugus mittit tibi, Flacce, salutem, mittere rem si quis qua caret ipse potest. Longus enim curis vitiatum corpus amaris non patitur vires languor habere suas. Nec dolor ullus adest nec febribus uror anhelis et peragit soliti vena tenoris iter. Os hebes est positæque movent fastidia mensæ et queror, invisi cum venit hora cibi. Quod mare, quod tellus adpone, quod educat ær, nil ibi quod nobis esuriatur erit. Nectar et ambrosiam, latices epulasque deorum, det mihi formosa gnava Ivuenta manu, non tamen exacuet torpens sapor ille palatum stabit et in stomacho pondus inerte diu. Hæc ego non ausim, cum sint verissima, cuivis scribere, delicias ne mala nostra vocet. Scilicet is status est, ea rerum forma mearum deliciis etiam possit ut esse locus! Delicias illi precor has contingere, si quis ne mihi sit levior Cæsaris ira timet. Is quoque qui gracili cibus est in corpore somnus non alit officio corpus inane suo, sed vigilo vigilantque mei sine fine dolores, quorum materiam dat locus ipse mihi. Vix igitur possis visos agnoscere vultus quoque jerit quæras qui fuit ante color. Paruus in exiles sucus mihi pervenit artus membraque sunt cera pallidiora nova. Non hæc inmodico contraxi damna Lyæo: scis mihi quam solæ pæne bibantur aquæ. Non epulis oneror, quarum si tangar amore, est tamen in Geticis copia nulla locis. Nec vires adimit Veneris damnosa voluptas: non solet in mæstos illa venire toros. Unda locusque nocent et causa valentior istis, anxietas animi, quæ mihi semper adest. Hæc nisi tu pariter simili cum fratre levares, vix mens tristitiæ nostra tulisset onus. Vos estis fracto tellus non dura phaselo quamque negant multi vos mihi fertis opem. Ferte, precor, semper, quia semper egebimus illa, Cæsaris offensum dum mihi numen erit. Qui meritam nobis minuat, non finiat iram, suppliciter vestros quisque rogate deos.

Liber II

II.I II.II II.III II.IV II.V II.VI II.VII II.VIII II.IX II.X II.XI

II.I <GERMANICO>

Huc quoque Cæsarei pervenit fama triumphi, languida quo fessi vix venit aura Noti. Nil fore dulce mihi Scythica regione putavi: jam minus hic odio est quam fuit ante locus. Tandem aliquid pulsa curarum nube serenum vidi fortunæ verba dedique meæ. Nolit ut ulla mihi contingere gaudia Cæsar, velle potest cuivis hæc tamen una dari. Di quoque, ut a cunctis hilari pietate colantur, tristitiam poni per sua festa jubent. Denique, quod certus furor est audere fateri, hac ego lætitia, si vetet ipse, fruar. Juppiter utilibus quotiens ivuat imbribus agros, mixta tenax segeti crescere lappa solet. Nos quoque frugiferum sentimus inutilis herba numen et invita sæpe ivuamur ope. Gaudia Cæsareæ mentis pro parte virili sunt mea: privati nil habet illa domus. Gratia, Fama, tibi per quam spectata triumphi incluso mediis est mihi pompa Getis! Indice te didici nuper visenda coisse innumeras gentes ad ducis ora sui, quæque capit vastis inmensum mœnibus orbem, hospitiis Romam vix habuisse locum. Tu mihi narrasti, cum multis lucibus ante fuderit adsiduas nubilus auster aquas, numine cælesti solem fulsisse serenum cum populi vultu conveniente die atque ita victorem cum magnæ vocis honore bellica laudatis dona dedisse viris claraque sumpturum pictas insignia vestes tura prius sanctis inposuisse focis Justitiamque sui caste placasse parentis, illo quæ templum pectore semper habet, quaque jerit, felix adjectum plausibus omen saxaque roratis erubuisse rosis; Protinus argento versos imitantia muros barbara cum pictis oppida lata viris fluminaque et montes et in altis prœlia siluis armaque cum telis in strue mixta sua deque tropæorum quod sol incenderet auro aurea Romani tecta fuisse fori totque tulisse duces captivos addita collis vincula pæne hostis quot satis esse fuit. Maxima pars horum vitam veniamque tulerunt, in quibus et belli summa caputque Bato. Cur ego posse negem minui mihi numinis iram, cum videam mitis hostibus esse deos? Pertulit hic idem nobis, Germanice, rumor oppida sub titulo nominis isse tui atque ea te contra nec muri mole nec armis nec satis ingenio tuta fuisse loci. Di tibi dent annos! A te nam cetera sumes, sint modo virtuti tempora longa tuæ. Quod precor eveniet--sunt quædam oracula vatum--, nam deus optanti prospera signa dedit. Te quoque victorem Tarpeias scandere in arces læta coronatis Roma videbit equis maturosque pater nati spectabit honores gaudia percipiens quæ dedit ipse suis. Jam nunc hæc a me, ivuenum belloque togaque maxime, dicta tibi vaticinante nota. Hunc quoque carminibus referam fortasse triumphum, sufficiet nostris si modo vita malis, inbuero Scythicas si non prius ipse sagittas abstuleritque ferox hoc caput ense Getes. Quæ si me saluo dabitur tua laurea templis, omina bis dices vera fuisse mea.

II.II MESSALINO

Ille domus vestræ primis venerator ab annis pulsus ad Euxini Naso Sinistra freti mittit ab indomitis hanc, Messaline, salutem, quam solitus præsens est tibi ferre, Getis. Ei mihi, si lecto vultus tibi nomine non est qui fuit et dubitas cetera perlegere! Perlege nec mecum pariter mea verba relega: Urbe licet vestra versibus esse meis. Non ego concepi, si Pelion Ossa tulisset, clara mea tangi sidera posse manu, nec nos Enceladi dementia castra secuti in rerum dominos movimus arma deos, nec, quod Tydidæ temeraria dextera fecit, numina sunt telis ulla petita meis. Est mea culpa gravis, sed quæ me perdere solum ausa sit et nullum majus adorta nefas. Nil nisi non sapiens possum timidusque vocari: hæc duo sunt animi nomina vera mei. Esse quidem fateor meritam post Cæsaris iram difficilem precibus te quoque jure meis, quæque tua est pietas in totum nomen Juli, te lædi, cum quis læditur inde, putas. Sed licet arma feras et vulnera sæva mineris, non tamen efficies ut timeare mihi. Puppis Achæmeniden Graium Trojana recepit, profuit et Myso Pelias hasta duci. Confugit interdum templi violator ad aram nec petere offensi numinis horret opem. Dixerit hoc aliquis tutum non esse: fatemur, sed non per placidas it mea navis aquas. Tuta petant alii: fortuna miserrima tuta est; Nam timor eventu deterioris abest. Qui rapitur . . . . . . . . . . . . . Porrigit <et> spinas duraque saxa . . . . . Accipitremque timens pennis trepidantibus ales audet ad humanos fessa venire sinus, nec se vicino dubitat committere tecto quæ fugit infestos territa cerua canes. Da, precor, accessum lacrimis, mitissime, nostris nec rigidam timidis vocibus obde forem verbaque nostra favens Romana ad numina perfer non tibi Tarpeio culta Tonante minus mandatique mei legatus suscipe causam, nulla meo quamuis nomine causa bona est. Jam prope depositus, certe jam frigidus, æger seruatus per te, si modo seruor, ero. Nunc tua pro lassis nitatur gratia rebus principis æterni quam tibi præstat amor, nunc tibi et eloquii nitor ille domesticus adsit quo poteras trepidis utilis esse reis. Vivit enim in vobis facundi lingua parentis et res heredem repperit illa suum. Hanc ego non ut me defendere temptet adoro: non est confessi causa tuenda rei. Num tamen excuses erroris origine factum an nihil expediat tale movere vide. Vulneris id genus est quod, cum sanabile non sit, non contrectari tutius esse puto. Lingua, sile! Non est ultra narrabile quicquam. Posse velim cineres obruere ipse meos. Sic igitur, quasi me nullus deceperit error, verba fac, ut vita quam dedit ipse fruar. Cumque serenus erit vultusque remiserit illos qui secum terras imperiumque movent, exiguam ne me prædam sinat esse Getarum detque solum miseræ mite precare fugæ. Tempus adest aptum precibus. Valet ille videtque quas fecit vires, Roma, valere tuas. Incolumis conjunx sua puluinaria seruat, promovet Ausonium filius imperium. Præterit ipse suos animo Germanicus annos nec vigor est Drusi nobilitate minor. Adde nurus neptesque pias natosque nepotum ceteraque Augustæ membra valere domus. Adde triumphatos modo Pæonas, adde quietis subdita montanæ brachia Dalmatiæ. Nec dedignata est abiectis Illyris armis Cæsareum famulo vertice ferre pedem. Ipse super currum placido spectabilis ore tempora Phœbea virgine nexa tulit, quem pia vobiscum proles comitavit euntem, digna parente suo nominibusque datis, fratribus adsimilis quos proxima templa tenentis Divus ab excelsa Julius æde videt. His Messalinus quibus omnia cedere debent primum lætitiæ non negat esse locum. Quicquid ab his superest venit in certamen amoris, hac hominum nulli parte secundus erit. Hanc colet ante diem qua, quæ decreta merenti, venit honoratis laurea digna comis. Felices quibus o licuit spectare triumphos et ducis ore deos æquiperante frui! At mihi Sauromatæ pro Cæsaris ore videndi terraque pacis inops undaque vincta gelu. Si tamen hæc audis et vox mea pervenit istuc, sit tua mutando gratia blanda loco. Hoc pater ille tuus primo mihi cultus ab ævo, si quid habet sensus umbra diserta, petit. Hoc petit et frater, quamuis fortasse veretur seruandi noceat ne tibi cura mei. Tota domus rogat hoc nec tu potes ipse negare et nos in turbæ parte fuisse tuæ. Ingenii certe quo nos male sensimus usos Artibus exceptis sæpe probator eras, nec mea, si tantum peccata novissima demas, esse potest domui vita pudenda tuæ. Sic igitur vestræ vigeant penetralia gentis curaque sit superis Cæsaribusque tui. Mite, sed iratum merito mihi numen adora, eximar ut Scythici de feritate loci. Difficile est, fateor, sed tendit in ardua virtus et talis meriti gratia major erit. Nec tamen Ætnæus vasto Polyphemus in antro accipiet voces Antiphatesue tuas, sed placidus facilisque parens veniæque paratus et qui fulmineo sæpe sine igne tonat, qui, cum triste aliquid statuit, fit tristis et ipse cuique fere pœnam sumere pœna sua est. Victa tamen vitio est hujus clementia nostro venit et ad vires ira coacta suas. Qui quoniam patria toto sumus orbe remoti nec licet ante ipsos procubuisse deos, quos colis ad superos hæc fer mandata sacerdos, adde sed et proprias ad mea verba preces. Sic tamen hæc tempta, si non nocitura putabis. Ignosces: timeo naufragus omne fretum.

II.III COTTÆ MAXIMO

Maxime, qui claris nomen virtutibus æquas nec sinis ingenium nobilitate premi, culte mihi--quid enim status hic a funere differt?-- supremum vitæ tempus adusque meæ, rem facis adflictum non aversatus amicum qua non est ævo rarior ulla tuo. Turpe quidem dictu, sed--si modo vera fatemur-- vulgus amicitias utilitate probat. Cura quid expediat prius est quam quid sit honestum, et cum fortuna statque caditque fides. Nec facile invenias multis in milibus unum, virtutem pretium qui putet esse sui. Ipse decor recte facti, si præmia desint, non movet et gratis pænitet esse probum. Nil nisi quod prodest carum est, et detrahe menti spem fructus avidæ, nemo petendus erit. At reditus jam quisque suos amat et sibi quid sit utile sollicitis subputat articulis. Illud amicitiæ quondam venerabile nomen prostat et in quæstu pro meretrice sedet. Quo magis admiror non ut torrentibus undis communis vitii te quoque labe trahi. Diligitur nemo, nisi cui Fortuna secunda est. Quæ simul intonuit, proxima quæque fugat. En ego non paucis quondam munitus amicis, dum flavit velis aura secunda meis, ut fera nimboso tumuerunt æquora vento, in mediis lacera nave relinquor aquis. Cumque alii nolint etiam me nosse videri, vix duo proiecto tresue tulistis opem. Quorum tu princeps: neque enim comes esse, sed auctor nec petere exemplum, sed dare dignus eras. Te nihil exacto nisi nos peccasse fatentem, sponte sua probitas officiumque ivuat. Judice te mercede caret per seque petenda est externis virtus incomitata bonis. Turpe putas abigi, quia sit miserandus, amicum, quodque sit infelix, desinere esse tuum. Mitius est lasso digitum subponere mento mergere quam liquidis ora natandis aquis. Cerne quid Æacides post mortem præstet amico: instar et hanc vitam mortis habere puta. Pirithoum Theseus Stygias comitavit ad undas: a Stygia quantum mors mea distat aqua? Adfuit insano ivuenis Phoceus Orestæ: et mea non minimum culpa furoris habet. Tu quoque magnorum laudes admitte virorum, ut facis, et lapso quam potes adfer opem. Si bene te novi, si, qui prius esse solebas, nunc quoque es atque animi non cecidere tui, quo Fortuna magis sævit, magis ipse resistis, utque decet, ne te vicerit illa caves, et, bene uti pugnes, bene pugnans efficit hostis: sic eadem prodest causa nocetque mihi. Scilicet indignum, ivuenis carissime, ducis te fieri comitem stantis in orbe deæ. Firmus es et, quoniam non sunt ea qualia velles, vela regis quassæ qualiacumque ratis. Quæque ita concussa est ut jam casura putetur, restat adhuc umeris fulta ruina tuis. Ira quidem primo fuerat tua justa nec ipso lenior offensus qui mihi jure fuit, quique dolor pectus tetigisset Cæsaris alti, illum jurabas protinus esse tuum. Ut tamen audita est nostræ tibi cladis origo, diceris erratis ingemuisse meis. Tum tua me primum solari littera cœpit et læsum flecti spem dare posse deum. Movit amicitiæ tum te constantia longæ ante tuos ortus quæ mihi cœpta fuit, et quod eras aliis factus, mihi natus amicus quodque tibi in cunis oscula prima dedi, quod cum vestra domus teneris mihi semper ab annis culta sit, esse vetus me tibi cogit onus. Me tuus ille pater, Latiæ facundia linguæ, quæ non inferior nobilitate fuit, primus ut auderem committere carmina famæ inpulit: ingenii dux fuit ille mei. Nec quo sit primum nobis a tempore cultus contendo fratrem posse referre tuum. Te tamen ante omnis ita sum complexus ut unus quolibet in casu gratia nostra fores. Ultima me tecum vidit mæstisque cadentes excepit lacrimas Æthalis Ilua genis, cum tibi quærenti num verus nuntius esset adtulerat culpæ quem mala fama meæ, inter confessum dubie dubieque negantem hærebam pavidas dante timore notas exemploque nivis quam mollit aquaticus auster, gutta per attonitas ibat oborta genas. Hæc igitur referens et quod mea crimina primi erroris venia posse latere vides, respicis antiquum lassis in rebus amicum fomentisque ivuas vulnera nostra tuis. Pro quibus, optandi si nobis copia fiat, tam bene promerito commoda mille precor. Sed, si sola mihi dentur tua vota, precabor ut tibi sit saluo Cæsare salua parens. Hæc ego, cum faceres altaria pinguia ture, te solitum memini prima rogare deos.

II.IV ATTICO

Accipe conloquium gelido Nasonis ab Histro, Attice judicio non dubitande meo. Ecquid adhuc remanes memor infelicis amici deserit an partis languida cura suas? Non ita di mihi sint tristes ut credere possim fasque putem jam te non meminisse mei. Ante oculos nostros posita est tua semper imago et videor vultus mente videre tuos. Seria multa mihi tecum conlata recordor nec data jucundis tempora pauca jocis. Sæpe citæ longis visæ sermonibus horæ, sæpe fuit brevior quam mea verba dies. Sæpe tuas venit factum modo carmen ad auris et nova judicio subdita Musa tuo est. Quod tu laudaras, populo placuisse putabam --hoc pretium curæ dulce recentis erat-- utque meus lima rasus liber esset amici, non semel admonitu facta litura tuo est. Nos fora viderunt pariter, nos porticus omnis, nos via, nos junctis curua theatra locis. Denique tantus amor nobis, carissime, semper quantus in Æacide Nestorideque fuit. Non ego, si biberes securæ pocula Lethes, excidere hæc credam pectore posse tuo. Longa dies citius brumali sidere noxque tardior hiberna solstitialis erit nec Babylon æstum nec frigora Pontus habebit caltaque Pæstanas vincet odore rosas quam tibi nostrarum veniant oblivia rerum: non ita pars fati candida nulla mei est. Ne tamen hæc dici possit fiducia mendax stultaque credulitas nostra fuisse cave constantique fide veterem tutare sodalem qua licet et quantum non onerosus ero.

II.V SALANO

Condita disparibus numeris ego Naso Salano præposita misi verba salute meo. Quæ rata sit cupio rebusque ut comprobet omen, te precor a saluo possit, amice, legi. Candor, in hoc ævo res intermortua pæne, exigit ut faciam talia vota tuus. Nam fuerim quamuis modico tibi junctus ab usu, diceris exiliis indoluisse meis, missaque ab Euxino legeres cum carmina Ponto, illa tuus ivuit qualiacumque favor optastique brevem salui mihi Cæsaris iram, quod tamen optari, si sciat, ipse sinat. Moribus ista tuis tam mitia vota dedisti nec minus idcirco sunt ea grata mihi, quoque magis moveare malis, doctissime, nostris, credibile est fieri condicione loci: vix hac invenies totum, mihi crede, per orbem quæ minus Augusta pace fruatur humus. Tu tamen hic structos inter fera prœlia versus et legis et lectos ore favente probas ingenioque meo, vena quod paupere manat, plaudis et e rivo flumina magna facis. Grata quidem sunt hæc animo suffragia nostro, vix sibi cum miseros posse placere putes. Dum tamen in rebus temptamus carmina paruis, materiæ gracili sufficit ingenium. Nuper, ut huc magni pervenit fama triumphi, ausus sum tantæ sumere molis opus. Obruit audentem rerum gravitasque nitorque nec potui cœpti pondera ferre mei. Illic quam laudes erit officiosa voluntas, cetera materia debilitata jacent. Qui si forte liber vestras pervenit ad aures, tutelam, mando, sentiat ille tuam. Hoc tibi facturo, vel si non ipse rogarem, accedat cumulus gratia nostra levis. Non ego laudandus, sed sunt tua pectora lacte et non calcata candidiora nive, mirarisque alios, cum sis mirabilis ipse, nec lateant artes eloquiumque tuum. Te ivuenum princeps, cui dat Germania nomen, participem studii Cæsar habere solet. Tu comes antiquus, tu primis junctus ab annis ingenio mores æquiperante places. Te dicente prius studii fuit impetus illi teque habet elicias qui sua verba tuis. Cum tu desisti mortaliaque ora quierunt tectaque non longa conticuere mora, surgit Juleo ivuenis cognomine dignus, qualis ab Eois Lucifer ortus aquis, dumque silens adstat, status est vultusque diserti spemque decens doctæ vocis amictus habet. Mox, ubi pulsa mora est atque os cæleste solutum, hoc superos jures more solere loqui atque 'Hæc est' dicas 'facundia principe digna': eloquio tantum nobilitatis inest. Huic tu cum placeas et vertice sidera tangas, scripta tamen profugi vatis habenda putas. Scilicet ingeniis aliqua est concordia junctis, et seruat studii fœdera quisque sui: rusticus agricolam, miles fera bella gerentem, rectorem dubiæ navita puppis amat. Tu quoque Pieridum studio, studiose, teneris ingenioque faves, ingeniose, meo. Distat opus nostrum, sed fontibus exit ab isdem artis et ingenuæ cultor uterque sumus. Thyrsus abest a te gustata et laurea nobis, sed tamen ambobus debet inesse calor, utque meis numeris tua dat facundia neruos, sic venit a nobis in tua verba nitor. Jure igitur studio confinia carmina vestro et commilitii sacra tuenda putas. Pro quibus ut maneat de quo censeris amicus comprecor ad vitæ tempora summa tuæ succedatque suis orbis moderator habenis: quod mecum populi vota precantur idem.

II.VI GRÆCINO

Carmine Græcinum, qui præsens voce solebat, tristis ab Euxinis Naso salutat aquis. Exulis hæc vox est: præbet mihi littera linguam et, si non liceat scribere, mutus ero. Corripis, ut debes, stulti peccata sodalis et mala me meritis ferre minora doces. Vera facis, sed sera meæ convicia culpæ: aspera confesso verba remitte reo. Cum poteram recto transire Ceraunia velo, ut fera vitarem saxa monendus eram. Nunc mihi naufragio quid prodest discere facto qua mea debuerit currere cumba via? Brachia da lasso potius prendenda natanti nec pigeat mento subposuisse manum. Idque facis faciasque precor: sic mater et uxor, sic tibi sint fratres totaque salua domus, quodque soles animo semper, quod voce precari, omnia Cæsaribus sic tua facta probes. Turpe erit in miseris veteri tibi rebus amico auxilium nulla parte tulisse tuum, turpe referre pedem nec passu stare tenaci, turpe laborantem deseruisse ratem, turpe sequi casum et Fortunæ accedere amicum et, nisi sit felix, esse negare suum. Non ita vixerunt Strophio atque Agamemnone nati, non hæc Ægidæ Pirithoique fides. Quos prior est mirata, sequens mirabitur ætas, in quorum plausus tota theatra sonant. Tu quoque per durum seruato tempus amico dignus es in tantis nomen habere viris, dignus es, et, quoniam laudem pietate mereris, non erit officii gratia surda tui. Crede mihi, nostrum si non mortale futurum est carmen, in ore frequens posteritatis eris. Fac modo permaneas lasso, Græcine, fidelis duret et in longas impetus iste moras. Quæ tu cum præstes, remo tamen utor in aura, nec nocet admisso subdere calcar equo.

II.VII ATTICO

Esse salutatum vult te mea littera primum a male pacatis, Attice, missa Getis, proxima subsequitur quid agas audire voluntas, et si, quicquid agis, sit tibi cura mei. Nec dubito quin sit, sed me timor ipse malorum sæpe superuacuos cogit habere metus. Da veniam, quæso, nimioque ignosce timori. Tranquillas etiam naufragus horret aquas. Qui semel est læsus fallaci piscis ab hamo omnibus unca cibis æra subesse putat; Sæpe canem longe visum fugit agna lupumque credit et ipsa suam nescia vitat opem; Membra reformidant mollem quoque saucia tactum vanaque sollicitis incitat umbra metum. Sic ego Fortunæ telis confixus iniquis pectore concipio nil nisi triste meo. Jam mihi fata liquet cœptos seruantia cursus per sibi consuetas semper itura vias. Obseruare deos ne quid mihi cedat amice verbaque Fortunæ vix puto posse dari. Est illi curæ me perdere, quæque solebat esse levis, constans et bene certa nocet. Crede mihi, si sum veri tibi cognitus oris-- nec planis nostris casibus esse puter-- Cinyphiæ segetis citius numerabis aristas altaque quam multis floreat Hybla thymis et quot aves motis nitantur in ære pennis quotque natent pisces æquore certus eris quam tibi nostrorum statuatur summa laborum quos ego sum terra, quos ego passus aqua. Nulla Getis toto gens est truculentior orbe, sed tamen hi nostris ingemuere malis. Quæ tibi si memori coner perscribere versu, Ilias est fati longa futura mei. Non igitur verear quo te rear esse verendum, cujus amor nobis pignora mille dedit, sed quia res timida est omnis miser et quia longo est tempore lætitiæ janua clausa meæ. Jam dolor in morem venit meus, utque caducis percussu crebro saxa cavantur aquis, sic ego continuo Fortunæ vulneror ictu vixque habet in nobis jam nova plaga locum. Nec magis adsiduo vomer tenuatur ab usu nec magis est curuis Appia trita rotis pectora quam mea sunt serie cæcata malorum, et nihil inveni quod mihi ferret opem. Artibus ingenuis quæsita est gloria multis, infelix perii dotibus ipse meis. Vita prior vitio caret et sine labe peracta est: auxilii misero nil tulit illa mihi. Culpa gravis precibus donatur sæpe suorum: omnis pro nobis gratia muta fuit. Adivuat in duris aliquos præsentia rebus: obruit hoc absens vasta procella caput. Quis non horruerit tacitam quoque Cæsaris iram? Addita sunt pœnis aspera verba meis. Fit fuga temporibus levior: proiectus in æquor Arcturum subii Pleiadumque minas. Sæpe solent hiemem placidam sentire carinæ: non Ithacæ puppi sævior unda fuit. Recta fides comitum poterat mala nostra levare: ditata est spoliis perfida turba meis. Mitius exilium faciunt loca: tristior ista terra sub ambobus non jacet ulla polis. Est aliquid patriis vicinum finibus esse: ultima me tellus, ultimus orbis habet. Præstat et exulibus pacem tua laurea, Cæsar: Pontica finitimo terra sub hoste jacet. Tempus in agrorum cultu consumere dulce est: non patitur verti barbarus hostis humum. Temperie cæli corpusque animusque ivuatur: frigore perpetuo Sarmatis ora riget. Est in aqua dulci non invidiosa voluptas: æquoreo bibitur cum sale mixta palus. Omnia deficiunt. Animus tamen omnia vincit; Ille etiam vires corpus habere facit. Sustineas ut onus, nitendum vertice pleno est aut, flecti neruos si patiere, cades. Spes quoque posse mora mitescere principis iram vivere ne nolim deficiamque cavet. Nec vos parua datis pauci solacia nobis, quorum spectata est per mala nostra fides. Cœpta tene, quæso, neque in æquore desere navem meque simul serua judiciumque tuum.

II.VIII COTTÆ MAXIMO

Redditus est nobis Cæsar cum Cæsare nuper, quos mihi misisti, Maxime Cotta, deos, utque tuum munus numerum quem debet haberet, est ibi Cæsaribus Livia juncta suis. Argentum felix omnique beatius auro, quod, fuerit pretium cum rude, numen habet! Non mihi divitias dando majora dedisses cælitibus missis nostra sub ora tribus. Est aliquid spectare deos et adesse putare et quasi cum vero numine posse loqui. Quantum ad te, redii, nec me tenet ultima tellus, utque prius, media sospes in Urbe moror. Cæsareos video vultus, velut ante videbam: vix hujus voti spes fuit ulla mihi. Utque salutabam numen cæleste, saluto. Quod reduci tribuas, nil, puto, majus habes. Quid nostris oculis nisi sola Palatia desunt? Qui locus ablato Cæsare vilis erit. Hunc ego cum spectem, videor mihi cernere Romam; Nam patriæ faciem sustinet ille suæ. Fallor an irati mihi sunt in imagine vultus, toruaque nescio quid forma minantis habet? Parce, vir inmenso major virtutibus orbe, justaque vindictæ supprime frena tuæ. Parce, precor, sæcli decus indelebile nostri, terrarum dominum quem sua cura facit. Per patriæ numen, quæ te tibi carior ipso est, per numquam surdos in tua vota deos perque tori sociam, quæ par tibi sola reperta est, et cui maiestas non onerosa tua est, perque tibi similem virtutis imagine natum, moribus adgnosci qui tuus esse potest, perque tuos vel avo dignos vel patre nepotes qui veniunt magno per tua jussa gradu, parte leva minima nostras et contrahe pœnas daque procul Scythico qui sit ab hoste locum. Et tua, si fas est, a Cæsare proxime Cæsar, numina sint precibus non inimica meis! Sic fera quam primum pavido Germania vultu ante triumphantis serua feratur equos, sic pater in Pylios, Cumæos mater in annos vivant et possis filius esse diu! Tu quoque, conveniens ingenti nupta marito, accipe non dura supplicis aure preces! Sic tibi vir sospes, sic sint cum prole nepotes, cumque bonis nuribus quod peperere nurus! Sic quem dira tibi rapuit Germania Drusum pars fuerit partus sola caduca tui! Sic tibi mature fraterni funeris ultor purpureus niveis filius instet equis! Adnuite o! Timidis, mitissima numina, votis; Præsentis aliquid prosit habere deos. Cæsaris adventu tuta gladiator harena exit et auxilium non leve vultus habet. Nos quoque vestra ivuat quod, qua licet, ora videmus, intrata est superis quod domus una tribus. Felices illi qui non simulacra, sed ipsos quique deum coram corpora vera vident! Quod quoniam nobis invidit inutile fatum, quos dedit ars vultus effigiemque colo. Sic homines novere deos, quos arduus æther occulit, et colitur pro Jove forma Jovis. Denique, quæ mecum est et erit sine fine, cavete ne sit in inviso vestra figura loco. Nam caput e nostra citius ceruice recedet et patiar fossis lumen abire genis quam caream raptis, o publica numina, vobis: vos eritis nostræ portus et ara fugæ. Vos ego complectar, Geticis si cingar ab armis, utque meas aquilas, <sic mea> signa sequar. Aut ego me fallo nimioque cupidine ludor aut spes exilii commodioris adest; Nam minus et minus est facies in imagine tristis visaque sunt dictis adnuere ora meis. Vera precor fiant timidæ præsagia mentis justaque, quamuis est, sit minor ira dei.

II.IX COTYI REGI

Regia progenies, cui nobilitatis origo nomen in Eumolpi pervenit usque, Coty, Fama loquax vestras si jam pervenit ad aures me tibi finitimi parte jacere soli, supplicis exaudi, ivuenum mitissime, vocem, quamque potes, profugo--nam potes--adfer opem. Me fortuna tibi--de qua quod non queror hoc est-- tradidit, hoc uno non inimica mihi. Excipe naufragium non duro litore nostrum, ne fuerit terra tutior unda tua. Regia, crede mihi, res est succurrere lapsis convenit et tanto quantus es ipse viro. Fortunam decet hoc istam, quæ maxima cum sit, esse potest animo vix tamen æqua tuo. Conspicitur numquam meliore potentia causa quam quotiens vanas non sinit esse preces. Hoc nitor iste tui generis desiderat, hoc est a superis ortæ nobilitatis opus. Hoc tibi et Eumolpus, generis clarissimus auctor, et prior Eumolpo suadet Erichthonius. Hoc tecum commune deo est quod uterque rogati supplicibus vestris ferre soletis opem. Numquid erit quare solito dignemur honore numina, si demas velle ivuare deos? Juppiter oranti surdas si præbeat auris, victima pro templo cur cadat icta Jovis? Si pacem nullam pontus mihi præstet eunti, inrita Neptuno cur ego tura feram? Vana laborantis si fallat arua coloni, accipiat gravidæ cur suis exta Ceres? Nec dabit intonso jugulum caper hostia Baccho, musta sub adducto si pede nulla fluent. Cæsar ut imperii moderetur frena precamur, tam bene quod patriæ consulit ille suæ. Utilitas igitur magnos hominesque deosque efficit auxiliis quoque favente suis. Tu quoque fac prosis intra tua castra jacenti, o Coty, progenies digna parente tuo. Conveniens homini est hominem seruare voluptas et melius nulla quæritur arte favor. Quis non Antiphaten Læstrygona devovet aut quis munifici mores improbat Alcinoi? Non tibi Cassandreus pater est gentisue Pherææ quive repertorem torruit arte sua, sed quam Marte ferox et vinci nescius armis, tam numquam facta pace cruoris amans. Adde quod ingenuas didicisse fideliter artes emollit mores nec sinit esse feros. Nec regum quisquam magis est instructus ab illis mitibus aut studiis tempora plura dedit. Carmina testantur quæ, si tua nomina demas, Threicium ivuenem composuisse negem. Neve sub hoc tractu vates foret unicus Orpheus, Bistonis ingenio terra superba tuo est. Utque tibi est animus, cum res ita postulat, arma sumere et hostili tingere cæde manum, atque ut es excusso jaculum torquere lacerto collaque velocis flectere doctus equi, tempora sic data sunt studiis ubi justa paternis atque suis humeris forte quievit opus, ne tua marcescant per inertis otia somnos, lucida Pieria tendis in astra via. Hæc quoque res aliquid tecum mihi fœderis adfert: ejusdem sacri cultor uterque sumus. Ad vatem vates orantia brachia tendo, terra sit exiliis ut tua fida meis. Non ego cæde nocens in Ponti litora veni mixtave sunt nostra dira venena manu, nec mea subiecta convicta est gemma tabella mendacem linis inposuisse notam. Nec quicquam, quod lege vetor committere, feci: est tamen his gravior noxa fatenda mihi. Neve roges quæ sit, stultam conscripsimus Artem. Innocuas nobis hæc vetat esse manus. Ecquid præterea peccarim quærere noli, ut lateat sola culpa sub Arte mea. Quicquid id est, habuit moderatam vindicis iram, qui nisi natalem nil mihi dempsit humum. Hac quoniam careo, tua nunc vicinia præstet, inviso possim tutus ut esse loco.

II.X MACRO

Ecquid ab impressæ cognoscis imagine ceræ hæc tibi Nasonem scribere verba, Macer, auctorisque sui si non est anulus index, cognitane est nostra littera facta manu? An tibi notitiam mora temporis eripit horum nec repetunt oculi signa vetusta tui? Sis licet oblitus pariter gemmæque manusque, exciderit tantum ne tibi cura mei. Quam tu vel longi debes convictibus ævi, vel mea quod conjunx non aliena tibi est, vel studiis quibus es quam nos sapientius usus, utque decet, nulla factus es Arte nocens. Tu canis æterno quicquid restabat Homero, ne careant summa Troica bella manu. Naso parum prudens Artem dum tradit amandi, doctrinæ pretium triste magister habet. Sunt tamen inter se communia sacra poetis, diversum quamuis quisque sequamur iter. Quorum te memorem, quamquam procul absumus, esse suspicor et casus velle levare meos. Te duce magnificas Asiæ perspeximus urbes, Trinacris est oculis te duce visa meis; Vidimus Ætnæa cælum splendescere flamma, subpositus monti quam vomit ore gigans Hennæosque lacus et olentia stagna Palici, quamque suis Cyanen miscet Anapus aquis. Nec procul hinc nympha est quæ, dum fugit Elidis amnem, tecta sub æquorea nunc quoque currit aqua. Hic mihi labentis pars anni magna peracta est. Eheu! Quam dispar est locus ille Getis! Et quota pars hæc sunt rerum quas vidimus ambo, te mihi jucundas efficiente vias, seu rate cæruleas picta sulcavimus undas, esseda nos agili sive tulere rota. Sæpe brevis nobis vicibus via visa loquendi pluraque, si numeres, verba fuere gradu. Sæpe dies sermone minor fuit inque loquendum tarda per æstivos defuit hora dies. Est aliquid casus pariter timuisse marinos junctaque ad æquoreos vota tulisse deos, et modo res egisse simul, modo rursus ab illis, quorum non pudeat, posse referre jocos. Hæc tibi cum subeant, absim licet, omnibus annis ante tuos oculos, ut modo visus, ero. Ipse quidem certe cum sim sub cardine mundi qui semper liquidis altior extat aquis, te tamen intueor, quo solo pectore possum, et tecum gelido sæpe sub axe loquor. Hic es et ignoras et ades celeberrimus absens inque Getas media jussus ab Urbe venis. Redde vicem et, quoniam regio felicior ista est, istic me memori pectore semper habe.

II.XI RVFO

Hoc tibi, Rufe, brevi properatum tempore mittit Naso, parum faustæ conditor Artis, opus, ut, quamquam longe toto sumus orbe remoti, scire tamen possis nos meminisse tui. Nominis ante mei venient oblivia nobis pectore quam pietas sit tua pulsa meo, et prius hanc animam vacuas reddemus in auras quam fiat meriti gratia vana tui. Grande voco lacrimas meritum quibus ora rigabas, cum mea concreto sicca dolore forent. Grande voco meritum mæstæ solacia mentis, cum pariter nobis illa tibique dares. Sponte quidem per seque mea est laudabilis uxor, admonitu melior fit tamen illa tuo. Namque, quod Hermionæ Castor fuit, Hector Juli, hoc ego te lætor coniugis esse meæ. Quæ, ne dissimilis tibi sit probitate, laborat seque tui vita sanguinis esse probat. Ergo, quod fuerat stimulis factura sine ullis, plenius auctorem te quoque nancta facit. Acer et ad palmæ per se cursurus honores, si tamen horteris, fortius ibit equus. Adde quod absentis cura mandata fideli perficis et nullum ferre gravaris onus. O, referant grates, quoniam non possumus ipsi, di tibi, qui referent, si pia facta vident, sufficiatque diu corpus quoque moribus istis, maxima Fundani gloria, Rufe, soli!

Liber III

III.I III.II III.III III.IV III.V III.VI III.VII III.VIII III.IX

III.I UXORI

Æquor Iasonio pulsatum remige primum quæque nec hoste fero nec nive, terra, cares, ecquod erit tempus quo vos ego Naso relinquam, in minus hostili jussus abesse loco? An mihi barbaria vivendum semper in ista inque Tomitana condar oportet humo? Pace tua, si pax ulla est tua, Pontica tellus, finitimus rapido quam terit hostis equo, pace tua dixisse velim: 'Tu pessima duro pars es in exilio, tu mala nostra gravas. Tu neque ver sentis cinctum florente corona, tu neque messorum corpora nuda vides, nec tibi pampineas autumnus porrigit vuas, cuncta sed inmodicum tempora frigus habent. Tu glacie freta vincta tenes, et in æquore piscis inclusus tecta sæpe natavit aqua. Nec tibi sunt fontes, laticis nisi pæne marini, qui potus dubium sistat alatne sitim. Rara, neque hæc felix, in apertis eminet aruis arbor et in terra est altera forma maris. Non avis obloquitur, nisi siluis si qua remota æquoreas rauco gutture potat aquas. Tristia per vacuos horrent absinthia campos conveniensque suo messis amara loco. Adde metus et quod murus pulsatur ab hoste tinctaque mortifera tabe sagitta madet, quod procul hæc regio est et ab omni devia cursu nec pede quo quisquam nec rate tutus eat. Non igitur mirum finem quærentibus horum altera si nobis usque rogatur humus. Te magis est mirum non hoc evincere, conjunx, inque meis lacrimas posse tenere malis. Quid facias quæris? Quæras hoc scilicet ipsum, invenies, vere si reperire voles. Velle parum est: cupias ut re potiaris oportet et faciat somnos hæc tibi cura breves. Velle reor multos: quis enim mihi tam sit iniquus optet ut exilium pace carere meum? Pectore te toto cunctisque incumbere neruis et niti pro me nocte dieque decet. Utque ivuent alii, tu debes vincere amicos uxor et ad partis prima venire tuas. Magna tibi inposita est nostris persona libellis: coniugis exemplum diceris esse bonæ. Hanc cave degeneres, ut sint præconia nostra vera; Vide Famæ quod tuearis opus. Ut nihil ipse querar, tacito me Fama queretur, quæ debet fuerit ni tibi cura mei. Exposuit memet populo Fortuna videndum et plus notitiæ quam fuit ante dedit. Notior est factus Capaneus a fulminis ictu, notus humo mersis Amphiaraus equis. Si minus errasset, notus minus esset Ulixes, magna Philoctetæ vulnere fama suo est. Si locus est aliquis tanta inter nomina paruis, nos quoque conspicuos nostra ruina facit. Nec te nesciri patitur mea pagina, qua non inferius Coa Bittide nomen habes. Quicquid ages igitur, scena spectabere magna et pia non paucis testibus uxor eris. Crede mihi, quotiens laudaris carmine nostro, qui legit has laudes, an mereare rogat. Utque favere reor plures virtutibus istis, sic tua non paucæ carpere facta volent. Quarum tu præsta ne livor dicere possit: "Hæc est pro miseri lenta salute viri". Cumque ego deficiam nec possim ducere currum, fac tu sustineas debile sola jugum. Ad medicum specto venis fugientibus æger: ultima pars animæ dum mihi restat, ades, quodque ego præstarem, si te magis ipse valerem, id mihi, cum valeas fortius ipsa, refer. Exigit hoc socialis amor fœdusque maritum. Moribus hoc, conjunx, exigis ipsa tuis. Hoc domui debes de qua censeris, ut illam non magis officiis quam probitate colas. Cuncta licet facias, nisi eris laudabilis uxor, non poterit credi Marcia culta tibi. Nec sumus indigni nec, si vis vera fateri, debetur meritis gratia nulla meis. Redditur illa quidem grandi cum fenore nobis nec te, si cupiat, lædere rumor habet, sed tamen hoc factis adjunge prioribus unum, pro nostris ut sis ambitiosa malis, Ut minus infesta jaceam regione labora, clauda nec officii pars erit ulla tui. Magna peto, sed non tamen invidiosa roganti, utque ea non teneas, tuta repulsa tua est. Nec mihi suscense, totiens si carmine nostro quod facis ut facias teque imitere rogo. Fortibus adsuevit tubicen prodesse suoque dux bene pugnantis incitat ore viros. Nota tua est probitas testataque tempus in omne: sit virtus etiam non probitate minor. Nec tibi Amazonia est pro me sumenda securis aut excisa levi pelta gerenda manu. Numen adorandum est, non ut mihi fiat amicum, sed sit ut iratum quam fuit ante minus. Gratia si nulla est, lacrimæ tibi gratia fient: hac potes aut nulla parte movere deos. Quæ tibi ne desint, bene per mala nostra cavetur meque viro flendi copia dives adest; Utque meæ res sunt, omni, puto, tempore flebis: has fortuna tibi nostra ministrat opes. Si mea mors redimenda tua, quod abominor, esset, Admeti conjunx quam sequereris erat. Æmula Penelopes fieres, si fraude pudica instantis velles fallere nupta procos. Si comes extincti manes sequerere mariti, esset dux facti Laudamia tui. Iphias ante oculos tibi erat ponenda volenti corpus in accensos mittere forte rogos. Morte nihil opus est, nihil Icariotide tela: Cæsaris est conjunx ore precanda tuo quæ præstat virtute sua, ne prisca vetustas laude pudicitiæ sæcula nostra premat, quæ Veneris formam, mores Junonis habendo sola est cælesti digna reperta toro. Quid trepidas et adire times? Non inpia Progne filiave Æetæ voce movenda tua est, nec nurus Ægypti, nec sæva Agamemnonis uxor, Scyllaque quæ Siculas inguine terret aquas, Telegonive parens vertendis nata figuris nexaque nodosas angue Medusa comas, femina sed princeps, in qua Fortuna videre se probat et cæcæ crimina falsa tulit, qua nihil in terris ad finem solis ab ortu clarius excepto Cæsare mundus habet. Eligito tempus captatum sæpe rogandi, exeat adversa ne tua navis aqua. Non semper sacras reddunt oracula sortis ipsaque non omni tempore fana patent. Cum status Urbis erit qualem nunc auguror esse, et nullus populi contrahet ora dolor, cum domus Augusti Capitoli more colenda læta, quod est et sit, plenaque pacis erit, tum tibi di faciant adeundi copia fiat, profectura aliquid tum tua verba putes. Si quid aget majus, differ tua cœpta caveque spem festinando præcipitare meam. Nec rursus jubeo, dum sit vacuissima, quæras: corporis ad curam vix vacat illa sui. Omnia . . . . . . . . . . . . . . . Per rerum turbam tu quoque oportet eas. Cum tibi contigerit vultum Junonis adire, fac sis personæ quam tueare memor. Nec factum defende meum: mala causa silenda est. Nil nisi sollicitæ sint tua verba preces. Tum lacrimis demenda mora est submissaque terra ad non mortalis brachia tende pedes. Tum pete nil aliud sævo nisi ab hoste recedam: hostem Fortunam sit satis esse mihi. Plura quidem subeunt, sed sunt turbata timore; Hæc quoque vix poteris voce tremente loqui. Suspicor hoc damno fore non tibi: sentiet illa te maiestatem pertimuisse suam. Nec tua si fletu scindentur verba, nocebit: interdum lacrimæ pondera vocis habent. Lux etiam cœptis facito bona talibus adsit horaque conveniens auspiciumque favens, sed prius inposito sanctis altaribus igni tura fer ad magnos vinaque pura deos, e quibus ante omnes Augustum numen adora progeniemque piam participemque tori. Sint utinam mites solito tibi more tuasque non duris lacrimas vultibus aspiciant!

III.II COTTÆ

Quam legis a nobis missam tibi, Cotta, salutem, missa sit ut vere perveniatque precor. Namque meis sospes multum cruciatibus aufers utque sit in nobis pars bona salua facis. Cumque labent aliqui jactataque vela relinquant, tu laceræ remanes ancora sola rati. Grata tua est igitur pietas, ignoscimus illis qui cum Fortuna terga dedere fugæ. Cum feriant unum, non unum fulmina terrent junctaque percusso turba pavere solet. Cumque dedit paries venturæ signa ruinæ, sollicito vacuus fit locus ille metu. Quis non e timidis ægri contagia vitat vicinum metuens ne trahat inde malum? Me quoque amicorum nimio terrore metuque, non odio quidam destituere mei. Non illis pietas, non officiosa voluntas defuit: adversos extimuere deos. Utque magis cauti possunt timidique videri, sic adpellari non meruere mali. Aut meus excusat caros ita candor amicos utque habeant de me crimina nulla favet. Sint hi contenti venia signentque licebit purgari factum me quoque teste suum. Pars estis pauci melior, qui rebus in artis ferre mihi nullam turpe putastis opem. Tunc igitur meriti morietur gratia vestri, cum cinis absumpto corpore factus ero. Fallor et illa meæ superabit tempora vitæ, si tamen a memori posteritate legar. Corpora debentur mæstis exsanguia bustis, effugiunt structos nomen honorque rogos. Occidit et Theseus et qui comitavit Orestem, sed tamen in laudes vivit uterque suas. Vos etiam seri laudabunt sæpe nepotes claraque erit scriptis gloria vestra meis. Hic quoque Sauromatæ jam vos novere Getæque, et tales animos barbara turba probat. Cumque ego de vestra nuper probitate referrem --nam didici Getice Sarmaticeque loqui-- forte senex quidam, cœtu cum staret in illo, reddidit ad nostros talia verba sonos: 'Nos quoque amicitiæ nomen, bone, novimus, hospes, quos procul a vobis Pontus et Hister habet. Est locus in Scythia--Tauros dixere priores-- qui Getica longe non ita distat humo. Hac ego sum terra--patriæ nec pænitet--ortus. Consortem Phœbi gens colit illa deam. Templa manent hodie vastis innixa columnis perque quater denos itur in illa gradus. Fama refert illic signum cæleste fuisse, quoque minus dubites, stat basis orba dea araque, quæ fuerat natura candida saxi, decolor adfuso sanguine tincta rubet. Femina sacra facit tædæ non nota jugali, quæ superat Scythicas nobilitate nurus. Sacrifici genus est, sic instituere parentes, advena virgineo cæsus ut ense cadat. Regna Thoas habuit Mæotide clarus in ora, nec fuit Euxinis notior alter aquis. Sceptra tenente illo liquidas fecisse per auras nescio quam dicunt Iphigenian iter, quam levibus ventis sub nube per æquora vectam creditur his Phœbe deposuisse locis. Præfuerat templo multos ea rite per annos, invita peragens tristia sacra manu, cum duo velifera ivuenes venere carina presseruntque suo litora nostra pede. Par fuit his ætas et amor, quorum alter Orestes, ast Pylades alter: nomina fama tenet. Protinus inmitem Triviæ ducuntur ad aram, evincti geminas ad sua terga manus. Spargit aqua captos lustrali Graia sacerdos, ambiat ut fuluas infula longa comas, dumque parat sacrum, dum velat tempora vittis, dum tardæ causas invenit ipsa moræ: "Non ego crudelis, ivuenes, ignoscite, dixit, sacra suo facio barbariora loco. Ritus is est gentis. Qua vos tamen urbe venitis quodue parum fausta puppe petistis iter?" Dixit et audito patriæ pia nomine virgo consortes urbis comperit esse suæ: "Alter ut e vobis, inquit, cadat hostia sacris, ad patrias sedes nuntius alter eat." Ire jubet Pylades carum periturus Orestem; Hic negat inque vices pugnat uterque mori. Extitit hoc unum quo non convenerit illis: cetera par concors et sine lite fuit. Dum peragunt ivuenes pulchri certamen amoris, ad fratrem scriptas exarat illa notas. Ad fratrem mandata dabat, cuique illa dabantur, --humanos casus aspice!--frater erat. Nec mora, de templo rapiunt simulacra Dianæ clamque per inmensas puppe feruntur aquas. Mirus amor ivuenum; Quamuis abiere tot anni, in Scythia magnum nunc quoque nomen habent.' Fabula narrata est postquam vulgaris ab illo, laudarunt omnes facta piamque fidem. Scilicet hac etiam, qua nulla ferocior ora est, nomen amicitiæ barbara corda movet. Quid facere Ausonia geniti debetis in urbe, cum tangant duros talia facta Getas? Adde quod est animus semper tibi mitis et altæ indicium more nobilitatis habent quos Volesus patrii cognoscat nominis auctor, quos Numa maternus non neget esse suos adjectique probent genetiva ad nomina Cottæ, si tu non esses, interitura domus. Digne vir hac serie, lasso succurrere amico conveniens istis moribus esse puta.

III.III FABIO MAXIMO

Si vacat exiguum profugo dare tempus amico, o sidus Fabiæ, Maxime, gentis, ades, dum tibi quæ vidi refero, seu corporis umbra seu veri species seu fuit ille sopor. Nox erat et bifores intrabat luna fenestras, mense fere medio quanta nitere solet. Publica me requies curarum somnus habebat fusaque erant toto languida membra toro, cum subito pennis agitatus inhorruit ær et gemuit paruo mota fenestra sono. Territus in cubitum relevo mea membra sinistrum, pulsus et e trepido pectore somnus abit. Stabat Amor, vultu non quo prius esse solebat, fulcra tenens læva tristis acerna manu, nec torquem collo neque habens crinale capillo nec bene dispositas comptus ut ante comas. Horrida pendebant molles super ora capilli et visa est oculis horrida penna meis, qualis in æriæ tergo solet esse columbæ tractatam multæ quam tetigere manus. Hunc simul agnovi--neque enim mihi notior alter-- talibus adfata est libera lingua sonis: 'O puer, exilii decepto causa magistro, quem fuit utilius non docuisse mihi, huc quoque venisti, pax est ubi tempore nullo et coit adstrictis barbarus Hister aquis? Quæ tibi causa viæ, nisi uti mala nostra videres, quæ sunt, si nescis, invidiosa tibi? Tu mihi dictasti ivuenalia carmina primus, adposui senis te duce quinque pedes. Nec me Mæonio consurgere carmine nec me dicere magnorum passus es acta ducum. Forsitan exiguas, aliquas tamen, arcus et ignes ingenii vires comminuere mei. Namque ego dum canto tua regna tuæque parentis, in nullum mea mens grande vacavit opus. Nec satis hoc fuerat: stulto quoque carmine feci Artibus ut posses non rudis esse meis. Pro quibus exilium misero est mihi reddita merces, id quoque in extremis et sine pace locis. At non Chionides Eumolpus in Orphea talis, in Phryga nec Satyrum talis Olympus erat, præmia nec Chiron ab Achille talia cepit, Pythagoræque ferunt non nocuisse Numam. Nomina neu referam longum collecta per ævum, discipulo perii solus ab ipse meo. Dum damus arma tibi, dum te, lascive, docemus, hæc te discipulo dona magister habet. Scis tamen et liquido juratus dicere possis non me legitimos sollicitasse toros. Scripsimus hæc illis quarum nec vitta pudicos contingit crines nec stola longa pedes. Dic, precor, ecquando didicisti fallere nuptas et facere incertum per mea jussa genus? An sit ab his omnis rigide submota libellis quam lex furtivos arcet habere viros? Quid tamen hoc prodest, vetiti si lege severa credor adulterii composuisse notas? At tu--sic habeas ferientes cuncta sagittas, sic numquam rapido lampades igne vacent, sic regat imperium terrasque cœrceat omnis Cæsar, ab Ænea est qui tibi fratre tuus-- effice sit nobis non inplacabilis ira meque loco plecti commodiore velit.' Hæc ego visus eram puero dixisse volucri, hos visus nobis ille dedisse sonos: 'Per mea tela, faces, et per mea tela, sagittas, per matrem juro Cæsareumque caput nil nisi concessum nos te didicisse magistro Artibus et nullum crimen inesse tuis. Utque hoc, sic utinam defendere cetera possem! Scis aliud quod te læserit esse magis. Quidquid id est,--neque enim debet dolor ipse referri, nec potes a culpa dicere abesse tua-- tu licet erroris sub imagine crimen obumbres, non gravior merito judicis ira fuit. Ut tamen aspicerem consolarerque jacentem, lapsa per inmensas est mea penna vias. Hæc loca tum primum vidi cum matre rogante Phasias est telis fixa puella meis. Quæ nunc cur iterum post sæcula longa revisam tu facis, o castris miles amice meis. Pone metus igitur: mitescet Cæsaris ira et veniet votis mollior aura tuis. Neve moram timeas, tempus quod quærimus instat cunctaque lætitiæ plena triumphus habet. Dum domus et nati, dum mater Livia gaudet, dum gaudes, patriæ magne ducisque pater, dum sibi gratatur populus totamque per Urbem omnis odoratis ignibus ara calet, dum faciles aditus præbet venerabile templum, sperandum est nostras posse valere preces. Dixit et aut ille est tenues dilapsus in auras, cœperunt sensus aut vigilare mei. Si dubitem faveas quin his, o Maxime, dictis, Memnonio cygnos esse colore putem. Sed neque mutatur nigra pice lacteus umor, nec quod erat candens fit terebinthus ebur. Conveniens animo genus est tibi; Nobile namque pectus et Herculeæ simplicitatis habes. Livor, iners vitium, mores non exit in altos utque latens ima vipera serpit humo. Mens tua sublimis supra genus eminet ipsum grandius ingenio nec tibi nomen inest. Ergo alii noceant miseris optentque timeri tinctaque mordaci spicula felle gerant. At tua supplicibus domus est adsueta ivuandis, in quorum numero me, precor, esse velis.

III.IV RVFINO

Hæc tibi non vanam portantia verba salutem Naso Tomitana mittit ab urbe tuus, utque suo faveas mandat, Rufine, Triumpho, in vestras venit si tamen ille manus. Est opus exiguum vestrisque paratibus inpar: quale tamen cumque est, ut tueare, rogo. Firma valent per se nullumque Machaona quærunt; Ad medicam dubius confugit æger opem. Non opus est magnis placido lectore poetis: quemlibet invitum difficilemque tenent. Nos, quibus ingenium longi minuere labores aut etiam nullum forsitan ante fuit, viribus infirmi vestro candore valemus; Quod mihi si demas, omnia rapta putem. Cunctaque cum mea sint propenso nixa favore, præcipuum veniæ jus habet ille liber. Spectatum vates alii scripsere triumphum: est aliquid memori visa notare manu. Nos ea vix avidam vulgo captata per aurem scripsimus atque oculi fama fuere mei. Scilicet adfectus similis aut impetus idem rebus ab auditis conspicuisque venit! Nec nitor argenti quem vos vidistis et auri quod mihi defuerit purpuraque illa queror, sed loca, sed gentes formatæ mille figuris nutrissent carmen prœliaque ipsa meum, et regum vultus, certissima pignora mentis, ivuissent aliqua forsitan illud opus. Plausibus ex ipsis populi lætoque favore ingenium quoduis incaluisse potest, tamque ego sumpsissem tali clamore vigorem quam rudis audita miles ad arma tuba. Pectora sint nobis nivibus glacieque licebit atque hoc quem patior frigidiora loco, illa ducis facies in curru stantis eburno excuteret frigus sensibus omne meis. His ego defectus dubiisque auctoribus usus ad vestri venio jure favoris opem. Nec mihi nota ducum nec sunt mihi nota locorum nomina: materiam non habuere manus. Pars quota de tantis rebus, quam fama referre aut aliquis nobis scribere posset, erat? Quo magis, o lector, debes ignoscere, si quid erratum est illic præteritumue mihi. Adde quod adsidue domini meditata querelas ad lætum carmen vix mea versa lyra est. Vix bona post tanto quærenti verba subibant et gaudere aliquid res mihi visa nova est, utque reformidant insuetum lumina solem, sic ad lætitiam mens mea segnis erat. Est quoque cunctarum novitas carissima rerum gratiaque officio quod mora tardat abest. Cetera certatim de magno scripta triumpho jam pridem populi suspicor ore legi. Illa bibit sitiens lector, mea pocula plenus. Illa recens pota est, nostra tepebit aqua. Non ego cessavi nec fecit inertia serum: ultima me vasti sustinet ora freti. Dum venit huc rumor properataque carmina fiunt factaque eunt ad vos, annus abisse potest. Nec minimum refert intacta rosaria primus an sera carpas pæne relicta manu. Quid mirum lectis exhausto floribus horto si duce non facta est digna corona suo? Deprecor hoc: vatum contra sua carmina ne quis dicta putet! Pro se Musa locuta mea est. Sunt mihi vobiscum communia sacra, poetæ, in vestro miseris si licet esse choro, magnaque pars animæ mecum vixistis, amici: hac ego vos absens nunc quoque parte colo. Sint igitur vestro mea commendata favore carmina, non possum pro quibus ipse loqui. Scripta placent a morte fere, quia lædere vivos livor et iniusto carpere dente solet. Si genus est mortis male vivere, terra moratur et desunt fatis sola sepulcra meis. Denique opus curæ culpetur ut undique nostræ, officium nemo qui reprehendat erit. Ut desint vires, tamen est laudanda voluntas: hac ego contentos auguror esse deos. Hæc facit ut veniat pauper quoque gratus ad aras et placeat cæso non minus agna bove. Res quoque tanta fuit quantæ subsistere summo Æneidos vati grande fuisset onus. Ferre etiam molles elegi tam vasta triumphi pondera disparibus non potuere rotis. Quo pede nunc utar dubia est sententia nobis: alter enim de te, Rhene, triumphus adest. Inrita votorum non sunt præsagia vatum. Danda Jovi laurus, dum prior illa viret. Nec mea verba legis, qui sum submotus ad Histrum, non bene pacatis flumina pota Getis. Ista dei vox est: deus est in pectore nostro; Hæc duce prædico vaticinorque deo. Quid cessas currum pompamque parare triumphis, Livia? Dant nullas jam tibi bella moras. Perfida damnatas Germania proicit hastas: jam pondus dices omen habere meum. Crede, brevique fides aderit. Geminabit honorem filius et junctis ut prius ibit equis. Prome quod inicias umeris victoribus ostrum: ipsa potest solitum nosse corona caput. Scuta sed et galeæ gemmis radientur et auro stentque super vinctos trunca tropæa viros. Oppida turritis cingantur eburnea muris fictaque res vero more putetur agi. Squalidus inmissos fracta sub harundine crines Rhenus et infectas sanguine portet aquas. Barbara jam capti poscunt insignia reges textaque fortuna divitiora sua < . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . > et quæ præterea virtus invicta tuorum sæpe parata tibi sæpe paranda facit. Di, quorum monitu sumus eventura locuti, verba, precor, celeri nostra probate fide.

III.V COTTÆ MAXIMO

Quam legis unde tibi mittatur epistula, quæris? Hinc ubi cæruleis jungitur Hister aquis. Ut regio dicta est, succurrere debet et auctor, læsus ab ingenio Naso poeta suo. Qui tibi quam mallet præsens adferre salutem mittit ab hirsutis, Maxime Cotta, Getis. Legimus, o ivuenis patrii non degener oris, dicta tibi pleno verba diserta foro. Quæ quamquam lingua mihi sunt properante per horas lecta satis multas, pauca fuisse queror. Plura sed hæc feci relegendo sæpe nec umquam non mihi quam primo grata fuere magis. Cumque nihil totiens lecta e dulcedine perdant, viribus illa suis, non novitate placent. Felices quibus hæc ipso cognoscere in actu et tam facundo contigit ore frui! Nam, quamquam sapor est adlata dulcis in unda, gratius ex ipso fonte bibuntur aquæ. Et magis adducto pomum decerpere ramo quam de cælata sumere lance ivuat. At nisi peccassem, nisi me mea Musa fugasset, quod legi tua vox exhibuisset opus, utque fui solitus, sedissem forsitan unus de centum judex in tua verba viris, major et inplesset præcordia nostra voluptas, cum traherer dictis adnueremque tuis. Quem quoniam fatum patria vobisque relictis inter inhumanos maluit esse Getas, quod licet, ut videar tecum magis esse legendo, sæpe, precor, studii pignora mitte tui exemploque meo, nisi dedignaris id ipsum, utere, quod nobis rectius ipse dares. Namque ego, qui perii jam pridem, Maxime, vobis, ingenio nitor non periisse meo. Redde vicem, nec rara tui monimenta laboris accipiant nostræ grata futura manus. Dic tamen, o ivuenis studiorum plene meorum, ecquid ab his ipsis admoneare mei. Ecquid, ubi aut recitas factum modo carmen amicis aut, quod sæpe soles, exigis ut recitent, quæror, ut interdum tua mens, oblita quid absit, nescioquid certe sentit abesse sui, utque loqui multum de me præsente solebas, nunc quoque Nasonis nomen in ore tuo est? Ipse quidem Getico peream violatus ab arcu --et sit periuri quam prope pœna vides--, te nisi momentis video pæne omnibus absens! Gratia quod menti quolibet ire licet. Hac ubi perveni nulli cernendus in Urbem, sæpe loquor tecum, sæpe loquente fruor. Tum mihi difficile est quam sit bene dicere quamque candida judiciis illa sit hora meis. Tum me, si qua fides, cælesti sede receptum cum fortunatis suspicor esse deis. Rursus ubi huc redii, cælum superosque relinquo, a Styge nec longe Pontica distat humus. Unde ego si fato nitor prohibente reverti, spem sine profectu, Maxime, tolle mihi.

III.VI AD AMICVM CELATO NOMINE

Naso suo--posuit nomen quam pæne!--sodali mittit ab Euxinis hoc breve carmen aquis. At si cauta parum scripsisset dextra quis esses, forsitan officio parta querela foret. Cur tamen hoc aliis tutum credentibus unus adpellent ne te carmina nostra rogas? Quanta sit in media clementia Cæsaris ira, si nescis, ex me certior esse potes. Huic ego quam patior nil possem demere pœnæ, si judex meriti cogerer esse mei. Non vetat ille sui quemquam meminisse sodalis nec prohibet tibi me scribere teque mihi. Nec scelus admittas, si consoleris amicum mollibus et verbis aspera fata leves. Cur, dum tuta times, facis ut reverentia talis fiat in Augustos invidiosa deos? Fulminis adflatos interdum vivere telis vidimus et refici non prohibente Jove, nec, quia Neptunus navem lacerarat Ulixis, Leucothee nanti ferre negavit opem. Crede mihi, miseris cælestia numina parcunt nec semper læsos et sine fine premunt. Principe nec nostro deus est moderatior ullus: justitia vires temperat ille suas; Nuper eam Cæsar facto de marmore templo, jam pridem posuit mentis in æde suæ. Juppiter in multos temeraria fulmina torquet qui pœnam culpa non meruere pati. Obruerit cum tot sævis deus æquoris undis, ex illis mergi pars quota digna fuit? Cum pereant acie fortissima quæque, vel ipso judice delectus Martis iniquus erit. At si forte velis in nos inquirere, nemo est qui se quod patitur commeruisse neget. Adde quod extinctos vel aqua vel Marte vel igni nulla potest iterum restituisse dies. Restituit multos aut pœnæ parte levavit Cæsar et in multis me precor esse velit. At tu, cum tali populus sub principe simus, adloquio profugi credis inesse metum? Forsitan hæc domino Busiride jure timeres aut solito clausos urere in ære viros. Desine mitem animum vano infamare timore. Sæva quid in placidis saxa vereris aquis? Ipse ego, quod primo scripsi sine nomine vobis, vix excusari posse mihi videor. Sed pavor attonito rationis ademerat usum, cesserat omne novis consiliumque malis, fortunamque meam metuens, non vindicis iram terrebar titulo nominis ipse mei. Hactenus admonitus memori concede poetæ ponat ut in chartis nomina cara suis. Turpe erit ambobus, longo mihi proximus usu si nulla libri parte legere mei. Ne tamen iste metus somnos tibi rumpere possit, non ultra quam vis officiosus ero teque tegam qui sis, nisi cum permiseris ipse. Cogetur nemo munus habere meum. Tu modo, quem poteras vel aperte tutus amare, si res est anceps ista, latenter ama.

III.VII AD AMICOS

Verba mihi desunt eadem tam sæpe roganti jamque pudet vanas fine carere preces. Tædia consimili fieri de carmine vobis, quidque petam, cunctos edidicisse reor. Nostraque quid portet jam nostis epistula, quamuis charta sit a vinclis non labefacta suis. Ergo mutetur scripti sententia nostri, ne totiens contra quam rapit amnis eam. Quod bene de vobis speravi, ignoscite, amici: talia peccandi jam mihi finis erit. Nec gravis uxori dicar, quæ scilicet in me quam proba tam timida est experiensque parum. Hoc quoque, Naso, feres, etenim pejora tulisti: jam tibi sentiri sarcina nulla potest. Ductus ab armento taurus detrectet aratrum subtrahat et duro colla novella jugo. Nos, quibus adsuerit fatum crudeliter uti, ad mala jam pridem non sumus ulla rudes. Venimus in Geticos fines: moriamur in illis, Parcaque ad extremum qua mea cœpit eat! Spem ivuat amplecti, quæ non ivuat inrita semper, et, fieri cupias si qua, futura putes. Proximus huic gradus est bene desperare salutem seque semel vera scire perisse fide. Curando fieri quædam majora videmus vulnera, quæ melius non tetigisse fuit. Mitius ille perit, subita qui mergitur unda, quam sua qui tumidis brachia jactat aquis. Cur ego concepi Scythicis me posse carere finibus et terra prosperiore frui? Cur aliquid de me speravi lenius umquam? An fortuna mihi sic mea nota fuit? Torqueor en gravius repetitaque forma locorum exilium renovat triste recensque facit. Est tamen utilius studium cessasse meorum quam, quas admorint, non valuisse preces. Magna quidem res est, quam non audetis, amici, sed si quis peteret, qui dare vellet erat. Dummodo non nobis hoc Cæsaris ira negarit, fortiter Euxinis inmoriemur aquis.

III.VIII FABIO MAXIMO

Quæ tibi quærebam memorem testantia curam dona Tomitanus mittere posset ager. Dignus es argento, fuluo quoque dignior auro, sed te, cum donas, ista ivuare solent. Nec tamen hæc loca sunt ullo pretiosa metallo: hostis ab agricola vix sinit illa fodi. Purpura sæpe tuos fulgens prætexit amictus, sed non Sarmatico tingitur illa mari. Vellera dura ferunt pecudes et Palladis uti arte Tomitanæ non didicere nurus. Femina pro lana Cerealia munera frangit subpositoque gravem vertice portat aquam. Non hic pampineis amicitur vitibus ulmus, nulla premunt ramos pondere poma suos. Tristia deformes pariunt absinthia campi terraque de fructu quam sit amara docet. Nil igitur tota Ponti regione Sinistri quod mea sedulitas mittere posset erat. Clausa tamen misi Scythica tibi tela pharetra: hoste, precor, fiant illa cruenta tuo. Hos habet hæc calamos, hos hæc habet ora libellos, hæc viget in nostris, Maxime, Musa locis! Quæ quamquam misisse pudet, quia parua videntur, tu tamen hæc, quæso, consule missa boni!

III.IX BRVTO

Quod sit in his eadem sententia, Brute, libellis, carmina nescio quem carpere nostra refers, nil nisi me terra fruar ut propiore rogare et quam sim denso cinctus ab hoste loqui. O! Quam de multis vitium reprehenditur unum! Hoc peccat solum si mea Musa, bene est. Ipse ego librorum video delicta meorum, cum sua plus justo carmina quisque probet. Auctor opus laudat: sic forsitan Agrius olim Thersiten facie dixerit esse bona. Judicium tamen hic nostrum non decipit error, nec quicquid genui protinus illud amo. Cur igitur, si me video delinquere, peccem et patiar scripto crimen inesse rogas? Non eadem ratio est sentire et demere morbos: sensus inest cunctis, tollitur arte malum. Sæpe aliquod verbum cupiens mutare reliqui, judicium vires destituuntque meum. Sæpe piget--quid enim dubitem tibi vera fateri?-- corrigere et longi ferre laboris onus. Scribentem ivuat ipse labor minuitque laborem cumque suo crescens pectore feruet opus. Corrigere ut res est tanto minus ardua quanto magnus Aristarcho major Homerus erat, sic animum lento curarum frigore lædit et cupidi cursus frena retentat equi. Atque ita di mites minuant mihi Cæsaris iram ossaque pacata nostra tegantur humo, ut mihi conanti nonnumquam intendere curas fortunæ species obstat acerba meæ, vixque mihi videor faciam qui carmina sanus inque feris curem corrigere illa Getis. Nil tamen e scriptis magis excusabile nostris quam sensus cunctis pæne quod unus inest. Læta fere lætus cecini, cano tristia tristis: conveniens operi tempus utrumque suo est. Quid nisi de vitio scribam regionis amaræ, utque loco moriar commodiore precer? Cum totiens eadem dicam, vix audior ulli verbaque profectu dissimulata carent. Et tamen hæc eadem cum sint, non scripsimus isdem unaque per plures vox mea temptat opem. An, ne bis sensum lector reperiret eundem, unus amicorum, Brute, rogandus eras? Non fuit hoc tanti, confesso ignoscite, docti! Vilior est operis fama salute mea. Denique materiam quam quis sibi finxerit ipse, arbitrio variat multa poeta suo. Musa mea est index nimium quoque vera malorum atque incorrupti pondera testis habet. Nec liber ut fieret, sed uti sua cuique daretur littera, propositum curaque nostra fuit. Postmodo conlectas utcumque sine ordine junxi: hoc opus electum ne mihi forte putes. Da veniam scriptis, quorum non gloria nobis causa, sed utilitas officiumque fuit.

Liber IV

IV.I IV.II IV.III IV.IV IV.V IV.VI IV.VII IV.VIII IV.IX IV.X IV.XI IV.XII IV.XIII IV.XIV IV.XV IV.XVI

IV.I SEX. POMPEIO

Accipe, Pompei, deductum carmen ab illo debitor est vitæ qui tibi, Sexte, suæ. Qui seu non prohibes a me tua nomina poni, accedet meritis hæc quoque summa tuis, sive trahis vultus, equidem peccasse fatebor, delicti tamen est causa probanda mei. Non potuit mea mens quin esset grata teneri: sit precor officio non gravis ira pio. O, quotiens ego sum libris mihi visus ab istis inpius, in nullo quod legerere loco! O, quotiens, alii vellem cum scribere, nomen rettulit in ceras inscia dextra tuum! Ipse mihi placuit mendis in talibus error et vix invita facta litura manu est. 'Viderit ad summam, dixi, licet ipse queratur! A! Pudet offensam non meruisse prius.' Da mihi, si quid ea est, hebetantem pectora Lethen, oblitus potero non tamen esse tui, idque sinas, oro, nec fastidita repellas verba nec officio crimen inesse putes, et levis hæc meritis referatur gratia tantis; Si minus, invito te quoque gratus ero. Numquam pigra fuit nostris tua gratia rebus nec mihi munificas arca negavit opes. Nunc quoque nil subitis clementia territa fatis auxilium vitæ fertque feretque meæ. Unde, rogas forsan, fiducia tanta futuri sit mihi? Quod fecit, quisque tuetur opus. Ut Venus artificis labor est et gloria Coi, æquoreo madidas quæ premit imbre comas, arcis ut Actææ vel eburna vel ærea custos bellica Phidiaca stat dea facta manu, vindicat ut Calamis laudem quos fecit equorum, ut similis veræ vacca Myronis opus, sic ego sum rerum non ultima, Sexte, tuarum tutelæque feror munus opusque tuæ.

IV.II SEVERO

Quod legis, o vates magnorum maxime regum, venit ab intonsis usque, Severe, Getis, cujus adhuc nomen nostros tacuisse libellos, si modo permittis dicere vera, pudet. Orba tamen numeris cessavit epistula numquam ire per alternas officiosa vices. Carmina sola tibi memorem testantia curam non data sunt: quid enim quæ facis ipse darem? Quis mel Aristæo, quis Baccho vina Falerna, Triptolemo fruges, poma det Alcinoo? Fertile pectus habes interque Helicona colentes uberius nulli provenit ista seges. Mittere ad hunc carmen frondes erat addere siluis. Hæc mihi cunctandi causa, Severe, fuit. Nec tamen ingenium nobis respondet ut ante, sed siccum sterili vomere litus aro. Scilicet ut limus venas excæcat in undis læsaque subpresso fonte resistit aqua, pectora sic mea sunt limo vitiata malorum et carmen vena pauperiore fluit. Si quis in hac ipsum terra posuisset Homerum, esset, crede mihi, factus et ille Getes. Da veniam fasso, studiis quoque frena remisi ducitur et digitis littera rara meis. Inpetus ille sacer qui vatum pectora nutrit, qui prius in nobis esse solebat, abest. Vix venit ad partes, vix sumptæ Musa tabellæ inponit pigras pæne coacta manus, paruaque, ne dicam scribendi nulla voluptas est mihi nec numeris nectere verba ivuat, sive quod hinc fructus adeo non cepimus ullos, principium nostri res sit ut ista mali, sive quod in tenebris numerosos ponere gestus quodque legas nulli scribere carmen idem est: excitat auditor studium laudataque virtus crescit et inmensum gloria calcar habet. Hic mea cui recitem nisi flavis scripta Corallis quasque alias gentes barbarus Hister habet? Sed quid solus agam quaque infelicia perdam otia materia subripiamque diem? Nam quia nec vinum nec me tenet alea fallax per quæ clam tacitum tempus abire solet nec me--quod cuperem, si per fera bella liceret-- oblectat cultu terra novata suo, quid nisi Pierides, solacia frigida, restant, non bene de nobis quæ meruere deæ? At tu, cui bibitur felicius Aonius fons, utiliter studium quod tibi cedit ama sacraque Musarum merito cole, quodque legamus huc aliquod curæ mitte recentis opus.

IV.III AD INGRATVM

Conquerar an taceam? Ponam sine nomine crimen an notum qui sis omnibus esse velim? Nomine non utar, ne commendere querela, quæraturque tibi carmine fama meo. Dum mea puppis erat valida fundata carina, qui mecum velles currere primus eras. Nunc, quia contraxit vultum Fortuna, recedis, auxilio postquam scis opus esse tuo. Dissimulas etiam nec me vis nosse videri quisque sit audito nomine Naso rogas. Ille ego sum, quamquam non vis audire, vetusta pæne puer puero junctus amicitia, ille ego qui primus tua seria nosse solebam et tibi jucundis primus adesse jocis, ille ego convictor densoque domesticus usu, ille ego judiciis unica Musa tuis, ille ego sum qui nunc an vivam, perfide, nescis, cura tibi de quo quærere nulla fuit. Sive fui numquam carus, simulasse fateris, seu non fingebas, inveniere levis. Aut age, dic aliquam quæ te mutaverit iram. Nam nisi justa tua est, justa querela mea est. Quod te nunc crimen similem vetat esse priori? An crimen, cœpi quod miser esse, vocas? Si mihi rebus opem nullam factisque ferebas, venisset verbis charta notata tribus. Vix equidem credo, sed et insultare jacenti te mihi nec verbis parcere fama refert. Quid facis, a! Demens? Cur, si Fortuna recedat, naufragio lacrimas eripis ipse tuo? Hæc dea non stabili quam sit levis orbe fatetur, quæ summum dubio sub pede semper habet. Quolibet est folio, quavis incertior aura. Par illi levitas, improbe, sola tua est. Omnia sunt hominum tenui pendentia filo et subito casu quæ valuere ruunt. Divitis audita est cui non opulentia Crœsi? Nempe tamen vitam captus ab hoste tulit. Ille Syracosia modo formidatus in urbe vix humili duram reppulit arte famem. Quid fuerat Magno majus? Tamen ille rogavit submissa fugiens voce clientis opem, cuique viro totus terrarum paruit orbis . . . . . . . . . . . . . . . Ille Jugurthino clarus Cimbroque triumpho, quo victrix totiens consule Roma fuit, in cæno Marius jacuit cannaque palustri pertulit et tanto multa pudenda viro. Ludit in humanis divina potentia rebus et certam præsens vix feret hora fidem. 'Litus ad Euxinum' si quis mihi diceret 'ibis et metues arcu ne feriare Getæ', 'I, bibe' dixissem 'purgantes pectora sucos quicquid et in tota nascitur Anticyra.' Sum tamen hæc passus nec, si mortalia possem, et summi poteram tela cavere dei. Tu quoque fac timeas et quæ tibi læta videntur, dum loqueris, fieri tristia posse puta.

IV.IV SEX. POMPEIO

Nulla dies adeo est australibus umida nimbis, non intermissis ut fluat imber aquis; Nec sterilis locus ullus ita est, ut non sit in illo mixta fere duris utilis herba rubis. Nil adeo fortuna gravis miserabile fecit ut minuant nulla gaudia parte malum. Ecce domo patriaque carens oculisque meorum, naufragus in Getici litoris actus aquas, qua tamen inveni vultum diffundere causa possim fortunæ nec meminisse meæ. Nam mihi cum fulua solus spatiarer harena, visa est a tergo penna dedisse sonum. Respicio nec erat corpus quod cernere possem, verba tamen sunt hæc aure recepta mea: 'En ego lætarum venio tibi nuntia rerum, Fama per inmensas ære lapsa vias: consule Pompeio, quo non tibi carior alter, candidus et felix proximus annus erit!' Dixit et, ut læto Pontum rumore replevit, ad gentes alias hinc dea vertit iter, at mihi dilapsis inter nova gaudia curis excidit asperitas hujus iniqua loci. Ergo ubi, Jane biceps, longum reseraveris annum pulsus et a sacro mense December erit, purpura Pompeium summi velabit honoris, ne titulis quicquam debeat ille suis. Cernere jam videor rumpi pæne atria turba et populum lædi deficiente loco templaque Tarpeiæ primum tibi sedis adiri et fieri faciles in tua vota deos, colla boves niveos certæ præbere securi, quos aluit campis herba Falisca suis, cumque deos omnes, tum quos inpensius æquos esse tibi cupias, cum Jove Cæsar erunt. Curia te excipiet patresque e more vocati intendent aures ad tua verba suas. Hos ubi facundo tua vox hilaraverit ore, utque solet, tulerit prospera verba dies egeris et meritas superis cum Cæsare grates --qui causam, facias cur ita sæpe, dabit!--, inde domum repetes toto comitante senatu officium populi vix capiente domo. Me miserum, turba quod non ego cernar in illa nec poterunt istis lumina nostra frui! Quod licet, absentem qua possum mente videbo; Aspiciet vultus consulis illa sui. Di faciant aliquo subeat tibi tempore nostrum nomen et 'Heu!' Dicas 'quid miser ille facit?' Hæc tua pertulerit si quis mihi verba, fatebor protinus exilium mollius esse meum.

IV.V SEX. POMPEIO

Ite, leves elegi, doctas ad consulis aures verbaque honorato ferte legenda viro. Longa via est nec vos pedibus proceditis æquis tectaque brumali sub nive terra latet. Cum gelidam Thracen et opertum nubibus Hæmum et maris Ionii transieritis aquas, luce minus decima dominam venietis in Urbem, ut festinatum non faciatis iter. Protinus inde domus vobis Pompeia petatur: non est Augusto junctior ulla foro. Si quis, ut in populo, qui sitis et unde requiret, nomina decepta quælibet aure ferat. Ut sit enim tutum, sicut reor esse, fateri vera, minus certe ficta timoris habent. Copia nec vobis nullo prohibente videndi consulis, ut limen contigeritis, erit: aut reget ille suos dicendo jura Quirites, conspicuum signis cum premet altus ebur, aut populi reditus positam componet ad hastam et minui magnæ non sinet urbis opes, aut, ubi erunt patres in Julia templa vocati, de tanto dignis consule rebus aget, aut feret Augusto solitam natoque salutem deque parum noto consulet officio tempus et his vacuum Cæsar Germanicus omne auferet: a magnis hunc colit ille deis. Cum tamen a turba rerum requieverit harum, ad vos mansuetas porriget ille manus quidque parens ego vester agam fortasse requiret. Talia vos illi reddere verba volo: 'Vivit adhuc vitamque tibi debere fatetur quam prius a miti Cæsare munus habet. Te sibi, cum fugeret, memori solet ore referre barbariæ tutas exhibuisse vias. Sanguine Bistonium quod non tepefecerit ensem, effectum cura pectoris esse tui. Addita præterea vitæ quoque multa tuendæ munera, ne proprias attenuaret opes. Pro quibus ut meritis referatur gratia, jurat se fore mancipii tempus in omne tui. Nam prius umbrosa carituros arbore montes et freta velivolas non habitura rates fluminaque in fontes cursu reditura supino gratia quam meriti possit abire tui.' Hæc ubi dixeritis, seruet sua dona rogate! Sic fuerit vestræ causa peracta viæ.

IV.VI BRVTO

Quam legis, ex illis tibi venit epistula, Brute, Nasonem nolles in quibus esse locis, sed tu quod nolles, voluit miserabile fatum. Ei mihi! Plus illud quam tua vota valet. In Scythia nobis quinquennis olympias acta est; Jam tempus lustri transit in alterius. Perstat enim Fortuna tenax votisque malignum opponit nostris insidiosa pedem. Certus eras pro me, Fabiæ laus, Maxime, gentis, numen ad Augustum supplice voce loqui. Occidis ante preces causamque ego, Maxime, mortis-- nec fuero tanti!--me reor esse tuæ. Jam timeo nostram cuiquam mandare salutem; Ipsum morte tua concidit auxilium. Cœperat Augustus deceptæ ignoscere culpæ, spem nostram terras deseruitque simul. Quale tamen potui, de cælite, Brute, recenti vestra procul positus carmen in ora dedi. Quæ prosit pietas utinam mihi sitque malorum jam modus et sacræ mitior ira domus! Te quoque idem liquido possum jurare precari, o mihi non dubia cognite Brute nota. Nam cum præstiteris verum mihi semper amorem, hic tamen adverso tempore crevit amor, quique tuas pariter lacrimas nostrasque videret passuros pœnam crederet esse duos. Lenem te miseris genuit natura nec ulli mitius ingenium quam tibi, Brute, dedit, ut, qui quid valeas ignoret Marte forensi, posse tuo peragi vix putet ore reos. Scilicet ejusdem est, quamuis pugnare videntur, supplicibus facilem, sontibus esse trucem. Cum tibi suscepta est legis vindicta severæ, verba velut tinctum singula virus habent. Hostibus eveniat quam sis violentus in armis sentire et linguæ tela subire tuæ quæ tibi tam tenui cura limantur ut omnes istius ingenium corporis esse negent. At si quem lædi fortuna cernis iniqua, mollior est animo femina nulla tuo. Hoc ego præcipue sensi, cum magna meorum notitiam pars est infitiata mei. Inmemor illorum, vestri non inmemor umquam qui mala solliciti nostra levatis ero. Et prius hic nimium nobis conterminus Hister in caput Euxino de mare vertet iter, utque Thyesteæ redeant si tempora mensæ, Solis ad Eoas currus agetur aquas, quam quisquam vestrum qui me doluistis ademptum arguat ingratum non meminisse sui.

IV.VII VESTALI

Missus es Euxinas quoniam, Vestalis, ad undas, ut positis reddas jura sub axe locis, aspicis en præsens quali jaceamus in aruo, nec me testis eris falsa solere queri. Accedet voci per te non inrita nostræ, Alpinis ivuenis regibus orte, fides. Ipse vides certe glacie concrescere Pontum, ipse vides rigido stantia vina gelu; Ipse vides onerata ferox ut ducat Iazyx per medias Histri plaustra bubulcus aquas. Aspicis et mitti sub adunco toxica ferro et telum causas mortis habere duas. Atque utinam pars hæc tantum spectata fuisset, non etiam proprio cognita Marte tibi! Tendisti ad primum per densa pericula pilum, contigit ex merito qui tibi nuper honor. Sit licet hic titulus plenus tibi fructibus, ingens ipsa tamen virtus ordine major erit. Non negat hoc Hister, cujus tua dextera quondam puniceam Getico sanguine fecit aquam. Non negat Ægisos, quæ te subeunte recepta sensit in ingenio nil opis esse loci. Nam, dubium positu melius defensa manune, urbs erat in summo nubibus æqua jugo. Sithonio regi ferus interceperat illam hostis et ereptas victor habebat opes, donec fluminea devecta Vitellius unda intulit exposito milite signa Getis. At tibi, progenies alti fortissima Donni, venit in adversos impetus ire viros. Nec mora, conspicuus longe fulgentibus armis, fortia ne possint facta latere caves ingentique gradu contra ferrumque locumque saxaque brumali grandine plura subis. Nec te missa super jaculorum turba moratur nec quæ vipereo tela cruore madent. Spicula cum pictis hærent in casside pennis parsque fere scuti vulnere nulla vacat. Nec corpus cunctos feliciter effugit ictus, sed minor est acri laudis amore dolor. Talis apud Trojam Danais pro navibus Aiax dicitur Hectoreas sustinuisse faces. Ut propius ventum est admotaque dextera dextræ resque fero potuit comminus ense geri, dicere difficile est quid Mars tuus egerit illic quotque neci dederis quosque quibusque modis. Ense tuo factos calcabas victor aceruos inpositoque Getes sub pede multus erat. Pugnat ad exemplum primi minor ordine pili multaque fert miles vulnera, multa facit. Sed tantum virtus alios tua præterit omnes ante citos quantum Pegasus ibat equos. Vincitur Ægisos testataque tempus in omne sunt tua, Vestalis, carmine facta meo.

IV.VIII SVILLIO

Littera sera quidem, studiis exculte Suilli, huc tua pervenit, sed mihi grata tamen, qua pia si possit superos lenire rogando gratia, laturum te mihi dicis opem. Ut jam nil præstes, animi sum factus amici debitor et meritum velle ivuare voco. Inpetus iste tuus longum modo duret in ævum, neve malis pietas sit tua lassa meis! Jus aliquod faciunt adfinia vincula nobis, quæ semper maneant inlabefacta precor. Nam tibi quæ conjunx, eadem mihi filia pæne est, et quæ te generum, me vocat illa virum. Ei mihi, si lectis vultum tu versibus istis ducis et adfinem te pudet esse meum! At nihil hic dignum poteris reperire pudore præter Fortunam, quæ mihi cæca fuit. Seu genus excutias, equites ab origine prima usque per innumeros inveniemur avos; Sive velis qui sint mores inquirere nostri, errorem misero detrahe, labe carent. Tu modo si quid agi sperabis posse precando, quos colis exora supplice voce deos. Di tibi sint Cæsar ivuenis: tua numina placa! Hac certe nulla est notior ara tibi. Non sinit illa sui vanas antistitis umquam esse preces: nostris hinc pete rebus opem! Quamlibet exigua si nos ea ivuerit aura, obruta de mediis cumba resurget aquis. Tunc ego tura feram rapidis sollemnia flammis, et valeant quantum numina testis ero. Nec tibi de Pario statuam, Germanice, templum marmore: carpsit opes illa ruina meas. Templa domus facient vobis urbesque beatæ, Naso suis opibus, carmine gratus erit. Parua quidem fateor pro magnis munera reddi, cum pro concessa verba salute damus. Sed qui quam potuit dat maxima, gratus abunde est et finem pietas contigit illa suum. Nec quæ de parua pauper dis libat acerra, tura minus grandi quam data lance valent agnaque tam lactens quam gramine pasta Falisco victima Tarpeios inficit icta focos. Nec tamen officio vatum per carmina facto principibus res est aptior ulla viris. Carmina vestrarum peragunt præconia laudum neve sit actorum fama caduca cavent. Carmine fit vivax virtus expersque sepulcri notitiam seræ posteritatis habet. Tabida consumit ferrum lapidemque vetustas nullaque res majus tempore robur habet. Scripta ferunt annos: scriptis Agamemnona nosti et quisquis contra vel simul arma tulit. Quis Thebas septemque duces sine carmine nosset et quicquid post hæc, quicquid et ante fuit? Di quoque carminibus, si fas est dicere, fiunt tantaque maiestas ore canentis eget. Sic Chaos ex illa naturæ mole prioris digestum partes scimus habere suas; Sic adfectantes cælestia regna Gigantes ad Styga nimbifero vindicis igne datos; Sic victor laudem superatis Liber ab Indis, Alcides capta traxit ab Œchalia, et modo, Cæsar, avum, quem virtus addidit astris, sacrarunt aliqua carmina parte tuum. Si quid adhuc igitur vivi, Germanice, nostro restat in ingenio, seruiet omne tibi. Non potes officium vatis contemnere vates: judicio pretium res habet ista tuo. Quod nisi te nomen tantum ad majora vocasset, gloria Pieridum summa futurus eras. Sed dare materiam nobis quam carmina majus, nec tamen ex toto deserere illa potes. Nam modo bella geris, numeris modo verba cœrces, quodque aliis opus est, hoc tibi lusus erit. Utque nec ad citharam nec ad arcum segnis Apollo est, sed venit ad sacras neruus uterque manus, sic tibi nec docti desunt nec principis artes, mixta sed est animo cum Jove Musa tuo. Quæ quoniam nec nos unda submovit ab illa, ungula Gorgonei quam cava fecit equi, prosit opemque ferat communia sacra tueri atque isdem studiis inposuisse manum. Litora pellitis nimium subiecta Corallis ut tandem sævos effugiamque Getas, clausaque si misero patria est, ut ponar in ullo qui minus Ausonia distat ab urbe loco, unde tuas possim laudes celebrare recentes magnaque quam minima facta referre mora. Tangat ut hoc votum cælestia, care Suilli, numina, pro socero pæne precare tuo.

IV.IX GRÆCINO

Unde licet, non unde ivuat, Græcine, salutem mittit ab Euxinis hanc tibi Naso vadis missaque, di faciant, auroram occurrat ad illam bis senos fascis quæ tibi prima dabit, ut, quoniam sine me tanges Capitolia consul et fiam turbæ pars ego nulla tuæ, in domini subeat partis et præstet amici officium jusso littera nostra die. Atque, ego si fatis genitus melioribus essem et mea sincero curreret axe rota, quo nunc nostra manus per scriptum fungitur, esset lingua salutandi munere functa tui gratatusque darem cum dulcibus oscula verbis nec minus ille meus quam tuus esset honor. Illa, confiteor, sic essem luce superbus ut caperet fastus vix domus ulla meos, dumque latus sancti cingit tibi turba senatus, consulis ante pedes ire juberer eques et, quamquam cuperem semper tibi proximus esse, gauderem lateris non habuisse locum nec querulus, turba quamuis eliderer, essem, sed foret a populo tum mihi dulce premi. Prospicerem gaudens quantus foret agminis ordo densaque quam longum turba teneret iter, quoque magis noris quam me vulgaria tangant, spectarem qualis purpura te tegeret. Signa quoque in sella nossem formata curuli et totum Numidi sculptile dentis opus. At cum Tarpeias esses deductus in arces, dum caderet jussu victima sacra tuo, me quoque secreto grates sibi magnus agentem audisset media qui sedet æde deus turaque mente magis plena quam lance dedissem ter quater imperii lætus honore tui. Hic ego præsentes inter numerarer amicos, mitia jus Urbis si modo fata darent, quæque mihi sola capitur nunc mente voluptas, tunc oculis etiam percipienda foret. Non ita cælitibus visum est, et forsitan æquis. Nam quid me pœnæ causa negata ivuet? Mente tamen, quæ sola loco non exulat, utar, prætextam fasces aspiciamque tuos. Hæc modo te populo reddentem jura videbit et se secretis finget adesse tuis, nunc longi reditus hastæ subponere lustri credet et exacta cuncta locare fide, nunc facere in medio facundum verba senatu publica quærentem quid petat utilitas, nunc pro Cæsaribus superis decernere grates albave opimorum colla ferire boum. Atque utinam, cum jam fueris potiora precatus, ut mihi placetur principis ira roges! Surgat ad hanc vocem plena pius ignis ab ara detque bonum voto lucidus omen apex! Interea, qua parte licet, ne cuncta queramur, hic quoque te festum consule tempus agam. Altera lætitiæ est nec cedens causa priori: successor tanti frater honoris erit. Nam tibi finitum summo, Græcine, Decembri imperium Jani suscipit ille die, quæque est in vobis pietas, alterna feretis gaudia, tu fratris fascibus, ille tuis. Sic tu bis fueris consul, bis consul et ille, inque domo binus conspicietur honor. Qui quamquam est ingens et nullum Martia summo altius imperium consule Roma videt, multiplicat tamen hunc gravitas auctoris honorem et maiestatem res data dantis habet. Judiciis igitur liceat Flaccoque tibique talibus Augusti tempus in omne frui. Quod tamen ab rerum cura propiore vacabit, vota, precor, votis addite vestra meis, et si quem dabit aura sinum, jactate rudentis, exeat e Stygiis ut mea navis aquis. Præfuit his, Græcine, locis modo Flaccus et illo ripa ferox Histri sub duce tuta fuit. Hic tenuit Mysas gentis in pace fideli, hic arcu fisos terruit ense Getas. Hic raptam Troesmin celeri virtute recepit infecitque fero sanguine Danuvium. Quære loci faciem Scythicique incommoda cæli et quam vicino terrear hoste roga, sintne litæ tenues serpentis felle sagittæ, fiat an humanum victima dira caput, mentiar, an cœat duratus frigore Pontus et teneat glacies jugera multa freti. Hæc ubi narrarit, quæ sit mea fama require, quoque modo peragam tempora dura roga. Non sumus hic odio nec scilicet esse meremur, nec cum fortuna mens quoque versa mea est. Illa quies animi quam tu laudare solebas, ille vetus solito perstat in ore pudor. Sic ego sum longe, sic hic, ubi barbarus hostis ut fera plus valeant legibus arma facit, rem queat ut nullam tot jam, Græcine, per annos femina de nobis virue puerue queri. Hoc facit ut misero faveant adsintque Tomitæ, hæc quoniam tellus testificanda mihi est. Illi me, quia velle vident, discedere malunt, respectu cupiunt hic tamen esse sui. Nec mihi credideris: extant decreta quibus nos laudat et inmunes publica cera facit. Conveniens miseris et quamquam gloria non sit, proxima dant nobis oppida munus idem. Nec pietas ignota mea est: videt hospita terra in nostra sacrum Cæsaris esse domo. Stant pariter natusque pius conjunxque sacerdos, numina jam facto non leviora deo. Neu desit pars ulla domus, stat uterque nepotum, hic aviæ lateri proximus, ille patris. His ego do totiens cum ture precantia verba, Eoo quotiens surgit ab orbe dies. Tota, licet quæras, hoc me non fingere dicet officii testis Pontica terra mei. Pontica me tellus, quantis hac possumus ara, natalem ludis scit celebrare dei. Nec minus hospitibus pietas est cognita talis, Misit in has si quos longa Propontis aquas. Is quoque quo Lævus fuerat sub præside Pontus audierit frater forsitan ista tuus. Fortuna est inpar animo talique libenter exiguas carpo munere pauper opes. Nec vestris damus hæc oculis procul Urbe remoti, contenti tacita sed pietate sumus. Et tamen hæc tangent aliquando Cæsaris aures: nil illi toto quod fit in orbe latet. Tu certe scis hæc, superis adscite, videsque, Cæsar, ut est oculis subdita terra tuis, tu nostras audis inter convexa locatus sidera, sollicito quas damus ore, preces. Perveniant istuc et carmina forsitan illa quæ de te misi cælite facta novo! Auguror his igitur flecti tua numina nec tu inmerito nomen mite Parentis habes.

IV.X ALBINOVANO

Hæc mihi Cimmerio bis tertia ducitur æstas litore pellitos inter agenda Getas. Ecquos tu silices, ecquod, carissime, ferrum duritiæ confers, Albinovane, meæ? Gutta cavat lapidem, consumitur anulus usu, atteritur pressa vomer aduncus humo. Tempus edax igitur præter nos omnia perdet: cessat duritia mors quoque victa mea. Exemplum est animi nimium patientis Ulixes jactatus dubio per duo lustra mari, tempora solliciti sed non tamen omnia fati pertulit et placidæ sæpe fuere moræ. An grave sex annis pulchram fovisse Calypson æquoreæque fuit concubuisse deæ? Excipit Hippotades qui dat pro munere ventos, curuet ut inpulsos utilis aura sinus. Nec bene cantantis labor est audire puellas nec degustanti lotos amara fuit. Hos ego qui patriæ faciant oblivia sucos parte meæ vitæ, si modo dentur, emam. Nec tu contuleris urbem Læstrygonos umquam gentibus obliqua quas obit Hister aqua, nec vincet Cyclops sævum feritate Piacchen; Qui quota terroris pars solet esse mei? Scylla feris trunco quod latret ab inguine monstris, Heniochæ nautis plus nocuere rates. Nec potes infestis conferre Charybdin Achæis, ter licet epotum ter vomat illa fretum; Qui quamquam dextra regione licentius errant, securum latus hoc non tamen esse sinunt. Hic agri infrondes, hic spicula tincta venenis, hic freta vel pediti pervia reddit hiems, ut, qua remus iter pulsis modo fecerat undis, siccus contempta nave viator eat. Qui veniunt istinc vix vos ea credere dicunt. Quam miser est qui fert asperiora fide! Crede tamen, nec te causas nescire sinemus horrida Sarmaticum cur mare duret hiems. Proxima sunt nobis plaustri præbentia formam et quæ præcipuum sidera frigus habent. Hinc oritur Boreas oræque domesticus huic est et sumit vires a propiore loco. At Notus, adverso tepidum qui spirat ab axe, est procul et rarus languidiorque venit. Adde quod hic clauso miscentur flumina Ponto vimque fretum multo perdit ab amne suam. Huc Lycus, huc Sagaris Peniusque Hypanisque Calesque influit et crebro vertice tortus Halys Partheniusque rapax et voluens saxa Cynapses labitur et nullo tardior amne Tyras, et tu, femineæ Thermodon cognite turmæ et quondam Graiis Phasi petite viris, cumque Borysthenio liquidissimus amne Dyraspes et tacite peragens lene Melanthus iter, quique duas terras, Asiam Cadmique sororem, separat et cursus inter utramque facit, innumerique alii, quos inter maximus omnis cedere Danuvius se tibi, Nile, negat. Copia tot laticum, quas auget, adulterat undas nec patitur vires æquor habere suas. Quin etiam stagno similis pigræque paludi cæruleus vix est diluiturque color. Innatat unda freto dulcis leviorque marina est, quæ proprium mixto de sale pondus habet. Si roget hæc aliquis cur sint narrata Pedoni quidue loqui certis ivuerit ista modis: 'Detinui, dicam, curas tempusque fefelli. Hunc fructum præsens attulit hora mihi. Abfuimus solito, dum scribimus ista, dolore in mediis nec nos sensimus esse Getis.' At tu, non dubito, cum Thesea carmine laudes, materiæ titulos quin tueare tuæ, quemque refers, imitere virum: vetat ille profecto tranquilli comitem temporis esse fidem. Qui quamquam est factis ingens et conditur a te vir tanto quanto debuit ore cani, est tamen ex illo nobis imitabile quiddam inque fide Theseus quilibet esse potest. Non tibi sunt hostes ferro clavaque domandi, per quos vix ulli pervius Isthmos erat, sed præstandus amor, res non operosa volenti. Quis labor est puram non temerasse fidem? Hæc tibi, qui præstas indeclinatus amico, non est quod lingua icta querente putes.

IV.XI GALLIONI

Gallio, crimen erit vix excusabile nobis carmine te nomen non habuisse meo; Tu quoque enim, memini, cælesti cuspide facta fovisti lacrimis vulnera nostra tuis. Atque utinam rapti jactura læsus amici sensisses ultra quod quererere nihil! Non ita dis placuit, qui te spoliare pudica coniuge crudeles non habuere nefas. Nuntia nam luctus mihi nuper epistula venit lectaque cum lacrimis sunt tua damna meis. Sed neque solari prudentem stultior ausim verbaque doctorum nota referre tibi, finitumque tuum, si non ratione, dolorem ipsa jam pridem suspicor esse mora. Dum tua pervenit, dum littera nostra recurrens tot maria ac terras permeat, annus abit. Temporis officium est solacia dicere certi, dum dolor in cursu est et petit æger opem. At cum longa dies sedavit vulnera mentis, intempestive qui movet illa novat. Adde, quod--atque utinam verum mihi venerit omen!-- coniugio felix jam potes esse novo.

IV.XII TVTICANO

Quo minus in nostris ponaris, amice, libellis, nominis efficitur condicione tui; Aut ego non alium prius hoc dignarer honore, est aliquis nostrum si modo carmen honor. Lex pedis officio fortunaque nominis obstat quaque meos adeas, est via nulla, modos. Nam pudet in geminos ita nomen scindere versus, desinat ut prior hoc incipiatque minor, et pudeat, si te, qua syllaba parte moratur, artius adpellem Tuticanumque vocem. Et potes in versum Tuticani more venire, fiat ut e longa syllaba prima brevis, aut ut ducatur quæ nunc correptius exit et sit porrecta longa secunda mora. His ego si vitiis ausim corrumpere nomen, ridear et merito pectus habere neger. Hæc mihi causa fuit dilati muneris hujus, quod meus adjecto fenore reddet amor, teque canam quacumque nota, tibi carmina mittam, pæne mihi puero cognite pæne puer, perque tot annorum seriem quot habemus uterque non mihi quam fratri frater amate minus. Tu bonus hortator, tu duxque comesque fuisti, cum regerem tenera frena novella manu. Sæpe ego correxi sub te censore libellos, sæpe tibi admonitu facta litura meo est, dignam Mæoniis Phæacida condere chartis cum te Pieriæ perdocuere deæ. Hic tenor, hæc viridi concordia cœpta ivuenta venit ad albentis inlabefacta comas. Quæ nisi te moveant, duro tibi pectora ferro esse vel invicto clausa adamante putem. Sed prius huic desint et bellum et frigora terræ, invisus nobis quæ duo Pontus habet, et tepidus Boreas et sit præfrigidus Auster, et possit fatum mollius esse meum quam tua sint lasso præcordia dura sodali. Hic cumulus nostris absit abestque malis. Tu modo per superos, quorum certissimus ille est quo tuus adsidue principe crevit honor, effice constanti profugum pietate tuendo, ne sperata meam deserat aura ratem. Quid mandem quæris? Peream, nisi dicere vix est, si modo periit, ille perire potest. Nec quid agam invenio nec quid nolimue velimue, nec satis utilitas est mihi nota mea. Crede mihi, miseros prudentia prima relinquit et sensus cum re consiliumque fugit. Ipse, precor, quæras qua sim tibi parte ivuandus quoque viam facias ad mea vota vado.

IV.XIII CARO

O mihi non dubios inter memorande sodales, qui quod es, id vere, Care, vocaris, ave! Unde salutaris, color hic tibi protinus index et structura mei carminis esse potest, non quia mirifica est, sed quod non publica certe est: qualis enim cumque est, non latet esse meam. Ipse quoque, ut titulum chartæ de fronte revellas, quod sit opus videor dicere posse tuum. Quamlibet in multis positus noscere libellis perque obseruatas inveniere notas. Prodent auctorem vires quas Hercule dignas novimus atque illi quem canis ipse pares. Et mea Musa potest proprio deprensa colore insignis vitiis forsitan esse suis. Tam mala Thersiten prohibebat forma latere quam pulchra Nireus conspiciendus erat. Nec te mirari, si sint vitiosa, decebit carmina quæ faciam pæne poeta Getes. A! Pudet et Getico scripsi sermone libellum structaque sunt nostris barbara verba modis: et placui--gratare mihi!--cœpique poetæ inter inhumanos nomen habere Getas. Materiam quæris? Laudes: de Cæsare dixi! Adiuta est novitas numine nostra dei. Nam patris Augusti docui mortale fuisse corpus, in ætherias numen abisse domos, esse parem virtute patri qui frena rogatus sæpe recusati ceperit imperii, esse pudicarum te Vestam, Livia, matrum, ambiguum nato dignior anne viro, esse duos ivuenes, firma adiumenta parentis, qui dederint animi pignora certa sui. Hæc ubi non patria perlegi scripta Camena, venit et ad digitos ultima charta meos, et caput et plenas omnes movere pharetras, et longum Getico murmur in ore fuit, atque aliquis 'Scribas hæc cum de Cæsare' dixit 'Cæsaris imperio restituendus eras.' Ille quidem dixit, sed me jam, Care, nivali sexta relegatum bruma sub axe videt. Carmina nil prosunt, nocuerunt carmina quondam primaque tam miseræ causa fuere fugæ. At tu, per studii communia fœdera sacri, per non vile tibi nomen amicitiæ,-- sic capto Latiis Germanicus hoste catenis materiam vestris adferat ingeniis, sic valeant pueri, votum commune deorum, quos laus formandos est tibi magna datos!-- quanta potes, præbe nostræ momenta saluti quæ nisi mutato nulla futura loco est.

IV.XIV TVTICANO

Hæc tibi mittuntur, quem sum modo carmine questus non aptum numeris nomen habere meis, in quibus, excepto quod adhuc utcumque valemus, nil te præterea quod ivuet invenies. Ipsa quoque est invisa salus suntque ultima vota, quolibet ex istis scilicet ire locis. Nulla mihi cura est terra quo mittar ab ista, hac quia, quam video, gratior omnis erit: in medias Syrtes, mediam mea vela Charybdin mittite, præsenti dum careamus humo. Styx quoque, si quid ea est, bene commutabitur Histro, si quid et inferius quam Styga mundus habet. Gramina cultus ager, frigus minus odit hirundo, proxima Marticolis quam loca Naso Getis. Talia succensent propter mihi verba Tomitæ iraque carminibus publica mota meis. Ergo ego cessabo numquam per carmina lædi plectar et incauto semper ab ingenio? Ergo ego, ne scribam, digitos incidere cunctor telaque adhuc demens quæ nocuere sequor? Ad veteres scopulos iterum devertor et illas in quibus offendit naufraga puppis aquas? Sed nihil admisi, nulla est mea culpa, Tomitæ, quos ego, cum loca sim vestra perosus, amo. Quilibet excutiat nostri monimenta laboris: littera de vobis est mea questa nihil! Frigus et incursus omni de parte timendos et quod pulsetur murus ab hoste queror. In loca, non homines verissima crimina dixi: culpatis vestrum vos quoque sæpe solum. Esset perpetuo sua quam vitabilis Ascra ausa est agricolæ Musa docere senis, et fuerat genitus terra qui scripsit in illa, intumuit vati tamen Ascra suo. Quis patriam sollerte magis dilexit Ulixe? Hoc tamen asperitas indice docta loci est. Non loca, sed mores scriptis vexavit amaris Scepsius Ausonios actaque Roma rea est; Falsa tamen passa est æqua convicia mente obfuit auctori nec fera lingua suo. At malus interpres populi mihi concitat iram inque novum crimen carmina nostra vocat. Tam felix utinam quam pectore candidus essem! Extat adhuc nemo saucius ore meo. Adde quod, Illyrica si jam pice nigrior essem, non mordenda mihi turba fidelis erat. Molliter a vobis mea sors excepta, Tomitæ, tam mites Graios indicat esse viros. Gens mea Pæligni regioque domestica Sulmo non potuit nostris lenior esse malis. Quem vix incolumi cuiquam saluoque daretis, is datus a vobis est mihi nuper honor: solus adhuc ego sum vestris inmunis in oris exceptis, si qui munera legis habent; Tempora sacrata mea sunt velata corona, publicus invito quam favor inposuit. Quam grata est igitur Latonæ Delia tellus, erranti tutum quæ dedit una locum, tam mihi cara Tomis, patria quæ sede fugatis tempus ad hoc nobis hospita fida manet; Di modo fecissent, placidæ spem posset habere pacis et a gelido longius axe foret.

IV.XV SEX. POMPEIO

Si quis adhuc usquam nostri non inmemor extat quidue relegatus Naso requirit agam, Cæsaribus vitam, Sexto debere salutem me sciat. A superis hic mihi primus erit. Tempora nam miseræ complectar ut omnia vitæ, a meritis ejus pars mihi nulla vacat. Quæ numero tot sunt quot in horto fertilis arui punica sub lento cortice grana rubent, Africa quot segetes, quot Tmolia terra racemos, quot Sicyon bacas, quot parit Hybla favos. Confiteor: testere licet. Signate, Quirites! Nil opus est legum viribus, ipse loquor. Inter opes et me, paruam rem, pone paternas, pars ego sum census quantulacumque tui. Quam tua Trinacria est regnataque terra Philippo, quam domus Augusto continuata foro, quam tua, rus oculis domini, Campania, gratum, quæque relicta tibi, Sexte, vel empta tenes, tam tuus en ego sum, cujus te munere tristi non potes in Ponto dicere habere nihil. Atque utinam possis et detur amicius aruum remque tuam ponas in meliore loco! Quod quoniam in dis est, tempta lenire precando numina perpetua quæ pietate colis. Erroris nam tu vix est discernere nostri sis argumentum majus an auxilium. Nec dubitans oro, sed flumine sæpe secundo augetur remis cursus euntis aquæ. Et pudet et metuo semperque eademque precari, ne subeant animo tædia justa tuo. Verum quid faciam? Res inmoderata cupido est: da veniam vitio, mitis amice, meo. Scribere sæpe aliud cupiens delabor eodem: ipsa locum per se littera nostra rogat. Seu tamen effectus habitura est gratia, seu me dura jubet gelido Parca sub axe mori, semper inoblita repetam tua munera mente et mea me tellus audiet esse tuum. Audiet et cælo posita est quæcumque sub ullo, transit nostra feros si modo Musa Getas, teque meæ causam seruatoremque salutis meque tuum libra norit et ære minus.

IV.XVI AD INVIDVM

Invide, quid laceras Nasonis carmina rapti? Non solet ingeniis summa nocere dies famaque post cineres major venit et mihi nomen tum quoque, cum vivis adnumerarer, erat, cumque foret Marsus magnique Rabirius oris Iliacusque Macer sidereusque Pedo et qui Junonem læsisset in Hercule, Carus, Junonis si jam non gener ille foret, quique dedit Latio carmen regale, Severus et cum subtili Priscus uterque Numa, quique vel inparibus numeris, Montane, vel æquis sufficis et gemino carmine nomen habes, et qui Penelopæ rescribere jussit Ulixem errantem sævo per duo lustra mari, quique suam Trœzena inperfectumque dierum deseruit celeri morte Sabinus opus, ingeniique sui dictus cognomine Largus, Gallica qui Phrygium duxit in arua senem, quique canit domito Camerinus ab Hectore Trojam, quique sua nomen Phyllide Tuscus habet, velivolique maris vates, cui credere posses carmina cæruleos composuisse deos, quique acies Libycas Romanaque prœlia dixit, et scriptor Marius dexter in omne genus, Trinacriusque suæ Perseidos auctor et auctor Tantalidæ reducis Tyndaridosque Lupus, et qui Mæoniam Phæacida vertit, et, une Pindaricæ fidicen, tu quoque, Rufe, lyræ, Musaque Turrani tragicis innixa coturnis et tua cum socco Musa, Melisse, levi; Cum Varius Graccusque darent fera dicta tyrannis, Callimachi Proculus molle teneret iter, Tityron antiquas Passerque rediret ad herbas aptaque venanti Grattius arma daret, Naidas a satyris caneret Fontanus amatas, clauderet inparibus verba Capella modis, cumque forent alii, quorum mihi cuncta referre nomina longa mora est, carmina vulgus habet, essent et ivuenes, quorum quod inedita cura est, adpellandorum nil mihi juris adest. Te tamen in turba non ausim, Cotta, silere, Pieridum lumen præsidiumque fori, maternos Cottas cui Messalasque paternos, Maxime, nobilitas ingeminata dedit. Dicere si fas est, claro mea nomine Musa atque inter tantos quæ legeretur erat. Ergo submotum patria proscindere, Livor, desine neu cineres sparge, cruente, meos! Omnia perdidimus, tantummodo vita relicta est, præbeat ut sensum materiamque mali. Quid ivuat extinctos ferrum demittere in artus? Non habet in nobis jam nova plaga locum.

Index