In nova fert animus mutatas dicere formas corpora; Di, cœptis (nam vos mutastis et illas) adspirate meis primaque ab origine mundi ad mea perpetuum deducite tempora carmen! Ante mare et terras et quod tegit omnia cælum unus erat toto naturæ vultus in orbe, quem dixere chaos: rudis indigestaque moles nec quicquam nisi pondus iners congestaque eodem non bene junctarum discordia semina rerum. Nullus adhuc mundo præbebat lumina Titan, nec nova crescendo reparabat cornua Phœbe, nec circumfuso pendebat in ære tellus ponderibus librata suis, nec bracchia longo margine terrarum porrexerat Amphitrite; Utque erat et tellus illic et pontus et ær, sic erat instabilis tellus, innabilis unda, lucis egens ær; Nulli sua forma manebat, obstabatque aliis aliud, quia corpore in uno frigida pugnabant calidis, umentia siccis, mollia cum duris, sine pondere, habentia pondus. Hanc deus et melior litem natura diremit. Nam cælo terras et terris abscidit undas et liquidum spisso secrevit ab ære cælum. Quæ postquam evolvit cæcoque exemit acervo, dissociata locis concordi pace ligavit: ignea convexi vis et sine pondere cæli emicuit summaque locum sibi fecit in arce; Proximus est ær illi levitate locoque; Densior his tellus elementaque grandia traxit et pressa est gravitate sua; Circumfluus umor ultima possedit solidumque cœrcuit orbem. Sic ubi dispositam quisquis fuit ille deorum congeriem secuit sectamque in membra cœgit, principio terram, ne non æqualis ab omni parte foret, magni speciem glomeravit in orbis. Tum freta diffundi rapidisque tumescere ventis jussit et ambitæ circumdare litora terræ; Addidit et fontes et stagna inmensa lacusque fluminaque obliquis cinxit declivia ripis, quæ, diversa locis, partim sorbentur ab ipsa, in mare perveniunt partim campoque recepta liberioris aquæ pro ripis litora pulsant. Jussit et extendi campos, subsidere valles, fronde tegi silvas, lapidosos surgere montes, utque duæ dextra cælum totidemque sinistra parte secant zonæ, quinta est ardentior illis, sic onus inclusum numero distinxit eodem cura dei, totidemque plagæ tellure premuntur. Quarum quæ media est, non est habitabilis æstu; Nix tegit alta duas; Totidem inter utramque locavit temperiemque dedit mixta cum frigore flamma. Inminet his ær, qui, quanto est pondere terræ pondus aquæ levius, tanto est onerosior igni. Illic et nebulas, illic consistere nubes jussit et humanas motura tonitrua mentes et cum fulminibus facientes fulgura ventos. His quoque non passim mundi fabricator habendum æra permisit; Vix nunc obsistitur illis, cum sua quisque regat diverso flamina tractu, quin lanient mundum; Tanta est discordia fratrum. Eurus ad Auroram Nabatæaque regna recessit Persidaque et radiis juga subdita matutinis; Vesper et occiduo quæ litora sole tepescunt, proxima sunt Zephyro; Scythiam septemque triones horrifer invasit Boreas; Contraria tellus nubibus adsiduis pluviaque madescit ab Austro. Hæc super inposuit liquidum et gravitate carentem æthera nec quicquam terrenæ fæcis habentem. Vix ita limitibus dissæpserat omnia certis, cum, quæ pressa diu fuerant caligine cæca, sidera cœperunt toto effervescere cælo; Neu regio foret ulla suis animalibus orba, astra tenent cæleste solum formæque deorum, cesserunt nitidis habitandæ piscibus undæ, terra feras cepit, volucres agitabilis ær. Sanctius his animal mentisque capacius altæ deerat adhuc et quod dominari in cetera posset: natus homo est, sive hunc divino semine fecit ille opifex rerum, mundi melioris origo, sive recens tellus seductaque nuper ab alto æthere cognati retinebat semina cæli. Quam satus Iapeto, mixtam pluvialibus undis, finxit in effigiem moderantum cuncta deorum, pronaque cum spectent animalia cetera terram, os homini sublime dedit cælumque videre jussit et erectos ad sidera tollere vultus: sic, modo quæ fuerat rudis et sine imagine, tellus induit ignotas hominum conversa figuras. Aurea prima sata est ætas, quæ vindice nullo, sponte sua, sine lege fidem rectumque colebat. Pœna metusque aberant, nec verba minantia fixo ære legebantur, nec supplex turba timebat judicis ora sui, sed erant sine vindice tuti. Nondum cæsa suis, peregrinum ut viseret orbem, montibus in liquidas pinus descenderat undas, nullaque mortales præter sua litora norant; Nondum præcipites cingebant oppida fossæ; Non tuba derecti, non æris cornua flexi, non galeæ, non ensis erat: sine militis usu mollia securæ peragebant otia gentes. Ipsa quoque inmunis rastroque intacta nec ullis saucia vomeribus per se dabat omnia tellus, contentique cibis nullo cogente creatis arbuteos fetus montanaque fraga legebant cornaque et in duris hærentia mora rubetis et quæ deciderant patula Jovis arbore glandes. Ver erat æternum, placidique tepentibus auris mulcebant zephyri natos sine semine flores; Mox etiam fruges tellus inarata ferebat, nec renovatus ager gravidis canebat aristis; Flumina jam lactis, jam flumina nectaris ibant, flavaque de viridi stillabant ilice mella. Postquam Saturno tenebrosa in Tartara misso sub Jove mundus erat, subiit argentea proles, auro deterior, fulvo pretiosior ære. Juppiter antiqui contraxit tempora veris perque hiemes æstusque et inæqualis autumnos et breve ver spatiis exegit quattuor annum. Tum primum siccis ær fervoribus ustus canduit, et ventis glacies adstricta pependit; Tum primum subiere domos; Domus antra fuerunt et densi frutices et vinctæ cortice virgæ. Semina tum primum longis Cerealia sulcis obruta sunt, pressique jugo gemuere juvenci. Tertia post illam successit ænea proles, sævior ingeniis et ad horrida promptior arma, non scelerata tamen; De duro est ultima ferro. Protinus inrupit venæ pejoris in ævum omne nefas: fugere pudor verumque fidesque; In quorum subiere locum fraudesque dolusque insidiæque et vis et amor sceleratus habendi. Vela dabant ventis nec adhuc bene noverat illos navita, quæque prius steterant in montibus altis, fluctibus ignotis insultavere carinæ, communemque prius ceu lumina solis et auras cautus humum longo signavit limite mensor. Nec tantum segetes alimentaque debita dives poscebatur humus, sed itum est in viscera terræ, quasque recondiderat Stygiisque admoverat umbris, effodiuntur opes, inritamenta malorum. Jamque nocens ferrum ferroque nocentius aurum prodierat, prodit bellum, quod pugnat utroque, sanguineaque manu crepitantia concutit arma. Vivitur ex rapto: non hospes ab hospite tutus, non socer a genero, fratrum quoque gratia rara est; Inminet exitio vir coniugis, illa mariti, lurida terribiles miscent aconita novercæ, filius ante diem patrios inquirit in annos: victa jacet pietas, et virgo cæde madentis ultima cælestum terras Astræa reliquit. Neve foret terris securior arduus æther, adfectasse ferunt regnum cæleste gigantas altaque congestos struxisse ad sidera montis. Tum pater omnipotens misso perfregit Olympum fulmine et excussit subiecto Pelion Ossæ. Obruta mole sua cum corpora dira jacerent, perfusam multo natorum sanguine Terram immaduisse ferunt calidumque animasse cruorem et, ne nulla suæ stirpis monimenta manerent, in faciem vertisse hominum; Sed et illa propago contemptrix superum sævæque avidissima cædis et violenta fuit: scires e sanguine natos. Quæ pater ut summa vidit Saturnius arce, ingemit et facto nondum vulgata recenti fœda Lycaoniæ referens convivia mensæ ingentes animo et dignas Jove concipit iras conciliumque vocat: tenuit mora nulla vocatos. Est via sublimis, cælo manifesta sereno; Lactea nomen habet, candore notabilis ipso. Hac iter est superis ad magni tecta Tonantis regalemque domum: dextra lævaque deorum atria nobilium valvis celebrantur apertis. Plebs habitat diversa locis: hac parte potentes cælicolæ clarique suos posuere penates; Hic locus est, quem, si verbis audacia detur, haud timeam magni dixisse Palatia cæli. Ergo ubi marmoreo superi sedere recessu, celsior ipse loco sceptroque innixus eburno terrificam capitis concussit terque quaterque cæsariem, cum qua terram, mare, sidera movit. Talibus inde modis ora indignantia solvit: 'non ego pro mundi regno magis anxius illa tempestate fui, qua centum quisque parabat inicere anguipedum captivo bracchia cælo. Nam quamquam ferus hostis erat, tamen illud ab uno corpore et ex una pendebat origine bellum; Nunc mihi qua totum Nereus circumsonat orbem, perdendum est mortale genus: per flumina juro infera sub terras Stygio labentia luco! Cuncta prius temptanda, sed inmedicabile curæ ense recidendum, ne pars sincera trahatur. Sunt mihi semidei, sunt, rustica numina, nymphæ faunique satyrique et monticolæ silvani; Quos quoniam cæli nondum dignamur honore, quas dedimus, certe terras habitare sinamus. An satis, o superi, tutos fore creditis illos, cum mihi, qui fulmen, qui vos habeoque regoque, struxerit insidias notus feritate Lycaon?' Confremuere omnes studiisque ardentibus ausum talia deposcunt: sic, cum manus inpia sævit sanguine Cæsareo Romanum exstinguere nomen, attonitum tantæ subito terrore ruinæ humanum genus est totusque perhorruit orbis; Nec tibi grata minus pietas, Auguste, tuorum quam fuit illa Jovi. Qui postquam voce manuque murmura conpressit, tenuere silentia cuncti. Substitit ut clamor pressus gravitate regentis, Juppiter hoc iterum sermone silentia rupit: 'ille quidem pœnas (curam hanc dimittite!) Solvit; Quod tamen admissum, quæ sit vindicta, docebo. Contigerat nostras infamia temporis aures; Quam cupiens falsam summo delabor Olympo et deus humana lustro sub imagine terras. Longa mora est, quantum noxæ sit ubique repertum, enumerare: minor fuit ipsa infamia vero. Mænala transieram latebris horrenda ferarum et cum Cyllene gelidi pineta Lycæi: Arcadis hinc sedes et inhospita tecta tyranni ingredior, traherent cum sera crepuscula noctem. Signa dedi venisse deum, vulgusque precari cœperat: inridet primo pia vota Lycaon, mox ait "experiar deus hic discrimine aperto an sit mortalis: nec erit dubitabile verum." Nocte gravem somno necopina perdere morte comparat: hæc illi placet experientia veri; Nec contentus eo, missi de gente Molossa obsidis unius jugulum mucrone resolvit atque ita semineces partim ferventibus artus mollit aquis, partim subiecto torruit igni. Quod simul inposuit mensis, ego vindice flamma in domino dignos everti tecta penates; Territus ipse fugit nactusque silentia ruris exululat frustraque loqui conatur: ab ipso colligit os rabiem solitæque cupidine cædis vertitur in pecudes et nunc quoque sanguine gaudet. In villos abeunt vestes, in crura lacerti: fit lupus et veteris servat vestigia formæ; Canities eadem est, eadem violentia vultus, idem oculi lucent, eadem feritatis imago est. Occidit una domus, sed non domus una perire digna fuit: qua terra patet, fera regnat Erinys. In facinus jurasse putes! Dent ocius omnes, quas meruere pati, (sic stat sententia) pœnas.' Dicta Jovis pars voce probant stimulosque frementi adiciunt, alii partes adsensibus inplent. Est tamen humani generis jactura dolori omnibus, et quæ sit terræ mortalibus orbæ forma futura rogant, quis sit laturus in aras tura, ferisne paret populandas tradere terras. Talia quærentes (sibi enim fore cetera curæ) rex superum trepidare vetat subolemque priori dissimilem populo promittit origine mira. Jamque erat in totas sparsurus fulmina terras; Sed timuit, ne forte sacer tot ab ignibus æther conciperet flammas longusque ardesceret axis: esse quoque in fatis reminiscitur, adfore tempus, quo mare, quo tellus correptaque regia cæli ardeat et mundi moles obsessa laboret. Tela reponuntur manibus fabricata cyclopum; Pœna placet diversa, genus mortale sub undis perdere et ex omni nimbos demittere cælo. Protinus Æoliis Aquilonem claudit in antris et quæcumque fugant inductas flamina nubes emittitque Notum. Madidis Notus evolat alis, terribilem picea tectus caligine vultum; Barba gravis nimbis, canis fluit unda capillis; Fronte sedent nebulæ, rorant pennæque sinusque. Utque manu lata pendentia nubila pressit, fit fragor: hinc densi funduntur ab æthere nimbi; Nuntia Junonis varios induta colores concipit Iris aquas alimentaque nubibus adfert. Sternuntur segetes et deplorata coloni vota jacent, longique perit labor inritus anni. Nec cælo contenta suo est Jovis ira, sed illum cæruleus frater juvat auxiliaribus undis. Convocat hic amnes: qui postquam tecta tyranni intravere sui, 'non est hortamine longo nunc' ait 'utendum; Vires effundite vestras: sic opus est! Aperite domos ac mole remota fluminibus vestris totas inmittite habenas!' Jusserat; Hi redeunt ac fontibus ora relaxant et defrenato volvuntur in æquora cursu. Ipse tridente suo terram percussit, at illa intremuit motuque vias patefecit aquarum. Exspatiata ruunt per apertos flumina campos cumque satis arbusta simul pecudesque virosque tectaque cumque suis rapiunt penetralia sacris. Si qua domus mansit potuitque resistere tanto indeiecta malo, culmen tamen altior hujus unda tegit, pressæque latent sub gurgite turres. Jamque mare et tellus nullum discrimen habebant: omnia pontus erant, derant quoque litora ponto. Occupat hic collem, cumba sedet alter adunca et ducit remos illic, ubi nuper arabat: ille supra segetes aut mersæ culmina villæ navigat, hic summa piscem deprendit in ulmo. Figitur in viridi, si fors tulit, ancora prato, aut subiecta terunt curvæ vineta carinæ; Et, modo qua graciles gramen carpsere capellæ, nunc ibi deformes ponunt sua corpora phocæ. Mirantur sub aqua lucos urbesque domosque Nereides, silvasque tenent delphines et altis incursant ramis agitataque robora pulsant. Nat lupus inter oves, fulvos vehit unda leones, unda vehit tigres; Nec vires fulminis apro, crura nec ablato prosunt velocia cervo, quæsitisque diu terris, ubi sistere possit, in mare lassatis volucris vaga decidit alis. Obruerat tumulos inmensa licentia ponti, pulsabantque novi montana cacumina fluctus. Maxima pars unda rapitur; Quibus unda pepercit, illos longa domant inopi jejunia victu. Separat Aonios Œtæis Phocis ab arvis, terra ferax, dum terra fuit, sed tempore in illo pars maris et latus subitarum campus aquarum. Mons ibi verticibus petit arduus astra duobus, nomine Parnasos, superantque cacumina nubes. Hic ubi Deucalion (nam cetera texerat æquor) cum consorte tori parva rate vectus adhæsit, Corycidas nymphas et numina montis adorant fatidicamque Themin, quæ tunc oracla tenebat: non illo melior quisquam nec amantior æqui vir fuit aut illa metuentior ulla deorum. Juppiter ut liquidis stagnare paludibus orbem et superesse virum de tot modo milibus unum, et superesse vidit de tot modo milibus unam, innocuos ambo, cultores numinis ambo, nubila disiecit nimbisque aquilone remotis et cælo terras ostendit et æthera terris. Nec maris ira manet, positoque tricuspide telo mulcet aquas rector pelagi supraque profundum exstantem atque umeros innato murice tectum cæruleum Tritona vocat conchæque sonanti inspirare jubet fluctusque et flumina signo jam revocare dato: cava bucina sumitur illi, tortilis in latum quæ turbine crescit ab imo, bucina, quæ medio concepit ubi æra ponto, litora voce replet sub utroque jacentia Phœbo; Tum quoque, ut ora dei madida rorantia barba contigit et cecinit jussos inflata receptus, omnibus audita est telluris et æquoris undis, et quibus est undis audita, cœrcuit omnes. Jam mare litus habet, plenos capit alveus amnes, flumina subsidunt collesque exire videntur; Surgit humus, crescunt sola decrescentibus undis, postque diem longam nudata cacumina silvæ ostendunt limumque tenent in fronde relictum Redditus orbis erat; Quem postquam vidit inanem et desolatas agere alta silentia terras, Deucalion lacrimis ita Pyrrham adfatur obortis: 'o soror, o conjunx, o femina sola superstes, quam commune mihi genus et patruelis origo, deinde torus junxit, nunc ipsa pericula jungunt, terrarum, quascumque vident occasus et ortus, nos duo turba sumus; Possedit cetera pontus. Hæc quoque adhuc vitæ non est fiducia nostræ certa satis; Terrent etiamnum nubila mentem. Quis tibi, si sine me fatis erepta fuisses, nunc animus, miseranda, foret? Quo sola timorem ferre modo posses? Quo consolante doleres! Namque ego (crede mihi), si te quoque pontus haberet, te sequerer, conjunx, et me quoque pontus haberet. O utinam possim populos reparare paternis artibus atque animas formatæ infundere terræ! Nunc genus in nobis restat mortale duobus. Sic visum superis: hominumque exempla manemus.' Dixerat, et flebant: placuit cæleste precari numen et auxilium per sacras quærere sortes. Nulla mora est: adeunt pariter Cephesidas undas, ut nondum liquidas, sic jam vada nota secantes. Inde ubi libatos inroravere liquores vestibus et capiti, flectunt vestigia sanctæ ad delubra deæ, quorum fastigia turpi pallebant musco stabantque sine ignibus aræ. Ut templi tetigere gradus, procumbit uterque pronus humi gelidoque pavens dedit oscula saxo atque ita 'si precibus' dixerunt 'numina justis victa remollescunt, si flectitur ira deorum, dic, Themi, qua generis damnum reparabile nostri arte sit, et mersis fer opem, mitissima, rebus!' Mota dea est sortemque dedit: 'discedite templo et velate caput cinctasque resolvite vestes ossaque post tergum magnæ jactate parentis!' Obstupuere diu: rumpitque silentia voce Pyrrha prior jussisque deæ parere recusat, detque sibi veniam pavido rogat ore pavetque lædere jactatis maternas ossibus umbras. Interea repetunt cæcis obscura latebris verba datæ sortis secum inter seque volutant. Inde Promethides placidis Epimethida dictis mulcet et 'aut fallax' ait 'est sollertia nobis, aut (pia sunt nullumque nefas oracula suadent!) Magna parens terra est: lapides in corpore terræ ossa reor dici; Jacere hos post terga jubemur.' Coniugis augurio quamquam Titania mota est, spes tamen in dubio est: adeo cælestibus ambo diffidunt monitis; Sed quid temptare nocebit? Descendunt: velantque caput tunicasque recingunt et jussos lapides sua post vestigia mittunt. Saxa (quis hoc credat, nisi sit pro teste vetustas?) Ponere duritiem cœpere suumque rigorem mollirique mora mollitaque ducere formam. Mox ubi creverunt naturaque mitior illis contigit, ut quædam, sic non manifesta videri forma potest hominis, sed uti de marmore cœpta non exacta satis rudibusque simillima signis, quæ tamen ex illis aliquo pars umida suco et terrena fuit, versa est in corporis usum; Quod solidum est flectique nequit, mutatur in ossa, quæ modo vena fuit, sub eodem nomine mansit, inque brevi spatio superorum numine saxa missa viri manibus faciem traxere virorum et de femineo reparata est femina jactu. Inde genus durum sumus experiensque laborum et documenta damus qua simus origine nati. Cetera diversis tellus animalia formis sponte sua peperit, postquam vetus umor ab igne percaluit solis, cænumque udæque paludes intumuere æstu, fecundaque semina rerum vivaci nutrita solo ceu matris in alvo creverunt faciemque aliquam cepere morando. Sic ubi deseruit madidos septemfluus agros Nilus et antiquo sua flumina reddidit alveo ætherioque recens exarsit sidere limus, plurima cultores versis animalia glæbis inveniunt et in his quædam modo cœpta per ipsum nascendi spatium, quædam inperfecta suisque trunca vident numeris, et eodem in corpore sæpe altera pars vivit, rudis est pars altera tellus. Quippe ubi temperiem sumpsere umorque calorque, concipiunt, et ab his oriuntur cuncta duobus, cumque sit ignis aquæ pugnax, vapor umidus omnes res creat, et discors concordia fetibus apta est. Ergo ubi diluvio tellus lutulenta recenti solibus ætheriis altoque recanduit æstu, edidit innumeras species; Partimque figuras rettulit antiquas, partim nova monstra creavit. Illa quidem nollet, sed te quoque, maxime Python, tum genuit, populisque novis, incognita serpens, terror eras: tantum spatii de monte tenebas. Hunc deus arcitenens, numquam letalibus armis ante nisi in dammis capreisque fugacibus usus, mille gravem telis exhausta pæne pharetra perdidit effuso per vulnera nigra veneno. Neve operis famam posset delere vetustas, instituit sacros celebri certamine ludos, Pythia de domitæ serpentis nomine dictos. Hic juvenum quicumque manu pedibusve rotave vicerat, æsculeæ capiebat frondis honorem. Nondum laurus erat, longoque decentia crine tempora cingebat de qualibet arbore Phœbus. Primus amor Phœbi Daphne Peneia, quem non fors ignara dedit, sed sæva Cupidinis ira, Delius hunc nuper, victa serpente superbus, viderat adducto flectentem cornua nervo 'quid' que 'tibi, lascive puer, cum fortibus armis?' Dixerat: 'ista decent umeros gestamina nostros, qui dare certa feræ, dare vulnera possumus hosti, qui modo pestifero tot jugera ventre prementem stravimus innumeris tumidum Pythona sagittis. Tu face nescio quos esto contentus amores inritare tua, nec laudes adsere nostras!' Filius huic Veneris 'figat tuus omnia, Phœbe, te meus arcus' ait; 'Quantoque animalia cedunt cuncta deo, tanto minor est tua gloria nostra.' Dixit et eliso percussis ære pennis inpiger umbrosa Parnasi constitit arce eque sagittifera prompsit duo tela pharetra diversorum operum: fugat hoc, facit illud amorem; Quod facit, auratum est et cuspide fulget acuta, quod fugat, obtusum est et habet sub harundine plumbum. Hoc deus in nympha Peneide fixit, at illo læsit Apollineas traiecta per ossa medullas; Protinus alter amat, fugit altera nomen amantis silvarum latebris captivarumque ferarum exuviis gaudens innuptæque æmula Phœbes: vitta cœrcebat positos sine lege capillos. Multi illam petiere, illa aversata petentes inpatiens expersque viri nemora avia lustrat nec, quid Hymen, quid Amor, quid sint conubia curat. Sæpe pater dixit: 'generum mihi, filia, debes,' sæpe pater dixit: 'debes mihi, nata, nepotes'; Illa velut crimen tædas exosa jugales pulchra verecundo suffuderat ora rubore inque patris blandis hærens cervice lacertis 'da mihi perpetua, genitor carissime,' dixit 'virginitate frui! Dedit hoc pater ante Dianæ.' Ille quidem obsequitur, sed te decor iste quod optas esse vetat, votoque tuo tua forma repugnat: Phœbus amat visæque cupit conubia Daphnes, quodque cupit, sperat, suaque illum oracula fallunt, utque leves stipulæ demptis adolentur aristis, ut facibus sæpes ardent, quas forte viator vel nimis admovit vel jam sub luce reliquit, sic deus in flammas abiit, sic pectore toto uritur et sterilem sperando nutrit amorem. Spectat inornatos collo pendere capillos et 'quid, si comantur?' Ait. Videt igne micantes sideribus similes oculos, videt oscula, quæ non est vidisse satis; Laudat digitosque manusque bracchiaque et nudos media plus parte lacertos; Si qua latent, meliora putat. Fugit ocior aura illa levi neque ad hæc revocantis verba resistit: 'nympha, precor, Penei, mane! Non insequor hostis; Nympha, mane! Sic agna lupum, sic cerva leonem, sic aquilam penna fugiunt trepidante columbæ, hostes quæque suos: amor est mihi causa sequendi! Me miserum! Ne prona cadas indignave lædi crura notent sentes et sim tibi causa doloris! Aspera, qua properas, loca sunt: moderatius, oro, curre fugamque inhibe, moderatius insequar ipse. Cui placeas, inquire tamen: non incola montis, non ego sum pastor, non hic armenta gregesque horridus observo. Nescis, temeraria, nescis, quem fugias, ideoque fugis: mihi Delphica tellus et Claros et Tenedos Patareaque regia servit; Juppiter est genitor; Per me, quod eritque fuitque estque, patet; Per me concordant carmina nervis. Certa quidem nostra est, nostra tamen una sagitta certior, in vacuo quæ vulnera pectore fecit! Inventum medicina meum est, opiferque per orbem dicor, et herbarum subiecta potentia nobis. Ei mihi, quod nullis amor est sanabilis herbis nec prosunt domino, quæ prosunt omnibus, artes!' Plura locuturum timido Peneia cursu fugit cumque ipso verba inperfecta reliquit, tum quoque visa decens; Nudabant corpora venti, obviaque adversas vibrabant flamina vestes, et levis inpulsos retro dabat aura capillos, auctaque forma fuga est. Sed enim non sustinet ultra perdere blanditias juvenis deus, utque monebat ipse Amor, admisso sequitur vestigia passu. Ut canis in vacuo leporem cum Gallicus arvo vidit, et hic prædam pedibus petit, ille salutem; Alter inhæsuro similis jam jamque tenere sperat et extento stringit vestigia rostro, alter in ambiguo est, an sit conprensus, et ipsis morsibus eripitur tangentiaque ora relinquit: sic deus et virgo est hic spe celer, illa timore. Qui tamen insequitur pennis adiutus Amoris, ocior est requiemque negat tergoque fugacis inminet et crinem sparsum cervicibus adflat. Viribus absumptis expalluit illa citæque victa labore fugæ spectans Peneidas undas 'fer, pater,' inquit 'opem! Si flumina numen habetis, qua nimium placui, mutando perde figuram!' Quæ facit ut lædar mutando perde figuram. Vix prece finita torpor gravis occupat artus, mollia cinguntur tenui præcordia libro, in frondem crines, in ramos bracchia crescunt, pes modo tam velox pigris radicibus hæret, ora cacumen habet: remanet nitor unus in illa. Hanc quoque Phœbus amat positaque in stipite dextra sentit adhuc trepidare novo sub cortice pectus conplexusque suis ramos ut membra lacertis oscula dat ligno; Refugit tamen oscula lignum. Cui deus 'at, quoniam conjunx mea non potes esse, arbor eris certe' dixit 'mea! Semper habebunt te coma, te citharæ, te nostræ, laure, pharetræ; Tu ducibus Latiis aderis, cum læta Triumphum vox canet et visent longas Capitolia pompas; Postibus Augustis eadem fidissima custos ante fores stabis mediamque tuebere quercum, utque meum intonsis caput est juvenale capillis, tu quoque perpetuos semper gere frondis honores!' Finierat Pæan: factis modo laurea ramis adnuit utque caput visa est agitasse cacumen. Est nemus Hæmoniæ, prærupta quod undique claudit silva: vocant Tempe; Per quæ Peneos ab imo effusus Pindo spumosis volvitur undis deiectuque gravi tenues agitantia fumos nubila conducit summisque adspergine silvis inpluit et sonitu plus quam vicina fatigat: hæc domus, hæc sedes, hæc sunt penetralia magni amnis, in his residens facto de cautibus antro, undis jura dabat nymphisque colentibus undas. Conveniunt illuc popularia flumina primum, nescia, gratentur consolenturne parentem, populifer Sperchios et inrequietus Enipeus Apidanosque senex lenisque Amphrysos et Æas, moxque amnes alii, qui, qua tulit inpetus illos, in mare deducunt fessas erroribus undas. Inachus unus abest imoque reconditus antro fletibus auget aquas natamque miserrimus Io luget ut amissam: nescit, vitane fruatur an sit apud manes; Sed quam non invenit usquam, esse putat nusquam atque animo pejora veretur. Viderat a patrio redeuntem Juppiter illam flumine et 'o virgo Jove digna tuoque beatum nescio quem factura toro, pete' dixerat 'umbras altorum nemorum' (et nemorum monstraverat umbras) 'dum calet, et medio sol est altissimus orbe! Quodsi sola times latebras intrare ferarum, præside tuta deo nemorum secreta subibis, nec de plebe deo, sed qui cælestia magna sceptra manu teneo, sed qui vaga fulmina mitto. Ne fuge me!' Fugiebat enim. Jam pascua Lernæ consitaque arboribus Lyrcea reliquerat arva, cum deus inducta latas caligine terras occuluit tenuitque fugam rapuitque pudorem. Interea medios Juno despexit in Argos et noctis faciem nebulas fecisse volucres sub nitido mirata die, non fluminis illas esse, nec umenti sensit tellure remitti; Atque suus conjunx ubi sit circumspicit, ut quæ deprensi totiens jam nosset furta mariti. Quem postquam cælo non repperit, 'aut ego fallor aut ego lædor' ait delapsaque ab æthere summo constitit in terris nebulasque recedere jussit. Coniugis adventum præsenserat inque nitentem Inachidos vultus mutaverat ille juvencam; Bos quoque formosa est. Speciem Saturnia vaccæ, quamquam invita, probat nec non, et cujus et unde quove sit armento, veri quasi nescia quærit. Juppiter e terra genitam mentitur, ut auctor desinat inquiri: petit hanc Saturnia munus. Quid faciat? Crudele suos addicere amores, non dare suspectum est: Pudor est, qui suadeat illinc, hinc dissuadet Amor. Victus Pudor esset Amore, sed leve si munus sociæ generisque torique vacca negaretur, poterat non vacca videri! Pælice donata non protinus exuit omnem diva metum timuitque Jovem et fuit anxia furti, donec Arestoridæ servandam tradidit Argo. Centum luminibus cinctum caput Argus habebat inde suis vicibus capiebant bina quietem, cetera servabant atque in statione manebant. Constiterat quocumque modo, spectabat ad Io, ante oculos Io, quamvis aversus, habebat. Luce sinit pasci; Cum sol tellure sub alta est, claudit et indigno circumdat vincula collo. Frondibus arboreis et amara pascitur herba. Proque toro terræ non semper gramen habenti incubat infelix limosaque flumina potat. Illa etiam supplex Argo cum bracchia vellet tendere, non habuit, quæ bracchia tenderet Argo, conatoque queri mugitus edidit ore pertimuitque sonos propriaque exterrita voce est. Venit et ad ripas, ubi ludere sæpe solebat, Inachidas: rictus novaque ut conspexit in unda cornua, pertimuit seque exsternata refugit. Naides ignorant, ignorat et Inachus ipse, quæ sit; At illa patrem sequitur sequiturque sorores et patitur tangi seque admirantibus offert. Decerptas senior porrexerat Inachus herbas: illa manus lambit patriisque dat oscula palmis nec retinet lacrimas et, si modo verba sequantur, oret opem nomenque suum casusque loquatur; Littera pro verbis, quam pes in pulvere duxit, corporis indicium mutati triste peregit. 'Me miserum!' Exclamat pater Inachus inque gementis cornibus et nivea pendens cervice juvencæ 'me miserum!' Ingeminat; 'Tune es quæsita per omnes nata mihi terras? Tu non inventa reperta luctus eras levior! Retices nec mutua nostris dicta refers, alto tantum suspiria ducis pectore, quodque unum potes, ad mea verba remugis! At tibi ego ignarus thalamos tædasque parabam, spesque fuit generi mihi prima, secunda nepotum. De grege nunc tibi vir, nunc de grege natus habendus. Nec finire licet tantos mihi morte dolores; Sed nocet esse deum, præclusaque janua leti æternum nostros luctus extendit in ævum.' Talia mærenti stellatus submovet Argus ereptamque patri diversa in pascua natam abstrahit. Ipse procul montis sublime cacumen occupat, unde sedens partes speculatur in omnes. Nec superum rector mala tanta Phoronidos ultra ferre potest natumque vocat, quem lucida partu Pleias enixa est letoque det imperat Argum. Parva mora est alas pedibus virgamque potenti somniferam sumpsisse manu tegumenque capillis. Hæc ubi disposuit, patria Jove natus ab arce desilit in terras; Illic tegumenque removit et posuit pennas, tantummodo virga retenta est: hac agit, ut pastor, per devia rura capellas dum venit abductas, et structis cantat avenis. Voce nova captus custos Junonius 'at tu, quisquis es, hoc poteras mecum considere saxo' Argus ait; 'Neque enim pecori fecundior ullo herba loco est, aptamque vides pastoribus umbram.' Sedit Atlantiades et euntem multa loquendo detinuit sermone diem junctisque canendo vincere harundinibus servantia lumina temptat. Ille tamen pugnat molles evincere somnos et, quamvis sopor est oculorum parte receptus, parte tamen vigilat. Quærit quoque (namque reperta fistula nuper erat), qua sit ratione reperta. Tum deus 'Arcadiæ gelidis sub montibus' inquit 'inter hamadryadas celeberrima Nonacrinas naias una fuit: nymphæ Syringa vocabant. Non semel et satyros eluserat illa sequentes et quoscumque deos umbrosaque silva feraxque rus habet. Ortygiam studiis ipsaque colebat virginitate deam; Ritu quoque cincta Dianæ falleret et posset credi Latonia, si non corneus huic arcus, si non foret aureus illi; Sic quoque fallebat. Redeuntem colle Lycæo Pan videt hanc pinuque caput præcinctus acuta talia verba refert — restabat verba referre et precibus spretis fugisse per avia nympham, donec harenosi placidum Ladonis ad amnem venerit; Hic illam cursum inpedientibus undis ut se mutarent liquidas orasse sorores, Panaque cum prensam sibi jam Syringa putaret, corpore pro nymphæ calamos tenuisse palustres, dumque ibi suspirat, motos in harundine ventos effecisse sonum tenuem similemque querenti. Arte nova vocisque deum dulcedine captum 'hoc mihi colloquium tecum' dixisse 'manebit,' atque ita disparibus calamis conpagine ceræ inter se junctis nomen tenuisse puellæ. Talia dicturus vidit Cyllenius omnes subcubuisse oculos adopertaque lumina somno; Supprimit extemplo vocem firmatque soporem languida permulcens medicata lumina virga. Nec mora, falcato nutantem vulnerat ense, qua collo est confine caput, saxoque cruentum deicit et maculat præruptam sanguine rupem. Arge, jaces, quodque in tot lumina lumen habebas, exstinctum est, centumque oculos nox occupat una. Excipit hos volucrisque suæ Saturnia pennis collocat et gemmis caudam stellantibus inplet. Protinus exarsit nec tempora distulit iræ horriferamque oculis animoque obiecit Erinyn pælicis Argolicæ stimulosque in pectore cæcos condidit et profugam per totum exercuit orbem. Ultimus inmenso restabas, Nile, labori; Quem simulac tetigit, positisque in margine ripæ procubuit genibus resupinoque ardua collo, quos potuit solos, tollens ad sidera vultus et gemitu et lacrimis et luctisono mugitu cum Jove visa queri finemque orare malorum. Coniugis ille suæ conplexus colla lacertis, finiat ut pœnas tandem, rogat 'in' que 'futurum pone metus' inquit: 'numquam tibi causa doloris hæc erit,' et Stygias jubet hoc audire paludes. Ut lenita dea est, vultus capit illa priores fitque, quod ante fuit: fugiunt e corpore sætæ, cornua decrescunt, fit luminis artior orbis, contrahitur rictus, redeunt umerique manusque, ungulaque in quinos dilapsa absumitur ungues: de bove nil superest formæ nisi candor in illa. Officioque pedum nymphe contenta duorum erigitur metuitque loqui, ne more juvencæ mugiat, et timide verba intermissa retemptat. Nunc dea linigera colitur celeberrima turba. Huic Epaphus magni genitus de semine tandem creditur esse Jovis perque urbes juncta parenti templa tenet. Fuit huic animis æqualis et annis Sole satus Phæthon, quem quondam magna loquentem nec sibi cedentem Phœboque parente superbum non tulit Inachides 'matri' que ait 'omnia demens credis et es tumidus genitoris imagine falsi.' Erubuit Phæthon iramque pudore repressit et tulit ad Clymenen Epaphi convicia matrem 'quo' que 'magis doleas, genetrix' ait, 'ille ego liber, ille ferox tacui! Pudet hæc opprobria nobis et dici potuisse et non potuisse refelli. At tu, si modo sum cælesti stirpe creatus, ede notam tanti generis meque adsere cælo!' Dixit et inplicuit materno bracchia collo perque suum Meropisque caput tædasque sororum traderet oravit veri sibi signa parentis. Ambiguum Clymene precibus Phæthontis an ira mota magis dicti sibi criminis utraque cælo bracchia porrexit spectansque ad lumina solis 'per jubar hoc' inquit 'radiis insigne coruscis, nate, tibi juro, quod nos auditque videtque, hoc te, quem spectas, hoc te, qui temperat orbem, Sole satum; Si ficta loquor, neget ipse videndum se mihi, sitque oculis lux ista novissima nostris! Nec longus labor est patrios tibi nosse penates. Unde oritur, domus est terræ contermina nostræ: si modo fert animus, gradere et scitabere ab ipso!' Emicat extemplo lætus post talia matris dicta suæ Phæthon et concipit æthera mente Æthiopasque suos positosque sub ignibus Indos sidereis transit patriosque adit inpiger ortus.
Regia Solis erat sublimibus alta columnis, clara micante auro flammasque imitante pyropo, cujus ebur nitidum fastigia summa tegebat, argenti bifores radiabant lumine valvæ. Materiam superabat opus: nam Mulciber illic æquora cælarat medias cingentia terras terrarumque orbem cælumque, quod imminet orbi. Cæruleos habet unda deos, Tritona canorum Proteaque ambiguum ballænarumque prementem Ægæona suis inmania terga lacertis Doridaque et natas, quarum pars nare videtur, pars in mole sedens viridis siccare capillos, pisce vehi quædam: facies non omnibus una, non diversa tamen, qualem decet esse sororum. Terra viros urbesque gerit silvasque ferasque fluminaque et nymphas et cetera numina ruris. Hæc super inposita est cæli fulgentis imago, signaque sex foribus dextris totidemque sinistris. Quo simul adclivi Clymeneia limite proles venit et intravit dubitati tecta parentis, protinus ad patrios sua fert vestigia vultus consistitque procul; Neque enim propiora ferebat lumina: purpurea velatus veste sedebat in solio Phœbus claris lucente smaragdis. A dextra lævaque Dies et Mensis et Annus Sæculaque et positæ spatiis æqualibus Horæ Verque novum stabat cinctum florente corona, stabat nuda Æstas et spicea serta gerebat, stabat et Autumnus calcatis sordidus uvis et glacialis Hiems canos hirsuta capillos. Ipse loco medius rerum novitate paventem Sol oculis juvenem, quibus adspicit omnia, vidit 'quæ' que 'viæ tibi causa? Quid hac' ait 'arce petisti, progenies, Phæthon, haud infitianda parenti?' Ille refert: 'o lux inmensi publica mundi, Phœbe pater, si das usum mihi nominis hujus, nec falsa Clymene culpam sub imagine celat, pignora da, genitor, per quæ tua vera propago credar, et hunc animis errorem detrahe nostris!' Dixerat, at genitor circum caput omne micantes deposuit radios propiusque accedere jussit amplexuque dato 'nec tu meus esse negari dignus es, et Clymene veros' ait 'edidit ortus, quoque minus dubites, quodvis pete munus, ut illud me tribuente feras! Promissi testis adesto dis juranda palus, oculis incognita nostris!' Vix bene desierat, currus rogat ille paternos inque diem alipedum jus et moderamen equorum. Pænituit jurasse patrem: qui terque quaterque concutiens inlustre caput 'temeraria' dixit 'vox mea facta tua est; Utinam promissa liceret non dare! Confiteor, solum hoc tibi, nate, negarem. Dissuadere licet: non est tua tuta voluntas! Magna petis, Phæthon, et quæ nec viribus istis munera conveniant nec tam puerilibus annis: sors tua mortalis, non est mortale, quod optas. Plus etiam, quam quod superis contingere possit, nescius adfectas; Placeat sibi quisque licebit, non tamen ignifero quisquam consistere in axe me valet excepto; Vasti quoque rector Olympi, qui fera terribili jaculatur fulmina dextra, non agat hos currus: et quid Jove majus habemus? Ardua prima via est et qua vix mane recentes enituntur equi; Medio est altissima cælo, unde mare et terras ipsi mihi sæpe videre fit timor et pavida trepidat formidine pectus; Ultima prona via est et eget moderamine certo: tunc etiam quæ me subiectis excipit undis, ne ferar in præceps, Tethys solet ipsa vereri. Adde, quod adsidua rapitur vertigine cælum sideraque alta trahit celerique volumine torquet. Nitor in adversum, nec me, qui cetera, vincit inpetus, et rapido contrarius evehor orbi. Finge datos currus: quid ages? Poterisne rotatis obvius ire polis, ne te citus auferat axis? Forsitan et lucos illic urbesque deorum concipias animo delubraque ditia donis esse: per insidias iter est formasque ferarum! Utque viam teneas nulloque errore traharis, per tamen adversi gradieris cornua tauri Hæmoniosque arcus violentique ora Leonis sævaque circuitu curvantem bracchia longo Scorpion atque aliter curvantem bracchia Cancrum. Nec tibi quadripedes animosos ignibus illis, quos in pectore habent, quos ore et naribus efflant, in promptu regere est: vix me patiuntur, ubi acres incaluere animi cervixque repugnat habenis.— At tu, funesti ne sim tibi muneris auctor, nate, cave, dum resque sinit tua corrige vota! Scilicet ut nostro genitum te sanguine credas, pignora certa petis: do pignora certa timendo et patrio pater esse metu probor. Adspice vultus ecce meos; Utinamque oculos in pectora posses inserere et patrias intus deprendere curas! Denique quidquid habet dives, circumspice, mundus eque tot ac tantis cæli terræque marisque posce bonis aliquid; Nullam patiere repulsam. Deprecor hoc unum, quod vero nomine pœna, non honor est: pœnam, Phæthon, pro munere poscis! Quid mea colla tenes blandis, ignare, lacertis? Ne dubita! Dabitur (Stygias juravimus undas), quodcumque optaris; Sed tu sapientius opta!' Finierat monitus; Dictis tamen ille repugnat propositumque premit flagratque cupidine currus. Ergo, qua licuit, genitor cunctatus ad altos deducit juvenem, Vulcania munera, currus. Aureus axis erat, temo aureus, aurea summæ curvatura rotæ, radiorum argenteus ordo; Per juga chrysolithi positæque ex ordine gemmæ clara repercusso reddebant lumina Phœbo. Dumque ea magnanimus Phæthon miratur opusque perspicit, ecce vigil nitido patefecit ab ortu purpureas Aurora fores et plena rosarum atria: diffugiunt stellæ, quarum agmina cogit Lucifer et cæli statione novissimus exit. Quem petere ut terras mundumque rubescere vidit cornuaque extremæ velut evanescere lunæ, jungere equos Titan velocibus imperat Horis. Jussa deæ celeres peragunt ignemque vomentes, ambrosiæ suco saturos, præsepibus altis quadripedes ducunt adduntque sonantia frena. Tum pater ora sui sacro medicamine nati contigit et rapidæ fecit patientia flammæ inposuitque comæ radios præsagaque luctus pectore sollicito repetens suspiria dixit: 'si potes his saltem monitis parere parentis parce, puer, stimulis et fortius utere loris! Sponte sua properant, labor est inhibere volentes. Nec tibi derectos placeat via quinque per arcus! Sectus in obliquum est lato curvamine limes, zonarumque trium contentus fine polumque effugit australem junctamque aquilonibus arcton: hac sit iter—manifesta rotæ vestigia cernes— utque ferant æquos et cælum et terra calores, nec preme nec summum molire per æthera currum! Altius egressus cælestia tecta cremabis, inferius terras; Medio tutissimus ibis. Neu te dexterior tortum declinet ad Anguem, neve sinisterior pressam rota ducat ad Aram, inter utrumque tene! Fortunæ cetera mando, quæ juvet et melius quam tu tibi consulat opto. Dum loquor, Hesperio positas in litore metas umida nox tetigit; Non est mora libera nobis! Poscimur: effulget tenebris Aurora fugatis. Corripe lora manu, vel, si mutabile pectus est tibi, consiliis, non curribus utere nostris! Dum potes et solidis etiamnum sedibus adstas, dumque male optatos nondum premis inscius axes, quæ tutus spectes, sine me dare lumina terris!' Occupat ille levem juvenali corpore currum statque super manibusque leves contingere habenas gaudet et invito grates agit inde parenti. Interea volucres Pyrois et Eous et Æthon, Solis equi, quartusque Phlegon hinnitibus auras flammiferis inplent pedibusque repagula pulsant. Quæ postquam Tethys, fatorum ignara nepotis, reppulit, et facta est inmensi copia cæli, corripuere viam pedibusque per æra motis obstantes scindunt nebulas pennisque levati prætereunt ortos isdem de partibus Euros. Sed leve pondus erat nec quod cognoscere possent Solis equi, solitaque jugum gravitate carebat; Utque labant curvæ justo sine pondere naves perque mare instabiles nimia levitate feruntur, sic onere adsueto vacuus dat in æra saltus succutiturque alte similisque est currus inani. Quod simulac sensere, ruunt tritumque relinquunt quadriiugi spatium nec quo prius ordine currunt. Ipse pavet nec qua commissas flectat habenas nec scit qua sit iter, nec, si sciat, imperet illis. Tum primum radiis gelidi caluere Triones et vetito frustra temptarunt æquore tingui, quæque polo posita est glaciali proxima Serpens, frigore pigra prius nec formidabilis ulli, incaluit sumpsitque novas fervoribus iras; Te quoque turbatum memorant fugisse, Boote, quamvis tardus eras et te tua plaustra tenebant. Ut vero summo despexit ab æthere terras infelix Phæthon penitus penitusque jacentes, palluit et subito genua intremuere timore suntque oculis tenebræ per tantum lumen obortæ, et jam mallet equos numquam tetigisse paternos, jam cognosse genus piget et valuisse rogando, jam Meropis dici cupiens ita fertur, ut acta præcipiti pinus borea, cui victa remisit frena suus rector, quam dis votisque reliquit. Quid faciat? Multum cæli post terga relictum, ante oculos plus est: animo metitur utrumque et modo, quos illi fatum contingere non est, prospicit occasus, interdum respicit ortus, quidque agat ignarus stupet et nec frena remittit nec retinere valet nec nomina novit equorum. Sparsa quoque in vario passim miracula cælo vastarumque videt trepidus simulacra ferarum. Est locus, in geminos ubi bracchia concavat arcus Scorpius et cauda flexisque utrimque lacertis porrigit in spatium signorum membra duorum: hunc puer ut nigri madidum sudore veneni vulnera curvata minitantem cuspide vidit, mentis inops gelida formidine lora remisit. Quæ postquam summum tetigere jacentia tergum, exspatiantur equi nulloque inhibente per auras ignotæ regionis eunt, quaque inpetus egit, hac sine lege ruunt altoque sub æthere fixis incursant stellis rapiuntque per avia currum et modo summa petunt, modo per declive viasque præcipites spatio terræ propiore feruntur, inferiusque suis fraternos currere Luna admiratur equos, ambustaque nubila fumant. Corripitur flammis, ut quæque altissima, tellus fissaque agit rimas et sucis aret ademptis; Pabula canescunt, cum frondibus uritur arbor, materiamque suo præbet seges arida damno. Parva queror: magnæ pereunt cum mœnibus urbes, cumque suis totas populis incendia gentis in cinerem vertunt; Silvæ cum montibus ardent; Ardet Athos Taurusque Cilix et Tmolus et Œte et tum sicca, prius creberrima fontibus, Ide virgineusque Helicon et nondum Œagrius Hæmus: ardet in inmensum geminatis ignibus Ætne Parnasosque biceps et Eryx et Cynthus et Othrys et tandem nivibus Rhodope caritura Mimasque Dindymaque et Mycale natusque ad sacra Cithæron. Nec prosunt Scythiæ sua frigora: Caucasus ardet Ossaque cum Pindo majorque ambobus Olympus æriæque Alpes et nubifer Appenninus. Tum vero Phæthon cunctis e partibus orbem adspicit accensum nec tantos sustinet æstus ferventisque auras velut e fornace profunda ore trahit currusque suos candescere sentit; Et neque jam cineres ejectatamque favillam ferre potest calidoque involvitur undique fumo, quoque eat aut ubi sit, picea caligine tectus nescit et arbitrio volucrum raptatur equorum. Sanguine tum credunt in corpora summa vocato Æthiopum populos nigrum traxisse colorem; Tum facta est Libye raptis umoribus æstu arida, tum nymphæ passis fontesque lacusque deflevere comis; Quærit Bœotia Dircen, Argos Amymonen, Ephyre Pirenidas undas; Nec sortita loco distantes flumina ripas tuta manent: mediis Tanais fumavit in undis Peneosque senex Teuthranteusque Caicus et celer Ismenos cum Phegiaco Erymantho arsurusque iterum Xanthos flavusque Lycormas, quique recurvatis ludit Mæandros in undis, Mygdoniusque Melas et Tænarius Eurotas. Arsit et Euphrates Babylonius, arsit Orontes Thermodonque citus Gangesque et Phasis et Hister; Æstuat Alpheos, ripæ Spercheides ardent, quodque suo Tagus amne vehit, fluit ignibus aurum, et, quæ Mæonias celebrabant carmine ripas flumineæ volucres, medio caluere Caystro; Nilus in extremum fugit perterritus orbem occuluitque caput, quod adhuc latet: ostia septem pulverulenta vacant, septem sine flumine valles. Fors eadem Ismarios Hebrum cum Strymone siccat Hesperiosque amnes, Rhenum Rhodanumque Padumque cuique fuit rerum promissa potentia, Thybrin. Dissilit omne solum, penetratque in Tartara rimis lumen et infernum terret cum coniuge regem; Et mare contrahitur siccæque est campus harenæ, quod modo pontus erat, quosque altum texerat æquor, exsistunt montes et sparsas Cycladas augent. Ima petunt pisces, nec se super æquora curvi tollere consuetas audent delphines in auras; Corpora phocarum summo resupina profundo exanimata natant: ipsum quoque Nerea fama est Doridaque et natas tepidis latuisse sub antris. Ter Neptunus aquis cum torvo bracchia vultu exserere ausus erat, ter non tulit æris ignes. Alma tamen Tellus, ut erat circumdata ponto, inter aquas pelagi contractosque undique fontes, qui se condiderant in opacæ viscera matris, sustulit oppressos collo tenus arida vultus opposuitque manum fronti magnoque tremore omnia concutiens paulum subsedit et infra, quam solet esse, fuit fractaque ita voce locuta est: 'si placet hoc meruique, quid o tua fulmina cessant, summe deum? Liceat perituræ viribus ignis igne perire tuo clademque auctore levare! Vix equidem fauces hæc ipsa in verba resolvo'; (Presserat ora vapor) 'tostos en adspice crines inque oculis tantum, tantum super ora favillæ! Hosne mihi fructus, hunc fertilitatis honorem officiique refers, quod adunci vulnera aratri rastrorumque fero totoque exerceor anno, quod pecori frondes alimentaque mitia, fruges humano generi, vobis quoque tura ministro? Sed tamen exitium fac me meruisse: quid undæ, quid meruit frater? Cur illi tradita sorte æquora decrescunt et ab æthere longius absunt? Quodsi nec fratris nec te mea gratia tangit, at cæli miserere tui! Circumspice utrumque: fumat uterque polus! Quos si vitiaverit ignis, atria vestra ruent! Atlas en ipse laborat vixque suis umeris candentem sustinet axem! Si freta, si terræ pereunt, si regia cæli, in chaos antiquum confundimur! Eripe flammis, si quid adhuc superest, et rerum consule summæ!' Dixerat hæc Tellus: neque enim tolerare vaporem ulterius potuit nec dicere plura suumque rettulit os in se propioraque manibus antra; At pater omnipotens, superos testatus et ipsum, qui dederat currus, nisi opem ferat, omnia fato interitura gravi, summam petit arduus arcem, unde solet nubes latis inducere terris, unde movet tonitrus vibrataque fulmina jactat; Sed neque quas posset terris inducere nubes tunc habuit, nec quos cælo demitteret imbres: intonat et dextra libratum fulmen ab aure misit in aurigam pariterque animaque rotisque expulit et sævis conpescuit ignibus ignes. Consternantur equi et saltu in contraria facto colla jugo eripiunt abruptaque lora relinquunt: illic frena jacent, illic temone revulsus axis, in hac radii fractarum parte rotarum sparsaque sunt late laceri vestigia currus. At Phæthon rutilos flamma populante capillos volvitur in præceps longoque per æra tractu fertur, ut interdum de cælo stella sereno etsi non cecidit, potuit cecidisse videri. Quem procul a patria diverso maximus orbe excipit Eridanus fumantiaque abluit ora. Naides Hesperiæ trifida fumantia flamma corpora dant tumulo, signant quoque carmine saxum: hic : sitvs : est : phæthon : cvrrvs : avriga : paterni qvem : si : non : tenvit : magnis : tamen : excidit : avsis Nam pater obductos luctu miserabilis ægro condiderat vultus, et, si modo credimus, unum isse diem sine sole ferunt: incendia lumen præbebant aliquisque malo fuit usus in illo. At Clymene postquam dixit, quæcumque fuerunt in tantis dicenda malis, lugubris et amens et laniata sinus totum percensuit orbem exanimesque artus primo, mox ossa requirens repperit ossa tamen peregrina condita ripa incubuitque loco nomenque in marmore lectum perfudit lacrimis et aperto pectore fovit. Nec minus Heliades fletus et, inania morti munera, dant lacrimas, et cæsæ pectora palmis non auditurum miseras Phæthonta querellas nocte dieque vocant adsternunturque sepulcro. Luna quater junctis inplerat cornibus orbem; Illæ more suo (nam morem fecerat usus) plangorem dederant: e quis Phæthusa, sororum maxima, cum vellet terra procumbere, questa est deriguisse pedes; Ad quam conata venire candida Lampetie subita radice retenta est; Tertia, cum crinem manibus laniare pararet, avellit frondes; Hæc stipite crura teneri, illa dolet fieri longos sua bracchia ramos, dumque ea mirantur, conplectitur inguina cortex perque gradus uterum pectusque umerosque manusque ambit, et exstabant tantum ora vocantia matrem. Quid faciat mater, nisi, quo trahat inpetus illam, huc eat atque illuc et, dum licet, oscula jungat? Non satis est: truncis avellere corpora temptat et teneros manibus ramos abrumpit, at inde sanguineæ manant tamquam de vulnere guttæ. 'Parce, precor, mater,' quæcumque est saucia, clamat, 'parce, precor: nostrum laceratur in arbore corpus jamque vale'—cortex in verba novissima venit. Inde fluunt lacrimæ, stillataque sole rigescunt de ramis electra novis, quæ lucidus amnis excipit et nuribus mittit gestanda Latinis. Adfuit huic monstro proles Stheneleia Cycnus, qui tibi materno quamvis a sanguine junctus, mente tamen, Phæthon, propior fuit. Ille relicto (nam Ligurum populos et magnas rexerat urbes) imperio ripas virides amnemque querellis Eridanum inplerat silvamque sororibus auctam, cum vox est tenuata viro canæque capillos dissimulant plumæ collumque a pectore longe porrigitur digitosque ligat junctura rubentis, penna latus velat, tenet os sine acumine rostrum. Fit nova Cycnus avis nec se cæloque Jovique credit, ut iniuste missi memor ignis ab illo; Stagna petit patulosque lacus ignemque perosus quæ colat elegit contraria flumina flammis. Squalidus interea genitor Phæthontis et expers ipse sui decoris, qualis, cum deficit orbem, esse solet, lucemque odit seque ipse diemque datque animum in luctus et luctibus adicit iram officiumque negat mundo. 'Satis' inquit 'ab ævi sors mea principiis fuit inrequieta, pigetque actorum sine fine mihi, sine honore laborum! Quilibet alter agat portantes lumina currus! Si nemo est omnesque dei non posse fatentur, ipse agat ut saltem, dum nostras temptat habenas, orbatura patres aliquando fulmina ponat! Tum sciet ignipedum vires expertus equorum non meruisse necem, qui non bene rexerit illos.' Talia dicentem circumstant omnia Solem numina, neve velit tenebras inducere rebus, supplice voce rogant; Missos quoque Juppiter ignes excusat precibusque minas regaliter addit. Colligit amentes et adhuc terrore paventes Phœbus equos stimuloque dolens et verbere sævit (sævit enim) natumque obiectat et inputat illis. At pater omnipotens ingentia mœnia cæli circuit et, ne quid labefactum viribus ignis corruat, explorat. Quæ postquam firma suique roboris esse videt, terras hominumque labores perspicit. Arcadiæ tamen est inpensior illi cura suæ: fontesque et nondum audentia labi flumina restituit, dat terræ gramina, frondes arboribus, læsasque jubet revirescere silvas. Dum redit itque frequens, in virgine Nonacrina hæsit, et accepti caluere sub ossibus ignes. Non erat hujus opus lanam mollire trahendo nec positu variare comas; Ubi fibula vestem, vitta cœrcuerat neglectos alba capillos; Et modo leve manu jaculum, modo sumpserat arcum, miles erat Phœbes: nec Mænalon attigit ulla gratior hac Triviæ; Sed nulla potentia longa est. Ulterius medio spatium sol altus habebat, cum subit illa nemus, quod nulla ceciderat ætas; Exuit hic umero pharetram lentosque retendit arcus inque solo, quod texerat herba, jacebat et pictam posita pharetram cervice premebat. Juppiter ut vidit fessam et custode vacantem, 'hoc certe furtum conjunx mea nesciet' inquit, 'aut si rescierit, sunt, o sunt jurgia tanti!' Protinus induitur faciem cultumque Dianæ atque ait: 'o comitum, virgo, pars una mearum, in quibus es venata jugis?' De cæspite virgo se levat et 'salve numen, me judice' dixit, 'audiat ipse licet, majus Jove.' Ridet et audit et sibi præferri se gaudet et oscula jungit, nec moderata satis nec sic a virgine danda. Qua venata foret silva, narrare parantem inpedit amplexu nec se sine crimine prodit. Illa quidem contra, quantum modo femina posset (adspiceres utinam, Saturnia, mitior esses), illa quidem pugnat, sed quem superare puella, quisve Jovem poterat? Superum petit æthera victor Juppiter: huic odio nemus est et conscia silva; Unde pedem referens pæne est oblita pharetram tollere cum telis et quem suspenderat arcum. Ecce, suo comitata choro Dictynna per altum Mænalon ingrediens et cæde superba ferarum adspicit hanc visamque vocat: clamata refugit et timuit primo, ne Juppiter esset in illa; Sed postquam pariter nymphas incedere vidit, sensit abesse dolos numerumque accessit ad harum. Heu! Quam difficile est crimen non prodere vultu! Vix oculos attollit humo nec, ut ante solebat, juncta deæ lateri nec toto est agmine prima, sed silet et læsi dat signa rubore pudoris; Et, nisi quod virgo est, poterat sentire Diana mille notis culpam: nymphæ sensisse feruntur. Orbe resurgebant lunaria cornua nono, cum de venatu fraternis languida flammis, nacta nemus gelidum dea, quo cum murmure labens ibat et attritas versabat rivus harenas. Ut loca laudavit, summas pede contigit undas; His quoque laudatis 'procul est' ait 'arbiter omnis: nuda superfusis tinguamus corpora lymphis!' Parrhasis erubuit; Cunctæ velamina ponunt; Una moras quærit: dubitanti vestis adempta est, qua posita nudo patuit cum corpore crimen. Attonitæ manibusque uterum celare volenti 'i procul hinc' dixit 'nec sacros pollue fontis!' Cynthia deque suo jussit secedere cœtu. Senserat hoc olim magni matrona Tonantis distuleratque graves in idonea tempora pœnas. Causa moræ nulla est, et jam puer Arcas (id ipsum indoluit Juno) fuerat de pælice natus. Quo simul obvertit sævam cum lumine mentem, 'scilicet hoc etiam restabat, adultera' dixit, 'ut fecunda fores, fieretque injuria partu nota, Jovisque mei testatum dedecus esset. Haud inpune feres: adimam tibi namque figuram, qua tibi, quaque places nostro, inportuna, marito.' Dixit et adversam prensis a fronte capillis stravit humi pronam. Tendebat bracchia supplex: bracchia cœperunt nigris horrescere villis curvarique manus et aduncos crescere in unguis officioque pedum fungi laudataque quondam ora Jovi lato fieri deformia rictu. Neve preces animos et verba precantia flectant, posse loqui eripitur: vox iracunda minaxque plenaque terroris rauco de gutture fertur; Mens antiqua tamen facta quoque mansit in ursa, adsiduoque suos gemitu testata dolores qualescumque manus ad cælum et sidera tollit ingratumque Jovem, nequeat cum dicere, sentit. A! Quotiens, sola non ausa quiescere silva, ante domum quondamque suis erravit in agris! A! Quotiens per saxa canum latratibus acta est venatrixque metu venantum territa fugit! Sæpe feris latuit visis, oblita quid esset, ursaque conspectos in montibus horruit ursos pertimuitque lupos, quamvis pater esset in illis. Ecce Lycaoniæ proles ignara parentis, Arcas adest ter quinque fere natalibus actis; Dumque feras sequitur, dum saltus eligit aptos nexilibusque plagis silvas Erymanthidas ambit, incidit in matrem, quæ restitit Arcade viso et cognoscenti similis fuit: ille refugit inmotosque oculos in se sine fine tenentem nescius extimuit propiusque accedere aventi vulnifico fuerat fixurus pectora telo: arcuit omnipotens pariterque ipsosque nefasque sustulit et pariter raptos per inania vento inposuit cælo vicinaque sidera fecit. Intumuit Juno, postquam inter sidera pælex fulsit, et ad canam descendit in æquora Tethyn Oceanumque senem, quorum reverentia movit sæpe deos, causamque viæ scitantibus infit: 'quæritis, ætheriis quare regina deorum sedibus huc adsim? Pro me tenet altera cælum! Mentior, obscurum nisi nox cum fecerit orbem, nuper honoratas summo, mea vulnera, cælo videritis stellas illic, ubi circulus axem ultimus extremum spatioque brevissimus ambit. Et vero quisquam Junonem lædere nolit offensamque tremat, quæ prosum sola nocendo? O ego quantum egi! Quam vasta potentia nostra est! Esse hominem vetui: facta est dea! Sic ego pœnas sontibus inpono, sic est mea magna potestas! Vindicet antiquam faciem vultusque ferinos detrahat, Argolica quod in ante Phoronide fecit cur non et pulsa ducit Junone meoque collocat in thalamo socerumque Lycaona sumit? At vos si læsæ tangit contemptus alumnæ, gurgite cæruleo septem prohibete triones sideraque in cælo stupri mercede recepta pellite, ne puro tinguatur in æquore pælex!' Di maris adnuerant: habili Saturnia curru, ingreditur liquidum pavonibus æthera pictis, tam nuper pictis cæso pavonibus Argo, quam tu nuper eras, cum candidus ante fuisses, corve loquax, subito nigrantis versus in alas. Nam fuit hæc quondam niveis argentea pennis ales, ut æquaret totas sine labe columbas, nec servaturis vigili Capitolia voce cederet anseribus nec amanti flumina cycno. Lingua fuit damno: lingua faciente loquaci qui color albus erat, nunc est contrarius albo Pulchrior in tota quam Larisæa Coronis non fuit Hæmonia: placuit tibi, Delphice, certe, dum vel casta fuit vel inobservata, sed ales sensit adulterium Phœbeius, utque latentem detegeret culpam, non exorabilis index, ad dominum tendebat iter. Quem garrula motis consequitur pennis, scitetur ut omnia, cornix auditaque viæ causa 'non utile carpis' inquit 'iter: ne sperne meæ præsagia linguæ! Quid fuerim quid simque vide meritumque require: invenies nocuisse fidem. Nam tempore quodam Pallas Ericthonium, prolem sine matre creatam, clauserat Actæo texta de vimine cista virginibusque tribus gemino de Cecrope natis et legem dederat, sua ne secreta viderent. Abdita fronde levi densa speculabar ab ulmo, quid facerent: commissa duæ sine fraude tuentur, Pandrosos atque Herse; Timidas vocat una sorores Aglauros nodosque manu diducit, et intus infantemque vident adporrectumque draconem. Acta deæ refero. Pro quo mihi gratia talis redditur, ut dicar tutela pulsa Minervæ et ponar post noctis avem! Mea pœna volucres admonuisse potest, ne voce pericula quærant. At, puto, non ultro nequiquam tale rogantem me petiit!—Ipsa licet hoc a Pallade quæras: quamvis irata est, non hoc irata negabit. Nam me Phocaica clarus tellure Coroneus (nota loquor) genuit, fueramque ego regia virgo divitibusque procis (ne me contemne) petebar: forma mihi nocuit. Nam cum per litora lentis passibus, ut soleo, summa spatiarer harena, vidit et incaluit pelagi deus, utque precando tempora cum blandis absumpsit inania verbis, vim parat et sequitur. Fugio densumque relinquo litus et in molli nequiquam lassor harena. Inde deos hominesque voco; Nec contigit ullum vox mea mortalem: mota est pro virgine virgo auxiliumque tulit. Tendebam bracchia cælo: bracchia cœperunt levibus nigrescere pennis; Reicere ex umeris vestem molibar, at illa pluma erat inque cutem radices egerat imas; Plangere nuda meis conabar pectora palmis, sed neque jam palmas nec pectora nuda gerebam; Currebam, nec, ut ante, pedes retinebat harena, sed summa tollebar humo; Mox alta per auras evehor et data sum comes inculpata Minervæ. Quid tamen hoc prodest, si diro facta volucris crimine Nyctimene nostro successit honori? An quæ per totam res est notissima Lesbon, non audita tibi est, patrium temerasse cubile Nyctimenen? Avis illa quidem, sed conscia culpæ conspectum lucemque fugit tenebrisque pudorem celat et a cunctis expellitur æthere toto.' Talia dicenti 'tibi' ait 'revocamina' corvus 'sint, precor, ista malo: nos vanum spernimus omen.' Nec cœptum dimittit iter dominoque jacentem cum juvene Hæmonio vidisse Coronida narrat. Laurea delapsa est audito crimine amantis, et pariter vultusque deo plectrumque colorque excidit, utque animus tumida fervebat ab ira, arma adsueta capit flexumque a cornibus arcum tendit et illa suo totiens cum pectore juncta indevitato traiecit pectora telo. Icta dedit gemitum tractoque a corpore ferro candida puniceo perfudit membra cruore et dixit: 'potui pœnas tibi, Phœbe, dedisse, sed peperisse prius; Duo nunc moriemur in una.' Hactenus, et pariter vitam cum sanguine fudit; Corpus inane animæ frigus letale secutum est. Pænitet heu! Sero pœnæ crudelis amantem, seque, quod audierit, quod sic exarserit, odit; Odit avem, per quam crimen causamque dolendi scire coactus erat, nec non arcumque manumque odit cumque manu temeraria tela sagittas conlapsamque fovet seraque ope vincere fata nititur et medicas exercet inaniter artes. Quæ postquam frustra temptata rogumque parari vidit et arsuros supremis ignibus artus, tum vero gemitus (neque enim cælestia tingui ora licet lacrimis) alto de corde petitos edidit, haud aliter quam cum spectante juvenca lactentis vituli dextra libratus ab aure tempora discussit claro cava malleus ictu. Ut tamen ingratos in pectora fudit odores et dedit amplexus iniustaque justa peregit, non tulit in cineres labi sua Phœbus eosdem semina, sed natum flammis uteroque parentis eripuit geminique tulit Chironis in antrum, sperantemque sibi non falsæ præmia linguæ inter aves albas vetuit consistere corvum. Semifer interea divinæ stirpis alumno lætus erat mixtoque oneri gaudebat honore; Ecce venit rutilis umeros protecta capillis filia centauri, quam quondam nympha Chariclo fluminis in rapidi ripis enixa vocavit Ocyrœn: non hæc artes contenta paternas edidicisse fuit, fatorum arcana canebat. Ergo ubi vaticinos concepit mente furores incaluitque deo, quem clausum pectore habebat, adspicit infantem 'toto' que 'salutifer orbi cresce, puer!' Dixit; 'Tibi se mortalia sæpe corpora debebunt, animas tibi reddere ademptas fas erit, idque semel dis indignantibus ausus posse dare hoc iterum flamma prohibebere avita, eque deo corpus fies exsangue deusque, qui modo corpus eras, et bis tua fata novabis. Tu quoque, care pater, nunc inmortalis et ævis omnibus ut maneas nascendi lege creatus, posse mori cupies, tum cum cruciabere diræ sanguine serpentis per saucia membra recepto; Teque ex æterno patientem numina mortis efficient, triplicesque deæ tua fila resolvent.' Restabat fatis aliquid: suspirat ab imis pectoribus, lacrimæque genis labuntur obortæ, atque ita 'prævertunt' inquit 'me fata, vetorque plura loqui, vocisque meæ præcluditur usus. Non fuerant artes tanti, quæ numinis iram contraxere mihi: mallem nescisse futura! Jam mihi subduci facies humana videtur, jam cibus herba placet, jam latis currere campis impetus est: in equam cognataque corpora vertor. Tota tamen quare? Pater est mihi nempe biformis.' Talia dicenti pars est extrema querellæ intellecta parum confusaque verba fuerunt; Mox nec verba quidem nec equæ sonus ille videtur sed simulantis equam, parvoque in tempore certos edidit hinnitus et bracchia movit in herbas. Tum digiti cœunt et quinos alligat ungues perpetuo cornu levis ungula, crescit et oris et colli spatium, longæ pars maxima pallæ cauda fit, utque vagi crines per colla jacebant, in dextras abiere jubas, pariterque novata est et vox et facies; Nomen quoque monstra dedere. Flebat opemque tuam frustra Philyreius heros, Delphice, poscebat. Nam nec rescindere magni jussa Jovis poteras, nec, si rescindere posses, tunc aderas: Elin Messeniaque arva colebas. Illud erat tempus, quo te pastoria pellis texit, onusque fuit baculum silvestre sinistræ, alterius dispar septenis fistula cannis. Dumque amor est curæ, dum te tua fistula mulcet, incustoditæ Pylios memorantur in agros processisse boves: videt has Atlantide Maia natus et arte sua silvis occultat abactas. Senserat hoc furtum nemo nisi notus in illo rure senex; Battum vicinia tota vocabat. Divitis hic saltus herbosaque pascua Nelei nobiliumque greges custos servabat equarum. Hunc tenuit blandaque manu seduxit et illi 'quisquis es, hospes' ait, 'si forte armenta requiret hæc aliquis, vidisse nega neu gratia facto nulla rependatur, nitidam cape præmia vaccam!' Et dedit. Accepta voces has reddidit hospes: 'tutus eas! Lapis iste prius tua furta loquetur,' et lapidem ostendit. Simulat Jove natus abire; Mox redit et versa pariter cum voce figura 'rustice, vidisti si quas hoc limite' dixit 'ire boves, fer opem furtoque silentia deme! Juncta suo pretium dabitur tibi femina tauro.' At senior, postquam est merces geminata, 'sub illis montibus' inquit 'erunt,' et erant sub montibus illis. Risit Atlantiades et 'me mihi, perfide, prodis? Me mihi prodis?' Ait periuraque pectora vertit in durum silicem, qui nunc quoque dicitur index, inque nihil merito vetus est infamia saxo. Hinc se sustulerat paribus caducifer alis, Munychiosque volans agros gratamque Minervæ despectabat humum cultique arbusta Lycei. Illa forte die castæ de more puellæ vertice supposito festas in Palladis arces pura coronatis portabant sacra canistris. Inde revertentes deus adspicit ales iterque non agit in rectum, sed in orbem curvat eundem: ut volucris visis rapidissima miluus extis, dum timet et densi circumstant sacra ministri, flectitur in gyrum nec longius audet abire spemque suam motis avidus circumvolat alis, sic super Actæas agilis Cyllenius arces inclinat cursus et easdem circinat auras. Quanto splendidior quam cetera sidera fulget Lucifer, et quanto quam Lucifer aurea Phœbe, tanto virginibus præstantior omnibus Herse ibat eratque decus pompæ comitumque suarum. Obstipuit forma Jove natus et æthere pendens non secus exarsit, quam cum Balearica plumbum funda jacit: volat illud et incandescit eundo et, quos non habuit, sub nubibus invenit ignes. Vertit iter cæloque petit terrena relicto nec se dissimulat: tanta est fiducia formæ. Quæ quamquam justa est, cura tamen adiuvat illam permulcetque comas chlamydemque, ut pendeat apte, collocat, ut limbus totumque adpareat aurum, ut teres in dextra, qua somnos ducit et arcet, virga sit, ut tersis niteant talaria plantis. Pars secreta domus ebore et testudine cultos tres habuit thalamos, quorum tu, Pandrose, dextrum, Aglauros lævum, medium possederat Herse. Quæ tenuit lævum, venientem prima notavit Mercurium nomenque dei scitarier ausa est et causam adventus; Cui sic respondit Atlantis Pleionesque nepos 'ego sum, qui jussa per auras verba patris porto; Pater est mihi Juppiter ipse. Nec fingam causas, tu tantum fida sorori esse velis prolisque meæ matertera dici: Herse causa viæ; Faveas oramus amanti.' Adspicit hunc oculis isdem, quibus abdita nuper viderat Aglauros flavæ secreta Minervæ, proque ministerio magni sibi ponderis aurum postulat: interea tectis excedere cogit. Vertit ad hanc torvi dea bellica luminis orbem et tanto penitus traxit suspiria motu, ut pariter pectus positamque in pectore forti ægida concuteret: subit, hanc arcana profana detexisse manu, tum cum sine matre creatam Lemnicolæ stirpem contra data fœdera vidit, et gratamque deo fore jam gratamque sorori et ditem sumpto, quod avara poposcerat, auro. Protinus Invidiæ nigro squalentia tabo tecta petit: domus est imis in vallibus hujus abdita, sole carens, non ulli pervia vento, tristis et ignavi plenissima frigoris et quæ igne vacet semper, caligine semper abundet. Huc ubi pervenit belli metuenda virago, constitit ante domum (neque enim succedere tectis fas habet) et postes extrema cuspide pulsat. Concussæ patuere fores. Videt intus edentem vipereas carnes, vitiorum alimenta suorum, Invidiam visaque oculos avertit; At illa surgit humo pigre semesarumque relinquit corpora serpentum passuque incedit inerti. Utque deam vidit formaque armisque decoram, ingemuit vultumque una ac suspiria duxit. Pallor in ore sedet, macies in corpore toto. Nusquam recta acies, livent robigine dentes, pectora felle virent, lingua est suffusa veneno; Risus abest, nisi quem visi movere dolores; Nec fruitur somno, vigilantibus excita curis, sed videt ingratos intabescitque videndo successus hominum carpitque et carpitur una suppliciumque suum est. Quamvis tamen oderat illam, talibus adfata est breviter Tritonia dictis: 'infice tabe tua natarum Cecropis unam: sic opus est. Aglauros ea est.' Haud plura locuta fugit et inpressa tellurem reppulit hasta. Illa deam obliquo fugientem lumine cernens murmura parva dedit successurumque Minervæ indoluit baculumque capit, quod spinea totum vincula cingebant, adopertaque nubibus atris, quacumque ingreditur, florentia proterit arva exuritque herbas et summa cacumina carpit adflatuque suo populos urbesque domosque polluit et tandem Tritonida conspicit arcem ingeniis opibusque et festa pace virentem vixque tenet lacrimas, quia nil lacrimabile cernit. Sed postquam thalamos intravit Cecrope natæ, jussa facit pectusque manu ferrugine tincta tangit et hamatis præcordia sentibus inplet inspiratque nocens virus piceumque per ossa dissipat et medio spargit pulmone venenum, neve mali causæ spatium per latius errent, germanam ante oculos fortunatumque sororis coniugium pulchraque deum sub imagine ponit cunctaque magna facit; Quibus inritata dolore Cecropis occulto mordetur et anxia nocte anxia luce gemit lentaque miserrima tabe liquitur, et glacies incerto saucia sole, felicisque bonis non lenius uritur Herses, quam cum spinosis ignis supponitur herbis, quæ neque dant flammas lentoque vapore cremantur. Sæpe mori voluit, ne quicquam tale videret, sæpe velut crimen rigido narrare parenti; Denique in adverso venientem limine sedit exclusura deum. Cui blandimenta precesque verbaque jactanti mitissima 'desine!' Dixit, 'hinc ego me non sum nisi te motura repulso.' 'Stemus' ait 'pacto' velox Cyllenius 'isto!' Cælestique fores virga patefecit: at illi surgere conanti partes, quascumque sedendo flectimur, ignava nequeunt gravitate moveri: illa quidem pugnat recto se attollere trunco, sed genuum junctura riget, frigusque per ungues labitur, et pallent amisso sanguine venæ; Utque malum late solet inmedicabile cancer serpere et inlæsas vitiatis addere partes, sic letalis hiems paulatim in pectora venit vitalesque vias et respiramina clausit, nec conata loqui est nec, si conata fuisset, vocis habebat iter: saxum jam colla tenebat, oraque duruerant, signumque exsangue sedebat; Nec lapis albus erat: sua mens infecerat illam. Has ubi verborum pœnas mentisque profanæ cepit Atlantiades, dictas a Pallade terras linquit et ingreditur jactatis æthera pennis. Sevocat hunc genitor nec causam fassus amoris 'fide minister' ait 'jussorum, nate, meorum, pelle moram solitoque celer delabere cursu, quæque tuam matrem tellus a parte sinistra suspicit (indigenæ Sidonida nomine dicunt), hanc pete, quodque procul montano gramine pasci armentum regale vides, ad litora verte!' Dixit, et expulsi jamdudum monte juvenci litora jussa petunt, ubi magni filia regis ludere virginibus Tyriis comitata solebat. Non bene conveniunt nec in una sede morantur maiestas et amor; Sceptri gravitate relicta ille pater rectorque deum, cui dextra trisulcis ignibus armata est, qui nutu concutit orbem, induitur faciem tauri mixtusque juvencis mugit et in teneris formosus obambulat herbis. Quippe color nivis est, quam nec vestigia duri calcavere pedis nec solvit aquaticus auster. Colla toris exstant, armis palearia pendent, cornua vara quidem, sed quæ contendere possis facta manu, puraque magis perlucida gemma. Nullæ in fronte minæ, nec formidabile lumen: pacem vultus habet. Miratur Agenore nata, quod tam formosus, quod prœlia nulla minetur; Sed quamvis mitem metuit contingere primo, mox adit et flores ad candida porrigit ora. Gaudet amans et, dum veniat sperata voluptas, oscula dat manibus; Vix jam, vix cetera differt; Et nunc adludit viridique exsultat in herba, nunc latus in fulvis niveum deponit harenis; Paulatimque metu dempto modo pectora præbet virginea plaudenda manu, modo cornua sertis inpedienda novis; Ausa est quoque regia virgo nescia, quem premeret, tergo considere tauri, cum deus a terra siccoque a litore sensim falsa pedum primis vestigia ponit in undis; Inde abit ulterius mediique per æquora ponti fert prædam: pavet hæc litusque ablata relictum respicit et dextra cornum tenet, altera dorso inposita est; Tremulæ sinuantur flamine vestes.
Jamque deus posita fallacis imagine tauri se confessus erat Dictæaque rura tenebat, cum pater ignarus Cadmo perquirere raptam imperat et pœnam, si non invenerit, addit exilium, facto pius et sceleratus eodem. Orbe pererrato (quis enim deprendere possit furta Jovis?) Profugus patriamque iramque parentis vitat Agenorides Phœbique oracula supplex consulit et, quæ sit tellus habitanda, requirit. 'Bos tibi' Phœbus ait 'solis occurret in arvis, nullum passa jugum curvique inmunis aratri. Hac duce carpe vias et, qua requieverit herba, mœnia fac condas Bœotiaque illa vocato.' Vix bene Castalio Cadmus descenderat antro, incustoditam lente videt ire juvencam nullum servitii signum cervice gerentem. Subsequitur pressoque legit vestigia gressu auctoremque viæ Phœbum taciturnus adorat. Jam vada Cephisi Panopesque evaserat arva: bos stetit et tollens speciosam cornibus altis ad cælum frontem mugitibus inpulit auras atque ita respiciens comites sua terga sequentis procubuit teneraque latus submisit in herba. Cadmus agit grates peregrinæque oscula terræ figit et ignotos montes agrosque salutat. Sacra Jovi facturus erat: jubet ire ministros et petere e vivis libandas fontibus undas. Silva vetus stabat nulla violata securi, et specus in media virgis ac vimine densus efficiens humilem lapidum conpagibus arcum uberibus fecundus aquis; Ubi conditus antro Martius anguis erat, cristis præsignis et auro; Igne micant oculi, corpus tumet omne venenis, tresque vibrant linguæ, triplici stant ordine dentes. Quem postquam Tyria lucum de gente profecti infausto tetigere gradu, demissaque in undas urna dedit sonitum, longo caput extulit antro cæruleus serpens horrendaque sibila misit. Effluxere urnæ manibus sanguisque reliquit corpus et attonitos subitus tremor occupat artus. Ille volubilibus squamosos nexibus orbes torquet et inmensos saltu sinuatur in arcus ac media plus parte leves erectus in auras despicit omne nemus tantoque est corpore, quanto, si totum spectes, geminas qui separat arctos. Nec mora, Phœnicas, sive illi tela parabant sive fugam, sive ipse timor prohibebat utrumque, occupat: hos morsu, longis conplexibus illos, hos necat adflati funesta tabe veneni. Fecerat exiguas jam sol altissimus umbras: quæ mora sit sociis, miratur Agenore natus vestigatque viros. Tegumen derepta leoni pellis erat, telum splendenti lancea ferro et jaculum teloque animus præstantior omni. Ut nemus intravit letataque corpora vidit victoremque supra spatiosi tergoris hostem tristia sanguinea lambentem vulnera lingua, 'aut ultor vestræ, fidissima pectora, mortis, aut comes' inquit 'ero.' Dixit dextraque molarem sustulit et magnum magno conamine misit. Illius inpulsu cum turribus ardua celsis mœnia mota forent, serpens sine vulnere mansit loricæque modo squamis defensus et atræ duritia pellis validos cute reppulit ictus; At non duritia jaculum quoque vicit eadem, quod medio lentæ spinæ curvamine fixum constitit et totum descendit in ilia ferrum. Ille dolore ferox caput in sua terga retorsit vulneraque adspexit fixumque hastile momordit, idque ubi vi multa partem labefecit in omnem, vix tergo eripuit; Ferrum tamen ossibus hæsit. Tum vero postquam solitas accessit ad iras causa recens, plenis tumuerunt guttura venis, spumaque pestiferos circumfluit albida rictus, terraque rasa sonat squamis, quique halitus exit ore niger Stygio, vitiatas inficit auras. Ipse modo inmensum spiris facientibus orbem cingitur, interdum longa trabe rectior adstat, inpete nunc vasto ceu concitus imbribus amnis fertur et obstantis proturbat pectore silvas. Cedit Agenorides paulum spolioque leonis sustinet incursus instantiaque ora retardat cuspide prætenta: furit ille et inania duro vulnera dat ferro figitque in acumine dentes. Jamque venenifero sanguis manare palato cœperat et virides adspergine tinxerat herbas; Sed leve vulnus erat, quia se retrahebat ab ictu læsaque colla dabat retro plagamque sedere cedendo arcebat nec longius ire sinebat, donec Agenorides conjectum in guttura ferrum usque sequens pressit, dum retro quercus eunti obstitit et fixa est pariter cum robore cervix. Pondere serpentis curvata est arbor et ima parte flagellari gemuit sua robora caudæ. Dum spatium victor victi considerat hostis, vox subito audita est; Neque erat cognoscere promptum, unde, sed audita est: 'quid, Agenore nate, peremptum serpentem spectas? Et tu spectabere serpens.' Ille diu pavidus pariter cum mente colorem perdiderat, gelidoque comæ terrore rigebant: ecce viri fautrix superas delapsa per auras Pallas adest motæque jubet supponere terræ vipereos dentes, populi incrementa futuri. Paret et, ut presso sulcum patefecit aratro, spargit humi jussos, mortalia semina, dentes. Inde (fide majus) glæbæ cœpere moveri, primaque de sulcis acies adparuit hastæ, tegmina mox capitum picto nutantia cono, mox umeri pectusque onerataque bracchia telis exsistunt, crescitque seges clipeata virorum: sic, ubi tolluntur festis aulæa theatris, surgere signa solent primumque ostendere vultus, cetera paulatim, placidoque educta tenore tota patent imoque pedes in margine ponunt. Territus hoste novo Cadmus capere arma parabat: 'ne cape!' De populo, quem terra creaverat, unus exclamat 'nec te civilibus insere bellis!' Atque ita terrigenis rigido de fratribus unum comminus ense ferit, jaculo cadit eminus ipse; Hunc quoque qui leto dederat, non longius illo vivit et exspirat, modo quas acceperat auras, exemploque pari furit omnis turba, suoque Marte cadunt subiti per mutua vulnera fratres. Jamque brevis vitæ spatium sortita juventus sanguineam tepido plangebat pectore matrem, quinque superstitibus, quorum fuit unus Echion. Is sua iecit humo monitu Tritonidis arma fraternæque fidem pacis petiitque deditque: hos operis comites habuit Sidonius hospes, cum posuit jussus Phœbeis sortibus urbem. Jam stabant Thebæ, poteras jam, Cadme, videri exilio felix: soceri tibi Marsque Venusque contigerant; Huc adde genus de coniuge tanta, tot natos natasque et, pignora cara, nepotes, hos quoque jam juvenes; Sed scilicet ultima semper exspectanda dies hominis, dicique beatus ante obitum nemo supremaque funera debet. Prima nepos inter tot res tibi, Cadme, secundas causa fuit luctus, alienaque cornua fronti addita, vosque, canes satiatæ sanguine erili. At bene si quæras, Fortunæ crimen in illo, non scelus invenies; Quod enim scelus error habebat? Mons erat infectus variarum cæde ferarum, jamque dies medius rerum contraxerat umbras et sol ex æquo meta distabat utraque, cum juvenis placido per devia lustra vagantes participes operum conpellat Hyantius ore: 'lina madent, comites, ferrumque cruore ferarum, fortunæque dies habuit satis; Altera lucem cum croceis invecta rotis Aurora reducet, propositum repetemus opus: nunc Phœbus utraque distat idem meta finditque vaporibus arva. Sistite opus præsens nodosaque tollite lina!' Jussa viri faciunt intermittuntque laborem. Vallis erat piceis et acuta densa cupressu, nomine Gargaphie succinctæ sacra Dianæ, cujus in extremo est antrum nemorale recessu arte laboratum nulla: simulaverat artem ingenio natura suo; Nam pumice vivo et levibus tofis nativum duxerat arcum; Fons sonat a dextra tenui perlucidus unda, margine gramineo patulos incinctus hiatus. Hic dea silvarum venatu fessa solebat virgineos artus liquido perfundere rore. Quo postquam subiit, nympharum tradidit uni armigeræ jaculum pharetramque arcusque retentos, altera depositæ subiecit bracchia pallæ, vincla duæ pedibus demunt; Nam doctior illis Ismenis Crocale sparsos per colla capillos colligit in nodum, quamvis erat ipsa solutis. Excipiunt laticem Nepheleque Hyaleque Rhanisque et Psecas et Phiale funduntque capacibus urnis. Dumque ibi perluitur solita Titania lympha, ecce nepos Cadmi dilata parte laborum per nemus ignotum non certis passibus errans pervenit in lucum: sic illum fata ferebant. Qui simul intravit rorantia fontibus antra, sicut erant, nudæ viso sua pectora nymphæ percussere viro subitisque ululatibus omne inplevere nemus circumfusæque Dianam corporibus texere suis; Tamen altior illis ipsa dea est colloque tenus supereminet omnis. Qui color infectis adversi solis ab ictu nubibus esse solet aut purpureæ Auroræ, is fuit in vultu visæ sine veste Dianæ. Quæ, quamquam comitum turba est stipata suarum, in latus obliquum tamen adstitit oraque retro flexit et, ut vellet promptas habuisse sagittas, quas habuit sic hausit aquas vultumque virilem perfudit spargensque comas ultricibus undis addidit hæc cladis prænuntia verba futuræ: 'nunc tibi me posito visam velamine narres, si poteris narrare, licet!' Nec plura minata dat sparso capiti vivacis cornua cervi, dat spatium collo summasque cacuminat aures cum pedibusque manus, cum longis bracchia mutat cruribus et velat maculoso vellere corpus; Additus et pavor est: fugit Autonœius heros et se tam celerem cursu miratur in ipso. Ut vero vultus et cornua vidit in unda, 'me miserum!' Dicturus erat: vox nulla secuta est! Ingemuit: vox illa fuit, lacrimæque per ora non sua fluxerunt; Mens tantum pristina mansit. Quid faciat? Repetatne domum et regalia tecta an lateat silvis? Pudor hoc, timor inpedit illud. Dum dubitat, videre canes, primique Melampus Ichnobatesque sagax latratu signa dedere, Cnosius Ichnobates, Spartana gente Melampus. Inde ruunt alii rapida velocius aura, Pamphagos et Dorceus et Oribasos, Arcades omnes, Nebrophonosque valens et trux cum Lælape Theron et pedibus Pterelas et naribus utilis Agre Hylæusque ferox nuper percussus ab apro deque lupo concepta Nape pecudesque secuta Poemenis et natis comitata Harpyia duobus et substricta gerens Sicyonius ilia Ladon et Dromas et Canache Sticteque et Tigris et Alce et niveis Leucon et villis Asbolos atris prævalidusque Lacon et cursu fortis Ællo et Thoos et Cyprio velox cum fratre Lycisce et nigram medio frontem distinctus ab albo Harpalos et Melaneus hirsutaque corpore Lachne et patre Dictæo, sed matre Laconide nati Labros et Argiodus et acutæ vocis Hylactor quosque referre mora est: ea turba cupidine prædæ per rupes scopulosque adituque carentia saxa, quaque est difficilis quaque est via nulla, sequuntur. Ille fugit per quæ fuerat loca sæpe secutus, heu! Famulos fugit ipse suos. Clamare libebat: 'Actæon ego sum: dominum cognoscite vestrum!' Verba animo desunt; Resonat latratibus æther. Prima Melanchætes in tergo vulnera fecit, proxima Theridamas, Oresitrophos hæsit in armo: tardius exierant, sed per conpendia montis anticipata via est; Dominum retinentibus illis, cetera turba coit confertque in corpore dentes. Jam loca vulneribus desunt; Gemit ille sonumque, etsi non hominis, quem non tamen edere possit cervus, habet mæstisque replet juga nota querellis et genibus pronis supplex similisque roganti circumfert tacitos tamquam sua bracchia vultus. At comites rapidum solitis hortatibus agmen ignari instigant oculisque Actæona quærunt et velut absentem certatim Actæona clamant (ad nomen caput ille refert) et abesse queruntur nec capere oblatæ segnem spectacula prædæ. Vellet abesse quidem, sed adest; Velletque videre, non etiam sentire canum fera facta suorum. Undique circumstant, mersisque in corpore rostris dilacerant falsi dominum sub imagine cervi, nec nisi finita per plurima vulnera vita ira pharetratæ fertur satiata Dianæ. Rumor in ambiguo est; Aliis violentior æquo visa dea est, alii laudant dignamque severa virginitate vocant: pars invenit utraque causas. Sola Jovis conjunx non tam, culpetne probetne, eloquitur, quam clade domus ab Agenore ductæ gaudet et a Tyria collectum pælice transfert in generis socios odium; Subit ecce priori causa recens, gravidamque dolet de semine magni esse Jovis Semelen; Dum linguam ad jurgia solvit, 'profeci quid enim totiens per jurgia?' Dixit, 'ipsa petenda mihi est; Ipsam, si maxima Juno rite vocor, perdam, si me gemmantia dextra sceptra tenere decet, si sum regina Jovisque et soror et conjunx, certe soror. At, puto, furto est contenta, et thalami brevis est injuria nostri. Concipit++id derat++manifestaque crimina pleno fert utero et mater, quod vix mihi contigit, uno de Jove vult fieri: tanta est fiducia formæ. Fallat eam faxo; Nec sum Saturnia, si non ab Jove mersa suo Stygias penetrabit in undas.' Surgit ab his solio fulvaque recondita nube limen adit Semeles nec nubes ante removit quam simulavit anum posuitque ad tempora canos sulcavitque cutem rugis et curva trementi membra tulit passu; Vocem quoque fecit anilem, ipsaque erat Berœ, Semeles Epidauria nutrix. Ergo ubi captato sermone diuque loquendo ad nomen venere Jovis, suspirat et 'opto, Juppiter ut sit' ait; 'Metuo tamen omnia: multi nomine divorum thalamos iniere pudicos. Nec tamen esse Jovem satis est: det pignus amoris, si modo verus is est; Quantusque et qualis ab alta Junone excipitur, tantus talisque, rogato, det tibi conplexus suaque ante insignia sumat!' Talibus ignaram Juno Cadmeida dictis formarat: rogat illa Jovem sine nomine munus. Cui deus 'elige!' Ait 'nullam patiere repulsam, quoque magis credas, Stygii quoque conscia sunto numina torrentis: timor et deus ille deorum est.' Læta malo nimiumque potens perituraque amantis obsequio Semele 'qualem Saturnia' dixit 'te solet amplecti, Veneris cum fœdus initis, da mihi te talem!' Voluit deus ora loquentis opprimere: exierat jam vox properata sub auras. Ingemuit; Neque enim non hæc optasse, neque ille non jurasse potest. Ergo mæstissimus altum æthera conscendit vultuque sequentia traxit nubila, quis nimbos inmixtaque fulgura ventis addidit et tonitrus et inevitabile fulmen; Qua tamen usque potest, vires sibi demere temptat nec, quo centimanum deiecerat igne Typhœa, nunc armatur eo: nimium feritatis in illo est. Est aliud levius fulmen, cui dextra cyclopum sævitiæ flammæque minus, minus addidit iræ: tela secunda vocant superi; Capit illa domumque intrat Agenoream. Corpus mortale tumultus non tulit ætherios donisque jugalibus arsit. Inperfectus adhuc infans genetricis ab alvo eripitur patrioque tener (si credere dignum est) insuitur femori maternaque tempora conplet. Furtim illum primis Ino matertera cunis educat, inde datum nymphæ Nyseides antris occuluere suis lactisque alimenta dedere. Dumque ea per terras fatali lege geruntur tutaque bis geniti sunt incunabula Bacchi, forte Jovem memorant diffusum nectare curas seposuisse graves vacuaque agitasse remissos cum Junone jocos et 'major vestra profecto est, quam quæ contingit maribus' dixisse 'voluptas.' Illa negat. Placuit quæ sit sententia docti quærere Tiresiæ: Venus huic erat utraque nota. Nam duo magnorum viridi cœuntia silva corpora serpentum baculi violaverat ictu deque viro factus (mirabile) femina septem egerat autumnos; Octavo rursus eosdem vidit, et 'est vestræ si tanta potentia plagæ' dixit, 'ut auctoris sortem in contraria mutet, nunc quoque vos feriam.' Percussis anguibus isdem forma prior rediit, genetivaque venit imago. Arbiter hic igitur sumptus de lite jocosa dicta Jovis firmat: gravius Saturnia justo nec pro materia fertur doluisse suique judicis æterna damnavit lumina nocte; At pater omnipotens (neque enim licet inrita cuiquam facta dei fecisse deo) pro lumine adempto scire futura dedit pœnamque levavit honore. Ille per Aonias fama celeberrimus urbes inreprehensa dabat populo responsa petenti; Prima fide vocisque ratæ temptamina sumpsit cærula Liriope, quam quondam flumine curvo inplicuit clausæque suis Cephisos in undis vim tulit: enixa est utero pulcherrima pleno infantem nymphe, jam tunc qui posset amari, Narcissumque vocat. De quo consultus, an esset tempora maturæ visurus longa senectæ, fatidicus vates 'si se non noverit' inquit. Vana diu visa est vox auguris: exitus illam resque probat letique genus novitasque furoris. Namque ter ad quinos unum Cephisius annum addiderat poteratque puer juvenisque videri: multi illum juvenes, multæ cupiere puellæ; Sed fuit in tenera tam dura superbia forma, nulli illum juvenes, nullæ tetigere puellæ. Adspicit hunc trepidos agitantem in retia cervos vocalis nymphe, quæ nec reticere loquenti nec prior ipsa loqui didicit, resonabilis Echo. Corpus adhuc Echo, non vox erat et tamen usum garrula non alium, quam nunc habet, oris habebat, reddere de multis ut verba novissima posset. Fecerat hoc Juno, quia, cum deprendere posset sub Jove sæpe suo nymphas in monte jacentis, illa deam longo prudens sermone tenebat, dum fugerent nymphæ. Postquam hoc Saturnia sensit, 'hujus' ait 'linguæ, qua sum delusa, potestas parva tibi dabitur vocisque brevissimus usus,' reque minas firmat. Tantum hæc in fine loquendi ingeminat voces auditaque verba reportat. Ergo ubi Narcissum per devia rura vagantem vidit et incaluit, sequitur vestigia furtim, quoque magis sequitur, flamma propiore calescit, non aliter quam cum summis circumlita tædis admotas rapiunt vivacia sulphura flammas. O quotiens voluit blandis accedere dictis et mollis adhibere preces! Natura repugnat nec sinit, incipiat, sed, quod sinit, illa parata est exspectare sonos, ad quos sua verba remittat. Forte puer comitum seductus ab agmine fido dixerat: 'ecquis adest?' Et 'adest' responderat Echo. Hic stupet, utque aciem partes dimittit in omnis, voce 'veni!' Magna clamat: vocat illa vocantem. Respicit et rursus nullo veniente 'quid' inquit 'me fugis?' Et totidem, quot dixit, verba recepit. Perstat et alternæ deceptus imagine vocis 'huc cœamus' ait, nullique libentius umquam responsura sono 'cœamus' rettulit Echo et verbis favet ipsa suis egressaque silva ibat, ut iniceret sperato bracchia collo; Ille fugit fugiensque 'manus conplexibus aufer! Ante' ait 'emoriar, quam sit tibi copia nostri'; Rettulit illa nihil nisi 'sit tibi copia nostri!' Spreta latet silvis pudibundaque frondibus ora protegit et solis ex illo vivit in antris; Sed tamen hæret amor crescitque dolore repulsæ; Extenuant vigiles corpus miserabile curæ adducitque cutem macies et in æra sucus corporis omnis abit; Vox tantum atque ossa supersunt: vox manet, ossa ferunt lapidis traxisse figuram. Inde latet silvis nulloque in monte videtur, omnibus auditur: sonus est, qui vivit in illa. Sic hanc, sic alias undis aut montibus ortas luserat hic nymphas, sic cœtus ante viriles; Inde manus aliquis despectus ad æthera tollens 'sic amet ipse licet, sic non potiatur amato!' Dixerat: adsensit precibus Rhamnusia justis. Fons erat inlimis, nitidis argenteus undis, quem neque pastores neque pastæ monte capellæ contigerant aliudve pecus, quem nulla volucris nec fera turbarat nec lapsus ab arbore ramus; Gramen erat circa, quod proximus umor alebat, silvaque sole locum passura tepescere nullo. Hic puer et studio venandi lassus et æstu procubuit faciemque loci fontemque secutus, dumque sitim sedare cupit, sitis altera crevit, dumque bibit, visæ correptus imagine formæ spem sine corpore amat, corpus putat esse, quod umbra est. Adstupet ipse sibi vultuque inmotus eodem hæret, ut e Pario formatum marmore signum; Spectat humi positus geminum, sua lumina, sidus et dignos Baccho, dignos et Apolline crines inpubesque genas et eburnea colla decusque oris et in niveo mixtum candore ruborem, cunctaque miratur, quibus est mirabilis ipse: se cupit inprudens et, qui probat, ipse probatur, dumque petit, petitur, pariterque accendit et ardet. Inrita fallaci quotiens dedit oscula fonti, in mediis quotiens visum captantia collum bracchia mersit aquis nec se deprendit in illis! Quid videat, nescit; Sed quod videt, uritur illo, atque oculos idem, qui decipit, incitat error. Credule, quid frustra simulacra fugacia captas? Quod petis, est nusquam; Quod amas, avertere, perdes! Ista repercussæ, quam cernis, imaginis umbra est: nil habet ista sui; Tecum venitque manetque; Tecum discedet, si tu discedere possis! Non illum Cereris, non illum cura quietis abstrahere inde potest, sed opaca fusus in herba spectat inexpleto mendacem lumine formam perque oculos perit ipse suos; Paulumque levatus ad circumstantes tendens sua bracchia silvas 'ecquis, io silvæ, crudelius' inquit 'amavit? Scitis enim et multis latebra opportuna fuistis. Ecquem, cum vestræ tot agantur sæcula vitæ, qui sic tabuerit, longo meministis in ævo? Et placet et video; Sed quod videoque placetque, non tamen invenio'++tantus tenet error amantem++ 'quoque magis doleam, nec nos mare separat ingens nec via nec montes nec clausis mœnia portis; Exigua prohibemur aqua! Cupit ipse teneri: nam quotiens liquidis porreximus oscula lymphis, hic totiens ad me resupino nititur ore. Posse putes tangi: minimum est, quod amantibus obstat. Quisquis es, huc exi! Quid me, puer unice, fallis quove petitus abis? Certe nec forma nec ætas est mea, quam fugias, et amarunt me quoque nymphæ! Spem mihi nescio quam vultu promittis amico, cumque ego porrexi tibi bracchia, porrigis ultro, cum risi, adrides; Lacrimas quoque sæpe notavi me lacrimante tuas; Nutu quoque signa remittis et, quantum motu formosi suspicor oris, verba refers aures non pervenientia nostras! Iste ego sum: sensi, nec me mea fallit imago; Uror amore mei: flammas moveoque feroque. Quid faciam? Roger anne rogem? Quid deinde rogabo? Quod cupio mecum est: inopem me copia fecit. O utinam a nostro secedere corpore possem! Votum in amante novum, vellem, quod amamus, abesset. Jamque dolor vires adimit, nec tempora vitæ longa meæ superant, primoque exstinguor in ævo. Nec mihi mors gravis est posituro morte dolores, hic, qui diligitur, vellem diuturnior esset; Nunc duo concordes anima moriemur in una.' Dixit et ad faciem rediit male sanus eandem et lacrimis turbavit aquas, obscuraque moto reddita forma lacu est; Quam cum vidisset abire, 'quo refugis? Remane nec me, crudelis, amantem desere!' Clamavit; 'Liceat, quod tangere non est, adspicere et misero præbere alimenta furori!' Dumque dolet, summa vestem deduxit ab ora nudaque marmoreis percussit pectora palmis. Pectora traxerunt roseum percussa ruborem, non aliter quam poma solent, quæ candida parte, parte rubent, aut ut variis solet uva racemis ducere purpureum nondum matura colorem. Quæ simul adspexit liquefacta rursus in unda, non tulit ulterius, sed ut intabescere flavæ igne levi ceræ matutinæque pruinæ sole tepente solent, sic attenuatus amore liquitur et tecto paulatim carpitur igni; Et neque jam color est mixto candore rubori, nec vigor et vires et quæ modo visa placebant, nec corpus remanet, quondam quod amaverat Echo. Quæ tamen ut vidit, quamvis irata memorque, indoluit, quotiensque puer miserabilis 'eheu' dixerat, hæc resonis iterabat vocibus 'eheu'; Cumque suos manibus percusserat ille lacertos, hæc quoque reddebat sonitum plangoris eundem. Ultima vox solitam fuit hæc spectantis in undam: 'heu frustra dilecte puer!' Totidemque remisit verba locus, dictoque vale 'vale' inquit et Echo. Ille caput viridi fessum submisit in herba, lumina mors clausit domini mirantia formam: tum quoque se, postquam est inferna sede receptus, in Stygia spectabat aqua. Planxere sorores naides et sectos fratri posuere capillos, planxerunt dryades; Plangentibus adsonat Echo. Jamque rogum quassasque faces feretrumque parabant: nusquam corpus erat; Croceum pro corpore florem inveniunt foliis medium cingentibus albis. Cognita res meritam vati per Achaidas urbes attulerat famam, nomenque erat auguris ingens; Spernit Echionides tamen hunc ex omnibus unus contemptor superum Pentheus præsagaque ridet verba senis tenebrasque et cladem lucis ademptæ obicit. Ille movens albentia tempora canis 'quam felix esses, si tu quoque luminis hujus orbus' ait 'fieres, ne Bacchica sacra videres! Namque dies aderit, quam non procul auguror esse, qua novus huc veniat, proles Semeleia, Liber, quem nisi templorum fueris dignatus honore, mille lacer spargere locis et sanguine silvas fœdabis matremque tuam matrisque sorores. Eveniet! Neque enim dignabere numen honore, meque sub his tenebris nimium vidisse quereris.' Talia dicentem proturbat Echione natus; Dicta fides sequitur, responsaque vatis aguntur. Liber adest, festisque fremunt ululatibus agri: turba ruit, mixtæque viris matresque nurusque vulgusque proceresque ignota ad sacra feruntur. 'Quis furor, anguigenæ, proles Mavortia, vestras attonuit mentes?' Pentheus ait; 'Ærane tantum ære repulsa valent et adunco tibia cornu et magicæ fraudes, ut, quos non bellicus ensis, non tuba terruerit, non strictis agmina telis, femineæ voces et mota insania vino obscenique greges et inania tympana vincant? Vosne, senes, mirer, qui longa per æquora vecti hac Tyron, hac profugos posuistis sede penates, nunc sinitis sine Marte capi? Vosne, acrior ætas, o juvenes, propiorque meæ, quos arma tenere, non thyrsos, galeaque tegi, non fronde decebat? Este, precor, memores, qua sitis stirpe creati, illiusque animos, qui multos perdidit unus, sumite serpentis! Pro fontibus ille lacuque interiit: at vos pro fama vincite vestra! Ille dedit leto fortes: vos pellite molles et patrium retinete decus! Si fata vetabant stare diu Thebas, utinam tormenta virique mœnia diruerent, ferrumque ignisque sonarent! Essemus miseri sine crimine, sorsque querenda, non celanda foret, lacrimæque pudore carerent; At nunc a puero Thebæ capientur inermi, quem neque bella juvant nec tela nec usus equorum, sed madidus murra crinis mollesque coronæ purpuraque et pictis intextum vestibus aurum, quem quidem ego actutum (modo vos absistite) cogam adsumptumque patrem commentaque sacra fateri. An satis Acrisio est animi, contemnere vanum numen et Argolicas venienti claudere portas: Penthea terrebit cum totis advena Thebis? Ite citi' (famulis hoc imperat), 'ite ducemque attrahite huc vinctum! Jussis mora segnis abesto!' Hunc avus, hunc Athamas, hunc cetera turba suorum corripiunt dictis frustraque inhibere laborant. Acrior admonitu est inritaturque retenta et crescit rabies remoraminaque ipsa nocebant: sic ego torrentem, qua nil obstabat eunti, lenius et modico strepitu decurrere vidi; At quacumque trabes obstructaque saxa tenebant, spumeus et fervens et ab obice sævior ibat. Ecce cruentati redeunt et, Bacchus ubi esset, quærenti domino Bacchum vidisse negarunt; 'Hunc' dixere 'tamen comitem famulumque sacrorum cepimus' et tradunt manibus post terga ligatis sacra dei quendam Tyrrhena gente secutum. Adspicit hunc Pentheus oculis, quos ira tremendos fecerat, et quamquam pœnæ vix tempora differt, 'o periture tuaque aliis documenta dature morte,' ait, 'ede tuum nomen nomenque parentum et patriam, morisque novi cur sacra frequentes!' Ille metu vacuus 'nomen mihi' dixit 'Acœtes, patria Mæonia est, humili de plebe parentes. Non mihi quæ duri colerent pater arva juvenci, lanigerosve greges, non ulla armenta reliquit; Pauper et ipse fuit linoque solebat et hamis decipere et calamo salientis ducere pisces. Ars illi sua census erat; Cum traderet artem, "accipe, quas habeo, studii successor et heres," dixit "opes," moriensque mihi nihil ille reliquit præter aquas: unum hoc possum adpellare paternum. Mox ego, ne scopulis hærerem semper in isdem, addidici regimen dextra moderante carinæ flectere et Oleniæ sidus pluviale capellæ Taygetenque Hyadasque oculis Arctonque notavi ventorumque domos et portus puppibus aptos. Forte petens Delum Chiæ telluris ad oras adplicor et dextris adducor litora remis doque levis saltus udæque inmittor harenæ: nox ibi consumpta est; Aurora rubescere primo cœperat: exsurgo laticesque inferre recentis admoneo monstroque viam, quæ ducat ad undas; Ipse quid aura mihi tumulo promittat ab alto prospicio comitesque voco repetoque carinam. "Adsumus en" inquit sociorum primus Opheltes, utque putat, prædam deserto nactus in agro, virginea puerum ducit per litora forma. Ille mero somnoque gravis titubare videtur vixque sequi; Specto cultum faciemque gradumque: nil ibi, quod credi posset mortale, videbam. Et sensi et dixi sociis: "quod numen in isto corpore sit, dubito; Sed corpore numen in isto est! Quisquis es, o faveas nostrisque laboribus adsis; His quoque des veniam!" "Pro nobis mitte precari!" Dictys ait, quo non alius conscendere summas ocior antemnas prensoque rudente relabi. Hoc Libys, hoc flavus, proræ tutela, Melanthus, hoc probat Alcimedon et, qui requiemque modumque voce dabat remis, animorum hortator, Epopeus, hoc omnes alii: prædæ tam cæca cupido est. "Non tamen hanc sacro violari pondere pinum perpetiar" dixi: "pars hic mihi maxima juris" inque aditu obsisto: furit audacissimus omni de numero Lycabas, qui Tusca pulsus ab urbe exilium dira pœnam pro cæde luebat; Is mihi, dum resto, juvenali guttura pugno rupit et excussum misisset in æquora, si non hæsissem, quamvis amens, in fune retentus. Inpia turba probat factum; Tum denique Bacchus (Bacchus enim fuerat), veluti clamore solutus sit sopor aque mero redeant in pectora sensus, "quid facitis? Quis clamor?" Ait "qua, dicite, nautæ, huc ope perveni? Quo me deferre paratis?" "Pone metum" Proreus, "et quos contingere portus ede velis!" Dixit; "Terra sistere petita." "Naxon" ait Liber "cursus advertite vestros! Illa mihi domus est, vobis erit hospita tellus." Per mare fallaces perque omnia numina jurant sic fore meque jubent pictæ dare vela carinæ. Dextera Naxos erat: dextra mihi lintea danti "quid facis, o demens? Quis te furor," inquit "Acœte," pro se quisque, "tenet? Lævam pete!" Maxima nutu pars mihi significat, pars quid velit ore susurro. Obstipui "capiat" que "aliquis moderamina!" Dixi meque ministerio scelerisque artisque removi. Increpor a cunctis, totumque inmurmurat agmen; E quibus Æthalion "te scilicet omnis in uno nostra salus posita est!" Ait et subit ipse meumque explet opus Naxoque petit diversa relicta. Tum deus inludens, tamquam modo denique fraudem senserit, e puppi pontum prospectat adunca et flenti similis "non hæc mihi litora, nautæ, promisistis" ait, "non hæc mihi terra rogata est! Quo merui pœnam facto? Quæ gloria vestra est, si puerum juvenes, si multi fallitis unum?" Jamdudum flebam: lacrimas manus inpia nostras ridet et inpellit properantibus æquora remis. Per tibi nunc ipsum (nec enim præsentior illo est deus) adiuro, tam me tibi vera referre quam veri majora fide: stetit æquore puppis haud aliter, quam si siccam navale teneret. Illi admirantes remorum in verbere perstant velaque deducunt geminaque ope currere temptant: inpediunt hederæ remos nexuque recurvo serpunt et gravidis distinguunt vela corymbis. Ipse racemiferis frontem circumdatus uvis pampineis agitat velatam frondibus hastam; Quem circa tigres simulacraque inania lyncum pictarumque jacent fera corpora pantherarum. Exsiluere viri, sive hoc insania fecit sive timor, primusque Medon nigrescere toto corpore et expresso spinæ curvamine flecti incipit. Huic Lycabas "in quæ miracula" dixit "verteris?" Et lati rictus et panda loquenti naris erat, squamamque cutis durata trahebat. At Libys obstantis dum vult obvertere remos, in spatium resilire manus breve vidit et illas jam non esse manus, jam pinnas posse vocari. Alter ad intortos cupiens dare bracchia funes bracchia non habuit truncoque repandus in undas corpore desiluit: falcata novissima cauda est, qualia dividuæ sinuantur cornua lunæ. Undique dant saltus multaque adspergine rorant emerguntque iterum redeuntque sub æquora rursus inque chori ludunt speciem lascivaque jactant corpora et acceptum patulis mare naribus efflant. De modo viginti (tot enim ratis illa ferebat) restabam solus: pavidum gelidumque trementi corpore vixque meum firmat deus "excute" dicens "corde metum Diamque tene!" Delatus in illam accessi sacris Baccheaque sacra frequento.' 'Præbuimus longis' Pentheus 'ambagibus aures,' inquit 'ut ira mora vires absumere posset. Præcipitem, famuli, rapite hunc cruciataque diris corpora tormentis Stygiæ demittite nocti!' Protinus abstractus solidis Tyrrhenus Acœtes clauditur in tectis; Et dum crudelia jussæ instrumenta necis ferrumque ignesque parantur, sponte sua patuisse fores lapsasque lacertis sponte sua fama est nullo solvente catenas. Perstat Echionides, nec jam jubet ire, sed ipse vadit, ubi electus facienda ad sacra Cithæron cantibus et clara bacchantum voce sonabat. Ut fremit acer equus, cum bellicus ære canoro signa dedit tubicen pugnæque adsumit amorem, Penthea sic ictus longis ululatibus æther movit, et audito clamore recanduit ira. Monte fere medio est, cingentibus ultima silvis, purus ab arboribus, spectabilis undique, campus: hic oculis illum cernentem sacra profanis prima videt, prima est insano concita cursu, prima suum misso violavit Penthea thyrso mater et 'o geminæ' clamavit 'adeste sorores! Ille aper, in nostris errat qui maximus agris, ille mihi feriendus aper.' Ruit omnis in unum turba furens; Cunctæ cœunt trepidumque sequuntur, jam trepidum, jam verba minus violenta loquentem, jam se damnantem, jam se peccasse fatentem. Saucius ille tamen 'fer opem, matertera' dixit 'Autonœ! Moveant animos Actæonis umbræ!' Illa, quis Actæon, nescit dextramque precanti abstulit, Inoo lacerata est altera raptu. Non habet infelix quæ matri bracchia tendat, trunca sed ostendens dereptis vulnera membris 'adspice, mater!' Ait. Visis ululavit Agaue collaque jactavit movitque per æra crinem avulsumque caput digitis conplexa cruentis clamat: 'io comites, opus hoc victoria nostra est!' Non citius frondes autumni frigore tactas jamque male hærentes alta rapit arbore ventus, quam sunt membra viri manibus direpta nefandis. Talibus exemplis monitæ nova sacra frequentant turaque dant sanctasque colunt Ismenides aras.
At non Alcithoe Minyeias orgia censet accipienda dei, sed adhuc temeraria Bacchum progeniem negat esse Jovis sociasque sorores inpietatis habet. Festum celebrare sacerdos inmunesque operum famulas dominasque suorum pectora pelle tegi, crinales solvere vittas, serta coma, manibus frondentis sumere thyrsos jusserat et sævam læsi fore numinis iram vaticinatus erat: parent matresque nurusque telasque calathosque infectaque pensa reponunt turaque dant Bacchumque vocant Bromiumque Lyæumque ignigenamque satumque iterum solumque bimatrem; Additur his Nyseus indetonsusque Thyoneus et cum Lenæo genialis consitor uvæ Nycteliusque Eleleusque parens et Iacchus et Euhan, et quæ præterea per Graias plurima gentes nomina, Liber, habes. Tibi enim inconsumpta juventa est, tu puer æternus, tu formosissimus alto conspiceris cælo; Tibi, cum sine cornibus adstas, virgineum caput est; Oriens tibi victus, adusque decolor extremo qua tinguitur India Gange. Penthea tu, venerande, bipenniferumque Lycurgum sacrilegos mactas, Tyrrhenaque mittis in æquor corpora, tu biiugum pictis insignia frenis colla premis lyncum. Bacchæ satyrique sequuntur, quique senex ferula titubantis ebrius artus sustinet et pando non fortiter hæret asello. Quacumque ingrederis, clamor juvenalis et una femineæ voces inpulsaque tympana palmis concavaque æra sonant longoque foramine buxus. 'Placatus mitisque' rogant Ismenides 'adsis,' jussaque sacra colunt; Solæ Minyeides intus intempestiva turbantes festa Minerva aut ducunt lanas aut stamina pollice versant aut hærent telæ famulasque laboribus urguent. E quibus una levi deducens pollice filum 'dum cessant aliæ commentaque sacra frequentant, nos quoque, quas Pallas, melior dea, detinet' inquit, 'utile opus manuum vario sermone levemus perque vices aliquid, quod tempora longa videri non sinat, in medium vacuas referamus ad aures!' Dicta probant primamque jubent narrare sorores. Illa, quid e multis referat (nam plurima norat), cogitat et dubia est, de te, Babylonia, narret, Derceti, quam versa squamis velantibus artus stagna Palæstini credunt motasse figura, an magis, ut sumptis illius filia pennis extremos albis in turribus egerit annos, nais an ut cantu nimiumque potentibus herbis verterit in tacitos juvenalia corpora pisces, donec idem passa est, an, quæ poma alba ferebat ut nunc nigra ferat contactu sanguinis arbor: hoc placet; Hanc, quoniam vulgaris fabula non est, talibus orsa modis lana sua fila sequente: 'Pyramus et Thisbe, juvenum pulcherrimus alter, altera, quas Oriens habuit, prælata puellis, contiguas tenuere domos, ubi dicitur altam coctilibus muris cinxisse Semiramis urbem. Notitiam primosque gradus vicinia fecit, tempore crevit amor; Tædæ quoque jure coissent, sed vetuere patres: quod non potuere vetare, ex æquo captis ardebant mentibus ambo. Conscius omnis abest; Nutu signisque loquuntur, quoque magis tegitur, tectus magis æstuat ignis. Fissus erat tenui rima, quam duxerat olim, cum fieret, paries domui communis utrique. Id vitium nulli per sæcula longa notatum - quid non sentit amor? - primi vidistis amantes et vocis fecistis iter, tutæque per illud murmure blanditiæ minimo transire solebant. Sæpe, ubi constiterant hinc Thisbe, Pyramus illinc, inque vices fuerat captatus anhelitus oris, "invide" dicebant "paries, quid amantibus obstas? Quantum erat, ut sineres toto nos corpore jungi aut, hoc si nimium est, vel ad oscula danda pateres? Nec sumus ingrati: tibi nos debere fatemur, quod datus est verbis ad amicas transitus auris." Talia diversa nequiquam sede locuti sub noctem dixere "vale" partique dedere oscula quisque suæ non pervenientia contra. Postera nocturnos Aurora removerat ignes, solque pruinosas radiis siccaverat herbas: ad solitum coiere locum. Tum murmure parvo multa prius questi statuunt, ut nocte silenti fallere custodes foribusque excedere temptent, cumque domo exierint, urbis quoque tecta relinquant, neve sit errandum lato spatiantibus arvo, conveniant ad busta Nini lateantque sub umbra arboris: arbor ibi niveis uberrima pomis, ardua morus, erat, gelido contermina fonti. Pacta placent; Et lux, tarde discedere visa, præcipitatur aquis, et aquis nox exit ab isdem. 'Callida per tenebras versato cardine Thisbe egreditur fallitque suos adopertaque vultum pervenit ad tumulum dictaque sub arbore sedit. Audacem faciebat amor. Venit ecce recenti cæde leæna boum spumantis oblita rictus depositura sitim vicini fontis in unda; Quam procul ad lunæ radios Babylonia Thisbe vidit et obscurum timido pede fugit in antrum, dumque fugit, tergo velamina lapsa reliquit. Ut lea sæva sitim multa conpescuit unda, dum redit in silvas, inventos forte sine ipsa ore cruentato tenues laniavit amictus. Serius egressus vestigia vidit in alto pulvere certa feræ totoque expalluit ore Pyramus; Ut vero vestem quoque sanguine tinctam repperit, "una duos" inquit "nox perdet amantes, e quibus illa fuit longa dignissima vita; Nostra nocens anima est. Ego te, miseranda, peremi, in loca plena metus qui jussi nocte venires nec prior huc veni. Nostrum divellite corpus et scelerata fero consumite viscera morsu, o quicumque sub hac habitatis rupe leones! Sed timidi est optare necem." Velamina Thisbes tollit et ad pactæ secum fert arboris umbram, utque dedit notæ lacrimas, dedit oscula vesti, "accipe nunc" inquit "nostri quoque sanguinis haustus!" Quoque erat accinctus, demisit in ilia ferrum, nec mora, ferventi moriens e vulnere traxit. Ut jacuit resupinus humo, cruor emicat alte, non aliter quam cum vitiato fistula plumbo scinditur et tenui stridente foramine longas eiaculatur aquas atque ictibus æra rumpit. Arborei fetus adspergine cædis in atram vertuntur faciem, madefactaque sanguine radix purpureo tinguit pendentia mora colore. 'Ecce metu nondum posito, ne fallat amantem, illa redit juvenemque oculis animoque requirit, quantaque vitarit narrare pericula gestit; Utque locum et visa cognoscit in arbore formam, sic facit incertam pomi color: hæret, an hæc sit. Dum dubitat, tremebunda videt pulsare cruentum membra solum, retroque pedem tulit, oraque buxo pallidiora gerens exhorruit æquoris instar, quod tremit, exigua cum summum stringitur aura. Sed postquam remorata suos cognovit amores, percutit indignos claro plangore lacertos et laniata comas amplexaque corpus amatum vulnera supplevit lacrimis fletumque cruori miscuit et gelidis in vultibus oscula figens "Pyrame," clamavit, "quis te mihi casus ademit? Pyrame, responde! Tua te carissima Thisbe nominat; Exaudi vultusque attolle jacentes!" Ad nomen Thisbes oculos a morte gravatos Pyramus erexit visaque recondidit illa. 'Quæ postquam vestemque suam cognovit et ense vidit ebur vacuum, "tua te manus" inquit "amorque perdidit, infelix! Est et mihi fortis in unum hoc manus, est et amor: dabit hic in vulnera vires. Persequar extinctum letique miserrima dicar causa comesque tui: quique a me morte revelli heu sola poteras, poteris nec morte revelli. Hoc tamen amborum verbis estote rogati, o multum miseri meus illiusque parentes, ut, quos certus amor, quos hora novissima junxit, conponi tumulo non invideatis eodem; At tu quæ ramis arbor miserabile corpus nunc tegis unius, mox es tectura duorum, signa tene cædis pullosque et luctibus aptos semper habe fetus, gemini monimenta cruoris." Dixit et aptato pectus mucrone sub imum incubuit ferro, quod adhuc a cæde tepebat. Vota tamen tetigere deos, tetigere parentes; Nam color in pomo est, ubi permaturuit, ater, quodque rogis superest, una requiescit in urna.' Desierat: mediumque fuit breve tempus, et orsa est dicere Leuconoe: vocem tenuere sorores. 'Hunc quoque, siderea qui temperat omnia luce, cepit amor Solem: Solis referemus amores. Primus adulterium Veneris cum Marte putatur hic vidisse deus; Videt hic deus omnia primus. Indoluit facto Junonigenæque marito furta tori furtique locum monstravit, at illi et mens et quod opus fabrilis dextra tenebat excidit: extemplo graciles ex ære catenas retiaque et laqueos, quæ lumina fallere possent, elimat. Non illud opus tenuissima vincant stamina, non summo quæ pendet aranea tigno; Utque levis tactus momentaque parva sequantur, efficit et lecto circumdata collocat arte. Ut venere torum conjunx et adulter in unum, arte viri vinclisque nova ratione paratis in mediis ambo deprensi amplexibus hærent. Lemnius extemplo valvas patefecit eburnas inmisitque deos; Illi jacuere ligati turpiter, atque aliquis de dis non tristibus optat sic fieri turpis; Superi risere, diuque hæc fuit in toto notissima fabula cælo. 'Exigit indicii memorem Cythereia pœnam inque vices illum, tectos qui læsit amores, lædit amore pari. Quid nunc, Hyperione nate, forma colorque tibi radiataque lumina prosunt? Nempe, tuis omnes qui terras ignibus uris, ureris igne novo; Quique omnia cernere debes, Leucothœn spectas et virgine figis in una, quos mundo debes, oculos. Modo surgis Eoo temperius cælo, modo serius incidis undis, spectandique mora brumalis porrigis horas; Deficis interdum, vitiumque in lumina mentis transit et obscurus mortalia pectora terres. Nec tibi quod lunæ terris propioris imago obstiterit, palles: facit hunc amor iste colorem. Diligis hanc unam, nec te Clymeneque Rhodosque nec tenet Æææ genetrix pulcherrima Circes quæque tuos Clytie quamvis despecta petebat concubitus ipsoque illo grave vulnus habebat tempore: Leucothœ multarum oblivia fecit, gentis odoriferæ quam formosissima partu edidit Eurynome; Sed postquam filia crevit, quam mater cunctas, tam matrem filia vicit. Rexit Achæmenias urbes pater Orchamus isque septimus a prisco numeratur origine Belo. 'Axe sub Hesperio sunt pascua Solis equorum: ambrosiam pro gramine habent; Ea fessa diurnis membra ministeriis nutrit reparatque labori. Dumque ibi quadrupedes cælestia pabula carpunt noxque vicem peragit, thalamos deus intrat amatos, versus in Eurynomes faciem genetricis, et inter bis sex Leucothœn famulas ad lumina cernit levia versato ducentem stamina fuso. Ergo ubi ceu mater caræ dedit oscula natæ, "res" ait "arcana est: famulæ, discedite neve eripite arbitrium matri secreta loquendi." Paruerant, thalamoque deus sine teste relicto "ille ego sum" dixit, "qui longum metior annum, omnia qui video, per quem videt omnia tellus, mundi oculus: mihi, crede, places." Pavet illa, metuque et colus et fusus digitis cecidere remissis. Ipse timor decuit. Nec longius ille moratus in veram rediit speciem solitumque nitorem; At virgo quamvis inopino territa visu victa nitore dei posita vim passa querella est. 'Invidit Clytie (neque enim moderatus in illa Solis amor fuerat) stimulataque pælicis ira vulgat adulterium diffamatamque parenti indicat. Ille ferox inmansuetusque precantem tendentemque manus ad lumina Solis et "ille vim tulit invitæ" dicentem defodit alta crudus humo tumulumque super gravis addit harenæ. Dissipat hunc radiis Hyperione natus iterque dat tibi, qua possis defossos promere vultus; Nec tu jam poteras enectum pondere terræ tollere, nympha, caput corpusque exsangue jacebas: nil illo fertur volucrum moderator equorum post Phæthonteos vidisse dolentius ignes. Ille quidem gelidos radiorum viribus artus si queat in vivum temptat revocare calorem; Sed quoniam tantis fatum conatibus obstat, nectare odorato sparsit corpusque locumque multaque præquestus "tanges tamen æthera" dixit. Protinus inbutum cælesti nectare corpus delicuit terramque suo madefecit odore, virgaque per glæbas sensim radicibus actis turea surrexit tumulumque cacumine rupit. 'At Clytien, quamvis amor excusare dolorem indiciumque dolor poterat, non amplius auctor lucis adit Venerisque modum sibi fecit in illa. Tabuit ex illo dementer amoribus usa; Nympharum inpatiens et sub Jove nocte dieque sedit humo nuda nudis incompta capillis, perque novem luces expers undæque cibique rore mero lacrimisque suis jejunia pavit nec se movit humo; Tantum spectabat euntis ora dei vultusque suos flectebat ad illum. Membra ferunt hæsisse solo, partemque coloris luridus exsangues pallor convertit in herbas; Est in parte rubor violæque simillimus ora flos tegit. Illa suum, quamvis radice tenetur, vertitur ad Solem mutataque servat amorem.' Dixerat, et factum mirabile ceperat auris; Pars fieri potuisse negant, pars omnia veros posse deos memorant: sed non est Bacchus in illis. Poscitur Alcithoe, postquam siluere sorores. Quæ radio stantis percurrens stamina telæ 'vulgatos taceo' dixit 'pastoris amores Daphnidis Idæi, quem nymphe pælicis ira contulit in saxum: tantus dolor urit amantes; Nec loquor, ut quondam naturæ jure novato ambiguus fuerit modo vir, modo femina Sithon. Te quoque, nunc adamas, quondam fidissime parvo, Celmi, Jovi largoque satos Curetas ab imbri et Crocon in parvos versum cum Smilace flores prætereo dulcique animos novitate tenebo. 'Unde sit infamis, quare male fortibus undis Salmacis enervet tactosque remolliat artus, discite. Causa latet, vis est notissima fontis. Mercurio puerum diva Cythereide natum naides Idæis enutrivere sub antris, cujus erat facies, in qua materque paterque cognosci possent; Nomen quoque traxit ab illis. Is tria cum primum fecit quinquennia, montes deseruit patrios Idaque altrice relicta ignotis errare locis, ignota videre flumina gaudebat, studio minuente laborem. Ille etiam Lycias urbes Lyciæque propinquos Caras adit: videt hic stagnum lucentis ad imum usque solum lymphæ; Non illic canna palustris nec steriles ulvæ nec acuta cuspide junci; Perspicuus liquor est; Stagni tamen ultima vivo cæspite cinguntur semperque virentibus herbis. Nympha colit, sed nec venatibus apta nec arcus flectere quæ soleat nec quæ contendere cursu, solaque naiadum celeri non nota Dianæ. Sæpe suas illi fama est dixisse sorores "Salmaci, vel jaculum vel pictas sume pharetras et tua cum duris venatibus otia misce!" Nec jaculum sumit nec pictas illa pharetras, nec sua cum duris venatibus otia miscet, sed modo fonte suo formosos perluit artus, sæpe Cytoriaco deducit pectine crines et, quid se deceat, spectatas consulit undas; Nunc perlucenti circumdata corpus amictu mollibus aut foliis aut mollibus incubat herbis, sæpe legit flores. Et tum quoque forte legebat, cum puerum vidit visumque optavit habere. 'Nec tamen ante adiit, etsi properabat adire, quam se conposuit, quam circumspexit amictus et finxit vultum et meruit formosa videri. Tunc sic orsa loqui: "puer o dignissime credi esse deus, seu tu deus es, potes esse Cupido, sive es mortalis, qui te genuere, beati, et frater felix, et fortunata profecto, si qua tibi soror est, et quæ dedit ubera nutrix; Sed longe cunctis longeque beatior illa, si qua tibi sponsa est, si quam dignabere tæda. Hæc tibi sive aliqua est, mea sit furtiva voluptas, seu nulla est, ego sim, thalamumque ineamus eundem." Nais ab his tacuit. Pueri rubor ora notavit; Nescit, enim, quid amor; Sed et erubuisse decebat: hic color aprica pendentibus arbore pomis aut ebori tincto est aut sub candore rubenti, cum frustra resonant æra auxiliaria, lunæ. Poscenti nymphæ sine fine sororia saltem oscula jamque manus ad eburnea colla ferenti "desinis, an fugio tecumque" ait "ista relinquo?" Salmacis extimuit "loca" que "hæc tibi libera trado, hospes" ait simulatque gradu discedere verso, tum quoque respiciens, fruticumque recondita silva delituit flexuque genu submisit; At ille, scilicet ut vacuis et inobservatus in herbis, huc it et hinc illuc et in adludentibus undis summa pedum taloque tenus vestigia tinguit; Nec mora, temperie blandarum captus aquarum mollia de tenero velamina corpore ponit. Tum vero placuit, nudæque cupidine formæ Salmacis exarsit; Flagrant quoque lumina nymphæ, non aliter quam cum puro nitidissimus orbe opposita speculi referitur imagine Phœbus; Vixque moram patitur, vix jam sua gaudia differt, jam cupit amplecti, jam se male continet amens. Ille cavis velox adplauso corpore palmis desilit in latices alternaque bracchia ducens in liquidis translucet aquis, ut eburnea si quis signa tegat claro vel candida lilia vitro. "Vicimus et meus est" exclamat nais, et omni veste procul jacta mediis inmittitur undis, pugnantemque tenet, luctantiaque oscula carpit, subiectatque manus, invitaque pectora tangit, et nunc hac juveni, nunc circumfunditur illac; Denique nitentem contra elabique volentem inplicat ut serpens, quam regia sustinet ales sublimemque rapit: pendens caput illa pedesque adligat et cauda spatiantes inplicat alas; Utve solent hederæ longos intexere truncos, utque sub æquoribus deprensum polypus hostem continet ex omni dimissis parte flagellis. Perstat Atlantiades sperataque gaudia nymphæ denegat; Illa premit commissaque corpore toto sicut inhærebat, "pugnes licet, inprobe," dixit, "non tamen effugies. Ita, di, jubeatis, et istum nulla dies a me nec me deducat ab isto." Vota suos habuere deos; Nam mixta duorum corpora junguntur, faciesque inducitur illis una. Velut, si quis conducat cortice ramos, crescendo jungi pariterque adolescere cernit, sic ubi conplexu coierunt membra tenaci, nec duo sunt et forma duplex, nec femina dici nec puer ut possit, neutrumque et utrumque videntur. 'Ergo ubi se liquidas, quo vir descenderat, undas semimarem fecisse videt mollitaque in illis membra, manus tendens, sed jam non voce virili Hermaphroditus ait: "nato date munera vestro, et pater et genetrix, amborum nomen habenti: quisquis in hos fontes vir venerit, exeat inde semivir et tactis subito mollescat in undis!" Motus uterque parens nati rata verba biformis fecit et incesto fontem medicamine tinxit.' Finis erat dictis, et adhuc Minyeia proles urguet opus spernitque deum festumque profanat, tympana cum subito non adparentia raucis obstrepuere sonis, et adunco tibia cornu tinnulaque æra sonant; Redolent murræque crocique, resque fide major, cœpere virescere telæ inque hederæ faciem pendens frondescere vestis; Pars abit in vites, et quæ modo fila fuerunt, palmite mutantur; De stamine pampinus exit; Purpura fulgorem pictis adcommodat uvis. Jamque dies exactus erat, tempusque subibat, quod tu nec tenebras nec possis dicere lucem, sed cum luce tamen dubiæ confinia noctis: tecta repente quati pinguesque ardere videntur lampades et rutilis conlucere ignibus ædes falsaque sævarum simulacra ululare ferarum, fumida jamdudum latitant per tecta sorores diversæque locis ignes ac lumina vitant, dumque petunt tenebras, parvos membrana per artus porrigitur tenuique includit bracchia pinna; Nec qua perdiderint veterem ratione figuram, scire sinunt tenebræ: non illas pluma levavit, sustinuere tamen se perlucentibus alis conatæque loqui minimam et pro corpore vocem emittunt peraguntque levi stridore querellas. Tectaque, non silvas celebrant lucemque perosæ nocte volant seroque tenent a vespere nomen. Tum vero totis Bacchi memorabile Thebis numen erat, magnasque novi matertera vires narrat ubique dei de totque sororibus expers una doloris erat, nisi quem fecere sorores: adspicit hanc natis thalamoque Athamantis habentem sublimes animos et alumno numine Juno nec tulit et secum: 'potuit de pælice natus vertere Mæonios pelagoque inmergere nautas et laceranda suæ nati dare viscera matri et triplices operire novis Minyeidas alis: nil poterit Juno nisi inultos flere dolores? Idque mihi satis est? Hæc una potentia nostra est? Ipse docet, quid agam (fas est et ab hoste doceri), quidque furor valeat, Penthea cæde satisque ac super ostendit: cur non stimuletur eatque per cognata suis exempla furoribus Ino?' Est via declivis funesta nubila taxo: ducit ad infernas per muta silentia sedes; Styx nebulas exhalat iners, umbræque recentes descendunt illac simulacraque functa sepulcris: pallor hiemsque tenent late loca senta, novique, qua sit iter, manes, Stygiam quod ducat ad urbem, ignorant, ubi sit nigri fera regia Ditis. Mille capax aditus et apertas undique portas urbs habet, utque fretum de tota flumina terra, sic omnes animas locus accipit ille nec ulli exiguus populo est turbamve accedere sentit. Errant exsangues sine corpore at ossibus umbræ, parsque forum celebrant, pars imi tecta tyranni, pars aliquas artes, antiquæ imitamina vitæ. Sustinet ire illuc cælesti sede relicta (tantum odiis iræque dabat) Saturnia Juno; Quo simul intravit sacroque a corpore pressum ingemuit limen, tria Cerberus extulit ora et tres latratus semel edidit; Illa sorores Nocte vocat genitas, grave et inplacabile numen: carceris ante fores clausas adamante sedebant deque suis atros pectebant crinibus angues. Quam simul agnorunt inter caliginis umbras, surrexere deæ; Sedes scelerata vocatur: viscera præbebat Tityos lanianda novemque jugeribus distentus erat; Tibi, Tantale, nullæ deprenduntur aquæ, quæque inminet, effugit arbor; Aut petis aut urgues rediturum, Sisyphe, saxum; Volvitur Ixion et se sequiturque fugitque, molirique suis letum patruelibus ausæ adsiduæ repetunt, quas perdant, Belides undas. Quos omnes acie postquam Saturnia torva vidit et ante omnes Ixiona, rursus ab illo Sisyphon adspiciens 'cur hic e fratribus' inquit 'perpetuas patitur pœnas, Athamanta superbum regia dives habet, qui me cum coniuge semper sprevit?' Et exponit causas odiique viæque, quidque velit: quod vellet, erat, ne regia Cadmi staret, et in facinus traherent Athamanta sorores. Imperium, promissa, preces confundit in unum sollicitatque deas: sic hæc Junone locuta, Tisiphone canos, ut erat, turbata capillos movit et obstantes reiecit ab ore colubras atque ita 'non longis opus est ambagibus,' inquit; 'Facta puta, quæcumque jubes; Inamabile regnum desere teque refer cæli melioris ad auras.' Læta redit Juno, quam cælum intrare parantem roratis lustravit aquis Thaumantias Iris. Nec mora, Tisiphone madefactam sanguine sumit inportuna facem, fluidoque cruore rubentem induitur pallam, tortoque incingitur angue egrediturque domo. Luctus comitatur euntem et Pavor et Terror trepidoque Insania vultu. Limine constiterat: postes tremuisse feruntur Æolii pallorque fores infecit acernas solque locum fugit. Monstris est territa conjunx, territus est Athamas, tectoque exire parabant: obstitit infelix aditumque obsedit Erinys, nexaque vipereis distendens bracchia nodis cæsariem excussit: motæ sonuere colubræ, parsque jacent umeris, pars circum pectora lapsæ sibila dant saniemque vomunt linguisque coruscant. Inde duos mediis abrumpit crinibus angues pestiferaque manu raptos inmisit, at illi Inoosque sinus Athamanteosque pererrant inspirantque graves animas; Nec vulnera membris ulla ferunt: mens est, quæ diros sentiat ictus. Attulerat secum liquidi quoque monstra veneni, oris Cerberei spumas et virus Echidnæ erroresque vagos cæcæque oblivia mentis et scelus et lacrimas rabiemque et cædis amorem, omnia trita simul, quæ sanguine mixta recenti coxerat ære cavo viridi versata cicuta; Dumque pavent illi, vergit furiale venenum pectus in amborum præcordiaque intima movit. Tum face jactata per eundem sæpius orbem consequitur motis velociter ignibus ignes. Sic victrix jussique potens ad inania magni regna redit Ditis sumptumque recingitur anguem. Protinus Æolides media furibundus in aula clamat 'io, comites, his retia tendite silvis! Hic modo cum gemina visa est mihi prole leæna' utque feræ sequitur vestigia coniugis amens deque sinu matris ridentem et parva Learchum bracchia tendentem rapit et bis terque per auras more rotat fundæ rigidoque infantia saxo discutit ora ferox; Tum denique concita mater, seu dolor hoc fecit seu sparsi causa veneni, exululat passisque fugit male sana capillis teque ferens parvum nudis, Melicerta, lacertis 'euhœ Bacche' sonat: Bacchi sub nomine Juno risit et 'hos usus præstet tibi' dixit 'alumnus!' Inminet æquoribus scopulus: pars ima cavatur fluctibus et tectas defendit ab imbribus undas, summa riget frontemque in apertum porrigit æquor; Occupat hunc (vires insania fecerat) Ino seque super pontum nullo tardata timore mittit onusque suum; Percussa recanduit unda. At Venus, inmeritæ neptis miserata labores, sic patruo blandita suo est 'o numen aquarum, proxima cui cælo cessit, Neptune, potestas, magna quidem posco, sed tu miserere meorum, jactari quos cernis in Ionio inmenso, et dis adde tuis. Aliqua et mihi gratia ponto est, si tamen in medio quondam concreta profundo spuma fui Graiumque manet mihi nomen ab illa.' Adnuit oranti Neptunus et abstulit illis, quod mortale fuit, maiestatemque verendam inposuit nomenque simul faciemque novavit Leucothœque deum cum matre Palæmona dixit. Sidoniæ comites, quantum valuere secutæ signa pedum, primo videre novissima saxo; Nec dubium de morte ratæ Cadmeida palmis deplanxere domum scissæ cum veste capillos, utque parum justæ nimiumque in pælice sævæ invidiam fecere deæ. Convicia Juno non tulit et 'faciam vos ipsas maxima' dixit 'sævitiæ monimenta meæ'; Res dicta secuta est. Nam quæ præcipue fuerat pia, 'persequar' inquit 'in freta reginam' saltumque datura moveri haud usquam potuit scopuloque adfixa cohæsit; Altera, dum solito temptat plangore ferire pectora, temptatos sensit riguisse lacertos; Illa, manus ut forte tetenderat in maris undas; Saxea facta manus in easdem porrigit undas; Hujus, ut arreptum laniabat vertice crinem, duratos subito digitos in crine videres: quo quæque in gestu deprensa est, hæsit in illo. Pars volucres factæ, quæ nunc quoque gurgite in illo æquora destringunt summis Ismenides alis. Nescit Agenorides natam parvumque nepotem æquoris esse deos; Luctu serieque malorum victus et ostentis, quæ plurima viderat, exit conditor urbe sua, tamquam fortuna locorum, non sua se premeret, longisque erroribus actus contigit Illyricos profuga cum coniuge fines. Jamque malis annisque graves dum prima retractant fata domus releguntque suos sermone labores, 'num sacer ille mea traiectus cuspide serpens' Cadmus ait 'fuerat, tum cum Sidone profectus vipereos sparsi per humum, nova semina, dentes? Quem si cura deum tam certa vindicat ira, ipse precor serpens in longam porrigar alvum.' Dixit, et ut serpens in longam tenditur alvum duratæque cuti squamas increscere sentit nigraque cæruleis variari corpora guttis in pectusque cadit pronus, commissaque in unum paulatim tereti tenuantur acumine crura. Bracchia jam restant: quæ restant bracchia tendit et lacrimis per adhuc humana fluentibus ora 'accede, o conjunx, accede, miserrima' dixit, 'dumque aliquid superest de me, me tange manumque accipe, dum manus est, dum non totum occupat anguis.' Ille quidem vult plura loqui, sed lingua repente in partes est fissa duas, nec verba volenti sufficiunt, quotiensque aliquos parat edere questus, sibilat: hanc illi vocem natura reliquit. Nuda manu feriens exclamat pectora conjunx: 'Cadme, mane teque, infelix, his exue monstris! Cadme, quid hoc? Ubi pes, ubi sunt umerique manusque et color et facies et, dum loquor, omnia? Cur non me quoque, cælestes, in eandem vertitis anguem?' Dixerat, ille suæ lambebat coniugis ora inque sinus caros, veluti cognosceret, ibat et dabat amplexus adsuetaque colla petebat. Quisquis adest (aderant comites), terretur; At illa lubrica permulcet cristati colla draconis, et subito duo sunt junctoque volumine serpunt, donec in adpositi nemoris subiere latebras, nunc quoque nec fugiunt hominem nec vulnere lædunt quidque prius fuerint, placidi meminere dracones. Sed tamen ambobus versæ solacia formæ magna nepos dederat, quem debellata colebat India, quem positis celebrabat Achaia templis; Solus Abantiades ab origine cretus eadem Acrisius superest, qui mœnibus arceat urbis Argolicæ contraque deum ferat arma genusque non putet esse Jovis: neque enim Jovis esse putabat Persea, quem pluvio Danæ conceperat auro. Mox tamen Acrisium (tanta est præsentia veri) tam violasse deum quam non agnosse nepotem pænitet: inpositus jam cælo est alter, at alter viperei referens spolium memorabile monstri æra carpebat tenerum stridentibus alis, cumque super Libycas victor penderet harenas, Gorgonei capitis guttæ cecidere cruentæ; Quas humus exceptas varios animavit in angues, unde frequens illa est infestaque terra colubris. Inde per inmensum ventis discordibus actus nunc huc, nunc illuc exemplo nubis aquosæ fertur et ex alto seductas æthere longe despectat terras totumque supervolat orbem. Ter gelidas Arctos, ter Cancri bracchia vidit, sæpe sub occasus, sæpe est ablatus in ortus, jamque cadente die, veritus se credere nocti, constitit Hesperio, regnis Atlantis, in orbe exiguamque petit requiem, dum Lucifer ignes evocet Auroræ, currus Aurora diurnos. Hic hominum cunctos ingenti corpore præstans Iapetionides Atlas fuit: ultima tellus rege sub hoc et pontus erat, qui Solis anhelis æquora subdit equis et fessos excipit axes. Mille greges illi totidemque armenta per herbas errabant, et humum vicinia nulla premebat; Arboreæ frondes auro radiante nitentes ex auro ramos, ex auro poma tegebant. 'Hospes' ait Perseus illi, 'seu gloria tangit te generis magni, generis mihi Juppiter auctor; Sive es mirator rerum, mirabere nostras; Hospitium requiemque peto.' Memor ille vetustæ sortis erat; Themis hanc dederat Parnasia sortem: 'tempus, Atlas, veniet, tua quo spoliabitur auro arbor, et hunc prædæ titulum Jove natus habebit.' Id metuens solidis pomaria clauserat Atlas mœnibus et vasto dederat servanda draconi arcebatque suis externos finibus omnes. Huic quoque 'vade procul, ne longe gloria rerum, quam mentiris' ait, 'longe tibi Juppiter absit!' Vimque minis addit manibusque expellere temptat cunctantem et placidis miscentem fortia dictis. Viribus inferior (quis enim par esset Atlantis viribus?) 'At, quoniam parvi tibi gratia nostra est, accipe munus!' Ait lævaque a parte Medusæ ipse retro versus squalentia protulit ora. Quantus erat, mons factus Atlas: nam barba comæque in silvas abeunt, juga sunt umerique manusque, quod caput ante fuit, summo est in monte cacumen, ossa lapis fiunt; Tum partes altus in omnes crevit in inmensum (sic, di, statuistis) et omne cum tot sideribus cælum requievit in illo. Clauserat Hippotades Ætnæo carcere ventos, admonitorque operum cælo clarissimus alto Lucifer ortus erat: pennis ligat ille resumptis parte ab utraque pedes teloque accingitur unco et liquidum motis talaribus æra findit. Gentibus innumeris circumque infraque relictis Æthiopum populos Cepheaque conspicit arva. Illic inmeritam maternæ pendere linguæ Andromedan pœnas iniustus jusserat Ammon; Quam simul ad duras religatam bracchia cautes vidit Abantiades, nisi quod levis aura capillos moverat et tepido manabant lumina fletu, marmoreum ratus esset opus; Trahit inscius ignes et stupet et visæ correptus imagine formæ pæne suas quatere est oblitus in ære pennas. Ut stetit, 'o' dixit 'non istis digna catenis, sed quibus inter se cupidi junguntur amantes, pande requirenti nomen terræque tuumque, et cur vincla geras.' Primo silet illa nec audet adpellare virum virgo, manibusque modestos celasset vultus, si non religata fuisset; Lumina, quod potuit, lacrimis inplevit obortis. Sæpius instanti, sua ne delicta fateri nolle videretur, nomen terræque suumque, quantaque maternæ fuerit fiducia formæ, indicat, et nondum memoratis omnibus unda insonuit, veniensque inmenso belua ponto inminet et latum sub pectore possidet æquor. Conclamat virgo: genitor lugubris et una mater adest, ambo miseri, sed justius illa, nec secum auxilium, sed dignos tempore fletus plangoremque ferunt vinctoque in corpore adhærent, cum sic hospes ait 'lacrimarum longa manere tempora vos poterunt, ad opem brevis hora ferendam est. Hanc ego si peterem Perseus Jove natus et illa, quam clausam inplevit fecundo Juppiter auro, Gorgonis anguicomæ Perseus superator et alis ærias ausus jactatis ire per auras, præferrer cunctis certe gener; Addere tantis dotibus et meritum, faveant modo numina, tempto: ut mea sit servata mea virtute, paciscor.' Accipiunt legem (quis enim dubitaret?) Et orant promittuntque super regnum dotale parentes. Ecce, velut navis præfixo concita rostro sulcat aquas juvenum sudantibus acta lacertis, sic fera dimotis inpulsu pectoris undis; Tantum aberat scopulis, quantum Balearica torto funda potest plumbo medii transmittere cæli, cum subito juvenis pedibus tellure repulsa arduus in nubes abiit: ut in æquore summo umbra viri visa est, visam fera sævit in umbram, utque Jovis præpes, vacuo cum vidit in arvo præbentem Phœbo liventia terga draconem, occupat aversum, neu sæva retorqueat ora, squamigeris avidos figit cervicibus ungues, sic celeri missus præceps per inane volatu terga feræ pressit dextroque frementis in armo Inachides ferrum curvo tenus abdidit hamo. Vulnere læsa gravi modo se sublimis in auras attollit, modo subdit aquis, modo more ferocis versat apri, quem turba canum circumsona terret. Ille avidos morsus velocibus effugit alis quaque patet, nunc terga cavis super obsita conchis, nunc laterum costas, nunc qua tenuissima cauda desinit in piscem, falcato verberat ense; Belua puniceo mixtos cum sanguine fluctus ore vomit: maduere graves adspergine pennæ. Nec bibulis ultra Perseus talaribus ausus credere conspexit scopulum, qui vertice summo stantibus exstat aquis, operitur ab æquore moto. Nixus eo rupisque tenens juga prima sinistra ter quater exegit repetita per ilia ferrum. Litora cum plausu clamor superasque deorum inplevere domos: gaudent generumque salutant auxiliumque domus servatoremque fatentur Cassiope Cepheusque pater; Resoluta catenis incedit virgo, pretiumque et causa laboris. Ipse manus hausta victrices abluit unda, anguiferumque caput dura ne lædat harena, mollit humum foliis natasque sub æquore virgas sternit et inponit Phorcynidos ora Medusæ. Virga recens bibulaque etiamnum viva medulla vim rapuit monstri tactuque induruit hujus percepitque novum ramis et fronde rigorem. At pelagi nymphæ factum mirabile temptant pluribus in virgis et idem contingere gaudent seminaque ex illis iterant jactata per undas: nunc quoque curaliis eadem natura remansit, duritiam tacto capiant ut ab ære quodque vimen in æquore erat, fiat super æquora saxum. Dis tribus ille focos totidem de cæspite ponit, lævum Mercurio, dextrum tibi, bellica virgo, ara Jovis media est; Mactatur vacca Minervæ, alipedi vitulus, taurus tibi, summe deorum. Protinus Andromedan et tanti præmia facti indotata rapit; Tædas Hymenæus Amorque præcutiunt; Largis satiantur odoribus ignes, sertaque dependent tectis et ubique lyræque tibiaque et cantus, animi felicia læti argumenta, sonant; Reseratis aurea valvis atria tota patent, pulchroque instructa paratu Cepheni proceres ineunt convivia regis. Postquam epulis functi generosi munere Bacchi diffudere animos, cultusque genusque locorum quærit Lyncides moresque animumque virorum; Qui simul edocuit, 'nunc, o fortissime,' dixit 'fare, precor, Perseu, quanta virtute quibusque artibus abstuleris crinita draconibus ora!' Narrat Agenorides gelido sub Atlante jacentem esse locum solidæ tutum munimine molis; Cujus in introitu geminas habitasse sorores Phorcidas unius partitas luminis usum; Id se sollerti furtim, dum traditur, astu supposita cepisse manu perque abdita longe deviaque et silvis horrentia saxa fragosis Gorgoneas tetigisse domos passimque per agros perque vias vidisse hominum simulacra ferarumque in silicem ex ipsis visa conversa Medusa. Se tamen horrendæ clipei, quem læva gerebat, ære repercusso formam adspexisse Medusæ, dumque gravis somnus colubrasque ipsamque tenebat, eripuisse caput collo; Pennisque fugacem Pegason et fratrem matris de sanguine natos. Addidit et longi non falsa pericula cursus, quæ freta, quas terras sub se vidisset ab alto et quæ jactatis tetigisset sidera pennis; Ante exspectatum tacuit tamen. Excipit unus ex numero procerum quærens, cur sola sororum gesserit alternis inmixtos crinibus angues. Hospes ait: 'quoniam scitaris digna relatu, accipe quæsiti causam. Clarissima forma multorumque fuit spes invidiosa procorum illa, nec in tota conspectior ulla capillis pars fuit: inveni, qui se vidisse referret. Hanc pelagi rector templo vitiasse Minervæ dicitur: aversa est et castos ægide vultus nata Jovis texit, neve hoc inpune fuisset, Gorgoneum crinem turpes mutavit in hydros. Nunc quoque, ut attonitos formidine terreat hostes, pectore in adverso, quos fecit, sustinet angues.'
Dumque ea Cephenum medio Danæjus heros agmine commemorat, fremida regalia turba atria conplentur, nec coniugialia festa qui canat est clamor, sed qui fera nuntiet arma; Inque repentinos convivia versa tumultus adsimilare freto possis, quod sæva quietum ventorum rabies motis exasperat undis. Primus in his Phineus, belli temerarius auctor, fraxineam quatiens æratæ cuspidis hastam 'en' ait, 'en adsum præreptæ coniugis ultor; Nec mihi te pennæ nec falsum versus in aurum Juppiter eripiet!' Conanti mittere Cepheus 'quid facis?' Exclamat, 'quæ te, germane, furentem mens agit in facinus? Meritisne hæc gratia tantis redditur? Hac vitam servatæ dote rependis? Quam tibi non Perseus, verum si quæris, ademit, sed grave Nereidum numen, sed corniger Ammon, sed quæ visceribus veniebat belua ponti exsaturanda meis; Illo tibi tempore rapta est, quo peritura fuit, nisi si, crudelis, id ipsum exigis, ut pereat, luctuque levabere nostro. Scilicet haud satis est, quod te spectante revincta est et nullam quod opem patruus sponsusve tulisti; Insuper, a quoquam quod sit servata, dolebis præmiaque eripies? Quæ si tibi magna videntur, ex illis scopulis, ubi erant adfixa, petisses. Nunc sine, qui petiit, per quem hæc non orba senectus, ferre, quod et meritis et voce est pactus, eumque non tibi, sed certæ prælatum intellege morti.' Ille nihil contra, sed et hunc et Persea vultu alterno spectans petat hunc ignorat an illum: cunctatusque brevi contortam viribus hastam, quantas ira dabat, nequiquam in Persea misit. Ut stetit illa toro, stratis tum denique Perseus exsiluit teloque ferox inimica remisso pectora rupisset, nisi post altaria Phineus isset: et (indignum) scelerato profuit ara. Fronte tamen Rhœti non inrita cuspis adhæsit, qui postquam cecidit ferrumque ex osse revulsum est calcitrat et positas adspergit sanguine mensas. Tum vero indomitas ardescit vulgus in iras, telaque coniciunt, et sunt, qui Cephea dicunt cum genero debere mori; Sed limine tecti exierat Cepheus testatus jusque fidemque hospitiique deos, ea se prohibente moveri. Bellica Pallas adest et protegit ægide fratrem datque animos. Erat Indus Athis, quem flumine Gange edita Limnæe vitreis peperisse sub undis creditur, egregius forma, quam divite cultu augebat, bis adhuc octonis integer annis, indutus chlamydem Tyriam, quam limbus obibat aureus; Ornabant aurata monilia collum et madidos murra curvum crinale capillos; Ille quidem jaculo quamvis distantia misso figere doctus erat, sed tendere doctior arcus. Tum quoque lenta manu flectentem cornua Perseus stipite, qui media positus fumabat in ara, perculit et fractis confudit in ossibus ora. Hunc ubi laudatos jactantem in sanguine vultus Assyrius vidit Lycabas, junctissimus illi et comes et veri non dissimulator amoris, postquam exhalantem sub acerbo vulnere vitam deploravit Athin, quos ille tetenderat arcus arripit et 'mecum tibi sint certamina!' Dixit; 'Nec longum pueri fato lætabere, quo plus invidiæ quam laudis habes.' Hæc omnia nondum dixerat: emicuit nervo penetrabile telum vitatumque tamen sinuosa veste pependit. Vertit in hunc harpen spectatam cæde Medusæ Acrisioniades adigitque in pectus; At ille jam moriens oculis sub nocte natantibus atra circumspexit Athin seque adclinavit ad illum et tulit ad manes junctæ solacia mortis. Ecce Syenites, genitus Metione, Phorbas et Libys Amphimedon, avidi committere pugman, sanguine, quo late tellus madefacta tepebat, conciderant lapsi; Surgentibus obstitit ensis, alterius costis, jugulo Phorbantis adactus. At non Actoriden Erytum, cui lata bipennis telum erat, hamato Perseus petit ense, sed altis exstantem signis multæque in pondere massæ ingentem manibus tollit cratera duabus infligitque viro; Rutilum vomit ille cruorem et resupinus humum moribundo vertice pulsat. Inde Semiramio Polydegmona sanguine cretum Caucasiumque Abarin Sperchionidenque Lycetum intonsumque comas Helicen Phlegyanque Clytumque sternit et exstructos morientum calcat acervos. Nec Phineus ausus concurrere comminus hosti intorquet jaculum, quod detulit error in Idan, expertem frustra belli et neutra arma secutum. Ille tuens oculis inmitem Phinea torvis 'quandoquidem in partes' ait 'abstrahor, accipe, Phineu, quem fecisti, hostem pensaque hoc vulnere vulnus!' Jamque remissurus tractum de corpore telum sanguine defectos cecidit conlapsus in artus. Tum quoque Cephenum post regem primus Hodites ense jacet Clymeni, Prothœnora percutit Hypseus, Hypsea Lyncides. Fuit et grandævus in illis Emathion, æqui cultor timidusque deorum, qui, quoniam prohibent anni bellare, loquendo pugnat et incessit scelerataque devovet arma; Huic Chromis amplexo tremulis altaria palmis decutit ense caput, quod protinus incidit aræ atque ibi semianimi verba exsecrantia lingua edidit et medios animam exspiravit in ignes. Hinc gemini fratres Broteasque et cæstibus Ammon invicti, vinci si possent cæstibus enses, Phinea cecidere manu Cererisque sacerdos Ampycus albenti velatus tempora vitta, tu quoque, Lampetide, non hos adhibendus ad usus, sed qui, pacis opus, citharam cum voce moveres; Jussus eras celebrare dapes festumque canendo. Quem procul adstantem plectrumque inbelle tenentem Pedasus inridens 'Stygiis cane cetera' dixit 'manibus!' Et lævo mucronem tempore fixit; Concidit et digitis morientibus ille retemptat fila lyræ, casuque ferit miserabile carmen. Nec sinit hunc inpune ferox cecidisse Lycormas raptaque de dextro robusta repagula posti ossibus inlisit mediæ cervicis, at ille procubuit terræ mactati more juvenci. Demere temptabat lævi quoque robora postis Cinyphius Pelates; Temptanti dextera fixa est cuspide Marmaridæ Corythi lignoque cohæsit; Hærenti latus hausit Abas, nec corruit ille, sed retinente manum moriens e poste pependit. Sternitur et Melaneus, Perseia castra secutus, et Nasamoniaci Dorylas ditissimus agri, dives agri Dorylas, quo non possederat alter latius aut totidem tollebat turis acervos. Hujus in obliquo missum stetit inguine ferrum: letifer ille locus. Quem postquam vulneris auctor singultantem animam et versantem lumina vidit Bactrius Halcyoneus, 'hoc, quod premis,' inquit 'habeto de tot agris terræ!' Corpusque exsangue reliquit. Torquet in hunc hastam calido de vulnere raptam ultor Abantiades; Media quæ nare recepta cervice exacta est in partesque eminet ambas; Dumque manum Fortuna juvat, Clytiumque Claninque, matre satos una, diverso vulnere fudit: nam Clytii per utrumque gravi librata lacerto fraxinus acta femur, jaculum Clanis ore momordit. Occidit et Celadon Mendesius, occidit Astreus matre Palæstina dubio genitore creatus, Æthionque sagax quondam ventura videre, tunc ave deceptus falsa, regisque Thoactes armiger et cæso genitore infamis Agyrtes. Plus tamen exhausto superest; Namque omnibus unum opprimere est animus, conjurata undique pugnant agmina pro causa meritum inpugnante fidemque; Hac pro parte socer frustra pius et nova conjunx cum genetrice favent ululatuque atria conplent, sed sonus armorum superat gemitusque cadentum, pollutosque simul multo Bellona penates sanguine perfundit renovataque prœlia miscet. Circueunt unum Phineus et mille secuti Phinea: tela volant hiberna grandine plura præter utrumque latus præterque et lumen et aures. Adplicat hic umeros ad magnæ saxa columnæ tutaque terga gerens adversaque in agmina versus sustinet instantes: instabat parte sinistra Chaonius Molpeus, dextra Nabatæus Ethemon. Tigris ut auditis diversa valle duorum exstimulata fame mugitibus armentorum nescit, utro potius ruat, et ruere ardet utroque, sic dubius Perseus, dextra lævane feratur, Molpea traiecti submovit vulnere cruris contentusque fuga est; Neque enim dat tempus Ethemon, sed furit et cupiens alto dare vulnera collo non circumspectis exactum viribus ensem fregit, in extrema percussæ parte columnæ: lamina dissiluit dominique in gutture fixa est. Non tamen ad letum causas satis illa valentes plaga dedit; Trepidum Perseus et inermia frustra bracchia tendentem Cyllenide confodit harpe. Verum ubi virtutem turbæ succumbere vidit, 'auxilium' Perseus, 'quoniam sic cogitis ipsi,' dixit 'ab hoste petam: vultus avertite vestros, si quis amicus adest!' Et Gorgonis extulit ora. 'Quære alium, tua quem moveant miracula' dixit Thescelus; Utque manu jaculum fatale parabat mittere, in hoc hæsit signum de marmore gestu. Proximus huic Ampyx animi plenissima magni pectora Lyncidæ gladio petit: inque petendo dextera diriguit nec citra mota nec ultra est. At Nileus, qui se genitum septemplice Nilo ementitus erat, clipeo quoque flumina septem argento partim, partim cælaverat auro, 'adspice' ait 'Perseu, nostræ primordia gentis: magna feres tacitas solacia mortis ad umbras, a tanto cecidisse viro'; Pars ultima vocis in medio suppressa sono est, adapertaque velle ora loqui credas, nec sunt ea pervia verbis. Increpat hos 'vitio' que 'animi, non viribus' inquit 'Gorgoneis torpetis' Eryx. 'Incurrite mecum et prosternite humi juvenem magica arma moventem!' Incursurus erat: tenuit vestigia tellus, inmotusque silex armataque mansit imago. Hi tamen ex merito pœnas subiere, sed unus miles erat Persei: pro quo dum pugnat, Aconteus Gorgone conspecta saxo concrevit oborto; Quem ratus Astyages etiamnum vivere, longo ense ferit: sonuit tinnitibus ensis acutis. Dum stupet Astyages, naturam traxit eandem, marmoreoque manet vultus mirantis in ore. Nomina longa mora est media de plebe virorum dicere: bis centum restabant corpora pugnæ, Gorgone bis centum riguerunt corpora visa. Pænitet iniusti tum denique Phinea belli; Sed quid agat? Simulacra videt diversa figuris adgnoscitque suos et nomine quemque vocatum poscit opem credensque parum sibi proxima tangit corpora: marmor erant; Avertitur atque ita supplex confessasque manus obliquaque bracchia tendens 'vincis' ait, 'Perseu! Remove tua monstra tuæque saxificos vultus, quæcumque est, tolle Medusæ, tolle, precor! Non nos odium regnique cupido conpulit ad bellum, pro coniuge movimus arma! Causa fuit meritis melior tua, tempore nostra: non cessisse piget; Nihil, o fortissime, præter hanc animam concede mihi, tua cetera sunto!' Talia dicenti neque eum, quem voce rogabat, respicere audenti 'quod' ait, 'timidissime Phineu, et possum tribuisse et magnum est munus inerti,++ pone metum!++tribuam: nullo violabere ferro. Quin etiam mansura dabo monimenta per ævum, inque domo soceri semper spectabere nostri, ut mea se sponsi soletur imagine conjunx.' Dixit et in partem Phorcynida transtulit illam, ad quam se trepido Phineus obverterat ore. Tum quoque conanti sua vertere lumina cervix deriguit, saxoque oculorum induruit umor, sed tamen os timidum vultusque in marmore supplex submissæque manus faciesque obnoxia mansit. Victor Abantiades patrios cum coniuge muros intrat et inmeriti vindex ultorque parentis adgreditur Prœtum; Nam fratre per arma fugato Acrisioneas Prœtus possederat arces. Sed nec ope armorum nec, quam male ceperat, arce torva colubriferi superavit lumina monstri. Te tamen, o parvæ rector, Polydecta, Seriphi, nec juvenis virtus per tot spectata labores nec mala mollierant, sed inexorabile durus exerces odium, nec iniqua finis in ira est; Detrectas etiam laudem fictamque Medusæ arguis esse necem. 'Dabimus tibi pignora veri. Parcite luminibus!' Perseus ait oraque regis ore Medusæo silicem sine sanguine fecit. Hactenus aurigenæ comitem Tritonia fratri se dedit; Inde cava circumdata nube Seriphon deserit, a dextra Cythno Gyaroque relictis, quaque super pontum via visa brevissima, Thebas virgineumque Helicona petit. Quo monte potita constitit et doctas sic est adfata sorores: 'fama novi fontis nostras pervenit ad aures, dura Medusæi quem præpetis ungula rupit. Is mihi causa viæ; Volui mirabile factum cernere; Vidi ipsum materno sanguine nasci.' Excipit Uranie: 'quæcumque est causa videndi has tibi, diva, domos, animo gratissima nostro es. Vera tamen fama est: est Pegasus hujus origo fontis' et ad latices deduxit Pallada sacros. Quæ mirata diu factas pedis ictibus undas silvarum lucos circumspicit antiquarum antraque et innumeris distinctas floribus herbas felicesque vocat pariter studioque locoque Mnemonidas; Quam sic adfata est una sororum: 'o, nisi te virtus opera ad majora tulisset, in partem ventura chori Tritonia nostri, vera refers meritoque probas artesque locumque, et gratam sortem, tutæ modo simus, habemus. Sed (vetitum est adeo sceleri nihil) omnia terrent virgineas mentes, dirusque ante ora Pyreneus vertitur, et nondum tota me mente recepi. Daulida Threicio Phoceaque milite rura ceperat ille ferox iniustaque regna tenebat; Templa petebamus Parnasia: vidit euntes nostraque fallaci veneratus numina vultu "Mnemonides" (cognorat enim), "consistite" dixit "nec dubitate, precor, tecto grave sidus et imbrem" (imber erat) "vitare meo; Subiere minores sæpe casas superi." Dictis et tempore motæ adnuimusque viro primasque intravimus ædes. Desierant imbres, victoque aquilonibus austro fusca repurgato fugiebant nubila cælo: inpetus ire fuit; Claudit sua tecta Pyreneus vimque parat, quam nos sumptis effugimus alis. Ipse secuturo similis stetit arduus arce "qua" que "via est vobis, erit et mihi" dixit "eadem" seque jacit vecors e summæ culmine turris et cadit in vultus discussisque ossibus oris tundit humum moriens scelerato sanguine tinctam.' Musa loquebatur: pennæ sonuere per auras, voxque salutantum ramis veniebat ab altis. Suspicit et linguæ quærit tam certa loquentes unde sonent hominemque putat Jove nata locutum; Ales erat. Numeroque novem sua fata querentes institerant ramis imitantes omnia picæ. Miranti sic orsa deæ dea 'nuper et istæ auxerunt volucrum victæ certamine turbam. Pieros has genuit Pellæis dives in arvis, Pæonis Euippe mater fuit; Illa potentem Lucinam noviens, noviens paritura, vocavit. Intumuit numero stolidarum turba sororum perque tot Hæmonias et per tot Achaidas urbes huc venit et tali committit prœlia voce: "desinite indoctum vana dulcedine vulgus fallere; Nobiscum, si qua est fiducia vobis, Thespiades, certate, deæ. Nec voce, nec arte vincemur totidemque sumus: vel cedite victæ fonte Medusæo et Hyantea Aganippe, vel nos Emathiis ad Pæonas usque nivosos cedemus campis! Dirimant certamina nymphæ." 'Turpe quidem contendere erat, sed cedere visum turpius; Electæ jurant per flumina nymphæ factaque de vivo pressere sedilia saxo. Tunc sine sorte prior quæ se certare professa est, bella canit superum falsoque in honore gigantas ponit et extenuat magnorum facta deorum; Emissumque ima de sede Typhœa terræ cælitibus fecisse metum cunctosque dedisse terga fugæ, donec fessos Ægyptia tellus ceperit et septem discretus in ostia Nilus. Huc quoque terrigenam venisse Typhœa narrat et se mentitis superos celasse figuris; "Duxque gregis" dixit "fit Juppiter: unde recurvis nunc quoque formatus Libys est cum cornibus Ammon; Delius in corvo, proles Semeleia capro, fele soror Phœbi, nivea Saturnia vacca, pisce Venus latuit, Cyllenius ibidis alis." 'Hactenus ad citharam vocalia moverat ora: poscimur Aonides,++sed forsitan otia non sint, nec nostris præbere vacet tibi cantibus aures.' 'Ne dubita vestrumque mihi refer ordine carmen!' Pallas ait nemorisque levi consedit in umbra; Musa refert: 'dedimus summam certaminis uni; Surgit et inmissos hedera collecta capillos Calliope querulas prætemptat pollice chordas atque hæc percussis subiungit carmina nervis: "Prima Ceres unco glæbam dimovit aratro, prima dedit fruges alimentaque mitia terris, prima dedit leges; Cereris sunt omnia munus; Illa canenda mihi est. Utinam modo dicere possim carmina digna dea! Certe dea carmine digna est. '"Vasta giganteis ingesta est insula membris Trinacris et magnis subiectum molibus urguet ætherias ausum sperare Typhœa sedes. Nititur ille quidem pugnatque resurgere sæpe, dextra sed Ausonio manus est subiecta Peloro, læva, Pachyne, tibi, Lilybæo crura premuntur, degravat Ætna caput, sub qua resupinus harenas ejectat flammamque ferox vomit ore Typhœus. Sæpe remoliri luctatur pondera terræ oppidaque et magnos devolvere corpore montes: inde tremit tellus, et rex pavet ipse silentum, ne pateat latoque solum retegatur hiatu inmissusque dies trepidantes terreat umbras. Hanc metuens cladem tenebrosa sede tyrannus exierat curruque atrorum vectus equorum ambibat Siculæ cautus fundamina terræ. Postquam exploratum satis est loca nulla labare depositoque metu, videt hunc Erycina vagantem monte suo residens natumque amplexa volucrem 'arma manusque meæ, mea, nate, potentia' dixit, 'illa, quibus superas omnes, cape tela, Cupido, inque dei pectus celeres molire sagittas, cui triplicis cessit fortuna novissima regni. Tu superos ipsumque Jovem, tu numina ponti victa domas ipsumque, regit qui numina ponti: Tartara quid cessant? Cur non matrisque tuumque imperium profers? Agitur pars tertia mundi, et tamen in cælo, quæ jam patientia nostra est, spernimur, ac mecum vires minuuntur Amoris. Pallada nonne vides jaculatricemque Dianam abscessisse mihi? Cereris quoque filia virgo, si patiemur, erit; Nam spes adfectat easdem. At tu pro socio, si qua est ea gratia, regno junge deam patruo.' Dixit Venus; Ille pharetram solvit et arbitrio matris de mille sagittis unam seposuit, sed qua nec acutior ulla nec minus incerta est nec quæ magis audiat arcus, oppositoque genu curvavit flexile cornum inque cor hamata percussit harundine Ditem. '"Haud procul Hennæis lacus est a mœnibus altæ, nomine Pergus, aquæ: non illo plura Caystros carmina cycnorum labentibus audit in undis. Silva coronat aquas cingens latus omne suisque frondibus ut velo Phœbeos submovet ictus; Frigora dant rami, Tyrios humus umida flores: perpetuum ver est. Quo dum Proserpina luco ludit et aut violas aut candida lilia carpit, dumque puellari studio calathosque sinumque inplet et æquales certat superare legendo, pæne simul visa est dilectaque raptaque Diti: usque adeo est properatus amor. Dea territa mæsto et matrem et comites, sed matrem sæpius, ore clamat, et ut summa vestem laniarat ab ora, collecti flores tunicis cecidere remissis, tantaque simplicitas puerilibus adfuit annis, hæc quoque virgineum movit jactura dolorem. Raptor agit currus et nomine quemque vocando exhortatur equos, quorum per colla jubasque excutit obscura tinctas ferrugine habenas, perque lacus altos et olentia sulphure fertur stagna Palicorum rupta ferventia terra et qua Bacchiadæ, bimari gens orta Corintho, inter inæquales posuerunt mœnia portus. '"Est medium Cyanes et Pisææ Arethusæ, quod coit angustis inclusum cornibus æquor: hic fuit, a cujus stagnum quoque nomine dictum est, inter Sicelidas Cyane celeberrima nymphas. Gurgite quæ medio summa tenus exstitit alvo adgnovitque deam 'ne' c 'longius ibitis!' Inquit; 'Non potes invitæ Cereris gener esse: roganda, non rapienda fuit. Quodsi conponere magnis parva mihi fas est, et me dilexit Anapis; Exorata tamen, nec, ut hæc, exterrita nupsi.' Dixit et in partes diversas bracchia tendens obstitit. Haud ultra tenuit Saturnius iram terribilesque hortatus equos in gurgitis ima contortum valido sceptrum regale lacerto condidit; Icta viam tellus in Tartara fecit et pronos currus medio cratere recepit. '"At Cyane, raptamque deam contemptaque fontis jura sui mærens, inconsolabile vulnus mente gerit tacita lacrimisque absumitur omnis et, quarum fuerat magnum modo numen, in illas extenuatur aquas: molliri membra videres, ossa pati flexus, ungues posuisse rigorem; Primaque de tota tenuissima quæque liquescunt, cærulei crines digitique et crura pedesque (nam brevis in gelidas membris exilibus undas transitus est); Post hæc umeri tergusque latusque pectoraque in tenues abeunt evanida rivos; Denique pro vivo vitiatas sanguine venas lympha subit, restatque nihil, quod prendere possis. '"Interea pavidæ nequiquam filia matri omnibus est terris, omni quæsita profundo. Illam non udis veniens Aurora capillis cessantem vidit, non Hesperus; Illa duabus flammiferas pinus manibus succendit ab Ætna perque pruinosas tulit inrequieta tenebras; Rursus ubi alma dies hebetarat sidera, natam solis ab occasu solis quærebat ad ortus. Fessa labore sitim conceperat, oraque nulli conluerant fontes, cum tectam stramine vidit forte casam parvasque fores pulsavit; At inde prodit anus divamque videt lymphamque roganti dulce dedit, tosta quod texerat ante polenta. Dum bibit illa datum, duri puer oris et audax constitit ante deam risitque avidamque vocavit. Offensa est neque adhuc epota parte loquentem cum liquido mixta perfudit diva polenta: conbibit os maculas et, quæ modo bracchia gessit, crura gerit; Cauda est mutatis addita membris, inque brevem formam, ne sit vis magna nocendi, contrahitur, parvaque minor mensura lacerta est. Mirantem flentemque et tangere monstra parantem fugit anum latebramque petit aptumque pudori nomen habet variis stellatus corpora guttis. '"Quas dea per terras et quas erraverit undas, dicere longa mora est; Quærenti defuit orbis; Sicaniam repetit, dumque omnia lustrat eundo, venit et ad Cyanen. Ea ni mutata fuisset, omnia narrasset; Sed et os et lingua volenti dicere non aderant, nec, quo loqueretur, habebat; Signa tamen manifesta dedit notamque parenti, illo forte loco delapsam in gurgite sacro Persephones zonam summis ostendit in undis. Quam simul agnovit, tamquam tum denique raptam scisset, inornatos laniavit diva capillos et repetita suis percussit pectora palmis. Nescit adhuc, ubi sit; Terras tamen increpat omnes ingratasque vocat nec frugum munere dignas, Trinacriam ante alias, in qua vestigia damni repperit. Ergo illic sæva vertentia glæbas fregit aratra manu, parilique irata colonos ruricolasque boves leto dedit arvaque jussit fallere depositum vitiataque semina fecit. Fertilitas terræ latum vulgata per orbem falsa jacet: primis segetes moriuntur in herbis, et modo sol nimius, nimius modo corripit imber; Sideraque ventique nocent, avidæque volucres semina jacta legunt; Lolium tribulique fatigant triticeas messes et inexpugnabile gramen. '"Tum caput Eleis Alpheias extulit undis rorantesque comas a fronte removit ad aures atque ait 'o toto quæsitæ virginis orbe et frugum genetrix, inmensos siste labores neve tibi fidæ violenta irascere terræ. Terra nihil meruit patuitque invita rapinæ, nec sum pro patria supplex: huc hospita veni. Pisa mihi patria est et ab Elide ducimus ortus, Sicaniam peregrina colo, sed gratior omni hæc mihi terra solo est: hos nunc Arethusa penates, hanc habeo sedem. Quam tu, mitissima, serva. Mota loco cur sim tantique per æquoris undas advehar Ortygiam, veniet narratibus hora tempestiva meis, cum tu curaque levata et vultus melioris eris. Mihi pervia tellus præbet iter, subterque imas ablata cavernas hic caput attollo desuetaque sidera cerno. Ergo dum Stygio sub terris gurgite labor, visa tua est oculis illic Proserpina nostris: illa quidem tristis neque adhuc interrita vultu, sed regina tamen, sed opaci maxima mundi, sed tamen inferni pollens matrona tyranni!' Mater ad auditas stupuit ceu saxea voces attonitæque diu similis fuit, utque dolore pulsa gravi gravis est amentia, curribus oras exit in ætherias: ibi toto nubila vultu ante Jovem passis stetit invidiosa capillis 'pro' que 'meo veni supplex tibi, Juppiter,' inquit 'sanguine proque tuo: si nulla est gratia matris, nata patrem moveat, neu sit tibi cura, precamur, vilior illius, quod nostro est edita partu. En quæsita diu tandem mihi nata reperta est, si reperire vocas amittere certius, aut si scire, ubi sit, reperire vocas. Quod rapta, feremus, dummodo reddat eam! Neque enim prædone marito filia digna tua est, si jam mea filia non est.' Juppiter excepit 'commune est pignus onusque nata mihi tecum; Sed si modo nomina rebus addere vera placet, non hoc injuria factum, verum amor est; Neque erit nobis gener ille pudori, tu modo, diva, velis. Ut desint cetera, quantum est esse Jovis fratrem! Quid, quod nec cetera desunt nec cedit nisi sorte mihi?++sed tanta cupido si tibi discidii est, repetet Proserpina cælum, lege tamen certa, si nullos contigit illic ore cibos; Nam sic Parcarum fœdere cautum est.' '"Dixerat, at Cereri certum est educere natam; Non ita fata sinunt, quoniam jejunia virgo solverat et, cultis dum simplex errat in hortis, puniceum curva decerpserat arbore pomum sumptaque pallenti septem de cortice grana presserat ore suo, solusque ex omnibus illud Ascalaphus vidit, quem quondam dicitur Orphne, inter Avernales haud ignotissima nymphas, ex Acheronte suo silvis peperisse sub atris; Vidit et indicio reditum crudelis ademit. Ingemuit regina Erebi testemque profanam fecit avem sparsumque caput Phlegethontide lympha in rostrum et plumas et grandia lumina vertit. Ille sibi ablatus fulvis amicitur in alis inque caput crescit longosque reflectitur ungues vixque movet natas per inertia bracchia pennas fœdaque fit volucris, venturi nuntia luctus, ignavus bubo, dirum mortalibus omen. '"Hic tamen indicio pœnam linguaque videri commeruisse potest; Vobis, Acheloides, unde pluma pedesque avium, cum virginis ora geratis? An quia, cum legeret vernos Proserpina flores, in comitum numero, doctæ Sirenes, eratis? Quam postquam toto frustra quæsistis in orbe, protinus, et vestram sentirent æquora curam, posse super fluctus alarum insistere remis optastis facilesque deos habuistis et artus vidistis vestros subitis flavescere pennis. Ne tamen ille canor mulcendas natus ad aures tantaque dos oris linguæ deperderet usum, virginei vultus et vox humana remansit. '"At medius fratrisque sui mæstæque sororis Juppiter ex æquo volventem dividit annum: nunc dea, regnorum numen commune duorum, cum matre est totidem, totidem cum coniuge menses. Vertitur extemplo facies et mentis et oris; Nam modo quæ poterat Diti quoque mæsta videri, læta deæ frons est, ut sol, qui tectus aquosis nubibus ante fuit, victis e nubibus exit. '"Exigit alma Ceres nata secura recepta, quæ tibi causa fugæ, cur sis, Arethusa, sacer fons. Conticuere undæ, quarum dea sustulit alto fonte caput viridesque manu siccata capillos fluminis Elei veteres narravit amores. 'Pars ego nympharum, quæ sunt in Achaide,' dixit 'una fui, nec me studiosius altera saltus legit nec posuit studiosius altera casses. Sed quamvis formæ numquam mihi fama petita est, quamvis fortis eram, formosæ nomen habebam, nec mea me facies nimium laudata juvabat, quaque aliæ gaudere solent, ego rustica dote corporis erubui crimenque placere putavi. Lassa revertebar (memini) Stymphalide silva; Æstus erat, magnumque labor geminaverat æstum: invenio sine vertice aquas, sine murmure euntes, perspicuas ad humum, per quas numerabilis alte calculus omnis erat, quas tu vix ire putares. Cana salicta dabant nutritaque populus unda sponte sua natas ripis declivibus umbras. Accessi primumque pedis vestigia tinxi, poplite deinde tenus; Neque eo contenta, recingor molliaque inpono salici velamina curvæ nudaque mergor aquis. Quas dum ferioque trahoque mille modis labens excussaque bracchia jacto, nescio quod medio sensi sub gurgite murmur territaque insisto propioris margine ripæ. "Quo properas, Arethusa?" Suis Alpheos ab undis, "quo properas?" Iterum rauco mihi dixerat ore. Sicut eram, fugio sine vestibus (altera vestes ripa meas habuit): tanto magis instat et ardet, et quia nuda fui, sum visa paratior illi. Sic ego currebam, sic me ferus ille premebat, ut fugere accipitrem penna trepidante columbæ, ut solet accipiter trepidas urguere columbas. Usque sub Orchomenon Psophidaque Cyllenenque Mænaliosque sinus gelidumque Erymanthon et Elin currere sustinui, nec me velocior ille; Sed tolerare diu cursus ego viribus inpar non poteram, longi patiens erat ille laboris. Per tamen et campos, per opertos arbore montes, saxa quoque et rupes et, qua via nulla, cucurri. Sol erat a tergo: vidi præcedere longam ante pedes umbram, nisi si timor illa videbat; Sed certe sonitusque pedum terrebat et ingens crinales vittas adflabat anhelitus oris. Fessa labore fugæ "fer opem, deprendimur," inquam "armigeræ, Diana, tuæ, cui sæpe dedisti ferre tuos arcus inclusaque tela pharetra!" Mota dea est spissisque ferens e nubibus unam me super iniecit: lustrat caligine tectam amnis et ignarus circum cava nubila quærit bisque locum, quo me dea texerat, inscius ambit et bis "io Arethusa" vocavit, "io Arethusa!" Quid mihi tunc animi miseræ fuit? Anne quod agnæ est, si qua lupos audit circum stabula alta frementes, aut lepori, qui vepre latens hostilia cernit ora canum nullosque audet dare corpore motus? Non tamen abscedit; Neque enim vestigia cernit longius ulla pedum: servat nubemque locumque. Occupat obsessos sudor mihi frigidus artus, cæruleæque cadunt toto de corpore guttæ, quaque pedem movi, manat lacus, eque capillis ros cadit, et citius, quam nunc tibi facta renarro, in latices mutor. Sed enim cognoscit amatas amnis aquas positoque viri, quod sumpserat, ore vertitur in proprias, et se mihi misceat, undas. Delia rupit humum, cæcisque ego mersa cavernis advehor Ortygiam, quæ me cognomine divæ grata meæ superas eduxit prima sub auras.' '"Hac Arethusa tenus; Geminos dea fertilis angues curribus admovit frenisque cœrcuit ora et medium cæli terræque per æra vecta est atque levem currum Tritonida misit in urbem Triptolemo partimque rudi data semina jussit spargere humo, partim post tempora longa recultæ. Jam super Europen sublimis et Asida terram vectus erat juvenis: Scythicas advertitur oras. Rex ibi Lyncus erat; Regis subit ille penates. Qua veniat, causamque viæ nomenque rogatus et patriam, 'patria est claræ mihi' dixit 'Athenæ; Triptolemus nomen; Veni nec puppe per undas, nec pede per terras: patuit mihi pervius æther. Dona fero Cereris, latos quæ sparsa per agros frugiferas messes alimentaque mitia reddant.' Barbarus invidit tantique ut muneris auctor ipse sit, hospitio recipit somnoque gravatum adgreditur ferro: conantem figere pectus lynca Ceres fecit rursusque per æra jussit Mopsopium juvenem sacros agitare jugales." 'Finierat doctos e nobis maxima cantus; At nymphæ vicisse deas Helicona colentes concordi dixere sono: convicia victæ cum jacerent, "quoniam" dixi "certamine vobis supplicium meruisse parum est maledictaque culpæ additis et non est patientia libera nobis, ibimus in pœnas et, qua vocat ira, sequemur." Rident Emathides spernuntque minacia verba, conantesque loqui et magno clamore protervas intentare manus pennas exire per ungues adspexere suos, operiri bracchia plumis, alteraque alterius rigido concrescere rostro ora videt volucresque novas accedere silvis; Dumque volunt plangi, per bracchia mota levatæ ære pendebant, nemorum convicia, picæ. Nunc quoque in alitibus facundia prisca remansit raucaque garrulitas studiumque inmane loquendi.'
Præbuerat dictis Tritonia talibus aures carminaque Aonidum justamque probaverat iram; Tum secum: 'laudare parum est, laudemur et ipsæ numina nec sperni sine pœna nostra sinamus.' Mæoniæque animum fatis intendit Arachnes, quam sibi lanificæ non cedere laudibus artis audierat. Non illa loco nec origine gentis clara, sed arte fuit: pater huic Colophonius Idmon Phocaico bibulas tinguebat murice lanas; Occiderat mater, sed et hæc de plebe suoque æqua viro fuerat; Lydas tamen illa per urbes quæsierat studio nomen memorabile, quamvis orta domo parva parvis habitabat Hypæpis. Hujus ut adspicerent opus admirabile, sæpe deseruere sui nymphæ vineta Timoli, deseruere suas nymphæ Pactolides undas. Nec factas solum vestes, spectare juvabat tum quoque, cum fierent: tantus decor adfuit arti, sive rudem primos lanam glomerabat in orbes, seu digitis subigebat opus repetitaque longo vellera mollibat nebulas æquantia tractu, sive levi teretem versabat pollice fusum, seu pingebat acu; Scires a Pallade doctam. Quod tamen ipsa negat tantaque offensa magistra 'certet' ait 'mecum: nihil est, quod victa recusem!' Pallas anum simulat: falsosque in tempora canos addit et infirmos, baculo quos sustinet, artus. Tum sic orsa loqui 'non omnia grandior ætas, quæ fugiamus, habet: seris venit usus ab annis. Consilium ne sperne meum: tibi fama petatur inter mortales faciendæ maxima lanæ; Cede deæ veniamque tuis, temeraria, dictis supplice voce roga: veniam dabit illa roganti.' Adspicit hanc torvis inceptaque fila relinquit vixque manum retinens confessaque vultibus iram talibus obscuram resecuta est Pallada dictis: 'mentis inops longaque venis confecta senecta, et nimium vixisse diu nocet. Audiat istas, si qua tibi nurus est, si qua est tibi filia, voces; Consilii satis est in me mihi, neve monendo profecisse putes, eadem est sententia nobis. Cur non ipsa venit? Cur hæc certamina vitat?' Tum dea 'venit!' Ait formamque removit anilem Palladaque exhibuit: venerantur numina nymphæ Mygdonidesque nurus; Sola est non territa virgo, sed tamen erubuit, subitusque invita notavit ora rubor rursusque evanuit, ut solet ær purpureus fieri, cum primum Aurora movetur, et breve post tempus candescere solis ab ortu. Perstat in incepto stolidæque cupidine palmæ in sua fata ruit; Neque enim Jove nata recusat nec monet ulterius nec jam certamina differt. Haud mora, constituunt diversis partibus ambæ et gracili geminas intendunt stamine telas: tela jugo vincta est, stamen secernit harundo, inseritur medium radiis subtemen acutis, quod digiti expediunt, atque inter stamina ductum percusso paviunt insecti pectine dentes. Utraque festinant cinctæque ad pectora vestes bracchia docta movent, studio fallente laborem. Illic et Tyrium quæ purpura sensit ænum texitur et tenues parvi discriminis umbræ; Qualis ab imbre solent percussis solibus arcus inficere ingenti longum curvamine cælum; In quo diversi niteant cum mille colores, transitus ipse tamen spectantia lumina fallit: usque adeo, quod tangit, idem est; Tamen ultima distant. Illic et lentum filis inmittitur aurum et vetus in tela deducitur argumentum. Cecropia Pallas scopulum Mavortis in arce pingit et antiquam de terræ nomine litem. Bis sex cælestes medio Jove sedibus altis augusta gravitate sedent; Sua quemque deorum inscribit facies: Jovis est regalis imago; Stare deum pelagi longoque ferire tridente aspera saxa facit, medioque e vulnere saxi exsiluisse fretum, quo pignore vindicet urbem; At sibi dat clipeum, dat acutæ cuspidis hastam, dat galeam capiti, defenditur ægide pectus, percussamque sua simulat de cuspide terram edere cum bacis fetum canentis olivæ; Mirarique deos: operis Victoria finis. Ut tamen exemplis intellegat æmula laudis, quod pretium speret pro tam furialibus ausis quattuor in partes certamina quattuor addit, clara colore suo, brevibus distincta sigillis: Threiciam Rhodopen habet angulus unus et Hæmum, nunc gelidos montes, mortalia corpora quondam, nomina summorum sibi qui tribuere deorum; Altera Pygmææ fatum miserabile matris pars habet: hanc Juno victam certamine jussit esse gruem populisque suis indicere bellum; Pinxit et Antigonen, ausam contendere quondam cum magni consorte Jovis, quam regia Juno in volucrem vertit, nec profuit Ilion illi Laomedonve pater, sumptis quin candida pennis ipsa sibi plaudat crepitante ciconia rostro; Qui superest solus, Cinyran habet angulus orbum; Isque gradus templi, natarum membra suarum, amplectens saxoque jacens lacrimare videtur. Circuit extremas oleis pacalibus oras (is modus est) operisque sua facit arbore finem. Mæonis elusam designat imagine tauri Europam: verum taurum, freta vera putares; Ipsa videbatur terras spectare relictas et comites clamare suas tactumque vereri adsilientis aquæ timidasque reducere plantas. Fecit et Asterien aquila luctante teneri, fecit olorinis Ledam recubare sub alis; Addidit, ut satyri celatus imagine pulchram Juppiter inplerit gemino Nycteida fetu, Amphitryon fuerit, cum te, Tirynthia, cepit, aureus ut Danæn, Asopida luserit ignis, Mnemosynen pastor, varius Deoida serpens. Te quoque mutatum torvo, Neptune, juvenco virgine in Æolia posuit; Tu visus Enipeus gignis Aloidas, aries Bisaltida fallis, et te flava comas frugum mitissima mater sensit equum, sensit volucrem crinita colubris mater equi volucris, sensit delphina Melantho: omnibus his faciemque suam faciemque locorum reddidit. Est illic agrestis imagine Phœbus, utque modo accipitris pennas, modo terga leonis gesserit, ut pastor Macareida luserit Issen, Liber ut Erigonen falsa deceperit uva, ut Saturnus equo geminum Chirona crearit. Ultima pars telæ, tenui circumdata limbo, nexilibus flores hederis habet intertextos. Non illud Pallas, non illud carpere Livor possit opus: doluit successu flava virago et rupit pictas, cælestia crimina, vestes, utque Cytoriaco radium de monte tenebat, ter quater Idmoniæ frontem percussit Arachnes. Non tulit infelix laqueoque animosa ligavit guttura: pendentem Pallas miserata levavit atque ita 'vive quidem, pende tamen, inproba' dixit, 'lexque eadem pœnæ, ne sis secura futuri, dicta tuo generi serisque nepotibus esto!' Post ea discedens sucis Hecateidos herbæ sparsit: et extemplo tristi medicamine tactæ defluxere comæ, cum quis et naris et aures, fitque caput minimum; Toto quoque corpore parva est: in latere exiles digiti pro cruribus hærent, cetera venter habet, de quo tamen illa remittit stamen et antiquas exercet aranea telas. Lydia tota fremit, Phrygiæque per oppida facti rumor it et magnum sermonibus occupat orbem. Ante suos Niobe thalamos cognoverat illam, tum cum Mæoniam virgo Sipylumque colebat; Nec tamen admonita est pœna popularis Arachnes, cedere cælitibus verbisque minoribus uti. Multa dabant animos; Sed enim nec coniugis artes nec genus amborum magnique potentia regni sic placuere illi, quamvis ea cuncta placerent, ut sua progenies; Et felicissima matrum dicta foret Niobe, si non sibi visa fuisset. Nam sata Tiresia venturi præscia Manto per medias fuerat divino concita motu vaticinata vias: 'Ismenides, ite frequentes et date Latonæ Latonigenisque duobus cum prece tura pia lauroque innectite crinem: ore meo Latona jubet.' Paretur, et omnes Thebaides jussis sua tempora frondibus ornant turaque dant sanctis et verba precantia flammis. Ecce venit comitum Niobe celeberrima turba vestibus intexto Phrygiis spectabilis auro et, quantum ira sinit, formosa; Movensque decoro cum capite inmissos umerum per utrumque capillos constitit, utque oculos circumtulit alta superbos, 'quis furor auditos' inquit 'præponere visis cælestes? Aut cur colitur Latona per aras, numen adhuc sine ture meum est? Mihi Tantalus auctor, cui licuit soli superorum tangere mensas; Pleiadum soror est genetrix mea; Maximus Atlas est avus, ætherium qui fert cervicibus axem; Juppiter alter avus; Socero quoque glorior illo. Me gentes metuunt Phrygiæ, me regia Cadmi sub domina est, fidibusque mei commissa mariti mœnia cum populis a meque viroque reguntur. In quamcumque domus adverti lumina partem, inmensæ spectantur opes; Accedit eodem digna dea facies; Huc natas adice septem et totidem juvenes et mox generosque nurusque! Quærite nunc, habeat quam nostra superbia causam, nescio quoque audete satam Titanida Cœo Latonam præferre mihi, cui maxima quondam exiguam sedem parituræ terra negavit! Nec cælo nec humo nec aquis dea vestra recepta est: exsul erat mundi, donec miserata vagantem "hospita tu terris erras, ego" dixit "in undis" instabilemque locum Delos dedit. Illa duorum facta parens: uteri pars hæc est septima nostri. Sum felix (quis enim neget hoc?) Felixque manebo (hoc quoque quis dubitet?): tutam me copia fecit. Major sum quam cui possit Fortuna nocere, multaque ut eripiat, multo mihi plura relinquet. Excessere metum mea jam bona. Fingite demi huic aliquid populo natorum posse meorum: non tamen ad numerum redigar spoliata duorum, Latonæ turbam, qua quantum distat ab orba? Ite—satis pro re sacri—laurumque capillis ponite!' Deponunt et sacra infecta relinquunt, quodque licet, tacito venerantur murmure numen. Indignata dea est summoque in vertice Cynthi talibus est dictis gemina cum prole locuta: 'en ego vestra parens, vobis animosa creatis, et nisi Junoni nulli cessura dearum, an dea sim, dubitor perque omnia sæcula cultis arceor, o nati, nisi vos succurritis, aris. Nec dolor hic solus; Diro convicia facto Tantalis adjecit vosque est postponere natis ausa suis et me, quod in ipsam reccidat, orbam dixit et exhibuit linguam scelerata paternam.' Adjectura preces erat his Latona relatis: 'desine!' Phœbus ait, 'pœnæ mora longa querella est!' Dixit idem Phœbe, celerique per æra lapsu contigerant tecti Cadmeida nubibus arcem. Planus erat lateque patens prope mœnia campus, adsiduis pulsatus equis, ubi turba rotarum duraque mollierat subiectas ungula glæbas. Pars ibi de septem genitis Amphione fortes conscendunt in equos Tyrioque rubentia suco terga premunt auroque graves moderantur habenas. E quibus Ismenus, qui matri sarcina quondam prima suæ fuerat, dum certum flectit in orbem quadripedis cursus spumantiaque ora cœrcet, 'ei mihi!' Conclamat medioque in pectore fixa tela gerit frenisque manu moriente remissis in latus a dextro paulatim defluit armo. Proximus audito sonitu per inane pharetræ frena dabat Sipylus, veluti cum præscius imbris nube fugit visa pendentiaque undique rector carbasa deducit, ne qua levis effluat aura: frena tamen dantem non evitabile telum consequitur, summaque tremens cervice sagitta hæsit, et exstabat nudum de gutture ferrum; Ille, ut erat, pronus per crura admissa jubasque volvitur et calido tellurem sanguine fœdat. Phædimus infelix et aviti nominis heres Tantalus, ut solito finem inposuere labori, transierant ad opus nitidæ juvenale palæstræ; Et jam contulerant arto luctantia nexu pectora pectoribus, cum tento concita nervo, sicut erant juncti, traiecit utrumque sagitta. Ingemuere simul, simul incurvata dolore membra solo posuere, simul suprema jacentes lumina versarunt, animam simul exhalarunt. Adspicit Alphenor laniataque pectora plangens advolat, ut gelidos conplexibus adlevet artus, inque pio cadit officio; Nam Delius illi intima fatifero rupit præcordia ferro. Quod simul eductum est, pars et pulmonis in hamis eruta cumque anima cruor est effusus in auras. At non intonsum simplex Damasicthona vulnus adficit: ictus erat, qua crus esse incipit et qua mollia nervosus facit internodia poples. Dumque manu temptat trahere exitiabile telum, altera per jugulum pennis tenus acta sagitta est. Expulit hanc sanguis seque eiaculatus in altum emicat et longe terebrata prosilit aura. Ultimus Ilioneus non profectura precando bracchia sustulerat 'di' que 'o communiter omnes,' dixerat ignarus non omnes esse rogandos 'parcite!' Motus erat, cum jam revocabile telum non fuit, arcitenens; Minimo tamen occidit ille vulnere, non alte percusso corde sagitta. Fama mali populique dolor lacrimæque suorum tam subitæ matrem certam fecere ruinæ, mirantem potuisse irascentemque, quod ausi hoc essent superi, quod tantum juris haberent; Nam pater Amphion ferro per pectus adacto finierat moriens pariter cum luce dolorem. Heu! Quantum hæc Niobe Niobe distabat ab illa, quæ modo Latois populum submoverat aris et mediam tulerat gressus resupina per urbem invidiosa suis; At nunc miseranda vel hosti! Corporibus gelidis incumbit et ordine nullo oscula dispensat natos suprema per omnes; A quibus ad cælum liventia bracchia tollens 'pascere, crudelis, nostro, Latona, dolore, pascere' ait 'satiaque meo tua pectora luctu! Corque ferum satia!' Dixit. 'Per funera septem efferor: exsulta victrixque inimica triumpha! Cur autem victrix? Miseræ mihi plura supersunt, quam tibi felici; Post tot quoque funera vinco!' Dixerat, et sonuit contento nervus ab arcu; Qui præter Nioben unam conterruit omnes: illa malo est audax. Stabant cum vestibus atris ante toros fratrum demisso crine sorores; E quibus una trahens hærentia viscere tela inposito fratri moribunda relanguit ore; Altera solari miseram conata parentem conticuit subito duplicataque vulnere cæco est. Oraque compressit, nisi postquam spiritus ibat hæc frustra fugiens collabitur, illa sorori inmoritur; Latet hæc, illam trepidare videres. Sexque datis leto diversaque vulnera passis ultima restabat; Quam toto corpore mater, tota veste tegens 'unam minimamque relinque! De multis minimam posco' clamavit 'et unam.' Dumque rogat, pro qua rogat, occidit: orba resedit exanimes inter natos natasque virumque deriguitque malis; Nullos movet aura capillos, in vultu color est sine sanguine, lumina mæstis stant inmota genis, nihil est in imagine vivum. Ipsa quoque interius cum duro lingua palato congelat, et venæ desistunt posse moveri; Nec flecti cervix nec bracchia reddere motus nec pes ire potest; Intra quoque viscera saxum est. Flet tamen et validi circumdata turbine venti in patriam rapta est: ibi fixa cacumine montis liquitur, et lacrimas etiam nunc marmora manant. Tum vero cuncti manifestam numinis iram femina virque timent cultuque inpensius omnes magna gemelliparæ venerantur numina divæ; Utque fit, a facto propiore priora renarrant. E quibus unus ait: 'Lyciæ quoque fertilis agris non inpune deam veteres sprevere coloni. Res obscura quidem est ignobilitate virorum, mira tamen: vidi præsens stagnumque locumque prodigio notum. Nam me jam grandior ævo inpatiensque viæ genitor deducere lectos jusserat inde boves gentisque illius eunti ipse ducem dederat, cum quo dum pascua lustro, ecce lacu medio sacrorum nigra favilla ara vetus stabat tremulis circumdata cannis. Restitit et pavido "faveas mihi!" Murmure dixit dux meus, et simili "faveas!" Ego murmure dixi. Naiadum Faunine foret tamen ara rogabam indigenæne, dei, cum talia rettulit hospes: "non hac, o juvenis, montanum numen in ara est; Illa suam vocat hanc, cui quondam regia conjunx orbem interdixit, quam vix erratica Delos orantem accepit tum, cum levis insula nabat; Illic incumbens cum Palladis arbore palmæ edidit invita geminos Latona noverca. Hinc quoque Junonem fugisse puerpera fertur inque suo portasse sinu, duo numina, natos. Jamque Chimæriferæ, cum sol gravis ureret arva, finibus in Lyciæ longo dea fessa labore sidereo siccata sitim collegit ab æstu, uberaque ebiberant avidi lactantia nati. Forte lacum mediocris aquæ prospexit in imis vallibus; Agrestes illic fruticosa legebant vimina cum juncis gratamque paludibus ulvam; Accessit positoque genu Titania terram pressit, ut hauriret gelidos potura liquores. Rustica turba vetat; Dea sic adfata vetantis: 'quid prohibetis aquis? Usus communis aquarum est. Nec solem proprium natura nec æra fecit nec tenues undas: ad publica munera veni; Quæ tamen ut detis, supplex peto. Non ego nostros abluere hic artus lassataque membra parabam, sed relevare sitim. Caret os umore loquentis, et fauces arent, vixque est via vocis in illis. Haustus aquæ mihi nectar erit, vitamque fatebor accepisse simul: vitam dederitis in unda. Hi quoque vos moveant, qui nostro bracchia tendunt parva sinu,' et casu tendebant bracchia nati. Quem non blanda deæ potuissent verba movere? Hi tamen orantem perstant prohibere minasque, ni procul abscedat, conviciaque insuper addunt. Nec satis est, ipsos etiam pedibusque manuque turbavere lacus imoque e gurgite mollem huc illuc limum saltu movere maligno. Distulit ira sitim; Neque enim jam filia Cœi supplicat indignis nec dicere sustinet ultra verba minora dea tollensque ad sidera palmas 'æternum stagno' dixit 'vivatis in isto!' Eveniunt optata deæ: juvat esse sub undis et modo tota cava submergere membra palude, nunc proferre caput, summo modo gurgite nare, sæpe super ripam stagni consistere, sæpe in gelidos resilire lacus, sed nunc quoque turpes litibus exercent linguas pulsoque pudore, quamvis sint sub aqua, sub aqua maledicere temptant. Vox quoque jam rauca est, inflataque colla tumescunt, ipsaque dilatant patulos convicia rictus; Terga caput tangunt, colla intercepta videntur, spina viret, venter, pars maxima corporis, albet, limosoque novæ saliunt in gurgite ranæ."' Sic ubi nescio quis Lycia de gente virorum rettulit exitium, satyri reminiscitur alter, quem Tritoniaca Latous harundine victum adfecit pœna. 'Quid me mihi detrahis?' Inquit; 'A! Piget, a! Non est' clamabat 'tibia tanti.' Clamanti cutis est summos direpta per artus, nec quicquam nisi vulnus erat; Cruor undique manat, detectique patent nervi, trepidæque sine ulla pelle micant venæ; Salientia viscera possis et perlucentes numerare in pectore fibras. Illum ruricolæ, silvarum numina, fauni et satyri fratres et tunc quoque carus Olympus et nymphæ flerunt, et quisquis montibus illis lanigerosque greges armentaque bucera pavit. Fertilis inmaduit madefactaque terra caducas concepit lacrimas ac venis perbibit imis; Quas ubi fecit aquam, vacuas emisit in auras. Inde petens rapidus ripis declivibus æquor Marsya nomen habet, Phrygiæ liquidissimus amnis. Talibus extemplo redit ad præsentia dictis vulgus et exstinctum cum stirpe Amphiona luget; Mater in invidia est: hanc tunc quoque dicitur unus flesse Pelops umeroque, suas a pectore postquam deduxit vestes, ebur ostendisse sinistro. Concolor hic umerus nascendi tempore dextro corporeusque fuit; Manibus mox cæsa paternis membra ferunt junxisse deos, aliisque repertis, qui locus est juguli medius summique lacerti, defuit: inpositum est non conparentis in usum partis ebur, factoque Pelops fuit integer illo. Finitimi proceres cœunt, urbesque propinquæ oravere suos ire ad solacia reges, Argosque et Sparte Pelopeiadesque Mycenæ et nondum torvæ Calydon invisa Dianæ Orchomenosque ferax et nobilis ære Corinthus Messeneque ferox Patræque humilesque Cleonæ et Nelea Pylos neque adhuc Pittheia Trœzen, quæque urbes aliæ bimari clauduntur ab Isthmo exteriusque sitæ bimari spectantur ab Isthmo; Credere quis posset? Solæ cessastis Athenæ. Obstitit officio bellum, subvectaque ponto barbara Mopsopios terrebant agmina muros. Threicius Tereus hæc auxiliaribus armis fuderat et clarum vincendo nomen habebat; Quem sibi Pandion opibusque virisque potentem et genus a magno ducentem forte Gradivo conubio Procnes junxit; Non pronuba Juno, non Hymenæus adest, non illi Gratia lecto: Eumenides tenuere faces de funere raptas, Eumenides stravere torum, tectoque profanus incubuit bubo thalamique in culmine sedit. Hac ave conjuncti Procne Tereusque, parentes hac ave sunt facti; Gratata est scilicet illis Thracia, disque ipsi grates egere; Diemque, quaque data est claro Pandione nata tyranno quaque erat ortus Itys, festum jussere vocari: usque adeo latet utilitas. Jam tempora Titan quinque per autumnos repetiti duxerat anni, cum blandita viro Procne 'si gratia' dixit 'ulla mea est, vel me visendæ mitte sorori, vel soror huc veniat: redituram tempore parvo promittes socero; Magni mihi muneris instar germanam vidisse dabis.' Jubet ille carinas in freta deduci veloque et remige portus Cecropios intrat Piræaque litora tangit. Ut primum soceri data copia, dextera dextræ jungitur, et fausto committitur omine sermo. Cœperat, adventus causam, mandata referre coniugis et celeres missæ spondere recursus: ecce venit magno dives Philomela paratu, divitior forma; Quales audire solemus naidas et dryadas mediis incedere silvis, si modo des illis cultus similesque paratus. Non secus exarsit conspecta virgine Tereus, quam si quis canis ignem supponat aristis aut frondem positasque cremet fænilibus herbas. Digna quidem facies; Sed et hunc innata libido exstimulat, pronumque genus regionibus illis in Venerem est: flagrat vitio gentisque suoque. Impetus est illi comitum corrumpere curam nutricisque fidem nec non ingentibus ipsam sollicitare datis totumque inpendere regnum aut rapere et sævo raptam defendere bello; Et nihil est, quod non effreno captus amore ausit, nec capiunt inclusas pectora flammas. Jamque moras male fert cupidoque revertitur ore ad mandata Procnes et agit sua vota sub illa. Facundum faciebat amor, quotiensque rogabat ulterius justo, Procnen ita velle ferebat. Addidit et lacrimas, tamquam mandasset et illas. Pro superi, quantum mortalia pectora cæcæ noctis habent! Ipso sceleris molimine Tereus creditur esse pius laudemque a crimine sumit. Quid, quod idem Philomela cupit, patriosque lacertis blanda tenens umeros, ut eat visura sororem, perque suam contraque suam petit ipsa salutem. Spectat eam Tereus præcontrectatque videndo osculaque et collo circumdata bracchia cernens omnia pro stimulis facibusque ciboque furoris accipit, et quotiens amplectitur illa parentem, esse parens vellet: neque enim minus inpius esset. Vincitur ambarum genitor prece: gaudet agitque illa patri grates et successisse duabus id putat infelix, quod erit lugubre duabus. Jam labor exiguus Phœbo restabat, equique pulsabant pedibus spatium declivis Olympi: regales epulæ mensis et Bacchus in auro ponitur; Hinc placido dant turgida corpora somno. At rex Odrysius, quamvis secessit, in illa æstuat et repetens faciem motusque manusque qualia vult fingit quæ nondum vidit et ignes ipse suos nutrit cura removente soporem. Lux erat, et generi dextram conplexus euntis Pandion comitem lacrimis commendat obortis: 'hanc ego, care gener, quoniam pia causa cœgit, et voluere ambæ (voluisti tu quoque, Tereu) do tibi perque fidem cognataque pectora supplex, per superos oro, patrio ut tuearis amore et mihi sollicitæ lenimen dulce senectæ quam primum (omnis erit nobis mora longa) remittas; Tu quoque quam primum (satis est procul esse sororem), si pietas ulla est, ad me, Philomela, redito!' Mandabat pariterque suæ dabat oscula natæ, et lacrimæ mites inter mandata cadebant; Utque fide pignus dextras utriusque poposcit inter seque datas junxit natamque nepotemque absentes pro se memori rogat ore salutent; Supremumque vale pleno singultibus ore vix dixit timuitque suæ præsagia mentis. Ut semel inposita est pictæ Philomela carinæ, admotumque fretum remis tellusque repulsa est, 'vicimus!' Exclamat, 'mecum mea vota feruntur!' Exsultatque et vix animo sua gaudia differt barbarus et nusquam lumen detorquet ab illa, non aliter quam cum pedibus prædator obuncis deposuit nido leporem Jovis ales in alto; Nulla fuga est capto, spectat sua præmia raptor. Jamque iter effectum, jamque in sua litora fessis puppibus exierant, cum rex Pandione natam in stabula alta trahit, silvis obscura vetustis, atque ibi pallentem trepidamque et cuncta timentem et jam cum lacrimis, ubi sit germana, rogantem includit fassusque nefas et virginem et unam vi superat frustra clamato sæpe parente, sæpe sorore sua, magnis super omnia divis. Illa tremit velut agna pavens, quæ saucia cani ore excussa lupi nondum sibi tuta videtur, utque columba suo madefactis sanguine plumis horret adhuc avidosque timet, quibus hæserat, ungues. Mox ubi mens rediit, passos laniata capillos, lugenti similis cæsis plangore lacertis intendens palmas 'o diris barbare factis, o crudelis' ait, 'nec te mandata parentis cum lacrimis movere piis nec cura sororis nec mea virginitas nec coniugialia jura? Omnia turbasti; Pælex ego facta sororis, tu geminus conjunx, hostis mihi debita Procne! Quin animam hanc, ne quod facinus tibi, perfide, restet, eripis? Atque utinam fecisses ante nefandos concubitus: vacuas habuissem criminis umbras. Si tamen hæc superi cernunt, si numina divum sunt aliquid, si non perierunt omnia mecum, quandocumque mihi pœnas dabis! Ipsa pudore proiecto tua facta loquar: si copia detur, in populos veniam; Si silvis clausa tenebor, inplebo silvas et conscia saxa movebo; Audiet hæc æther et si deus ullus in illo est!' Talibus ira feri postquam commota tyranni nec minor hac metus est, causa stimulatus utraque, quo fuit accinctus, vagina liberat ensem arreptamque coma fixis post terga lacertis vincla pati cogit; Jugulum Philomela parabat spemque suæ mortis viso conceperat ense: ille indignantem et nomen patris usque vocantem luctantemque loqui conprensam forcipe linguam abstulit ense fero. Radix micat ultima linguæ, ipsa jacet terræque tremens inmurmurat atræ, utque salire solet mutilatæ cauda colubræ, palpitat et moriens dominæ vestigia quærit. Hoc quoque post facinus (vix ausim credere) fertur sæpe sua lacerum repetisse libidine corpus. Sustinet ad Procnen post talia facta reverti; Coniuge quæ viso germanam quærit, at ille dat gemitus fictos commentaque funera narrat, et lacrimæ fecere fidem. Velamina Procne deripit ex umeris auro fulgentia lato induiturque atras vestes et inane sepulcrum constituit falsisque piacula manibus infert et luget non sic lugendæ fata sororis. Signa deus bis sex acto lustraverat anno; Quid faciat Philomela? Fugam custodia claudit, structa rigent solido stabulorum mœnia saxo, os mutum facti caret indice. Grande doloris ingenium est, miserisque venit sollertia rebus: stamina barbarica suspendit callida tela purpureasque notas filis intexuit albis, indicium sceleris; Perfectaque tradidit uni, utque ferat dominæ, gestu rogat; Illa rogata pertulit ad Procnen nec scit, quid tradat in illis. Evolvit vestes sævi matrona tyranni germanæque suæ fatum miserabile legit et (mirum potuisse) silet: dolor ora repressit, verbaque quærenti satis indignantia linguæ defuerunt, nec flere vacat, sed fasque nefasque confusura ruit pœnæque in imagine tota est. Tempus erat, quo sacra solent trieterica Bacchi Sithoniæ celebrare nurus: (nox conscia sacris, nocte sonat Rhodope tinnitibus æris acuti) nocte sua est egressa domo regina deique ritibus instruitur furialiaque accipit arma; Vite caput tegitur, lateri cervina sinistro vellera dependent, umero levis incubat hasta. Concita per silvas turba comitante suarum terribilis Procne furiisque agitata doloris, Bacche, tuas simulat: venit ad stabula avia tandem exululatque euhœque sonat portasque refringit germanamque rapit raptæque insignia Bacchi induit et vultus hederarum frondibus abdit attonitamque trahens intra sua mœnia ducit. Ut sensit tetigisse domum Philomela nefandam, horruit infelix totoque expalluit ore; Nacta locum Procne sacrorum pignora demit oraque develat miseræ pudibunda sororis amplexumque petit; Sed non attollere contra sustinet hæc oculos pælex sibi visa sororis deiectoque in humum vultu jurare volenti testarique deos, per vim sibi dedecus illud inlatum, pro voce manus fuit. Ardet et iram non capit ipsa suam Procne fletumque sororis corripiens 'non est lacrimis hoc' inquit 'agendum, sed ferro, sed si quid habes, quod vincere ferrum possit. In omne nefas ego me, germana, paravi: aut ego, cum facibus regalia tecta cremabo, artificem mediis inmittam Terea flammis, aut linguam atque oculos et quæ tibi membra pudorem abstulerunt ferro rapiam, aut per vulnera mille sontem animam expellam! Magnum quodcumque paravi; Quid sit, adhuc dubito.' Peragit dum talia Procne, ad matrem veniebat Itys; Quid possit, ab illo admonita est oculisque tuens inmitibus 'a! Quam es similis patri!' Dixit nec plura locuta triste parat facinus tacitaque exæstuat ira. Ut tamen accessit natus matrique salutem attulit et parvis adduxit colla lacertis mixtaque blanditiis puerilibus oscula junxit, mota quidem est genetrix, infractaque constitit ira invitique oculi lacrimis maduere coactis; Sed simul ex nimia mentem pietate labare sensit, ab hoc iterum est ad vultus versa sororis inque vicem spectans ambos 'cur admovet' inquit 'alter blanditias, rapta silet altera lingua? Quam vocat hic matrem, cur non vocat illa sororem? Cui sis nupta, vide, Pandione nata, marito! Degeneras! Scelus est pietas in coniuge Tereo.' Nec mora, traxit Ityn, veluti Gangetica cervæ lactentem fetum per silvas tigris opacas, utque domus altæ partem tenuere remotam, tendentemque manus et jam sua fata videntem et 'mater! Mater!' Clamantem et colla petentem ense ferit Procne, lateri qua pectus adhæret, nec vultum vertit. Satis illi ad fata vel unum vulnus erat: jugulum ferro Philomela resolvit, vivaque adhuc animæque aliquid retinentia membra dilaniant. Pars inde cavis exsultat ænis, pars veribus stridunt; Manant penetralia tabo. His adhibet conjunx ignarum Terea mensis et patrii moris sacrum mentita, quod uni fas sit adire viro, comites famulosque removit. Ipse sedens solio Tereus sublimis avito vescitur inque suam sua viscera congerit alvum, tantaque nox animi est, 'Ityn huc accersite!' Dixit. Dissimulare nequit crudelia gaudia Procne jamque suæ cupiens exsistere nuntia cladis 'intus habes, quem poscis' ait: circumspicit ille atque, ubi sit, quærit; Quærenti iterumque vocanti, sicut erat sparsis furiali cæde capillis, prosiluit Ityosque caput Philomela cruentum misit in ora patris nec tempore maluit ullo posse loqui et meritis testari gaudia dictis. Thracius ingenti mensas clamore repellit vipereasque ciet Stygia de valle sorores et modo, si posset, reserato pectore diras egerere inde dapes semesaque viscera gestit, flet modo seque vocat bustum miserabile nati, nunc sequitur nudo genitas Pandione ferro. Corpora Cecropidum pennis pendere putares: pendebant pennis. Quarum petit altera silvas, altera tecta subit, neque adhuc de pectore cædis excessere notæ, signataque sanguine pluma est. Ille dolore suo pœnæque cupidine velox vertitur in volucrem, cui stant in vertice cristæ. Prominet inmodicum pro longa cuspide rostrum; Nomen epops volucri, facies armata videtur. Hic dolor ante diem longæque extrema senectæ tempora Tartareas Pandiona misit ad umbras. Sceptra loci rerumque capit moderamen Erectheus, justitia dubium validisne potentior armis. Quattuor ille quidem juvenes totidemque crearat femineæ sortis, sed erat par forma duarum. E quibus Æolides Cephalus te coniuge felix, Procri, fuit; Boreæ Tereus Thracesque nocebant, dilectaque diu caruit deus Orithyia, dum rogat et precibus mavult quam viribus uti; Ast ubi blanditiis agitur nihil, horridus ira, quæ solita est illi nimiumque domestica vento, 'et merito!' Dixit; 'Quid enim mea tela reliqui, sævitiam et vires iramque animosque minaces, admovique preces, quarum me dedecet usus? Apta mihi vis est: vi tristia nubila pello, vi freta concutio nodosaque robora verto induroque nives et terras grandine pulso; Idem ego, cum fratres cælo sum nactus aperto (nam mihi campus is est), tanto molimine luctor, ut medius nostris concursibus insonet æther exsiliantque cavis elisi nubibus ignes; Idem ego, cum subii convexa foramina terræ supposuique ferox imis mea terga cavernis, sollicito manes totumque tremoribus orbem. Hac ope debueram thalamos petiisse, socerque non orandus erat mihi sed faciendus Erectheus.' Hæc Boreas aut his non inferiora locutus excussit pennas, quarum jactatibus omnis adflata est tellus latumque perhorruit æquor, pulvereamque trahens per summa cacumina pallam verrit humum pavidamque metu caligine tectus Orithyian amans fulvis amplectitur alis. Dum volat, arserunt agitati fortius ignes, nec prius ærii cursus suppressit habenas, quam Ciconum tenuit populos et mœnia raptor. Illic et gelidi conjunx Actæa tyranni et genetrix facta est, partus enixa gemellos, cetera qui matris, pennas genitoris haberent. Non tamen has una memorant cum corpore natas, barbaque dum rutilis aberat subnixa capillis, inplumes Calaisque puer Zetesque fuerunt; Mox pariter pennæ ritu cœpere volucrum cingere utrumque latus, pariter flavescere malæ. Ergo ubi concessit tempus puerile juventæ, vellera cum Minyis nitido radiantia villo per mare non notum prima petiere carina.
Jamque fretum Minyæ Pagasæa puppe secabant, perpetuaque trahens inopem sub nocte senectam Phineus visus erat, juvenesque Aquilone creati virgineas volucres miseri senis ore fugarant, multaque perpessi claro sub Iasone tandem contigerant rapidas limosi Phasidos undas. Dumque adeunt regem Phrixeaque vellera poscunt lexque datur Minyis magnorum horrenda laborum, concipit interea validos Æetias ignes et luctata diu, postquam ratione furorem vincere non poterat, 'frustra, Medea, repugnas: nescio quis deus obstat,' ait, 'mirumque, nisi hoc est, aut aliquid certe simile huic, quod amare vocatur. Nam cur jussa patris nimium mihi dura videntur? Sunt quoque dura nimis! Cur, quem modo denique vidi, ne pereat, timeo? Quæ tanti causa timoris? Excute virgineo conceptas pectore flammas, si potes, infelix! Si possem, sanior essem! Sed trahit invitam nova vis, aliudque cupido, mens aliud suadet: video meliora proboque, deteriora sequor. Quid in hospite, regia virgo, ureris et thalamos alieni concipis orbis? Hæc quoque terra potest, quod ames, dare. Vivat an ille occidat, in dis est. Vivat tamen! Idque precari vel sine amore licet: quid enim commisit Iason? Quem, nisi crudelem, non tangat Iasonis ætas et genus et virtus? Quem non, ut cetera desint, ore movere potest? Certe mea pectora movit. At nisi opem tulero, taurorum adflabitur ore concurretque suæ segeti, tellure creatis hostibus, aut avido dabitur fera præda draconi. Hoc ego si patiar, tum me de tigride natam, tum ferrum et scopulos gestare in corde fatebor! Cur non et specto pereuntem oculosque videndo conscelero? Cur non tauros exhortor in illum terrigenasque feros insopitumque draconem? Di meliora velint! Quamquam non ista precanda, sed facienda mihi.—Prodamne ego regna parentis, atque ope nescio quis servabitur advena nostra, ut per me sospes sine me det lintea ventis virque sit alterius, pœnæ Medea relinquar? Si facere hoc aliamve potest præponere nobis, occidat ingratus! Sed non is vultus in illo, non ea nobilitas animo est, ea gratia formæ, ut timeam fraudem meritique oblivia nostri. Et dabit ante fidem, cogamque in fœdera testes esse deos. Quid tuta times? Accingere et omnem pelle moram: tibi se semper debebit Iason, te face sollemni junget sibi perque Pelasgas servatrix urbes matrum celebrabere turba. Ergo ego germanam fratremque patremque deosque et natale solum ventis ablata relinquam? Nempe pater sævus, nempe est mea barbara tellus, frater adhuc infans; Stant mecum vota sororis, maximus intra me deus est! Non magna relinquam, magna sequar: titulum servatæ pubis Achivæ notitiamque soli melioris et oppida, quorum hic quoque fama viget, cultusque artesque locorum, quemque ego cum rebus, quas totus possidet orbis, Æsoniden mutasse velim, quo coniuge felix et dis cara ferar et vertice sidera tangam. Quid, quod nescio qui mediis concurrere in undis dicuntur montes ratibusque inimica Charybdis nunc sorbere fretum, nunc reddere, cinctaque sævis Scylla rapax canibus Siculo latrare profundo? Nempe tenens, quod amo, gremioque in Iasonis hærens per freta longa ferar; Nihil illum amplexa verebor aut, siquid metuam, metuam de coniuge solo.— Coniugiumne putas speciosaque nomina culpæ inponis, Medea, tuæ?—Quin adspice, quantum adgrediare nefas, et, dum licet, effuge crimen!' Dixit, et ante oculos rectum pietasque pudorque constiterant, et victa dabat jam terga Cupido. Ibat ad antiquas Hecates Perseidos aras, quas nemus umbrosum secretaque silva tegebat, et jam fortis erat, pulsusque recesserat ardor, cum videt Æsoniden exstinctaque flamma reluxit. Erubuere genæ, totoque recanduit ore, utque solet ventis alimenta adsumere, quæque parva sub inducta latuit scintilla favilla crescere et in veteres agitata resurgere vires, sic jam lenis amor, jam quem languere putares, ut vidit juvenem, specie præsentis inarsit. Et casu solito formosior Æsone natus illa luce fuit: posses ignoscere amanti. Spectat et in vultu veluti tum denique viso lumina fixa tenet nec se mortalia demens ora videre putat nec se declinat ab illo; Ut vero cœpitque loqui dextramque prehendit hospes et auxilium submissa voce rogavit promisitque torum, lacrimis ait illa profusis: 'quid faciam, video: nec me ignorantia veri decipiet, sed amor. Servabere munere nostro, servatus promissa dato!' Per sacra triformis ille deæ lucoque foret quod numen in illo perque patrem soceri cernentem cuncta futuri eventusque suos et tanta pericula jurat: creditus accepit cantatas protinus herbas edidicitque usum lætusque in tecta recessit. Postera depulerat stellas Aurora micantes: conveniunt populi sacrum Mavortis in arvum consistuntque jugis; Medio rex ipse resedit agmine purpureus sceptroque insignis eburno. Ecce adamanteis Vulcanum naribus efflant æripedes tauri, tactæque vaporibus herbæ ardent, utque solent pleni resonare camini, aut ubi terrena silices fornace soluti concipiunt ignem liquidarum adspergine aquarum, pectora sic intus clausas volventia flammas gutturaque usta sonant; Tamen illis Æsone natus obvius it. Vertere truces venientis ad ora terribiles vultus præfixaque cornua ferro pulvereumque solum pede pulsavere bisulco fumificisque locum mugitibus inpleverunt. Deriguere metu Minyæ; Subit ille nec ignes sentit anhelatos (tantum medicamina possunt!) Pendulaque audaci mulcet palearia dextra suppositosque jugo pondus grave cogit aratri ducere et insuetum ferro proscindere campum: mirantur Colchi, Minyæ clamoribus augent adiciuntque animos. Galea tum sumit æna vipereos dentes et aratos spargit in agros. Semina mollit humus valido prætincta veneno, et crescunt fiuntque sati nova corpora dentes, utque hominis speciem materna sumit in alvo perque suos intus numeros conponitur infans nec nisi maturus communes exit in auras, sic, ubi visceribus gravidæ telluris imago effecta est hominis, feto consurgit in arvo, quodque magis mirum est, simul edita concutit arma. Quos ubi viderunt præacutæ cuspidis hastas in caput Hæmonii juvenis torquere parantis, demisere metu vultumque animumque Pelasgi; Ipsa quoque extimuit, quæ tutum fecerat illum. Utque peti vidit juvenem tot ab hostibus unum, palluit et subito sine sanguine frigida sedit, neve parum valeant a se data gramina, carmen auxiliare canit secretasque advocat artes. Ille gravem medios silicem jaculatus in hostes a se depulsum Martem convertit in ipsos: terrigenæ pereunt per mutua vulnera fratres civilique cadunt acie. Gratantur Achivi victoremque tenent avidisque amplexibus hærent. Tu quoque victorem conplecti, barbara, velles: obstitit incepto pudor, at conplexa fuisses, sed te, ne faceres, tenuit reverentia famæ. Quod licet, adfectu tacito lætaris agisque carminibus grates et dis auctoribus horum. Pervigilem superest herbis sopire draconem, qui crista linguisque tribus præsignis et uncis dentibus horrendus custos erat arboris aureæ. Hunc postquam sparsit Lethæi gramine suci verbaque ter dixit placidos facientia somnos, quæ mare turbatum, quæ concita flumina sistunt, somnus in ignotos oculos sibi venit, et auro heros Æsonius potitur spolioque superbus muneris auctorem secum, spolia altera, portans victor Iolciacos tetigit cum coniuge portus. Hæmoniæ matres pro gnatis dona receptis grandævique ferunt patres congestaque flamma tura liquefaciunt, inductaque cornibus aurum victima vota cadit, sed abest gratantibus Æson jam propior leto fessusque senilibus annis, cum sic Æsonides: 'o cui debere salutem confiteor, conjunx, quamquam mihi cuncta dedisti excessitque fidem meritorum summa tuorum, si tamen hoc possunt (quid enim non carmina possunt?) Deme meis annis et demptos adde parenti!' Nec tenuit lacrimas: mota est pietate rogantis, dissimilemque animum subiit Æeta relictus; Nec tamen adfectus talis confessa 'quod' inquit 'excidit ore tuo, conjunx, scelus? Ergo ego cuiquam posse tuæ videor spatium transcribere vitæ? Nec sinat hoc Hecate, nec tu petis æqua; Sed isto, quod petis, experiar majus dare munus, Iason. Arte mea soceri longum temptabimus ævum, non annis revocare tuis, modo diva triformis adiuvet et præsens ingentibus adnuat ausis.' Tres aberant noctes, ut cornua tota coirent efficerentque orbem; Postquam plenissima fulsit ac solida terras spectavit imagine luna, egreditur tectis vestes induta recinctas, nuda pedem, nudos umeris infusa capillos, fertque vagos mediæ per muta silentia noctis incomitata gradus: homines volucresque ferasque solverat alta quies, nullo cum murmure sæpes, inmotæque silent frondes, silet umidus ær, sidera sola micant: ad quæ sua bracchia tendens ter se convertit, ter sumptis flumine crinem inroravit aquis ternisque ululatibus ora solvit et in dura submisso poplite terra 'Nox' ait 'arcanis fidissima, quæque diurnis aurea cum luna succeditis ignibus astra, tuque, triceps Hecate, quæ cœptis conscia nostris adiutrixque venis cantusque artisque magorum, quæque magos, Tellus, pollentibus instruis herbis, auræque et venti montesque amnesque lacusque, dique omnes nemorum, dique omnes noctis adeste, quorum ope, cum volui, ripis mirantibus amnes in fontes rediere suos, concussaque sisto, stantia concutio cantu freta, nubila pello nubilaque induco, ventos abigoque vocoque, vipereas rumpo verbis et carmine fauces, vivaque saxa sua convulsaque robora terra et silvas moveo jubeoque tremescere montis et mugire solum manesque exire sepulcris! Te quoque, Luna, traho, quamvis Temesæa labores æra tuos minuant; Currus quoque carmine nostro pallet avi, pallet nostris Aurora venenis! Vos mihi taurorum flammas hebetastis et unco inpatiens oneris collum pressistis aratro, vos serpentigenis in se fera bella dedistis custodemque rudem somni sopistis et aurum vindice decepto Graias misistis in urbes: nunc opus est sucis, per quos renovata senectus in florem redeat primosque recolligat annos, et dabitis. Neque enim micuerunt sidera frustra, nec frustra volucrum tractus cervice draconum currus adest.' Aderat demissus ab æthere currus. Quo simul adscendit frenataque colla draconum permulsit manibusque leves agitavit habenas, sublimis rapitur subiectaque Thessala Tempe despicit et certis regionibus adplicat angues: et quas Ossa tulit, quas altum Pelion herbas, Othrysque Pindusque et Pindo major Olympus, perspicit et placitas partim radice revellit, partim succidit curvamine falcis ænæ. Multa quoque Apidani placuerunt gramina ripis, multa quoque Amphrysi, neque eras inmunis, Enipeu; Nec non Peneos nec non Spercheides undæ contribuere aliquid juncosaque litora Boebes; Carpsit et Euboica vivax Anthedone gramen, nondum mutato vulgatum corpore Glauci. Et jam nona dies curru pennisque draconum nonaque nox omnes lustrantem viderat agros, cum rediit; Neque erant tacti nisi odore dracones, et tamen annosæ pellem posuere senectæ. Constitit adveniens citra limenque foresque et tantum cælo tegitur refugitque viriles contactus, statuitque aras de cæspite binas, dexteriore Hecates, ast læva parte Juventæ. Has ubi verbenis silvaque incinxit agresti, haud procul egesta scrobibus tellure duabus sacra facit cultrosque in guttura velleris atri conicit et patulas perfundit sanguine fossas; Tum super invergens liquidi carchesia mellis alteraque invergens tepidi carchesia lactis, verba simul fudit terrenaque numina civit umbrarumque rogat rapta cum coniuge regem, ne properent artus anima fraudare senili. Quos ubi placavit precibusque et murmure longo, Æsonis effetum proferri corpus ad auras jussit et in plenos resolutum carmine somnos exanimi similem stratis porrexit in herbis. Hinc procul Æsoniden, procul hinc jubet ire ministros et monet arcanis oculos removere profanos. Diffugiunt jussi; Passis Medea capillis bacchantum ritu flagrantis circuit aras multifidasque faces in fossa sanguinis atra tinguit et infectas geminis accendit in aris terque senem flamma, ter aqua, ter sulphure lustrat. Interea validum posito medicamen æno fervet et exsultat spumisque tumentibus albet. Illic Hæmonia radices valle resectas seminaque floresque et sucos incoquit atros; Adicit extremo lapides Oriente petitos et quas Oceani refluum mare lavit harenas; Addit et exceptas luna pernocte pruinas et strigis infamis ipsis cum carnibus alas inque virum soliti vultus mutare ferinos ambigui prosecta lupi; Nec defuit illis squamea Cinyphii tenuis membrana chelydri vivacisque iecur cervi; Quibus insuper addit ova caputque novem cornicis sæcula passæ. His et mille aliis postquam sine nomine rebus propositum instruxit mortali barbara majus, arenti ramo jampridem mitis olivæ omnia confudit summisque inmiscuit ima. Ecce vetus calido versatus stipes æno fit viridis primo nec longo tempore frondes induit et subito gravidis oneratur olivis: at quacumque cavo spumas ejecit æno ignis et in terram guttæ cecidere calentes, vernat humus, floresque et mollia pabula surgunt. Quæ simul ac vidit, stricto Medea recludit ense senis jugulum veteremque exire cruorem passa replet sucis; Quos postquam conbibit Æson aut ore acceptos aut vulnere, barba comæque canitie posita nigrum rapuere colorem, pulsa fugit macies, abeunt pallorque situsque, adjectoque cavæ supplentur corpore rugæ, membraque luxuriant: Æson miratur et olim ante quater denos hunc se reminiscitur annos. Viderat ex alto tanti miracula monstri Liber et admonitus, juvenes nutricibus annos posse suis reddi, capit hoc a Colchide munus. Neve doli cessent, odium cum coniuge falsum Phasias adsimulat Peliæque ad limina supplex confugit; Atque illam, quoniam gravis ipse senecta est, excipiunt natæ; Quas tempore callida parvo Colchis amicitiæ mendacis imagine cepit, dumque refert inter meritorum maxima demptos Æsonis esse situs atque hac in parte moratur, spes est virginibus Pelia subiecta creatis, arte suum parili revirescere posse parentem, idque petunt pretiumque jubent sine fine pacisci. Illa brevi spatio silet et dubitare videtur suspenditque animos ficta gravitate rogantum. Mox ubi pollicita est, 'quo sit fiducia major muneris hujus' ait, 'qui vestri maximus ævo est dux gregis inter oves, agnus medicamine fiet.' Protinus innumeris effetus laniger annis attrahitur flexo circum cava tempora cornu; Cujus ut Hæmonio marcentia guttura cultro fodit et exiguo maculavit sanguine ferrum, membra simul pecudis validosque venefica sucos mergit in ære cavo: minuunt ea corporis artus cornuaque exurunt nec non cum cornibus annos, et tener auditur medio balatus æno: nec mora, balatum mirantibus exsilit agnus lascivitque fuga lactantiaque ubera quærit. Obstipuere satæ Pelia, promissaque postquam exhibuere fidem, tum vero inpensius instant. Ter juga Phœbus equis in Hibero flumine mersis dempserat et quarta radiantia nocte micabant sidera, cum rapido fallax Æetias igni imponit purum laticem et sine viribus herbas. Jamque neci similis resoluto corpore regem et cum rege suo custodes somnus habebat, quem dederant cantus magicæque potentia linguæ; Intrarant jussæ cum Colchide limina natæ ambierantque torum: 'quid nunc dubitatis inertes? Stringite' ait 'gladios veteremque haurite crurorem, ut repleam vacuas juvenali sanguine venas! In manibus vestris vita est ætasque parentis: si pietas ulla est nec spes agitatis inanis, officium præstate patri telisque senectam exigite, et saniem conjecto emittite ferro!' His, ut quæque pia est, hortatibus inpia prima est et, ne sit scelerata, facit scelus: haud tamen ictus ulla suos spectare potest, oculosque reflectunt, cæcaque dant sævis aversæ vulnera dextris. Ille cruore fluens, cubito tamen adlevat artus, semilacerque toro temptat consurgere, et inter tot medius gladios pallentia bracchia tendens 'quid facitis, gnatæ? Quid vos in fata parentis armat?' Ait: cecidere illis animique manusque; Plura locuturo cum verbis guttura Colchis abstulit et calidis laniatum mersit in undis. Quod nisi pennatis serpentibus isset in auras, non exempta foret pœnæ: fugit alta superque Pelion umbrosum, Philyreia tecta, superque Othryn et eventu veteris loca nota Cerambi: hic ope nympharum sublatus in æra pennis, cum gravis infuso tellus foret obruta ponto, Deucalioneas effugit inobrutus undas. Æoliam Pitanen a læva parte relinquit factaque de saxo longi simulacra draconis Idæumque nemus, quo nati furta, juvencum, occuluit Liber falsi sub imagine cervi, quaque pater Corythi parva tumulatus harena est, et quos Mæra novo latratu terruit agros, Eurypylique urbem, qua Coæ cornua matres gesserunt tum, cum discederet Herculis agmen, Phœbeamque Rhodon et Ialysios Telchinas, quorum oculos ipso vitiantes omnia visu Juppiter exosus fraternis subdidit undis; Transit et antiquæ Cartheia mœnia Ceæ, qua pater Alcidamas placidam de corpore natæ miraturus erat nasci potuisse columbam. Inde lacus Hyries videt et Cycneia Tempe, quæ subitus celebravit olor: nam Phylius illic imperio pueri volucrisque ferumque leonem tradiderat domitos; Taurum quoque vincere jussus vicerat et spreto totiens iratus amore præmia poscenti taurum suprema negabat; Ille indignatus 'cupies dare' dixit et alto desiluit saxo; Cuncti cecidisse putabant: factus olor niveis pendebat in ære pennis; At genetrix Hyrie, servati nescia, flendo delicuit stagnumque suo de nomine fecit. Adiacet his Pleuron, in qua trepidantibus alis Ophias effugit natorum vulnera Combe; Inde Calaureæ Letoidos adspicit arva in volucrem versi cum coniuge conscia regis. Dextera Cyllene est, in qua cum matre Menephron concubiturus erat sævarum more ferarum; Cephison procul hinc deflentem fata nepotis respicit in tumidam phocen ab Apolline versi Eumelique domum lugentis in ære natum. Tandem vipereis Ephyren Pirenida pennis contigit: hic ævo veteres mortalia primo corpora vulgarunt pluvialibus edita fungis. Sed postquam Colchis arsit nova nupta venenis flagrantemque domum regis mare vidit utrumque, sanguine natorum perfunditur inpius ensis, ultaque se male mater Iasonis effugit arma. Hinc Titaniacis ablata draconibus intrat Palladias arces, quæ te, justissima Phene, teque, senex Peripha, pariter videre volantes innixamque novis neptem Polypemonis alis. Excipit hanc Ægeus facto damnandus in uno, nec satis hospitium est, thalami quoque fœdere jungit. Jamque aderat Theseus, proles ignara parenti, qui virtute sua bimarem pacaverat Isthmon: hujus in exitium miscet Medea, quod olim attulerat secum Scythicis aconiton ab oris. Illud Echidnææ memorant e dentibus ortum esse canis: specus est tenebroso cæcus hiatu, est via declivis, per quam Tirynthius heros restantem contraque diem radiosque micantes obliquantem oculos nexis adamante catenis Cerberon abstraxit, rabida qui concitus ira inplevit pariter ternis latratibus auras et sparsit virides spumis albentibus agros; Has concresse putant nactasque alimenta feracis fecundique soli vires cepisse nocendi; Quæ quia nascuntur dura vivacia caute, agrestes aconita vocant. Ea coniugis astu ipse parens Ægeus nato porrexit ut hosti. Sumpserat ignara Theseus data pocula dextra, cum pater in capulo gladii cognovit eburno signa sui generis facinusque excussit ab ore. Effugit illa necem nebulis per carmina motis; At genitor, quamquam lætatur sospite nato, attonitus tamen est, ingens discrimine parvo committi potuisse nefas: fovet ignibus aras muneribusque deos inplet, feriuntque secures colla torosa boum vinctorum cornua vittis. Nullus Erecthidis fertur celebratior illo inluxisse dies: agitant convivia patres et medium vulgus nec non et carmina vino ingenium faciente canunt: 'te, maxime Theseu, mirata est Marathon Cretæi sanguine tauri, quodque suis securus arat Cromyona colonus, munus opusque tuum est; Tellus Epidauria per te clavigeram vidit Vulcani occumbere prolem, vidit et inmitem Cephisias ora Procrusten, Cercyonis letum vidit Cerealis Eleusin. Occidit ille Sinis magnis male viribus usus, qui poterat curvare trabes et agebat ab alto ad terram late sparsuras corpora pinus. Tutus ad Alcathoen, Lelegeia mœnia, limes conposito Scirone patet, sparsisque latronis terra negat sedem, sedem negat ossibus unda; Quæ jactata diu fertur durasse vetustas in scopulos: scopulis nomen Scironis inhæret. Si titulos annosque tuos numerare velimus, facta prement annos. Pro te, fortissime, vota publica suscipimus, Bacchi tibi sumimus haustus.' Consonat adsensu populi precibusque faventum regia, nec tota tristis locus ullus in urbe est. Nec tamen (usque adeo nulla est sincera voluptas, sollicitumque aliquid lætis intervenit) Ægeus gaudia percepit nato secura recepto: bella parat Minos; Qui quamquam milite, quamquam classe valet, patria tamen est firmissimus ira Androgeique necem justis ulciscitur armis. Ante tamen bello vires adquirit amicas, quaque potens habitus volucri freta classe pererrat: hinc Anaphen sibi jungit et Astypaleia regna, (promissis Anaphen, regna Astypaleia bello); Hinc humilem Myconon cretosaque rura Cimoli florentemque thymo Syron planamque Seriphon marmoreamque Paron, quamque inpia prodidit Arne Siphnon et accepto, quod avara poposcerat, auro mutata est in avem, quæ nunc quoque diligit aurum, nigra pedes, nigris velata monedula pennis. At non Oliaros Didymeque et Tenos et Andros et Gyaros nitidæque ferax Peparethos olivæ Cnosiacas juvere rates; Latere inde sinistro Œnopiam Minos petit, Æacideia regna: Œnopiam veteres adpellavere, sed ipse Æacus Æginam genetricis nomine dixit. Turba ruit tantæque virum cognoscere famæ expetit; Occurrunt illi Telamonque minorque quam Telamon Peleus et proles tertia Phocus; Ipse quoque egreditur tardus gravitate senili Æacus et, quæ sit veniendi causa, requirit. Admonitus patrii luctus suspirat et illi dicta refert rector populorum talia centum: 'arma juves oro pro gnato sumpta piæque pars sis militiæ; Tumulo solacia posco.' Huic Asopiades 'petis inrita' dixit 'et urbi non facienda meæ; Neque enim conjunctior ulla Cecropidis est hac tellus: ea fœdera nobis.' Tristis abit 'stabunt' que 'tibi tua fœdera magno' dixit et utilius bellum putat esse minari quam gerere atque suas ibi præconsumere vires. Classis ab Œnopiis etiamnum Lyctia muris spectari poterat, cum pleno concita velo Attica puppis adest in portusque intrat amicos, quæ Cephalum patriæque simul mandata ferebat. Æacidæ longo juvenes post tempore visum agnovere tamen Cephalum dextrasque dedere inque patris duxere domum: spectabilis heros et veteris retinens etiamnum pignora formæ ingreditur ramumque tenens popularis olivæ a dextra lævaque duos ætate minores major habet, Clyton et Buten, Pallante creatos. Postquam congressus primi sua verba tulerunt, Cecropidæ Cephalus peragit mandata rogatque auxilium fœdusque refert et jura parentum, imperiumque peti totius Achaidos addit. Sic ubi mandatam juvit facundia causam, Æacus, in capulo sceptri nitente sinistra, 'ne petite auxilium, sed sumite' dixit, 'Athenæ, nec dubie vires, quas hæc habet insula, vestras ducite, et (o maneat rerum status iste mearum!) Robora non desunt; Superat mihi miles et hoc est, gratia dis, felix et inexcusabile tempus.' 'Immo ita sit' Cephalus, 'crescat tua civibus opto urbs' ait; 'Adveniens equidem modo gaudia cepi, cum tam pulchra mihi, tam par ætate juventus obvia processit; Multos tamen inde requiro, quos quondam vidi vestra prius urbe receptus.' Æacus ingemuit tristique ita voce locutus: 'flebile principium melior fortuna secuta est; Hanc utinam possem vobis memorare sine illo! Ordine nunc repetam, neu longa ambage morer vos, ossa cinisque jacent, memori quos mente requiris, et quota pars illi rerum periere mearum! Dira lues ira populis Junonis iniquæ incidit exosæ dictas a pælice terras. Dum visum mortale malum tantæque latebat causa nocens cladis, pugnatum est arte medendi: exitium superabat opem, quæ victa jacebat. Principio cælum spissa caligine terras pressit et ignavos inclusit nubibus æstus; Dumque quater junctis explevit cornibus orbem Luna, quater plenum tenuata retexuit orbem, letiferis calidi spirarunt æstibus austri. Constat et in fontis vitium venisse lacusque, miliaque incultos serpentum multa per agros errasse atque suis fluvios temerasse venenis. Strage canum primo volucrumque oviumque boumque inque feris subiti deprensa potentia morbi. Concidere infelix validos miratur arator inter opus tauros medioque recumbere sulco; Lanigeris gregibus balatus dantibus ægros sponte sua lanæque cadunt et corpora tabent; Acer equus quondam magnæque in pulvere famæ degenerat palmas veterumque oblitus honorum ad præsepe gemit leto moriturus inerti. Non aper irasci meminit, non fidere cursu cerva nec armentis incurrere fortibus ursi. Omnia languor habet: silvisque agrisque viisque corpora fœda jacent, vitiantur odoribus auræ. Mira loquar: non illa canes avidæque volucres, non cani tetigere lupi; Dilapsa liquescunt adflatuque nocent et agunt contagia late. 'Pervenit ad miseros damno graviore colonos pestis et in magnæ dominatur mœnibus urbis. Viscera torrentur primo, flammæque latentis indicium rubor est et ductus anhelitus; Igni aspera lingua tumet, tepidisque arentia ventis ora patent, auræque graves captantur hiatu. Non stratum, non ulla pati velamina possunt, nuda sed in terra ponunt præcordia, nec fit corpus humo gelidum, sed humus de corpore fervet. Nec moderator adest, inque ipsos sæva medentes erumpit clades, obsuntque auctoribus artes; Quo propior quisque est servitque fidelius ægro, in partem leti citius venit, utque salutis spes abiit finemque vident in funere morbi, indulgent animis et nulla, quid utile, cura est: utile enim nihil est. Passim positoque pudore fontibus et fluviis puteisque capacibus hærent, nec sitis est exstincta prius quam vita bibendo. Inde graves multi nequeunt consurgere et ipsis inmoriuntur aquis, aliquis tamen haurit et illas; Tantaque sunt miseris invisi tædia lecti, prosiliunt aut, si prohibent consistere vires, corpora devolvunt in humum fugiuntque penates quisque suos, sua cuique domus funesta videtur, et quia causa latet, locus est in crimine; Partim semianimes errare viis, dum stare valebant, adspiceres, flentes alios terraque jacentes lassaque versantes supremo lumina motu; Membraque pendentis tendunt ad sidera cæli, hic illic, ubi mors deprenderat, exhalantes. 'Quid mihi tunc animi fuit? An, quod debuit esse, ut vitam odissem et cuperem pars esse meorum? Quo se cumque acies oculorum flexerat, illic vulgus erat stratum, veluti cum putria motis poma cadunt ramis agitataque ilice glandes. Templa vides contra gradibus sublimia longis: Juppiter illa tenet. Quis non altaribus illis inrita tura dedit? Quotiens pro coniuge conjunx, pro gnato genitor dum verba precantia dicit, non exoratis animam finivit in aris, inque manu turis pars inconsumpta reperta est! Admoti quotiens templis, dum vota sacerdos concipit et fundit durum inter cornua vinum, haud exspectato ceciderunt vulnere tauri! Ipse ego sacra Jovi pro me patriaque tribusque cum facerem natis, mugitus victima diros edidit et subito conlapsa sine ictibus ullis exiguo tinxit subiectos sanguine cultros. Exta quoque ægra notas veri monitusque deorum perdiderant: tristes penetrant ad viscera morbi. Ante sacros vidi proiecta cadavera postes, ante ipsas, quo mors foret invidiosior, aras. Pars animam laqueo claudunt mortisque timorem morte fugant ultroque vocant venientia fata. Corpora missa neci nullis de more feruntur funeribus (neque enim capiebant funera portæ): aut inhumata premunt terras aut dantur in altos indotata rogos; Et jam reverentia nulla est, deque rogis pugnant alienisque ignibus ardent. Qui lacriment, desunt, indefletæque vagantur natorumque patrumque animæ juvenumque senumque, nec locus in tumulos, nec sufficit arbor in ignes. Attonitus tanto miserarum turbine rerum, "Juppiter o!" Dixi, "si te non falsa loquuntur dicta sub amplexus Æginæ Asopidos isse, nec te, magne pater, nostri pudet esse parentem, aut mihi redde meos aut me quoque conde sepulcro!" Ille notam fulgore dedit tonitruque secundo. "Accipio sintque ista precor felicia mentis signa tuæ!" Dixi, "quod das mihi, pigneror omen." Forte fuit juxta patulis rarissima ramis sacra Jovi quercus de semine Dodonæo; Hic nos frugilegas adspeximus agmine longo grande onus exiguo formicas ore gerentes rugosoque suum servantes cortice callem; Dum numerum miror, "totidem, pater optime," dixi, "tu mihi da cives et inania mœnia supple!" Intremuit ramisque sonum sine flamine motis alta dedit quercus: pavido mihi membra timore horruerant, stabantque comæ; Tamen oscula terræ roboribusque dedi, nec me sperare fatebar; Sperabam tamen atque animo mea vota fovebam. Nox subit, et curis exercita corpora somnus occupat: ante oculos eadem mihi quercus adesse et ramis totidem totidemque animalia ramis ferre suis visa est pariterque tremescere motu graniferumque agmen subiectis spargere in arvis; Crescere desubito et majus maiusque videri ac se tollere humo rectoque adsistere trunco et maciem numerumque pedum nigrumque colorem ponere et humanam membris inducere formam. Somnus abit: damno vigilans mea visa querorque in superis opis esse nihil; At in ædibus ingens murmur erat, vocesque hominum exaudire videbar jam mihi desuetas; Dum suspicor has quoque somni esse, venit Telamon properus foribusque reclusis "speque fideque, pater", dixit "majora videbis: egredere!" Egredior, qualesque in imagine somni visus eram vidisse viros, ex ordine tales adspicio noscoque: adeunt regemque salutant. Vota Jovi solvo populisque recentibus urbem partior et vacuos priscis cultoribus agros, Myrmidonasque voco nec origine nomina fraudo. Corpora vidisti; Mores, quos ante gerebant, nunc quoque habent: parcum genus est patiensque laborum quæsitique tenax et quod quæsita reservet. Hi te ad bella pares annis animisque sequentur, cum primum qui te feliciter attulit eurus' (eurus enim attulerat) 'fuerit mutatus in austrum.' Talibus atque aliis longum sermonibus illi inplevere diem; Lucis pars ultima mensæ est data, nox somnis. Jubar aureus extulerat Sol, flabat adhuc eurus redituraque vela tenebat: ad Cephalum Pallante sati, cui grandior ætas, ad regem Cephalus simul et Pallante creati conveniunt, sed adhuc regem sopor altus habebat. Excipit Æacides illos in limine Phocus; Nam Telamon fraterque viros ad bella legebant. Phocus in interius spatium pulchrosque recessus Cecropidas ducit, cum quis simul ipse resedit. Adspicit Æoliden ignota ex arbore factum ferre manu jaculum, cujus fuit aurea cuspis. Pauca prius mediis sermonibus ille locutus 'sum nemorum studiosus' ait 'cædisque ferinæ; Qua tamen e silva teneas hastile recisum, jamdudum dubito: certe si fraxinus esset, fulva colore foret; Si cornus, nodus inesset. Unde sit, ignoro, sed non formosius isto viderunt oculi telum jaculabile nostri.' Excipit Actæis e fratribus alter et 'usum majorem specie mirabere' dixit 'in isto. Consequitur, quodcumque petit, fortunaque missum non regit, et revolat nullo referente cruentum.' Tum vero juvenis Nereius omnia quærit, cur sit et unde datum, quis tanti muneris auctor. Quæ petit, ille refert, sed enim narrare pudori est, qua tulerit mercede; Silet tactusque dolore coniugis amissæ lacrimis ita fatur obortis: 'hoc me, nate dea, (quis possit credere?) Telum flere facit facietque diu, si vivere nobis fata diu dederint; Hoc me cum coniuge cara perdidit: hoc utinam caruissem munere semper! 'Procris erat, si forte magis pervenit ad aures Orithyia tuas, raptæ soror Orithyiæ, si faciem moresque velis conferre duarum, dignior ipsa rapi! Pater hanc mihi junxit Erectheus, hanc mihi junxit amor: felix dicebar eramque; Non ita dis visum est, aut nunc quoque forsitan essem. Alter agebatur post sacra jugalia mensis, cum me cornigeris tendentem retia cervis vertice de summo semper florentis Hymetti lutea mane videt pulsis Aurora tenebris invitumque rapit. Liceat mihi vera referre pace deæ: quod sit roseo spectabilis ore, quod teneat lucis, teneat confinia noctis, nectareis quod alatur aquis, ego Procrin amabam; Pectore Procris erat, Procris mihi semper in ore. Sacra tori coitusque novos thalamosque recentes primaque deserti referebam fœdera lecti: mota dea est et "siste tuas, ingrate, querellas; Procrin habe!" Dixit, "quod si mea provida mens est, non habuisse voles." Meque illi irata remisit. Cum redeo mecumque deæ memorata retracto, esse metus cœpit, ne jura jugalia conjunx non bene servasset: facies ætasque jubebat credere adulterium, prohibebant credere mores; Sed tamen afueram, sed et hæc erat, unde redibam, criminis exemplum, sed cuncta timemus amantes. Quærere, quod doleam, statuo donisque pudicam sollicitare fidem; Favet huic Aurora timori inmutatque meam (videor sensisse) figuram. Palladias ineo non cognoscendus Athenas ingrediorque domum; Culpa domus ipsa carebat castaque signa dabat dominoque erat anxia rapto: vix aditus per mille dolos ad Erecthida factus. Ut vidi, obstipui meditataque pæne reliqui temptamenta fide; Male me, quin vera faterer, continui, male, quin, et oportuit, oscula ferrem. Tristis erat (sed nulla tamen formosior illa esse potest tristi) desiderioque dolebat coniugis abrepti: tu collige, qualis in illa, Phoce, decor fuerit, quam sic dolor ipse decebat! Quid referam, quotiens temptamina nostra pudici reppulerint mores, quotiens "ego" dixerit "uni servor; Ubicumque est, uni mea gaudia servo." Cui non ista fide satis experientia sano magna foret? Non sum contentus et in mea pugno vulnera, dum census dare me pro nocte loquendo muneraque augendo tandem dubitare cœgi. Exclamo male victor: "adest, mala, fictus adulter! Verus eram conjunx! Me, perfida, teste teneris." Illa nihil; Tacito tantummodo victa pudore insidiosa malo cum coniuge limina fugit; Offensaque mei genus omne perosa virorum montibus errabat, studiis operata Dianæ. Tum mihi deserto violentior ignis ad ossa pervenit: orabam veniam et peccasse fatebar et potuisse datis simili succumbere culpæ me quoque muneribus, si munera tanta darentur. Hæc mihi confesso, læsum prius ulta pudorem, redditur et dulces concorditer exigit annos; Dat mihi præterea, tamquam se parva dedisset dona, canem munus; Quem cum sua traderet illi Cynthia, "currendo superabit" dixerat "omnes." Dat simul et jaculum, manibus quod, cernis, habemus. Muneris alterius quæ sit fortuna, requiris? Accipe mirandum: novitate movebere facti! 'Carmina Laiades non intellecta priorum solverat ingeniis, et præcipitata jacebat inmemor ambagum vates obscura suarum: scilicet alma Themis nec talia linquit inulta! Protinus Aoniis inmittitur altera Thebis pestis, et exitio multi pecorumque suoque rurigenæ pavere feram; Vicina juventus venimus et latos indagine cinximus agros. Illa levi velox superabat retia saltu summaque transibat postarum lina plagarum: copula detrahitur canibus, quas illa sequentes effugit et cœtum non segnior alite ludit. Poscor et ipse meum consensu Lælapa magno (muneris hoc nomen): jamdudum vincula pugnat exuere ipse sibi colloque morantia tendit. Vix bene missus erat, nec jam poteramus, ubi esset, scire; Pedum calidus vestigia pulvis habebat, ipse oculis ereptus erat: non ocior illo hasta nec excussæ contorto verbere glandes nec Gortyniaco calamus levis exit ab arcu. Collis apex medii subiectis inminet arvis: tollor eo capioque novi spectacula cursus, quo modo deprendi, modo se subducere ab ipso vulnere visa fera est; Nec limite callida recto in spatiumque fugit, sed decipit ora sequentis et redit in gyrum, ne sit suus inpetus hosti: inminet hic sequiturque parem similisque tenenti non tenet et vanos exercet in æra morsus. Ad jaculi vertebar opem; Quod dextera librat dum mea, dum digitos amentis addere tempto, lumina deflexi. Revocataque rursus eodem rettuleram: medio (mirum) duo marmora campo adspicio; Fugere hoc, illud captare putares. Scilicet invictos ambo certamine cursus esse deus voluit, si quis deus adfuit illis.' Hactenus, et tacuit; 'Jaculo quod crimen in ipso est?' Phocus ait; Jaculi sic crimina reddidit ille: 'Gaudia principium nostri sunt, Phoce, doloris: illa prius referam. Juvat o meminisse beati temporis, Æacide, quo primos rite per annos coniuge eram felix, felix erat illa marito. Mutua cura duos et amor socialis habebat, nec Jovis illa meo thalamos præferret amori, nec me quæ caperet, non si Venus ipsa veniret, ulla erat; Æquales urebant pectora flammæ. Sole fere radiis feriente cacumina primis venatum in silvas juvenaliter ire solebam nec mecum famuli nec equi nec naribus acres ire canes nec lina sequi nodosa solebant: tutus eram jaculo; Sed cum satiata ferinæ dextera cædis erat, repetebam frigus et umbras et quæ de gelidis exibat vallibus aura: aura petebatur medio mihi lenis in æstu, auram exspectabam, requies erat illa labori. "Aura" (recordor enim), "venias" cantare solebam, "meque juves intresque sinus, gratissima, nostros, utque facis, relevare velis, quibus urimur, æstus!" Forsitan addiderim (sic me mea fata trahebant), blanditias plures et "tu mihi magna voluptas" dicere sim solitus, "tu me reficisque fovesque, tu facis, ut silvas, ut amem loca sola: meoque spiritus iste tuus semper captatur ab ore." Vocibus ambiguis deceptam præbuit aurem nescio quis nomenque auræ tam sæpe vocatum esse putat nymphæ: nympham mihi credit amari. Criminis extemplo ficti temerarius index Procrin adit linguaque refert audita susurra. Credula res amor est: subito conlapsa dolore, ut mihi narratur, cecidit; Longoque refecta tempore se miseram, se fati dixit iniqui deque fide questa est et crimine concita vano, quod nihil est, metuit, metuit sine corpore nomen et dolet infelix veluti de pælice vera. Sæpe tamen dubitat speratque miserrima falli indiciique fidem negat et, nisi viderit ipsa, damnatura sui non est delicta mariti. Postera depulerant Auroræ lumina noctem: egredior silvamque peto victorque per herbas "aura, veni" dixi "nostroque medere labori!" Et subito gemitus inter mea verba videbar nescio quos audisse; "Veni" tamen "optima!" Dicens fronde levem rursus strepitum faciente caduca sum ratus esse feram telumque volatile misi: Procris erat medioque tenens in pectore vulnus "ei mihi" conclamat! Vox est ubi cognita fidæ coniugis, ad vocem præceps amensque cucurri. Semianimem et sparsas fœdantem sanguine vestes et sua (me miserum!) De vulnere dona trahentem invenio corpusque meo mihi carius ulnis mollibus attollo scissaque a pectore veste vulnera sæva ligo conorque inhibere cruorem neu me morte sua sceleratum deserat, oro. Viribus illa carens et jam moribunda cœgit hæc se pauca loqui: "per nostri fœdera lecti perque deos supplex oro superosque meosque, per si quid merui de te bene perque manentem nunc quoque, cum pereo, causam mihi mortis amorem, ne thalamis Auram patiare innubere nostris!" Dixit, et errorem tum denique nominis esse et sensi et docui. Sed quid docuisse juvabat? Labitur, et parvæ fugiunt cum sanguine vires, dumque aliquid spectare potest, me spectat et in me infelicem animam nostroque exhalat in ore; Sed vultu meliore mori secura videtur.' Flentibus hæc lacrimans heros memorabat, et ecce Æacus ingreditur duplici cum prole novoque milite; Quem Cephalus cum fortibus accipit armis.
Jam nitidum retegente diem noctisque fugante tempora Lucifero cadit Eurus, et umida surgunt nubila: dant placidi cursum redeuntibus Austri Æacidis Cephaloque; Quibus feliciter acti ante exspectatum portus tenuere petitos. Interea Minos Lelegeia litora vastat prætemptatque sui vires Mavortis in urbe Alcathoi, quam Nisus habet, cui splendidus ostro inter honoratos medioque in vertice canos crinis inhærebat, magni fiducia regni. Sexta resurgebant orientis cornua lunæ, et pendebat adhuc belli fortuna, diuque inter utrumque volat dubiis Victoria pennis. Regia turris erat vocalibus addita muris, in quibus auratam proles Letoia fertur deposuisse lyram: saxo sonus ejus inhæsit. Sæpe illuc solita est ascendere filia Nisi et petere exiguo resonantia saxa lapillo, tum cum pax esset; Bello quoque sæpe solebat spectare ex illa rigidi certamina Martis, jamque mora belli procerum quoque nomina norat armaque equosque habitusque Cydoneasque pharetras; Noverat ante alios faciem ducis Europæi, plus etiam, quam nosse sat est: hac judice Minos, seu caput abdiderat cristata casside pennis, in galea formosus erat; Seu sumpserat ære fulgentem clipeum, clipeum sumpsisse decebat; Torserat adductis hastilia lenta lacertis: laudabat virgo junctam cum viribus artem; Inposito calamo patulos sinuaverat arcus: sic Phœbum sumptis jurabat stare sagittis; Cum vero faciem dempto nudaverat ære purpureusque albi stratis insignia pictis terga premebat equi spumantiaque ora regebat, vix sua, vix sanæ virgo Niseia compos mentis erat: felix jaculum, quod tangeret ille, quæque manu premeret, felicia frena vocabat. Impetus est illi, liceat modo, ferre per agmen virgineos hostile gradus, est impetus illi turribus e summis in Cnosia mittere corpus castra vel æratas hosti recludere portas, vel siquid Minos aliud velit. Utque sedebat candida Dictæi spectans tentoria regis, 'læter,' ait 'doleamne geri lacrimabile bellum, in dubio est; Doleo, quod Minos hostis amanti est. Sed nisi bella forent, numquam mihi cognitus esset! Me tamen accepta poterat deponere bellum obside: me comitem, me pacis pignus haberet. Si quæ te peperit, talis, pulcherrime regum, qualis es ipse, fuit, merito deus arsit in illa. O ego ter felix, si pennis lapsa per auras Cnosiaci possem castris insistere regis fassaque me flammasque meas, qua dote, rogarem, vellet emi, tantum patrias ne posceret arces! Nam pereant potius sperata cubilia, quam sim proditione potens!—Quamvis sæpe utile vinci victoris placidi fecit clementia multis. Justa gerit certe pro nato bella perempto: et causaque valet causamque tuentibus armis. At, puto, vincemur; Qui si manet exitus urbem, cur suus hæc illi reseret mea mœnia Mavors et non noster amor? Melius sine cæde moraque inpensaque sui poterit superare cruoris. Non metuam certe, ne quis tua pectora, Minos, vulneret inprudens: quis enim tam durus, ut in te derigere inmitem non inscius audeat hastam? Cœpta placent, et stat sententia tradere mecum dotalem patriam finemque inponere bello; Verum velle parum est! Aditus custodia servat, claustraque portarum genitor tenet: hunc ego solum infelix timeo, solus mea vota moratur. Di facerent, sine patre forem! Sibi quisque profecto est deus: ignavis precibus Fortuna repugnat. Altera jamdudum succensa cupidine tanto perdere gauderet, quodcumque obstaret amori. Et cur ulla foret me fortior? Ire per ignes et gladios ausim; Nec in hoc tamen ignibus ullis aut gladiis opus est, opus est mihi crine paterno. Illa mihi est auro pretiosior, illa beatam purpura me votique mei factura potentem.' Talia dicenti curarum maxima nutrix nox intervenit, tenebrisque audacia crevit. Prima quies aderat, qua curis fessa diurnis pectora somnus habet: thalamos taciturna paternos intrat et (heu facinus!) Fatali nata parentem crine suum spoliat prædaque potita nefanda per medios hostes (meriti fiducia tanta est) pervenit ad regem; Quem sic adfata paventem est: 'suasit amor facinus: proles ego regia Nisi Scylla tibi trado patriæque meosque penates; Præmia nulla peto nisi te: cape pignus amoris purpureum crinem nec me nunc tradere crinem, sed patrium tibi crede caput!' Scelerataque dextra munera porrexit; Minos porrecta refugit turbatusque novi respondit imagine facti: 'di te summoveant, o nostri infamia sæcli, orbe suo, tellusque tibi pontusque negetur! Certe ego non patiar Jovis incunabula, Creten, qui meus est orbis, tantum contingere monstrum.' Dixit, et ut leges captis justissimus auctor hostibus inposuit, classis retinacula solvi jussit et æratas impelli remige puppes. Scylla freto postquam deductas nare carinas nec præstare ducem sceleris sibi præmia vidit, consumptis precibus violentam transit in iram intendensque manus passis furibunda capillis 'quo fugis' exclamat 'meritorum auctore relicta, o patriæ prælate meæ, prælate parenti? Quo fugis, inmitis, cujus victoria nostrum et scelus et meritum est? Nec te data munera, nec te noster amor movit, nec quod spes omnis in unum te mea congesta est? Nam quo deserta revertar? In patriam? Superata jacet! Sed finge manere: proditione mea clausa est mihi! Patris ad ora? Quem tibi donavi? Cives odere merentem, finitimi exemplum metuunt: exponimur orbæ terrarum, nobis ut Crete sola pateret. Hac quoque si prohibes et nos, ingrate, relinquis, non genetrix Europa tibi est, sed inhospita Syrtis, Armeniæ tigres austroque agitata Charybdis. Nec Jove tu natus, nec mater imagine tauri ducta tua est: generis falsa est ea fabula! Verus, et ferus et captus nullius amore juvencæ qui te progenuit, taurus fuit. Exige pœnas, Nise pater! Gaudete malis, modo prodita, nostris, mœnia! Nam, fateor, merui et sum digna perire. Sed tamen ex illis aliquis, quos impia læsi, me perimat! Cur, qui vicisti crimine nostro, insequeris crimen? Scelus hoc patriæque patrique est, officium tibi sit! Te vere coniuge digna est, quæ torvum ligno decepit adultera taurum discordemque utero fetum tulit. Ecquid ad aures perveniunt mea dicta tuas, an inania venti verba ferunt idemque tuas, ingrate, carinas? Jam jam Pasiphæn non est mirabile taurum præposuisse tibi: tu plus feritatis habebas. Me miseram! Properare jubet! Divulsaque remis unda sonat, mecumque simul mea terra recedit. Nil agis, o frustra meritorum oblite meorum: insequar invitum puppimque amplexa recurvam per freta longa trahar.' Vix dixerat, insilit undis consequiturque rates faciente cupidine vires Cnosiacæque hæret comes invidiosa carinæ. Quam pater ut vidit (nam jam pendebat in aura et modo factus erat fulvis haliæetus alis), ibat, ut hærentem rostro laceraret adunco; Illa metu puppim dimisit, et aura cadentem sustinuisse levis, ne tangeret æquora, visa est. Pluma subit palmis: in avem mutata vocatur Ciris et a tonso est hoc nomen adepta capillo. Vota Jovi Minos taurorum corpora centum solvit, ut egressus ratibus Curetida terram contigit, et spoliis decorata est regia fixis. Creverat obprobrium generis, fœdumque patebat matris adulterium monstri novitate biformis; Destinat hunc Minos thalamo removere pudorem multiplicique domo cæcisque includere tectis. Dædalus ingenio fabræ celeberrimus artis ponit opus turbatque notas et lumina flexum ducit in errorem variarum ambage viarum. Non secus ac liquidus Phrygiis Mæandros in arvis ludit et ambiguo lapsu refluitque fluitque occurrensque sibi venturas aspicit undas et nunc ad fontes, nunc ad mare versus apertum incertas exercet aquas: ita Dædalus implet innumeras errore vias vixque ipse reverti ad limen potuit: tanta est fallacia tecti. Quo postquam geminam tauri juvenisque figuram clausit, et Actæo bis pastum sanguine monstrum tertia sors annis domuit repetita novenis, utque ope virginea nullis iterata priorum janua difficilis filo est inventa relecto, protinus Ægides rapta Minoide Diam vela dedit comitemque suam crudelis in illo litore destituit; Desertæ et multa querenti amplexus et opem Liber tulit, utque perenni sidere clara foret, sumptam de fronte coronam inmisit cælo: tenues volat illa per auras dumque volat, gemmæ nitidos vertuntur in ignes consistuntque loco specie remanente coronæ, qui medius Nixique genu est Anguemque tenentis. Dædalus interea Creten longumque perosus exilium tactusque loci natalis amore clausus erat pelago. 'Terras licet' inquit 'et undas obstruat: et cælum certe patet; Ibimus illac: omnia possideat, non possidet æra Minos.' Dixit et ignotas animum dimittit in artes naturamque novat. Nam ponit in ordine pennas a minima cœptas, longam breviore sequenti, ut clivo crevisse putes: sic rustica quondam fistula disparibus paulatim surgit avenis; Tum lino medias et ceris alligat imas atque ita conpositas parvo curvamine flectit, ut veras imitetur aves. Puer Icarus una stabat et, ignarus sua se tractare pericla, ore renidenti modo, quas vaga moverat aura, captabat plumas, flavam modo pollice ceram mollibat lusuque suo mirabile patris impediebat opus. Postquam manus ultima cœpto inposita est, geminas opifex libravit in alas ipse suum corpus motaque pependit in aura; Instruit et natum 'medio' que 'ut limite curras, Icare,' ait 'moneo, ne, si demissior ibis, unda gravet pennas, si celsior, ignis adurat: inter utrumque vola. Nec te spectare Booten aut Helicen jubeo strictumque Orionis ensem: me duce carpe viam!' Pariter præcepta volandi tradit et ignotas umeris accommodat alas. Inter opus monitusque genæ maduere seniles, et patriæ tremuere manus; Dedit oscula nato non iterum repetenda suo pennisque levatus ante volat comitique timet, velut ales, ab alto quæ teneram prolem produxit in æra nido, hortaturque sequi damnosasque erudit artes et movet ipse suas et nati respicit alas. Hos aliquis tremula dum captat harundine pisces, aut pastor baculo stivave innixus arator vidit et obstipuit, quique æthera carpere possent, credidit esse deos. Et jam Junonia læva parte Samos (fuerant Delosque Parosque relictæ) dextra Lebinthos erat fecundaque melle Calymne, cum puer audaci cœpit gaudere volatu deseruitque ducem cælique cupidine tractus altius egit iter. Rapidi vicinia solis mollit odoratas, pennarum vincula, ceras; Tabuerant ceræ: nudos quatit ille lacertos, remigioque carens non ullas percipit auras, oraque cærulea patrium clamantia nomen excipiuntur aqua, quæ nomen traxit ab illo. At pater infelix, nec jam pater, 'Icare,' dixit, 'Icare,' dixit 'ubi es? Qua te regione requiram?' 'Icare' dicebat: pennas aspexit in undis devovitque suas artes corpusque sepulcro condidit, et tellus a nomine dicta sepulti. Hunc miseri tumulo ponentem corpora nati garrula limoso prospexit ab elice perdix et plausit pennis testataque gaudia cantu est, unica tunc volucris nec visa prioribus annis, factaque nuper avis longum tibi, Dædale, crimen. Namque huic tradiderat, fatorum ignara, docendam progeniem germana suam, natalibus actis bis puerum senis, animi ad præcepta capacis; Ille etiam medio spinas in pisce notatas traxit in exemplum ferroque incidit acuto perpetuos dentes et serræ repperit usum; Primus et ex uno duo ferrea bracchia nodo vinxit, ut æquali spatio distantibus illis altera pars staret, pars altera duceret orbem. Dædalus invidit sacraque ex arce Minervæ præcipitem misit, lapsum mentitus; At illum, quæ favet ingeniis, excepit Pallas avemque reddidit et medio velavit in ære pennis, sed vigor ingenii quondam velocis in alas inque pedes abiit; Nomen, quod et ante, remansit. Non tamen hæc alte volucris sua corpora tollit, nec facit in ramis altoque cacumine nidos: propter humum volitat ponitque in sæpibus ova antiquique memor metuit sublimia casus. Jamque fatigatum tellus Ætnæa tenebat Dædalon, et sumptis pro supplice Cocalus armis mitis habebatur; Jam lamentabile Athenæ pendere desierant Thesea laude tributum: templa coronantur, bellatricemque Minervam cum Jove disque vocant aliis, quos sanguine voto muneribusque datis et acerris turis honorant; Sparserat Argolicas nomen vaga fama per urbes Theseos, et populi, quos dives Achaia cepit, hujus opem magnis inploravere periclis, hujus opem Calydon, quamvis Meleagron haberet, sollicita supplex petiit prece: causa petendi sus erat, infestæ famulus vindexque Dianæ. Œnea namque ferunt pleni successibus anni primitias frugum Cereri, sua vina Lyæo, Palladios flavæ latices libasse Minervæ; Cœptus ab agricolis superos pervenit ad omnes ambitiosus honor: solas sine ture relictas præteritæ cessasse ferunt Latoidos aras. Tangit et ira deos. 'At non inpune feremus, quæque inhonoratæ, non et dicemur inultæ' inquit, et Olenios ultorem spreta per agros misit aprum, quanto majores herbida tauros non habet Epiros, sed habent Sicula arva minores: sanguine et igne micant oculi, riget horrida cervix, et setæ similes rigidis hastilibus horrent: fervida cum rauco latos stridore per armos spuma fluit, dentes æquantur dentibus Indis, fulmen ab ore venit, frondes afflatibus ardent. Is modo crescentes segetes proculcat in herba, nunc matura metit fleturi vota coloni et Cererem in spicis intercipit: area frustra et frustra exspectant promissas horrea messes. Sternuntur gravidi longo cum palmite fetus bacaque cum ramis semper frondentis olivæ. Sævit et in pecudes: non has pastorve canisve, non armenta truces possunt defendere tauri. Diffugiunt populi nec se nisi mœnibus urbis esse putant tutos, donec Meleagros et una lecta manus juvenum coiere cupidine laudis: Tyndaridæ gemini, præstantes cæstibus alter, alter equo, primæque ratis molitor Iason, et cum Pirithoo, felix concordia, Theseus, et duo Thestiadæ prolesque Aphareia, Lynceus et velox Idas, et jam non femina Cæneus, Leucippusque ferox jaculoque insignis Acastus Hippothousque Dryasque et cretus Amyntore Phœnix Actoridæque pares et missus ab Elide Phyleus. Nec Telamon aberat magnique creator Achillis cumque Pheretiade et Hyanteo Iolao inpiger Eurytion et cursu invictus Echion Naryciusque Lelex Panopeusque Hyleusque feroxque Hippasus et primis etiamnum Nestor in annis, et quos Hippocoon antiquis misit Amyclis, Penelopæque socer cum Parrhasio Ancæo, Ampycidesque sagax et adhuc a coniuge tutus Œclides nemorisque decus Tegeæa Lycæi: rasilis huic summam mordebat fibula vestem, crinis erat simplex, nodum conlectus in unum, ex umero pendens resonabat eburnea lævo telorum custos, arcum quoque læva tenebat; Talis erat cultu, facies, quam dicere vere virgineam in puero, puerilem in virgine possis. Hanc pariter vidit, pariter Calydonius heros optavit renuente deo flammasque latentes hausit et 'o felix, siquem dignabitur' inquit 'ista virum!' Nec plura sinit tempusque pudorque dicere: majus opus magni certaminis urguet. Silva frequens trabibus, quam nulla ceciderat ætas, incipit a plano devexaque prospicit arva: quo postquam venere viri, pars retia tendunt, vincula pars adimunt canibus, pars pressa sequuntur signa pedum, cupiuntque suum reperire periclum. Concava vallis erat, quo se demittere rivi adsuerant pluvialis aquæ; Tenet ima lacunæ lenta salix ulvæque leves juncique palustres viminaque et longa parvæ sub harundine cannæ: hinc aper excitus medios violentus in hostes fertur, ut excussis elisi nubibus ignes. Sternitur incursu nemus, et propulsa fragorem silva dat: exclamant juvenes prætentaque forti tela tenent dextra lato vibrantia ferro. Ille ruit spargitque canes, ut quisque furenti obstat, et obliquo latrantes dissipat ictu. Cuspis Echionio primum contorta lacerto vana fuit truncoque dedit leve vulnus acerno; Proxima, si nimiis mittentis viribus usa non foret, in tergo visa est hæsura petito: longius it; Auctor teli Pagasæus Iason. 'Phœbe,' ait Ampycides, 'si te coluique coloque, da mihi, quod petitur, certo contingere telo!' Qua potuit, precibus deus adnuit: ictus ab illo est, sed sine vulnere aper: ferrum Diana volanti abstulerat jaculo; Lignum sine acumine venit. Ira feri mota est, nec fulmine lenius arsit: emicat ex oculis, spirat quoque pectore flamma, utque volat moles adducto concita nervo, cum petit aut muros aut plenas milite turres, in juvenes certo sic impete vulnificus sus fertur et Hippalmon Pelagonaque, dextra tuentes cornua, prosternit: socii rapuere jacentes; At non letiferos effugit Enæsimus ictus Hippocoonte satus: trepidantem et terga parantem vertere succiso liquerunt poplite nervi. Forsitan et Pylius citra Trojana perisset tempora, sed sumpto posita conamine ab hasta arboris insiluit, quæ stabat proxima, ramis despexitque, loco tutus, quem fugerat, hostem. Dentibus ille ferox in querno stipite tritis inminet exitio fidensque recentibus armis Eurytidæ magni rostro femur hausit adunco. At gemini, nondum cælestia sidera, fratres, ambo conspicui, nive candidioribus ambo vectabantur equis, ambo vibrata per auras hastarum tremulo quatiebant spicula motu. Vulnera fecissent, nisi sætiger inter opacas nec jaculis isset nec equo loca pervia silvas. Persequitur Telamon studioque incautus eundi pronus ab arborea cecidit radice retentus. Dum levat hunc Peleus, celerem Tegeæa sagittam inposuit nervo sinuatoque expulit arcu: fixa sub aure feri summum destrinxit harundo corpus et exiguo rubefecit sanguine sætas; Nec tamen illa sui successu lætior ictus quam Meleagros erat: primus vidisse putatur et primus sociis visum ostendisse cruorem et 'meritum' dixisse 'feres virtutis honorem.' Erubuere viri seque exhortantur et addunt cum clamore animos jaciuntque sine ordine tela: turba nocet jactis et, quos petit, impedit ictus. Ecce furens contra sua fata bipennifer Arcas 'discite, femineis quid tela virilia præstent, o juvenes, operique meo concedite!' Dixit. 'Ipsa suis licet hunc Latonia protegat armis, invita tamen hunc perimet mea dextra Diana.' Talia magniloquo tumidus memoraverat ore ancipitemque manu tollens utraque securim institerat digitis pronos suspensus in ictus: occupat audentem, quaque est via proxima leto, summa ferus geminos derexit ad inguina dentes. Concidit Ancæus glomerataque sanguine multo viscera lapsa fluunt: madefacta est terra cruore. Ibat in adversum proles Ixionis hostem Pirithous valida quatiens venabula dextra; Cui 'procul' Ægides 'o me mihi carior' inquit 'pars animæ consiste meæ! Licet eminus esse fortibus: Ancæo nocuit temeraria virtus.' Dixit et ærata torsit grave cuspide cornum; Quo bene librato votique potente futuro obstitit æsculea frondosus ab arbore ramus. Misit et Æsonides jaculum: quod casus ab illo vertit in inmeriti fatum latrantis et inter ilia conjectum tellure per ilia fixum est. At manus Œnidæ variat, missisque duabus hasta prior terra, medio stetit altera tergo. Nec mora, dum sævit, dum corpora versat in orbem stridentemque novo spumam cum sanguine fundit, vulneris auctor adest hostemque inritat ad iram splendidaque adversos venabula condit in armos. Gaudia testantur socii clamore secundo victricemque petunt dextræ conjungere dextram inmanemque ferum multa tellure jacentem mirantes spectant neque adhuc contingere tutum esse putant, sed tela tamen sua quisque cruentat. Ipse pede inposito caput exitiabile pressit atque ita 'sume mei spolium, Nonacria, juris,' dixit 'et in partem veniat mea gloria tecum.' Protinus exuvias rigidis horrentia sætis terga dat et magnis insignia dentibus ora. Illi lætitiæ est cum munere muneris auctor; Invidere alii, totoque erat agmine murmur. E quibus ingenti tendentes bracchia voce 'pone age nec titulos intercipe, femina, nostros,' Thestiadæ clamant, 'nec te fiducia formæ decipiat, ne sit longe tibi captus amore auctor,' et huic adimunt munus, jus muneris illi. Non tulit et tumida frendens Mavortius ira 'discite, raptores alieni' dixit 'honoris, facta minis quantum distent,' hausitque nefando pectora Plexippi nil tale timentia ferro. Toxea, quid faciat, dubium pariterque volentem ulcisci fratrem fraternaque fata timentem haud patitur dubitare diu calidumque priori cæde recalfecit consorti sanguine telum. Dona deum templis nato victore ferebat, cum videt exstinctos fratres Althæa referri. Quæ plangore dato mæstis clamoribus urbem inplet et auratis mutavit vestibus atras; At simul est auctor necis editus, excidit omnis luctus et a lacrimis in pœnæ versus amorem est. Stipes erat, quem, cum partus enixa jaceret Thestias, in flammam triplices posuere sorores staminaque inpresso fatalia pollice nentes 'tempora' dixerunt 'eadem lignoque tibique, o modo nate, damus.' Quo postquam carmine dicto excessere deæ, flagrantem mater ab igne eripuit ramum sparsitque liquentibus undis. Ille diu fuerat penetralibus abditus imis servatusque tuos, juvenis, servaverat annos. Protulit hunc genetrix tædasque et fragmina poni imperat et positis inimicos admovet ignes. Tum conata quater flammis inponere ramum cœpta quater tenuit: pugnat materque sororque, et diversa trahunt unum duo nomina pectus. Sæpe metu sceleris pallebant ora futuri, sæpe suum fervens oculis dabat ira ruborem, et modo nescio quid similis crudele minanti vultus erat, modo quem misereri credere posses; Cumque ferus lacrimas animi siccaverat ardor, inveniebantur lacrimæ tamen, utque carina, quam ventus ventoque rapit contrarius æstus, vim geminam sentit paretque incerta duobus, Thestias haud aliter dubiis affectibus errat inque vices ponit positamque resuscitat iram. Incipit esse tamen melior germana parente et consanguineas ut sanguine leniat umbras, inpietate pia est. Nam postquam pestifer ignis convaluit, 'rogus iste cremet mea viscera' dixit, utque manu dira lignum fatale tenebat, ante sepulcrales infelix adstitit aras 'pœnarum' que 'deæ triplices, furialibus,' inquit 'Eumenides, sacris vultus advertite vestros! Ulciscor facioque nefas; Mors morte pianda est, in scelus addendum scelus est, in funera funus: per coacervatos pereat domus inpia luctus! An felix Œneus nato victore fruetur, Thestius orbus erit? Melius lugebitis ambo. Vos modo, fraterni manes animæque recentes, officium sentite meum magnoque paratas accipite inferias, uteri mala pignora nostri! Ei mihi! Quo rapior? Fratres, ignoscite matri! Deficiunt ad cœpta manus: meruisse fatemur illum, cur pereat; Mortis mihi displicet auctor. Ergo inpune feret vivusque et victor et ipso successu tumidus regnum Calydonis habebit, vos cinis exiguus gelidæque jacebitis umbræ? Haud equidem patiar: pereat sceleratus et ille spemque patris regnumque trahat patriæque ruinam! Mens ubi materna est? Ubi sunt pia jura parentum et quos sustinui bis mensum quinque labores? O utinam primis arsisses ignibus infans, idque ego passa forem! Vixisti munere nostro; Nunc merito moriere tuo! Cape præmia facti bisque datam, primum partu, mox stipite rapto, redde animam vel me fraternis adde sepulcris! Et cupio et nequeo. Quid agam? Modo vulnera fratrum ante oculos mihi sunt et tantæ cædis imago, nunc animum pietas maternaque nomina frangunt. Me miseram! Male vincetis, sed vincite, fratres, dummodo, quæ dedero vobis, solacia vosque ipsa sequar!' Dixit dextraque aversa trementi funereum torrem medios conjecit in ignes: aut dedit aut visus gemitus est ipse dedisse stipes, ut invitis conreptus ab ignibus arsit. Inscius atque absens flamma Meleagros ab illa uritur et cæcis torreri viscera sentit ignibus ac magnos superat virtute dolores. Quod tamen ignavo cadat et sine sanguine leto, mæret et Ancæi felicia vulnera dicit grandævumque patrem fratresque piasque sorores cum gemitu sociamque tori vocat ore supremo, forsitan et matrem. Crescunt ignisque dolorque languescuntque iterum; Simul est exstinctus uterque, inque leves abiit paulatim spiritus auras paulatim cana prunam velante favilla. Alta jacet Calydon: lugent juvenesque senesque, vulgusque proceresque gemunt, scissæque capillos planguntur matres Calydonides Eueninæ; Pulvere canitiem genitor vultusque seniles fœdat humi fusus spatiosumque increpat ævum. Nam de matre manus diri sibi conscia facti exegit pœnas acto per viscera ferro. Non mihi si centum deus ora sonantia linguis ingeniumque capax totumque Helicona dedisset, tristia persequerer miserarum fata sororum. Inmemores decoris liventia pectora tundunt, dumque manet corpus, corpus refoventque foventque, oscula dant ipsi, posito dant oscula lecto. Post cinerem cineres haustos ad pectora pressant adfusæque jacent tumulo signataque saxo nomina conplexæ lacrimas in nomina fundunt. Quas Parthaoniæ tandem Latonia clade exsatiata domus præter Gorgenque nurumque nobilis Alcmenæ natis in corpore pennis adlevat et longas per bracchia porrigit alas corneaque ora facit versasque per æra mittit. Interea Theseus sociati parte laboris functus Erectheas Tritonidos ibat ad arces. Clausit iter fecitque moras Achelous eunti imbre tumens: 'succede meis,' ait 'inclite, tectis, Cecropide, nec te committe rapacibus undis: ferre trabes solidas obliquaque volvere magno murmure saxa solent. Vidi contermina ripæ cum gregibus stabula alta trahi; Nec fortibus illic profuit armentis nec equis velocibus esse. Multa quoque hic torrens nivibus de monte solutis corpora turbineo juvenalia vertice mersit. Tutior est requies, solito dum flumina currant limite, dum tenues capiat suus alveus undas.' Adnuit Ægides 'utar,' que 'Acheloe, domoque consilioque tuo' respondit; Et usus utroque est. Pumice multicavo nec levibus atria tophis structa subit: molli tellus erat umida musco, summa lacunabant alterno murice conchæ. Jamque duas lucis partes Hyperione menso discubuere toris Theseus comitesque laborum, hac Ixionides, illa Trœzenius heros parte Lelex, raris jam sparsus tempora canis, quosque alios parili fuerat dignatus honore Amnis Acarnanum, lætissimus hospite tanto. Protinus adpositas nudæ vestigia nymphæ instruxere epulis mensas dapibusque remotis in gemma posuere merum. Tum maximus heros, æquora prospiciens oculis subiecta, 'quis' inquit 'ille locus?' (Digitoque ostendit) 'et insula nomen quod gerit illa, doce, quamquam non una videtur!' Amnis ad hæc 'non est' inquit 'quod cernitis unum: quinque jacent terræ; Spatium discrimina fallit. Quoque minus spretæ factum mirere Dianæ, naides hæ fuerant, quæ cum bis quinque juvencos mactassent rurisque deos ad sacra vocassent, inmemores nostri festas duxere choreas. Intumui, quantusque feror, cum plurimus umquam, tantus eram, pariterque animis inmanis et undis a silvis silvas et ab arvis arva revelli cumque loco nymphas, memores tum denique nostri, in freta provolvi. Fluctus nosterque marisque continuam diduxit humum partesque resolvit in totidem, mediis quot cernis Echinadas undis. Ut tamen ipse vides, procul, en procul una recessit insula, grata mihi; Perimelen navita dicit: huic ego virgineum dilectæ nomen ademi; Quod pater Hippodamas ægre tulit inque profundum propulit e scopulo perituræ corpora natæ. Excepi nantemque ferens "o proxima mundi regna vagæ" dixi "sortite, Tridentifer, undæ, adfer opem, mersæque, precor, feritate paterna da, Neptune, locum, vel sit locus ipsa licebit!" Dum loquor, amplexa est artus nova terra natantes et gravis increvit mutatis insula membris.' Amnis ab his tacuit. Factum mirabile cunctos moverat: inridet credentes, utque deorum spretor erat mentisque ferox, Ixione natus 'ficta refers nimiumque putas, Acheloe, potentes esse deos,' dixit 'si dant adimuntque figuras.' Obstipuere omnes nec talia dicta probarunt, ante omnesque Lelex animo maturus et ævo, sic ait: 'inmensa est finemque potentia cæli non habet, et quicquid superi voluere, peractum est, quoque minus dubites, tiliæ contermina quercus collibus est Phrygiis modico circumdata muro; Ipse locum vidi; Nam me Pelopeia Pittheus misit in arva suo quondam regnata parenti. Haud procul hinc stagnum est, tellus habitabilis olim, nunc celebres mergis fulicisque palustribus undæ; Juppiter huc specie mortali cumque parente venit Atlantiades positis caducifer alis. Mille domos adiere locum requiemque petentes, mille domos clausere seræ; Tamen una recepit, parva quidem, stipulis et canna tecta palustri, sed pia Baucis anus parilique ætate Philemon illa sunt annis juncti juvenalibus, illa consenuere casa paupertatemque fatendo effecere levem nec iniqua mente ferendo; Nec refert, dominos illic famulosne requiras: tota domus duo sunt, idem parentque jubentque. Ergo ubi cælicolæ parvos tetigere penates summissoque humiles intrarunt vertice postes, membra senex posito jussit relevare sedili; Cui superiniecit textum rude sedula Baucis inque foco tepidum cinerem dimovit et ignes suscitat hesternos foliisque et cortice sicco nutrit et ad flammas anima producit anili multifidasque faces ramaliaque arida tecto detulit et minuit parvoque admovit æno, quodque suus conjunx riguo conlegerat horto, truncat holus foliis; Furca levat ille bicorni sordida terga suis nigro pendentia tigno servatoque diu resecat de tergore partem exiguam sectamque domat ferventibus undis. Interea medias fallunt sermonibus horas concutiuntque torum de molli fluminis ulva inpositum lecto sponda pedibusque salignis. Vestibus hunc velant, quas non nisi tempore festo sternere consuerant, sed et hæc vilisque vetusque vestis erat, lecto non indignanda saligno. Adcubuere dei. Mensam succincta tremensque ponit anus, mensæ sed erat pes tertius inpar: testa parem fecit; Quæ postquam subdita clivum sustulit, æquatam mentæ tersere virentes. Ponitur hic bicolor sinceræ baca Minervæ conditaque in liquida corna autumnalia fæce intibaque et radix et lactis massa coacti ovaque non acri leviter versata favilla, omnia fictilibus. Post hæc cælatus eodem sistitur argento crater fabricataque fago pocula, qua cava sunt, flaventibus inlita ceris; Parva mora est, epulasque foci misere calentes, nec longæ rursus referuntur vina senectæ dantque locum mensis paulum seducta secundis: hic nux, hic mixta est rugosis carica palmis prunaque et in patulis redolentia mala canistris et de purpureis conlectæ vitibus uvæ, candidus in medio favus est; Super omnia vultus accessere boni nec iners pauperque voluntas. 'Interea totiens haustum cratera repleri sponte sua per seque vident succrescere vina: attoniti novitate pavent manibusque supinis concipiunt Baucisque preces timidusque Philemon et veniam dapibus nullisque paratibus orant. Unicus anser erat, minimæ custodia villæ: quem dis hospitibus domini mactare parabant; Ille celer penna tardos ætate fatigat eluditque diu tandemque est visus ad ipsos confugisse deos: superi vetuere necari "di" que "sumus, meritasque luet vicinia pœnas inpia" dixerunt; "Vobis inmunibus hujus esse mali dabitur; Modo vestra relinquite tecta ac nostros comitate gradus et in ardua montis ite simul!" Parent ambo baculisque levati nituntur longo vestigia ponere clivo. Tantum aberant summo, quantum semel ire sagitta missa potest: flexere oculos et mersa palude cetera prospiciunt, tantum sua tecta manere, dumque ea mirantur, dum deflent fata suorum, illa vetus dominis etiam casa parva duobus vertitur in templum: furcas subiere columnæ, stramina flavescunt aurataque tecta videntur cælatæque fores adopertaque marmore tellus. Talia tum placido Saturnius edidit ore: "dicite, juste senex et femina coniuge justo digna, quid optetis." Cum Baucide pauca locutus judicium superis aperit commune Philemon: "esse sacerdotes delubraque vestra tueri poscimus, et quoniam concordes egimus annos, auferat hora duos eadem, nec coniugis umquam busta meæ videam, neu sim tumulandus ab illa." Vota fides sequitur: templi tutela fuere, donec vita data est; Annis ævoque soluti ante gradus sacros cum starent forte locique narrarent casus, frondere Philemona Baucis, Baucida conspexit senior frondere Philemon. Jamque super geminos crescente cacumine vultus mutua, dum licuit, reddebant dicta "vale" que "o conjunx" dixere simul, simul abdita texit ora frutex: ostendit adhuc Thyneius illic incola de gemino vicinos corpore truncos. Hæc mihi non vani (neque erat, cur fallere vellent) narravere senes; Equidem pendentia vidi serta super ramos ponensque recentia dixi "cura deum di sint, et, qui coluere, colantur."' Desierat, cunctosque et res et moverat auctor, Thesea præcipue; Quem facta audire volentem mira deum innixus cubito Calydonius amnis talibus adloquitur: 'sunt, o fortissime, quorum forma semel mota est et in hoc renovamine mansit; Sunt, quibus in plures jus est transire figuras, ut tibi, conplexi terram maris incola, Proteu. Nam modo te juvenem, modo te videre leonem, nunc violentus aper, nunc, quem tetigisse timerent, anguis eras, modo te faciebant cornua taurum; Sæpe lapis poteras, arbor quoque sæpe videri, interdum, faciem liquidarum imitatus aquarum, flumen eras, interdum undis contrarius ignis. 'Nec minus Autolyci conjunx, Erysicthone nata, juris habet: pater hujus erat, qui numina divum sperneret et nullos aris adoleret odores; Ille etiam Cereale nemus violasse securi dicitur et lucos ferro temerasse vetustos. Stabat in his ingens annoso robore quercus, una nemus; Vittæ mediam memoresque tabellæ sertaque cingebant, voti argumenta potentum. Sæpe sub hac dryades festas duxere choreas, sæpe etiam manibus nexis ex ordine trunci circuiere modum, mensuraque roboris ulnas quinque ter inplebat, nec non et cetera tantum silva sub hac, silva quantum fuit herba sub omni. Non tamen idcirco ferrum Triopeius illa abstinuit famulosque jubet succidere sacrum robur, et ut jussos cunctari vidit, ab uno edidit hæc rapta sceleratus verba securi: "non dilecta deæ solum, sed et ipsa licebit sit dea, jam tanget frondente cacumine terram." Dixit, et obliquos dum telum librat in ictus, contremuit gemitumque dedit Deoia quercus, et pariter frondes, pariter pallescere glandes cœpere ac longi pallorem ducere rami. Cujus ut in trunco fecit manus inpia vulnus, haud aliter fluxit discusso cortice sanguis, quam solet, ante aras ingens ubi victima taurus concidit, abrupta cruor e cervice profundi. Obstipuere omnes, aliquisque ex omnibus audet deterrere nefas sævamque inhibere bipennem: aspicit hunc "mentis" que "piæ cape præmia!" Dixit Thessalus inque virum convertit ab arbore ferrum detruncatque caput repetitaque robora cædit, redditus e medio sonus est cum robore talis: "nympha sub hoc ego sum Cereri gratissima ligno, quæ tibi factorum pœnas instare tuorum vaticinor moriens, nostri solacia leti." Persequitur scelus ille suum, labefactaque tandem ictibus innumeris adductaque funibus arbor corruit et multam prostravit pondere silvam. 'Attonitæ dryades damno nemorumque suoque, omnes germanæ, Cererem cum vestibus atris mærentes adeunt pœnamque Erysicthonis orant. Adnuit his capitisque sui pulcherrima motu concussit gravidis oneratos messibus agros, moliturque genus pœnæ miserabile, si non ille suis esset nulli miserabilis actis, pestifera lacerare Fame: quæ quatenus ipsi non adeunda deæ est (neque enim Cereremque Famemque fata coire sinunt), montani numinis unam talibus agrestem conpellat oreada dictis: "est locus extremis Scythiæ glacialis in oris, triste solum, sterilis, sine fruge, sine arbore tellus; Frigus iners illic habitant Pallorque Tremorque et jejuna Fames: ea se in præcordia condat sacrilegi scelerata, jube, nec copia rerum vincat eam superetque meas certamine vires, neve viæ spatium te terreat, accipe currus, accipe, quos frenis alte moderere, dracones!" Et dedit; Illa dato subvecta per æra curru devenit in Scythiam: rigidique cacumine montis (Caucason appellant) serpentum colla levavit quæsitamque Famem lapidoso vidit in agro unguibus et raras vellentem dentibus herbas. Hirtus erat crinis, cava lumina, pallor in ore, labra incana situ, scabræ rubigine fauces, dura cutis, per quam spectari viscera possent; Ossa sub incurvis exstabant arida lumbis, ventris erat pro ventre locus; Pendere putares pectus et a spinæ tantummodo crate teneri. Auxerat articulos macies, genuumque tumebat orbis, et inmodico prodibant tubere tali. 'Hanc procul ut vidit, (neque enim est accedere juxta ausa) refert mandata deæ paulumque morata, quamquam aberat longe, quamquam modo venerat illuc, visa tamen sensisse famem est, retroque dracones egit in Hæmoniam versis sublimis habenis. 'Dicta Fames Cereris, quamvis contraria semper illius est operi, peragit perque æra vento ad jussam delata domum est, et protinus intrat sacrilegi thalamos altoque sopore solutum (noctis enim tempus) geminis amplectitur ulnis, seque viro inspirat, faucesque et pectus et ora adflat et in vacuis spargit jejunia venis; Functaque mandato fecundum deserit orbem inque domos inopes adsueta revertitur antra. 'Lenis adhuc Somnus placidis Erysicthona pennis mulcebat: petit ille dapes sub imagine somni, oraque vana movet dentemque in dente fatigat, exercetque cibo delusum guttur inani proque epulis tenues nequiquam devorat auras; Ut vero est expulsa quies, furit ardor edendi perque avidas fauces incensaque viscera regnat. Nec mora; Quod pontus, quod terra, quod educat ær, poscit et adpositis queritur jejunia mensis inque epulis epulas quærit; Quodque urbibus esse, quodque satis poterat populo, non sufficit uni, plusque cupit, quo plura suam demittit in alvum. Utque fretum recipit de tota flumina terra nec satiatur aquis peregrinosque ebibit amnes, utque rapax ignis non umquam alimenta recusat innumerasque trabes cremat et, quo copia major est data, plura petit turbaque voracior ipsa est: sic epulas omnes Erysicthonis ora profani accipiunt poscuntque simul. Cibus omnis in illo causa cibi est, semperque locus fit inanis edendo. 'Jamque fame patrias altique voragine ventris attenuarat opes, sed inattenuata manebat tum quoque dira fames, inplacatæque vigebat flamma gulæ. Tandem, demisso in viscera censu, filia restabat, non illo digna parente. Hanc quoque vendit inops: dominum generosa recusat et vicina suas tendens super æquora palmas "eripe me domino, qui raptæ præmia nobis virginitatis habes!" Ait: hæc Neptunus habebat; Qui prece non spreta, quamvis modo visa sequenti esset ero, formamque novat vultumque virilem induit et cultus piscem capientibus aptos. Hanc dominus spectans "o qui pendentia parvo æra cibo celas, moderator harundinis," inquit "sic mare conpositum, sic sit tibi piscis in unda credulus et nullos, nisi fixus, sentiat hamos: quæ modo cum vili turbatis veste capillis litore in hoc steterat (nam stantem in litore vidi), dic, ubi sit: neque enim vestigia longius exstant." Illa dei munus bene cedere sensit et a se se quæri gaudens his est resecuta rogantem: "quisquis es, ignoscas; In nullam lumina partem gurgite ab hoc flexi studioque operatus inhæsi, quoque minus dubites, sic has deus æquoris artes adiuvet, ut nemo jamdudum litore in isto, me tamen excepto, nec femina constitit ulla." Credidit et verso dominus pede pressit harenam elususque abiit: illi sua reddita forma est. Ast ubi habere suam transformia corpora sensit, sæpe pater dominis Triopeida tradit, at illa nunc equa, nunc ales, modo bos, modo cervus abibat præbebatque avido non justa alimenta parenti. Vis tamen illa mali postquam consumpserat omnem materiam derantque gravi nova pabula morbo, ipse suos artus lacerans divellere morsu cœpit et infelix minuendo corpus alebat.— 'Quid moror externis? Etiam mihi nempe novandi est corporis, o juvenis, numero finita, potestas. Nam modo, qui nunc sum, videor, modo flector in anguem, armenti modo dux vires in cornua sumo,— cornua, dum potui. Nunc pars caret altera telo frontis, ut ipse vides.' Gemitus sunt verba secuti.
Quæ gemitus truncæque deo Neptunius heros causa rogat frontis; Cui sic Calydonius amnis cœpit inornatos redimitus harundine crines: 'triste petis munus. Quis enim sua prœlia victus commemorare velit? Referam tamen ordine, nec tam turpe fuit vinci, quam contendisse decorum est, magnaque dat nobis tantus solacia victor. Nomine siqua suo fando pervenit ad aures Deianira tuas, quondam pulcherrima virgo multorumque fuit spes invidiosa procorum. Cum quibus ut soceri domus est intrata petiti, "accipe me generum," dixi "Parthaone nate": dixit et Alcides. Alii cessere duobus. Ille Jovem socerum dare se, famamque laborum, et superata suæ referebat jussa novercæ. Contra ego "turpe deum mortali cedere" dixi— nondum erat ille deus—"dominum me cernis aquarum cursibus obliquis inter tua regna fluentum. Nec gener externis hospes tibi missus ab oris, sed popularis ero et rerum pars una tuarum. Tantum ne noceat, quod me nec regia Juno odit, et omnis abest jussorum pœna laborum. Nam, quo te jactas, Alcmena nate, creatum, Juppiter aut falsus pater est, aut crimine verus. Matris adulterio patrem petis. Elige, fictum esse Jovem malis, an te per dedecus ortum." Talia dicentem jamdudum lumine torvo spectat, et accensæ non fortiter imperat iræ, verbaque tot reddit: "melior mihi dextera lingua. Dummodo pugnando superem, tu vince loquendo" congrediturque ferox. Puduit modo magna locutum cedere: reieci viridem de corpore vestem, bracchiaque opposui, tenuique a pectore varas in statione manus et pugnæ membra paravi. Ille cavis hausto spargit me pulvere palmis, inque vicem fulvæ tactu flavescit harenæ. Et modo cervicem, modo crura, modo ilia captat, aut captare putes, omnique a parte lacessit. Me mea defendit gravitas frustraque petebar; Haud secus ac moles, magno quam murmure fluctus oppugnant; Manet illa, suoque est pondere tuta. Digredimur paulum, rursusque ad bella coimus, inque gradu stetimus, certi non cedere, eratque cum pede pes junctus, totoque ego pectore pronus et digitos digitis et frontem fronte premebam. Non aliter vidi fortes concurrere tauros, cum, pretium pugnæ, toto nitidissima saltu expetitur conjunx: spectant armenta paventque nescia, quem maneat tanti victoria regni. Ter sine profectu voluit nitentia contra reicere Alcides a se mea pectora; Quarto excutit amplexus, adductaque bracchia solvit, inpulsumque manu—certum est mihi vera fateri— protinus avertit, tergoque onerosus inhæsit. Siqua fides,—neque enim ficta mihi gloria voce quæritur—inposito pressus mihi monte videbar. Vix tamen inserui sudore fluentia multo bracchia, vix solvi duros a corpore nexus. Instat anhelanti, prohibetque resumere vires, et cervice mea potitur. Tum denique tellus pressa genu nostro est, et harenas ore momordi. Inferior virtute, meas devertor ad artes, elaborque viro longum formatus in anguem. Qui postquam flexos sinuavi corpus in orbes, cumque fero movi linguam stridore bisulcam, risit, et inludens nostras Tirynthius artes "cunarum labor est angues superare mearum," dixit "et ut vincas alios, Acheloe, dracones, pars quota Lernææ serpens eris unus echidnæ? Vulneribus fecunda suis erat illa, nec ullum de centum numero caput est inpune recisum, quin gemino cervix herede valentior esset. Hanc ego ramosam natis e cæde colubris crescentemque malo domui, domitamque reclusi. Quid fore te credis, falsum qui versus in anguem arma aliena moves, quem forma precaria celat?" Dixerat, et summo digitorum vincula collo inicit: angebar, ceu guttura forcipe pressus, pollicibusque meas pugnabam evellere fauces. Sic quoque devicto restabat tertia tauri forma trucis. Tauro mutatus membra rebello. Induit ille toris a læva parte lacertos, admissumque trahens sequitur, depressaque dura cornua figit humo, meque alta sternit harena. Nec satis hoc fuerat: rigidum fera dextera cornu dum tenet, infregit, truncaque a fronte revellit. Naides hoc, pomis et odoro flore repletum, sacrarunt; Divesque meo Bona Copia cornu est.' Dixerat: et nymphe ritu succincta Dianæ, una ministrarum, fusis utrimque capillis, incessit totumque tulit prædivite cornu autumnum et mensas, felicia poma, secundas. Lux subit; Et primo feriente cacumina sole discedunt juvenes, neque enim dum flumina pacem et placidos habeant lapsus totæque residant opperiuntur aquæ. Vultus Achelous agrestes et lacerum cornu mediis caput abdidit undis. Huic tamen ablati doluit jactura decoris, cetera sospes habet. Capitis quoque fronde saligna aut superinposita celatur harundine damnum. At te, Nesse ferox, ejusdem virginis ardor perdiderat volucri traiectum terga sagitta. Namque nova repetens patrios cum coniuge muros venerat Eueni rapidas Jove natus ad undas. Uberior solito, nimbis hiemalibus auctus, verticibusque frequens erat atque inpervius amnis. Intrepidum pro se, curam de coniuge agentem Nessus adit, membrisque valens scitusque vadorum, 'officio' que 'meo ripa sistetur in illa hæc,' ait 'Alcide. Tu viribus utere nando!' Pallentemque metu, fluviumque ipsumque timentem tradidit Aonius pavidam Calydonida Nesso. Mox, ut erat, pharetraque gravis spolioque leonis— nam clavam et curvos trans ripam miserat arcus— 'quandoquidem cœpi, superentur flumina' dixit, nec dubitat nec, qua sit clementissimus amnis, quærit, et obsequio deferri spernit aquarum. Jamque tenens ripam, missos cum tolleret arcus, coniugis agnovit vocem Nessoque paranti fallere depositum 'quo te fiducia' clamat 'vana pedum, violente, rapit? Tibi, Nesse biformis, dicimus. Exaudi, nec res intercipe nostras. Si te nulla mei reverentia movit, at orbes concubitus vetitos poterant inhibere paterni. Haud tamen effugies, quamvis ope fidis equina; Vulnere, non pedibus te consequar.' Ultima dicta re probat, et missa fugientia terga sagitta traicit. Exstabat ferrum de pectore aduncum. Quod simul evulsum est, sanguis per utrumque foramen emicuit mixtus Lernæi tabe veneni. Excipit hunc Nessus 'ne' que enim 'moriemur inulti' secum ait, et calido velamina tincta cruore dat munus raptæ velut inritamen amoris. Longa fuit medii mora temporis, actaque magni Herculis inplerant terras odiumque novercæ. Victor ab Œchalia Cenæo sacra parabat vota Jovi, cum Fama loquax præcessit ad aures, Deianira, tuas, quæ veris addere falsa gaudet, et e minimo sua per mendacia crescit, Amphitryoniaden Ioles ardore teneri. Credit amans, venerisque novæ perterrita fama indulsit primo lacrimis, flendoque dolorem diffudit miseranda suum. Mox deinde 'quid autem flemus?' Ait 'pælex lacrimis lætabitur istis. Quæ quoniam adveniet, properandum aliquidque novandum est, dum licet, et nondum thalamos tenet altera nostros. Conquerar, an sileam? Repetam Calydona, morerne? Excedam tectis? An, si nihil amplius, obstem? Quid si me, Meleagre, tuam memor esse sororem forte paro facinus, quantumque injuria possit femineusque dolor, jugulata pælice testor?' In cursus animus varios abit. Omnibus illis prætulit inbutam Nesseo sanguine vestem mittere, quæ vires defecto reddat amori, ignaroque Lichæ, quid tradat, nescia, luctus ipsa suos tradit blandisque miserrima verbis, dona det illa viro, mandat. Capit inscius heros, induiturque umeris Lernææ virus echidnæ. Tura dabat primis et verba precantia flammis, vinaque marmoreas patera fundebat in aras: incaluit vis illa mali, resolutaque flammis Herculeos abiit late dilapsa per artus. Dum potuit, solita gemitum virtute repressit. Victa malis postquam est patientia, reppulit aras, inplevitque suis nemorosam vocibus Œten. Nec mora, letiferam conatur scindere vestem: qua trahitur, trahit illa cutem, fœdumque relatu, aut hæret membris frustra temptata revelli, aut laceros artus et grandia detegit ossa. Ipse cruor, gelido ceu quondam lammina candens tincta lacu, stridit coquiturque ardente veneno. Nec modus est, sorbent avidæ præcordia flammæ, cæruleusque fluit toto de corpore sudor, ambustique sonant nervi, cæcaque medullis tabe liquefactis tollens ad sidera palmas 'cladibus,' exclamat 'Saturnia, pascere nostris: pascere, et hanc pestem specta, crudelis, ab alto, corque ferum satia. Vel si miserandus et hosti, hoc est, si tibi sum, diris cruciatibus ægram invisamque animam natamque laboribus aufer. Mors mihi munus erit; Decet hæc dare dona novercam. Ergo ego fœdantem peregrino templa cruore Busirin domui? Sævoque alimenta parentis Antæo eripui? Nec me pastoris Hiberi forma triplex, nec forma triplex tua, Cerbere, movit? Vosne, manus, validi pressistis cornua tauri? Vestrum opus Elis habet, vestrum Stymphalides undæ, Partheniumque nemus? Vestra virtute relatus Thermodontiaco cælatus balteus auro, pomaque ab insomni concustodita dracone? Nec mihi centauri potuere resistere, nec mi Arcadiæ vastator aper? Nec profuit hydræ crescere per damnum geminasque resumere vires? Quid, cum Thracis equos humano sanguine pingues plenaque corporibus laceris præsepia vidi, visaque deieci, dominumque ipsosque peremi? His elisa jacet moles Nemeæa lacertis: hac cælum cervice tuli. Defessa jubendo est sæva Jovis conjunx: ego sum indefessus agendo. Sed nova pestis adest, cui nec virtute resisti nec telis armisque potest. Pulmonibus errat ignis edax imis, perque omnes pascitur artus. At valet Eurystheus! Et sunt, qui credere possint esse deos?' Dixit, perque altam saucius Œten haud aliter graditur, quam si venabula taurus corpore fixa gerat, factique refugerit auctor. Sæpe illum gemitus edentem, sæpe frementem, sæpe retemptantem totas infringere vestes sternentemque trabes irascentemque videres montibus aut patrio tendentem bracchia cælo. Ecce Lichan trepidum latitantem rupe cavata aspicit, utque dolor rabiem conlegerat omnem, 'tune, Licha,' dixit 'feralia dona dedisti? Tune meæ necis auctor eris?' Tremit ille, pavetque pallidus, et timide verba excusantia dicit. Dicentem genibusque manus adhibere parantem corripit Alcides, et terque quaterque rotatum mittit in Euboicas tormento fortius undas. Ille per ærias pendens induruit auras: utque ferunt imbres gelidis concrescere ventis, inde nives fieri, nivibus quoque molle rotatis astringi et spissa glomerari grandine corpus, sic illum validis jactum per inane lacertis exsanguemque metu nec quicquam umoris habentem in rigidos versum silices prior edidit ætas. Nunc quoque in Euboico scopulus brevis eminet alto gurgite et humanæ servat vestigia formæ, quem, quasi sensurum, nautæ calcare verentur, appellantque Lichan. At tu, Jovis inclita proles, arboribus cæsis, quas ardua gesserat Œte, inque pyram structis arcum pharetramque capacem regnaque visuras iterum Trojana sagittas ferre jubes Poeante satum, quo flamma ministro subdita. Dumque avidis comprenditur ignibus agger, congeriem silvæ Nemeæo vellere summam sternis, et inposita clavæ cervice recumbis, haud alio vultu, quam si conviva jaceres inter plena meri redimitus pocula sertis. Jamque valens et in omne latus diffusa sonabat, securosque artus contemptoremque petebat flamma suum. Timuere dei pro vindice terræ. Quos ita, sensit enim, læto Saturnius ore Juppiter adloquitur: 'nostra est timor iste voluptas, o superi, totoque libens mihi pectore grator, quod memoris populi dicor rectorque paterque et mea progenies vestro quoque tuta favore est. Nam quamquam ipsius datur hoc inmanibus actis, obligor ipse tamen. Sed enim nec pectora vano fida metu paveant. Œtæas spernite flammas! Omnia qui vicit, vincet, quos cernitis, ignes; Nec nisi materna Vulcanum parte potentem sentiet. Æternum est a me quod traxit, et expers atque inmune necis, nullaque domabile flamma. Idque ego defunctum terra cælestibus oris accipiam, cunctisque meum lætabile factum dis fore confido. Siquis tamen Hercule, siquis forte deo doliturus erit, data præmia nolet, sed meruisse dari sciet, invitusque probabit.' Adsensere dei. Conjunx quoque regia visa est cetera non duro, duro tamen ultima vultu dicta tulisse Jovis, seque indoluisse notatam. Interea quodcumque fuit populabile flammæ, Mulciber abstulerat, nec cognoscenda remansit Herculis effigies, nec quicquam ab imagine ductum matris habet, tantumque Jovis vestigia servat. Utque novus serpens posita cum pelle senecta luxuriare solet, squamaque nitere recenti, sic ubi mortales Tirynthius exuit artus, parte sui meliore viget, majorque videri cœpit et augusta fieri gravitate verendus. Quem pater omnipotens inter cava nubila raptum quadriiugo curru radiantibus intulit astris. Sensit Atlas pondus. Neque adhuc Stheneleius iras solverat Eurystheus, odiumque in prole paternum exercebat atrox. At longis anxia curis Argolis Alcmene, questus ubi ponat aniles, cui referat nati testatos orbe labores, cuive suos casus, Iolen habet. Herculis illam imperiis thalamoque animoque receperat Hyllus, inpleratque uterum generoso semine; Cui sic incipit Alcmene: 'faveant tibi numina saltem, conripiantque moras tum cum matura vocabis præpositam timidis parientibus Ilithyiam, quam mihi difficilem Junonis gratia fecit. Namque laboriferi cum jam natalis adesset Herculis et decimum premeretur sidere signum, tendebat gravitas uterum mihi, quodque ferebam, tantum erat, ut posses auctorem dicere tecti ponderis esse Jovem. Nec jam tolerare labores ulterius poteram. Quin nunc quoque frigidus artus, dum loquor, horror habet, parsque est meminisse doloris. Septem ego per noctes, totidem cruciata diebus, fessa malis, tendensque ad cælum bracchia, magno Lucinam Nixosque pares clamore vocabam. Illa quidem venit, sed præcorrupta, meumque quæ donare caput Junoni vellet iniquæ. Utque meos audit gemitus, subsedit in illa ante fores ara, dextroque a poplite lævum pressa genu et digitis inter se pectine junctis sustinuit partus. Tacita quoque carmina voce dixit, et inceptos tenuerunt carmina partus. Nitor, et ingrato facio convicia demens vana Jovi, cupioque mori, moturaque duros verba queror silices. Matres Cadmeides adsunt, votaque suscipiunt, exhortanturque dolentem. Una ministrarum, media de plebe, Galanthis, flava comas, aderat, faciendis strenua jussis, officiis dilecta suis. Ea sensit iniqua nescio quid Junone geri, dumque exit et intrat sæpe fores, divam residentem vidit in ara bracchiaque in genibus digitis conexa tenentem, et "quæcumque es," ait "dominæ gratare. Levata est Argolis Alcmene, potiturque puerpera voto." Exsiluit, junctasque manus pavefacta remisit diva potens uteri: vinclis levor ipsa remissis. Numine decepto risisse Galanthida fama est. Ridentem prensamque ipsis dea sæva capillis traxit, et e terra corpus relevare volentem arcuit, inque pedes mutavit bracchia primos. Strenuitas antiqua manet; Nec terga colorem amisere suum: forma est diversa priori. Quæ quia mendaci parientem juverat ore, ore parit nostrasque domos, ut et ante, frequentat.' Dixit, et admonitu veteris commota ministræ ingemuit. Quam sic nurus est affata dolentem: 'te tamen, o genetrix, alienæ sanguine nostro rapta movet facies. Quid si tibi mira sororis fata meæ referam? Quamquam lacrimæque dolorque impediunt, prohibentque loqui. Fuit unica matri— me pater ex alia genuit—notissima forma Œchalidum, Dryope. Quam virginitate carentem vimque dei passam Delphos Delonque tenentis excipit Andræmon, et habetur coniuge felix. Est lacus, adclivis devexo margine formam litoris efficiens, summum myrteta coronant. Venerat huc Dryope fatorum nescia, quoque indignere magis, nymphis latura coronas, inque sinu puerum, qui nondum impleverat annum, dulce ferebat onus tepidique ope lactis alebat. Haut procul a stagno Tyrios imitata colores in spem bacarum florebat aquatica lotos. Carpserat hinc Dryope, quos oblectamina nato porrigeret, flores, et idem factura videbar— namque aderam—vidi guttas e flore cruentas decidere et tremulo ramos horrore moveri. Scilicet, ut referunt tardi nunc denique agrestes, Lotis in hanc nymphe, fugiens obscena Priapi, contulerat versos, servato nomine, vultus. 'Nescierat soror hoc. Quæ cum perterrita retro ire et adoratis vellet discedere nymphis, hæserunt radice pedes. Convellere pugnat, nec quicquam, nisi summa movet. Subcrescit ab imo, totaque paulatim lentus premit inguina cortex. Ut vidit, conata manu laniare capillos, fronde manum implevit: frondes caput omne tenebant. At puer Amphissos (namque hoc avus Eurytus illi addiderat nomen) materna rigescere sentit ubera; Nec sequitur ducentem lacteus umor. Spectatrix aderam fati crudelis, opemque non poteram tibi ferre, soror, quantumque valebam, crescentem truncum ramosque amplexa morabar, et, fateor, volui sub eodem cortice condi. 'Ecce vir Andræmon genitorque miserrimus adsunt, et quærunt Dryopen: Dryopen quærentibus illis ostendi loton. Tepido dant oscula ligno, adfusique suæ radicibus arboris hærent. Nil nisi jam faciem, quod non foret arbor, habebat cara soror: lacrimæ misero de corpore factis inrorant foliis, ac, dum licet, oraque præstant vocis iter, tales effundit in æra questus: "siqua fides miseris, hoc me per numina juro non meruisse nefas. Patior sine crimine pœnam. Viximus innocuæ. Si mentior, arida perdam quas habeo frondes, et cæsa securibus urar. Hunc tamen infantem maternis demite ramis, et date nutrici, nostraque sub arbore sæpe lac facitote bibat, nostraque sub arbore ludat. Cumque loqui poterit, matrem facitote salutet, et tristis dicat 'latet hoc in stipite mater.' Stagna tamen timeat, nec carpat ab arbore flores, et frutices omnes corpus putet esse dearum. Care vale conjunx, et tu, germana, paterque! Qui, siqua est pietas, ab acutæ vulnere falcis, a pecoris morsu frondes defendite nostras. Et quoniam mihi fas ad vos incumbere non est, erigite huc artus, et ad oscula nostra venite, dum tangi possum, parvumque attollite natum! Plura loqui nequeo. Nam jam per candida mollis colla liber serpit, summoque cacumine condor. Ex oculis removete manus. Sine munere vestro contegat inductus morientia lumina cortex!" Desierant simul ora loqui, simul esse. Diuque corpore mutato rami caluere recentes.' Dumque refert Iole factum mirabile, dumque Eurytidos lacrimas admoto pollice siccat Alcmene (flet et ipsa tamen) compescuit omnem res nova tristitiam. Nam limine constitit alto pæne puer dubiaque tegens lanugine malas, ora reformatus primos Iolaus in annos. Hoc illi dederat Junonia muneris Hebe, victa viri precibus. Quæ cum jurare pararet, dona tributuram post hunc se talia nulli, non est passa Themis: 'nam jam discordia Thebæ bella movent,' dixit 'Capaneusque nisi ab Jove vinci haud poterit, fientque pares in vulnere fratres, subductaque suos manes tellure videbit vivus adhuc vates; Ultusque parente parentem natus erit facto pius et sceleratus eodem attonitusque malis, exul mentisque domusque, vultibus Eumenidum matrisque agitabitur umbris, donec eum conjunx fatale poposcerit aurum, cognatumque latus Phegeius hauserit ensis. Tum demum magno petet hos Acheloia supplex ab Jove Callirœ natis infantibus annos addat, neve necem sinat esse ultoris inultam. Juppiter his motus privignæ dona nurusque præcipiet, facietque viros inpubibus annis.' Hæc ubi faticano venturi præscia dixit ore Themis, vario superi sermone fremebant, et, cur non aliis eadem dare dona liceret, murmur erat. Queritur veteres Pallantias annos coniugis esse sui, queritur canescere mitis Iasiona Ceres, repetitum Mulciber ævum poscit Ericthonio, Venerem quoque cura futuri tangit, et Anchisæ renovare paciscitur annos. Cui studeat, deus omnis habet; Crescitque favore turbida seditio, donec sua Juppiter ora solvit, et 'o! Nostri siqua est reverentia,' dixit 'quo ruitis? Tantumne aliquis sibi posse videtur, fata quoque ut superet? Fatis Iolaus in annos, quos egit, rediit. Fatiiuvenescere debent Callirœ geniti, non ambitione nec armis. Vos etiam, quoque hoc animo meliore feratis, me quoque fata regunt. Quæ si mutare valerem, nec nostrum seri curvarent Æacon anni, perpetuumque ævi florem Rhadamanthus haberet cum Minoe meo, qui propter amara senectæ pondera despicitur, nec quo prius ordine regnat.' Dicta Jovis movere deos; Nec sustinet ullus, cum videat fessos Rhadamanthon et Æacon annis et Minoa, queri. Qui, dum fuit integer ævi, terruerat magnas ipso quoque nomine gentes; Tunc erat invalidus, Deionidenque juventæ robore Miletum Phœboque parente superbum pertimuit, credensque suis insurgere regnis, haut tamen est patriis arcere penatibus ausus. Sponte fugis, Milete, tua, celerique carina Ægæas metiris aquas, et in Aside terra mœnia constituis positoris habentia nomen. Hic tibi, dum sequitur patriæ curvamina ripæ, filia Mæandri totiens redeuntis eodem cognita Cyanee, præstanti corpora forma, Byblida cum Cauno, prolem est enixa gemellam. Byblis in exemplo est, ut ament concessa puellæ, Byblis Apollinei correpta cupidine fratris; Non soror ut fratrem, nec qua debebat, amabat. Illa quidem primo nullos intellegit ignes, nec peccare putat, quod sæpius oscula jungat, quod sua fraterno circumdet bracchia collo; Mendacique diu pietatis fallitur umbra. Paulatim declinat amor, visuraque fratrem culta venit, nimiumque cupit formosa videri et siqua est illic formosior, invidet illi. Sed nondum manifesta sibi est, nullumque sub illo igne facit votum, verumtamen æstuat intus. Jam dominum appellat, jam nomina sanguinis odit, Byblida jam mavult, quam se vocet ille sororem. Spes tamen obscenas animo demittere non est ausa suo vigilans; Placida resoluta quiete sæpe videt quod amat: visa est quoque jungere fratri corpus et erubuit, quamvis sopita jacebat. Somnus abit; Silet illa diu repetitque quietis ipsa suæ speciem dubiaque ita mente profatur: 'me miseram! Tacitæ quid vult sibi noctis imago? Quam nolim rata sit! Cur hæc ego somnia vidi? Ille quidem est oculis quamvis formosus iniquis et placet, et possim, si non sit frater, amare, et me dignus erat. Verum nocet esse sororem. Dummodo tale nihil vigilans committere temptem, sæpe licet simili redeat sub imagine somnus! Testis abest somno, nec abest imitata voluptas. Pro Venus et tenera volucer cum matre Cupido, gaudia quanta tuli! Quam me manifesta libido contigit! Ut jacui totis resoluta medullis! Ut meminisse juvat! Quamvis brevis illa voluptas noxque fuit præceps et cœptis invida nostris. 'O ego, si liceat mutato nomine jungi, quam bene, Caune, tuo poteram nurus esse parenti! Quam bene, Caune, meo poteras gener esse parenti! Omnia, di facerent, essent communia nobis, præter avos: tu me vellem generosior esses! Nescioquam facies igitur, pulcherrime, matrem; At mihi, quæ male sum, quos tu, sortita parentes, nil nisi frater eris. Quod obest, id habebimus unum. Quid mihi significant ergo mea visa? Quod autem somnia pondus habent? An habent et somnia pondus? Di melius! Di nempe suas habuere sorores. Sic Saturnus Opem junctam sibi sanguine duxit, Oceanus Tethyn, Junonem rector Olympi. Sunt superis sua jura! Quid ad cælestia ritus exigere humanos diversaque fœdera tempto? Aut nostro vetitus de corde fugabitur ardor, aut hoc si nequeo, peream, precor, ante toroque mortua componar, positæque det oscula frater. Et tamen arbitrium quærit res ista duorum! Finge placere mihi: scelus esse videbitur illi. 'At non Æolidæ thalamos timuere sororum! Unde sed hos novi? Cur hæc exempla paravi? Quo feror? Obscenæ procul hinc discedite flammæ nec, nisi qua fas est germanæ, frater ametur! Si tamen ipse mei captus prior esset amore, forsitan illius possem indulgere furori. Ergo ego, quæ fueram non reiectura petentem, ipsa petam! Poterisne loqui? Poterisne fateri? Coget amor, potero! Vel, si pudor ora tenebit, littera celatos arcana fatebitur ignes.' Hoc placet, hæc dubiam vicit sententia mentem. In latus erigitur cubitoque innixa sinistro 'viderit: insanos' inquit 'fateamur amores! Ei mihi, quo labor? Quem mens mea concipit ignem?' Et meditata manu componit verba trementi. Dextra tenet ferrum, vacuam tenet altera ceram. Incipit et dubitat, scribit damnatque tabellas, et notat et delet, mutat culpatque probatque inque vicem sumptas ponit positasque resumit. Quid velit ignorat; Quicquid factura videtur, displicet. In vultu est audacia mixta pudori. Scripta 'soror' fuerat; Visum est delere sororem verbaque correctis incidere talia ceris: 'quam, nisi tu dederis, non est habitura salutem, hanc tibi mittit amans: pudet, a, pudet edere nomen, et si quid cupiam quæris, sine nomine vellem posset agi mea causa meo, nec cognita Byblis ante forem, quam spes votorum certa fuisset. 'Esse quidem læsi poterat tibi pectoris index et color et macies et vultus et umida sæpe lumina nec causa suspiria mota patenti et crebri amplexus, et quæ, si forte notasti, oscula sentiri non esse sororia possent. Ipsa tamen, quamvis animo grave vulnus habebam, quamvis intus erat furor igneus, omnia feci (sunt mihi di testes), ut tandem sanior essem, pugnavique diu violenta Cupidinis arma effugere infelix, et plus, quam ferre puellam posse putes, ego dura tuli. Superata fateri cogor, opemque tuam timidis exposcere votis. Tu servare potes, tu perdere solus amantem: elige, utrum facias. Non hoc inimica precatur, sed quæ, cum tibi sit junctissima, junctior esse expetit et vinclo tecum propiore ligari. Jura senes norint, et quid liceatque nefasque fasque sit, inquirant, legumque examina servent. Conveniens Venus est annis temeraria nostris. Quid liceat, nescimus adhuc, et cuncta licere credimus, et sequimur magnorum exempla deorum. Nec nos aut durus pater aut reverentia famæ aut timor impediet: tantum sit causa timendi, dulcia fraterno sub nomina furta tegemus. Est mihi libertas tecum secreta loquendi, et damus amplexus, et jungimus oscula coram. Quantum est, quod desit? Miserere fatentis amorem, et non fassuræ, nisi cogeret ultimus ardor, neve merere meo subscribi causa sepulchro.' Talia nequiquam perarantem plena reliquit cera manum, summusque in margine versus adhæsit. Protinus inpressa signat sua crimina gemma, quam tinxit lacrimis (linguam defecerat umor): deque suis unum famulis pudibunda vocavit, et pavidum blandita 'fer has, fidissime, nostro' dixit, et adjecit longo post tempore 'fratri.' Cum daret, elapsæ manibus cecidere tabellæ. Omine turbata est, misit tamen. Apta minister tempora nactus adit traditque latentia verba. Attonitus subita juvenis Mæandrius ira proicit acceptas lecta sibi parte tabellas, vixque manus retinens trepidantis ab ore ministri, 'dum licet, o vetitæ scelerate libidinis auctor, effuge!' Ait 'qui, si nostrum tua fata pudorem non traherent secum, pœnas mihi morte dedisses.' Ille fugit pavidus, dominæque ferocia Cauni dicta refert. Palles audita, Bybli, repulsa, et pavet obsessum glaciali frigore corpus. Mens tamen ut rediit, pariter rediere furores, linguaque vix tales icto dedit ære voces: 'et merito! Quid enim temeraria vulneris hujus indicium feci? Quid, quæ celanda fuerunt, tam cito commisi properatis verba tabellis? Ante erat ambiguis animi sententia dictis prætemptanda mihi. Ne non sequeretur euntem, parte aliqua veli, qualis foret aura, notare debueram, tutoque mari decurrere, quæ nunc non exploratis inplevi lintea ventis. Auferor in scopulos igitur, subversaque toto obruor oceano, neque habent mea vela recursus. 'Quid quod et ominibus certis prohibebar amori indulgere meo, tum cum mihi ferre jubenti excidit et fecit spes nostras cera caducas? Nonne vel illa dies fuerat, vel tota voluntas, sed potius mutanda dies? Deus ipse monebat signaque certa dabat, si non male sana fuissem. Et tamen ipsa loqui, nec me committere ceræ debueram, præsensque meos aperire furores. Vidisset lacrimas, vultum vidisset amantis; Plura loqui poteram, quam quæ cepere tabellæ. Invito potui circumdare bracchia collo, et, si reicerer, potui moritura videri amplectique pedes, adfusaque poscere vitam. Omnia fecissem, quorum si singula duram flectere non poterant, potuissent omnia, mentem. Forsitan et missi sit quædam culpa ministri: non adiit apte, nec legit idonea, credo, tempora, nec petiit horamque animumque vacantem. 'Hæc nocuere mihi. Neque enim est de tigride natus nec rigidas silices solidumve in pectore ferrum aut adamanta gerit, nec lac bibit ille leænæ. Vincetur! Repetendus erit, nec tædia cœpti ulla mei capiam, dum spiritus iste manebit. Nam primum, si facta mihi revocare liceret, non cœpisse fuit: cœpta expugnare secundum est. Quippe nec ille potest, ut jam mea vota relinquam, non tamen ausorum semper memor esse meorum. Et, quia desierim, leviter voluisse videbor, aut etiam temptasse illum insidiisque petisse, vel certe non hoc, qui plurimus urget et urit pectora nostra, deo, sed victa libidine credar; Denique jam nequeo nil commisisse nefandum. Et scripsi et petii: reserata est nostra voluntas; Ut nihil adiciam, non possum innoxia dici. Quod superest, multum est in vota, in crimina parvum.' Dixit, et (incertæ tanta est discordia mentis), cum pigeat temptasse, libet temptare. Modumque exit et infelix committit sæpe repelli. Mox ubi finis abest, patriam fugit ille nefasque, inque peregrina ponit nova mœnia terra. Tum vero mæstam tota Miletida mente defecisse ferunt, tum vero a pectore vestem diripuit planxitque suos furibunda lacertos; Jamque palam est demens, inconcessæque fatetur spem veneris, siquidem patriam invisosque penates deserit, et profugi sequitur vestigia fratris. Utque tuo motæ, proles Semeleia, thyrso Ismariæ celebrant repetita triennia bacchæ, Byblida non aliter latos ululasse per agros Bubasides videre nurus. Quibus illa relictis Caras et armiferos Lelegas Lyciamque pererrat. Jam Cragon et Limyren Xanthique reliquerat undas, quoque Chimæra jugo mediis in partibus ignem, pectus et ora leæ, caudam serpentis habebat. Deficiunt silvæ, cum tu lassata sequendo concidis, et dura positis tellure capillis, Bybli, jaces, frondesque tuo premis ore caducas. Sæpe illam nymphæ teneris Lelegeides ulnis tollere conantur, sæpe, ut medeatur amori, præcipiunt, surdæque adhibent solacia menti. Muta jacet, viridesque suis tenet unguibus herbas Byblis, et umectat lacrimarum gramina rivo. Naidas his venam, quæ numquam arescere posset, subposuisse ferunt. Quid enim dare majus habebant? Protinus, ut secto piceæ de cortice guttæ, utve tenax gravida manat tellure bitumen; Utve sub adventu spirantis lene favoni sole remollescit quæ frigore constitit unda; Sic lacrimis consumpta suis Phœbeia Byblis vertitur in fontem, qui nunc quoque vallibus illis nomen habet dominæ, nigraque sub ilice manat. Fama novi centum Cretæas forsitan urbes implesset monstri, si non miracula nuper Iphide mutata Crete propiora tulisset. Proxima Cnosiaco nam quondam Phæstia regno progenuit tellus ignotum nomine Ligdum, ingenua de plebe virum, nec census in illo nobilitate sua major, sed vita fidesque inculpata fuit. Gravidæ qui coniugis aures vocibus his monuit, cum jam prope partus adesset. 'Quæ voveam, duo sunt: minimo ut relevere dolore, utque marem parias. Onerosior altera sors est, et vires fortuna negat. Quod abominor, ergo edita forte tuo fuerit si femina partu,— invitus mando; Pietas, ignosce!—Necetur.' Dixerat, et lacrimis vultum lavere profusis, tam qui mandabat, quam cui mandata dabantur. Sed tamen usque suum vanis Telethusa maritum sollicitat precibus, ne spem sibi ponat in arto. Certa sua est Ligdo sententia. Jamque ferendo vix erat illa gravem maturo pondere ventrem, cum medio noctis spatio sub imagine somni Inachis ante torum, pompa comitata sacrorum, aut stetit aut visa est. Inerant lunaria fronti cornua cum spicis nitido flaventibus auro et regale decus; Cum qua latrator Anubis, sanctaque Bubastis, variusque coloribus Apis, quique premit vocem digitoque silentia suadet; Sistraque erant, numquamque satis quæsitus Osiris, plenaque somniferis serpens peregrina venenis. Tum velut excussam somno et manifesta videntem sic adfata dea est: 'pars o Telethusa mearum, pone graves curas, mandataque falle mariti. Nec dubita, cum te partu Lucina levarit, tollere quicquid erit. Dea sum auxiliaris opemque exorata fero; Nec te coluisse quereris ingratum numen.' Monuit, thalamoque recessit. Læta toro surgit, purasque ad sidera supplex Cressa manus tollens, rata sint sua visa, precatur. Ut dolor increvit, seque ipsum pondus in auras expulit, et nata est ignaro femina patre, jussit ali mater puerum mentita. Fidemque res habuit, neque erat ficti nisi conscia nutrix. Vota pater solvit, nomenque inponit avitum: Iphis avus fuerat. Gavisa est nomine mater, quod commune foret, nec quemquam falleret illo. Inde incepta pia mendacia fraude latebant. Cultus erat pueri; Facies, quam sive puellæ, sive dares puero, fuerat formosus uterque. Tertius interea decimo successerat annus: cum pater, Iphi, tibi flavam despondet Janthen, inter Phæstiadas quæ laudatissima formæ dote fuit virgo, Dictæo nata Teleste. Par ætas, par forma fuit, primasque magistris accepere artes, elementa ætatis, ab isdem. Hinc amor ambarum tetigit rude pectus, et æquum vulnus utrique dedit, sed erat fiducia dispar: coniugium pactæque exspectat tempora tædæ, quamque virum putat esse, virum fore credit Janthe; Iphis amat, qua posse frui desperat, et auget hoc ipsum flammas, ardetque in virgine virgo, vixque tenens lacrimas 'quis me manet exitus,' inquit 'cognita quam nulli, quam prodigiosa novæque cura tenet Veneris? Si di mihi parcere vellent, parcere debuerant; Si non, et perdere vellent, naturale malum saltem et de more dedissent. Nec vaccam vaccæ, nec equas amor urit equarum: urit oves aries, sequitur sua femina cervum. Sic et aves cœunt, interque animalia cuncta femina femineo conrepta cupidine nulla est. Vellem nulla forem! Ne non tamen omnia Crete monstra ferat, taurum dilexit filia Solis, femina nempe marem. Meus est furiosior illo, si verum profitemur, amor. Tamen illa secuta est spem Veneris; Tamen illa dolis et imagine vaccæ passa bovem est, et erat, qui deciperetur, adulter. Huc licet ex toto sollertia confluat orbe, ipse licet revolet ceratis Dædalus alis, quid faciet? Num me puerum de virgine doctis artibus efficiet? Num te mutabit, Janthe? 'Quin animum firmas, teque ipsa recolligis, Iphi, consiliique inopes et stultos excutis ignes? Quid sis nata, vide, nisi te quoque decipis ipsam, et pete quod fas est, et ama quod femina debes! Spes est, quæ faciat, spes est, quæ pascat amorem. Hanc tibi res adimit. Non te custodia caro arcet ab amplexu, nec cauti cura mariti, non patris asperitas, non se negat ipsa roganti, nec tamen est potiunda tibi, nec, ut omnia fiant, esse potes felix, ut dique hominesque laborent. Nunc quoque votorum nulla est pars vana meorum, dique mihi faciles, quicquid valuere, dederunt; Quodque ego, vult genitor, vult ipsa, socerque futurus. At non vult natura, potentior omnibus istis, quæ mihi sola nocet. Venit ecce optabile tempus, luxque jugalis adest, et jam mea fiet Janthe— nec mihi continget: mediis sitiemus in undis. Pronuba quid Juno, quid ad hæc, Hymenæe, venitis sacra, quibus qui ducat abest, ubi nubimus ambæ?' Pressit ab his vocem. Nec lenius altera virgo æstuat, utque celer venias, Hymenæe, precatur. Quæ petit, hæc Telethusa timens modo tempora differt, nunc ficto languore moram trahit, omina sæpe visaque causatur. Sed jam consumpserat omnem materiam ficti, dilataque tempora tædæ institerant, unusque dies restabat. At illa crinalem capiti vittam natæque sibique detrahit, et passis aram complexa capillis 'Isi, Parætonium Mareoticaque arva Pharonque quæ colis, et septem digestum in cornua Nilum: fer, precor,' inquit 'opem, nostroque medere timori! Te, dea, te quondam tuaque hæc insignia vidi cunctaque cognovi, sonitum comitantiaque æra sistrorum, memorique animo tua jussa notavi. Quod videt hæc lucem, quod non ego punior, ecce consilium munusque tuum est. Miserere duarum, auxilioque juva!' Lacrimæ sunt verba secutæ. Visa dea est movisse suas (et moverat) aras, et templi tremuere fores, imitataque lunam cornua fulserunt, crepuitque sonabile sistrum. Non secura quidem, fausto tamen omine læta mater abit templo. Sequitur comes Iphis euntem, quam solita est, majore gradu, nec candor in ore permanet, et vires augentur, et acrior ipse est vultus, et incomptis brevior mensura capillis, plusque vigoris adest, habuit quam femina. Nam quæ femina nuper eras, puer es! Date munera templis, nec timida gaudete fide! Dant munera templis, addunt et titulum: titulus breve carmen habebat: dona : puer : solvit : quæ : femina : voverat : iphis. Postera lux radiis latum patefecerat orbem, cum Venus et Juno sociosque Hymenæus ad ignes conveniunt, potiturque sua puer Iphis Janthe.
Inde per inmensum croceo velatus amictu æthera digreditur Ciconumque Hymenæus ad oras tendit et Orphea nequiquam voce vocatur. Adfuit ille quidem, sed nec sollemnia verba nec lætos vultus nec felix attulit omen. Fax quoque, quam tenuit, lacrimoso stridula fumo usque fuit nullosque invenit motibus ignes. Exitus auspicio gravior: nam nupta per herbas dum nova Naiadum turba comitata vagatur, occidit in talum serpentis dente recepto. Quam satis ad superas postquam Rhodopeius auras deflevit vates, ne non temptaret et umbras, ad Styga Tænaria est ausus descendere porta perque leves populos simulacraque functa sepulcro Persephonen adiit inamœnaque regna tenentem umbrarum dominum pulsisque ad carmina nervis sic ait: 'o positi sub terra numina mundi, in quem reccidimus, quicquid mortale creamur, si licet et falsi positis ambagibus oris vera loqui sinitis, non huc, ut opaca viderem Tartara, descendi, nec uti villosa colubris terna Medusæi vincirem guttura monstri: causa viæ est conjunx, in quam calcata venenum vipera diffudit crescentesque abstulit annos. Posse pati volui nec me temptasse negabo: vicit Amor. Supera deus hic bene notus in ora est; An sit et hic, dubito: sed et hic tamen auguror esse, famaque si veteris non est mentita rapinæ, vos quoque junxit Amor. Per ego hæc loca plena timoris, per Chaos hoc ingens vastique silentia regni, Eurydices, oro, properata retexite fata. Omnia debemur vobis, paulumque morati serius aut citius sedem properamus ad unam. Tendimus huc omnes, hæc est domus ultima, vosque humani generis longissima regna tenetis. Hæc quoque, cum justos matura peregerit annos, juris erit vestri: pro munere poscimus usum; Quodsi fata negant veniam pro coniuge, certum est nolle redire mihi: leto gaudete duorum.' Talia dicentem nervosque ad verba moventem exsangues flebant animæ; Nec Tantalus undam captavit refugam, stupuitque Ixionis orbis, nec carpsere iecur volucres, urnisque vacarunt Belides, inque tuo sedisti, Sisyphe, saxo. Tunc primum lacrimis victarum carmine fama est Eumenidum maduisse genas, nec regia conjunx sustinet oranti nec, qui regit ima, negare, Eurydicenque vocant: umbras erat illa recentes inter et incessit passu de vulnere tardo. Hanc simul et legem Rhodopeius accipit heros, ne flectat retro sua lumina, donec Avernas exierit valles; Aut inrita dona futura. Carpitur adclivis per muta silentia trames, arduus, obscurus, caligine densus opaca, nec procul afuerunt telluris margine summæ: hic, ne deficeret, metuens avidusque videndi flexit amans oculos, et protinus illa relapsa est, bracchiaque intendens prendique et prendere certans nil nisi cedentes infelix arripit auras. Jamque iterum moriens non est de coniuge quicquam questa suo (quid enim nisi se quereretur amatam?) Supremumque 'vale,' quod jam vix auribus ille acciperet, dixit revolutaque rursus eodem est. Non aliter stupuit gemina nece coniugis Orpheus, quam tria qui timidus, medio portante catenas, colla canis vidit, quem non pavor ante reliquit, quam natura prior saxo per corpus oborto, quique in se crimen traxit voluitque videri Olenos esse nocens, tuque, o confisa figuræ, infelix Lethæa, tuæ, junctissima quondam pectora, nunc lapides, quos umida sustinet Ide. Orantem frustraque iterum transire volentem portitor arcuerat: septem tamen ille diebus squalidus in ripa Cereris sine munere sedit; Cura dolorque animi lacrimæque alimenta fuere. Esse deos Erebi crudeles questus, in altam se recipit Rhodopen pulsumque aquilonibus Hæmum. Tertius æquoreis inclusum Piscibus annum finierat Titan, omnemque refugerat Orpheus femineam Venerem, seu quod male cesserat illi, sive fidem dederat; Multas tamen ardor habebat jungere se vati, multæ doluere repulsæ. Ille etiam Thracum populis fuit auctor amorem in teneros transferre mares citraque juventam ætatis breve ver et primos carpere flores. Collis erat collemque super planissima campi area, quam viridem faciebant graminis herbæ: umbra loco deerat; Qua postquam parte resedit dis genitus vates et fila sonantia movit, umbra loco venit: non Chaonis afuit arbor, non nemus Heliadum, non frondibus æsculus altis, nec tiliæ molles, nec fagus et innuba laurus, et coryli fragiles et fraxinus utilis hastis enodisque abies curvataque glandibus ilex et platanus genialis acerque coloribus inpar amnicolæque simul salices et aquatica lotos perpetuoque virens buxum tenuesque myricæ et bicolor myrtus et bacis cærula tinus. Vos quoque, flexipedes hederæ, venistis et una pampineæ vites et amictæ vitibus ulmi ornique et piceæ pomoque onerata rubenti arbutus et lentæ, victoris præmia, palmæ et succincta comas hirsutaque vertice pinus, grata deum matri, siquidem Cybeleius Attis exuit hac hominem truncoque induruit illo. Adfuit huic turbæ metas imitata cupressus, nunc arbor, puer ante deo dilectus ab illo, qui citharam nervis et nervis temperat arcum. Namque sacer nymphis Carthæa tenentibus arva ingens cervus erat, lateque patentibus altas ipse suo capiti præbebat cornibus umbras. Cornua fulgebant auro, demissaque in armos pendebant tereti gemmata monilia collo. Bulla super frontem parvis argentea loris vincta movebatur; Parilesque ex ære nitebant auribus e geminis circum cava tempora bacæ; Isque metu vacuus naturalique pavore deposito celebrare domos mulcendaque colla quamlibet ignotis manibus præbere solebat. Sed tamen ante alios, Ceæ pulcherrime gentis, gratus erat, Cyparisse, tibi: tu pabula cervum ad nova, tu liquidi ducebas fontis ad undam, tu modo texebas varios per cornua flores, nunc eques in tergo residens huc lætus et illuc mollia purpureis frenabas ora capistris. Æstus erat mediusque dies, solisque vapore concava litorei fervebant bracchia Cancri: fessus in herbosa posuit sua corpora terra cervus et arborea frigus ducebat ab umbra. Hunc puer inprudens jaculo Cyparissus acuto fixit et, ut sævo morientem vulnere vidit, velle mori statuit. Quæ non solacia Phœbus dixit et, ut leviter pro materiaque doleret, admonuit! Gemit ille tamen munusque supremum hoc petit a superis, ut tempore lugeat omni. Jamque per inmensos egesto sanguine fletus in viridem verti cœperunt membra colorem, et, modo qui nivea pendebant fronte capilli, horrida cæsaries fieri sumptoque rigore sidereum gracili spectare cacumine cælum. Ingemuit tristisque deus 'lugebere nobis lugebisque alios aderisque dolentibus' inquit. Tale nemus vates attraxerat inque ferarum concilio, medius turbæ, volucrumque sedebat. Ut satis inpulsas temptavit pollice chordas et sensit varios, quamvis diversa sonarent, concordare modos, hoc vocem carmine movit: 'ab Jove, Musa parens, (cedunt Jovis omnia regno) carmina nostra move! Jovis est mihi sæpe potestas dicta prius: cecini plectro graviore Gigantas sparsaque Phlegræis victricia fulmina campis. Nunc opus est leviore lyra, puerosque canamus dilectos superis inconcessisque puellas ignibus attonitas meruisse libidine pœnam. 'Rex superum Phrygii quondam Ganymedis amore arsit, et inventum est aliquid, quod Juppiter esse, quam quod erat, mallet. Nulla tamen alite verti dignatur, nisi quæ posset sua fulmina ferre. Nec mora, percusso mendacibus ære pennis abripit Iliaden; Qui nunc quoque pocula miscet invitaque Jovi nectar Junone ministrat. 'Te quoque, Amyclide, posuisset in æthere Phœbus, tristia si spatium ponendi fata dedissent. Qua licet, æternus tamen es, quotiensque repellit ver hiemem, Piscique Aries succedit aquoso, tu totiens oreris viridique in cæspite flores. Te meus ante omnes genitor dilexit, et orbe in medio positi caruerunt præside Delphi, dum deus Eurotan inmunitamque frequentat Sparten, nec citharæ nec sunt in honore sagittæ: inmemor ipse sui non retia ferre recusat, non tenuisse canes, non per juga montis iniqui ire comes, longaque alit adsuetudine flammas. Jamque fere medius Titan venientis et actæ noctis erat spatioque pari distabat utrimque, corpora veste levant et suco pinguis olivi splendescunt latique ineunt certamina disci. Quem prius ærias libratum Phœbus in auras misit et oppositas disiecit pondere nubes; Reccidit in solidam longo post tempore terram pondus et exhibuit junctam cum viribus artem. Protinus inprudens actusque cupidine lusus tollere Tænarides orbem properabat, at illum dura repercusso subiecit verbere tellus in vultus, Hyacinthe, tuos. Expalluit æque quam puer ipse deus conlapsosque excipit artus, et modo te refovet, modo tristia vulnera siccat, nunc animam admotis fugientem sustinet herbis. Nil prosunt artes: erat inmedicabile vulnus. Ut, siquis violas rigidumve papaver in horto liliaque infringat fulvis horrentia linguis, marcida demittant subito caput illa vietum nec se sustineant spectentque cacumine terram: sic vultus moriens jacet et defecta vigore ipsa sibi est oneri cervix umeroque recumbit. "Laberis, Œbalide, prima fraudate juventa," Phœbus ait "videoque tuum, mea crimina, vulnus. Tu dolor es facinusque meum: mea dextera leto inscribenda tuo est. Ego sum tibi funeris auctor. Quæ mea culpa tamen, nisi si lusisse vocari culpa potest, nisi culpa potest et amasse vocari? Atque utinam tecumque mori vitamque liceret reddere! Quod quoniam fatali lege tenemur, semper eris mecum memorique hærebis in ore. Te lyra pulsa manu, te carmina nostra sonabunt, flosque novus scripto gemitus imitabere nostros. Tempus et illud erit, quo se fortissimus heros addat in hunc florem folioque legatur eodem." Talia dum vero memorantur Apollinis ore, ecce cruor, qui fusus humo signaverat herbas, desinit esse cruor, Tyrioque nitentior ostro flos oritur formamque capit, quam lilia, si non purpureus color his, argenteus esset in illis. Non satis hoc Phœbo est (is enim fuit auctor honoris): ipse suos gemitus foliis inscribit, et AI AI flos habet inscriptum, funestaque littera ducta est. Nec genuisse pudet Sparten Hyacinthon: honorque durat in hoc ævi, celebrandaque more priorum annua prælata redeunt Hyacinthia pompa. 'At si forte roges fecundam Amathunta metallis, an genuisse velit Propoetidas, abnuat æque atque illos, gemino quondam quibus aspera cornu frons erat, unde etiam nomen traxere Cerastæ. Ante fores horum stabat Jovis Hospitis ara; Ignarus sceleris quam siquis sanguine tinctam advena vidisset, mactatos crederet illic lactantes vitulos Amathusiacasque bidentes: hospes erat cæsus! Sacris offensa nefandis ipsa suas urbes Ophiusiaque arva parabat deserere alma Venus. "Sed quid loca grata, quid urbes peccavere meæ? Quod" dixit "crimen in illis? Exilio pœnam potius gens inpia pendat vel nece vel siquid medium est mortisque fugæque. Idque quid esse potest, nisi versæ pœna figuræ?" Dum dubitat, quo mutet eos, ad cornua vultum flexit et admonita est hæc illis posse relinqui grandiaque in torvos transformat membra juvencos. 'Sunt tamen obscenæ Venerem Propoetides ausæ esse negare deam; Pro quo sua numinis ira corpora cum fama primæ vulgasse feruntur, utque pudor cessit, sanguisque induruit oris, in rigidum parvo silicem discrimine versæ. 'Quas quia Pygmalion ævum per crimen agentis viderat, offensus vitiis, quæ plurima menti femineæ natura dedit, sine coniuge cælebs vivebat thalamique diu consorte carebat. Interea niveum mira feliciter arte sculpsit ebur formamque dedit, qua femina nasci nulla potest, operisque sui concepit amorem. Virginis est veræ facies, quam vivere credas, et, si non obstet reverentia, velle moveri: ars adeo latet arte sua. Miratur et haurit pectore Pygmalion simulati corporis ignes. Sæpe manus operi temptantes admovet, an sit corpus an illud ebur, nec adhuc ebur esse fatetur. Oscula dat reddique putat loquiturque tenetque et credit tactis digitos insidere membris et metuit, pressos veniat ne livor in artus, et modo blanditias adhibet, modo grata puellis munera fert illi conchas teretesque lapillos et parvas volucres et flores mille colorum liliaque pictasque pilas et ab arbore lapsas Heliadum lacrimas; Ornat quoque vestibus artus, dat digitis gemmas, dat longa monilia collo, aure leves bacæ, redimicula pectore pendent: cuncta decent; Nec nuda minus formosa videtur. Conlocat hanc stratis concha Sidonide tinctis adpellatque tori sociam adclinataque colla mollibus in plumis, tamquam sensura, reponit. 'Festa dies Veneris tota celeberrima Cypro venerat, et pandis inductæ cornibus aurum conciderant ictæ nivea cervice juvencæ, turaque fumabant, cum munere functus ad aras constitit et timide "si, di, dare cuncta potestis, sit conjunx, opto," non ausus "eburnea virgo" dicere, Pygmalion "similis mea" dixit "eburnæ." Sensit, ut ipsa suis aderat Venus aurea festis, vota quid illa velint et, amici numinis omen, flamma ter accensa est apicemque per æra duxit. Ut rediit, simulacra suæ petit ille puellæ incumbensque toro dedit oscula: visa tepere est; Admovet os iterum, manibus quoque pectora temptat: temptatum mollescit ebur positoque rigore subsidit digitis ceditque, ut Hymettia sole cera remollescit tractataque pollice multas flectitur in facies ipsoque fit utilis usu. Dum stupet et dubie gaudet fallique veretur, rursus amans rursusque manu sua vota retractat. Corpus erat! Saliunt temptatæ pollice venæ. Tum vero Paphius plenissima concipit heros verba, quibus Veneri grates agat, oraque tandem ore suo non falsa premit, dataque oscula virgo sensit et erubuit timidumque ad lumina lumen attollens pariter cum cælo vidit amantem. Coniugio, quod fecit, adest dea, jamque coactis cornibus in plenum noviens lunaribus orbem illa Paphon genuit, de qua tenet insula nomen. 'Editus hac ille est, qui si sine prole fuisset, inter felices Cinyras potuisset haberi. Dira canam; Procul hinc natæ, procul este parente aut, mea si vestras mulcebunt carmina mentes, desit in hac mihi parte fides, nec credite factum, vel, si credetis, facti quoque credite pœnam. Si tamen admissum sinit hoc natura videri, gentibus Ismariis et nostro gratulor orbi, gratulor huic terræ, quod abest regionibus illis, quæ tantum genuere nefas: sit dives amomo cinnamaque costumque suum sudataque ligno tura ferat floresque alios Panchaia tellus, dum ferat et murram: tanti nova non fuit arbor. Ipse negat nocuisse tibi sua tela Cupido, Myrrha, facesque suas a crimine vindicat isto; Stipite te Stygio tumidisque adflavit echidnis e tribus una soror: scelus est odisse parentem, hic amor est odio majus scelus.—Undique lecti te cupiunt proceres, totoque Oriente juventus ad thalami certamen adest: ex omnibus unum elige, Myrrha, virum, dum ne sit in omnibus unus. Illa quidem sentit fœdoque repugnat amori et secum "quo mente feror? Quid molior?" Inquit "di, precor, et pietas sacrataque jura parentum, hoc prohibete nefas scelerique resistite nostro, si tamen hoc scelus est. Sed enim damnare negatur hanc Venerem pietas: cœunt animalia nullo cetera dilectu, nec habetur turpe juvencæ ferre patrem tergo, fit equo sua filia conjunx, quasque creavit init pecudes caper, ipsaque, cujus semine concepta est, ex illo concipit ales. Felices, quibus ista licent! Humana malignas cura dedit leges, et quod natura remittit, invida jura negant. Gentes tamen esse feruntur, in quibus et nato genetrix et nata parenti jungitur, et pietas geminato crescit amore. Me miseram, quod non nasci mihi contigit illic, fortunaque loci lædor!—Quid in ista revolvor? Spes interdictæ, discedite! Dignus amari ille, sed ut pater, est.—Ergo, si filia magni non essem Cinyræ, Cinyræ concumbere possem: nunc, quia jam meus est, non est meus, ipsaque damno est mihi proximitas: aliena potentior essem. Ire libet procul hinc patriæque relinquere fines, dum scelus effugiam; Retinet malus ardor euntem, ut præsens spectem Cinyran tangamque loquarque osculaque admoveam, si nil conceditur ultra. Ultra autem spectare aliquid potes, inpia virgo? Et quot confundas et jura et nomina, sentis? Tune eris et matris pælex et adultera patris? Tune soror nati genetrixque vocabere fratris? Nec metues atro crinitas angue sorores, quas facibus sævis oculos atque ora petentes noxia corda vident? At tu, dum corpore non es passa nefas, animo ne concipe neve potentis concubitu vetito naturæ pollue fœdus! Velle puta: res ipsa vetat; Pius ille memorque est moris—et o vellem similis furor esset in illo!" 'Dixerat, at Cinyras, quem copia digna procorum, quid faciat, dubitare facit, scitatur ab ipsa, nominibus dictis, cujus velit esse mariti; Illa silet primo patriisque in vultibus hærens æstuat et tepido suffundit lumina rore. Virginei Cinyras hæc credens esse timoris, flere vetat siccatque genas atque oscula jungit; Myrrha datis nimium gaudet consultaque, qualem optet habere virum, "similem tibi" dixit; At ille non intellectam vocem conlaudat et "esto tam pia semper" ait. Pietatis nomine dicto demisit vultus sceleris sibi conscia virgo. 'Noctis erat medium, curasque et corpora somnus solverat; At virgo Cinyreia pervigil igni carpitur indomito furiosaque vota retractat et modo desperat, modo vult temptare, pudetque et cupit, et, quid agat, non invenit, utque securi saucia trabs ingens, ubi plaga novissima restat, quo cadat, in dubio est omnique a parte timetur, sic animus vario labefactus vulnere nutat huc levis atque illuc momentaque sumit utroque, nec modus et requies, nisi mors, reperitur amoris. Mors placet. Erigitur laqueoque innectere fauces destinat et zona summo de poste revincta "care, vale, Cinyra, causamque intellege mortis!" Dixit et aptabat pallenti vincula collo. 'Murmura verborum fidas nutricis ad aures pervenisse ferunt limen servantis alumnæ. Surgit anus reseratque fores mortisque paratæ instrumenta videns spatio conclamat eodem seque ferit scinditque sinus ereptaque collo vincula dilaniat; Tum denique flere vacavit, tum dare conplexus laqueique requirere causam. Muta silet virgo terramque inmota tuetur et deprensa dolet tardæ conamina mortis. Instat anus canosque suos et inania nudans ubera per cunas alimentaque prima precatur, ut sibi committat, quicquid dolet. Illa rogantem aversata gemit; Certa est exquirere nutrix nec solam spondere fidem. "Dic" inquit "opemque me sine ferre tibi: non est mea pigra senectus. Seu furor est, habeo, quæ carmine sanet et herbis; Sive aliquis nocuit, magico lustrabere ritu; Ira deum sive est, sacris placabilis ira. Quid rear ulterius? Certe fortuna domusque sospes et in cursu est: vivunt genetrixque paterque." Myrrha patre audito suspiria duxit ab imo pectore; Nec nutrix etiamnum concipit ullum mente nefas aliquemque tamen præsentit amorem; Propositique tenax, quodcumque est, orat, ut ipsi indicet, et gremio lacrimantem tollit anili atque ita conplectens infirmis membra lacertis "sensimus," inquit "amas! Et in hoc mea (pone timorem) sedulitas erit apta tibi, nec sentiet umquam hoc pater." Exiluit gremio furibunda torumque ore premens "discede, precor, miseroque pudori parce!" Ait; Instanti "discede, aut desine" dixit "quærere, quid doleam! Scelus est, quod scire laboras." Horret anus tremulasque manus annisque metuque tendit et ante pedes supplex procumbit alumnæ et modo blanditur, modo, si non conscia fiat, terret et indicium laquei cœptæque minatur mortis et officium commisso spondet amori. Extulit illa caput lacrimisque inplevit obortis pectora nutricis conataque sæpe fateri sæpe tenet vocem pudibundaque vestibus ora texit et "o" dixit "felicem coniuge matrem!" Hactenus, et gemuit. Gelidus nutricis in artus ossaque (sensit enim) penetrat tremor, albaque toto vertice canities rigidis stetit hirta capillis, multaque, ut excuteret diros, si posset, amores, addidit. At virgo scit se non falsa moneri; Certa mori tamen est, si non potiatur amore. "Vive," ait hæc, "potiere tuo"—et, non ausa "parente" dicere, conticuit promissaque numine firmat. 'Festa piæ Cereris celebrabant annua matres illa, quibus nivea velatæ corpora veste primitias frugum dant spicea serta suarum perque novem noctes venerem tactusque viriles in vetitis numerant: turba Cenchreis in illa regis adest conjunx arcanaque sacra frequentat. Ergo legitima vacuus dum coniuge lectus, nacta gravem vino Cinyran male sedula nutrix, nomine mentito veros exponit amores et faciem laudat; Quæsitis virginis annis "par" ait "est Myrrhæ." Quam postquam adducere jussa est utque domum rediit, "gaude, mea" dixit "alumna: vicimus!" Infelix non toto pectore sentit lætitiam virgo, præsagaque pectora mærent, sed tamen et gaudet: tanta est discordia mentis. 'Tempus erat, quo cuncta silent, interque triones flexerat obliquo plaustrum temone Bootes: ad facinus venit illa suum; Fugit aurea cælo luna, tegunt nigræ latitantia sidera nubes; Nox caret igne suo; Primus tegis, Icare, vultus, Erigoneque pio sacrata parentis amore. Ter pedis offensi signo est revocata, ter omen funereus bubo letali carmine fecit: it tamen, et tenebræ minuunt noxque atra pudorem; Nutricisque manum læva tenet, altera motu cæcum iter explorat. Thalami jam limina tangit, jamque fores aperit, jam ducitur intus: at illi poplite succiduo genua intremuere, fugitque et color et sanguis, animusque relinquit euntem. Quoque suo propior sceleri est, magis horret, et ausi pænitet, et vellet non cognita posse reverti. Cunctantem longæva manu deducit et alto admotam lecto cum traderet "accipe," dixit, "ista tua est, Cinyra" devotaque corpora junxit. Accipit obsceno genitor sua viscera lecto virgineosque metus levat hortaturque timentem. Forsitan ætatis quoque nomine "filia" dixit, dixit et illa "pater," sceleri ne nomina desint. 'Plena patris thalamis excedit et inpia diro semina fert utero conceptaque crimina portat. Postera nox facinus geminat, nec finis in illa est, cum tandem Cinyras, avidus cognoscere amantem post tot concubitus, inlato lumine vidit et scelus et natam verbisque dolore retentis pendenti nitidum vagina deripit ensem; Myrrha fugit: tenebrisque et cæcæ munere noctis intercepta neci est latosque vagata per agros palmiferos Arabas Panchæaque rura relinquit perque novem erravit redeuntis cornua lunæ, cum tandem terra requievit fessa Sabæa; Vixque uteri portabat onus. Tum nescia voti atque inter mortisque metus et tædia vitæ est tales conplexa preces: "o siqua patetis numina confessis, merui nec triste recuso supplicium, sed ne violem vivosque superstes mortuaque exstinctos, ambobus pellite regnis mutatæque mihi vitamque necemque negate!" Numen confessis aliquod patet: ultima certe vota suos habuere deos. Nam crura loquentis terra supervenit, ruptosque obliqua per ungues porrigitur radix, longi firmamina trunci, ossaque robur agunt, mediaque manente medulla sanguis it in sucos, in magnos bracchia ramos, in parvos digiti, duratur cortice pellis. Jamque gravem crescens uterum perstrinxerat arbor pectoraque obruerat collumque operire parabat: non tulit illa moram venientique obvia ligno subsedit mersitque suos in cortice vultus. Quæ quamquam amisit veteres cum corpore sensus, flet tamen, et tepidæ manant ex arbore guttæ. Est honor et lacrimis, stillataque cortice murra nomen erile tenet nulloque tacebitur ævo. 'At male conceptus sub robore creverat infans quærebatque viam, qua se genetrice relicta exsereret; Media gravidus tumet arbore venter. Tendit onus matrem; Neque habent sua verba dolores, nec Lucina potest parientis voce vocari. Nitenti tamen est similis curvataque crebros dat gemitus arbor lacrimisque cadentibus umet. Constitit ad ramos mitis Lucina dolentes admovitque manus et verba puerpera dixit: arbor agit rimas et fissa cortice vivum reddit onus, vagitque puer; Quem mollibus herbis naides inpositum lacrimis unxere parentis. Laudaret faciem Livor quoque; Qualia namque corpora nudorum tabula pinguntur Amorum, talis erat, sed, ne faciat discrimina cultus, aut huic adde leves, aut illis deme pharetras. 'Labitur occulte fallitque volatilis ætas, et nihil est annis velocius: ille sorore natus avoque suo, qui conditus arbore nuper, nuper erat genitus, modo formosissimus infans, jam juvenis, jam vir, jam se formosior ipso est, jam placet et Veneri matrisque ulciscitur ignes. Namque pharetratus dum dat puer oscula matri, inscius exstanti destrinxit harundine pectus; Læsa manu natum dea reppulit: altius actum vulnus erat specie primoque fefellerat ipsam. Capta viri forma non jam Cythereia curat litora, non alto repetit Paphon æquore cinctam piscosamque Cnidon gravidamve Amathunta metallis; Abstinet et cælo: cælo præfertur Adonis. Hunc tenet, huic comes est adsuetaque semper in umbra indulgere sibi formamque augere colendo per juga, per silvas dumosaque saxa vagatur fine genus vestem ritu succincta Dianæ hortaturque canes tutæque animalia prædæ, aut pronos lepores aut celsum in cornua cervum aut agitat dammas; A fortibus abstinet apris raptoresque lupos armatosque unguibus ursos vitat et armenti saturatos cæde leones. Te quoque, ut hos timeas, siquid prodesse monendo possit, Adoni, monet, "fortis" que "fugacibus esto" inquit; "In audaces non est audacia tuta. Parce meo, juvenis, temerarius esse periclo, neve feras, quibus arma dedit natura, lacesse, stet mihi ne magno tua gloria. Non movet ætas nec facies nec quæ Venerem movere, leones sætigerosque sues oculosque animosque ferarum. Fulmen habent acres in aduncis dentibus apri, impetus est fulvis et vasta leonibus ira, invisumque mihi genus est." Quæ causa, roganti "dicam," ait "et veteris monstrum mirabere culpæ. Sed labor insolitus jam me lassavit, et, ecce, opportuna sua blanditur populus umbra, datque torum cæspes: libet hac requiescere tecum" (et requievit) "humo" pressitque et gramen et ipsum inque sinu juvenis posita cervice reclinis sic ait ac mediis interserit oscula verbis: '"Forsitan audieris aliquam certamine cursus veloces superasse viros: non fabula rumor ille fuit; Superabat enim. Nec dicere posses, laude pedum formæne bono præstantior esset. Scitanti deus huic de coniuge 'coniuge' dixit 'nil opus est, Atalanta, tibi: fuge coniugis usum. Nec tamen effugies teque ipsa viva carebis.' Territa sorte dei per opacas innuba silvas vivit et instantem turbam violenta procorum condicione fugat, 'nec sum potiunda, nisi' inquit 'victa prius cursu. Pedibus contendite mecum: præmia veloci conjunx thalamique dabuntur, mors pretium tardis: ea lex certaminis esto.' Illa quidem inmitis, sed (tanta potentia formæ est) venit ad hanc legem temeraria turba procorum. Sederat Hippomenes cursus spectator iniqui et 'petitur cuiquam per tanta pericula conjunx?' Dixerat ac nimios juvenum damnarat amores; Ut faciem et posito corpus velamine vidit, quale meum, vel quale tuum, si femina fias, obstipuit tollensque manus 'ignoscite,' dixit 'quos modo culpavi! Nondum mihi præmia nota, quæ peteretis, erant.' Laudando concipit ignes et, ne quis juvenum currat velocius, optat invidiaque timet. 'Sed cur certaminis hujus intemptata mihi fortuna relinquitur?' Inquit 'audentes deus ipse juvat!' Dum talia secum exigit Hippomenes, passu volat alite virgo. Quæ quamquam Scythica non setius ire sagitta Aonio visa est juveni, tamen ille decorem miratur magis: et cursus facit ipse decorem. Aura refert ablata citis talaria plantis, tergaque jactantur crines per eburnea, quæque poplitibus suberant picto genualia limbo; Inque puellari corpus candore ruborem traxerat, haud aliter, quam cum super atria velum candida purpureum simulatas inficit umbras. Dum notat hæc hospes, decursa novissima meta est, et tegitur festa victrix Atalanta corona. Dant gemitum victi penduntque ex fœdere pœnas. '"Non tamen eventu juvenis deterritus horum constitit in medio vultuque in virgine fixo 'quid facilem titulum superando quæris inertes? Mecum confer' ait. 'Seu me fortuna potentem fecerit, a tanto non indignabere vinci: namque mihi genitor Megareus Onchestius, illi est Neptunus avus, pronepos ego regis aquarum, nec virtus citra genus est; Seu vincar, habebis Hippomene victo magnum et memorabile nomen.' Talia dicentem molli Schœneia vultu aspicit et dubitat, superari an vincere malit, atque ita 'quis deus hunc formosis' inquit 'iniquus perdere vult caræque jubet discrimine vitæ coniugium petere hoc? Non sum, me judice, tanti. Nec forma tangor, (poteram tamen hac quoque tangi) sed quod adhuc puer est; Non me movet ipse, sed ætas. Quid, quod inest virtus et mens interrita leti? Quid, quod ab æquorea numeratur origine quartus? Quid, quod amat tantique putat conubia nostra, ut pereat, si me fors illi dura negarit? Dum licet, hospes, abi thalamosque relinque cruentos. Coniugium crudele meum est, tibi nubere nulla nolet, et optari potes a sapiente puella.— Cur tamen est mihi cura tui tot jam ante peremptis? Viderit! Intereat, quoniam tot cæde procorum admonitus non est agiturque in tædia vitæ.— Occidet hic igitur, voluit quia vivere mecum, indignamque necem pretium patietur amoris? Non erit invidiæ victoria nostra ferendæ. Sed non culpa mea est! Utinam desistere velles, aut, quoniam es demens, utinam velocior esses! At quam virgineus puerili vultus in ore est! A! Miser Hippomene, nollem tibi visa fuissem! Vivere dignus eras. Quodsi felicior essem, nec mihi coniugium fata inportuna negarent, unus eras, cum quo sociare cubilia vellem.' Dixerat, utque rudis primoque cupidine tacta, quod facit, ignorans amat et non sentit amorem. '"Jam solitos poscunt cursus populusque paterque, cum me sollicita proles Neptunia voce invocat Hippomenes 'Cytherea,' que 'conprecor, ausis adsit' ait 'nostris et quos dedit, adiuvet ignes.' Detulit aura preces ad me non invida blandas: motaque sum, fateor, nec opis mora longa dabatur. Est ager, indigenæ Tamasenum nomine dicunt, telluris Cypriæ pars optima, quem mihi prisci sacravere senes templisque accedere dotem hanc jussere meis; Medio nitet arbor in arvo, fulva comas, fulvo ramis crepitantibus auro: hinc tria forte mea veniens decerpta ferebam aurea poma manu nullique videnda nisi ipsi Hippomenen adii docuique, quis usus in illis. Signa tubæ dederant, cum carcere pronus uterque emicat et summam celeri pede libat harenam: posse putes illos sicco freta radere passu et segetis canæ stantes percurrere aristas. Adiciunt animos juveni clamorque favorque verbaque dicentum 'nunc, nunc incumbere tempus! Hippomene, propera! Nunc viribus utere totis! Pelle moram: vinces!' Dubium, Megareius heros gaudeat an virgo magis his Schœneia dictis. O quotiens, cum jam posset transire, morata est spectatosque diu vultus invita reliquit! Aridus e lasso veniebat anhelitus ore, metaque erat longe: tum denique de tribus unum fetibus arboreis proles Neptunia misit. Obstipuit virgo nitidique cupidine pomi declinat cursus aurumque volubile tollit; Præterit Hippomenes: resonant spectacula plausu. Illa moram celeri cessataque tempora cursu corrigit atque iterum juvenem post terga relinquit: et rursus pomi jactu remorata secundi consequitur transitque virum. Pars ultima cursus restabat; 'Nunc' inquit 'ades, dea muneris auctor!' Inque latus campi, quo tardius illa rediret, iecit ab obliquo nitidum juvenaliter aurum. An peteret, virgo visa est dubitare: cœgi tollere et adjeci sublato pondera malo inpediique oneris pariter gravitate moraque, neve meus sermo cursu sit tardior ipso, præterita est virgo: duxit sua præmia victor. '"Dignane, cui grates ageret, cui turis honorem ferret, Adoni, fui? Nec grates inmemor egit, nec mihi tura dedit. Subitam convertor in iram, contemptuque dolens, ne sim spernenda futuris, exemplo caveo meque ipsa exhortor in ambos: templa, deum Matri quæ quondam clarus Echion fecerat ex voto, nemorosis abdita silvis, transibant, et iter longum requiescere suasit; Illic concubitus intempestiva cupido occupat Hippomenen a numine concita nostro. Luminis exigui fuerat prope templa recessus, speluncæ similis, nativo pumice tectus, religione sacer prisca, quo multa sacerdos lignea contulerat veterum simulacra deorum; Hunc init et vetito temerat sacraria probro. Sacra retorserunt oculos, turritaque Mater an Stygia sontes dubitavit mergeret unda: pœna levis visa est; Ergo modo levia fulvæ colla jubæ velant, digiti curvantur in ungues, ex umeris armi fiunt, in pectora totum pondus abit, summæ cauda verruntur harenæ; Iram vultus habet, pro verbis murmura reddunt, pro thalamis celebrant silvas aliisque timendi dente premunt domito Cybeleia frena leones. Hos tu, care mihi, cumque his genus omne ferarum, quod non terga fugæ, sed pugnæ pectora præbet, effuge, ne virtus tua sit damnosa duobus!" 'Illa quidem monuit junctisque per æra cycnis carpit iter, sed stat monitis contraria virtus. Forte suem latebris vestigia certa secuti excivere canes, silvisque exire parantem fixerat obliquo juvenis Cinyreius ictu: protinus excussit pando venabula rostro sanguine tincta suo trepidumque et tuta petentem trux aper insequitur totosque sub inguine dentes abdidit et fulva moribundum stravit harena. Vecta levi curru medias Cytherea per auras Cypron olorinis nondum pervenerat alis: agnovit longe gemitum morientis et albas flexit aves illuc, utque æthere vidit ab alto exanimem inque suo jactantem sanguine corpus, desiluit pariterque sinum pariterque capillos rupit et indignis percussit pectora palmis questaque cum fatis "at non tamen omnia vestri juris erunt" dixit. "Luctus monimenta manebunt semper, Adoni, mei, repetitaque mortis imago annua plangoris peraget simulamina nostri; At cruor in florem mutabitur. An tibi quondam femineos artus in olentes vertere mentas, Persephone, licuit: nobis Cinyreius heros invidiæ mutatus erit?" Sic fata cruorem nectare odorato sparsit, qui tinctus ab illo intumuit sic, ut fulvo perlucida cæno surgere bulla solet, nec plena longior hora facta mora est, cum flos de sanguine concolor ortus, qualem, quæ lento celant sub cortice granum, punica ferre solent; Brevis est tamen usus in illo; Namque male hærentem et nimia levitate caducum excutiunt idem, qui præstant nomina, venti.'
Carmine dum tali silvas animosque ferarum Threicius vates et saxa sequentia ducit, ecce nurus Ciconum tectæ lymphata ferinis pectora velleribus tumuli de vertice cernunt Orphea percussis sociantem carmina nervis. E quibus una leves jactato crine per auras, 'en,' ait 'en, hic est nostri contemptor!' Et hastam vatis Apollinei vocalia misit in ora, quæ foliis præsuta notam sine vulnere fecit; Alterius telum lapis est, qui missus in ipso ære concentu victus vocisque lyræque est ac veluti supplex pro tam furialibus ausis ante pedes jacuit. Sed enim temeraria crescunt bella modusque abiit insanaque regnat Erinys; Cunctaque tela forent cantu mollita, sed ingens clamor et infracto Berecyntia tibia cornu tympanaque et plausus et Bacchei ululatus obstrepuere sono citharæ, tum denique saxa non exauditi rubuerunt sanguine vatis. Ac primum attonitas etiamnum voce canentis innumeras volucres anguesque agmenque ferarum mænades Orphei titulum rapuere triumphi; Inde cruentatis vertuntur in Orphea dextris et cœunt ut aves, si quando luce vagantem noctis avem cernunt, structoque utrimque theatro ceu matutina cervus periturus harena præda canum est, vatemque petunt et fronde virentes coniciunt thyrsos non hæc in munera factos. Hæ glæbas, illæ direptos arbore ramos, pars torquent silices; Neu desint tela furori, forte boves presso subigebant vomere terram, nec procul hinc multo fructum sudore parantes dura lacertosi fodiebant arva coloni, agmine qui viso fugiunt operisque relinquunt arma sui, vacuosque jacent dispersa per agros sarculaque rastrique graves longique ligones; Quæ postquam rapuere feræ cornuque minaces divulsere boves, ad vatis fata recurrunt tendentemque manus et in illo tempore primum inrita dicentem nec quicquam voce moventem sacrilegæ perimunt, perque os, pro Juppiter! Illud auditum saxis intellectumque ferarum sensibus in ventos anima exhalata recessit. Te mæstæ volucres, Orpheu, te turba ferarum, te rigidi silices, te carmina sæpe secutæ fleverunt silvæ, positis te frondibus arbor tonsa comas luxit; Lacrimis quoque flumina dicunt increvisse suis, obstrusaque carbasa pullo naides et dryades passosque habuere capillos. Membra jacent diversa locis, caput, Hebre, lyramque excipis: et (mirum!) Medio dum labitur amne, flebile nescio quid queritur lyra, flebile lingua murmurat exanimis, respondent flebile ripæ. Jamque mare invectæ flumen populare relinquunt et Methymnææ potiuntur litore Lesbi: hic ferus expositum peregrinis anguis harenis os petit et sparsos stillanti rore capillos. Tandem Phœbus adest morsusque inferre parantem arcet et in lapidem rictus serpentis apertos congelat et patulos, ut erant, indurat hiatus. Umbra subit terras, et quæ loca viderat ante, cuncta recognoscit quærensque per arva piorum invenit Eurydicen cupidisque amplectitur ulnis; Hic modo conjunctis spatiantur passibus ambo, nunc præcedentem sequitur, nunc prævius anteit Eurydicenque suam jam tuto respicit Orpheus. Non inpune tamen scelus hoc sinit esse Lyæus amissoque dolens sacrorum vate suorum protinus in silvis matres Edonidas omnes, quæ videre nefas, torta radice ligavit; Quippe pedum digitos via, quam tum est quæque secuta, traxit et in solidam detrusit acumina terram, utque suum laqueis, quos callidus abdidit auceps, crus ubi commisit volucris sensitque teneri, plangitur ac trepidans adstringit vincula motu: sic, ut quæque solo defixa cohæserat harum, exsternata fugam frustra temptabat, at illam lenta tenet radix exsultantemque cœrcet, dumque ubi sint digiti, dum pes ubi, quærit, et ungues, aspicit in teretes lignum succedere suras et conata femur mærenti plangere dextra robora percussit, pectus quoque robora fiunt, robora sunt umeri; Nodosaque bracchia veros esse putes ramos, et non fallare putando. Nec satis hoc Baccho est, ipsos quoque deserit agros cumque choro meliore sui vineta Timoli Pactolonque petit, quamvis non aureus illo tempore nec caris erat invidiosus harenis. Hunc adsueta cohors, satyri bacchæque, frequentant, at Silenus abest: titubantem annisque meroque ruricolæ cepere Phryges vinctumque coronis ad regem duxere Midan, cui Thracius Orpheus orgia tradiderat cum Cecropio Eumolpo. Qui simul agnovit socium comitemque sacrorum, hospitis adventu festum genialiter egit per bis quinque dies et junctas ordine noctes, et jam stellarum sublime cœgerat agmen Lucifer undecimus, Lydos cum lætus in agros rex venit et juveni Silenum reddit alumno. Huic deus optandi gratum, sed inutile, fecit muneris arbitrium gaudens altore recepto. Ille male usurus donis ait 'effice, quicquid corpore contigero, fulvum vertatur in aurum.' Adnuit optatis nocituraque munera solvit Liber et indoluit, quod non meliora petisset. Lætus abit gaudetque malo Berecyntius heros pollicitique fidem tangendo singula temptat vixque sibi credens, non alta fronde virentem ilice detraxit virgam: virga aurea facta est; Tollit humo saxum: saxum quoque palluit auro; Contigit et glæbam: contactu glæba potenti massa fit; Arentis Cereris decerpsit aristas: aurea messis erat; Demptum tenet arbore pomum: Hesperidas donasse putes; Si postibus altis admovit digitos, postes radiare videntur; Ille etiam liquidis palmas ubi laverat undis, unda fluens palmis Danæn eludere posset; Vix spes ipse suas animo capit aurea fingens omnia. Gaudenti mensas posuere ministri exstructas dapibus nec tostæ frugis egentes: tum vero, sive ille sua Cerealia dextra munera contigerat, Cerealia dona rigebant, sive dapes avido convellere dente parabat, lammina fulva dapes admoto dente premebat; Miscuerat puris auctorem muneris undis: fusile per rictus aurum fluitare videres. Attonitus novitate mali divesque miserque effugere optat opes et quæ modo voverat, odit. Copia nulla famem relevat; Sitis arida guttur urit, et inviso meritus torquetur ab auro ad cælumque manus et splendida bracchia tollens 'da veniam, Lenæe pater! Peccavimus' inquit, 'sed miserere, precor, speciosoque eripe damno!' Mite deum numen: Bacchus peccasse fatentem restituit pactique fide data munera solvit 'ne' ve 'male optato maneas circumlitus auro, vade' ait 'ad magnis vicinum Sardibus amnem perque jugum nitens labentibus obvius undis carpe viam, donec venias ad fluminis ortus, spumigeroque tuum fonti, qua plurimus exit, subde caput corpusque simul, simul elue crimen.' Rex jussæ succedit aquæ: vis aurea tinxit flumen et humano de corpore cessit in amnem; Nunc quoque jam veteris percepto semine venæ arva rigent auro madidis pallentia glæbis. Ille perosus opes silvas et rura colebat Panaque montanis habitantem semper in antris, pingue sed ingenium mansit, nocituraque, ut ante, rursus erant domino stultæ præcordia mentis. Nam freta prospiciens late riget arduus alto Tmolus in ascensu clivoque extensus utroque Sardibus hinc, illinc parvis finitur Hypæpis. Pan ibi dum teneris jactat sua sibila nymphis et leve cerata modulatur harundine carmen ausus Apollineos præ se contemnere cantus, judice sub Tmolo certamen venit ad inpar. Monte suo senior judex consedit et aures liberat arboribus: quercu coma cærula tantum cingitur, et pendent circum cava tempora glandes. Isque deum pecoris spectans 'in judice' dixit 'nulla mora est.' Calamis agrestibus insonat ille barbaricoque Midan (aderat nam forte canenti) carmine delenit; Post hunc sacer ora retorsit Tmolus ad os Phœbi: vultum sua silva secuta est. Ille caput flavum lauro Parnaside vinctus verrit humum Tyrio saturata murice palla instructamque fidem gemmis et dentibus Indis sustinet a læva, tenuit manus altera plectrum; Artificis status ipse fuit. Tum stamina docto pollice sollicitat, quorum dulcedine captus Pana jubet Tmolus citharæ submittere cannas. Judicium sanctique placet sententia montis omnibus, arguitur tamen atque iniusta vocatur unius sermone Midæ; Nec Delius aures humanam stolidas patitur retinere figuram, sed trahit in spatium villisque albentibus inplet instabilesque imas facit et dat posse moveri: cetera sunt hominis, partem damnatur in unam induiturque aures lente gradientis aselli. Ille quidem celare cupit turpique pudore tempora purpureis temptat relevare tiaris; Sed solitus longos ferro resecare capillos viderat hoc famulus, qui cum nec prodere visum dedecus auderet, cupiens efferre sub auras, nec posset reticere tamen, secedit humumque effodit et, domini quales adspexerit aures, voce refert parva terræque inmurmurat haustæ indiciumque suæ vocis tellure regesta obruit et scrobibus tacitus discedit opertis. Creber harundinibus tremulis ibi surgere lucus cœpit et, ut primum pleno maturuit anno, prodidit agricolam: leni nam motus ab austro obruta verba refert dominique coarguit aures. Ultus abit Tmolo liquidumque per æra vectus angustum citra pontum Nepheleidos Helles Laomedonteis Latoius adstitit arvis. Dextera Sigei, Rhœtei læva profundi ara Panomphæo vetus est sacrata Tonanti: inde novæ primum moliri mœnia Troiæ Laomedonta videt susceptaque magna labore crescere difficili nec opes exposcere parvas cumque tridentigero tumidi genitore profundi mortalem induitur formam Phrygiæque tyranno ædificat muros pactus pro mœnibus aurum. Stabat opus: pretium rex infitiatur et addit, perfidiæ cumulum, falsis periuria verbis. 'Non inpune feres' rector maris inquit, et omnes inclinavit aquas ad avaræ litora Troiæ inque freti formam terras conplevit opesque abstulit agricolis et fluctibus obruit agros. Pœna neque hæc satis est: regis quoque filia monstro poscitur æquoreo, quam dura ad saxa revinctam vindicat Alcides promissaque munera dictos poscit equos tantique operis mercede negata bis periura capit superatæ mœnia Troiæ. Nec, pars militiæ, Telamon sine honore recessit Hesioneque data potitur. Nam coniuge Peleus clarus erat diva nec avi magis ille superbus nomine quam soceri, siquidem Jovis esse nepoti contigit haut uni, conjunx dea contigit uni. Namque senex Thetidi Proteus 'dea' dixerat 'undæ, concipe: mater eris juvenis, qui fortibus annis acta patris vincet majorque vocabitur illo.' Ergo, ne quicquam mundus Jove majus haberet, quamvis haut tepidos sub pectore senserat ignes, Juppiter æquoreæ Thetidis conubia fugit, in suaque Æaciden succedere vota nepotem jussit et amplexus in virginis ire marinæ. Est sinus Hæmoniæ curvos falcatus in arcus, bracchia procurrunt: ubi, si foret altior unda, portus erat; Summis inductum est æquor harenis; Litus habet solidum, quod nec vestigia servet nec remoretur iter nec opertum pendeat alga; Myrtea silva subest bicoloribus obsita bacis. Est specus in medio, natura factus an arte, ambiguum, magis arte tamen: quo sæpe venire frenato delphine sedens, Theti, nuda solebas. Illic te Peleus, ut somno vincta jacebas, occupat, et quoniam precibus temptata repugnas, vim parat, innectens ambobus colla lacertis; Quod nisi venisses variatis sæpe figuris ad solitas artes, auso foret ille potitus; Sed modo tu volucris: volucrem tamen ille tenebat; Nunc gravis arbor eras: hærebat in arbore Peleus; Tertia forma fuit maculosæ tigridis: illa territus Æacides a corpore bracchia solvit. Inde deos pelagi vino super æquora fuso et pecoris fibris et fumo turis adorat, donec Carpathius medio de gurgite vates 'Æacide,' dixit 'thalamis potiere petitis, tu modo, cum rigido sopita quiescet in antro, ignaram laqueis vincloque innecte tenaci. Nec te decipiat centum mentita figuras, sed preme, quicquid erit, dum, quod fuit ante, reformet.' Dixerat hæc Proteus et condidit æquore vultum admisitque suos in verba novissima fluctus. Pronus erat Titan inclinatoque tenebat Hesperium temone fretum, cum pulchra relicto Nereis ingreditur consueta cubilia ponto; Vix bene virgineos Peleus invaserat artus: illa novat formas, donec sua membra teneri sentit et in partes diversas bracchia tendi. Tum denum ingemuit, 'ne' que ait 'sine numine vincis' exhibita estque Thetis: confessam amplectitur heros et potitur votis ingentique inplet Achille. Felix et nato, felix et coniuge Peleus, et cui, si demas jugulati crimina Phoci, omnia contigerant: fraterno sanguine sontem expulsumque domo patria Trachinia tellus accipit. Hic regnum sine vi, sine cæde gerebat Lucifero genitore satus patriumque nitorem ore ferens Ceyx, illo qui tempore mæstus dissimilisque sui fratrem lugebat ademptum. Quo postquam Æacides fessus curaque viaque venit et intravit paucis comitantibus urbem, quosque greges pecorum, quæ secum armenta trahebat, haut procul a muris sub opaca valle reliquit; Copia cum facta est adeundi prima tyranni, velamenta manu prætendens supplice, qui sit quoque satus, memorat, tantum sua crimina celat mentiturque fugæ causam; Petit, urbe vel agro se juvet. Hunc contra placido Trachinius ore talibus adloquitur: 'mediæ quoque commoda plebi nostra patent, Peleu, nec inhospita regna tenemus; Adicis huic animo momenta potentia, clarum nomen avumque Jovem; Ne tempora perde precando! Quod petis, omne feres tuaque hæc pro parte vocato, qualiacumque vides! Utinam meliora videres!' Et flebat: moveat tantos quæ causa dolores, Peleusque comitesque rogant; Quibus ille profatur: 'forsitan hanc volucrem, rapto quæ vivit et omnes terret aves, semper pennas habuisse putetis: vir fuit (et—tanta est animi constantia—jam tum acer erat belloque ferox ad vimque paratus) nomine Dædalion. Illo genitore creatis, qui vocat Auroram cæloque novissimus exit, culta mihi pax est, pacis mihi cura tenendæ coniugiique fuit, fratri fera bella placebant: illius virtus reges gentesque subegit, quæ nunc Thisbæas agitat mutata columbas. Nata erat huic Chione, quæ dotatissima forma mille procos habuit, bis septem nubilis annis. Forte revertentes Phœbus Maiaque creatus, ille suis Delphis, hic vertice Cyllenæo, videre hanc pariter, pariter traxere colorem. Spem veneris differt in tempora noctis Apollo; Non fert ille moras virgaque movente soporem virginis os tangit: tactu jacet illa potenti vimque dei patitur; Nox cælum sparserat astris: Phœbus anum simulat præreptaque gaudia sumit. Ut sua maturus conplevit tempora venter, alipedis de stirpe dei versuta propago nascitur Autolycus furtum ingeniosus ad omne, candida de nigris et de candentibus atra qui facere adsuerat, patriæ non degener artis; Nascitur e Phœbo (namque est enixa gemellos) carmine vocali clarus citharaque Philammon. Quid peperisse duos et dis placuisse duobus et forti genitore et progenitore nitenti esse satam prodest? An obest quoque gloria multis? Obfuit huic certe! Quæ se præferre Dianæ sustinuit faciemque deæ culpavit, at illi ira ferox mota est "factis" que "placebimus" inquit. Nec mora, curvavit cornu nervoque sagittam inpulit et meritam traiecit harundine linguam. Lingua tacet, nec vox temptataque verba sequuntur, conantemque loqui cum sanguine vita reliquit; Quam miser amplexans ego tum patriumque dolorem corde tuli fratrique pio solacia dixi, quæ pater haut aliter quam cautes murmura ponti accipit et natam delamentatur ademptam; Ut vero ardentem vidit, quater impetus illi in medios fuit ire rogos, quater inde repulsus concita membra fugæ mandat similisque juvenco spicula crabronum pressa cervice gerenti, qua via nulla, ruit. Jam tum mihi currere visus plus homine est, alasque pedes sumpsisse putares. Effugit ergo omnes veloxque cupidine leti vertice Parnasi potitur; Miseratus Apollo, cum se Dædalion saxo misisset ab alto, fecit avem et subitis pendentem sustulit alis oraque adunca dedit, curvos dedit unguibus hamos, virtutem antiquam, majores corpore vires, et nunc accipiter, nulli satis æquus, in omnes sævit aves aliisque dolens fit causa dolendi.' Quæ dum Lucifero genitus miracula narrat de consorte suo, cursu festinus anhelo advolat armenti custos Phoceus Onetor et 'Peleu, Peleu! Magnæ tibi nuntius adsum cladis' ait. Quodcumque ferat, jubet edere Peleus, pendet et ipse metu trepidi Trachinius oris; Ille refert 'fessos ad litora curva juvencos adpuleram, medio cum Sol altissimus orbe tantum respiceret, quantum superesse videret, parsque boum fulvis genua inclinarat harenis latarumque jacens campos spectabat aquarum, pars gradibus tardis illuc errabat et illuc; Nant alii celsoque exstant super æquora collo. Templa mari subsunt nec marmore clara neque auro, sed trabibus densis lucoque umbrosa vetusto: Nereides Nereusque tenent (hos navita ponti edidit esse deos, dum retia litore siccat); Juncta palus huic est densis obsessa salictis, quam restagnantis fecit maris unda paludem: inde fragore gravi strepitans loca proxima terret, belua vasta, lupus juncisque palustribus exit, oblitus et spumis et sparsus sanguine rictus fulmineos, rubra suffusus lumina flamma. Qui quamquam sævit pariter rabieque fameque, acrior est rabie: neque enim jejunia curat cæde boum diramque famem finire, sed omne vulnerat armentum sternitque hostiliter omne. Pars quoque de nobis funesto saucia morsu, dum defensamus, leto est data; Sanguine litus undaque prima rubet demugitæque paludes. Sed mora damnosa est, nec res dubitare remittit: dum superest aliquid, cuncti cœamus et arma, arma capessamus conjunctaque tela feramus!' Dixerat agrestis: nec Pelea damna movebant, sed memor admissi Nereida conligit orbam damna sua inferias exstincto mittere Phoco. Induere arma viros violentaque sumere tela rex jubet Œtæus; Cum quis simul ipse parabat ire, sed Alcyone conjunx excita tumultu prosilit et nondum totos ornata capillos disicit hos ipsos colloque infusa mariti, mittat ut auxilium sine se, verbisque precatur et lacrimis, animasque duas ut servet in una. Æacides illi: 'pulchros, regina, piosque pone metus! Plena est promissi gratia vestri. Non placet arma mihi contra nova monstra moveri; Numen adorandum pelagi est!' Erat ardua turris, arce focus summa, fessis nota grata carinis: ascendunt illuc stratosque in litore tauros cum gemitu adspiciunt vastatoremque cruento ore ferum, longos infectum sanguine villos. Inde manus tendens in aperti litora ponti cæruleam Peleus Psamathen, ut finiat iram, orat, opemque ferat; Nec vocibus illa rogantis flectitur Æacidæ, Thetis hanc pro coniuge supplex accepit veniam. Sed enim revocatus ab acri cæde lupus perstat, dulcedine sanguinis asper, donec inhærentem laceræ cervice juvencæ marmore mutavit: corpus præterque colorem omnia servavit, lapidis color indicat illum jam non esse lupum, jam non debere timeri. Nec tamen hac profugum consistere Pelea terra fata sinunt, Magnetas adit vagus exul et illic sumit ab Hæmonio purgamina cædis Acasto. Interea fratrisque sui fratremque secutis anxia prodigiis turbatus pectora Ceyx, consulat ut sacras, hominum oblectamina, sortes, ad Clarium parat ire deum; Nam templa profanus invia cum Phlegyis faciebat Delphica Phorbas. Consilii tamen ante sui, fidissima, certam te facit, Alcyone; Cui protinus intima frigus ossa receperunt, buxoque simillimus ora pallor obit, lacrimisque genæ maduere profusis. Ter conata loqui, ter fletibus ora rigavit singultuque pias interrumpente querellas 'quæ mea culpa tuam,' dixit 'carissime, mentem vertit? Ubi est quæ cura mei prior esse solebat? Jam potes Alcyone securus abesse relicta? Jam via longa placet? Jam sum tibi carior absens? At, puto, per terras iter est, tantumque dolebo, non etiam metuam, curæque timore carebunt. Æquora me terrent et ponti tristis imago: et laceras nuper tabulas in litore vidi et sæpe in tumulis sine corpore nomina legi. Neve tuum fallax animum fiducia tangat, quod socer Hippotades tibi sit, qui carcere fortes contineat ventos, et, cum velit, æquora placet. Cum semel emissi tenuerunt æquora venti, nil illis vetitum est: incommendataque tellus omnis et omne fretum est, cæli quoque nubila vexant excutiuntque feris rutilos concursibus ignes. Quo magis hos novi (nam novi et sæpe paterna parva domo vidi), magis hoc reor esse timendos. Quod tua si flecti precibus sententia nullis, care, potest, conjunx, nimiumque es certus eundi, me quoque tolle simul! Certe jactabimur una, nec nisi quæ patiar, metuam, pariterque feremus, quicquid erit, pariter super æquora lata feremur.' Talibus Æolidis dictis lacrimisque movetur sidereus conjunx: neque enim minor ignis in ipso est; Sed neque propositos pelagi dimittere cursus, nec vult Alcyonen in partem adhibere pericli multaque respondit timidum solantia pectus. Non tamen idcirco causam probat; Addidit illis hoc quoque lenimen, quo solo flexit amantem: 'longa quidem est nobis omnis mora, sed tibi juro per patrios ignes, si me modo fata remittant, ante reversurum, quam luna bis inpleat orbem.' His ubi promissis spes est admota recursus, protinus eductam navalibus æquore tingui aptarique suis pinum jubet armamentis; Qua rursus visa veluti præsaga futuri horruit Alcyone lacrimasque emisit obortas amplexusque dedit tristique miserrima tandem ore 'vale' dixit conlapsaque corpore toto est; Ast juvenes quærente moras Ceyce reducunt ordinibus geminis ad fortia pectora remos æqualique ictu scindunt freta: sustulit illa umentes oculos stantemque in puppe recurva concussaque manu dantem sibi signa maritum prona videt redditque notas; Ubi terra recessit longius, atque oculi nequeunt cognoscere vultus, dum licet, insequitur fugientem lumine pinum; Hæc quoque ut haut poterat spatio submota videri, vela tamen spectat summo fluitantia malo; Ut nec vela videt, vacuum petit anxia lectum seque toro ponit: renovat lectusque torusque Alcyonæ lacrimas et quæ pars admonet absit. Portibus exierant, et moverat aura rudentes: obvertit lateri pendentes navita remos cornuaque in summa locat arbore totaque malo carbasa deducit venientesque accipit auras. Aut minus, aut certe medium non amplius æquor puppe secabatur, longeque erat utraque tellus, cum mare sub noctem tumidis albescere cœpit fluctibus et præceps spirare valentius eurus. 'Ardua jamdudum demittite cornua' rector clamat 'et antemnis totum subnectite velum.' Hic jubet; Inpediunt adversæ jussa procellæ, nec sinit audiri vocem fragor æquoris ullam: sponte tamen properant alii subducere remos, pars munire latus, pars ventis vela negare; Egerit hic fluctus æquorque refundit in æquor, hic rapit antemnas; Quæ dum sine lege geruntur, aspera crescit hiems, omnique e parte feroces bella gerunt venti fretaque indignantia miscent. Ipse pavet nec se, qui sit status, ipse fatetur scire ratis rector, nec quid jubeatve vetetve: tanta mali moles tantoque potentior arte est. Quippe sonant clamore viri, stridore rudentes, undarum incursu gravis unda, tonitribus æther. Fluctibus erigitur cælumque æquare videtur pontus et inductas aspergine tangere nubes; Et modo, cum fulvas ex imo vertit harenas, concolor est illis, Stygia modo nigrior unda, sternitur interdum spumisque sonantibus albet. Ipsa quoque his agitur vicibus Trachinia puppis et nunc sublimis veluti de vertice montis despicere in valles imumque Acheronta videtur, nunc, ubi demissam curvum circumstetit æquor, suspicere inferno summum de gurgite cælum. Sæpe dat ingentem fluctu latus icta fragorem nec levius pulsata sonat, quam ferreus olim cum laceras aries balistave concutit arces, utque solent sumptis incursu viribus ire pectore in arma feri protentaque tela leones, sic, ubi se ventis admiserat unda coortis, ibat in alta ratis multoque erat altior illis; Jamque labant cunei, spoliataque tegmine ceræ rima patet præbetque viam letalibus undis. Ecce cadunt largi resolutis nubibus imbres, inque fretum credas totum descendere cælum, inque plagas cæli tumefactum ascendere pontum. Vela madent nimbis, et cum cælestibus undis æquoreæ miscentur aquæ; Caret ignibus æther, cæcaque nox premitur tenebris hiemisque suisque. Discutiunt tamen has præbentque micantia lumen fulmina: fulmineis ardescunt ignibus imbres. Dat quoque jam saltus intra cava texta carinæ fluctus; Et ut miles, numero præstantior omni, cum sæpe adsiluit defensæ mœnibus urbis, spe potitur tandem laudisque accensus amore inter mille viros murum tamen occupat unus, sic ubi pulsarunt noviens latera ardua fluctus, vastius insurgens decimæ ruit impetus undæ nec prius absistit fessam oppugnare carinam, quam velut in captæ descendat mœnia navis. Pars igitur temptabat adhuc invadere pinum, pars maris intus erat: trepidant haud setius omnes, quam solet urbs aliis murum fodientibus extra atque aliis murum trepidare tenentibus intus. Deficit ars, animique cadunt, totidemque videntur, quot veniunt fluctus, ruere atque inrumpere mortes. Non tenet hic lacrimas, stupet hic, vocat ille beatos, funera quos maneant, hic votis numen adorat bracchiaque ad cælum, quod non videt, inrita tollens poscit opem; Subeunt illi fraterque parensque, huic cum pignoribus domus et quodcunque relictum est; Alcyone Ceyca movet, Ceycis in ore nulla nisi Alcyone est et, cum desideret unam, gaudet abesse tamen; Patriæ quoque vellet ad oras respicere inque domum supremos vertere vultus, verum, ubi sit, nescit: tanta vertigine pontus fervet, et inducta piceis e nubibus umbra omne latet cælum, duplicataque noctis imago est. Frangitur incursu nimbosi turbinis arbor, frangitur et regimen, spoliisque animosa superstes unda, velut victrix, sinuataque despicit undas; Nec levius, quam siquis Athon Pindumve revulsos sede sua totos in apertum everterit æquor, præcipitata cadit pariterque et pondere et ictu mergit in ima ratem; Cum qua pars magna virorum gurgite pressa gravi neque in æra reddita fato functa suo est, alii partes et membra carinæ trunca tenent: tenet ipse manu, qua sceptra solebat, fragmina navigii Ceyx socerumque patremque invocat heu! Frustra, sed plurima nantis in ore Alcyone conjunx: illam meminitque refertque, illius ante oculos ut agant sua corpora fluctus optat et exanimis manibus tumuletur amicis. Dum natat, absentem, quotiens sinit hiscere fluctus, nominat Alcyonen ipsisque inmurmurat undis. Ecce super medios fluctus niger arcus aquarum frangitur et rupta mersum caput obruit unda. Lucifer obscurus nec quem cognoscere posses illa luce fuit, quoniamque excedere cælo non licuit, densis texit sua nubibus ora. Æolis interea, tantorum ignara malorum, dinumerat noctes et jam, quas induat ille, festinat vestes, jam quas, ubi venerit ille, ipsa gerat, reditusque sibi promittit inanes. Omnibus illa quidem superis pia tura ferebat, ante tamen cunctos Junonis templa colebat proque viro, qui nullus erat, veniebat ad aras utque foret sospes conjunx suus utque rediret, optabat, nullamque sibi præferret; At illi hoc de tot votis poterat contingere solum. At dea non ultra pro functo morte rogari sustinet utque manus funestas arceat aris, 'Iri, meæ' dixit 'fidissima nuntia vocis, vise soporiferam Somni velociter aulam exstinctique jube Ceycis imagine mittat somnia ad Alcyonen veros narrantia casus.' Dixerat: induitur velamina mille colorum Iris et arquato cælum curvamine signans tecta petit jussi sub nube latentia regis. Est prope Cimmerios longo spelunca recessu, mons cavus, ignavi domus et penetralia Somni, quo numquam radiis oriens mediusve cadensve Phœbus adire potest: nebulæ caligine mixtæ exhalantur humo dubiæque crepuscula lucis. Non vigil ales ibi cristati cantibus oris evocat Auroram, nec voce silentia rumpunt sollicitive canes canibusve sagacior anser; Non fera, non pecudes, non moti flamine rami humanæve sonum reddunt convicia linguæ. Muta quies habitat; Saxo tamen exit ab imo rivus aquæ Lethes, per quem cum murmure labens invitat somnos crepitantibus unda lapillis. Ante fores antri fecunda papavera florent innumeræque herbæ, quarum de lacte soporem Nox legit et spargit per opacas umida terras. Janua, ne verso stridores cardine reddat, nulla domo tota est, custos in limine nullus; At medio torus est ebeno sublimis in antro, plumeus, atricolor, pullo velamine tectus, quo cubat ipse deus membris languore solutis. Hunc circa passim varias imitantia formas Somnia vana jacent totidem, quot messis aristas, silva gerit frondes, ejectas litus harenas. Quo simul intravit manibusque obstantia virgo Somnia dimovit, vestis fulgore reluxit sacra domus, tardaque deus gravitate jacentes vix oculos tollens iterumque iterumque relabens summaque percutiens nutanti pectora mento excussit tandem sibi se cubitoque levatus, quid veniat, (cognovit enim) scitatur, at illa: 'Somne, quies rerum, placidissime, Somne, deorum, pax animi, quem cura fugit, qui corpora duris fessa ministeriis mulces reparasque labori, Somnia, quæ veras æquent imitamine formas, Herculea Trachine jube sub imagine regis Alcyonen adeant simulacraque naufraga fingant. Imperat hoc Juno.' Postquam mandata peregit, Iris abit: neque enim ulterius tolerare soporis vim poterat, labique ut somnum sensit in artus, effugit et remeat per quos modo venerat arcus. At pater e populo natorum mille suorum excitat artificem simulatoremque figuræ Morphea: non illo quisquam sollertius alter exprimit incessus vultumque sonumque loquendi; Adicit et vestes et consuetissima cuique verba; Sed hic solos homines imitatur, at alter fit fera, fit volucris, fit longo corpore serpens: hunc Icelon superi, mortale Phobetora vulgus nominat; Est etiam diversæ tertius artis Phantasos: ille in humum saxumque undamque trabemque, quæque vacant anima, fallaciter omnia transit; Regibus hi ducibusque suos ostendere vultus nocte solent, populos alii plebemque pererrant. Præterit hos senior cunctisque e fratribus unum Morphea, qui peragat Thaumantidos edita, Somnus eligit et rursus molli languore solutus deposuitque caput stratoque recondidit alto. Ille volat nullos strepitus facientibus alis per tenebras intraque moræ breve tempus in urbem pervenit Hæmoniam, positisque e corpore pennis in faciem Ceycis abit sumptaque figura luridus, exanimi similis, sine vestibus ullis, coniugis ante torum miseræ stetit: uda videtur barba viri, madidisque gravis fluere unda capillis. Tum lecto incumbens fletu super ora profuso hæc ait: 'agnoscis Ceyca, miserrima conjunx, an mea mutata est facies nece? Respice: nosces inveniesque tuo pro coniuge coniugis umbram! Nil opis, Alcyone, nobis tua vota tulerunt! Occidimus! Falso tibi me promittere noli! Nubilus Ægæo deprendit in æquore navem auster et ingenti jactatam flamine solvit, oraque nostra tuum frustra clamantia nomen inplerunt fluctus.—Non hæc tibi nuntiat auctor ambiguus, non ista vagis rumoribus audis: ipse ego fata tibi præsens mea naufragus edo. Surge, age, da lacrimas lugubriaque indue nec me indeploratum sub inania Tartara mitte!' Adicit his vocem Morpheus, quam coniugis illa crederet esse sui (fletus quoque fundere veros visus erat), gestumque manus Ceycis habebat. Ingemit Alcyone lacrimans, motatque lacertos per somnum corpusque petens amplectitur auras exclamatque: 'mane! Quo te rapis? Ibimus una.' Voce sua specieque viri turbata soporem excutit et primo, si sit, circumspicit, illic, qui modo visus erat; Nam moti voce ministri intulerant lumen. Postquam non invenit usquam, percutit ora manu laniatque a pectore vestes pectoraque ipsa ferit nec crines solvere curat: scindit et altrici, quæ luctus causa, roganti 'nulla est Alcyone, nulla est' ait. 'Occidit una cum Ceyce suo. Solantia tollite verba! Naufragus interiit: vidi agnovique manusque ad discedentem cupiens retinere tetendi. Umbra fuit, sed et umbra tamen manifesta virique vera mei. Non ille quidem, si quæris, habebat adsuetos vultus nec quo prius, ore nitebat: pallentem nudumque et adhuc umente capillo infelix vidi. Stetit hoc miserabilis ipso ecce loco'; Et quærit, vestigia siqua supersint. 'Hoc erat, hoc, animo quod divinante timebam, et ne me fugiens ventos sequerere rogabam. At certe vellem, quoniam periturus abibas, me quoque duxisses: multum fuit utile tecum ire mihi; Neque enim de vitæ tempore quicquam non simul egissem, nec mors discreta fuisset. Nunc absens perii, jactor quoque fluctibus absens, et sine me me pontus habet. Crudelior ipso sit mihi mens pelago, si vitam ducere nitar longius et tanto pugnem superesse dolori! Sed neque pugnabo nec te, miserande, relinquam et tibi nunc saltem veniam comes, inque sepulcro si non urna, tamen junget nos littera: si non ossibus ossa meis, at nomen nomine tangam.' Plura dolor prohibet, verboque intervenit omni plangor, et attonito gemitus a corde trahuntur. Mane erat: egreditur tectis ad litus et illum mæsta locum repetit, de quo spectarat euntem, dumque moratur ibi dumque 'hic retinacula solvit, hoc mihi discedens dedit oscula litore' dicit dumque notata locis reminiscitur acta fretumque prospicit, in liquida, spatio distante, tuetur nescio quid quasi corpus aqua, primoque, quid illud esset, erat dubium; Postquam paulum adpulit unda, et, quamvis aberat, corpus tamen esse liquebat, qui foret, ignorans, quia naufragus, omine mota est et, tamquam ignoto lacrimam daret, 'heu! Miser,' inquit 'quisquis es, et siqua est conjunx tibi!' Fluctibus actum fit propius corpus: quod quo magis illa tuetur, hoc minus et minus est mentis, væ! Jamque propinquæ admotum terræ, jam quod cognoscere posset, cernit: erat conjunx! 'Ille est!' Exclamat et una ora, comas, vestem lacerat tendensque trementes ad Ceyca manus 'sic, o carissime conjunx, sic ad me, miserande, redis?' Ait. Adiacet undis facta manu moles, quæ primas æquoris iras frangit et incursus quæ prædelassat aquarum. Insilit huc, mirumque fuit potuisse: volabat percutiensque levem modo natis æra pennis stringebat summas ales miserabilis undas, dumque volat, mæsto similem plenumque querellæ ora dedere sonum tenui crepitantia rostro. Ut vero tetigit mutum et sine sanguine corpus, dilectos artus amplexa recentibus alis frigida nequiquam duro dedit oscula rostro. Senserit hoc Ceyx, an vultum motibus undæ tollere sit visus, populus dubitabat, at ille senserat: et tandem, superis miserantibus, ambo alite mutantur; Fatis obnoxius isdem tunc quoque mansit amor nec coniugiale solutum fœdus in alitibus: cœunt fiuntque parentes, perque dies placidos hiberno tempore septem incubat Alcyone pendentibus æquore nidis. Tunc jacet unda maris: ventos custodit et arcet Æolus egressu præstatque nepotibus æquor. Hos aliquis senior junctim freta lata volantes spectat et ad finem servatos laudat amores: proximus, aut idem, si fors tulit, 'hic quoque,' dixit 'quem mare carpentem substrictaque crura gerentem aspicis,' (ostendens spatiosum in guttura mergum) 'regia progenies, et si descendere ad ipsum ordine perpetuo quæris, sunt hujus origo Ilus et Assaracus raptusque Jovi Ganymedes Laomedonque senex Priamusque novissima Troiæ tempora sortitus; Frater fuit Hectoris iste: qui nisi sensisset prima nova fata juventa, forsitan inferius non Hectore nomen haberet, quamvis est illum proles enixa Dymantis, Æsacon umbrosa furtim peperisse sub Ida fertur Alexiroe, Granico nata bicorni. Oderat hic urbes nitidaque remotus ab aula secretos montes et inambitiosa colebat rura nec Iliacos cœtus nisi rarus adibat. Non agreste tamen nec inexpugnabile amori pectus habens silvas captatam sæpe per omnes aspicit Hesperien patria Cebrenida ripa iniectos umeris siccantem sole capillos. Visa fugit nymphe, veluti perterrita fulvum cerva lupum longeque lacu deprensa relicto accipitrem fluvialis anas; Quam Troius heros insequitur celeremque metu celer urget amore. Ecce latens herba coluber fugientis adunco dente pedem strinxit virusque in corpore liquit; Cum vita suppressa fuga est: amplectitur amens exanimem clamatque "piget, piget esse secutum! Sed non hoc timui, neque erat mihi vincere tanti. Perdidimus miseram nos te duo: vulnus ab angue, a me causa data est! Ego sim sceleratior illo, ni tibi morte mea mortis solacia mittam." Dixit et e scopulo, quem rauca subederat unda, se dedit in pontum. Tethys miserata cadentem molliter excepit nantemque per æquora pennis texit, et optatæ non est data copia mortis. Indignatur amans, invitum vivere cogi obstarique animæ misera de sede volenti exire, utque novas umeris adsumpserat alas, subvolat atque iterum corpus super æquora mittit. Pluma levat casus: furit Æsacos inque profundum pronus abit letique viam sine fine retemptat. Fecit amor maciem: longa internodia crurum, longa manet cervix, caput est a corpore longe; Æquora amat nomenque tenet, quia mergitur illo.'
Nescius adsumptis Priamus pater Æsacon alis vivere lugebat: tumulo quoque nomen habenti inferias dederat cum fratribus Hector inanes; Defuit officio Paridis præsentia tristi, postmodo qui rapta longum cum coniuge bellum attulit in patriam: conjuratæque sequuntur mille rates gentisque simul commune Pelasgæ; Nec dilata foret vindicta, nisi æquora sævi invia fecissent venti, Bœotaque tellus Aulide piscosa puppes tenuisset ituras. Hic patrio de more Jovi cum sacra parassent, ut vetus accensis incanduit ignibus ara, serpere cæruleum Danai videre draconem in platanum, cœptis quæ stabat proxima sacris. Nidus erat volucrum bis quattuor arbore summa: quas simul et matrem circum sua damna volantem corripuit serpens avidoque recondidit ore, obstipuere omnes, at veri providus augur Thestorides 'vincemus'; Ait, 'gaudete, Pelasgi! Troja cadet, sed erit nostri mora longa laboris,' atque novem volucres in belli digerit annos. Ille, ut erat virides amplexus in arbore ramos, fit lapis et signat serpentis imagine saxum. Permanet Aoniis Boreas violentus in undis bellaque non transfert, et sunt, qui parcere Troiæ Neptunum credant, quia mœnia fecerat urbi; At non Thestorides: nec enim nescitve tacetve sanguine virgineo placandam virginis iram esse deæ. Postquam pietatem publica causa rexque patrem vicit, castumque datura cruorem flentibus ante aram stetit Iphigenia ministris, victa dea est nubemque oculis obiecit et inter officium turbamque sacri vocesque precantum supposita fertur mutasse Mycenida cerva. Ergo ubi, qua decuit, lenita est cæde Diana, et pariter Phœbes, pariter maris ira recessit, accipiunt ventos a tergo mille carinæ multaque perpessæ Phrygia potiuntur harena. Orbe locus medio est inter terrasque fretumque cælestesque plagas, triplicis confinia mundi; Unde quod est usquam, quamvis regionibus absit, inspicitur, penetratque cavas vox omnis ad aures: Fama tenet summaque domum sibi legit in arce, innumerosque aditus ac mille foramina tectis addidit et nullis inclusit limina portis; Nocte dieque patet: tota est ex ære sonanti, tota fremit vocesque refert iteratque quod audit; Nulla quies intus nullaque silentia parte, nec tamen est clamor, sed parvæ murmura vocis, qualia de pelagi, siquis procul audiat, undis esse solent, qualemve sonum, cum Juppiter atras increpuit nubes, extrema tonitrua reddunt. Atria turba tenet: veniunt, leve vulgus, euntque mixtaque cum veris passim commenta vagantur milia rumorum confusaque verba volutant; E quibus hi vacuas inplent sermonibus aures, hi narrata ferunt alio, mensuraque ficti crescit, et auditis aliquid novus adicit auctor. Illic Credulitas, illic temerarius Error vanaque Lætitia est consternatique Timores Seditioque repens dubioque auctore Susurri; Ipsa, quid in cælo rerum pelagoque geratur et tellure, videt totumque inquirit in orbem. Fecerat hæc notum, Graias cum milite forti adventare rates, neque inexspectatus in armis hostis adest: prohibent aditus litusque tuentur Trœs, et Hectorea primus fataliter hasta, Protesilæ, cadis, commissaque prœlia magno stant Danais, fortisque animæ nece cognitus Hector. Nec Phryges exiguo, quid Achaica dextera posset, sanguine senserunt, et jam Sigea rubebant litora, jam leto proles Neptunia, Cycnus, mille viros dederat, jam curru instabat Achilles totaque Peliacæ sternebat cuspidis ictu agmina perque acies aut Cycnum aut Hectora quærens congreditur Cycno (decimum dilatus in annum Hector erat): tum colla jugo candentia pressos exhortatus equos currum derexit in hostem concutiensque suis vibrantia tela lacertis 'quisquis es, o juvenis,' dixit 'solamen habeto mortis, ab Hæmonio quod sis jugulatus Achille!' Hactenus Æacides: vocem gravis hasta secuta est, sed quamquam certa nullus fuit error in hasta, nil tamen emissi profecit acumine ferri utque hebeti pectus tantummodo contudit ictu. 'Nate dea, nam te fama prænovimus,' inquit ille 'quid a nobis vulnus miraris abesse?' (Mirabatur enim.) 'Non hæc, quam cernis, equinis fulva jubis cassis neque onus, cava parma, sinistræ auxilio mihi sunt: decor est quæsitus ab istis; Mars quoque ob hoc capere arma solet! Removebitur hujus tegminis officium: tamen indestrictus abibo; Est aliquid non esse satum Nereide, sed qui Nereaque et natas et totum temperat æquor.' Dixit et hæsurum clipei curvamine telum misit in Æaciden, quod et æs et proxima rupit terga novena boum, decimo tamen orbe moratum est. Excutit hoc heros rursusque trementia forti tela manu torsit: rursus sine vulnere corpus sincerumque fuit; Nec tertia cuspis apertum et se præbentem valuit destringere Cycnum. Haut secus exarsit, quam circo taurus aperto, cum sua terribili petit inritamina cornu, poeniceas vestes, elusaque vulnera sentit; Num tamen exciderit ferrum considerat hastæ: hærebat ligno. 'Manus est mea debilis ergo, quasque' ait 'ante habuit vires, effudit in uno? Nam certe valuit, vel cum Lyrnesia primus mœnia deieci, vel cum Tenedonque suoque Eetioneas inplevi sanguine Thebas, vel cum purpureus populari cæde Caicus fluxit, opusque meæ bis sensit Telephus hastæ. Hic quoque tot cæsis, quorum per litus acervos et feci et video, valuit mea dextra valetque.' Dixit et, ante actis veluti male crederet, hastam misit in adversum Lycia de plebe Menœten loricamque simul subiectaque pectora rupit. Quo plangente gravem moribundo vertice terram extrahit illud idem calido de vulnere telum atque ait: 'hæc manus est, hæc, qua modo vicimus, hasta: utar in hoc isdem; Sit in hoc, precor, exitus idem!' Sic fatus Cycnum repetit, nec fraxinus errat inque umero sonuit non evitata sinistro, inde velut muro solidaque a caute repulsa est; Qua tamen ictus erat, signatum sanguine Cycnum viderat et frustra fuerat gavisus Achilles: vulnus erat nullum, sanguis fuit ille Menœtæ! Tum vero præceps curru fremebundus ab alto desilit et nitido securum comminus hostem ense petens parmam gladio galeamque cavari cernit, at in duro lædi quoque corpore ferrum. Haut tulit ulterius clipeoque adversa reducto ter quater ora viri, capulo et cava tempora pulsat cedentique sequens instat turbatque ruitque attonitoque negat requiem: pavor occupat illum, ante oculosque natant tenebræ retroque ferenti aversos passus medio lapis obstitit arvo; Quem super inpulsum resupino corpore Cycnum vi multa vertit terræque adflixit Achilles. Tum clipeo genibusque premens præcordia duris vincla trahit galeæ, quæ presso subdita mento elidunt fauces et respiramen iterque eripiunt animæ. Victum spoliare parabat: arma relicta videt; Corpus deus æquoris albam contulit in volucrem, cujus modo nomen habebat. Hic labor, hæc requiem multorum pugna dierum attulit et positis pars utraque substitit armis. Dumque vigil Phrygios servat custodia muros, et vigil Argolicas servat custodia fossas, festa dies aderat, qua Cycni victor Achilles Pallada mactatæ placabat sanguine vaccæ; Cujus ut inposuit prosecta calentibus aris, et dis acceptus penetravit in æthera nidor, sacra tulere suam, pars est data cetera mensis. Discubuere toris proceres et corpora tosta carne replent vinoque levant curasque sitimque. Non illos citharæ, non illos carmina vocum longave multifori delectat tibia buxi, sed noctem sermone trahunt, virtusque loquendi materia est: pugnas referunt hostisque suasque, inque vices adita atque exhausta pericula sæpe commemorare juvat; Quid enim loqueretur Achilles, aut quid apud magnum potius loquerentur Achillem? Proxima præcipue domito victoria Cycno in sermone fuit: visum mirabile cunctis, quod juveni corpus nullo penetrabile telo invictumque a vulnere erat ferrumque terebat. Hoc ipse Æacides, hoc mirabantur Achivi, cum sic Nestor ait: 'vestro fuit unicus ævo contemptor ferri nulloque forabilis ictu Cycnus. At ipse olim patientem vulnera mille corpore non læso Perrhæbum Cænea vidi, Cænea Perrhæbum, qui factis inclitus Othryn incoluit, quoque id mirum magis esset in illo, femina natus erat.' Monstri novitate moventur quisquis adest, narretque rogant: quos inter Achilles: 'dic age! Nam cunctis eadem est audire voluntas, o facunde senex, ævi prudentia nostri, quis fuerit Cæneus, cur in contraria versus, qua tibi militia, cujus certamine pugnæ cognitus, a quo sit victus, si victus ab ullo est.' Tum senior: 'quamvis obstet mihi tarda vetustas, multaque me fugiant primis spectata sub annis, plura tamen memini. Nec quæ magis hæreat ulla pectore res nostro est inter bellique domique acta tot, ac si quem potuit spatiosa senectus spectatorem operum multorum reddere, vixi annos bis centum; Nunc tertia vivitur ætas. 'Clara decore fuit proles Elateia Cænis, Thessalidum virgo pulcherrima, perque propinquas perque tuas urbes (tibi enim popularis, Achille), multorum frustra votis optata procorum. Temptasset Peleus thalamos quoque forsitan illos: sed jam aut contigerant illi conubia matris aut fuerant promissa tuæ, nec Cænis in ullos denupsit thalamos secretaque litora carpens æquorei vim passa dei est (ita fama ferebat), utque novæ Veneris Neptunus gaudia cepit, "sint tua vota licet" dixit "secura repulsæ: elige, quid voveas!" (Eadem hoc quoque fama ferebat) "magnum" Cænis ait "facit hæc injuria votum, tale pati jam posse nihil; Da, femina ne sim: omnia præstiteris." Graviore novissima dixit verba sono poteratque viri vox illa videri, sicut erat; Nam jam voto deus æquoris alti adnuerat dederatque super, nec saucius ullis vulneribus fieri ferrove occumbere posset. Munere lætus abit studiisque virilibus ævum exigit Atracides Peneiaque arva pererrat. 'Duxerat Hippodamen audaci Ixione natus nubigenasque feros positis ex ordine mensis arboribus tecto discumbere jusserat antro. Hæmonii proceres aderant, aderamus et ipsi, festaque confusa resonabat regia turba. Ecce canunt Hymenæon, et ignibus atria fumant, cinctaque adest virgo matrum nuruumque caterva, præsignis facie; Felicem diximus illa coniuge Pirithoum, quod pæne fefellimus omen. Nam tibi, sævorum sævissime Centaurorum, Euryte, quam vino pectus, tam virgine visa ardet, et ebrietas geminata libidine regnat. Protinus eversæ turbant convivia mensæ, raptaturque comis per vim nova nupta prehensis. Eurytus Hippodamen, alii, quam quisque probabant aut poterant, rapiunt, captæque erat urbis imago. Femineo clamore sonat domus: ocius omnes surgimus, et primus "quæ te vecordia," Theseus "Euryte, pulsat," ait, "qui me vivente lacessas Pirithoum violesque duos ignarus in uno?" Neve ea magnanimus frustra memoraverit ore, submovet instantes raptamque furentibus aufert. Ille nihil contra, (neque enim defendere verbis talia facta potest) sed vindicis ora protervis insequitur manibus generosaque pectora pulsat. Forte fuit juxta signis exstantibus asper antiquus crater; Quem vastum vastior ipse sustulit Ægides adversaque misit in ora: sanguinis ille globos pariter cerebrumque merumque vulnere et ore vomens madida resupinus harena calcitrat. Ardescunt germani cæde bimembres certatimque omnes uno ore "arma, arma" loquuntur. Vina dabant animos, et prima pocula pugna missa volant fragilesque cadi curvique lebetes, res epulis quondam, tum bello et cædibus aptæ. 'Primus Ophionides Amycus penetralia donis haut timuit spoliare suis et primus ab æde lampadibus densum rapuit funale coruscis elatumque alte, veluti qui candida tauri rumpere sacrifica molitur colla securi, inlisit fronti Lapithæ Celadontis et ossa non cognoscendo confusa relinquit in ore. Exsiluere oculi, disiectisque ossibus oris acta retro naris medioque est fixa palato. Hunc pede convulso mensæ Pellæus acernæ stravit humi Pelates deiecto in pectora mento cumque atro mixtos sputantem sanguine dentes vulnere Tartareas geminato mittit ad umbras. 'Proximus ut steterat spectans altaria vultu fumida terribili "cur non" ait "utimur istis?" Cumque suis Gryneus inmanem sustulit aram ignibus et medium Lapitharum iecit in agmen depressitque duos, Brotean et Orion: Orio mater erat Mycale, quam deduxisse canendo sæpe reluctanti constabat cornua lunæ. "Non impune feres, teli modo copia detur!" Dixerat Exadius telique habet instar, in alta quæ fuerant pinu votivi cornua cervi. Figitur hinc duplici Gryneus in lumina ramo eruiturque oculos, quorum pars cornibus hæret, pars fluit in barbam concretaque sanguine pendet. 'Ecce rapit mediis flagrantem Rhœtus ab aris pruniceum torrem dextraque a parte Charaxi tempora perfringit fulvo protecta capillo. Correpti rapida, veluti seges arida, flamma arserunt crines, et vulnere sanguis inustus terribilem stridore sonum dedit, ut dare ferrum igne rubens plerumque solet, quod forcipe curva cum faber eduxit, lacubus demittit: at illud stridet et in trepida submersum sibilat unda. Saucius hirsutis avidum de crinibus ignem excutit inque umeros limen tellure revulsum tollit, onus plaustri, quod ne permittat in hostem, ipsa facit gravitas: socium quoque saxea moles oppressit spatio stantem propiore Cometen. Gaudia nec retinet Rhœtus: "sic, conprecor," inquit "cetera sit fortis castrorum turba tuorum!" Semicremoque novat repetitum stipite vulnus terque quaterque gravi juncturas verticis ictu rupit, et in liquido sederunt ossa cerebro. 'Victor ad Euagrum Corythumque Dryantaque transit; E quibus ut prima tectus lanugine malas procubuit Corythus, "puero quæ gloria fuso parta tibi est?" Euagrus ait, nec dicere Rhœtus plura sinit rutilasque ferox in aperta loquentis condidit ora viri perque os in pectora flammas. Te quoque, sæve Drya, circum caput igne rotato insequitur, sed non in te quoque constitit idem exitus: adsiduæ successu cædis ovantem, qua juncta est umero cervix, sude figis obusta. Ingemuit duroque sudem vix osse revulsit Rhœtus et ipse suo madefactus sanguine fugit. Fugit et Orneus Lycabasque et saucius armo dexteriore Medon et cum Pisenore Thaumas, quique pedum nuper certamine vicerat omnes Mermeros, accepto tum vulnere tardius ibat; Et Pholus et Melaneus et Abas prædator aprorum, quique suis frustra bellum dissuaserat augur Asbolus: ille etiam metuenti vulnera Nesso "ne fuge! Ad Herculeos" inquit "servaberis arcus." At non Eurynomus Lycidasque et Areos et Imbreus effugere necem; Quos omnes dextra Dryantis perculit adversos. Adversum tu quoque, quamvis terga fugæ dederas, vulnus, Crenæe, tulisti: nam grave respiciens inter duo lumina ferrum, qua naris fronti committitur, accipis, imæ. 'In tanto fremitu cunctis sine fine jacebat sopitus venis et inexperrectus Aphidas languentique manu carchesia mixta tenebat, fusus in Ossææ villosis pellibus ursæ; Quem procul ut vidit frustra nulla arma moventem, inserit amento digitos "miscenda" que dixit "cum Styge vina bibes" Phorbas; Nec plura moratus in juvenem torsit jaculum, ferrataque collo fraxinus, ut casu jacuit resupinus, adacta est. Mors caruit sensu, plenoque e gutture fluxit inque toros inque ipsa niger carchesia sanguis. 'Vidi ego Petræum conantem tollere terra glandiferam quercum; Quam dum conplexibus ambit et quatit huc illuc labefactaque robora jactat, lancea Pirithoi costis inmissa Petræi pectora cum duro luctantia robore fixit. Pirithoi virtute Lycum cecidisse ferebant, Pirithoi virtute Chromin, sed uterque minorem victori titulum quam Dictys Helopsque dederunt, fixus Helops jaculo, quod pervia tempora fecit et missum a dextra lævam penetravit ad aurem, Dictys ab ancipiti delapsus acumine montis, dum fugit instantem trepidans Ixione natum, decidit in præceps et pondere corporis ornum ingentem fregit suaque induit ilia fractæ. 'Ultor adest Aphareus saxumque e monte revulsum mittere conatur; Conantem stipite querno occupat Ægides cubitique ingentia frangit ossa nec ulterius dare corpus inutile leto aut vacat aut curat tergoque Bienoris alti insilit, haut solito quemquam portare nisi ipsum, opposuitque genu costis prensamque sinistra cæsariem retinens vultum minitantiaque ora robore nodoso præduraque tempora fregit. Robore Nedymnum jaculatoremque Lycopen sternit et inmissa protectum pectora barba Hippason et summis exstantem Riphea silvis Thereaque, Hæmoniis qui prensos montibus ursos ferre domum vivos indignantesque solebat. Haut tulit utentem pugnæ successibus ultra Thesea Demoleon: solidoque revellere trunco annosam pinum magno molimine temptat; Quod quia non potuit, præfractam misit in hostem, sed procul a telo Theseus veniente recessit Pallados admonitu: credi sic ipse volebat. Non tamen arbor iners cecidit; Nam Crantoris alti abscidit jugulo pectusque umerumque sinistrum: armiger ille tui fuerat genitoris, Achille, quem Dolopum rector, bello superatus, Amyntor Æacidæ dederat pacis pignusque fidemque. Hunc procul ut fœdo disiectum vulnere Peleus vidit, "at inferias, juvenum gratissime Crantor, accipe" ait validoque in Demoleonta lacerto fraxineam misit contentis viribus hastam, quæ laterum cratem prærupit et ossibus hærens intremuit: trahit ille manu sine cuspide lignum (id quoque vix sequitur), cuspis pulmone retenta est; Ipse dolor vires animo dabat: æger in hostem erigitur pedibusque virum proculcat equinis. Excipit ille ictus galea clipeoque sonantes defensatque umeros prætentaque sustinet arma perque armos uno duo pectora perforat ictu. Ante tamen leto dederat Phlegræon et Hylen eminus, Iphinoum conlato Marte Claninque; Additur his Dorylas, qui tempora tecta gerebat pelle lupi sævique vicem præstantia teli cornua vara boum multo rubefacta cruore. 'Huic ego (nam viris animus dabat) "aspice," dixi "quantum concedant nostro tua cornua ferro" et jaculum torsi: quod cum vitare nequiret, opposuit dextram passuræ vulnera fronti: adfixa est cum fronte manus; Fit clamor, at illum hærentem Peleus et acerbo vulnere victum (stabat enim propior) mediam ferit ense sub alvum. Prosiluit terraque ferox sua viscera traxit tractaque calcavit calcataque rupit et illis crura quoque inpediit et inani concidit alvo. 'Nec te pugnantem tua, Cyllare, forma redemit, si modo naturæ formam concedimus illi. Barba erat incipiens, barbæ color aureus, aurea ex umeris medios coma dependebat in armos. Gratus in ore vigor; Cervix umerique manusque pectoraque artificum laudatis proxima signis, et quacumque vir est; Nec equi mendosa sub illo deteriorque viro facies; Da colla caputque, Castore dignus erit: sic tergum sessile, sic sunt pectora celsa toris. Totus pice nigrior atra, candida cauda tamen; Color est quoque cruribus albus. Multæ illum petiere sua de gente, sed una abstulit Hylonome, qua nulla decentior inter semiferos altis habitavit femina silvis; Hæc et blanditiis et amando et amare fatendo Cyllaron una tenet, cultu quoque, quantus in illis esse potest membris, ut sit coma pectine levis, ut modo rore maris, modo se violave rosave inplicet, interdum candentia lilia gestet, bisque die lapsis Pagasææ vertice silvæ fontibus ora lavet, bis flumine corpora tinguat, nec nisi quæ deceant electarumque ferarum aut umero aut lateri prætendat vellera lævo. Par amor est illis: errant in montibus una, antra simul subeunt; Et tum Lapitheia tecta intrarant pariter, pariter fera bella gerebant: (auctor in incerto est) jaculum de parte sinistra venit et inferius quam collo pectora subsunt, Cyllare, te fixit; Parvo cor vulnere læsum corpore cum toto post tela educta refrixit. Protinus Hylonome morientes excipit artus inpositaque manu vulnus fovet oraque ad ora admovet atque animæ fugienti obsistere temptat; Ut videt exstinctum, dictis, quæ clamor ad aures arcuit ire meas, telo, quod inhæserat illi, incubuit moriensque suum conplexa maritum est. 'Ante oculos stat et ille meos, qui sena leonum vinxerat inter se conexis vellera nodis, Phæocomes, hominemque simul protectus equumque; Caudice qui misso, quem vix juga bina moverent, Tectaphon Oleniden a summo vertice fregit; Fracta volubilitas capitis latissima, perque os perque cavas nares oculosque auresque cerebrum molle fluit, veluti concretum vimine querno lac solet utve liquor rari sub pondere cribri manat et exprimitur per densa foramina spissus. Ast ego, dum parat hic armis nudare jacentem, (scit tuus hoc genitor) gladium spoliantis in ima ilia demisi. Cthonius quoque Teleboasque ense jacent nostro: ramum prior ille bifurcum gesserat, hic jaculum; Jaculo mihi vulnera fecit: signa vides! Adparet adhuc vetus inde cicatrix. Tunc ego debueram capienda ad Pergama mitti; Tum poteram magni, si non superare, morari Hectoris arma meis! Illo sed tempore nullus, aut puer, Hector erat, nunc me mea deficit ætas. Quid tibi victorem gemini Periphanta Pyræthi, Ampyca quid referam, qui quadrupedantis Echecli fixit in adverso cornum sine cuspide vultu? Vecte Pelethronium Macareus in pectus adacto stravit Erigdupum; Memini et venabula condi inguine Nesseis manibus conjecta Cymeli. Nec tu credideris tantum cecinisse futura Ampyciden Mopsum: Mopso jaculante biformis occubuit frustraque loqui temptavit Hodites ad mentum lingua mentoque ad guttura fixo. 'Quinque neci Cæneus dederat Styphelumque Bromumque Antimachumque Elymumque securiferumque Pyracmon: vulnera non memini, numerum nomenque notavi. Provolat Emathii spoliis armatus Halesi, quem dederat leto, membris et corpore Latreus maximus: huic ætas inter juvenemque senemque, vis juvenalis erat, variabant tempora cani. Qui clipeo galeaque Macedoniaque sarisa conspicuus faciemque obversus in agmen utrumque armaque concussit certumque equitavit in orbem verbaque tot fudit vacuas animosus in auras: "et te, Cæni, feram? Nam tu mihi femina semper, tu mihi Cænis eris. Nec te natalis origo commonuit, mentemque subit, quo præmia facto quaque viri falsam speciem mercede pararis? Quid sis nata, vide, vel quid sis passa, columque, i, cape cum calathis et stamina pollice torque; Bella relinque viris." Jactanti talia Cæneus extentum cursu missa latus eruit hasta, qua vir equo commissus erat. Furit ille dolore nudaque Phyllei juvenis ferit ora sarisa: non secus hæc resilit, quam tecti a culmine grando, aut siquis parvo feriat cava tympana saxo. Comminus adgreditur laterique recondere duro luctatur gladium: gladio loca pervia non sunt. "Haut tamen effugies! Medio jugulaberis ense, quandoquidem mucro est hebes" inquit et in latus ensem obliquat longaque amplectitur ilia dextra. Plaga facit gemitus ut corpore marmoris icto, fractaque dissiluit percusso lammina callo. Ut satis inlæsos miranti præbuit artus, "nunc age" ait Cæneus "nostro tua corpora ferro temptemus!" Capuloque tenus demisit in armos ensem fatiferum cæcamque in viscera movit versavitque manum vulnusque in vulnere fecit. Ecce ruunt vasto rabidi clamore bimembres telaque in hunc omnes unum mittuntque feruntque. Tela retusa cadunt: manet inperfossus ab omni inque cruentatus Cæneus Elateius ictu. Fecerat attonitos nova res. "Heu dedecus ingens!" Monychus exclamat. "Populus superamur ab uno vixque viro; Quamquam ille vir est, nos segnibus actis, quod fuit ille, sumus. Quid membra inmania prosunt? Quid geminæ vires et quod fortissima rerum in nobis natura duplex animalia junxit? Nec nos matre dea, nec nos Ixione natos esse reor, qui tantus erat, Junonis ut altæ spem caperet: nos semimari superamur ab hoste! Saxa trabesque super totosque involvite montes vivacemque animam missis elidite silvis! Massa premat fauces, et erit pro vulnere pondus." Dixit et insanis deiectam viribus austri forte trabem nactus validum conjecit in hostem exemplumque fuit, parvoque in tempore nudus arboris Othrys erat, nec habebat Pelion umbras. Obrutus inmani cumulo sub pondere Cæneus æstuat arboreo congestaque robora duris fert umeris, sed enim postquam super ora caputque crevit onus neque habet, quas ducat, spiritus auras, deficit interdum, modo se super æra frustra tollere conatur jactasque evolvere silvas interdumque movet, veluti, quam cernimus, ecce, ardua si terræ quatiatur motibus Ide. Exitus in dubio est: alii sub inania corpus Tartara detrusum silvarum mole ferebant; Abnuit Ampycides medioque ex aggere fulvis vidit avem pennis liquidas exire sub auras, quæ mihi tum primum, tunc est conspecta supremum. Hanc ubi lustrantem leni sua castra volatu Mopsus et ingenti circum clangore sonantem adspexit pariterque animis oculisque secutus "o salve," dixit "Lapithææ gloria gentis, maxime vir quondam, sed nunc avis unica, Cæncu!" Credita res auctore suo est: dolor addidit iram, oppressumque ægre tulimus tot ab hostibus unum; Nec prius abstitimus ferro exercere dolorem, quam data pars leto, partem fuga noxque removit.' Hæc inter Lapithas et semihomines Centauros prœlia Tlepolemus Pylio referente dolorem præteriti Alcidæ tacito non pertulit ore atque ait: 'Herculeæ mirum est oblivia laudis acta tibi, senior; Certe mihi sæpe referre nubigenas domitos a se pater esse solebat.' Tristis ad hæc Pylius: 'quid me meminisse malorum cogis et obductos annis rescindere luctus inque tuum genitorem odium offensasque fateri? Ille quidem majora fide, di! Gessit et orbem inplevit meritis, quod mallem posse negare; Sed neque Deiphobum nec Pulydamanta nec ipsum Hectora laudamus: quis enim laudaverit hostem? Ille tuus genitor Messenia mœnia quondam stravit et inmeritas urbes Elinque Pylonque diruit inque meos ferrum flammamque penatis inpulit, utque alios taceam, quos ille peremit, bis sex Nelidæ fuimus, conspecta juventus, bis sex Herculeis ceciderunt me minus uno viribus; Atque alios vinci potuisse ferendum est: mira Periclymeni mors est, cui posse figuras sumere, quas vellet, rursusque reponere sumptas Neptunus dederat, Nelei sanguinis auctor. Hic ubi nequiquam est formas variatus in omnes, vertitur in faciem volucris, quæ fulmina curvis ferre solet pedibus divum gratissima regi; Viribus usus avis pennis rostroque redunco hamatisque viri laniaverat unguibus ora. Tendit in hanc nimium certos Tirynthius arcus atque inter nubes sublimia membra ferentem pendentemque ferit, lateri qua jungitur ala; Nec grave vulnus erat, sed rupti vulnere nervi deficiunt motumque negant viresque volandi. Decidit in terram, non concipientibus auras infirmis pennis, et qua levis hæserat alæ corporis adflicti pressa est gravitate sagitta perque latus summum jugulo est exacta sinistro. Nunc videor debere tui præconia rebus Herculis, o Rhodiæ ductor pulcherrime classis? Nec tamen ulterius, quam fortia facta silendo ulciscor fratres: solida est mihi gratia tecum.' Hæc postquam dulci Neleius edidit ore, a sermone senis repetito munere Bacchi surrexere toris: nox est data cetera somno. At deus, æquoreas qui cuspide temperat undas, in volucrem corpus nati Phæthontida versum mente dolet patria sævumque perosus Achillem exercet memores plus quam civiliter iras. Jamque fere tracto duo per quinquennia bello talibus intonsum conpellat Sminthea dictis: 'o mihi de fratris longe gratissime natis, inrita qui mecum posuisti mœnia Troiæ, ecquid, ubi has jamjam casuras adspicis arces, ingemis? Aut ecquid tot defendentia muros milia cæsa doles? Ecquid, ne persequar omnes, Hectoris umbra subit circum sua Pergama tracti? Cum tamen ille ferox belloque cruentior ipso vivit adhuc, operis nostri populator, Achilles. Det mihi se: faxo, triplici quid cuspide possim, sentiat; At quoniam concurrere comminus hosti non datur, occulta necopinum perde sagitta!' Adnuit atque animo pariter patruique suoque Delius indulgens nebula velatus in agmen pervenit Iliacum mediaque in cæde virorum rara per ignotos spargentem cernit Achivos tela Parin fassusque deum, 'quid spicula perdis sanguine plebis?' Ait. 'Siqua est tibi cura tuorum, vertere in Æaciden cæsosque ulciscere fratres!' Dixit et ostendens sternentem Troica ferro corpora Peliden, arcus obvertit in illum certaque letifera derexit spicula dextra. Quod Priamus gaudere senex post Hectora posset, hoc fuit; Ille igitur tantorum victor, Achille, victus es a timido Graiæ raptore maritæ! At si femineo fuerat tibi Marte cadendum, Thermodontiaca malles cecidisse bipenni. Jam timor ille Phrygum, decus et tutela Pelasgi nominis, Æacides, caput insuperabile bello, arserat: armarat deus idem idemque cremarat; Jam cinis est, et de tam magno restat Achille nescio quid parvum, quod non bene conpleat urnam, at vivit totum quæ gloria conpleat orbem. Hæc illi mensura viro respondet, et hac est par sibi Pelides nec inania Tartara sentit. Ipse etiam, ut, cujus fuerit, cognoscere posses, bella movet clipeus, deque armis arma feruntur. Non ea Tydides, non audet Oileos Aiax, non minor Atrides, non bello major et ævo poscere, non alii: solis Telamone creatis Lærtaque fuit tantæ fiducia laudis. A se Tantalides onus invidiamque removit Argolicosque duces mediis considere castris jussit et arbitrium litis traiecit in omnes.
Consedere duces et vulgi stante corona surgit ad hos clipei dominus septemplicis Aiax, utque erat inpatiens iræ, Sigeia torvo litora respexit classemque in litore vultu intendensque manus 'agimus, pro Juppiter!' Inquit 'ante rates causam, et mecum confertur Ulixes! At non Hectoreis dubitavit cedere flammis, quas ego sustinui, quas hac a classe fugavi. Tutius est igitur fictis contendere verbis, quam pugnare manu, sed nec mihi dicere promptum, nec facere est isti: quantumque ego Marte feroci inque acie valeo, tantum valet iste loquendo. Nec memoranda tamen vobis mea facta, Pelasgi, esse reor: vidistis enim; Sua narret Ulixes, quæ sine teste gerit, quorum nox conscia sola est! Præmia magna peti fateor; Sed demit honorem æmulus: Aiaci non est tenuisse superbum, sit licet hoc ingens, quicquid speravit Ulixes; Iste tulit pretium jam nunc temptaminis hujus, quod, cum victus erit, mecum certasse feretur. 'Atque ego, si virtus in me dubitabilis esset, nobilitate potens essem, Telamone creatus, mœnia qui forti Trojana sub Hercule cepit litoraque intravit Pagasæa Colcha carina; Æacus huic pater est, qui jura silentibus illic reddit, ubi Æoliden saxum grave Sisyphon urget; Æacon agnoscit summus prolemque fatetur Juppiter esse suam: sic a Jove tertius Aiax. Nec tamen hæc series in causam prosit, Achivi, si mihi cum magno non est communis Achille: frater erat, fraterna peto! Quid sanguine cretus Sisyphio furtisque et fraude simillimus illi inseris Æacidis alienæ nomina gentis? 'An quod in arma prior nulloque sub indice veni, arma neganda mihi, potiorque videbitur ille, ultima qui cepit detractavitque furore militiam ficto, donec sollertior isto sed sibi inutilior timidi commenta retexit Naupliades animi vitataque traxit ad arma? Optima num sumat, quia sumere noluit ulla: nos inhonorati et donis patruelibus orbi, obtulimus quia nos ad prima pericula, simus? 'Atque utinam aut verus furor ille, aut creditus esset, nec comes hic Phrygias umquam venisset ad arces hortator scelerum! Non te, Poeantia proles, expositum Lemnos nostro cum crimine haberet! Qui nunc, ut memorant, silvestribus abditus antris saxa moves gemitu Lærtiadæque precaris, quæ meruit, quæ, si di sunt, non vana precaris. Et nunc ille eadem nobis juratus in arma, heu! Pars una ducum, quo successore sagittæ Herculis utuntur, fractus morboque fameque velaturque aliturque avibus, volucresque petendo debita Trojanis exercet spicula fatis. Ille tamen vivit, quia non comitavit Ulixem; Mallet et infelix Palamedes esse relictus, viveret aut certe letum sine crimine haberet quem male convicti nimium memor iste furoris prodere rem Danaam finxit fictumque probavit crimen et ostendit, quod jam præfoderat, aurum. Ergo aut exilio vires subduxit Achivis, aut nece: sic pugnat, sic est metuendus Ulixes! 'Qui licet eloquio fidum quoque Nestora vincat, haut tamen efficiet, desertum ut Nestora crimen esse rear nullum; Qui cum inploraret Ulixem vulnere tardus equi fessusque senilibus annis, proditus a socio est; Non hæc mihi crimina fingi scit bene Tydides, qui nomine sæpe vocatum corripuit trepidoque fugam exprobravit amico. Aspiciunt oculis superi mortalia justis! En eget auxilio, qui non tulit, utque reliquit, sic linquendus erat: legem sibi dixerat ipse. Conclamat socios: adsum videoque trementem pallentemque metu et trepidantem morte futura; Opposui molem clipei texique jacentem servavique animam (minimum est hoc laudis) inertem. Si perstas certare, locum redeamus in illum: redde hostem vulnusque tuum solitumque timorem post clipeumque late et mecum contende sub illo! At postquam eripui, cui standi vulnera vires non dederant, nullo tardatus vulnere fugit. 'Hector adest secumque deos in prœlia ducit, quaque ruit, non tu tantum terreris, Ulixe, sed fortes etiam: tantum trahit ille timoris. Hunc ego sanguineæ successu cædis ovantem eminus ingenti resupinum pondere fudi, hunc ego poscentem, cum quo concurreret, unus sustinui: sortemque meam vovistis, Achivi, et vestræ valuere preces. Si quæritis hujus fortunam pugnæ, non sum superatus ab illo. Ecce ferunt Trœs ferrumque ignesque Jovemque in Danaas classes: ubi nunc facundus Ulixes? Nempe ego mille meo protexi pectore puppes, spem vestri reditus: date pro tot navibus arma. 'Quodsi vera licet mihi dicere, quæritur istis quam mihi major honos, conjunctaque gloria nostra est, atque Aiax armis, non Aiaci arma petuntur. Conferat his Ithacus Rhesum inbellemque Dolona Priamidenque Helenum rapta cum Pallade captum: luce nihil gestum, nihil est Diomede remoto; Si semel ista datis meritis tam vilibus arma, dividite, et pars sit major Diomedis in illis. 'Quo tamen hæc Ithaco, qui clam, qui semper inermis rem gerit et furtis incautum decipit hostem? Ipse nitor galeæ claro radiantis ab auro insidias prodet manifestabitque latentem; Sed neque Dulichius sub Achillis casside vertex pondera tanta feret, nec non onerosa gravisque Pelias hasta potest inbellibus esse lacertis, nec clipeus vasti cælatus imagine mundi conveniet timidæ natæque ad furta sinistræ: debilitaturum quid te petis, inprobe, munus, quod tibi si populi donaverit error Achivi, cur spolieris, erit, non, cur metuaris ab hoste, et fuga, qua sola cunctos, timidissime, vincis, tarda futura tibi est gestamina tanta trahenti? Adde quod iste tuus, tam raro prœlia passus, integer est clipeus; Nostro, qui tela ferendo mille patet plagis, novus est successor habendus. 'Denique (quid verbis opus est?) Spectemur agendo! Arma viri fortis medios mittantur in hostes: inde jubete peti et referentem ornate relatis.' Finierat Telamone satus, vulgique secutum ultima murmur erat, donec Lærtius heros adstitit atque oculos paulum tellure moratos sustulit ad proceres exspectatoque resolvit ora sono, neque abest facundis gratia dictis. 'Si mea cum vestris valuissent vota, Pelasgi, non foret ambiguus tanti certaminis heres, tuque tuis armis, nos te poteremur, Achille, quem quoniam non æqua mihi vobisque negarunt fata,' (manuque simul veluti lacrimantia tersit lumina) 'quis magno melius succedat Achilli, quam per quem magnus Danais successit Achilles? Huic modo ne prosit, quod, uti est, hebes esse videtur, neve mihi noceat, quod vobis semper, Achivi, profuit ingenium, meaque hæc facundia, siqua est, quæ nunc pro domino, pro vobis sæpe locuta est, invidia careat, bona nec sua quisque recuset. 'Nam genus et proavos et quæ non fecimus ipsi, vix ea nostra voco, sed enim, quia rettulit Aiax esse Jovis pronepos, nostri quoque sanguinis auctor Juppiter est, totidemque gradus distamus ab illo: nam mihi Lærtes pater est, Arcesius illi, Juppiter huic, neque in his quisquam damnatus et exul; Est quoque per matrem Cyllenius addita nobis altera nobilitas: deus est in utroque parente. Sed neque materno quod sum generosior ortu, nec mihi quod pater est fraterni sanguinis insons, proposita arma peto: meritis expendite causam, dummodo, quod fratres Telamon Peleusque fuerunt, Aiacis meritum non sit nec sanguinis ordo, sed virtutis honor spoliis quæratur in istis! Aut si proximitas primusque requiritur heres, est genitor Peleus, est Pyrrhus filius illi: quis locus Aiaci? Pthiam hæc Scyrumve ferantur! Nec minus est isto Teucer patruelis Achilli: num petit ille tamen? Num, si petat, auferat illa? Ergo, operum quoniam nudum certamen habetur, plura quidem feci, quam quæ conprendere dictis in promptu mihi sit, rerum tamen ordine ducar. 'Præscia venturi genetrix Nereia leti dissimulat cultu natum, et deceperat omnes, in quibus Aiacem, sumptæ fallacia vestis: arma ego femineis animum motura virilem mercibus inserui, neque adhuc proiecerat heros virgineos habitus, cum parmam hastamque tenenti "nate dea," dixi "tibi se peritura reservant Pergama! Quid dubitas ingentem evertere Trojam?" Iniecique manum fortemque ad fortia misi. Ergo opera illius mea sunt: ego Telephon hasta pugnantem domui, victum orantemque refeci; Quod Thebæ cecidere, meum est; Me credite Lesbon, me Tenedon Chrysenque et Cillan, Apollinis urbes, et Scyrum cepisse; Mea concussa putate procubuisse solo Lyrnesia mœnia dextra, utque alios taceam, qui sævum perdere posset Hectora, nempe dedi: per me jacet inclitus Hector! Illis hæc armis, quibus est inventus Achilles, arma peto: vivo dederam, post fata reposco. 'Ut dolor unius Danaos pervenit ad omnes, Aulidaque Euboicam conplerunt mille carinæ, exspectata diu, nulla aut contraria classi flamina erant, duræque jubent Agamemnona sortes inmeritam sævæ natam mactare Dianæ. Denegat hoc genitor divisque irascitur ipsis atque in rege tamen pater est, ego mite parentis ingenium verbis ad publica commoda verti: hanc equidem (fateor, fassoque ignoscat Atrides) difficilem tenui sub iniquo judice causam. Hunc tamen utilitas populi fraterque datique summa movet sceptri, laudem ut cum sanguine penset; Mittor et ad matrem, quæ non hortanda, sed astu decipienda fuit, quo si Telamonius isset, orba suis essent etiam nunc lintea ventis. 'Mittor et Iliacas audax orator ad arces, visaque et intrata est altæ mihi curia Troiæ, plenaque adhuc erat illa viris; Interritus egi quam mihi mandarat communem Græcia causam accusoque Parin prædamque Helenamque reposco et moveo Priamum Priamoque Antenora junctum; At Paris et fratres et qui rapuere sub illo, vix tenuere manus (scis hoc, Menelæ) nefandas, primaque lux nostri tecum fuit illa pericli. 'Longa referre mora est, quæ consilioque manuque utiliter feci spatiosi tempore belli. Post acies primas urbis se mœnibus hostes continuere diu, nec aperti copia Martis ulla fuit; Decimo demum pugnavimus anno: quid facis interea, qui nil nisi prœlia nosti? Quis tuus usus erat? Nam si mea facta requiris, hostibus insidior, fossa munimina cingo, consolor socios, ut longi tædia belli mente ferant placida, doceo, quo simus alendi armandique modo, mittor, quo postulat usus. 'Ecce Jovis monitu deceptus imagine somni rex jubet incepti curam dimittere belli; Ille potest auctore suam defendere vocem: non sinat hoc Aiax delendaque Pergama poscat, quodque potest, pugnet! Cur non remoratur ituros? Cur non arma capit, dat, quod vaga turba sequatur? Non erat hoc nimium numquam nisi magna loquenti. Quid, quod et ipse fugit? Vidi, puduitque videre, cum tu terga dares inhonestaque vela parares; Nec mora, "quid facitis? Quæ vos dementia" dixi "concitat, o socii, captam dimittere Trojam, quidque domum fertis decimo, nisi dedecus, anno?" Talibus atque aliis, in quæ dolor ipse disertum fecerat, aversos profuga de classe reduxi. Convocat Atrides socios terrore paventes: nec Telamoniades etiamnunc hiscere quicquam audet, at ausus erat reges incessere dictis Thersites etiam, per me haut inpune protervis! Erigor et trepidos cives exhortor in hostem amissamque mea virtutem voce repono. Tempore ab hoc, quodcumque potest fecisse videri fortiter iste, meum est, qui dantem terga retraxi. 'Denique de Danais quis te laudatve petitve? At sua Tydides mecum communicat acta, me probat et socio semper confidit Ulixe. Est aliquid, de tot Graiorum milibus unum a Diomede legi! Nec me sors ire jubebat: sic tamen et spreto noctisque hostisque periclo ausum eadem, quæ nos, Phrygia de gente Dolona interimo, non ante tamen, quam cuncta cœgi prodere et edidici, quid perfida Troja pararet. Omnia cognoram nec, quod specularer, habebam et jam promissa poteram cum laude reverti: haut contentus eo petii tentoria Rhesi inque suis ipsum castris comitesque peremi atque ita captivo, victor votisque potitus, ingredior curru lætos imitante triumphos; Cujus equos pretium pro nocte poposcerat hostis, arma negate mihi, fueritque benignior Aiax. Quid Lycii referam Sarpedonis agmina ferro devastata meo? Cum multo sanguine fudi Cœranon Iphitiden et Alastoraque Chromiumque Alcandrumque Haliumque Noemonaque Prytaninque exitioque dedi cum Chersidamante Thoona et Charopem fatisque inmitibus Ennomon actum quique minus celebres nostra sub mœnibus urbis procubuere manu. Sunt et mihi vulnera, cives, ipso pulchra loco; Nec vanis credite verbis, aspicite! En' vestemque manu diduxit et 'hæc sunt pectora semper' ait 'vestris exercita rebus! At nihil inpendit per tot Telamonius annos sanguinis in socios et habet sine vulnere corpus! 'Quid tamen hoc refert, si se pro classe Pelasga arma tulisse refert contra Troasque Jovemque? Confiteorque, tulit (neque enim benefacta maligne detractare meum est), sed ne communia solus occupet atque aliquem vobis quoque reddat honorem, reppulit Actorides sub imagine tutus Achillis Troas ab arsuris cum defensore carinis. Ausum etiam Hectoreis solum concurrere telis se putat, oblitus regisque ducumque meique, nonus in officio et prælatus munere sortis. Sed tamen eventus vestræ, fortissime, pugnæ quis fuit? Hector abit violatus vulnere nullo! 'Me miserum, quanto cogor meminisse dolore temporis illius, quo, Graium murus, Achilles procubuit! Nec me lacrimæ luctusque timorque tardarunt, quin corpus humo sublime referrem: his umeris, his inquam, umeris ego corpus Achillis et simul arma tuli, quæ nunc quoque ferre laboro. Sunt mihi, quæ valeant in talia pondera, vires, est animus certe vestros sensurus honores: scilicet idcirco pro nato cærula mater ambitiosa suo fuit, ut cælestia dona, artis opus tantæ, rudis et sine pectore miles indueret? Neque enim clipei cælamina novit, Oceanum et terras cumque alto sidera cælo Pleiadasque Hyadasque inmunemque æquoris Arcton diversosque orbes nitidumque Orionis ensem. Postulat, ut capiat, quæ non intellegit, arma! 'Quid, quod me duri fugientem munera belli arguit incepto serum accessisse labori nec se magnanimo maledicere sentit Achilli? Si simulasse vocas crimen, simulavimus ambo; Si mora pro culpa est, ego sum maturior illo. Me pia detinuit conjunx, pia mater Achillem, primaque sunt illis data tempora, cetera vobis: haut timeo, si jam nequeam defendere, crimen cum tanto commune viro: deprensus Ulixis ingenio tamen ille, at non Aiacis Ulixes. 'Neve in me stolidæ convicia fundere linguæ admiremur eum, vobis quoque digna pudore obicit. An falso Palameden crimine turpe accusasse mihi, vobis damnasse decorum est? Sed neque Naupliades facinus defendere tantum tamque patens valuit, nec vos audistis in illo crimina: vidistis, pretioque obiecta patebant. 'Nec, Poeantiaden quod habet Vulcania Lemnos, esse reus merui (factum defendite vestrum! Consensistis enim), nec me suasisse negabo, ut se subtraheret bellique viæque labori temptaretque feros requie lenire dolores. Paruit—et vivit! Non hæc sententia tantum fida, sed et felix, cum sit satis esse fidelem. Quem quoniam vates delenda ad Pergama poscunt, ne mandate mihi! Melius Telamonius ibit eloquioque virum morbis iraque furentem molliet aut aliqua producet callidus arte! Ante retro Simois fluet et sine frondibus Ide stabit, et auxilium promittet Achaia Troiæ, quam, cessante meo pro vestris pectore rebus, Aiacis stolidi Danais sollertia prosit. Sis licet infestus sociis regique mihique dure Philoctete, licet exsecrere meumque devoveas sine fine caput cupiasque dolenti me tibi forte dari nostrumque haurire cruorem, utque tui mihi sit, fiat tibi copia nostri: te tamen adgrediar mecumque reducere nitar tamque tuis potiar (faveat Fortuna) sagittis, quam sum Dardanio, quem cepi, vate potitus, quam responsa deum Trojanaque fata retexi, quam rapui Phrygiæ signum penetrale Minervæ hostibus e mediis. Et se mihi conferat Aiax? Nempe capi Trojam prohibebant fata sine illo: fortis ubi est Aiax? Ubi sunt ingentia magni verba viri? Cur hic metuis? Cur audet Ulixes ire per excubias et se committere nocti perque feros enses non tantum mœnia Troum, verum etiam summas arces intrare suaque eripere æde deam raptamque adferre per hostes? Quæ nisi fecissem, frustra Telamone creatus gestasset læva taurorum tergora septem. Illa nocte mihi Troiæ victoria parta est: Pergama tunc vici, cum vinci posse cœgi. 'Desine Tydiden vultuque et murmure nobis ostentare meum: pars est sua laudis in illo! Nec tu, cum socia clipeum pro classe tenebas, solus eras: tibi turba comes, mihi contigit unus. Qui nisi pugnacem sciret sapiente minorem esse nec indomitæ deberi præmia dextræ, ipse quoque hæc peteret; Peteret moderatior Aiax Eurypylusque ferox claroque Andræmone natus nec minus Idomeneus patriaque creatus eadem Meriones, peteret majoris frater Atridæ: quippe manu fortes nec sunt mihi Marte secundi, consiliis cessere meis. Tibi dextera bello utilis, ingenium est, quod eget moderamine nostro; Tu vires sine mente geris, mihi cura futuri; Tu pugnare potes, pugnandi tempora mecum eligit Atrides; Tu tantum corpore prodes, nos animo; Quantoque ratem qui temperat, anteit remigis officium, quanto dux milite major, tantum ego te supero. Nec non in corpore nostro pectora sunt potiora manu: vigor omnis in illis. 'At vos, o proceres, vigili date præmia vestro, proque tot annorum cura, quibus anxius egi, hunc titulum meritis pensandum reddite nostris: jam labor in fine est; Obstantia fata removi altaque posse capi faciendo Pergama, cepi. Per spes nunc socias casuraque mœnia Troum perque deos oro, quos hosti nuper ademi, per siquid superest, quod sit sapienter agendum, siquid adhuc audax ex præcipitique petendum est, si Troiæ fatis aliquid restare putatis, este mei memores! Aut si mihi non datis arma, huic date!' Et ostendit signum fatale Minervæ. Mota manus procerum est, et quid facundia posset, re patuit, fortisque viri tulit arma disertus. Hectora qui solus, qui ferrum ignesque Jovemque sustinuit totiens, unam non sustinet iram, invictumque virum vicit dolor: arripit ensem et 'meus hic certe est! An et hunc sibi poscit Ulixes? Hoc' ait 'utendum est in me mihi, quique cruore sæpe Phrygum maduit, domini nunc cæde madebit, ne quisquam Aiacem possit superare nisi Aiax.' Dixit et in pectus tum demum vulnera passum, qua patuit ferrum, letalem condidit ensem. Nec valuere manus infixum educere telum: expulit ipse cruor, rubefactaque sanguine tellus purpureum viridi genuit de cæspite florem, qui prius Œbalio fuerat de vulnere natus; Littera communis mediis pueroque viroque inscripta est foliis, hæc nominis, illa querellæ. Victor ad Hypsipyles patriam clarique Thoantis et veterum terras infames cæde virorum vela dat, ut referat Tirynthia tela, sagittas; Quæ postquam ad Graios domino comitante revexit, inposita est sero tandem manus ultima bello. Troja simul Priamusque cadunt. Priameia conjunx perdidit infelix hominis post omnia formam externasque novo latratu terruit auras, longus in angustum qua clauditur Hellespontus. Ilion ardebat, neque adhuc consederat ignis, exiguumque senis Priami Jovis ara cruorem conbiberat, tractata comis antistita Phœbi non profecturas tendebat ad æthera palmas; Dardanidas matres patriorum signa deorum, dum licet, amplexas succensaque templa tenentes invidiosa trahunt victores præmia Grai; Mittitur Astyanax illis de turribus, unde pugnantem pro se proavitaque regna tuentem sæpe videre patrem monstratum a matre solebat. Jamque viam suadet Boreas, flatuque secundo carbasa mota sonant: jubet uti navita ventis; 'Troja, vale! Rapimur' clamant, dant oscula terræ Troades et patriæ fumantia tecta relinquunt. Ultima conscendit classem—miserabile visu!— In mediis Hecabe natorum inventa sepulcris: prensantem tumulos atque ossibus oscula dantem Dulichiæ traxere manus, tamen unius hausit inque sinu cineres secum tulit Hectoris haustos; Hectoris in tumulo canum de vertice crinem, inferias inopes, crinem lacrimasque reliquit, Est, ubi Troja fuit, Phrygiæ contraria tellus Bistoniis habitata viris: Polymestoris illic regia dives erat, cui te commisit alendum clam, Polydore, pater Phrygiisque removit ab armis, consilium sapiens, sceleris nisi præmia magnas adjecisset opes, animi inritamen avari. Ut cecidit fortuna Phrygum, capit inpius ensem rex Thracum juguloque sui demisit alumni et, tamquam tolli cum corpore crimina possent, exanimem scopulo subiectas misit in undas. Litore Threicio classem religarat Atrides, dum mare pacatum, dum ventus amicior esset: hic subito, quantus, cum viveret, esse solebat, exit humo late rupta similisque minanti temporis illius vultum referebat Achilles, quo ferus iniustum petiit Agamemnona ferro 'inmemores' que 'mei disceditis,' inquit 'Achivi, obrutaque est mecum virtutis gratia nostræ! Ne facite! Utque meum non sit sine honore sepulcrum, placet Achilleos mactata Polyxena manes!' Dixit, et inmiti sociis parentibus umbræ, rapta sinu matris, quam jam prope sola fovebat, fortis et infelix et plus quam femina virgo ducitur ad tumulum diroque fit hostia busto. Quæ memor ipsa sui postquam crudelibus aris admota est sensitque sibi fera sacra parari, utque Neoptolemum stantem ferrumque tenentem; Inque suo vidit figentem lumina vultu, 'utere jamdudum generoso sanguine' dixit 'nulla mora est; At tu jugulo vel pectore telum conde meo' jugulumque simul pectusque retexit. 'Scilicet haud ulli servire Polyxena vellem. Haud per tale sacrum numen placabitis ullum! Mors tantum vellem matrem mea fallere posset: mater obest minuitque necis mihi gaudia, quamvis non mea mors illi, verum sua vita tremenda est. Vos modo, ne Stygios adeam non libera manes, ite procul, si justa peto, tactuque viriles virgineo removete manus! Acceptior illi, quisquis is est, quem cæde mea placare paratis, liber erit sanguis. Siquos tamen ultima nostri verba movent oris (Priami vos filia regis, non captiva rogat), genetrici corpus inemptum reddite, neve auro redimat jus triste sepulcri, sed lacrimis! Tum, cum poterat, redimebat et auro.' Dixerat, at populus lacrimas, quas illa tenebat, non tenet; Ipse etiam flens invitusque sacerdos præbita conjecto rupit præcordia ferro. Illa super terram defecto poplite labens pertulit intrepidos ad fata novissima vultus; Tunc quoque cura fuit partes velare tegendas, cum caderet, castique decus servare pudoris. Troades excipiunt deploratosque recensent Priamidas et quot dederit domus una cruores, teque gemunt, virgo, teque, o modo regia conjunx, regia dicta parens, Asiæ florentis imago, nunc etiam prædæ mala sors; Quam victor Ulixes esse suam nollet, nisi quod tamen Hectora partu edideras: dominum matri vix repperit Hector! Quæ corpus conplexa animæ tam fortis inane, quas totiens patriæ dederat natisque viroque, huic quoque dat lacrimas; Lacrimas in vulnera fundit osculaque ore tegit consuetaque pectora plangit canitiemque suam concretam sanguine vellens plura quidem, sed et hæc laniato pectore, dixit: 'nata, tuæâ€”quid enim superest?—Dolor ultime matris, nata, jaces, videoque tuum, mea vulnera, vulnus: en, ne perdiderim quemquam sine cæde meorum, tu quoque vulnus habes; At te, quia femina, rebar a ferro tutam: cecidisti et femina ferro, totque tuos idem fratres, te perdidit idem, exitium Troiæ nostrique orbator, Achilles; At postquam cecidit Paridis Phœbique sagittis, nunc certe, dixi, non est metuendus Achilles: nunc quoque mi metuendus erat; Cinis ipse sepulti in genus hoc sævit, tumulo quoque sensimus hostem: Æacidæ fecunda fui! Jacet Ilion ingens, eventuque gravi finita est publica clades, sed finita tamen; Soli mihi Pergama restant. In cursuque meus dolor est: modo maxima rerum, tot generis natisque potens nuribusque viroque nunc trahor exul, inops, tumulis avulsa meorum, Penelopæ munus, quæ me data pensa trahentem matribus ostendens Ithacis "hæc Hectoris illa est clara parens, hæc est" dicet "Priameia conjunx," postque tot amissos tu nunc, quæ sola levabas maternos luctus, hostilia busta piasti! Inferias hosti peperi! Quo ferrea resto? Quidve moror? Quo me servas, annosa senectus? Quo, di crudeles, nisi uti nova funera cernam, vivacem differtis anum? Quis posse putaret felicem Priamum post diruta Pergama dici? Felix morte sua est! Nec te, mea nata, peremptam adspicit et vitam pariter regnumque reliquit. At, puto, funeribus dotabere, regia virgo, condeturque tuum monumentis corpus avitis! Non hæc est fortuna domus: tibi munera matris contingent fletus peregrinæque haustus harenæ! Omnia perdidimus: superest, cur vivere tempus in breve sustineam, proles gratissima matri, nunc solus, quondam minimus de stirpe virili, has datus Ismario regi Polydorus in oras. Quid moror interea crudelia vulnera lymphis abluere et sparsos inmiti sanguine vultus?' Dixit et ad litus passu processit anili, albentes lacerata comas. 'Date, Troades, urnam!' Dixerat infelix, liquidas hauriret ut undas: adspicit ejectum Polydori in litore corpus factaque Threiciis ingentia vulnera telis; Troades exclamant, obmutuit illa dolore, et pariter vocem lacrimasque introrsus obortas devorat ipse dolor, duroque simillima saxo torpet et adversa figit modo lumina terra, interdum torvos sustollit ad æthera vultus, nunc positi spectat vultum, nunc vulnera nati, vulnera præcipue, seque armat et instruit ira. Qua simul exarsit, tamquam regina maneret, ulcisci statuit pœnæque in imagine tota est, utque furit catulo lactente orbata leæna signaque nacta pedum sequitur, quem non videt, hostem, sic Hecabe, postquam cum luctu miscuit iram, non oblita animorum, annorum oblita suorum, vadit ad artificem diræ, Polymestora, cædis conloquiumque petit; Nam se monstrare relictum velle latens illi, quod nato redderet, aurum. Credidit Odrysius prædæque adsuetus amore in secreta venit: tum blando callidus ore 'tolle moras, Hecabe,' dixit 'da munera nato! Omne fore illius, quod das, quod et ante dedisti, per superos juro.' Spectat truculenta loquentem falsaque jurantem tumidaque exæstuat ira atque ita correpto captivarum agmina matrum invocat et digitos in perfida lumina condit expellitque genis oculos (facit ira potentem) inmergitque manus fœdataque sanguine sonti non lumen (neque enim superest), loca luminis haurit. Clade sui Thracum gens inritata tyranni Troada telorum lapidumque incessere jactu cœpit, at hæc missum rauco cum murmure saxum morsibus insequitur rictuque in verba parato latravit, conata loqui: locus exstat et ex re nomen habet, veterumque diu memor illa malorum tum quoque Sithonios ululavit mæsta per agros. Illius Troasque suos hostesque Pelasgos, illius fortuna deos quoque moverat omnes, sic omnes, ut et ipsa Jovis conjunxque sororque eventus Hecaben meruisse negaverit illos. Non vacat Auroræ, quamquam isdem faverat armis, cladibus et casu Troiæque Hecabesque moveri. Cura deam propior luctusque domesticus angit Memnonis amissi, Phrygiis quem lutea campis vidit Achillea pereuntem cuspide mater; Vidit, et ille color, quo matutina rubescunt tempora, palluerat, latuitque in nubibus æther. At non inpositos supremis ignibus artus sustinuit spectare parens, sed crine soluto sicut erat, magni genibus procumbere non est dedignata Jovis lacrimisque has addere voces: 'omnibus inferior, quas sustinet aureus æther, (nam mihi sunt totum rarissima templa per orbem) diva tamen, veni, non ut delubra diesque des mihi sacrificos caliturasque ignibus aras: si tamen adspicias, quantum tibi femina præstem, tum cum luce nova noctis confinia servo, præmia danda putes; Sed non ea cura neque hic est nunc status Auroræ, meritos ut poscat honores: Memnonis orba mei venio, qui fortia frustra pro patruo tulit arma suo primisque sub annis occidit a forti (sic vos voluistis) Achille. Da, precor, huic aliquem, solacia mortis, honorem, summe deum rector, maternaque vulnera leni!' Juppiter adnuerat, cum Memnonis arduus alto corruit igne rogus, nigrique volumina fumi infecere diem, veluti cum flumine Nais exhalat nebulas, nec sol admittitur infra; Atra favilla volat glomerataque corpus in unum densetur faciemque capit sumitque calorem atque animam ex igni (levitas sua præbuit alas) et primo similis volucri, mox vera volucris insonuit pennis, pariter sonuere sorores innumeræ, quibus est eadem natalis origo, terque rogum lustrant, et consonus exit in auras ter plangor, quarto seducunt castra volatu; Tum duo diversa populi de parte feroces bella gerunt rostrisque et aduncis unguibus iras exercent alasque adversaque pectora lassant, inferiæque cadunt cineri cognata sepulto corpora seque viro forti meminere creatas. Præpetibus subitis nomen facit auctor: ab illo Memnonides dictæ, cum sol duodena peregit signa, parentali morituræ more rebellant. Ergo aliis latrasse Dymantida flebile visum est; Luctibus est Aurora suis intenta piasque nunc quoque dat lacrimas et toto rorat in orbe. Non tamen eversam Troiæ cum mœnibus esse spem quoque fata sinunt: sacra et, sacra altera, patrem fert umeris, venerabile onus, Cythereius heros. De tantis opibus prædam pius eligit illam Ascaniumque suum profugaque per æquora classe fertur ab Antandro scelerataque limina Thracum et Polydoreo manantem sanguine terram linquit et utilibus ventis æstuque secundo intrat Apollineam sociis comitantibus urbem. Hunc Anius, quo rege homines, antistite Phœbus rite colebatur, temploque domoque recepit urbemque ostendit delubraque nota duasque Latona quondam stirpes pariente retentas. Ture dato flammis vinoque in tura profuso cæsarumque boum fibris de more crematis regia tecta petunt, positique tapetibus altis munera cum liquido capiunt Cerealia Baccho. Tum pius Anchises: 'o Phœbi lecte sacerdos, fallor, an et natum, cum primum hæc mœnia vidi, bisque duas natas, quantum reminiscor, habebas?' Huic Anius niveis circumdata tempora vittis concutiens et tristis ait: 'non falleris, heros maxime; Vidisti natorum quinque parentem, quem nunc (tanta homines rerum inconstantia versat) pæne vides orbum. Quod enim mihi filius absens auxilium, quem dicta suo de nomine tellus Andros habet pro patre locumque et regna tenentem? Delius augurium dedit huic, dedit altera Liber femineæ stirpi voto majora fideque munera: nam tactu natarum cuncta mearum in segetem laticemque meri canæque Minervæ transformabantur, divesque erat usus in illis. Hoc ubi cognovit Troiæ populator Atrides, (ne non ex aliqua vestram sensisse procellam nos quoque parte putes), armorum viribus usus abstrahit invitas gremio genitoris alantque imperat Argolicam cælesti munere classem. Effugiunt, quo quæque potest: Eubœa duabus et totidem natis Andros fraterna petita est. Miles adest et, ni dedantur, bella minatur: victa metu pietas consortia corpora pœnæ dedidit; Et timido possis ignoscere fratri: non hic Æneas, non, qui defenderet Andron, Hector erat, per quem decimum durastis in annum. Jamque parabantur captivis vincla lacertis: illæ tollentes etiamnum libera cælo bracchia "Bacche pater, fer opem!" Dixere, tulitque muneris auctor opem,�si miro perdere more ferre vocatur opem, nec qua ratione figuram perdiderint, potui scire aut nunc dicere possum; Summa mali nota est: pennas sumpsere tuæque coniugis in volucres, niveas abiere columbas.' Talibus atque aliis postquam convivia dictis inplerunt, mensa somnum petiere remota cumque die surgunt adeuntque oracula Phœbi, qui petere antiquam matrem cognataque jussit litora; Prosequitur rex et dat munus ituris, Anchisæ sceptrum, chlamydem pharetramque nepoti, cratera Æneæ, quem quondam transtulit illi hospes ab Aoniis Therses Ismenius oris: miserat hunc illi Therses, fabricaverat Alcon Hyleus et longo cælaverat argumento. Urbs erat, et septem posses ostendere portas: hæ pro nomine erant, et quæ foret illa, docebant; Ante urbem exequiæ tumulique ignesque rogique effusæque comas et apertæ pectora matres significant luctum; Nymphæ quoque flere videntur siccatosque queri fontes: sine frondibus arbor nuda riget, rodunt arentia saxa capellæ. Ecce facit mediis natas Orione Thebis hac non femineum jugulo dare vulnus aperto, illac demisso per fortia pectora telo pro populo cecidisse suo pulchrisque per urbem funeribus ferri celebrique in parte cremari. Tum de virginea geminos exire favilla, ne genus intereat, juvenes, quos fama Coronas nominat, et cineri materno ducere pompam. Hactenus antiquo signis fulgentibus ære, summus inaurato crater erat asper acantho. Nec leviora datis Trojani dona remittunt dantque sacerdoti custodem turis acerram, dant pateram claramque auro gemmisque coronam. Inde recordati Teucros a sanguine Teucri ducere principium Creten tenuere locique ferre diu nequiere Jovem centumque relictis urbibus Ausonios optant contingere portus, sævit hiems jactatque viros, Strophadumque receptos portubus infidis exterruit ales Ællo. Et jam Dulichios portus Ithacamque Samonque Neritiasque domus, regnum fallacis Ulixis, præter erant vecti: certatam lite deorum Ambraciam versique vident sub imagine saxum judicis, Actiaco quæ nunc ab Apolline nota est, vocalemque sua terram Dodonida quercu Chaoniosque sinus, ubi nati rege Molosso inpia subiectis fugere incendia pennis. Proxima Phæacum felicibus obsita pomis rura petunt, Epiros ab his regnataque vati Buthrotos Phrygio simulataque Troja tenetur; Inde futurorum certi, quæ cuncta fideli Priamides Helenus monitu prædixerat, intrant Sicaniam: tribus hæc excurrit in æquora linguis, e quibus imbriferos est versa Pachynos ad austros, mollibus oppositum zephyris Lilybæon, ad arctos æquoris expertes spectat boreanque Peloros. Hac subeunt Teucri, et remis æstuque secundo sub noctem potitur Zanclæa classis harena: Scylla latus dextrum, lævum inrequieta Charybdis infestat; Vorat hæc raptas revomitque carinas, illa feris atram canibus succingitur alvum, virginis ora gerens, et, si non omnia vates ficta reliquerunt, aliquo quoque tempore virgo: hanc multi petiere proci, quibus illa repulsis ad pelagi nymphas, pelagi gratissima nymphis, ibat et elusos juvenum narrabat amores. Cui dum pectendos præbet Galatea capillos, talibus adloquitur repetens suspiria dictis: 'te tamen, o virgo, genus haut inmite virorum expetit, utque facis, potes his inpune negare; At mihi, cui pater est Nereus, quam cærula Doris enixa est, quæ sum turba quoque tuta sororum, non nisi per luctus licuit Cyclopis amorem effugere.' Et lacrimæ vocem inpediere loquentis. Quas ubi marmoreo detersit pollice virgo et solata deam est, 'refer, o carissima' dixit 'neve tui causam tege (sic sum fida) doloris!' Nereis his contra resecuta Cratæide natam est: 'Acis erat Fauno nymphaque Symæthide cretus magna quidem patrisque sui matrisque voluptas, nostra tamen major; Nam me sibi junxerat uni. Pulcher et octonis iterum natalibus actis signarat teneras dubia lanugine malas. Hunc ego, me Cyclops nulla cum fine petebat. Nec, si quæsieris, odium Cyclopis amorne Acidis in nobis fuerit præsentior, edam: par utrumque fuit. Pro, quanta potentia regni est, Venus alma, tui! Nempe ille inmitis et ipsis horrendus silvis et visus ab hospite nullo inpune et magni cum dis contemptor Olympi, quid sit amor, sentit validaque cupidine captus uritur oblitus pecorum antrorumque suorum. Jamque tibi formæ, jamque est tibi cura placendi, jam rigidos pectis rastris, Polypheme, capillos, jam libet hirsutam tibi falce recidere barbam et spectare feros in aqua et conponere vultus. Cædis amor feritasque sitisque inmensa cruoris cessant, et tutæ veniuntque abeuntque carinæ. Telemus interea Siculam delatus ad Ætnen, Telemus Eurymides, quem nulla fefellerat ales, terribilem Polyphemon adit "lumen" que, "quod unum fronte geris media, rapiet tibi" dixit "Ulixes." Risit et "o vatum stolidissime, falleris," inquit, "altera jam rapuit." Sic frustra vera monentem spernit et aut gradiens ingenti litora passu degravat, aut fessus sub opaca revertitur antra. Prominet in pontum cuneatus acumine longo collis (utrumque latus circumfluit æquoris unda): huc ferus adscendit Cyclops mediusque resedit; Lanigeræ pecudes nullo ducente secutæ. Cui postquam pinus, baculi quæ præbuit usum, ante pedes posita est antemnis apta ferendis sumptaque harundinibus conpacta est fistula centum, senserunt toti pastoria sibila montes, senserunt undæ; Latitans ego rupe meique Acidis in gremio residens procul auribus hausi talia dicta meis auditaque mente notavi: '"Candidior folio nivei Galatea ligustri, floridior pratis, longa procerior alno, splendidior vitro, tenero lascivior hædo, levior adsiduo detritis æquore conchis, solibus hibernis, æstiva gratior umbra, mobilior damma, platano conspectior alta, lucidior glacie, matura dulcior uva, mollior et cycni plumis et lacta coacto, et, si non fugias, riguo formosior horto; '"Sævior indomitis eadem Galatea juvencis, durior annosa quercu, fallacior undis, lentior et salicis virgis et vitibus albis, his inmobilior scopulis, violentior amne, laudato pavone superbior, acrior igni, asperior tribulis, feta truculentior ursa, surdior æquoribus, calcato inmitior hydro, et, quod præcipue vellem tibi demere possem, non tantum cervo claris latratibus acto, verum etiam ventis volucrique fugacior aura, (at bene si noris, pigeat fugisse, morasque ipsa tuas damnes et me retinere labores) sunt mihi, pars montis, vivo pendentia saxo antra, quibus nec sol medio sentitur in æstu, nec sentitur hiems; Sunt poma gravantia ramos, sunt auro similes longis in vitibus uvæ, sunt et purpureæ: tibi et has servamus et illas. Ipsa tuis manibus silvestri nata sub umbra mollia fraga leges, ipsa autumnalia corna prunaque non solum nigro liventia suco, verum etiam generosa novasque imitantia ceras. Nec tibi castaneæ me coniuge, nec tibi deerunt arbutei fetus: omnis tibi serviet arbor. '"Hoc pecus omne meum est, multæ quoque vallibus errant, multas silva tegit, multæ stabulantur in antris, nec, si forte roges, possim tibi dicere, quot sint: pauperis est numerare pecus; De laudibus harum nil mihi credideris, præsens potes ipsa videre, ut vix circumeant distentum cruribus uber. Sunt, fetura minor, tepidis in ovilibus agni. Sunt quoque, par ætas, aliis in ovilibus hædi. Lac mihi semper adest niveum: pars inde bibenda servatur, partem liquefacta coagula durant. '"Nec tibi deliciæ faciles vulgataque tantum munera contingent, dammæ leporesque caperque, parve columbarum demptusve cacumine nidus: inveni geminos, qui tecum ludere possint, inter se similes, vix ut dignoscere possis, villosæ catulos in summis montibus ursæ: inveni et dixi 'dominæ servabimus istos.' '"Jam modo cæruleo nitidum caput exere ponto, jam, Galatea, veni, nec munera despice nostra! Certe ego me novi liquidæque in imagine vidi nuper aquæ, placuitque mihi mea forma videnti. Adspice, sim quantus: non est hoc corpore major Juppiter in cælo, nam vos narrare soletis nescio quem regnare Jovem; Coma plurima torvos prominet in vultus, umerosque, ut lucus, obumbrat; Nec mea quod rigidis horrent densissima sætis corpora, turpe puta: turpis sine frondibus arbor, turpis equus, nisi colla jubæ flaventia velent; Pluma tegit volucres, ovibus sua lana decori est: barba viros hirtæque decent in corpore sætæ. Unum est in media lumen mihi fronte, sed instar ingentis clipei. Quid? Non hæc omnia magnus Sol videt e cælo? Soli tamen unicus orbis. '"Adde, quod in vestro genitor meus æquore regnat: hunc tibi do socerum; Tantum miserere precesque supplicis exaudi! Tibi enim succumbimus uni, quique Jovem et cælum sperno et penetrabile fulmen, Nerei, te vereor, tua fulmine sævior ira est. Atque ego contemptus essem patientior hujus, si fugeres omnes; Sed cur Cyclope repulso Acin amas præfersque meis conplexibus Acin? Ille tamen placeatque sibi placeatque licebit, quod nollem, Galatea, tibi; Modo copia detur: sentiet esse mihi tanto pro corpore vires! Viscera viva traham divulsaque membra per agros perque tuas spargam (sic se tibi misceat!) Undas. Uror enim, læsusque exæstuat acrius ignis, cumque suis videor translatam viribus Ætnam pectore ferre meo, nec tu, Galatea, moveris." 'Talia nequiquam questus (nam cuncta videbam) surgit et ut taurus vacca furibundus adempta stare nequit silvaque et notis saltibus errat, cum ferus ignaros nec quicquam tale timentes me videt atque Acin "video" que exclamat "et ista ultima sit, faciam, Veneris concordia vestræ." Tantaque vox, quantam Cyclops iratus habere debuit, illa fuit: clamore perhorruit Ætne. Ast ego vicino pavefacta sub æquore mergor; Terga fugæ dederat conversa Symæthius heros et "fer opem, Galatea, precor, mihi! Ferte, parentes," dixerat "et vestris periturum admittite regnis!" Insequitur Cyclops partemque e monte revulsam mittit, et extremus quamvis pervenit ad illum angulus e saxo, totum tamen obruit Acin, at nos, quod fieri solum per fata licebat, fecimus, ut vires adsumeret Acis avitas. Puniceus de mole cruor manabat, et intra temporis exiguum rubor evanescere cœpit, fitque color primo turbati fluminis imbre purgaturque mora; Tum moles jacta dehiscit, vivaque per rimas proceraque surgit harundo, osque cavum saxi sonat exsultantibus undis, miraque res, subito media tenus exstitit alvo incinctus juvenis flexis nova cornua cannis, qui, nisi quod major, quod toto cærulus ore, Acis erat, sed sic quoque erat tamen Acis, in amnem versus, et antiquum tenuerunt flumina nomen.' Desierat Galatea loqui, cœtuque soluto discedunt placidisque natant Nereides undis. Scylla redit; Neque enim medio se credere ponto audet, et aut bibula sine vestibus errat harena aut, ubi lassata est, seductos nacta recessus gurgitis, inclusa sua membra refrigerat unda: ecce fretum stringens, alti novus incola ponti, nuper in Euboica versis Anthedone membris, Glaucus adest, visæque cupidine virginis hæret et, quæcumque putat fugientem posse morari, verba refert; Fugit illa tamen veloxque timore pervenit in summum positi prope litora montis. Ante fretum est ingens, apicem conlectus in unum longa sub arboribus convexus in æquora vertex: constitit hic et tuta loco, monstrumne deusne ille sit, ignorans admiraturque colorem cæsariemque umeros subiectaque terga tegentem, ultimaque excipiat quod tortilis inguina piscis. Sensit et innitens, quæ stabat proxima, moli 'non ego prodigium nec sum fera belua, virgo, sed deus' inquit 'aquæ: nec majus in æquora Proteus jus habet et Triton Athamantiadesque Palæmon. Ante tamen mortalis eram, sed, scilicet altis debitus æquoribus, jam tum exercebar in illis; Nam modo ducebam ducentia retia pisces, nunc in mole sedens moderabar harundine linum. Sunt viridi prato confinia litora, quorum altera pars undis, pars altera cingitur herbis, quas neque cornigeræ morsu læsere juvencæ, nec placidæ carpsistis oves hirtæve capellæ; Non apis inde tulit conlectos sedula flores, non data sunt capiti genialia serta, neque umquam falciferæ secuere manus; Ego primus in illo cæspite consedi, dum lina madentia sicco, utque recenserem captivos ordine pisces, insuper exposui, quos aut in retia casus aut sua credulitas in aduncos egerat hamos. Res similis fictæ, sed quid mihi fingere prodest? Gramine contacto cœpit mea præda moveri et mutare latus terraque ut in æquore niti. Dumque moror mirorque simul, fugit omnis in undas turba suas dominumque novum litusque relinquunt. Obstipui dubitoque diu causamque requiro, num deus hoc aliquis, num sucus fecerit herbæ: "quæ tamen has" inquam "vires habet herba?" Manuque pabula decerpsi decerptaque dente momordi. Vix bene conbiberant ignotos guttura sucos, cum subito trepidare intus præcordia sensi alteriusque rapi naturæ pectus amore; Nec potui restare diu "repetenda" que "numquam terra, vale!" Dixi corpusque sub æquora mersi. Di maris exceptum socio dignantur honore, utque mihi, quæcumque feram, mortalia demant, Oceanum Tethynque rogant: ego lustror ab illis, et purgante nefas noviens mihi carmine dicto pectora fluminibus jubeor supponere centum; Nec mora, diversis lapsi de partibus amnes totaque vertuntur supra caput æquora nostrum., hactenus acta tibi possum memoranda referre, hactenus hæc memini, nec mens mea cetera sensit. Quæ postquam rediit, alium me corpore toto ac fueram nuper, neque eundem mente recepi: hanc ego tum primum viridem ferrugine barbam cæsariemque meam, quam longa per æquora verro, ingentesque umeros et cærula bracchia vidi cruraque pinnigero curvata novissima pisce. Quid tamen hæc species, quid dis placuisse marinis, quid juvat esse deum, si tu non tangeris istis?' Talia dicentem, dicturum plura, reliquit Scylla deum; Furit ille inritatusque repulsa prodigiosa petit Titanidos atria Circes.
Jamque Giganteis iniectam faucibus Ætnen arvaque Cyclopum, quid rastra, quid usus aratri, nescia nec quicquam junctis debentia bubus liquerat Euboicus tumidarum cultor aquarum, liquerat et Zanclen adversaque mœnia Regi navifragumque fretum, gemino quod litore pressum Ausoniæ Siculæque tenet confinia terræ. Inde manu magna Tyrrhena per æquora vectus herbiferos adiit colles atque atria Glaucus Sole satæ Circes, variarum plena ferarum. Quam simul adspexit, dicta acceptaque salute, 'diva, dei miserere, precor! Nam sola levare tu potes hunc,' dixit 'videar modo dignus, amorem. Quanta sit herbarum, Titani, potentia, nulli quam mihi cognitius, qui sum mutatus ab illis. Neve mei non nota tibi sit causa furoris: litore in Italico, Messenia mœnia contra, Scylla mihi visa est. Pudor est promissa precesque blanditiasque meas contemptaque verba referre; At tu, sive aliquid regni est in carmine, carmen ore move sacro, sive expugnacior herba est, utere temptatis operosæ viribus herbæ nec medeare mihi sanesque hæc vulnera mando, fine nihil opus est: partem ferat illa caloris.' At Circe (neque enim flammis habet aptius ulla talibus ingenium, seu causa est hujus in ipsa, seu Venus indicio facit hoc offensa paterno,) talia verba refert: 'melius sequerere volentem optantemque eadem parilique cupidine captam. Dignus eras ultro (poteras certeque) rogari, et, si spem dederis, mihi crede, rogaberis ultro. Neu dubites absitque tuæ fiducia formæ, en ego, cum dea sim, nitidi cum filia Solis, carmine cum tantum, tantum quoque gramine possim, ut tua sim, voveo. Spernentem sperne, sequenti redde vices, unoque duas ulciscere facto.' Talia temptanti 'prius' inquit 'in æquore frondes' Glaucus 'et in summis nascentur montibus algæ, Sospite quam Scylla nostri mutentur amores.' Indignata dea est et lædere quatenus ipsum non poterat (nec vellet amans), irascitur illi, quæ sibi prælata est; Venerisque offensa repulsa, protinus horrendis infamia pabula sucis conterit et tritis Hecateia carmina miscet cærulaque induitur velamina perque ferarum agmen adulantum media procedit ab aula oppositumque petens contra Zancleia saxa Region ingreditur ferventes æstibus undas, in quibus ut solida ponit vestigia terra summaque decurrit pedibus super æquora siccis. Parvus erat gurges, curvos sinuatus in arcus, grata quies Scyllæ: quo se referebat ab æstu et maris et cæli, medio cum plurimus orbe sol erat et minimas a vertice fecerat umbras. Hunc dea prævitiat portentificisque venenis inquinat; Hic pressos latices radice nocenti spargit et obscurum verborum ambage novorum ter noviens carmen magico demurmurat ore. Scylla venit mediaque tenus descenderat alvo, cum sua fœdari latrantibus inguina monstris adspicit ac primo credens non corporis illas esse sui partes, refugitque abigitque timetque ora proterva canum, sed quos fugit, attrahit una et corpus quærens femorum crurumque pedumque Cerbereos rictus pro partibus invenit illis: statque canum rabie subiectaque terga ferarum inguinibus truncis uteroque exstante cœrcet. Flevit amans Glaucus nimiumque hostiliter usæ viribus herbarum fugit conubia Circes; Scylla loco mansit cumque est data copia, primum in Circes odium sociis spoliavit Ulixem; Mox eadem Teucras fuerat mersura carinas, ni prius in scopulum, qui nunc quoque saxeus exstat, transformata foret: scopulum quoque navita vitat. Hunc ubi Trojanæ remis avidamque Charybdin evicere rates, cum jam prope litus adessent Ausonium, Libycas vento referuntur ad oras. Excipit Ænean illic animoque domoque non bene discidium Phrygii latura mariti Sidonis; Inque pyra sacri sub imagine facta incubuit ferro deceptaque decipit omnes. Rursus harenosæ fugiens nova mœnia terræ ad sedemque Erycis fidumque relatus Acesten sacrificat tumulumque sui genitoris honorat. Quasque rates Iris Junonia pæne cremarat, solvit et Hippotadæ regnum terrasque calenti sulphure fumantis Acheloiadumque relinquit Sirenum scopulos, orbataque præside pinus Inarimen Prochytenque legit sterilique locatas colle Pithecusas, habitantum nomine dictas. Quippe deum genitor, fraudem et periuria quondam Cercopum exosus gentisque admissa dolosæ, in deforme viros animal mutavit, ut idem dissimiles homini possent similesque videri, membraque contraxit naresque a fronte resimas contudit et rugis peraravit anilibus ora totaque velatos flaventi corpora villo misit in has sedes nec non prius abstulit usum verborum et natæ dira in periuria linguæ; Posse queri tantum rauco stridore reliquit. Has ubi præteriit et Parthenopeia dextra mœnia deseruit, læva de parte canori Æolidæ tumulum et, loca feta palustribus ulvis, litora Cumarum vivacisque antra Sibyllæ intrat et, ut manes adeat per Averna paternos, orat. At illa diu vultum tellure moratum erexit tandemque deo furibunda recepto 'magna petis,' dixit, 'vir factis maxime, cujus dextera per ferrum, pietas spectata per ignes. Pone tamen, Trojane, metum: potiere petitis Elysiasque domos et regna novissima mundi me duce cognosces simulacraque cara parentis. Invia virtuti nulla est via.' Dixit et auro fulgentem ramum silva Junonis Avernæ monstravit jussitque suo divellere trunco. Paruit Æneas et formidabilis Orci vidit opes atavosque suos umbramque senilem magnanimi Anchisæ; Didicit quoque jura locorum, quæque novis essent adeunda pericula bellis. Inde ferens lassos averso tramite passus cum duce Cumæa mollit sermone laborem. Dumque iter horrendum per opaca crepuscula carpit, 'seu dea tu præsens, seu dis gratissima,' dixit, 'numinis instar eris semper mihi, meque fatebor muneris esse tui, quæ me loca mortis adire, quæ loca me visæ voluisti evadere mortis. Pro quibus ærias meritis evectus ad auras templa tibi statuam, tribuam tibi turis honores.' Respicit hunc vates et suspiratibus haustis 'nec dea sum,' dixit 'nec sacri turis honore humanum dignare caput, neu nescius erres, lux æterna mihi carituraque fine dabatur, si mea virginitas Phœbo patuisset amanti. Dum tamen hanc sperat, dum præcorrumpere donis me cupit, "elige," ait "virgo Cumæa, quid optes: optatis potiere tuis." Ego pulveris hausti ostendens cumulum, quot haberet corpora pulvis, tot mihi natales contingere vana rogavi; Excidit, ut peterem juvenes quoque protinus annos. Hos tamen ille mihi dabat æternamque juventam, si Venerem paterer: contempto munere Phœbi innuba permaneo; Sed jam felicior ætas terga dedit, tremuloque gradu venit ægra senectus, quæ patienda diu est. Nam jam mihi sæcula septem acta, tamen superest, numeros ut pulveris æquem, ter centum messes, ter centum musta videre. Tempus erit, cum de tanto me corpore parvam longa dies faciet, consumptaque membra senecta ad minimum redigentur onus: nec amata videbor nec placuisse deo, Phœbus quoque forsitan ipse vel non cognoscet, vel dilexisse negabit: usque adeo mutata ferar nullique videnda, voce tamen noscar; Vocem mihi fata relinquent.' Talia convexum per iter memorante Sibylla sedibus Euboicam Stygiis emergit in urbem Troius Æneas sacrisque ex more litatis litora adit nondum nutricis habentia nomen. Hic quoque substiterat post tædia longa laborum Neritius Macareus, comes experientis Ulixis. Desertum quondam mediis qui rupibus Ætnæ noscit Achæmeniden inprovisoque repertum vivere miratus, 'qui te casusve deusve servat, Achæmenide? Cur' inquit 'barbara Graium prora vehit? Petitur vestra quæ terra carina?' Talia quærenti, jam non hirsutus amictu, jam suus et spinis conserto tegmine nullis, fatur Achæmenides: 'iterum Polyphemon et illos adspiciam fluidos humano sanguine rictus, hac mihi si potior domus est Ithaceque carina, si minus Ænean veneror genitore, nec umquam esse satis potero, præstem licet omnia, gratus. Quod loquor et spiro cælumque et sidera solis respicio, possimne ingratus et inmemor esse? Ille dedit, quod non anima hæc Cyclopis in ora venit, et ut jam nunc lumen vitale relinquam, aut tumulo aut certe non illa condar in alvo. Quid mihi tunc animi (nisi si timor abstulit omnem sensum animumque) fuit, cum vos petere alta relictus æquora conspexi? Volui inclamare, sed hosti prodere me timui: vestræ quoque clamor Ulixis pæne rati nocuit. Vidi, cum monte revulsum inmanem scopulum medias permisit in undas; Vidi iterum veluti tormenti viribus acta vasta Giganteo jaculantem saxa lacerto et, ne deprimeret fluctus ventusve carinam, pertimui, jam me non esse oblitus in illa. Ut vero fuga vos a certa morte reduxit, ille quidem totam gemebundus obambulat Ætnam prætemptatque manu silvas et luminis orbus rupibus incursat fœdataque bracchia tabo in mare protendens gentem exsecratur Achivam atque ait: "o si quis referat mihi casus Ulixem, aut aliquem e sociis, in quem mea sæviat ira, viscera cujus edam, cujus viventia dextra membra mea laniem, cujus mihi sanguis inundet guttur, et elisi trepident sub dentibus artus: quam nullum aut leve sit damnum mihi lucis ademptæ!" Hæc et plura ferox, me luridus occupat horror spectantem vultus etiamnum cæde madentes crudelesque manus et inanem luminis orbem membraque et humano concretam sanguine barbam. Mors erat ante oculos, minimum tamen illa malorum, et jam prensurum, jam nunc mea viscera rebar in sua mersurum, mentique hærebat imago temporis illius, quo vidi bina meorum ter quater adfligi sociorum corpora terræ, cum super ipse jacens hirsuti more leonis visceraque et carnes cumque albis ossa medullis semianimesque artus avidam condebat in alvum; Me tremor invasit: stabam sine sanguine mæstus, mandentemque videns ejectantemque cruentas ore dapes et frusta mero glomerata vomentem: talia fingebam misero mihi fata parari perque dies multos latitans omnemque tremiscens ad strepitum mortemque timens cupidusque moriri glande famem pellens et mixta frondibus herba solus inops exspes leto pœnæque relictus hanc procul adspexi longo post tempore navem oravique fugam gestu ad litusque cucurri, et movi: Graiumque ratis Trojana recepit! Tu quoque pande tuos, comitum gratissime, casus et ducis et turbæ, quæ tecum est credita ponto.' Æolon ille refert Tusco regnare profundo, Æolon Hippotaden, cohibentem carcere ventos; Quos bovis inclusos tergo, memorabile munus, Dulichium sumpsisse ducem flatuque secundo lucibus isse novem et terram aspexisse petitam; Proxima post nonam cum sese aurora moveret, invidia socios prædæque cupidine victos esse; Ratos aurum, dempsisse ligamina ventis; Cum quibus isse retro, per quas modo venerat undas, Æoliique ratem portus repetisse tyranni. 'Inde Lami veterem Læstrygonis' inquit 'in urbem venimus: Antiphates terra regnabat in illa. Missus ad hunc ego sum, numero comitante duorum, vixque fuga quæsita salus comitique mihique, tertius e nobis Læstrygonis inpia tinxit ora cruore suo. Fugientibus instat et agmen concitat Antiphates; Cœunt et saxa trabesque coniciunt merguntque viros merguntque carinas. Una tamen, quæ nos ipsumque vehebat Ulixem, effugit. Amissa sociorum parte dolentes multaque conquesti terris adlabimur illis, quas procul hinc cernis (procul est, mihi crede, videnda insula visa mihi!) Tuque o justissime Troum, nate dea, (neque enim finito Marte vocandus hostis es, Ænea) moneo, fuge litora Circes! Nos quoque Circæo religata in litore pinu, Antiphatæ memores inmansuetique Cyclopis, ire negabamus; Sed tecta ignota subire sorte sumus lecti: sors me fidumque Politen Eurylochumque simul nimiique Elpenora vini bisque novem socios Circæa ad mœnia misit. Quæ simul attigimus stetimusque in limine tecti, mille lupi mixtæque lupis ursæque leæque occursu fecere metum, sed nulla timenda nullaque erat nostro factura in corpore vulnus; Quin etiam blandas movere per æra caudas nostraque adulantes comitant vestigia, donec excipiunt famulæ perque atria marmore tecta ad dominam ducunt: pulchro sedet illa recessu sollemni solio pallamque induta nitentem insuper aurato circumvelatur amictu. Nereides nymphæque simul, quæ vellera motis nulla trahunt digitis nec fila sequentia ducunt: gramina disponunt sparsosque sine ordine flores secernunt calathis variasque coloribus herbas; Ipsa, quod hæ faciunt, opus exigit, ipsa, quis usus quove sit in folio, quæ sit concordia mixtis, novit et advertens pensas examinat herbas. Hæc ubi nos vidit, dicta acceptaque salute diffudit vultus et reddidit omina votis. Nec mora, misceri tosti jubet hordea grani mellaque vimque meri cum lacte coagula passo, quique sub hac lateant furtim dulcedine, sucos adicit. Accipimus sacra data pocula dextra. Quæ simul arenti sitientes hausimus ore, et tetigit summos virga dea dira capillos, (et pudet et referam) sætis horrescere cœpi, nec jam posse loqui, pro verbis edere raucum murmur et in terram toto procumbere vultu, osque meum sensi pando occallescere rostro, colla tumere toris, et qua modo pocula parte sumpta mihi fuerant, illa vestigia feci cumque eadem passis (tantum medicamina possunt!) Claudor hara, solumque suis caruisse figura vidimus Eurylochum: solus data pocula fugit; Quæ nisi vitasset, pecoris pars una manerem nunc quoque sætigeri, nec tantæ cladis ab illo certior ad Circen ultor venisset Ulixes. Pacifer huic dederat florem Cyllenius album: moly vocant superi, nigra radice tenetur; Tutus eo monitisque simul cælestibus intrat ille domum Circes et ad insidiosa vocatus pocula conantem virga mulcere capillos reppulit et stricto pavidam deterruit ense. Inde fides dextræque datæ thalamoque receptus coniugii dotem sociorum corpora poscit. Spargimur ignotæ sucis melioribus herbæ percutimurque caput conversæ verbere virgæ, verbaque dicuntur dictis contraria verbis. Quo magis illa canit, magis hoc tellure levati erigimur, sætæque cadunt, bifidosque relinquit rima pedes, redeunt umeri et subiecta lacertis bracchia sunt: flentem flentes amplectimur ipsi hæremusque ducis collo nec verba locuti ulla priora sumus quam nos testantia gratos. Annua nos illic tenuit mora, multaque præsens tempore tam longo vidi, multa auribus hausi, hoc quoque cum multis, quod clam mihi rettulit una quattuor e famulis ad talia sacra paratis. Cum duce namque meo Circe dum sola moratur, illa mihi niveo factum de marmore signum ostendit juvenale gerens in vertice picum, æde sacra positum multisque insigne coronis. Quis foret et quare sacra coleretur in æde, cur hanc ferret avem, quærenti et scire volenti "accipe" ait, "Macareu, dominæque potentia quæ sit hinc quoque disce meæ; Tu dictis adice mentem! '"Picus in Ausoniis, proles Saturnia, terris rex fuit, utilium bello studiosus equorum; Forma viro, quam cernis, erat: licet ipse decorem adspicias fictaque probes ab imagine verum; Par animus formæ; Nec adhuc spectasse per annos quinquennem poterat Graia quater Elide pugnam. Ille suos dryadas Latiis in montibus ortas verterat in vultus, illum fontana petebant numina, naiades, quas Albula, quasque Numici, quas Anienis aquæ cursuque brevissimus Almo Narve tulit præceps et opacæ Farfarus umbræ, quæque colunt Scythicæ stagnum nemorale Dianæ finitimosque lacus; Spretis tamen omnibus unam ille colit nymphen, quam quondam in colle Palati dicitur ancipiti peperisse Venilia Jano. Hæc ubi nubilibus primum maturuit annis, præposito cunctis Laurenti tradita Pico est, rara quidem facie, sed rarior arte canendi, unde Canens dicta est: silvas et saxa movere et mulcere feras et flumina longa morari ore suo volucresque vagas retinere solebat. Quæ dum feminea modulatur carmina voce, exierat tecto Laurentes Picus in agros indigenas fixurus apros tergumque premebat acris equi lævaque hastilia bina ferebat pœniceam fulvo chlamydem contractus ab auro. Venerat in silvas et filia Solis easdem, utque novas legeret fecundis collibus herbas, nomine dicta suo Circæa reliquerat arva. Quæ simul ac juvenem virgultis abdita vidit, obstipuit: cecidere manu, quas legerat, herbæ, flammaque per totas visa est errare medullas. Ut primum valido mentem conlegit ab æstu, quid cuperet, fassura fuit: ne posset adire, cursus equi fecit circumfususque satelles. 'Non' ait 'effugies, vento rapiare licebit, si modo me novi, si non evanuit omnis herbarum virtus, nec me mea carmina fallunt.' Dixit et effigiem nullo cum corpore falsi fingit apri præterque oculos transcurrere regis jussit et in densum trabibus nemus ire videri, plurima qua silva est et equo loca pervia non sunt. Haut mora, continuo prædæ petit inscius umbram Picus equique celer spumantia terga relinquit spemque sequens vanam silva pedes errat in alta. Concipit illa preces et verba venefica dicit ignotosque deos ignoto carmine adorat, quo solet et niveæ vultum confundere Lunæ et patrio capiti bibulas subtexere nubes. Tum quoque cantato densetur carmine cælum et nebulas exhalat humus, cæcisque vagantur limitibus comites, et abest custodia regis. Nacta locum tempusque 'per o, tua lumina,' dixit 'quæ mea ceperunt, perque hanc, pulcherrime, formam, quæ facit, ut supplex tibi sim dea, consule nostris ignibus et socerum, qui pervidet omnia, Solem accipe nec durus Titanida despice Circen.' Dixerat; Ille ferox ipsamque precesque repellit et 'quæcumque es,' ait 'non sum tuus; Altera captum me tenet et teneat per longum, conprecor, ævum, nec Venere externa socialia fœdera lædam, dum mihi Janigenam servabunt fata Canentem.' Sæpe retemptatis precibus Titania frustra 'non inpune feres, neque' ait 'reddere Canenti, læsaque quid faciat, quid amans, quid femina, disces rebus; At est et amans et læsa et femina Circe!' Tum bis ad occasus, bis se convertit ad ortus, ter juvenem baculo tetigit, tria carmina dixit. Ille fugit, sed se solito velocius ipse currere miratur: pennas in corpore vidit, seque novam subito Latiis accedere silvis indignatus avem duro fera robora rostro figit et iratus longis dat vulnera ramis; Purpureum chlamydis pennæ traxere colorem; Fibula quod fuerat vestemque momorderat aurum, pluma fit, et fulvo cervix præcingitur auro, nec quicquam antiquum Pico nisi nomina restat. '"Interea comites, clamato sæpe per agros nequiquam Pico nullaque in parte reperto, inveniunt Circen (nam jam tenuaverat auras passaque erat nebulas ventis ac sole recludi) criminibusque premunt veris regemque reposcunt vimque ferunt sævisque parant incessere telis: illa nocens spargit virus sucosque veneni et Noctem Noctisque deos Ereboque Chaoque convocat et longis Hecaten ululatibus orat. Exsiluere loco (dictu mirabile) silvæ, ingemuitque solum, vincinaque palluit arbor, sparsaque sanguineis maduerunt pabula guttis, et lapides visi mugitus edere raucos et latrare canes et humus serpentibus atris squalere et tenues animæ volitare silentum: attonitum monstris vulgus pavet; Illa paventis ora venenata tetigit mirantia virga, cujus ab attactu variarum monstra ferarum in juvenes veniunt: nulli sua mansit imago. '"Sparserat occiduus Tartessia litora Phœbus, et frustra conjunx oculis animoque Canentis exspectatus erat: famuli populusque per omnes discurrunt silvas atque obvia lumina portant; Nec satis est nymphæ flere et lacerare capillos et dare plangorem (facit hæc tamen omnia) seque proripit ac Latios errat vesana per agros. Sex illam noctes, totidem redeuntia solis lumina viderunt inopem somnique cibique per juga, per valles, qua fors ducebat, euntem; Ultimus adspexit Thybris luctuque viaque fessam et jam longa ponentem corpora ripa. Illic cum lacrimis ipso modulata dolore verba sono tenui mærens fundebat, ut olim carmina jam moriens canit exequialia cycnus; Luctibus extremum tenues liquefacta medullas tabuit inque leves paulatim evanuit auras, fama tamen signata loco est, quem rite Canentem nomine de nymphæ veteres dixere Camenæ." 'Talia multa mihi longum narrata per annum visaque sunt. Resides et desuetudine tardi rursus inire fretum, rursus dare vela jubemur, ancipitesque vias et iter Titania vastum dixerat et sævi restare pericula ponti: pertimui, fateor, nactusque hoc litus adhæsi.' Finierat Macareus, urnaque Æneia nutrix condita marmorea tumulo breve carmen habebat hic : me : caietam : notæ : pietatis : alumnus ereptam : argolico : quo : debuit : igne : cremavit solvitur herboso religatus ab aggere funis, et procul insidias infamatæque relinquunt tecta deæ lucosque petunt, ubi nubilus umbra in mare cum flava prorumpit Thybris harena; Faunigenæque domo potitur nataque Latini, non sine Marte tamen. Bellum cum gente feroci suscipitur, pactaque furit pro coniuge Turnus. Concurrit Latio Tyrrhenia tota, diuque ardua sollicitis victoria quæritur armis. Auget uterque suas externo robore vires, et multi Rutulos, multi Trojana tuentur castra, neque Æneas Euandri ad mœnia frustra, at Venulus frustra profugi Diomedis ad urbem venerat: ille quidem sub Iapyge maxima Dauno mœnia condiderat dotaliaque arva tenebat; Sed Venulus Turni postquam mandata peregit auxiliumque petit, vires Ætolius heros excusat: nec se aut soceri committere pugnæ velle sui populos, aut quos e gente suorum armet habere ullos, 'neve hæc commenta putetis, admonitu quamquam luctus renoventur amari, perpetiar memorare tamen. Postquam alta cremata est Ilios, et Danaas paverunt Pergama flammas, Naryciusque heros, a virgine virgine rapta, quam meruit pœnam solus, digessit in omnes, spargimur et ventis inimica per æquora rapti fulmina, noctem, imbres, iram cælique marisque perpetimur Danai cumulumque Capherea cladis, neve morer referens tristes ex ordine casus, Græcia tum potuit Priamo quoque flenda videri. Me tamen armiferæ servatum cura Minervæ fluctibus eripuit, patriis sed rursus ab agris pellor, et antiquo memores de vulnere pœnas exigit alma Venus, tantosque per alta labores æquora sustinui, tantos terrestribus armis, ut mihi felices sint illi sæpe vocati, quos communis hiems inportunusque Caphereus mersit aquis, vellemque horum pars una fuissem. 'Ultima jam passi comites belloque fretoque deficiunt finemque rogant erroris, at Acmon fervidus ingenio, tum vero et cladibus asper, "quid superest, quod jam patientia vestra recuset ferre, viri?" Dixit "quid habet Cytherea, quod ultra, velle puta, faciat? Nam dum pejora timentur, est in vota locus: sors autem ubi pessima rerum, sub pedibus timor est securaque summa malorum. Audiat ipsa licet, licet, ut facit, oderit omnes sub Diomede viros, odium tamen illius omnes spernimus: haud magno stat magna potentia nobis." Talibus inritans Venerem Pleuronius Acmon instimulat verbis veteremque resuscitat iram. Dicta placent paucis, numeri majoris amici Acmona conripimus; Cui respondere volenti vox pariter vocisque via est tenuata, comæque in plumas abeunt, plumis nova colla teguntur pectoraque et tergum, majores bracchia pennas accipiunt, cubitique leves sinuantur in alas; Magna pedis digitos pars occupat, oraque cornu indurata rigent finemque in acumine ponunt. Hunc Lycus, hunc Idas et cum Rhexenore Nycteus, hunc miratur Abas, et dum mirantur, eandem accipiunt faciem, numerusque ex agmine major subvolat et remos plausis circumvolat alis: si volucrum quæ sit subitarum forma requiris, ut non cycnorum, sic albis proxima cygnis. Vix equidem has sedes et Iapygis arida Dauni arva gener teneo minima cum parte meorum.' Hactenus Œnides, Venulus Calydonia regna Peucetiosque sinus Messapiaque arva relinquit. In quibus antra videt, quæ, multa nubila silva et levibus cannis latitantia semicaper Pan nunc tenet, at quodam tenuerunt tempore nymphæ. Apulus has illa pastor regione fugatas terruit et primo subita formidine movit, mox, ubi mens rediit et contempsere sequentem, ad numerum motis pedibus duxere choreas; Inprobat has pastor saltuque imitatus agresti addidit obscenis convicia rustica dictis, nec prius os tacuit, quam guttura condidit arbor: arbor enim est, sucoque licet cognoscere mores. Quippe notam linguæ bacis oleaster amaris exhibet: asperitas verborum cessit in illa. Hinc ubi legati rediere, negata ferentes arma Ætola sibi, Rutuli sine viribus illis bella instructa gerunt, multumque ab utraque cruoris parte datur; Fert ecce avidas in pinea Turnus texta faces, ignesque timent, quibus unda pepercit. Jamque picem et ceras alimentaque cetera flammæ Mulciber urebat perque altum ad carbasa malum ibat, et incurvæ fumabant transtra carinæ, cum memor has pinus Idæo vertice cæsas sancta deum genetrix tinnitibus æra pulsi æris et inflati conplevit murmure buxi perque leves domitis invecta leonibus auras 'inrita sacrilega jactas incendia dextra, Turne!' Ait. 'Eripiam: nec me patiente cremabit ignis edax nemorum partes et membra meorum.' Intonuit dicente dea, tonitrumque secuti cum saliente graves ceciderunt grandine nimbi, æraque et tumidum subitis concursibus æquor Astræi turbant et eunt in prœlia fratres. E quibus alma parens unius viribus usa stuppea prærupit Phrygiæ retinacula classis, fertque rates pronas medioque sub æquore mergit; Robore mollito lignoque in corpora verso in capitum faciem puppes mutantur aduncæ, in digitos abeunt et crura natantia remi, quodque prius fuerat, latus est, mediisque carina subdita navigiis spinæ mutatur in usum, lina comæ molles, antemnæ bracchia fiunt, cærulus, ut fuerat, color est; Quasque ante timebant, illas virgineis exercent lusibus undas Naides æquoreæ durisque in montibus ortæ molle fretum celebrant nec eas sua tangit origo; Non tamen oblitæ, quam multa pericula sæpe pertulerint pelago, jactatis sæpe carinis subposuere manus, nisi siqua vehebat Achivos: cladis adhuc Phrygiæ memores odere Pelasgos Neritiæque ratis viderunt fragmina lætis vultibus et lætis videre rigescere puppim vultibus Alcinoi saxumque increscere ligno. Spes erat, in nymphas animata classe marinas posse metu monstri Rutulum desistere bello: perstat, habetque deos pars utraque, quodque deorum est instar, habent animos; Nec jam dotalia regna, nec sceptrum soceri, nec te, Lavinia virgo, sed vicisse petunt deponendique pudore bella gerunt, tandemque Venus victricia nati arma videt, Turnusque cadit: cadit Ardea, Turno sospite dicta potens; Quam postquam barbarus ignis abstulit et tepida latuerunt tecta favilla, congerie e media tum primum cognita præpes subvolat et cineres plausis everberat alis. Et sonus et macies et pallor et omnia, captam quæ deceant urbem, nomen quoque mansit in illa urbis, et ipsa suis deplangitur Ardea pennis. Jamque deos omnes ipsamque Æneia virtus Junonem veteres finire cœgerat iras, cum, bene fundatis opibus crescentis Juli, tempestivus erat cælo Cythereius heros. Ambieratque Venus superos colloque parentis circumfusa sui 'numquam mihi' dixerat 'ullo tempore dure pater, nunc sis mitissimus, opto, Æneæque meo, qui te de sanguine nostro fecit avum, quamvis parvum des, optime, numen, dummodo des aliquod! Satis est inamabile regnum adspexisse semel, Stygios semel isse per amnes.' Adsensere dei, nec conjunx regia vultus inmotos tenuit placatoque adnuit ore; Tum pater 'estis' ait 'cælesti munere digni, quæque petis pro quoque petis: cape, nata, quod optas!' Fatus erat: gaudet gratesque agit illa parenti perque leves auras junctis invecta columbis litus adit Laurens, ubi tectus harundine serpit in freta flumineis vicina Numicius undis. Hunc jubet Æneæ, quæcumque obnoxia morti, abluere et tacito deferre sub æquora cursu; Corniger exsequitur Veneris mandata suisque, quicquid in Ænea fuerat mortale, repurgat et respersit aquis; Pars optima restitit illi. Lustratum genetrix divino corpus odore unxit et ambrosia cum dulci nectare mixta contigit os fecitque deum, quem turba Quirini nuncupat Indigetem temploque arisque recepit. Inde sub Ascanii dicione binominis Alba resque Latina fuit. Succedit Silvius illi. Quo satus antiquo tenuit repetita Latinus nomina cum sceptro, clarus subit Alba Latinum. Epytus ex illo est; Post hunc Capetusque Capysque, sed Capys ante fuit; Regnum Tiberinus ab illis cepit et in Tusci demersus fluminis undis nomina fecit aquæ; De quo Remulusque feroxque Acrota sunt geniti. Remulus maturior annis fulmineo periit, imitator fulminis, ictu. Fratre suo sceptrum moderatior Acrota forti tradit Aventino, qui, quo regnarat, eodem monte jacet positus tribuitque vocabula monti; Jamque Palatinæ summam Proca gentis habebat. Rege sub hoc Pomona fuit, qua nulla Latinas inter hamadryadas coluit sollertius hortos nec fuit arborei studiosior altera fetus; Unde tenet nomen: non silvas illa nec amnes, rus amat et ramos felicia poma ferentes; Nec jaculo gravis est, sed adunca dextera falce, qua modo luxuriem premit et spatiantia passim bracchia conpescit, fisso modo cortice virgam inserit et sucos alieno præstat alumno; Nec sentire sitim patitur bibulæque recurvas radicis fibras labentibus inrigat undis. Hic amor, hoc studium, Veneris quoque nulla cupido est; Vim tamen agrestum metuens pomaria claudit intus et accessus prohibet refugitque viriles. Quid non et Satyri, saltatibus apta juventus, fecere et pinu præcincti cornua Panes Silvanusque, suis semper juvenilior annis, quique deus fures vel falce vel inguine terret, ut poterentur ea? Sed enim superabat amando hos quoque Vertumnus neque erat felicior illis. O quotiens habitu duri messoris aristas corbe tulit verique fuit messoris imago! Tempora sæpe gerens fæno religata recenti desectum poterat gramen versasse videri; Sæpe manu stimulos rigida portabat, ut illum jurares fessos modo disiunxisse juvencos. Falce data frondator erat vitisque putator; Induerat scalas: lecturum poma putares; Miles erat gladio, piscator harundine sumpta; Denique per multas aditum sibi sæpe figuras repperit, ut caperet spectatæ gaudia formæ. Ille etiam picta redimitus tempora mitra, innitens baculo, positis per tempora canis, adsimulavit anum: cultosque intravit in hortos pomaque mirata est 'tanto' que 'potentior!' Inquit paucaque laudatæ dedit oscula, qualia numquam vera dedisset anus, glæbaque incurva resedit suspiciens pandos autumni pondere ramos. Ulmus erat contra speciosa nitentibus uvis: quam socia postquam pariter cum vite probavit, 'at si staret' ait 'cælebs sine palmite truncus, nil præter frondes, quare peteretur, haberet; Hæc quoque, quæ juncta est, vitis requiescit in ulmo: si non nupta foret, terræ acclinata jaceret; Tu tamen exemplo non tangeris arboris hujus concubitusque fugis nec te conjungere curas. Atque utinam velles! Helene non pluribus esset sollicitata procis nec quæ Lapitheia movit prœlia nec conjunx nimium tardantis Ulixis. Nunc quoque, cum fugias averserisque petentes, mille viri cupiunt et semideique deique et quæcumque tenent Albanos numina montes. Sed tu si sapies, si te bene jungere anumque hanc audire voles, quæ te plus omnibus illis, plus, quam credis, amo: vulgares reice tædas Vertumnumque tori socium tibi selige! Pro quo me quoque pignus habe: neque enim sibi notior ille est, quam mihi; Nec passim toto vagus errat in orbe, hæc loca sola colit; Nec, uti pars magna procorum, quam modo vidit, amat: tu primus et ultimus illi ardor eris, solique suos tibi devovet annos. Adde, quod est juvenis, quod naturale decoris munus habet formasque apte fingetur in omnes, et quod erit jussus, jubeas licet omnia, fiet. Quid, quod amatis idem, quod, quæ tibi poma coluntur, primus habet lætaque tenet tua munera dextra! Sed neque jam fetus desiderat arbore demptos nec, quas hortus alit, cum sucis mitibus herbas nec quicquam nisi te: miserere ardentis et ipsum, qui petit, ore meo præsentem crede precari. Ultoresque deos et pectora dura perosam Idalien memoremque time Rhamnusidis iram! Quoque magis timeas, (etenim mihi multa vetustas scire dedit) referam tota notissima Cypro facta, quibus flecti facile et mitescere possis. 'Viderat a veteris generosam sanguine Teucri Iphis Anaxareten, humili de stirpe creatus, viderat et totis perceperat ossibus æstum luctatusque diu, postquam ratione furorem vincere non potuit, supplex ad limina venit et modo nutrici miserum confessus amorem, ne sibi dura foret, per spes oravit alumnæ, et modo de multis blanditus cuique ministris sollicita petiit propensum voce favorem; Sæpe ferenda dedit blandis sua verba tabellis, interdum madidas lacrimarum rore coronas postibus intendit posuitque in limine duro molle latus tristisque seræ convicia fecit. Sævior illa freto surgente cadentibus Hædis, durior et ferro, quod Noricus excoquit ignis, et saxo, quod adhuc vivum radice tenetur, spernit et inridet, factisque inmitibus addit verba superba ferox et spe quoque fraudat amantem. Non tulit impatiens longi tormenta doloris Iphis et ante fores hæc verba novissima dixit: "vincis, Anaxarete, neque erunt tibi tædia tandem ulla ferenda mei: lætos molire triumphos et Pæana voca nitidaque incingere lauru! Vincis enim, moriorque libens: age, ferrea, gaude! Certe aliquid laudare mei cogeris amoris, quo tibi sim gratus, meritumque fatebere nostrum. Non tamen ante tui curam excessisse memento quam vitam geminaque simul mihi luce carendum. Nec tibi fama mei ventura est nuntia leti: ipse ego, ne dubites, adero præsensque videbor, corpore ut exanimi crudelia lumina pascas. Si tamen, o superi, mortalia facta videtis, este mei memores (nihil ultra lingua precari sustinet) et longo facite ut narremur in ævo, et, quæ dempsistis vitæ, date tempora famæ!" Dixit, et ad postes ornatos sæpe coronis umentes oculos et pallida bracchia tollens, cum foribus laquei religaret vincula summis, "hæc tibi serta placent, crudelis et inpia!" Dixit inseruitque caput, sed tum quoque versus ad illam, atque onus infelix elisa fauce pependit. Icta pedum motu trepidantum aperire jubentem visa dedisse sonum est adapertaque janua factum prodidit, exclamant famuli frustraque levatum (nam pater occiderat) referunt ad limina matris; Accipit illa sinu conplexaque frigida nati membra sui postquam miserorum verba parentum edidit et matrum miserarum facta peregit, funera ducebat mediam lacrimosa per urbem luridaque arsuro portabat membra feretro. Forte viæ vicina domus, qua flebilis ibat pompa, fuit, duræque sonus plangoris ad aures venit Anaxaretes, quam jam deus ultor agebat. Mota tamen "videamus" ait "miserabile funus" et patulis iniit tectum sublime fenestris vixque bene inpositum lecto prospexerat Iphin: deriguere oculi, calidusque e corpore sanguis inducto pallore fugit, conataque retro ferre pedes hæsit, conata avertere vultus hoc quoque non potuit, paulatimque occupat artus, quod fuit in duro jam pridem pectore, saxum. Neve ea ficta putes, dominæ sub imagine signum servat adhuc Salamis, Veneris quoque nomine templum Prospicientis habet.—Quorum memor, o mea, lentos pone, precor, fastus et amanti jungere, nymphe: sic tibi nec vernum nascentia frigus adurat poma, nec excutiant rapidi florentia venti!' Hæc ubi nequiquam formæ deus aptus anili edidit, in juvenem rediit et anilia demit instrumenta sibi talisque apparuit illi, qualis ubi oppositas nitidissima solis imago evicit nubes nullaque obstante reluxit, vimque parat: sed vi non est opus, inque figura capta dei nympha est et mutua vulnera sensit. Proximus Ausonias iniusti miles Amuli rexit opes, Numitorque senex amissa nepotis munere regna capit, festisque Palilibus urbis mœnia conduntur; Tatiusque patresque Sabini bella gerunt, arcisque via Tarpeia reclusa dignam animam pœna congestis exuit armis; Inde sati Curibus tacitorum more luporum ore premunt voces et corpora victa sopore invadunt portasque petunt, quas obice firmo clauserat Iliades: unam tamen ipse reclusit nec strepitum verso Saturnia cardine fecit; Sola Venus portæ cecidisse repagula sensit et clausura fuit, nisi quod rescindere numquam dis licet acta deum. Jano loca juncta tenebant naides Ausoniæ gelido rorantia fonte: has rogat auxilium, nec nymphæ justa petentem sustinuere deam venasque et flumina fontis elicuere sui; Nondum tamen invia Jani ora patentis erant, neque iter præcluserat unda: lurida subponunt fecundo sulphura fonti incenduntque cavas fumante bitumine venas. Viribus his aliisque vapor penetravit ad ima fontis, et Alpino modo quæ certare rigori audebatis aquæ, non ceditis ignibus ipsis! Flammifera gemini fumant aspergine postes, portaque nequiquam rigidis promissa Sabinis fonte fuit præstructa novo, dum Martius arma indueret miles; Quæ postquam Romulus ultro obtulit, et strata est tellus Romana Sabinis corporibus strata estque suis, generique cruorem sanguine cum soceri permiscuit inpius ensis. Pace tamen sisti bellum nec in ultima ferro decertare placet Tatiumque accedere regno. Occiderat Tatius, populisque æquata duobus, Romule, jura dabas: posita cum casside Mavors talibus adfatur divumque hominumque parentem: 'tempus adest, genitor, quoniam fundamine magno res Romana valet nec præside pendet ab uno, præmia, (sunt promissa mihi dignoque nepoti) solvere et ablatum terris inponere cælo. Tu mihi concilio quondam præsente deorum (nam memoro memorique animo pia verba notavi) "unus erit, quem tu tolles in cærula cæli" dixisti: rata sit verborum summa tuorum!' Adnuit omnipotens et nubibus æra cæcis occuluit tonitruque et fulgure terruit orbem. Quæ sibi promissæ sensit rata signa rapinæ, innixusque hastæ pressos temone cruento inpavidus conscendit equos Gradivus et ictu verberis increpuit pronusque per æra lapsus constitit in summo nemorosi colle Palati reddentemque suo jam regia jura Quiriti abstulit Iliaden: corpus mortale per auras dilapsum tenues, ceu lata plumbea funda missa solet medio glans intabescere cælo; Pulchra subit facies et pulvinaribus altis dignior, est qualis trabeati forma Quirini. Flebat ut amissum conjunx, cum regia Juno Irin ad Hersilien descendere limite curvo imperat et vacuæ sua sic mandata referre: 'o et de Latia, o et de gente Sabina præcipuum, matrona, decus, dignissima tanti ante fuisse viri conjunx, nunc esse Quirini, siste tuos fletus, et, si tibi cura videndi coniugis est, duce me lucum pete, colle Quirini qui viret et templum Romani regis obumbrat'; Paret et in terram pictos delapsa per arcus, Hersilien jussis conpellat vocibus Iris; Illa verecundo vix tollens lumina vultu 'o dea (namque mihi nec, quæ sis, dicere promptum est, et liquet esse deam) duc, o duc' inquit 'et offer coniugis ora mihi, quæ si modo posse videre fata semel dederint, cælum accepisse fatebor!' Nec mora, Romuleos cum virgine Thaumantea ingreditur colles: ibi sidus ab æthere lapsum decidit in terras; A cujus lumine flagrans Hersilie crinis cum sidere cessit in auras: hanc manibus notis Romanæ conditor urbis excipit et priscum pariter cum corpore nomen mutat Horamque vocat, quæ nunc dea juncta Quirino est.
Quæritur interea qui tantæ pondera molis sustineat tantoque queat succedere regi: destinat imperio clarum prænuntia veri fama Numam; Non ille satis cognosse Sabinæ gentis habet ritus, animo majora capaci concipit et, quæ sit rerum natura, requirit. Hujus amor curæ patria Curibusque relictis fecit ut Herculei penetraret ad hospitis urbem. Graia quis Italicis auctor posuisset in oris mœnia, quærenti sic e senioribus unus rettulit indigenis, veteris non inscius ævi: 'dives ab Oceano bobus Jove natus Hiberis litora felici tenuisse Lacinia cursu fertur, et armento teneras errante per herbas ipse domum magni nec inhospita tecta Crotonis intrasse et requie longum relevasse laborem atque ita discedens, "ævo" dixisse "nepotum hic locus urbis erit," promissaque vera fuerunt. Nam fuit Argolico generatus Alemone quidam Myscelus, illius dis acceptissimus ævi. Hunc super incumbens pressum gravitate soporis claviger adloquitur: "patrias, age, desere sedes; I, pete diversi lapidosas Æsaris undas!" Et, nisi paruerit, multa ac metuenda minatur; Post ea discedunt pariter somnusque deusque surgit Alemonides tacitaque recentia mente visa refert, pugnatque diu sententia secum: numen abire jubet, prohibent discedere leges, pœnaque mors posita est patriam mutare volenti. Candidus Oceano nitidum caput abdiderat Sol, et caput extulerat densissima sidereum Nox: visus adesse idem deus est eademque monere et, nisi paruerit, plura et graviora minari. Pertimuit patriumque simul transferre parabat in sedes penetrale novas: fit murmur in urbe, spretarumque agitur legum reus, utque peracta est causa prior, crimenque patet sine teste probatum, squalidus ad superos tollens reus ora manusque "o cui jus cæli bis sex fecere labores, fer, precor" inquit "opem! Nam tu mihi criminis auctor." Mos erat antiquus niveis atrisque lapillis, his damnare reos, illis absolvere culpa; Tunc quoque sic lata est sententia tristis, et omnis calculus inmitem demittitur ater in urnam: quæ simul effudit numerandos versa lapillos, omnibus e nigro color est mutatus in album, candidaque Herculeo sententia numine facta solvit Alemoniden: grates agit ille parenti Amphitryoniadæ ventisque faventibus æquor navigat Ionium Sallentinumque Neretum præterit et Sybarin Lacedæmoniumque Tarentum Sirinosque sinus Crimisenque et Iapygis arva, vixque pererratis, quæ spectant æquora, terris, invenit Æsarei fatalia fluminis ora nec procul hinc tumulum, sub quo sacrata Crotonis ossa tegebat humus, jussaque ibi mœnia terra condidit et nomen tumulati traxit in urbem.' Talia constabat certa primordia fama esse loci positæque Italis in finibus urbis. Vir fuit hic ortu Samius, sed fugerat una et Samon et dominos odioque tyrannidis exul sponte erat isque licet cæli regione remotos mente deos adiit et, quæ natura negabat visibus humanis, oculis ea pectoris hausit, cumque animo et vigili perspexerat omnia cura, in medium discenda dabat cœtusque silentum dictaque mirantum magni primordia mundi et rerum causas et, quid natura, docebat, quid deus, unde nives, quæ fulminis esset origo, Juppiter an venti discussa nube tonarent, quid quateret terras, qua sidera lege mearent, et quodcumque latet, primusque animalia mensis arguit inponi, primus quoque talibus ora docta quidem solvit, sed non et credita, verbis: 'Parcite, mortales, dapibus temerare nefandis corpora! Sunt fruges, sunt deducentia ramos pondere poma suo tumidæque in vitibus uvæ, sunt herbæ dulces, sunt quæ mitescere flamma mollirique queant; Nec vobis lacteus umor eripitur, nec mella thymi redolentia florem: prodiga divitias alimentaque mitia tellus suggerit atque epulas sine cæde et sanguine præbet. Carne feræ sedant jejunia, nec tamen omnes: quippe equus et pecudes armentaque gramine vivunt; At quibus ingenium est inmansuetumque ferumque, Armeniæ tigres iracundique leones cumque lupis ursi, dapibus cum sanguine gaudent. Heu quantum scelus est in viscera viscera condi ingestoque avidum pinguescere corpore corpus alteriusque animans animantis vivere leto! Scilicet in tantis opibus, quas, optima matrum, terra parit, nil te nisi tristia mandere sævo vulnera dente juvat ritusque referre Cyclopum, nec, nisi perdideris alium, placare voracis et male morati poteris jejunia ventris! 'At vetus illa ætas, cui fecimus aurea nomen, fetibus arboreis et, quas humus educat, herbis fortunata fuit nec polluit ora cruore. Tunc et aves tutæ movere per æra pennas, et lepus inpavidus mediis erravit in arvis, nec sua credulitas piscem suspenderat hamo: cuncta sine insidiis nullamque timentia fraudem plenaque pacis erant. Postquam non utilis auctor victibus invidit, quisquis fuit ille, leonum corporeasque dapes avidum demersit in alvum, fecit iter sceleri, primoque e cæde ferarum incaluisse potest maculatum sanguine ferrum (idque satis fuerat) nostrumque petentia letum corpora missa neci salva pietate fatemur: sed quam danda neci, tam non epulanda fuerunt. 'Longius inde nefas abiit, et prima putatur hostia sus meruisse mori, quia semina pando eruerit rostro spemque interceperit anni; Vite caper morsa Bacchi mactandus ad aras ducitur ultoris: nocuit sua culpa duobus! Quid meruistis oves, placidum pecus inque tuendos natum homines, pleno quæ fertis in ubere nectar, mollia quæ nobis vestras velamina lanas præbetis vitaque magis quam morte juvatis? Quid meruere boves, animal sine fraude dolisque, innocuum, simplex, natum tolerare labores? Inmemor est demum nec frugum munere dignus, qui potuit curvi dempto modo pondere aratri ruricolam mactare suum, qui trita labore illa, quibus totiens durum renovaverat arvum, quot dederat messes, percussit colla securi. Nec satis est, quod tale nefas committitur: ipsos inscripsere deos sceleri numenque supernum cæde laboriferi credunt gaudere juvenci! Victima labe carens et præstantissima forma (nam placuisse nocet) vittis insignis et auro sistitur ante aras auditque ignara precantem inponique suæ videt inter cornua fronti, quas coluit, fruges percussaque sanguine cultros inficit in liquida prævisos forsitan unda. Protinus ereptas viventi pectore fibras inspiciunt mentesque deum scrutantur in illis; Inde (fames homini vetitorum tanta ciborum) audetis vesci, genus o mortale! Quod, oro, ne facite, et monitis animos advertite nostris! Cumque boum dabitis cæsorum membra palato, mandere vos vestros scite et sentite colonos. 'Et quoniam deus ora movet, sequar ora moventem rite deum Delphosque meos ipsumque recludam æthera et augustæ reserabo oracula mentis: magna nec ingeniis investigata priorum quæque diu latuere, canam; Juvat ire per alta astra, juvat terris et inerti sede relicta nube vehi validique umeris insistere Atlantis palantesque homines passim et rationis egentes despectare procul trepidosque obitumque timentes sic exhortari seriemque evolvere fati! 'O genus attonitum gelidæ formidine mortis, quid Styga, quid tenebras et nomina vana timetis, materiem vatum, falsi terricula mundi? Corpora, sive rogus flamma seu tabe vetustas abstulerit, mala posse pati non ulla putetis! Morte carent animæ semperque priore relicta sede novis domibus vivunt habitantque receptæ: ipse ego (nam memini) Trojani tempore belli Panthoides Euphorbus eram, cui pectore quondam hæsit in adverso gravis hasta minoris Atridæ; Cognovi clipeum, lævæ gestamina nostræ, nuper Abanteis templo Junonis in Argis! Omnia mutantur, nihil interit: errat et illinc huc venit, hinc illuc, et quoslibet occupat artus spiritus eque feris humana in corpora transit inque feras noster, nec tempore deperit ullo, utque novis facilis signatur cera figuris nec manet ut fuerat nec formam servat eandem, sed tamen ipsa eadem est, animam sic semper eandem esse, sed in varias doceo migrare figuras. Ergo, ne pietas sit victa cupidine ventris, parcite, vaticinor, cognatas cæde nefanda exturbare animas, nec sanguine sanguis alatur! 'Et quoniam magno feror æquore plenaque ventis vela dedi: nihil est toto, quod perstet, in orbe. Cuncta fluunt, omnisque vagans formatur imago; Ipsa quoque adsiduo labuntur tempora motu, non secus ac flumen; Neque enim consistere flumen nec levis hora potest: sed ut unda inpellitur unda urgeturque prior veniente urgetque priorem, tempora sic fugiunt pariter pariterque sequuntur et nova sunt semper; Nam quod fuit ante, relictum est, fitque, quod haut fuerat, momentaque cuncta novantur. 'Cernis et emensas in lucem tendere noctes, et jubar hoc nitidum nigræ succedere nocti; Nec color est idem cælo, cum lassa quiete cuncta jacent media cumque albo Lucifer exit clarus equo rursusque alius, cum prævia lucis tradendum Phœbo Pallantias inficit orbem. Ipse dei clipeus, terra cum tollitur ima, mane rubet, terraque rubet cum conditur ima, candidus in summo est, melior natura quod illic ætheris est terræque procul contagia fugit. Nec par aut eadem nocturnæ forma Dianæ esse potest umquam semperque hodierna sequente, si crescit, minor est, major, si contrahit orbem. 'Quid? Non in species succedere quattuor annum adspicis, ætatis peragentem imitamina nostræ? Nam tener et lactens puerique simillimus ævo vere novo est: tunc herba recens et roboris expers turget et insolida est et spe delectat agrestes; Omnia tunc florent, florumque coloribus almus ludit ager, neque adhuc virtus in frondibus ulla est. Transit in æstatem post ver robustior annus fitque valens juvenis: neque enim robustior ætas ulla nec uberior, nec quæ magis ardeat, ulla est. Excipit autumnus, posito fervore juventæ maturus mitisque inter juvenemque senemque temperie medius, sparsus quoque tempora canis. Inde senilis hiems tremulo venit horrida passu, aut spoliata suos, aut, quos habet, alba capillos. 'Nostra quoque ipsorum semper requieque sine ulla corpora vertuntur, nec quod fuimusve sumusve, cras erimus; Fuit illa dies, qua semina tantum spesque hominum primæ matris latitavimus alvo: artifices natura manus admovit et angi corpora visceribus distentæ condita matris noluit eque domo vacuas emisit in auras. Editus in lucem jacuit sine viribus infans; Mox quadrupes rituque tulit sua membra ferarum, paulatimque tremens et nondum poplite firmo constitit adiutis aliquo conamine nervis. Inde valens veloxque fuit spatiumque juventæ transit et emeritis medii quoque temporis annis labitur occiduæ per iter declive senectæ. Subruit hæc ævi demoliturque prioris robora: fletque Milon senior, cum spectat inanes illos, qui fuerant solidorum mole tororum Herculeis similes, fluidos pendere lacertos; Flet quoque, ut in speculo rugas adspexit aniles, Tyndaris et secum, cur sit bis rapta, requirit. Tempus edax rerum, tuque, invidiosa vetustas, omnia destruitis vitiataque dentibus ævi paulatim lenta consumitis omnia morte! 'Hæc quoque non perstant, quæ nos elementa vocamus, quasque vices peragant, animos adhibete: docebo. Quattuor æternus genitalia corpora mundus continet; Ex illis duo sunt onerosa suoque pondere in inferius, tellus atque unda, feruntur, et totidem gravitate carent nulloque premente alta petunt, ær atque ære purior ignis. Quæ quamquam spatio distent, tamen omnia fiunt ex ipsis et in ipsa cadunt: resolutaque tellus in liquidas rarescit aquas, tenuatus in auras æraque umor abit, dempto quoque pondere rursus in superos ær tenuissimus emicat ignes; Inde retro redeunt, idemque retexitur ordo. Ignis enim densum spissatus in æra transit, hic in aquas, tellus glomerata cogitur unda. 'Nec species sua cuique manet, rerumque novatrix ex aliis alias reparat natura figuras: nec perit in toto quicquam, mihi credite, mundo, sed variat faciemque novat, nascique vocatur incipere esse aliud, quam quod fuit ante, morique desinere illud idem. Cum sint huc forsitan illa, hæc translata illuc, summa tamen omnia constant. 'Nil equidem durare diu sub imagine eadem crediderim: sic ad ferrum venistis ab auro, sæcula, sic totiens versa est fortuna locorum. Vidi ego, quod fuerat quondam solidissima tellus, esse fretum, vidi factas ex æquore terras; Et procul a pelago conchæ jacuere marinæ, et vetus inventa est in montibus ancora summis; Quodque fuit campus, vallem decursus aquarum fecit, et eluvie mons est deductus in æquor, eque paludosa siccis humus aret harenis, quæque sitim tulerant, stagnata paludibus ument. Hic fontes natura novos emisit, at illic clausit, et aut imis commota tremoribus orbis flumina prosiliunt, aut exsiccata residunt. Sic ubi terreno Lycus est epotus hiatu, existit procul hinc alioque renascitur ore; Sic modo conbibitur, tecto modo gurgite lapsus redditur Argolicis ingens Erasinus in arvis, et Mysum capitisque sui ripæque prioris pænituisse ferunt, alia nunc ire Caicum; Nec non Sicanias volvens Amenanus harenas nunc fluit, interdum suppressis fontibus aret. Ante bibebatur, nunc, quas contingere nolis, fundit Anigrus aquas, postquam, nisi vatibus omnis eripienda fides, illic lavere bimembres vulnera, clavigeri quæ fecerat Herculis arcus. Quid? Non et Scythicis Hypanis de montibus ortus, qui fuerat dulcis, salibus vitiatur amaris? 'Fluctibus ambitæ fuerant Antissa Pharosque et Phœnissa Tyros: quarum nunc insula nulla est. Leucada continuam veteres habuere coloni: nunc freta circueunt; Zancle quoque juncta fuisse dicitur Italiæ, donec confinia pontus abstulit et media tellurem reppulit unda; Si quæras Helicen et Burin, Achaidas urbes, invenies sub aquis, et adhuc ostendere nautæ inclinata solent cum mœnibus oppida mersis. Est prope Pittheam tumulus Trœzena, sine ullis arduus arboribus, quondam planissima campi area, nunc tumulus; Nam (res horrenda relatu) vis fera ventorum, cæcis inclusa cavernis, exspirare aliqua cupiens luctataque frustra liberiore frui cælo, cum carcere rima nulla foret toto nec pervia flatibus esset, extentam tumefecit humum, ceu spiritus oris tendere vesicam solet aut derepta bicorni terga capro; Tumor ille loci permansit et alti collis habet speciem longoque induruit ævo. 'Plurima cum subeant audita et cognita nobis, pauca super referam. Quid? Non et lympha figuras datque capitque novas? Medio tua, corniger Ammon, unda die gelida est, ortuque obituque calescit, admotis Athamanas aquis accendere lignum narratur, minimos cum luna recessit in orbes. Flumen habent Cicones, quod potum saxea reddit viscera, quod tactis inducit marmora rebus; Crathis et huic Subaris nostris conterminus oris electro similes faciunt auroque capillos; Quodque magis mirum est, sunt, qui non corpora tantum, verum animos etiam valeant mutare liquores: cui non audita est obscenæ Salmacis undæ Æthiopesque lacus? Quos si quis faucibus hausit, aut furit aut patitur mirum gravitate soporem; Clitorio quicumque sitim de fonte levavit, vina fugit gaudetque meris abstemius undis, seu vis est in aqua calido contraria vino, sive, quod indigenæ memorant, Amythaone natus, Prœtidas attonitas postquam per carmen et herbas eripuit furiis, purgamina mentis in illas misit aquas, odiumque meri permansit in undis. Huic fluit effectu dispar Lyncestius amnis, quem quicumque parum moderato gutture traxit, haut aliter titubat, quam si mera vina bibisset. Est locus Arcadiæ, Pheneon dixere priores, ambiguis suspectus aquis, quas nocte timeto: nocte nocent potæ, sine noxa luce bibuntur; Sic alias aliasque lacus et flumina vires concipiunt.++tempusque fuit, quo navit in undis, nunc sedet Ortygie; Timuit concursibus Argo undarum sparsas Symplegadas elisarum, quæ nunc inmotæ perstant ventisque resistunt. Nec quæ sulphureis ardet fornacibus Ætne, ignea semper erit, neque enim fuit ignea semper. Nam sive est animal tellus et vivit habetque spiramenta locis flammam exhalantia multis, spirandi mutare vias, quotiensque movetur, has finire potest, illas aperire cavernas; Sive leves imis venti cohibentur in antris saxaque cum saxis et habentem semina flammæ materiam jactant, ea concipit ictibus ignem, antra relinquentur sedatis frigida ventis; Sive bitumineæ rapiunt incendia vires, luteave exiguis ardescunt sulphura fumis, nempe, ubi terra cibos alimentaque pinguia flammæ non dabit absumptis per longum viribus ævum, naturæque suum nutrimen deerit edaci, non feret illa famem desertaque deseret ignis. 'Esse viros fama est in Hyperborea Pallene, qui soleant levibus velari corpora plumis, cum Tritoniacam noviens subiere paludem; Haut equidem credo: sparsæ quoque membra venenis exercere artes Scythides memorantur easdem. 'Siqua fides rebus tamen est addenda probatis, nonne vides, quæcumque mora fluidove calore corpora tabuerint, in parva animalia verti? In scrobe deiecto mactatos obrue tauros (cognita res usu): de putri viscere passim florilegæ nascuntur apes, quæ more parentum rura colunt operique favent in spemque laborant. Pressus humo bellator equus crabronis origo est; Concava litoreo si demas bracchia cancro, cetera supponas terræ, de parte sepulta scorpius exibit caudaque minabitur unca; Quæque solent canis frondes intexere filis agrestes tineæ (res observata colonis) ferali mutant cum papilione figuram. 'Semina limus habet virides generantia ranas, et generat truncas pedibus, mox apta natando crura dat, utque eadem sint longis saltibus apta, posterior partes superat mensura priores. Nec catulus, partu quem reddidit ursa recenti, sed male viva caro est; Lambendo mater in artus fingit et in formam, quantam capit ipse, reducit. Nonne vides, quos cera tegit sexangula fetus melliferarum apium sine membris corpora nasci et serosque pedes serasque adsumere pennas? Junonis volucrem, quæ cauda sidera portat, armigerumque Jovis Cythereiadasque columbas et genus omne avium mediis e partibus ovi, ni sciret fieri, fieri quis posse putaret? Sunt qui, cum clauso putrefacta est spina sepulcro, mutari credant humanas angue medullas. 'Hæc tamen ex aliis generis primordia ducunt, una est, quæ reparet seque ipsa reseminet, ales: Assyrii phœnica vocant; Non fruge neque herbis, sed turis lacrimis et suco vivit amomi. Hæc ubi quinque suæ conplevit sæcula vitæ, ilicet in ramis tremulæque cacumine palmæ unguibus et puro nidum sibi construit ore, quo simul ac casias et nardi lenis aristas quassaque cum fulva substravit cinnama murra, se super inponit finitque in odoribus ævum. Inde ferunt, totidem qui vivere debeat annos, corpore de patrio parvum phœnica renasci; Cum dedit huic ætas vires, onerique ferendo est, ponderibus nidi ramos levat arboris altæ fertque pius cunasque suas patriumque sepulcrum perque leves auras Hyperionis urbe potitus ante fores sacras Hyperionis æde reponit. 'Si tamen est aliquid miræ novitatis in istis, alternare vices et, quæ modo femina tergo passa marem est, nunc esse marem miremur hyænam; Id quoque, quod ventis animal nutritur et aura, protinus adsimulat, tetigit quoscumque colores. Victa racemifero lyncas dedit India Baccho: e quibus, ut memorant, quicquid vesica remisit, vertitur in lapides et congelat ære tacto. Sic et curalium quo primum contigit auras tempore, durescit: mollis fuit herba sub undis. 'Desinet ante dies et in alto Phœbus anhelos æquore tinguet equos, quam consequar omnia verbis in species translata novas: sic tempora verti cernimus atque illas adsumere robora gentes, concidere has; Sic magna fuit censuque virisque perque decem potuit tantum dare sanguinis annos, nunc humilis veteres tantummodo Troja ruinas et pro divitiis tumulos ostendit avorum. Clara fuit Sparte, magnæ viguere Mycenæ, nec non et Cecropis, nec non Amphionis arces. Vile solum Sparte est, altæ cecidere Mycenæ, Œdipodioniæ quid sunt, nisi nomina, Thebæ? Quid Pandioniæ restant, nisi nomen, Athenæ? Nunc quoque Dardaniam fama est consurgere Romam, Appenninigenæ quæ proxima Thybridis undis mole sub ingenti rerum fundamina ponit: hæc igitur formam crescendo mutat et olim inmensi caput orbis erit! Sic dicere vates faticinasque ferunt sortes, quantumque recordor, dixerat Æneæ, cum res Trojana labaret: Priamides Helenus flenti dubioque salutis "nate dea, si nota satis præsagia nostræ mentis habes, non tota cadet te sospite Troja! Flamma tibi ferrumque dabunt iter: ibis et una Pergama rapta feres, donec Troiæque tibique externum patria contingat amicius arvum, urbem et jam cerno Phrygios debere nepotes, quanta nec est nec erit nec visa prioribus annis. Hanc alii proceres per sæcula longa potentem, sed dominam rerum de sanguine natus Juli efficiet, quo cum tellus erit usa, fruentur ætheriæ sedes, cælumque erit exitus illi." Hæc Helenum cecinisse penatigero Æneæ mente memor refero cognataque mœnia lætor crescere et utiliter Phrygibus vicisse Pelasgos. 'Ne tamen oblitis ad metam tendere longe exspatiemur equis, cælum et quodcumque sub illo est, inmutat formas, tellusque et quicquid in illa est. Nos quoque, pars mundi, quoniam non corpora solum, verum etiam volucres animæ sumus, inque ferinas possumus ire domos pecudumque in pectora condi, corpora, quæ possint animas habuisse parentum aut fratrum aut aliquo junctorum fœdere nobis aut hominum certe, tuta esse et honesta sinamus neve Thyesteis cumulemus viscera mensis! Quam male consuescit, quem se parat ille cruori inpius humano, vituli qui guttura ferro rumpit et inmotas præbet mugitibus aures, aut qui vagitus similes puerilibus hædum edentem jugulare potest aut alite vesci, cui dedit ipse cibos! Quantum est, quod desit in istis ad plenum facinus? Quo transitus inde paratur? Bos aret aut mortem senioribus inputet annis, horriferum contra borean ovis arma ministret, ubera dent saturæ manibus pressanda capellæ! Retia cum pedicis laqueosque artesque dolosas tollite! Nec volucrem viscata fallite virga nec formidatis cervos includite pinnis nec celate cibis uncos fallacibus hamos; Perdite siqua nocent, verum hæc quoque perdite tantum: ora cruore vacent alimentaque mitia carpant!' Talibus atque aliis instructo pectore dictis in patriam remeasse ferunt ultroque petitum accepisse Numam populi Latialis habenas. Coniuge qui felix nympha ducibusque Camenis sacrificos docuit ritus gentemque feroci adsuetam bello pacis traduxit ad artes. Qui postquam senior regnumque ævumque peregit, exstinctum Latiæque nurus populusque patresque deflevere Numam; Nam conjunx urbe relicta vallis Aricinæ densis latet abdita silvis sacraque Oresteæ gemitu questuque Dianæ inpedit. A! Quotiens nymphæ nemorisque lacusque, ne faceret, monuere et consolantia verba dixerunt! Quotiens flenti Theseius heros 'siste modum,' dixit 'neque enim fortuna querenda sola tua est; Similes aliorum respice casus: mitius ista feres, utinamque exempla dolentem non mea te possent relevare! Sed et mea possunt. 'Fando aliquem Hippolytum vestras si contigit aures credulitate patris, sceleratæ fraude novercæ occubuisse neci, mirabere, vixque probabo, sed tamen ille ego sum. Me Pasiphæia quondam temptatum frustra patrium temerare cubile, quod voluit, finxit voluisse et, crimine verso (indiciine metu magis offensane repulsæ?) Damnavit, meritumque nihil pater eicit urbe hostilique caput prece detestatur euntis. Pittheam profugo curru Trœzena petebam jamque Corinthiaci carpebam litora ponti, cum mare surrexit, cumulusque inmanis aquarum in montis speciem curvari et crescere visus et dare mugitus summoque cacumine findi; Corniger hinc taurus ruptis expellitur undis pectoribusque tenus molles erectus in auras naribus et patulo partem maris evomit ore. Corda pavent comitum, mihi mens interrita mansit exiliis contenta suis, cum colla feroces ad freta convertunt adrectisque auribus horrent quadrupedes monstrique metu turbantur et altis præcipitant currum scopulis; Ego ducere vana frena manu spumis albentibus oblita luctor et retro lentas tendo resupinus habenas. Nec tamen has vires rabies superasset equorum, ni rota, perpetuum qua circumvertitur axem, stipitis occursu fracta ac disiecta fuisset. Excutior curru, lorisque tenentibus artus viscera viva trahi, nervos in stipe teneri, membra rapi partim partimque reprensa relinqui, ossa gravem dare fracta sonum fessamque videres exhalari animam nullasque in corpore partes, noscere quas posses: unumque erat omnia vulnus. Num potes aut audes cladi conponere nostræ, nympha, tuam? Vidi quoque luce carentia regna et lacerum fovi Phlegethontide corpus in unda, nec nisi Apollineæ valido medicamine prolis reddita vita foret; Quam postquam fortibus herbis atque ope Pæonia Dite indignante recepi, tum mihi, ne præsens augerem muneris hujus invidiam, densas obiecit Cynthia nubes, utque forem tutus possemque inpune videri, addidit ætatem nec cognoscenda reliquit ora mihi Cretenque diu dubitavit habendam traderet an Delon: Delo Creteque relictis hic posuit nomenque simul, quod possit equorum admonuisse, jubet deponere "qui" que "fuisti Hippolytus," dixit "nunc idem Virbius esto!" Hoc nemus inde colo de disque minoribus unus numine sub dominæ lateo atque accenseor illi.' Non tamen Egeriæ luctus aliena levare damna valent; Montisque jacens radicibus imis liquitur in lacrimas, donec pietate dolentis mota soror Phœbi gelidum de corpore fontem fecit et æternas artus tenuavit in undas. Et nymphas tetigit nova res, et Amazone natus haut aliter stupuit, quam cum Tyrrhenus arator fatalem glæbam mediis adspexit in arvis sponte sua primum nulloque agitante moveri, sumere mox hominis terræque amittere formam oraque venturis aperire recentia fatis: indigenæ dixere Tagen, qui primus Etruscam edocuit gentem casus aperire futuros; Utve Palatinis hærentem collibus olim cum subito vidit frondescere Romulus hastam, quæ radice nova, non ferro stabat adacto et jam non telum, sed lenti viminis arbor non exspectatas dabat admirantibus umbras; Aut sua fluminea cum vidit Cipus in unda cornua (vidit enim) falsamque in imagine credens esse fidem, digitis ad frontem sæpe relatis, quæ vidit, tetigit, nec jam sua lumina damnans restitit, ut victor domito remeabat ab hoste, ad cælumque oculos et eodem bracchia tollens 'quicquid,' ait 'superi, monstro portenditur isto, seu lætum est, patriæ lætum populoque Quirini, sive minax, mihi sit.' Viridique e cæspite factas placat odoratis herbosas ignibus aras vinaque dat pateris mactatarumque bidentum, quid sibi significent, trepidantia consulit exta; Quæ simul adspexit Tyrrhenæ gentis haruspex, magna quidem rerum molimina vidit in illis, non manifesta tamen; Cum vero sustulit acre a pecudis fibris ad Cipi cornua lumen, 'rex,' ait 'o! Salve! Tibi enim, tibi, Cipe, tuisque hic locus et Latiæ parebunt cornibus arces. Tu modo rumpe moras portasque intrare patentes adpropera! Sic fata jubent; Namque urbe receptus rex eris et sceptro tutus potiere perenni.' Rettulit ille pedem torvamque a mœnibus urbis avertens faciem 'procul, a! Procul omnia' dixit 'talia di pellant! Multoque ego justius ævum exul agam, quam me videant Capitolia regem.' Dixit et extemplo populumque gravemque senatum convocat, ante tamen pacali cornua lauro velat et aggeribus factis a milite forti insistit priscosque deos e more precatus 'est' ait 'hic unus, quem vos nisi pellitis urbe, rex erit: is qui sit, signo, non nomine dicam: cornua fronte gerit! Quem vobis indicat augur, si Romam intrarit, famularia jura daturum. Ille quidem potuit portas inrumpere apertas, sed nos obstitimus, quamvis conjunctior illo nemo mihi est: vos urbe virum prohibete, Quirites, vel, si dignus erit, gravibus vincite catenis aut finite metum fatalis morte tyranni!' Qualia succinctis, ubi trux insibilat eurus, murmura pinetis fiunt, aut qualia fluctus æquorei faciunt, siquis procul audiat illos, tale sonat populus; Sed per confusa frementis verba tamen vulgi vox eminet una 'quis ille est?' Et spectant frontes prædictaque cornua quærunt. Rursus ad hos Cipus 'quem poscitis,' inquit 'habetis' et dempta capiti populo prohibente corona exhibuit gemino præsignia tempora cornu. Demisere oculos omnes gemitumque dedere atque illud meritis clarum (quis credere possit?) Inviti videre caput: nec honore carere ulterius passi festam inposuere coronam; At proceres, quoniam muros intrare vetaris, ruris honorati tantum tibi, Cipe, dedere, quantum depresso subiectis bobus aratro conplecti posses ad finem lucis ab ortu. Cornuaque æratis miram referentia formam postibus insculpunt, longum mansura per ævum. Pandite nunc, Musæ, præsentia numina vatum, (scitis enim, nec vos fallit spatiosa vetustas,) unde Coroniden circumflua Thybridis alti insula Romuleæ sacris adjecerit urbis. Dira lues quondam Latias vitiaverat auras, pallidaque exsangui squalebant corpora morbo. Funeribus fessi postquam mortalia cernunt temptamenta nihil, nihil artes posse medentum, auxilium cæleste petunt mediamque tenentes orbis humum Delphos adeunt, oracula Phœbi, utque salutifera miseris succurrere rebus sorte velit tantæque urbis mala finiat, orant: et locus et laurus et, quas habet ipse, pharetræ intremuere simul, cortinaque reddidit imo hanc adyto vocem pavefactaque pectora movit 'quod petis hinc, propiore loco, Romane, petisses, et pete nunc propiore loco: nec Apolline vobis, qui minuat luctus, opus est, sed Apolline nato. Ite bonis avibus prolemque accersite nostram.' Jussa dei prudens postquam accepere senatus, quam colat, explorant, juvenis Phœbeius urbem, quique petant ventis Epidauria litora, mittunt; Quæ simul incurva missi tetigere carina, concilium Graiosque patres adiere, darentque, oravere, deum, qui præsens funera gentis finiat Ausoniæ: certas ita dicere sortes. Dissidet et variat sententia, parsque negandum non putat auxilium, multi retinere suamque non emittere opem nec numina tradere suadent: dum dubitant, seram pepulere crepuscula lucem; Umbraque telluris tenebras induxerat orbi, cum deus in somnis opifer consistere visus ante tuum, Romane, torum, sed qualis in æde esse solet, baculumque tenens agreste sinistra cæsariem longæ dextra deducere barbæ et placido tales emittere pectore voces: 'pone metus! Veniam simulacraque nostra relinquam. Hunc modo serpentem, baculum qui nexibus ambit, perspice et usque nota visu, ut cognoscere possis! Vertar in hunc: sed major ero tantusque videbor, in quantum verti cælestia corpora debent.' Extemplo cum voce deus, cum voce deoque somnus abit, somnique fugam lux alma secuta est. Postera sidereos aurora fugaverat ignes: incerti, quid agant, proceres ad templa petiti conveniunt operosa dei, quaque ipse morari sede velit, signis cælestibus indicet, orant. Vix bene desierant, cum cristis aureus altis in serpente deus prænuntia sibila misit adventuque suo signumque arasque foresque marmoreumque solum fastigiaque aurea movit pectoribusque tenus media sublimis in æde constitit atque oculos circumtulit igne micantes: territa turba pavet, cognovit numina castos evinctus vitta crines albente sacerdos et 'deus en, deus est! Animis linguisque favete, quisquis ades!' Dixit 'sis, o pulcherrime, visus utiliter populosque juves tua sacra colentes!' Quisquis adest, jussum veneratur numen, et omnes verba sacerdotis referunt geminata piumque Æneadæ præstant et mente et voce favorem. Adnuit his motisque deus rata pignora cristis ter repetita dedit vibrata sibila lingua; Tum gradibus nitidis delabitur oraque retro flectit et antiquas abiturus respicit aras adsuetasque domos habitataque templa salutat. Inde per iniectis adopertam floribus ingens serpit humum flectitque sinus mediamque per urbem tendit ad incurvo munitos aggere portus. Restitit hic agmenque suum turbæque sequentis officium placido visus dimittere vultu corpus in Ausonia posuit rate: numinis illa sensit onus, pressa estque dei gravitate carina; Æneadæ gaudent cæsoque in litore tauro torta coronatæ solvunt retinacula navis. Inpulerat levis aura ratem: deus eminet alte inpositaque premens puppim cervice recurvam cæruleas despectat aquas modicisque per æquor Ionium zephyris sextæ Pallantidos ortu Italiam tenuit præterque Lacinia templo nobilitate deæ Scylaceaque litora fertur; Linquit Iapygiam lævisque Amphrisia remis saxa fugit, dextra prærupta Cocinthia parte, Romethiumque legit Caulonaque Naryciamque evincitque fretum Siculique angusta Pelori Hippotadæque domos regis Temesesque metalla Leucosiamque petit tepidique rosaria Pæsti. Inde legit Capreas promunturiumque Minervæ et Surrentino generosos palmite colles Herculeamque urbem Stabiasque et in otia natam Parthenopen et ab hac Cumææ templa Sibyllæ. Hinc calidi fontes lentisciferumque tenetur Liternum multamque trahens sub gurgite harenam Volturnus niveisque frequens Sinuessa columbis Minturnæque graves et quam tumulavit alumnus Antiphatæque domus Trachasque obsessa palude et tellus Circæa et spissi litoris Antium. Huc ubi veliferam nautæ advertere carinam, (asper enim jam pontus erat), deus explicat orbes perque sinus crebros et magna volumina labens templa parentis init flavum tangentia litus. Æquore placato patrias Epidaurius aras linquit et hospitio juncti sibi numinis usus litoream tractu squamæ crepitantis harenam sulcat et innixus moderamine navis in alta puppe caput posuit, donec Castrumque sacrasque Lavini sedes Tiberinaque ad ostia venit. Huc omnis populi passim matrumque patrumque obvia turba ruit, quæque ignes, Troica, servant, Vesta, tuos, lætoque deum clamore salutant. Quaque per adversas navis cita ducitur undas, tura super ripas aris ex ordine factis parte ab utraque sonant et odorant æra fumis, ictaque conjectos incalfacit hostia cultros. Jamque caput rerum, Romanam intraverat urbem: erigitur serpens summoque acclinia malo colla movet sedesque sibi circumspicit aptas. Scinditur in geminas partes circumfluus amnis (Insula nomen habet) laterumque a parte duorum porrigit æquales media tellure lacertos: huc se de Latia pinu Phœbeius anguis contulit et finem specie cæleste resumpta luctibus inposuit venitque salutifer urbi. Hic tamen accessit delubris advena nostris: Cæsar in urbe sua deus est; Quem Marte togaque præcipuum non bella magis finita triumphis resque domi gestæ properataque gloria rerum in sidus vertere novum stellamque comantem, quam sua progenies; Neque enim de Cæsaris actis ullum majus opus, quam quod pater exstitit hujus: scilicet æquoreos plus est domuisse Britannos perque papyriferi septemflua flumina Nili victrices egisse rates Numidasque rebelles Cinyphiumque Jubam Mithridateisque tumentem nominibus Pontum populo adjecisse Quirini et multos meruisse, aliquos egisse triumphos, quam tantum genuisse virum, quo præside rerum humano generi, superi, favistis abunde! Ne foret hic igitur mortali semine cretus, ille deus faciendus erat; Quod ut aurea vidit Æneæ genetrix, vidit quoque triste parari pontifici letum et conjurata arma moveri, palluit et cunctis, ut cuique erat obvia, divis 'adspice,' dicebat 'quanta mihi mole parentur insidiæ, quantaque caput cum fraude petatur, quod de Dardanio solum mihi restat Julo. Solane semper ero justis exercita curis, quam modo Tydidæ Calydonia vulneret hasta, nunc male defensæ confundant mœnia Troiæ, quæ videam natum longis erroribus actum jactarique freto sedesque intrare silentum bellaque cum Turno gerere, aut, si vera fatemur, cum Junone magis? Quid nunc antiqua recordor damna mei generis? Timor hic meminisse priorum non sinit; En acui sceleratos cernitis enses. Quos prohibete, precor, facinusque repellite neve cæde sacerdotis flammas exstinguite Vestæ!' Talia nequiquam toto Venus anxia cælo verba jacit superosque movet, qui rumpere quamquam ferrea non possunt veterum decreta sororum, signa tamen luctus dant haut incerta futuri; Arma ferunt inter nigras crepitantia nubes terribilesque tubas auditaque cornua cælo præmonuisse nefas; Solis quoque tristis imago lurida sollicitis præbebat lumina terris; Sæpe faces visæ mediis ardere sub astris, sæpe inter nimbos guttæ cecidere cruentæ; Cærulus et vultum ferrugine Lucifer atra sparsus erat, sparsi lunares sanguine currus; Tristia mille locis Stygius dedit omina bubo, mille locis lacrimavit ebur, cantusque feruntur auditi sanctis et verba minantia lucis. Victima nulla litat, magnosque instare tumultus fibra monet, cæsumque caput reperitur in extis, inque foro circumque domos et templa deorum nocturnos ululasse canes umbrasque silentum erravisse ferunt motamque tremoribus urbem. Non tamen insidias venturaque vincere fata præmonitus potuere deum, strictique feruntur in templum gladii: neque enim locus ullus in urbe ad facinus diramque placet nisi curia cædem. Tum vero Cytherea manu percussit utraque pectus et Æneaden molitur condere nube, qua prius infesto Paris est ereptus Atridæ, et Diomedeos Æneas fugerat enses. Talibus hanc genitor: 'sola insuperabile fatum, nata, movere paras? Intres licet ipsa sororum tecta trium: cernes illic molimine vasto ex ære et solido rerum tabularia ferro, quæ neque concursum cæli neque fulminis iram nec metuunt ullas tuta atque æterna ruinas; Invenies illic incisa adamante perenni fata tui generis: legi ipse animoque notavi et referam, ne sis etiamnum ignara futuri. Hic sua conplevit, pro quo, Cytherea, laboras, tempora, perfectis, quos terræ debuit, annis. Ut deus accedat cælo templisque colatur, tu facies natusque suus, qui nominis heres inpositum feret unus onus cæsique parentis nos in bella suos fortissimus ultor habebit. Illius auspiciis obsessæ mœnia pacem victa petent Mutinæ, Pharsalia sentiet illum, Emathiique iterum madefient cæde Philippi, et magnum Siculis nomen superabitur undis, Romanique ducis conjunx Ægyptia tædæ non bene fisa cadet, frustraque erit illa minata, servitura suo Capitolia nostra Canopo. Quid tibi barbariam gentesque ab utroque jacentes oceano numerem? Quodcunque habitabile tellus sustinet, hujus erit: pontus quoque serviet illi! 'Pace data terris animum ad civilia vertet jura suum legesque feret justissimus auctor exemploque suo mores reget inque futuri temporis ætatem venturorumque nepotum prospiciens prolem sancta de coniuge natam ferre simul nomenque suum curasque jubebit, nec nisi cum senior meritis æquaverit annos, ætherias sedes cognataque sidera tanget. Hanc animam interea cæso de corpore raptam fac jubar, ut semper Capitolia nostra forumque divus ab excelsa prospectet Julius æde!' Vix ea fatus erat, medi cum sede senatus constitit alma Venus nulli cernenda suique Cæsaris eripuit membris nec in æra solvi passa recentem animam cælestibus intulit astris dumque tulit, lumen capere atque ignescere sensit emisitque sinu: luna volat altius illa flammiferumque trahens spatioso limite crinem stella micat natique videns bene facta fatetur esse suis majora et vinci gaudet ab illo. Hic sua præferri quamquam vetat acta paternis, libera fama tamen nullisque obnoxia jussis invitum præfert unaque in parte repugnat: sic magnus cedit titulis Agamemnonis Atreus, Ægea sic Theseus, sic Pelea vicit Achilles; Denique, ut exemplis ipsos æquantibus utar, sic et Saturnus minor est Jove: Juppiter arces temperat ætherias et mundi regna triformis, terra sub Augusto est; Pater est et rector uterque. Di, precor, Æneæ comites, quibus ensis et ignis cesserunt, dique Indigetes genitorque Quirine urbis et invicti genitor Gradive Quirini Vestaque Cæsareos inter sacrata penates, et cum Cæsarea tu, Phœbe domestice, Vesta, quique tenes altus Tarpeias Juppiter arces, quosque alios vati fas appellare piumque est: tarda sit illa dies et nostro serior ævo, qua caput Augustum, quem temperat, orbe relicto accedat cælo faveatque precantibus absens! Jamque opus exegi, quod nec Jovis ira nec ignis nec poterit ferrum nec edax abolere vetustas. Cum volet, illa dies, quæ nil nisi corporis hujus jus habet, incerti spatium mihi finiat ævi: parte tamen meliore mei super alta perennis astra ferar, nomenque erit indelebile nostrum, quaque patet domitis Romana potentia terris, ore legar populi, perque omnia sæcula fama, siquid habent veri vatum præsagia, vivam.