Tempus ad hoc, lustris bis jam mihi quinque peractis, Omne fuit Musæ carmen inerme meæ; Nullaque, quæ possit, scriptis tot milibus, extat Littera Nasonis sanguinolenta legi: Nec quemquam nostri nisi me læsere libelli, Artificis periit cum caput Arte sua. Unus (et hoc ipsum est injuria magna) perennem Candoris titulum non sinit esse mei. Quisquis is est (nam nomen adhuc utcumque tacebo), Cogit inassuetas sumere tela manus. Ille relegatum gelidos aquilonis ad ortus Non sinit exilio delituisse meo; Vulneraque inmitis requiem quærentia vexat, Jactat et in toto nomina nostra foro; Perpetuoque mihi sociatam fœdere lecti Non patitur vivi funera flere viri. Cumque ego quassa meæ complectar membra carinæ, Naufragii tabulas pugnat habere mei: Et qui debuerat subitas extinguere flammas, Hic prædam medio raptor ab igne petit. Nititur, ut profugæ desint alimenta senectæ: Heu! Quanto est nostris dignior ipse malis! Di melius! Quorum longe mihi maximus ille est, Qui nostras inopes noluit esse vias. Huic igitur meritas grates, ubicumque licebit, Pro tam mansueto pectore semper agam. Audiat hoc Pontus: faciet quoque forsitan idem, Terra sit ut propior testificanda mihi. At tibi, calcasti qui me, violente, jacentem, Qua licet ei misero! Debitus hostis ero. Desinet esse prius contrarius ignibus umor, Junctaque cum luna lumina solis erunt; Parsque eadem cæli zephyros emittet et euros, Et tepidus gelido flabit ab axe notus; Et ver autumno, brumæ miscebitur æstas, Atque eadem regio vesper et ortus erit; Et nova fraterno veniet concordia fumo, Quem vetus accensa separat ira pyra: Quam mihi sit tecum positis, quæ sumpsimus, armis Gratia, commissis, improbe, rupta tuis. Pax erit hæc nobis, donec mihi vita manebit, Cum pecore infirmo quæ solet esse lupis. Prima quidem cœpto committam prœlia versu, Non soleant quamvis hoc pede bella geri: Utque petit primo plenum flaventis harenæ Nondum calfacti militis hasta solum, Sic ego te nondum ferro jaculabor acuto, Protinus invisum nec petet hasta caput; Et neque nomen in hoc nec dicam facta libello, Teque brevi, qui sis, dissimulare sinam. Postmodo, si perges, in te mihi liber iambus Tincta Lycambeo sanguine tela dabit. Nunc quo Battiades inimicum devovet Ibin, Hoc ego devoveo teque tuosque modo. Utque ille, historiis involvam carmina cæcis: Non soleam quamvis hoc genus ipse sequi. Illius ambages imitatus in Ibide dicar Oblitus moris judiciique mei. Et quoniam, qui sis, nondum quærentibus edo, Ibidis interea tu quoque nomen habe; Utque mei versus aliquantum noctis habebunt, Sic vitæ series tota sit atra tuæ. Hæc tibi natali facito, Janique kalendis Non mentituro quilibet ore legat. Di maris et terræ, quique his meliora tenetis Inter diversos cum Jove regna polos, Huc, precor, huc vestras omnes advertite mentes, Et sinite optatis pondus inesse meis: Ipsaque tu tellus, ipsum cum fluctibus æquor, Ipse meas æther accipe summe preces; Sideraque et radiis circumdata solis imago, Lunaque, quæ numquam quo prius orbe micas, Noxque tenebrarum specie reverenda tuarum; Quæque ratum triplici pollice netis opus, Quique per infernas horrendo murmure valles Inperiuratæ laberis amnis aquæ, Quasque ferunt torto vittatis angue capillis Carceris obscuras ante sedere fores; Vos quoque, plebs superum, Fauni Satyrique Laresque Fluminaque et nymphæ semideumque genus: Denique ab antiquo divi veteresque novique In nostrum cuncti tempus, adeste, chao, Carmina dum capiti male fido dira canentur Et peragent partes ira dolorque suas. Adnuite optatis omnes ex ordine nostris, Et sit pars voti nulla caduca mei. Quæque precor, fiant: ut non mea dicta, sed illa Pasiphæs generi verba fuisse putet. Quasque ego transiero pœnas, patiatur et illas; Plenius ingenio sit miser ille meo! Neve minus noceant fictum execrantia nomen Vota, minus magnos commoveantve deos: Illum ego devoveo, quem mens intellegit, Ibin, Qui se scit factis has meruisse preces. Nulla mora est in me: peragam rata vota sacerdos. Quisquis ades sacris, ore favete, meis; Quisquis ades sacris, lugubria dicite verba, Et fletu madidis Ibin adite genis: Ominibusque malis pedibusque occurrite lævis, Et nigræ vestes corpora vestra tegant! Tu quoque, quid dubitas ferales sumere vittas? Jam stat, ut ipse vides, funeris ara tui. Pompa parata tibi est: votis mora tristibus absit: Da jugulum cultris, hostia dira, meis. Terra tibi fruges, amnis tibi deneget undas, Deneget afflatus ventus et aura suos. Nec tibi sol calidus, nec sit tibi lucida Phœbe, Destituant oculos sidera clara tuos. Nec se Vulcanus nec se tibi præbeat ær, Nec tibi det tellus nec tibi pontus iter. Exul, inops erres, alienaque limina lustres, Exiguumque petas ore tremente cibum. Nec corpus querulo nec mens vacet ægra dolore, Noxque die gravior sit tibi, nocte dies. Sisque miser semper, nec sis miserabilis ulli: Gaudeat adversis femina virque tuis. Accedat lacrimis odium, dignusque putere, Qui, mala cum tuleris plurima, plura feras. Sitque, quod est rarum, solito defecta favore Fortunæ facies invidiosa tuæ. Causaque non desit, desit tibi copia mortis: Optatam fugiat vita coacta necem: Luctatusque diu cruciatos spiritus artus Deserat, et longa torqueat ante mora. Evenient. Dedit ipse mihi modo signa futuri Phœbus, et a læva mæsta volavit avis. Certe ego, quæ voveo, superos motura putabo, Speque tuæ mortis, perfide, semper alar. Et prius hanc animam, nimium tibi sæpe petitam, Auferet illa dies, quæ mihi sera venit, Quam dolor hic umquam spatio evanescere possit, Leniat aut odium tempus et hora meum. Pugnabunt arcu dum Thraces, Iazyges hasta, Dum tepidus Ganges, frigidus Hister erit; Robora dum montes, dum mollia pabula campi, Dum Tiberis liquidas Tuscus habebit aquas, Tecum bella geram; Nec mors mihi finiet iras, Sæva sed in manes manibus arma dabit. Tum quoque, cum fuero vacuas dilapsus in auras, Exsanguis mores oderit umbra tuos, Tum quoque factorum veniam memor umbra tuorum, Insequar et vultus ossea forma tuos. Sive ego, quod nolim, longis consumptus ab annis, Sive manu facta morte solutus ero: Sive per inmensas jactabor naufragus undas, Nostraque longinquus viscera piscis edet: Sive peregrinæ carpent mea membra volucres: Sive meo tinguent sanguine rostra lupi: Sive aliquis dignatus erit subponere terræ Et dare plebeio corpus inane rogo: Quidquid ero, Stygiis erumpere nitar ab oris, Et tendam gelidas ultor in ora manus. Me vigilans cernes, tacitis ego noctis in umbris Excutiam somnos visus adesse tuos. Denique quidquid ages, ante os oculosque volabo Et querar, et nulla sede quietus eris. Verbera sæva dabunt sonitum nexæque colubræ, Conscia fumabunt semper ad ora faces. His vivus furiis agitabere, mortuus isdem, Et brevior pœna vita futura tua est. Nec tibi continget funus lacrimæque tuorum; Indeploratum proiciere caput; Carnificisque manu, populo plaudente, traheris, Infixusque tuis ossibus uncus erit. Ipsæ te fugient, quæ carpunt omnia, flammæ; Respuet invisum justa cadaver humus. Unguibus et rostro crudus trahet ilia vultur Et scindent avidi perfida corda canes, Deque tuo fiet++licet hac sis laude superbus++ Insatiabilibus corpore rixa lupis. In loca ab Elysiis diversa fugabere campis, Quasque tenet sedes noxia turba, coles. Sisyphus est illic saxum volvensque petensque, Quique agitur rapidæ vinctus ab orbe rotæ, Jugeribusque novem summus qui distat ab imo, Visceraque assiduæ debita præbet avi. Quæque gerunt umeris perituras Belides undas, Exulis Ægypti, turba cruenta, nurus. Poma pater Pelopis præsentia quærit, et idem Semper eget liquidis, semper abundat aquis. Hic tibi de Furiis scindet latus una flagello, Ut sceleris numeros confiteare tui: Altera Tartareis sectos dabit anguibus artus: Tertia fumantes incoquet igne genas. Noxia mille modis lacerabitur umbra, tuasque Æacus in pœnas ingeniosus erit. In te transcribet veterum tormenta reorum: Sontibus antiquis causa quietis eris. Sisyphe, cui tradas revolubile pondus, habebis: Versabunt celeres nunc nova membra rotæ: Hic et erit, ramos frustra qui captet et undas: Hic inconsumpto viscere pascet aves. Nec mortis pœnas mors altera finiet hujus, Horaque erit tantis ultima nulla malis. Inde ego pauca canam, frondes ut siquis ab Ida Aut summam Libyco de mare carpat aquam. Nam neque, quot flores Sicula nascantur in Hybla, Quotve ferat, dicam, terra Cilissa crocos, Nec cum tristis hiems Aquilonis inhorruit alis, Quam multa fiat grandine canus Athos; Nec mala voce mea poterunt tua cuncta referri, Ora licet tribuas multiplicata mihi. Tot tibi væ! Misero venient talesque ruinæ, Ut cogi in lacrimas me quoque posse putem. Illæ me lacrimæ facient sine fine beatum: Dulcior hic risu tunc mihi fletus erit. Natus es infelix,++ita di voluere++nec ulla Commoda nascenti stella levisve fuit. Non Venus affulsit, non illa Juppiter hora, Lunaque non apto solque fuere loco, Nec satis utiliter positos tibi præbuit ignes Quem peperit magno lucida Maia Jovi. Te fera nec quicquam placidum spondentia Martis Sidera presserunt falciferique senis. Lux quoque natalis, ne quid nisi triste videres, Turpis et inductis nubibus atra fuit. Hæc est, in fastis cui dat gravis Allia nomen, Quæque dies Ibin, publica damna tulit. Qui simul impura matris prolapsus ab alvo Cinyphiam fœdo corpore pressit humum, Sedit in adverso nocturnus culmine bubo, Funereoque graves edidit ore sonos. Protinus Eumenides lavere palustribus undis, Qua cava de Stygiis fluxerat unda vadis, Pectoraque unxerunt Erebeæ felle colubræ, Terque cruentatas increpuere manus. Gutturaque imbuerunt infantia lacte canino: Hic primus pueri venit in ora cibus: Perbibit inde suæ rabiem nutricis alumnus, Latrat et in toto verba canina foro. Membraque vinxerunt tinctis ferrugine pannis, A male deserto quos rapuere rogo: Et, ne non fultum nuda tellure jaceret, Molle super silices inposuere caput. Jamque recessuræ viridi de stipite factas Admorunt oculos usque sub ora faces. Flebat, ut est fumis infans contactus amaris, De tribus est cum sic una locuta soror: 'Tempus in inmensum lacrimas tibi movimus istas, Quæ semper causa sufficiente cadent.' Dixerat; At Clotho jussit promissa valere, Nevit et infesta stamina pulla manu; Et, ne longa suo præsagia diceret ore, 'Fata canet vates qui tua,' dixit, 'erit.' Ille ego sum vates: ex me tua vulnera disces, Dent modo di vires in mea verba suas; Carminibusque meis accedent pondera rerum, Quæ rata per luctus experiere tuos. Neve sine exemplis ævi cruciere prioris, Sint tua Trojanis non leviora malis, Quantaque clavigeri Poeantius Herculis heres, Tanta venenato vulnera crure geras. Nec levius doleas, quam qui bibit ubera cervæ, Armatique tulit vulnus, inermis opem; Quique ab equo præceps in Aleia decidit arva, Exitio facies cui sua pæne fuit. Id quod Amyntorides videas, trepidumque ministro Prætemptes baculo luminis orbus iter. Nec plus aspicias quam quem sua filia rexit, Expertus scelus est cujus uterque parens: Qualis erat, postquam est judex de lite jocosa Sumptus, Apollinea clarus in arte senex: Qualis et ille fuit, quo præcipiente columba Est data Palladiæ prævia duxque rati: Quique oculis caruit, per quos male viderat aurum, Inferias nato quos dedit orba parens: Pastor ut Ætnæus, cui casus ante futuros Telemus Eurymides vaticinatus erat: Ut duo Phinidæ, quibus idem lumen ademit, Qui dedit: ut Thamyræ Demodocique caput Sic aliquis tua membra secet, Saturnus ut illas Subsecuit partes, unde creatus erat. Nec tibi sit melior tumidis Neptunus in undis, Quam cui sunt subitæ frater et uxor aves; Sollertique viro, laceræ quem fracta tenentem Membra ratis Semeles est miserata soror. Vel tua, ne pœnæ genus hoc cognoverit unus, Viscera diversis scissa ferantur equis: Vel quæ, qui redimi Romano turpe putavit, A duce Puniceo pertulit, ipse feras. Nec tibi subsidio præsens sit numen, ut illi, Cui nihil Hercei profuit ara Jovis. Utque dedit saltus a summa Thessalus Ossa, Tu quoque saxoso præcipitere jugo. Aut velut Eurylochi, qui sceptrum cepit ab illo, Sint artus avidis anguibus esca tui. Vel tua maturet, sicut Minoia fata, Per caput infusæ fervidus umor aquæ. [Utque parum mitis, sed non impune, Prometheus, Ærias volucres sanguine fixus alas.] Aut ut Erecthides, magno ter ab Hercule victus, Cæsus in inmensum proiciare fretum. Aut ut Amyntiaden, turpi dilectus amore Oderit, et sævo vulneret ense puer. Nec tibi fida magis misceri pocula possint, Quam qui cornigero de Jove natus erat. More vel intereas capti suspensus Achæi, Qui miser aurifera teste pependit aqua. Aut ut Achilliden, cognato nomine clarum, Opprimat hostili tegula jacta manu. Nec tua quam Pyrrhi felicius ossa quiescant, Sparsa per Ambracias quæ jacuere vias. Nataque ut Æacidæ jaculis moriaris adactis; Non licet hoc Cereri dissimulare sacrum. Utque nepos dicti nostro modo carmine regis, Cantharidum sucos dante parente bibas. Aut pia te cæso dicatur adultera, sicut Qua cecidit Leucon vindice, dicta pia est. Inque pyram tecum carissima corpora mittas, Quem finem vitæ Sardanapallus habet. Utque Jovis Libyci templum violare parantes, Acta noto vultus condat harena tuos. Utque necatorum Darei fraude secundi, Sic tua subsidens devoret ora cinis. Aut ut olivifera quondam Sicyone profecto, Sit frigus mortis causa famesque tuæ. Aut ut Atarnites, insutus pelle juvenci Turpiter ad dominum præda ferare tuum. Inque tuo thalamo ritu jugulere Pheræi, Qui datus est leto coniugis ense suæ, Quosque putas fidos, ut Larisæus Alevas Vulnere non fidos experiare tuo. Utque Milo, sub quo cruciata est Pisa tyranno, Vivus in occultas præcipiteris aquas. Quæque in Adimantum Phyllesia regna tenentem A Jove venerunt, te quoque tela petant. Aut ut Amastriacis quondam Lenæus ab oris, Nudus Achillea destituaris humo. Utque vel Eurydamas ter circum busta Thrasylli Est Larisæis raptus ab hoste rotis, Vel qui, quæ fuerat tutatus mœnia sæpe, Corpore lustravit non diuturna suo, Utque novum passa genus Hippomeneide pœnæ Tractus in Actæa fertur adulter humo, Sic, ubi vita tuos invisa reliquerit artus, Ultores rapiant turpe cadaver equi. Viscera sic aliquis scopulus tua figat, ut olim Fixa sub Euboico Graia fuere sinu; Utque ferox periit et fulmine et æquore raptor, Sic te mersuras adiuvet ignis aquas. Mens quoque sic furiis vecors agitetur, ut illi, Unum qui toto corpore vulnus habet; Utque Dryantiadæ Rhodopeia regna tenenti, In gemino dispar cui pede cultus erat, Ut fuit Œtæo quondam generoque draconum Tisamenique patri Callirœsque viro. Nec tibi contingat matrona pudicior illa, Qua potuit Tydeus erubuisse nuru: Quæque sui Venerem junxit cum fratre mariti, Locris in ancillæ dissimulata nece. Tam quoque, di faciant, possis gaudere fideli Coniuge, quam Talai Tyndareique gener: Quæque parare suis letum patruelibus ausæ Belides assidua colla premuntur aqua. Byblidos et Canaces, sicut facit, ardeat igne, Nec nisi per crimen sit tibi fida soror. Filia si fuerit, sit quod Pelopea Thyestæ, Myrrha suo patri, Nyctimeneque suo. Neve magis pia sit capitique parentis amica, Quam sua vel Pterelæ, vel tibi, Nise, fuit: Infamemque locum sceleris quæ nomine fecit, Pressit et inductis membra paterna rotis. Ut juvenes pereas, quorum fastigia vultus Membraque Pisææ sustinuere foris: Ut qui perfusam miserorum sæpe procorum Ipse suo melius sanguine tinxit humum: Proditor ut sævi periit auriga tyranni, Qui nova Myrtoæ nomina fecit aquæ: Ut qui velocem frustra petiere puellam, Dum facta est pomis tardior illa tribus: Ut qui tecta novi formam celantia monstri Intrarunt cæcæ non redeunda domus: Ut quorum Æacides misit violentus in altum Corpora cum senis altera sena rogum: Ut quos, obscuri victos ambagibus oris, Legimus infandæ Sphinga dedisse neci: Ut qui Bistoniæ templo cecidere Minervæ, Propter quos acies nunc quoque tecta deæ est: Ut qui Threicii quondam præsepia regis Fecerunt dapibus sanguinolenta suis: Therodamanteos ut qui sensere leones, Quique Thoanteæ Taurica sacra deæ: Ut quos Scylla vorax Scyllæque adversa Charybdis Dulichiæ pavidos eripuere rati: Ut quos demisit vastam Polyphemus in alvum: Ut Læstrygonias qui subiere manus: Ut quos dux Poenus mersit putealibus undis Et jacto canas pulvere fecit aquas: Sex bis ut Icaridos famulæ periere procique, Inque caput domini qui dabat arma procis: Ut jacet Aonio luctator ab hospite fusus, Qui, mirum, victor, cum cecidisset, erat: Ut quos Antæi fortes pressere lacerti: Quosque feræ morti Lemnia turba dedit: Ut qui post longum, sacri monstrator iniqui, Elicuit pluvias victima cæsus aquas: Frater ut Antæi, quo sanguine debuit, aras Tinxit, et exemplis occidit ipse suis: Ut qui terribiles pro gramen habentibus herbis Impius humano viscere pavit equos: Ut duo diversis sub eodem vindice cæsi Vulneribus, Nessus Dexamenique gener: Ut pronepos, Saturne, tuus, quem reddere vitam Urbe Coronides vidit ab ipse sua: Ut Sinis et Sciron et cum Polypemone natus: Quique homo parte sui, parte juvencus erat: Quique trabes pressas ab humo mittebat in auras, Æquoris aspiciens hujus et hujus aquas: Quæque Ceres læto vidit pereuntia vultu Corpora Thesea Cercyonea manu. Hæc tibi, quem meritis precibus mea devovet ira, Evenient, aut his non leviora malis. Qualis Achæmenidis, Sicula desertus in Ætna Troica cum vidit vela venire, fuit, Qualis erat nec non fortuna binominis Iri, Quique tenent pontem, spe tibi major erit. Filius et Cereris frustra tibi semper ametur, Destituatque tuas usque petitus opes: Utque per alternos unda labente recursus Subtrahitur presso mollis harena pedi, Sic tua nescio qua semper fortuna liquescat, Lapsaque per medias effluat usque manus. Utque pater solitæ varias mutare figuras, Plenus inextincta conficiare fame; Nec dapis humanæ tibi sint fastidia; Quaque Parte potes, Tydeus temporis hujus eris. Atque aliquid facies, a vespere Solis ad ortus Cur externati rursus agantur equi; Fœda Lycaoniæ repetes convivia mensæ, Temptabisque cibi fallere fraude Jovem; Teque aliquis posito temptet vim numinis opto, Tantalides tu sis, tu Teleique puer. Et tua sic latos spargantur membra per agros, Tamquam quæ patrias detinuere vias. Ære Perilleo veros imitere juvencos, Ad formam tauri conveniente sono. Utque ferox Phalaris, lingua prius ense resecta More bovis Paphio clausus in ære gemas. Dumque redire voles ævi melioris in annos, Ut vetus Admeti decipiare socer. Aut eques in medii mergare voragine cæni, Dummodo sint fati nomina nulla tui. Atque utinam pereas, veluti de dentibus orti Sidonia jactis Graia per arva manu. Et quæ Pitthides fecit de fratre Medusæ, Eveniant capiti vota sinistra tuo: Et quibus exiguo volucris devota libello est, Corpora proiecta quæ sua purgat aqua. Vulnera totque feras quot dicitur ille tulisse, Cujus ab inferiis culter abesse solet. Attonitusque seces, ut quos Cybeleia mater Incitat, ad Phrygios vilia membra modos; Deque viro fias nec femina nec vir, ut Attis, Et quatias molli tympana rauca manu. Inque pecus subito Magnæ vertare Parentis, Victor ut est celeri victaque versa pede. Solaque Limone pœnam ne senserit illam, Et tua dente fero viscera carpat equus. Aut, ut Cassandreus domino non mitior illo, Saucius ingesta contumuleris humo. Aut ut Abantiades, aut ut Cycneius heros, Clausus in æquoreas præcipiteris aquas. Victima vel Phœbo sacras macteris ad aras, Quam tulit a sævo Theudotus hoste necem. Aut te devoveat certis Abdera diebus, Saxaque devotum grandine plura petant. Aut Jovis infesti telo feriare trisulco, Ut satus Hipponoo, Dexitheæque pater, Ut soror Autonœs, ut cui matertera Maia, Ut temere optatos qui male rexit equos; Ut ferus Æolides, ut sanguine natus eodem, Quo genita est liquidis quæ caret Arctos aquis, Ut Macelo rapidis icta est cum coniuge flammis, Sic, precor, ætherii vindicis igne cadas. Prædaque sis illis, quibus est Latonia Delos Ante diem rapto non adeunda Thaso: Quique verecundæ speculantem labra Dianæ, Quique Crotopiaden diripuere Linum. Neve venenato levius feriaris ab angue, Quam senis Œagri Calliopesque nurus: Quam puer Hypsipyles, quam qui cava primus acuta Cuspide suspecti robora fixit equi. Neve gradus adeas Elpenore cautius altos, Vimque feras vini quo tulit ille modo. Tamque cadas domitus, quam quisquis ad arma vocantem Juvit inhumanum Thiodamanta Dryops: Quam ferus ipse suo periit mactatus in antro Proditus inclusæ Cacus ab ore bovis: Quam qui dona tulit Nesseo tincta veneno, Euboicasque suo sanguine tinxit aquas. Vel de præcipiti venias in Tartara saxo, Ut qui Socraticum de nece legit opus; Ut qui Theseæ fallacia vela carinæ Vidit, ut Iliaca missus ab arce puer, Ut teneri nutrix, eadem matertera, Bacchi, Ut cui causa necis serra reperta fuit; Livida se scopulis ut virgo misit ab altis, Dixerat invicto quæ mala verba deo. Feta tibi occurrat patrio popularis in arvo, Sitque Phalæceæ causa leæna necis. Quique Lycurgiden letavit, et arbore natum, Idmonaque audacem, te quoque rumpat aper. Isque vel exanimis faciat tibi vulnus, ut illi, Ora super fixi quem cecidere suis. Sive idem, simili pinus quem morte peremit, Phryx ac venator sis Berecyntiades. Si tua contigerit Minoas puppis harenas, Te Corcyræum Cressia turba putet. Lapsuramque domum subeas, ut sanguis Alevæ, Stella Leoprepidæ cum fuit æqua Jovis. Utque vel Evenus, torrenti flumine mersus Nomina des rapidæ, vel Tiberinus, aquæ. Astacidæque modo decisa cadavere trunco, Digna feris, hominis sit caput esca tuum, Quodque ferunt Brotean fecisse cupidine mortis, Des tua succensæ membra cremanda pyræ. Inclususque necem cavea patiaris, ut ille Non profecturæ conditor historiæ. Utque repertori nocuit pugnacis iambi, Sic sit in exitium lingua proterva tuum. Utque parum stabili qui carmine læsit Athenin, Invisus pereas deficiente cibo. Utque lyræ vates fertur periisse severæ, Causa sit exitii dextera læsa tui. Utque Agamemnonio vulnus dedit anguis Orestæ, Tu quoque de morsu virus habente cadas. Sit tibi coniugii nox prima novissima vitæ: Eupolis hoc periit et nova nupta modo. Utque coturnatum periisse Lycophrona narrant, Hæreat in fibris fixa sagitta tuis. Aut lacer in silva manibus spargare tuorum, Sparsus ut est Thebis angue creatus avo. Perque feros montes tauro rapiente traharis, Ut tracta est conjunx imperiosa Lyci. Quodque suæ passa est pælex invita sororis, Excidat ante pedes lingua resecta tuos. Conditor ut tardæ, læsus cognomine, Myrrhæ, Urbis in innumeris inveniare locis. Inque tuis opifex, vati quod fecit Achæo, Noxia luminibus spicula condat apis. Fixus et in duris carparis viscera saxis, Ut cui Pyrrha sui filia fratris erat. Ut puer Harpagides referas exempla Thyestæ, Inque tui cæsus viscera patris eas. Trunca geras sævo mutilatis partibus ense, Qualia Mamertæ membra fuisse ferunt. Utve Syracosio præstricta fauce poetæ, Sic animæ laqueo sit via clausa tuæ. Nudave derepta pateant tua viscera pelle, Ut Phrygium cujus nomina flumen habet. Saxificæ videas infelix ora Medusæ, Cephenum multos quæ dedit una neci. Potniadum morsus subeas, ut Glaucus, equarum, Inque maris salias, Glaucus ut alter, aquas. Utque duobus idem dictis modo nomen habenti, Præfocent animæ Cnosia mella viam. Sollicitoque bibas, Anyti doctissimus olim Imperturbato quod bibit ore reus. Nec tibi, siquid amas, felicius Hæmone cedat: Utque sua Macareus, sic potiare tua. Vel videas quod, jam cum flammæ cuncta tenerent, Hectoreus patria vidit ab arce puer. Sanguine probra luas, ut avo genitore creatus, Per facinus soror est cui sua facta parens. Ossibus inque tuis teli genus hæreat illud, Traditur Icarii quo cecidisse gener. Utque loquax in equo est elisum guttur acerno, Sic tibi claudatur pollice vocis iter. Aut ut Anaxarchus pila minuaris in alta, Ictaque pro solitis frugibus ossa sonent. Utque patrem Psamathes, condat te Phœbus in ima Tartara, quod natæ fecerat ille suæ. Inque tuos ea pestis eat, quam dextra Coroebi Vicit, opem miseris Argolisinque tulit. Utque nepos Æthræ, Veneris moriturus ob iram, Exul ab attonitis excutiaris equis. Propter opes magnas ut perdidit hospes alumnum, Perdat ob exiguas te tuus hospes opes. Utque ferunt cæsos sex cum Damasicthone fratres, Intereat tecum sic genus omne tuum. Addidit ut fidicen miseris sua funera natis, Sic tibi sint vitæ tædia justa tuæ. Utve soror Pelopis, saxo dureris oborto, Ut læsus lingua Battus ab ipse sua. Æra si misso vacuum jaculabere disco, Quo puer Œbalides, ictus ab orbe cadas. Siqua per alternos pulsabitur unda lacertos, Omnis Abydena sit tibi pejor aqua. Comicus ut liquidis periit, dum nabat, in undis, Et tua sic Stygius strangulet ora liquor. Aut ubi ventosum superaris naufragus æquor, Contacta pereas, ut Palinurus, humo. Utque coturnatum vatem tutela Dianæ, Dilaniet vigilum te quoque turba canum. Aut ut Trinacrius salias super ora gigantis, Plurima qua flammas Sicanis Ætna vomit. Diripiantque tuos insanis unguibus artus Strymoniæ matres, Orpheos esse ratæ. Natus ut Althææ flammis absentibus arsit, Sic tuus ardescat stipitis igne rogus. Ut nova Phasiaca comprensa est nupta corona, Utque pater nuptæ, cumque parente domus; Ut cruor Herculeos abiit diffusus in artus; Corpora pestiferum sic tua virus edat. Qua sua Penteliden proles est ulta Lycurgum, Hæc maneat teli te quoque plaga novi. Utque Milo robur diducere fissile temptes, Nec possis captas inde referre manus. Muneribusque tuis lædaris, ut Icarus, in quem Intulit armatas ebria turba manus. Quodque dolore necis patriæ pia filia fecit, Vincula per laquei fac tibi guttur eat. Obstructoque famem patiaris limine tecti, Ut legem pœnæ cui dedit ipsa parens. Illius exemplo violes simulacra Minervæ, Aulidis a portu qui leve vertit iter. Naupliadæve modo pœnas pro crimine falso Morte luas, nec te non meruisse juvet. Æthalon ut vita spoliavit Isindius hospes, Quem memor a sacris nunc quoque pellit Ion: Utque Melanthea tenebris a cæde latentem Prodidit officio luminis ipsa parens: Sic tua conjectis fodiantur viscera telis, Sic precor auxiliis impediare tuis. Qualis equos pacto, quos fortis agebat Achilles, Acta Phrygi timido, nox tibi talis eat. Nec tu quam Rhesus somno meliore quiescas, Quam comites Rhesi tum necis, ante viæ; Quam quos cum Rutulo morti Ramnete dederunt Impiger Hyrtacides Hyrtacidæque comes. Cliniadæve modo circumdatus ignibus atris Membra feras Stygiæ semicremata neci. Utque Remo muros auso transire recentes, Noxia sint capiti rustica tela tuo. Denique Sarmaticas inter Geticasque sagittas His precor ut vivas et moriare locis. Hæc tibi tantisper subito sint missa libello, Inmemores ne nos esse querare tui. Pauca quidem, fateor: sed di dent plura rogatis, Multiplicentque suo vota favore mea. Postmodo plura leges et nomen habentia verum, Et pede quo debent acria bella geri.