P. Ovidii Nasonis Amores

Liber I Liber II Liber III

Epigramma

Qui modo Nasonis fueramus quinque libelli, tres sumus; Hoc illi prætulit auctor opus. Ut jam nulla tibi nos sit legisse voluptas, at levior demptis pœna duobus erit.

Liber I

I.I I.II I.III I.IV I.V I.VI I.VII I.VIII I.IX I.X I.XI I.XII I.XIII I.XIV I.XV

I.I

Arma gravi numero violentaque bella parabam edere, materia conveniente modis. Par erat inferior versus—risisse Cupido dicitur atque unum surripuisse pedem. 'Quis tibi, sæve puer, dedit hoc in carmina juris? Pieridum vates, non tua turba sumus. Quid, si præripiat flavæ Venus arma Minervæ, ventilet accensas flava Minerva faces? Quis probet in silvis Cererem regnare jugosis, lege pharetratæ Virginis arva coli? Crinibus insignem quis acuta cuspide Phœbum instruat, Aoniam Marte movente lyram? Sunt tibi magna, puer, nimiumque potentia regna; Cur opus adfectas, ambitiose, novum? An, quod ubique, tuum est? Tua sunt Heliconia tempe? Vix etiam Phœbo jam lyra tuta sua est? Cum bene surrexit versu nova pagina primo, attenuat nervos proximus ille meos; Nec mihi materia est numeris levioribus apta, aut puer aut longas compta puella comas.' Querens eram, pharetra cum protinus ille soluta legit in exitium spicula facta meum, junavitque genu sinuosum fortiter arcum, 'quod' que 'canas, vates, accipe' dixit 'opus!' Me miserum! Certas habuit puer ille sagittas. Uror, et in vacuo pectore regnat Amor. Sex mihi surgat opus numeris, in quinque residat: ferrea cum vestris bella valete modis! Cingere litorea flaventia tempora myrto, Musa, per undenos emodulanda pedes!

I.II

Esse quid hoc dicam, quod tam mihi dura videntur strata, neque in lecto pallia nostra sedent, et vacuus somno noctem, quam longa, peregi, lassaque versati corporis ossa dolent? Nam, puto, sentirem, siquo temptarer amore. An subit et tecta callidus arte nocet? Sic erit; Hæserunt tenues in corde sagittæ, et possessa ferus pectora versat Amor. Cedimus, an subitum luctando accendimus ignem? Cedamus! Leve fit, quod bene fertur, onus. Vidi ego jactatas mota face crescere flammas et rursus nullo concutiente mori. Verbera plura ferunt, quam quos juvat usus aratri, detractant prensi dum juga prima boves. Asper equus duris contunditur ora lupatis, frena minus sentit, quisquis ad arma facit. Acrius invitos multoque ferocius urget quam qui servitium ferre fatentur Amor. En ego confiteor! Tua sum nova præda, Cupido; Porrigimus victas ad tua jura manus. Nil opus est bello—veniam pacemque rogamus; Nec tibi laus armis victus inermis ero. Necte comam myrto, maternas junge columbas; Qui deceat, currum vitricus ipse dabit, inque dato curru, populo clamante triumphum, stabis et adjunctas arte movebis aves. Ducentur capti juvenes captæque puellæ; Hæc tibi magnificus pompa triumphus erit. Ipse ego, præda recens, factum modo vulnus habebo et nova captiva vincula mente feram. Mens Bona ducetur manibus post terga retortis, et Pudor, et castris quidquid Amoris obest. Omnia te metuent; Ad te sua bracchia tendens vulgus 'io' magna voce 'triumphe!' Canet. Blanditiæ comites tibi erunt Errorque Furorque, adsidue partes turba secuta tuas. His tu militibus superas hominesque deosque; Hæc tibi si demas commoda, nudus eris. Læta triumphanti de summo mater Olympo plaudet et adpositas sparget in ora rosas. Tu pinnas gemma, gemma variante capillos ibis in auratis aureus ipse rotis. Tunc quoque non paucos, si te bene novimus, ures; Tunc quoque præteriens vulnera multa dabis. Non possunt, licet ipse velis, cessare sagittæ; Fervida vicino flamma vapore nocet. Talis erat domita Bacchus Gangetide terra; Tu gravis alitibus, tigribus ille fuit. Ergo cum possim sacri pars esse triumphi, parce tuas in me perdere, victor, opes! Adspice cognati felicia Cæsaris arma— qua vicit, victos protegit ille manu.

I.III

Justa precor: quæ me nuper prædata puella est, aut amet aut faciat, cur ego semper amem! A, nimium volui—tantum patiatur amari; Audierit nostras tot Cytherea preces! Accipe, per longos tibi qui deserviat annos; Accipe, qui pura norit amare fide! Si me non veterum commendant magna parentum nomina, si nostri sanguinis auctor eques, nec meus innumeris renovatur campus aratris, temperat et sumptus parcus uterque parens— at Phœbus comitesque novem vitisque repertor hac faciunt, et me qui tibi donat, Amor, et nulli cessura fides, sine crimine mores nudaque simplicitas purpureusque pudor. Non mihi mille placent, non sum desultor amoris: tu mihi, siqua fides, cura perennis eris. Tecum, quos dederint annos mihi fila sororum, vivere contingat teque dolente mori! Te mihi materiem felicem in carmina præbe— provenient causa carmina digna sua. Carmine nomen habent exterrita cornibus Io et quam fluminea lusit adulter ave, quæque super pontum simulato vecta juvenco virginea tenuit cornua vara manu. Nos quoque per totum pariter cantabimur orbem, junctaque semper erunt nomina nostra tuis.

I.IV

Vir tuus est epulas nobis aditurus easdem— ultima cœna tuo sit, precor, illa viro! Ergo ego dilectam tantum conviva puellam adspiciam? Tangi quem juvet, alter erit, alteriusque sinus apte subiecta fovebis? Iniciet collo, cum volet, ille manum? Desino mirari, posito quod candida vino Atracis ambiguos traxit in arma viros. Nec mihi silva domus, nec equo mea membra cohærent— vix a te videor posse tenere manus! Quæ tibi sint facienda tamen cognosce, nec Euris da mea nec tepidis verba ferenda Notis! Ante veni, quam vir—nec quid, si veneris ante, possit agi video; Sed tamen ante veni. Cum premet ille torum, vultu comes ipsa modesto ibis, ut accumbas—clam mihi tange pedem! Me specta nutusque meos vultumque loquacem; Excipe furtivas et refer ipsa notas. Verba superciliis sine voce loquentia dicam; Verba leges digitis, verba notata mero. Cum tibi succurret Veneris lascivia nostræ, purpureas tenero pollice tange genas. Siquid erit, de me tacita quod mente queraris, pendeat extrema mollis ab aure manus. Cum tibi, quæ faciam, mea lux, dicamve, placebunt, versetur digitis anulus usque tuis. Tange manu mensam, tangunt quo more precantes, optabis merito cum mala multa viro. Quod tibi miscuerit, sapias, bibat ipse, jubeto; Tu puerum leviter posce, quod ipsa voles. Quæ tu reddideris ego primus pocula sumam, et, qua tu biberis, hac ego parte bibam. Si tibi forte dabit, quod prægustaverit ipse, reice libatos illius ore cibos. Nec premat inpositis sinito tua colla lacertis, mite nec in rigido pectore pone caput; Nec sinus admittat digitos habilesve papillæ; Oscula præcipue nulla dedisse velis! Oscula si dederis, fiam manifestus amator et dicam 'mea sunt!' Iniciamque manum. Hæc tamen adspiciam, sed quæ bene pallia celant, illa mihi cæci causa timoris erunt. Nec femori committe femur nec crure cohære nec tenerum duro cum pede junge pedem. Multa miser timeo, quia feci multa proterve, exemplique metu torqueor, ecce, mei. Sæpe mihi dominæque meæ properata voluptas veste sub iniecta dulce peregit opus. Hoc tu non facies; Sed, ne fecisse puteris, conscia de tergo pallia deme tuo. Vir bibat usque roga—precibus tamen oscula desint!— Dumque bibit, furtim si potes, adde merum. Si bene conpositus somno vinoque jacebit, consilium nobis resque locusque dabunt. Cum surges abitura domum, surgemus et omnes, in medium turbæ fac memor agmen eas. Agmine me invenies aut invenieris in illo: quidquid ibi poteris tangere, tange, mei. Me miserum! Monui, paucas quod prosit in horas; Separor a domina nocte jubente mea. Nocte vir includet, lacrimis ego mæstus obortis, qua licet, ad sævas prosequar usque fores. Oscula jam sumet, jam non tantum oscula sumet: quod mihi das furtim, jure coacta dabis. Verum invita dato—potes hoc—similisque coactæ; Blanditiæ taceant, sitque maligna Venus. Si mea vota valent, illum quoque ne juvet, opto; Si minus, at certe te juvet inde nihil. Sed quæcumque tamen noctem fortuna sequetur, cras mihi constanti voce dedisse nega!

I.V

Æstus erat, mediamque dies exegerat horam; Adposui medio membra levanda toro. Pars adaperta fuit, pars altera clausa fenestræ; Quale fere silvæ lumen habere solent, qualia sublucent fugiente crepuscula Phœbo, aut ubi nox abiit, nec tamen orta dies. Illa verecundis lux est præbenda puellis, qua timidus latebras speret habere pudor. Ecce, Corinna venit, tunica velata recincta, candida dividua colla tegente coma— qualiter in thalamos famosa Semiramis isse dicitur, et multis Lais amata viris. Deripui tunicam—nec multum rara nocebat; Pugnabat tunica sed tamen illa tegi. Quæ cum ita pugnaret, tamquam quæ vincere nollet, victa est non ægre proditione sua. Ut stetit ante oculos posito velamine nostros, in toto nusquam corpore menda fuit. Quos umeros, quales vidi tetigique lacertos! Forma papillarum quam fuit apta premi! Quam castigato planus sub pectore venter! Quantum et quale latus! Quam juvenale femur! Singula quid referam? Nil non laudabile vidi et nudam pressi corpus ad usque meum. Cetera quis nescit? Lassi requievimus ambo. Proveniant medii sic mihi sæpe dies!

I.VI

Janitor—indignum!—Dura religate catena, difficilem moto cardine pande forem! Quod precor, exiguum est—aditu fac janua parvo obliquum capiat semiadaperta latus. Longus amor tales corpus tenuavit in usus aptaque subducto pondere membra dedit. Ille per excubias custodum leniter ire monstrat: inoffensos derigit ille pedes. At quondam noctem simulacraque vana timebam; Mirabar, tenebris quisquis iturus erat. Risit, ut audirem, tenera cum matre Cupido et leviter 'fies tu quoque fortis' ait. Nec mora, venit amor—non umbras nocte volantis, non timeo strictas in mea fata manus. Te nimium lentum timeo, tibi blandior uni; Tu, me quo possis perdere, fulmen habes. Adspice—uti videas, inmitia claustra relaxa— uda sit ut lacrimis janua facta meis! Certe ego, cum posita stares ad verbera veste, ad dominam pro te verba tremente tuli. Ergo quæ valuit pro te quoque gratia quondam— heu facinus!—Pro me nunc valet illa parum? Redde vicem meritis! Grato licet esse quod optas. Tempora noctis eunt; Excute poste seram! Excute! Sic, inquam, longa relevere catena, nec tibi perpetuo serva bibatur aqua! Ferreus orantem nequiquam, janitor, audis, roboribus duris janua fulta riget. Urbibus obsessis clausæ munimina portæ prosunt; In media pace quid arma times? Quid facies hosti, qui sic excludis amantem? Tempora noctis eunt; Excute poste seram! Non ego militibus venio comitatus et armis; Solus eram, si non sævus adesset Amor. Hunc ego, si cupiam, nusquam dimittere possum; Ante vel a membris dividar ipse meis. Ergo Amor et modicum circa mea tempora vinum mecum est et madidis lapsa corona comis. Arma quis hæc timeat? Quis non eat obvius illis? Tempora noctis eunt; Excute poste seram! Lentus es: an somnus, qui te male perdat, amantis verba dat in ventos aure repulsa tua? At, memini, primo, cum te celare volebam, pervigil in mediæ sidera noctis eras. Forsitan et tecum tua nunc requiescit amica— heu, melior quanto sors tua sorte mea! Dummodo sic, in me duræ transite catenæ! Tempora noctis eunt; Excute poste seram! Fallimur, an verso sonuerunt cardine postes, raucaque concussæ signa dedere fores? Fallimur—inpulsa est animoso janua vento. Ei mihi, quam longe spem tulit aura meam! Si satis es raptæ, Borea, memor Orithyiæ, huc ades et surdas flamine tunde foris! Urbe silent tota, vitreoque madentia rore tempora noctis eunt; Excute poste seram! Aut ego jam ferroque ignique paratior ipse, quem face sustineo, tecta superba petam. Nox et Amor vinumque nihil moderabile suadent; Illa pudore vacat, Liber Amorque metu. Omnia consumpsi, nec te precibusque minisque movimus, o foribus durior ipse tuis. Non te formosæ decuit servare puellæ limina, sollicito carcere dignus eras. Jamque pruinosus molitur Lucifer axes, inque suum miseros excitat ales opus. At tu, non lætis detracta corona capillis, dura super tota limina nocte jace! Tu dominæ, cum te proiectam mane videbit, temporis absumpti tam male testis eris. Qualiscumque vale sentique abeuntis honorem; Lente nec admisso turpis amante, vale! Vos quoque, crudeles rigido cum limine postes duraque conservæ ligna, valete, fores!

I.VII

Adde manus in vincla meas—meruere catenas— dum furor omnis abit, siquis amicus ades! Nam furor in dominam temeraria bracchia movit; Flet mea væsana læsa puella manu. Tunc ego vel caros potui violare parentes sæva vel in sanctos verbera ferre deos! Quid? Non et clipei dominus septemplicis Aiax stravit deprensos lata per arva greges, et, vindex in matre patris, malus ultor, Orestes ausus in arcanas poscere tela deas? Ergo ego digestos potui laniare capillos? Nec dominam motæ dedecuere comæ. Sic formosa fuit. Talem Schœneida dicam Mænalias arcu sollicitasse feras; Talis periuri promissaque velaque Thesei flevit præcipites Cressa tulisse Notos; Sic, nisi vittatis quod erat Cassandra capillis, procubuit templo, casta Minerva, tuo. Quis mihi non 'demens!' Quis non mihi 'barbare!' Dixit? Ipsa nihil; Pavido est lingua retenta metu. Sed taciti fecere tamen convicia vultus; Egit me lacrimis ore silente reum. Ante meos umeris vellem cecidisse lacertos; Utiliter potui parte carere mei. In mea væsanas habui dispendia vires et valui pœnam fortis in ipse meam. Quid mihi vobiscum, cædis scelerumque ministræ? Debita sacrilegæ vincla subite manus! An, si pulsassem minimum de plebe Quiritem, plecterer—in dominam jus mihi majus erit? Pessima Tydides scelerum monimenta reliquit. Ille deam primus perculit—alter ego! Et minus ille nocens. Mihi, quam profitebar amare læsa est; Tydides sævus in hoste fuit. I nunc, magnificos victor molire triumphos, cinge comam lauro votaque redde Jovi, quæque tuos currus comitantum turba sequetur, clamet 'io! Forti victa puella viro est!' Ante eat effuso tristis captiva capillo, si sinerent læsæ, candida tota, genæ. Aptius impressis fuerat livere labellis et collum blandi dentis habere notam. Denique, si tumidi ritu torrentis agebar, cæcaque me prædam fecerat ira suam, nonne satis fuerat timidæ inclamasse puellæ, nec nimium rigidas intonuisse minas, aut tunicam a summa diducere turpiter ora ad mediam?—Mediæ zona tulisset opem. At nunc sustinui raptis a fronte capillis ferreus ingenuas ungue notare genas. Adstitit illa amens albo et sine sanguine vultu, cæduntur Pariis qualia saxa jugis. Exanimis artus et membra trementia vidi— ut cum populeas ventilat aura comas, ut leni Zephyro gracilis vibratur harundo, summave cum tepido stringitur unda Noto; Suspensæque diu lacrimæ fluxere per ora, qualiter abiecta de nive manat aqua. Tunc ego me primum cœpi sentire nocentem— sanguis erant lacrimæ, quas dabat illa, meus. Ter tamen ante pedes volui procumbere supplex; Ter formidatas reppulit illa manus. At tu ne dubita—minuet vindicta dolorem— protinus in vultus unguibus ire meos. Nec nostris oculis nec nostris parce capillis: quamlibet infirmas adiuvat ira manus; Neve mei sceleris tam tristia signa supersint, pone recompositas in statione comas!

I.VIII

Est quædam—quicumque volet cognoscere lenam, audiat!—Est quædam nomine Dipsas anus. Ex re nomen habet—nigri non illa parentem Memnonis in roseis sobria vidit equis. Illa magas artes Ææaque carmina novit inque caput liquidas arte recurvat aquas; Scit bene, quid gramen, quid torto concita rhombo licia, quid valeat virus amantis equæ. Cum voluit, toto glomerantur nubila cælo; Cum voluit, puro fulget in orbe dies. Sanguine, siqua fides, stillantia sidera vidi; Purpureus Lunæ sanguine vultus erat. Hanc ego nocturnas versam volitare per umbras suspicor et pluma corpus anile tegi. Suspicor, et fama est. Oculis quoque pupula duplex fulminat, et gemino lumen ab orbe venit. Evocat antiquis proavos atavosque sepulcris et solidam longo carmine findit humum. Hæc sibi proposuit thalamos temerare pudicos; Nec tamen eloquio lingua nocente caret. Fors me sermoni testem dedit; Illa monebat talia—me duplices occuluere fores: 'scis here te, mea lux, juveni placuisse beato? Hæsit et in vultu constitit usque tuo. Et cur non placeas? Nulli tua forma secunda est; Me miseram, dignus corpore cultus abest! Tam felix esses quam formosissima, vellem— non ego, te facta divite, pauper ero. Stella tibi oppositi nocuit contraria Martis. Mars abiit; Signo nunc Venus apta suo. Prosit ut adveniens, en adspice! Dives amator te cupiit; Curæ, quid tibi desit, habet. Est etiam facies, qua se tibi conparet, illi; Si te non emptam vellet, emendus erat.' Erubuit. 'Decet alba quidem pudor ora, sed iste, si simules, prodest; Verus obesse solet. Cum bene deiectis gremium spectabis ocellis, quantum quisque ferat, respiciendus erit. Forsitan inmundæ Tatio regnante Sabinæ noluerint habiles pluribus esse viris; Nunc Mars externis animos exercet in armis, at Venus Æneæ regnat in urbe sui. Ludunt formosæ; Casta est, quam nemo rogavit— aut, si rusticitas non vetat, ipsa rogat. Has quoque, quæ frontis rugas in vertice portant, excute; De rugis crimina multa cadent. Penelope juvenum vires temptabat in arcu; Qui latus argueret, corneus arcus erat. Labitur occulte fallitque volubilis ætas, ut celer admissis labitur amnis aquis. Æra nitent usu, vestis bona quærit haberi, canescunt turpi tecta relicta situ— forma, nisi admittas, nullo exercente senescit. Nec satis effectus unus et alter habent; Certior e multis nec tam invidiosa rapina est. Plena venit canis de grege præda lupis. Ecce, quid iste tuus præter nova carmina vates donat? Amatoris milia multa leges. Ipse deus vatum palla spectabilis aurea tractat inauratæ consona fila lyræ. Qui dabit, ille tibi magno sit major Homero; Crede mihi, res est ingeniosa dare. Nec tu, siquis erit capitis mercede redemptus, despice; Gypsati crimen inane pedis. Nec te decipiant veteres circum atria ceræ. Tolle tuos tecum, pauper amator, avos! Qui, quia pulcher erit, poscet sine munere noctem, quod det, amatorem flagitet ante suum! Parcius exigito pretium, dum retia tendis, ne fugiant; Captos legibus ure tuis! Nec nocuit simulatus amor; Sine, credat amari, et cave ne gratis hic tibi constet amor! Sæpe nega noctes. Capitis modo finge dolorem, et modo, quæ causas præbeat, Isis erit. Mox recipe, ut nullum patiendi colligat usum, neve relentescat sæpe repulsus amor. Surda sit oranti tua janua, laxa ferenti; Audiat exclusi verba receptus amans; Et, quasi læsa prior, nonnumquam irascere læso— vanescit culpa culpa repensa tua. Sed numquam dederis spatiosum tempus in iram: sæpe simultates ira morata facit. Quin etiam discant oculi lacrimare coacti, et faciant udas illa vel ille genas; Nec, siquem falles, tu periurare timeto— commodat in lusus numina surda Venus. Servus et ad partes sollers ancilla parentur, qui doceant, apte quid tibi possit emi; Et sibi pauca rogent—multos si pauca rogabunt, postmodo de stipula grandis acervus erit. Et soror et mater, nutrix quoque carpat amantem; Fit cito per multas præda petita manus. Cum te deficient poscendi munera causæ, natalem libo testificare tuum! Ne securus amet nullo rivale, caveto; Non bene, si tollas prœlia, durat amor. Ille viri videat toto vestigia lecto factaque lascivis livida colla notis. Munera præcipue videat, quæ miserit alter. Si dederit nemo, Sacra roganda Via est. Cum multa abstuleris, ut non tamen omnia donet, quod numquam reddas, commodet, ipsa roga! Lingua juvet mentemque tegat—blandire noceque; Inpia sub dulci melle venena latent. Hæc si præstiteris usu mihi cognita longo, nec tulerint voces ventus et aura meas, sæpe mihi dices vivæ bene, sæpe rogabis, ut mea defunctæ molliter ossa cubent.' Vox erat in cursu, cum me mea prodidit umbra, at nostræ vix se continuere manus, quin albam raramque comam lacrimosaque vino lumina rugosas distraherentque genas. Di tibi dent nullosque Lares inopemque senectam, et longas hiemes perpetuamque sitim!

I.IX

Militat omnis amans, et habet sua castra Cupido; Attice, crede mihi, militat omnis amans. Quæ bello est habilis, Veneri quoque convenit ætas. Turpe senex miles, turpe senilis amor. Quos petiere duces animos in milite forti, hos petit in socio bella puella viro. Pervigilant ambo; Terra requiescit uterque— ille fores dominæ servat, at ille ducis. Militis officium longa est via; Mitte puellam, strenuus exempto fine sequetur amans. Ibit in adversos montes duplicataque nimbo flumina, congestas exteret ille nives, nec freta pressurus tumidos causabitur Euros aptaque verrendis sidera quæret aquis. Quis nisi vel miles vel amans et frigora noctis et denso mixtas perferet imbre nives? Mittitur infestos alter speculator in hostes; In rivale oculos alter, ut hoste, tenet. Ille graves urbes, hic duræ limen amicæ obsidet; Hic portas frangit, at ille fores. Sæpe soporatos invadere profuit hostes cædere et armata vulgus inerme manu. Sic fera Threicii ceciderunt agmina Rhesi, et dominum capti deseruistis equi. Nempe maritorum somnis utuntur amantes, et sua sopitis hostibus arma movent. Custodum transire manus vigilumque catervas militis et miseri semper amantis opus. Mars dubius nec certa Venus; Victique resurgunt, quosque neges umquam posse jacere, cadunt. Ergo desidiam quicumque vocabat amorem, desinat. Ingenii est experientis amor. Ardet in abducta Briseide magnus Achilles— dum licet, Argeas frangite, Trœs, opes! Hector ab Andromaches conplexibus ibat ad arma, et, galeam capiti quæ daret, uxor erat. Summa ducum, Atrides, visa Priameide fertur Mænadis effusis obstipuisse comis. Mars quoque deprensus fabrilia vincula sensit; Notior in cælo fabula nulla fuit. Ipse ego segnis eram discinctaque in otia natus; Mollierant animos lectus et umbra meos. Inpulit ignavum formosæ cura puellæ jussit et in castris æra merere suis. Inde vides agilem nocturnaque bella gerentem. Qui nolet fieri desidiosus, amet!

I.X

Qualis ab Eurota Phrygiis avecta carinis coniugibus belli causa duobus erat, qualis erat Lede, quam plumis abditus albis callidus in falsa lusit adulter ave, qualis Amymone siccis erravit in agris, cum premeret summi verticis urna comas— talis eras; Aquilamque in te taurumque timebam, et quidquid magno de Jove fecit amor. Nunc timor omnis abest, animique resanuit error, nec facies oculos jam capit ista meos. Cur sim mutatus, quæris? Quia munera poscis. Hæc te non patitur causa placere mihi. Donec eras simplex, animum cum corpore amavi; Nunc mentis vitio læsa figura tua est. Et puer est et nudus Amor; Sine sordibus annos et nullas vestes, ut sit apertus, habet. Quid puerum Veneris pretio prostare jubetis? Quo pretium condat, non habet ille sinum! Nec Venus apta feris Veneris nec filius armis— non decet inbelles æra merere deos. Stat meretrix certo cuivis mercabilis ære, et miseras jusso corpore quærit opes; Devovet imperium tamen hæc lenonis avari et, quod vos facitis sponte, coacta facit. Sumite in exemplum pecudes ratione carentes; Turpe erit, ingenium mitius esse feris. Non equa munus equum, non taurum vacca poposcit; Non aries placitam munere captat ovem. Sola viro mulier spoliis exultat ademptis, sola locat noctes, sola licenda venit, et vendit quod utrumque juvat quod uterque petebat, et pretium, quanti gaudeat ipsa, facit. Quæ Venus ex æquo ventura est grata duobus, altera cur illam vendit et alter emit? Cur mihi sit damno, tibi sit lucrosa voluptas, quam socio motu femina virque ferunt? Non bene conducti vendunt periuria testes, non bene selecti judicis arca patet. Turpe reos empta miseros defendere lingua; Quod faciat magni, turpe tribunal, opes; Turpe tori reditu census augere paternos, et faciem lucro prostituisse suam. Gratia pro rebus merito debetur inemptis; Pro male conducto gratia nulla toro. Omnia conductor solvit; Mercede soluta non manet officio debitor ille tuo. Parcite, formosæ, pretium pro nocte pacisci; Non habet eventus sordida præda bonos. Non fuit armillas tanti pepigisse Sabinas, ut premerent sacræ virginis arma caput; E quibus exierat, traiecit viscera ferro filius, et pœnæ causa monile fuit. Nec tamen indignum est a divite præmia posci; Munera poscenti quod dare possit, habet. Carpite de plenis pendentes vitibus uvas; Præbeat Alcinoi poma benignus ager! Officium pauper numeret studiumque fidemque; Quod quis habet, dominæ conferat omne suæ. Est quoque carminibus meritas celebrare puellas dos mea; Quam volui, nota fit arte mea. Scindentur vestes, gemmæ frangentur et aurum; Carmina quam tribuent, fama perennis erit. Nec dare, sed pretium posci dedignor et odi; Quod nego poscenti, desine velle, dabo!

I.XI

Colligere incertos et in ordine ponere crines docta neque ancillas inter habenda Nape, inque ministeriis furtivæ cognita noctis utilis et dandis ingeniosa notis sæpe venire ad me dubitantem hortata Corinnam, sæpe laboranti fida reperta mihi— accipe et ad dominam peraratas mane tabellas perfer et obstantes sedula pelle moras! Nec silicum venæ nec durum in pectore ferrum, nec tibi simplicitas ordine major adest. Credibile est et te sensisse Cupidinis arcus— in me militiæ signa tuere tuæ! Si quæret quid agam, spe noctis vivere dices; Cetera fert blanda cera notata manu. Dum loquor, hora fugit. Vacuæ bene redde tabellas, verum continuo fac tamen illa legat. Adspicias oculos mando frontemque legentis; Et tacito vultu scire futura licet. Nec mora, perlectis rescribat multa, jubeto; Odi, cum late splendida cera vacat. Conprimat ordinibus versus, oculosque moretur margine in extremo littera rasa meos. Quid digitos opus est graphio lassare tenendo? Hoc habeat scriptum tota tabella 'veni!' Non ego victrices lauro redimire tabellas nec Veneris media ponere in æde morer. Subscribam: 'VENERI FIDAS SIBI NASO MINISTRAS DEDICAT, AT NUPER VILE FUISTIS ACER.'

I.XII

Flete meos casus—tristes rediere tabellæ infelix hodie littera posse negat. Omina sunt aliquid; Modo cum discedere vellet, ad limen digitos restitit icta Nape. Missa foras iterum limen transire memento cautius atque alte sobria ferre pedem! Ite hinc, difficiles, funebria ligna, tabellæ, tuque, negaturis cera referta notis!— Quam, puto, de longæ collectam flore cicutæ melle sub infami Corsica misit apis. At tamquam minio penitus medicata rubebas— ille color vere sanguinolentus erat. Proiectæ triviis jaceatis, inutile lignum, vosque rotæ frangat prætereuntis onus! Illum etiam, qui vos ex arbore vertit in usum, convincam puras non habuisse manus. Præbuit illa arbor misero suspendia collo, carnifici diras præbuit illa cruces; Illa dedit turpes raucis bubonibus umbras, vulturis in ramis et strigis ova tulit. His ego commisi nostros insanus amores molliaque ad dominam verba ferenda dedi? Aptius hæ capiant vadimonia garrula ceræ, quas aliquis duro cognitor ore legat; Inter ephemeridas melius tabulasque jacerent, in quibus absumptas fleret avarus opes. Ergo ego vos rebus duplices pro nomine sensi. Auspicii numerus non erat ipse boni. Quid precer iratus, nisi vos cariosa senectus rodat, et inmundo cera sit alba situ?

I.XIII

Jam super oceanum venit a seniore marito flava pruinoso quæ vehit axe diem. 'Quo properas, Aurora? Mane!—Sic Memnonis umbris annua sollemni cæde parentet avis! Nunc juvat in teneris dominæ jacuisse lacertis; Si quando, lateri nunc bene juncta meo est. Nunc etiam somni pingues et frigidus ær, et liquidum tenui gutture cantat avis. Quo properas, ingrata viris, ingrata puellis? Roscida purpurea supprime lora manu! Ante tuos ortus melius sua sidera servat navita nec media nescius errat aqua; Te surgit quamvis lassus veniente viator, et miles sævas aptat ad arma manus. Prima bidente vides oneratos arva colentes; Prima vocas tardos sub juga panda boves. Tu pueros somno fraudas tradisque magistris, ut subeant teneræ verbera sæva manus; Atque eadem sponsum incautos ante atria mittis, unius ut verbi grandia damna ferant. Nec tu consulto, nec tu jucunda diserto; Cogitur ad lites surgere uterque novas. Tu, cum feminei possint cessare labores, lanificam revocas ad sua pensa manum. Omnia perpeterer—sed surgere mane puellas, quis nisi cui non est ulla puella ferat? Optavi quotiens, ne nox tibi cedere vellet, ne fugerent vultus sidera mota tuos! Optavi quotiens, aut ventus frangeret axem, aut caderet spissa nube retentus equus! Quid, si Cephalio numquam flagraret amore? An putat ignotam nequitiam esse suam? Invida, quo properas? Quod erat tibi filius ater, materni fuerat pectoris ille color. Tithono vellem de te narrare liceret; Fabula non cælo turpior ulla foret. Illum dum refugis, longo quia grandior ævo, surgis ad invisas a sene mane rotas. At si, quem mavis, Cephalum conplexa teneres, clamares: "lente currite, noctis equi!" Cur ego plectar amans, si vir tibi marcet ab annis? Num me nupsisti conciliante seni? Adspice, quot somnos juveni donarit amato Luna!—Neque illius forma secunda tuæ. Ipse deum genitor, ne te tam sæpe videret, commisit noctes in sua vota duas.' Jurgia finieram. Scires audisse: rubebat— nec tamen adsueto tardius orta dies!

I.XIV

Dicebam 'medicare tuos desiste capillos!' Tingere quam possis, jam tibi nulla coma est. At si passa fores, quid erat spatiosius illis? Contigerant imum, qua patet usque, latus. Quid, quod erant tenues, et quos ornare timeres? Vela colorati qualia Seres habent, vel pede quod gracili deducit aranea filum, cum leve deserta sub trabe nectit opus. Nec tamen ater erat nec erat tamen aureus ille, sed, quamvis neuter, mixtus uterque color— qualem clivosæ madidis in vallibus Idæ ardua derepto cortice cedrus habet. Adde, quod et dociles et centum flexibus apti et tibi nullius causa doloris erant. Non acus abrupit, non vallum pectinis illos. Ornatrix tuto corpore semper erat; Ante meos sæpe est oculos ornata nec umquam bracchia derepta saucia fecit acu. Sæpe etiam nondum digestis mane capillis purpureo jacuit semisupina toro. Tum quoque erat neclecta decens, ut Threcia Bacche, cum temere in viridi gramine lassa jacet. Cum graciles essent tamen et lanuginis instar, heu, male vexatæ quanta tulere comæ! Quam se præbuerunt ferro patienter et igni, ut fieret torto nexilis orbe sinus! Clamabam: 'scelus est istos, scelus urere crines! Sponte decent; Capiti, ferrea, parce tuo! Vim procul hinc remove! Non est, qui debeat uri; Erudit admotas ipse capillus acus.' Formosæ periere comæ—quas vellet Apollo, quas vellet capiti Bacchus inesse suo! Illis contulerim, quas quondam nuda Dione pingitur umenti sustinuisse manu. Quid male dispositos quereris periisse capillos? Quid speculum mæsta ponis, inepta, manu? Non bene consuetis a te spectaris ocellis; Ut placeas, debes inmemor esse tui. Non te cantatæ læserunt pælicis herbæ, non anus Hæmonia perfida lavit aqua; Nec tibi vis morbi nocuit—procul omen abesto!— Nec minuit densas invida lingua comas. Facta manu culpaque tua dispendia sentis; Ipsa dabas capiti mixta venena tuo. Nunc tibi captivos mittet Germania crines; Tuta triumphatæ munere gentis eris. O quam sæpe comas aliquo mirante rubebis, et dices: 'empta nunc ego merce probor, nescio quam pro me laudat nunc iste Sygambram. Fama tamen memini cum fuit ista mea.' Me miserum! Lacrimas male continet oraque dextra protegit ingenuas picta rubore genas. Sustinet antiquos gremio spectatque capillos, ei mihi, non illo munera digna loco! Collige cum vultu mentem! Reparabile damnum est. Postmodo nativa conspiciere coma.

I.XV

Quid mihi Livor edax, ignavos obicis annos, ingeniique vocas carmen inertis opus; Non me more patrum, dum strenua sustinet ætas, præmia militiæ pulverulenta sequi, nec me verbosas leges ediscere nec me ingrato vocem prostituisse foro? Mortale est, quod quæris, opus. Mihi fama perennis quæritur, in toto semper ut orbe canar. Vivet Mæonides, Tenedos dum stabit et Ide, dum rapidas Simois in mare volvet aquas; Vivet et Ascræus, dum mustis uva tumebit, dum cadet incurva falce resecta Ceres. Battiades semper toto cantabitur orbe; Quamvis ingenio non valet, arte valet. Nulla Sophocleo veniet jactura cothurno; Cum sole et luna semper Aratus erit; Dum fallax servus, durus pater, inproba lena vivent et meretrix blanda, Menandros erit; Ennius arte carens animosique Accius oris casurum nullo tempore nomen habent. Varronem primamque ratem quæ nesciet ætas, aureaque Æsonio terga petita duci? Carmina sublimis tunc sunt peritura Lucreti, exitio terras cum dabit una dies; Tityrus et segetes Æneiaque arma legentur, Roma triumphati dum caput orbis erit; Donec erunt ignes arcusque Cupidinis arma, discentur numeri, culte Tibulle, tui; Gallus et Hesperiis et Gallus notus Eois, et sua cum Gallo nota Lycoris erit. Ergo, cum silices, cum dens patientis aratri depereant ævo, carmina morte carent. Cedant carminibus reges regumque triumphi, cedat et auriferi ripa benigna Tagi! Vilia miretur vulgus; Mihi flavus Apollo pocula Castalia plena ministret aqua, sustineamque coma metuentem frigora myrtum, atque a sollicito multus amante legar! Pascitur in vivis Livor; Post fata quiescit, cum suus ex merito quemque tuetur honos. Ergo etiam cum me supremus adederit ignis, vivam, parsque mei multa superstes erit.

Liber II

II.I II.II II.III II.IV II.V II.VI II.VII II.VIII II.IX II.X II.XI II.XII II.XIII II.XIV II.XV II.XVI II.XVII II.XVIII II.XIX

II.I

Hoc quoque conposui Pælignis natus aquosis, ille ego nequitiæ Naso poeta meæ. Hoc quoque jussit Amor—procul hinc, procul este, severæ! Non estis teneris apta theatra modis. Me legat in sponsi facie non frigida virgo, et rudis ignoto tactus amore puer; Atque aliquis juvenum quo nunc ego saucius arcu agnoscat flammæ conscia signa suæ, miratusque diu 'quo' dicat 'ab indice doctus conposuit casus iste poeta meos?' Ausus eram, memini, cælestia dicere bella centimanumque Gyen—et satis oris erat— cum male se Tellus ulta est, ingestaque Olympo ardua devexum Pelion Ossa tulit. In manibus nimbos et cum Jove fulmen habebam, quod bene pro cælo mitteret ille suo— Clausit amica fores! Ego cum Jove fulmen omisi; Excidit ingenio Juppiter ipse meo. Juppiter, ignoscas! Nil me tua tela juvabant; Clausa tuo majus janua fulmen habet. Blanditias elegosque levis, mea tela, resumpsi; Mollierunt duras lenia verba fores. Carmina sanguineæ deducunt cornua lunæ, et revocant niveos solis euntis equos; Carmine dissiliunt abruptis faucibus angues, inque suos fontes versa recurrit aqua. Carminibus cessere fores, insertaque posti, quamvis robur erat, carmine victa sera est. Quid mihi profuerit velox cantatus Achilles? Quid pro me Atrides alter et alter agent, quique tot errando, quot bello, perdidit annos, raptus et Hæmoniis flebilis Hector equis? At facie teneræ laudata sæpe puellæ, ad vatem, pretium carminis, ipsa venit. Magna datur merces! Heroum clara valete nomina; Non apta est gratia vestra mihi! Ad mea formosos vultus adhibete, puellæ, carmina, purpureus quæ mihi dictat Amor!

II.II

Quem penes est dominam servandi cura, Bagoa, dum perago tecum pauca, sed apta, vaca. Hesterna vidi spatiantem luce puellam illa, quæ Danai porticus agmen habet. Protinus, ut placuit, misi scriptoque rogavi. Rescripsit trepida 'non licet!' Illa manu; Et, cur non liceat, quærenti reddita causa est, quod nimium dominæ cura molesta tua est. Si sapis, o custos, odium, mihi crede, mereri desine; Quem metuit quisque, perisse cupit. Vir quoque non sapiens; Quid enim servare laboret, unde nihil, quamvis non tueare, perit? Sed gerat ille suo morem furiosus amori et castum, multis quod placet, esse putet; Huic furtiva tuo libertas munere detur, quam dederis illi, reddat ut illa tibi. Conscius esse velis—domina est obnoxia servo; Conscius esse times—dissimulare licet. Scripta leget secum—matrem misisse putato! Venerit ignotus—postmodo notus erit. Ibit ad adfectam, quæ non languebit, amicam: visat! Judiciis ægra sit illa tuis. Si faciet tarde, ne te mora longa fatiget, inposita gremio stertere fronte potes. Nec tu, linigeram fieri quid possit ad Isim, quæsieris nec tu curva theatra time! Conscius adsiduos commissi tollet honores— quis minor est autem quam tacuisse labor? Ille placet versatque domum neque verbera sentit; Ille potens—alii, sordida turba, jacent. Huic, veræ ut lateant causæ, finguntur inanes; Atque ambo domini, quod probat una, probant. Cum bene vir traxit vultum rugasque cœgit, quod voluit fieri blanda puella, facit. Sed tamen interdum tecum quoque jurgia nectat, et simulet lacrimas carnificemque vocet. Tu contra obiciens, quæ tuto diluat illa, et veris falso crimine deme fidem. Sic tibi semper honos, sic alta peculia crescent. Hæc fac, in exiguo tempore liber eris. Adspicis indicibus nexas per colla catenas? Squalidus orba fide pectora carcer habet. Quærit aquas in aquis et poma fugacia captat Tantalus—hoc illi garrula lingua dedit. Dum nimium servat custos Junonius Io, ante suos annos occidit; Illa dea est! Vidi ego conpedibus liventia crura gerentem, unde vir incestum scire coactus erat. Pœna minor merito. Nocuit mala lingua duobus; Vir doluit, famæ damna puella tulit. Crede mihi, nulli sunt crimina grata marito, nec quemquam, quamvis audiat, illa juvant. Seu tepet, indicium securas prodis ad aures; Sive amat, officio fit miser ille tuo. Culpa nec ex facili quamvis manifesta probatur; Judicis illa sui tuta favore venit. Viderit ipse licet, credet tamen ille neganti damnabitque oculos et sibi verba dabit. Adspiciat dominæ lacrimas, plorabit et ipse, et dicet: 'pœnas garrulus iste dabit!' Quid dispar certamen inis? Tibi verbera victo adsunt, in gremio judicis illa sedet. Non scelus adgredimur, non ad miscenda coimus toxica, non stricto fulminat ense manus. Quærimus, ut tuto per te possimus amare. Quid precibus nostris mollius esse potest?

II.III

Ei mihi, quod dominam nec vir nec femina servas mutua nec Veneris gaudia nosse potes! Qui primus pueris genitalia membra recidit, vulnera quæ fecit, debuit ipse pati. Mollis in obsequium facilisque rogantibus esses, si tuus in quavis prætepuisset amor. Non tu natus equo, non fortibus utilis armis; Bellica non dextræ convenit hasta tuæ. Ista mares tractent; Tu spes depone viriles. Sunt tibi cum domina signa ferenda tua. Hanc inple meritis, hujus tibi gratia prosit; Si careas illa, quis tuus usus erit? Est etiam facies, sunt apti lusibus anni; Indigna est pigro forma perire situ. Fallere te potuit, quamvis habeare molestus; Non caret effectu, quod voluere duo. Aptius ut fuerit precibus temptasse, rogamus, dum bene ponendi munera tempus habes.

II.IV

Non ego mendosos ausim defendere mores falsaque pro vitiis arma movere meis. Confiteor—siquid prodest delicta fateri; In mea nunc demens crimina fassus eo. Odi, nec possum, cupiens, non esse quod odi; Heu, quam quæ studeas ponere ferre grave est! Nam desunt vires ad me mihi jusque regendum; Auferor ut rapida concita puppis aqua. Non est certa meos quæ forma invitet amores— centum sunt causæ, cur ego semper amem. Sive aliqua est oculos in humum deiecta modestos, uror, et insidiæ sunt pudor ille meæ; Sive procax aliqua est, capior, quia rustica non est, spemque dat in molli mobilis esse toro. Aspera si visa est rigidasque imitata Sabinas, velle, sed ex alto dissimulare puto. Sive es docta, places raras dotata per artes; Sive rudis, placita es simplicitate tua. Est, quæ Callimachi præ nostris rustica dicat carmina—cui placeo, protinus ipsa placet. Est etiam, quæ me vatem et mea carmina culpet— culpantis cupiam sustinuisse femur. Molliter incedit—motu capit; Altera dura est— at poterit tacto mollior esse viro. Hæc quia dulce canit flectitque facillima vocem, oscula cantanti rapta dedisse velim; Hæc querulas habili percurrit pollice chordas— tam doctas quis non possit amare manus? Illa placet gestu numerosaque bracchia ducit et tenerum molli torquet ab arte latus— ut taceam de me, qui causa tangor ab omni, illic Hippolytum pone, Priapus erit! Tu, quia tam longa es, veteres heroidas æquas et potes in toto multa jacere toro. Hæc habilis brevitate sua est. Corrumpor utraque; Conveniunt voto longa brevisque meo. Non est culta—subit, quid cultæ accedere possit; Ornata est—dotes exhibet ipsa suas. Candida me capiet, capiet me flava puella, est etiam in fusco grata colore Venus. Seu pendent nivea pulli cervice capilli, Leda fuit nigra conspicienda coma; Seu flavent, placuit croceis Aurora capillis. Omnibus historiis se meus aptat amor. Me nova sollicitat, me tangit serior ætas; Hæc melior, specie corporis illa placet. Denique quas tota quisquam probet urbe puellas, noster in has omnis ambitiosus amor.

II.V

Nullus amor tanti est—abeas, pharetrate Cupido!— Ut mihi sint totiens maxima vota mori. Vota mori mea sunt, cum te peccasse recordor, o mihi perpetuum nata puella malum! Non male deletæ nudant tua facta tabellæ, nec data furtive munera crimen habent. O utinam arguerem sic, ut non vincere possem! Me miserum! Quare tam bona causa mea est? Felix, qui quod amat defendere fortiter audet, cui sua 'non feci!' Dicere amica potest. Ferreus est nimiumque suo favet ille dolori, cui petitur victa palma cruenta rea. Ipse miser vidi, cum me dormire putares, sobrius adposito crimina vestra mero. Multa supercilio vidi vibrante loquentes; Nutibus in vestris pars bona vocis erat. Non oculi tacuere tui, conscriptaque vino mensa, nec in digitis littera nulla fuit. Sermonem agnovi, quod non videatur, agentem verbaque pro certis jussa valere notis. Jamque frequens jerat mensa conviva relicta; Conpositi juvenes unus et alter erant. Inproba tum vero jungentes oscula vidi— illa mihi lingua nexa fuisse liquet— qualia non fratri tulerit germana severo, sed tulerit cupido mollis amica viro; Qualia credibile est non Phœbo ferre Dianam, sed Venerem Marti sæpe tulisse suo. 'Quid facis?' Exclamo, 'quo nunc mea gaudia differs? Iniciam dominas in mea jura manus! Hæc tibi sunt mecum, mihi sunt communia tecum— in bona cur quisquam tertius ista venit?' Hæc ego, quæque dolor linguæ dictavit; At illi conscia purpureus venit in ora pudor, quale coloratum Tithoni coniuge cælum subrubet, aut sponso visa puella novo; Quale rosæ fulgent inter sua lilia mixtæ, aut ubi cantatis Luna laborat equis, aut quod, ne longis flavescere possit ab annis, Mæonis Assyrium femina tinxit ebur. Hic erat aut alicui color ille simillimus horum, et numquam visu pulchrior illa fuit. Spectabat terram—terram spectare decebat; Mæsta erat in vultu—mæsta decenter erat. Sicut erant, et erant culti, laniare capillos et fuit in teneras impetus ire genas— Ut faciem vidi, fortes cecidere lacerti; Defensa est armis nostra puella suis. Qui modo sævus eram, supplex ultroque rogavi, oscula ne nobis deteriora daret. Risit et ex animo dedit optima—qualia possent excutere irato tela trisulca Jovi; Torqueor infelix, ne tam bona senserit alter, et volo non ex hac illa fuisse nota. Hæc quoque, quam docui, multo meliora fuerunt, et quiddam visa est addidicisse novi. Quod nimium placuere, malum est, quod tota labellis lingua tua est nostris, nostra recepta tuis. Nec tamen hoc unum doleo—non oscula tantum juncta queror, quamvis hæc quoque juncta queror; Illa nisi in lecto nusquam potuere doceri. Nescio quis pretium grande magister habet.

II.VI

Psittacus, Eois imitatrix ales ab Indis, occidit—exequias ite frequenter, aves! Ite, piæ volucres, et plangite pectora pinnis et rigido teneras ungue notate genas; Horrida pro mæstis lanietur pluma capillis, pro longa resonent carmina vestra tuba! Quod scelus Ismarii quereris, Philomela, tyranni, expleta est annis ista querela suis; Alitis in raræ miserum devertere funus— magna, sed antiqua est causa doloris Itys. Omnes, quæ liquido libratis in ære cursus, tu tamen ante alios, turtur amice, dole! Plena fuit vobis omni concordia vita, et stetit ad finem longa tenaxque fides. Quod fuit Argolico juvenis Phoceus Orestæ, hoc tibi, dum licuit, psittace, turtur erat. Quid tamen ista fides, quid rari forma coloris, quid vox mutandis ingeniosa sonis, quid juvat, ut datus es, nostræ placuisse puellæ?— Infelix, avium gloria, nempe jaces! Tu poteras fragiles pinnis hebetare zmaragdos tincta gerens rubro Punica rostra croco. Non fuit in terris vocum simulantior ales— reddebas blæso tam bene verba sono! Raptus es invidia—non tu fera bella movebas; Garrulus et placidæ pacis amator eras. Ecce, coturnices inter sua prœlia vivunt; Forsitan et fiunt inde frequenter anus. Plenus eras minimo, nec præ sermonis amore in multos poteras ora vacare cibos. Nux erat esca tibi, causæque papavera somni, pellebatque sitim simplicis umor aquæ. Vivit edax vultur ducensque per æra gyros miluus et pluviæ graculus auctor aquæ; Vivit et armiferæ cornix invisa Minervæ— illa quidem sæclis vix moritura novem; Occidit illa loquax humanæ vocis imago, psittacus, extremo munus ab orbe datum! Optima prima fere manibus rapiuntur avaris; Inplentur numeris deteriora suis. Tristia Phylacidæ Thersites funera vidit, jamque cinis vivis fratribus Hector erat. Quid referam timidæ pro te pia vota puellæ— vota procelloso per mare rapta Noto? Septima lux venit non exhibitura sequentem, et stabat vacuo jam tibi Parca colo. Nec tamen ignavo stupuerunt verba palato; Clamavit moriens lingua: 'Corinna, vale!' Colle sub Elysio nigra nemus ilice frondet, udaque perpetuo gramine terra viret. Siqua fides dubiis, volucrum locus ille piarum dicitur, obscenæ quo prohibentur aves. Illic innocui late pascuntur olores et vivax phœnix, unica semper avis; Explicat ipsa suas ales Junonia pinnas, oscula dat cupido blanda columba mari. Psittacus has inter nemorali sede receptus convertit volucres in sua verba pias. Ossa tegit tumulus—tumulus pro corpore magnus— quo lapis exiguus par sibi carmen habet: "colligor ex ipso dominæ placuisse sepulcro; Ora fuere mihi plus ave docta loqui".

II.VII

Ergo sufficiam reus in nova crimina semper? Ut vincam, totiens dimicuisse piget. Sive ego marmorei respexi summa theatri, eligis e multis, unde dolere velis; Candida seu tacito vidit me femina vultu, in vultu tacitas arguis esse notas. Siquam laudavi, misero petis ungue capillos; Si culpo, crimen dissimulare putas. Sive bonus color est, in te quoque frigidus esse, seu malus, alterius dicor amore mori. Atque ego peccati vellem mihi conscius essem! Æquo animo pœnam, qui meruere, ferunt; Nunc temere insimulas credendoque omnia frustra ipsa vetas iram pondus habere tuam. Adspice, ut auritus miserandæ sortis asellus adsiduo domitus verbere lentus eat! Ecce novum crimen! Sollers ornare Cypassis obicitur dominæ contemerasse torum. Di melius, quam me, si sit peccasse libido, sordida contemptæ sortis amica juvet! Quis Veneris famulæ conubia liber inire tergaque conplecti verbere secta velit? Adde, quod ornandis illa est operata capillis et tibi perdocta est grata ministra manu— scilicet ancillam, quæ tam tibi fida, rogarem! Quid, nisi ut indicio juncta repulsa foret? Per Venerem juro puerique volatilis arcus, me non admissi criminis esse reum!

II.VIII

Ponendis in mille modos perfecta capillis, comere sed solas digna, Cypassi, deas, et mihi jucundo non rustica cognita furto, apta quidem dominæ, sed magis apta mihi— quis fuit inter nos sociati corporis index? Sensit concubitus unde Corinna tuos? Num tamen erubui? Num, verbo lapsus in ullo, furtivæ Veneris conscia signa dedi? Quid, quod in ancilla siquis delinquere possit, illum ego contendi mente carere bona? Thessalus ancillæ facie Briseidos arsit; Serva Mycenæo Phœbas amata duci. Nec sum ego Tantalide major, nec major Achille; Quod decuit reges, cur mihi turpe putem? Ut tamen iratos in te defixit ocellos, vidi te totis erubuisse genis; At quanto, si forte refers, præsentior ipse per Veneris feci numina magna fidem! Tu, dea, tu jubeas animi periuria puri Carpathium tepidos per mare ferre Notos! Pro quibus officiis pretium mihi dulce repende concubitus hodie, fusca Cypassi, tuos! Quid renuis fingisque novos, ingrata, timores? Unum est e dominis emeruisse satis. Quod si stulta negas, index anteacta fatebor, et veniam culpæ proditor ipse meæ, quoque loco tecum fuerim, quotiensque, Cypassi, narrabo dominæ, quotque quibusque modis!

II.IX

O numquam pro re satis indignande Cupido, o in corde meo desidiose puer— quid me, qui miles numquam tua signa reliqui, lædis, et in castris vulneror ipse meis? Cur tua fax urit, figit tuus arcus amicos? Gloria pugnantes vincere major erat. Quid? Non Hæmonius, quem cuspide perculit, heros confossum medica postmodo juvit ope? Venator sequitur fugientia; Capta relinquit semper et inventis ulteriora petit. Nos tua sentimus, populus tibi deditus, arma; Pigra reluctanti cessat in hoste manus. Quid juvat in nudis hamata retundere tela ossibus? Ossa mihi nuda relinquit amor. Tot sine amore viri, tot sunt sine amore puellæ!— Hinc tibi cum magna laude triumphus eat. Roma, nisi inmensum vires promosset in orbem, stramineis esset nunc quoque tecta casis. Fessus in acceptos miles deducitur agros; Mittitur in saltus carcere liber equus; Longaque subductam celant navalia pinum, tutaque deposito poscitur ense rudis. Me quoque, qui totiens merui sub amore puellæ, defunctum placide vivere tempus erat. 'Vive' deus 'posito' siquis mihi dicat 'amore!' Deprecer—usque adeo dulce puella malum est. Cum bene pertæsum est, animoque relanguit ardor, nescio quo miseræ turbine mentis agor. Ut rapit in præceps dominum spumantia frustra frena retentantem durior oris equus; Ut subitus, prope jam prensa tellure, carinam tangentem portus ventus in alta rapit— sic me sæpe refert incerta Cupidinis aura, notaque purpureus tela resumit Amor. Fige, puer! Positis nudus tibi præbeor armis; Hic tibi sunt vires, hac tua dextra facit; Huc tamquam jussæ veniunt jam sponte sagittæ— vix illis præ me nota pharetra sua est! Infelix, tota quicumque quiescere nocte sustinet et somnos præmia magna vocat! Stulte, quid est somnus, gelidæ nisi mortis imago! Longa quiescendi tempora fata dabunt. Me modo decipiant voces fallacis amicæ; Sperando certe gaudia magna feram. Et modo blanditias dicat, modo jurgia nectat; Sæpe fruar domina, sæpe repulsus eam. Quod dubius Mars est, per te, privigne Cupido, est; Et movet exemplo vitricus arma tuo. Tu levis es multoque tuis ventosior alis, gaudiaque ambigua dasque negasque fide. Si tamen exaudis, pulchra cum matre, Cupido, indeserta meo pectore regna gere! Accedant regno, nimium vaga turba, puellæ! Ambobus populis sic venerandus eris.

II.X

Tu mihi, tu certe, memini, Græcine, negabas uno posse aliquem tempore amare duas. Per te ego decipior, per te deprensus inermis— ecce, duas uno tempore turpis amo! Utraque formosa est, operosæ cultibus ambæ; Artibus in dubio est hæc sit an illa prior. Pulchrior hac illa est, hæc est quoque pulchrior illa; Et magis hæc nobis, et magis illa placet! Erro, velut ventis discordibus acta phaselos, dividuumque tenent alter et alter amor. Quid geminas, Erycina, meos sine fine dolores? Non erat in curas una puella satis? Quid folia arboribus, quid pleno sidera cælo, in freta collectas alta quid addis aquas? Sed tamen hoc melius, quam si sine amore jacerem— hostibus eveniat vita severa meis! Hostibus eveniat viduo dormire cubili et medio laxe ponere membra toro! At mihi sævus amor somnos abrumpat inertes, simque mei lecti non ego solus onus! Me mea disperdat nullo prohibente puella— si satis una potest, si minus una, duæ! Sufficiam—graciles, non sunt sine viribus artus; Pondere, non nervis corpora nostra carent; Et lateri dabit in vires alimenta voluptas. Decepta est opera nulla puella mea; Sæpe ego lascive consumpsi tempora noctis, utilis et forti corpore mane fui. Felix, quem Veneris certamina mutua perdunt! Di faciant, leti causa sit ista mei! Induat adversis contraria pectora telis miles et æternum sanguine nomen emat. Quærat avarus opes et, quæ lassarit arando, æquora periuro naufragus ore bibat. At mihi contingat Veneris languescere motu, cum moriar, medium solvar et inter opus; Atque aliquis nostro lacrimans in funere dicat: 'conveniens vitæ mors fuit ista tuæ!'

II.XI

Prima malas docuit mirantibus æquoris undis Peliaco pinus vertice cæsa vias, quæ concurrentis inter temeraria cautes conspicuam fulvo vellere vexit ovem. O utinam, nequis remo freta longa moveret, Argo funestas pressa bibisset aquas! Ecce, fugit notumque torum sociosque Penates fallacisque vias ire Corinna parat. Quam tibi, me miserum, Zephyros Eurosque timebo et gelidum Borean egelidumque Notum! Non illic urbes, non tu mirabere silvas; Una est iniusti cærula forma maris. Nec medius tenuis conchas pictosque lapillos pontus habet; Bibuli litoris illa mora est. Litora marmoreis pedibus signate, puellæ; Hactenus est tutum—cetera cæca via est. Et vobis alii ventorum prœlia narrent; Quas Scylla infestet, quasve Charybdis aquas; Et quibus emineant violenta Ceraunia saxis; Quo lateant Syrtes magna minorque sinu. Hæc alii referant ad vos; Quod quisque loquetur, credite! Credenti nulla procella nocet. Sero respicitur tellus, ubi fune soluto currit in inmensum panda carina salum; Navita sollicitus cum ventos horret iniquos et prope tam letum, quam prope cernit aquam. Quod si concussas Triton exasperet undas, quam tibi sit toto nullus in ore color! Tum generosa voces fecundæ sidera Ledæ et 'felix,' dicas 'quem sua terra tenet!' Tutius est fovisse torum, legisse libellos, Threiciam digitis increpuisse lyram. At, si vana ferunt volucres mea dicta procellæ, æqua tamen puppi sit Galatea tuæ! Vestrum crimen erit talis jactura puellæ, Nereidesque deæ Nereidumque pater. Vade memor nostri vento reditura secundo; Inpleat illa tuos fortior aura sinus! Tum mare in hæc magnus proclinet litora Nereus; Huc venti spirent, huc agat æstus aquas! Ipsa roges, Zephyri veniant in lintea pleni, ipsa tua moveas turgida vela manu! Primus ego adspiciam notam de litore puppim, et dicam: 'nostros advehit illa deos!' Excipiamque umeris et multa sine ordine carpam oscula. Pro reditu victima vota cadet; Inque tori formam molles sternentur harenæ, et cumulus mensæ quilibet esse potest. Illic adposito narrabis multa Lyæo— pæne sit ut mediis obruta navis aquis; Dumque ad me properas, neque iniquæ tempora noctis nec te præcipites extimuisse Notos. Omnia pro veris credam, sint ficta licebit— cur ego non votis blandiar ipse meis? Hæc mihi quamprimum cælo nitidissimus alto Lucifer admisso tempora portet equo!

II.XII

Ite triumphales circum mea tempora laurus! Vicimus: in nostro est, ecce, Corinna sinu, quam vir, quam custos, quam janua firma, tot hostes, servabant, nequa posset ab arte capi! Hæc est præcipuo victoria digna triumpho, in qua, quæcumque est, sanguine præda caret. Non humiles muri, non parvis oppida fossis cincta, sed est ductu capta puella meo! Pergama cum caderent bello superata bilustri, ex tot in Atridis pars quota laudis erat? At mea seposita est et ab omni milite dissors gloria, nec titulum muneris alter habet. Me duce ad hanc voti finem, me milite veni; Ipse eques, ipse pedes, signifer ipse fui. Nec casum fortuna meis inmiscuit actis— huc ades, o cura parte Triumphe mea! Nec belli est nova causa mei. Nisi rapta fuisset Tyndaris, Europæ pax Asiæque foret. Femina silvestris Lapithas populumque biformem turpiter adposito vertit in arma mero; Femina Trojanos iterum nova bella movere inpulit in regno, juste Latine, tuo; Femina Romanis etiamnunc urbe recenti inmisit soceros armaque sæva dedit. Vidi ego pro nivea pugnantes coniuge tauros; Spectatrix animos ipsa juvenca dabat. Me quoque, qui multos, sed me sine cæde, Cupido jussit militiæ signa movere suæ.

II.XIII

Dum labefactat onus gravidi temeraria ventris, in dubio vitæ lassa Corinna jacet. Illa quidem clam me tantum molita pericli ira digna mea; Sed cadit ira metu. Sed tamen aut ex me conceperat—aut ego credo; Est mihi pro facto sæpe, quod esse potest. Isi, Parætonium genialiaque arva Canopi quæ colis et Memphin palmiferamque Pharon, quaque celer Nilus lato delapsus in alveo per septem portus in maris exit aquas, per tua sistra precor, per Anubidis ora verendi— sic tua sacra pius semper Osiris amet, pigraque labatur circa donaria serpens, et comes in pompa corniger Apis eat! Huc adhibe vultus, et in una parce duobus! Nam vitam dominæ tu dabis, illa mihi. Sæpe tibi sedit certis operata diebus, qua cingit laurus Gallica turma tuas. Tuque laborantes utero miserata puellas, quarum tarda latens corpora tendit onus, lenis ades precibusque meis fave, Ilithyia! Digna est, quam jubeas muneris esse tui. Ipse ego tura dabo fumosis candidus aris, ipse feram ante tuos munera vota pedes. Adiciam titulum: 'servata Naso Corinna!' Tu modo fac titulo muneribusque locum. Si tamen in tanto fas est monuisse timore, hac tibi sit pugna dimicuisse satis!

II.XIV

Quid juvat inmunes belli cessare puellas, nec fera peltatas agmina velle sequi, si sine Marte suis patiuntur vulnera telis, et cæcas armant in sua fata manus? Quæ prima instituit teneros convellere fetus, militia fuerat digna perire sua. Scilicet, ut careat rugarum crimine venter, sternetur pugnæ tristis harena tuæ? Si mos antiquis placuisset matribus idem, gens hominum vitio deperitura fuit, quique iterum jaceret generis primordia nostri in vacuo lapides orbe, parandus erat. Quis Priami fregisset opes, si numen aquarum justa recusasset pondera ferre Thetis? Ilia si tumido geminos in ventre necasset, casurus dominæ conditor Urbis erat; Si Venus Ænean gravida temerasset in alvo, Cæsaribus tellus orba futura fuit. Tu quoque, cum posses nasci formosa, perisses, temptasset, quod tu, si tua mater opus; Ipse ego, cum fuerim melius periturus amando, vidissem nullos matre negante dies. Quid plenam fraudas vitem crescentibus uvis, pomaque crudeli vellis acerba manu? Sponte fluant matura sua—sine crescere nata; Est pretium parvæ non leve vita moræ. Vestra quid effoditis subiectis viscera telis, et nondum natis dira venena datis? Colchida respersam puerorum sanguine culpant aque sua cæsum matre queruntur Ityn; Utraque sæva parens, sed tristibus utraque causis jactura socii sanguinis ulta virum. Dicite, quis Tereus, quis vos inritet Iason figere sollicita corpora vestra manu? Hoc neque in Armeniis tigres fecere latebris, perdere nec fetus ausa leæna suos. At teneræ faciunt, sed non inpune, puellæ; Sæpe, suos utero quæ necat, ipsa perit. Ipsa perit, ferturque rogo resoluta capillos, et clamant 'merito!' Qui modo cumque vident. Ista sed ætherias vanescant dicta per auras, et sint ominibus pondera nulla meis! Di faciles, peccasse semel concedite tuto, et satis est; Pœnam culpa secunda ferat!

II.XV

Anule, formosæ digitum vincture puellæ, in quo censendum nil nisi dantis amor, munus eas gratum! Te læta mente receptum protinus articulis induat illa suis; Tam bene convenias, quam mecum convenit illi, et digitum justo commodus orbe teras! Felix, a domina tractaberis, anule, nostra; Invideo donis jam miser ipse meis. O utinam fieri subito mea munera possem artibus Æææ Carpathiive senis! Tunc ego, cum cupiam dominæ tetigisse papillas et lævam tunicis inseruisse manum, elabar digito quamvis angustus et hærens, inque sinum mira laxus ab arte cadam. Idem ego, ut arcanas possim signare tabellas, neve tenax ceram siccaque gemma trahat, umida formosæ tangam prius ora puellæ— tantum ne signem scripta dolenda mihi. Si dabor ut condar loculis, exire negabo, adstringens digitos orbe minore tuos. Non ego dedecori tibi sum, mea vita, futurus, quodve tener digitus ferre recuset, onus. Me gere, cum calidis perfundes imbribus artus, damnaque sub gemmam fer pereuntis aquæ— sed, puto, te nuda mea membra libidine surgent, et peragam partes anulus ille viri. Inrita quid voveo? Parvum proficiscere munus; Illa datam tecum sentiat esse fidem!

II.XVI

Pars me Sulmo tenet Pæligni tertia ruris— parva, sed inriguis ora salubris aquis. Sol licet admoto tellurem sidere findat, et micet Icarii stella proterva canis, arva pererrantur Pæligna liquentibus undis, et viret in tenero fertilis herba solo. Terra ferax Cereris multoque feracior uvis; Dat quoque baciferam Pallada rarus ager; Perque resurgentes rivis labentibus herbas gramineus madidam cæspes obumbrat humum. At meus ignis abest. Verbo peccavimus uno!— Quæ movet ardores est procul; Ardor adest. Non ego, si medius Polluce et Castore ponar, in cæli sine te parte fuisse velim. Solliciti jaceant terraque premantur iniqua, in longas orbem qui secuere vias!— Aut juvenum comites jussissent ire puellas, si fuit in longas terra secanda vias! Tum mihi, si premerem ventosas horridus Alpes, dummodo cum domina, molle fuisset iter. Cum domina Libycas ausim perrumpere Syrtes et dare non æquis vela ferenda Notis. Non quæ virgineo portenta sub inguine latrant, nec timeam vestros, curva Malea, sinus; Non quæ submersis ratibus saturata Charybdis fundit et effusas ore receptat aquas. Quod si Neptuni ventosa potentia vincat, et subventuros auferat unda deos, tu nostris niveos umeris inpone lacertos; Corpore nos facili dulce feremus onus. Sæpe petens Hero juvenis transnaverat undas; Tum quoque transnasset, sed via cæca fuit. At sine te, quamvis operosi vitibus agri me teneant, quamvis amnibus arva natent, et vocet in rivos currentem rusticus undam, frigidaque arboreas mulceat aura comas, non ego Pælignos videor celebrare salubres, non ego natalem, rura paterna, locum— sed Scythiam Cilicasque feros viridesque Britannos, quæque Prometheo saxa cruore rubent. Ulmus amat vitem, vitis non deserit ulmum; Separor a domina cur ego sæpe mea? At mihi te comitem juraras usque futuram— per me perque oculos, sidera nostra, tuos! Verba puellarum, foliis leviora caducis, inrita, qua visum est, ventus et unda ferunt. Siqua mei tamen est in te pia cura relicti, incipe pollicitis addere facta tuis, parvaque quamprimum rapientibus esseda mannis ipsa per admissas concute lora jubas! At vos, qua veniet, tumidi, subsidite, montes, et faciles curvis vallibus este, viæ!

II.XVII

Siquis erit, qui turpe putet servire puellæ, illo convincar judice turpis ego! Sim licet infamis, dum me moderatius urat, quæ Paphon et fluctu pulsa Cythera tenet. Atque utinam dominæ miti quoque præda fuissem formosæ quoniam præda futurus eram! Dat facies animos. Facie violenta Corinna est— me miserum! Cur est tam bene nota sibi? Scilicet a speculi sumuntur imagine fastus, nec nisi conpositam se prius illa videt! Non, tibi si facies animum dat et omina regni— o facies oculos nata tenere meos!— Collatum idcirco tibi me contemnere debes; Aptari magnis inferiora licet. Traditur et nymphe mortalis amore Calypso capta recusantem detinuisse virum. Creditur æquoream Pthio Nereida regi, Egeriam justo concubuisse Numæ, Vulcano Venerem, quamvis incude relicta turpiter obliquo claudicet ille pede. Carminis hoc ipsum genus inpar; Sed tamen apte jungitur herous cum breviore modo. Tu quoque me, mea lux, in quaslibet accipe leges; Te deceat medio jura dedisse foro. Non tibi crimen ero, nec quo lætere remoto; Non erit hic nobis infitiandus amor. Sunt mihi pro magno felicia carmina censu, et multæ per me nomen habere volunt; Novi aliquam, quæ se circumferat esse Corinnam. Ut fiat, quid non illa dedisse velit? Sed neque diversi ripa labuntur eadem frigidus Eurotas populiferque Padus, nec nisi tu nostris cantabitur ulla libellis; Ingenio causas tu dabis una meo.

II.XVIII

Carmen ad iratum dum tu perducis Achillen primaque juratis induis arma viris, nos, Macer, ignava Veneris cessamus in umbra, et tener ausuros grandia frangit Amor. Sæpe meæ 'tandem' dixi 'discede' puellæ— in gremio sedit protinus illa meo. Sæpe 'pudet!' Dixi—lacrimis vix illa retentis 'me miseram! Jam te' dixit 'amare pudet?' Inplicuitque suos circum mea colla lacertos et, quæ me perdunt, oscula mille dedit. Vincor, et ingenium sumptis revocatur ab armis, resque domi gestas et mea bella cano. Sceptra tamen sumpsi, curaque tragœdia nostra crevit, et huic operi quamlibet aptus eram. Risit Amor pallamque meam pictosque cothurnos sceptraque privata tam cito sumpta manu. Hinc quoque me dominæ numen deduxit iniquæ, deque cothurnato vate triumphat Amor. Quod licet, aut artes teneri profitemur Amoris— ei mihi, præceptis urgeor ipse meis!— Aut, quod Penelopes verbis reddatur Ulixi, scribimus et lacrimas, Phylli relicta, tuas, quod Paris et Macareus et quod male gratus Iason Hippolytique parens Hippolytusque legant, quodque tenens strictum Dido miserabilis ensem dicat et Aoniæ Lesbis amata lyræ. Quam cito de toto rediit meus orbe Sabinus scriptaque diversis rettulit ille locis! Candida Penelope signum cognovit Ulixis; Legit ab Hippolyto scripta noverca suo. Jam pius Æneas miseræ rescripsit Elissæ, quodque legat Phyllis, si modo vivit, adest. Tristis ad Hypsipylen ab Iasone littera venit; Det votam Phœbo Lesbis amata lyram. Nec tibi, qua tutum vati, Macer, arma canenti aureus in medio Marte tacetur Amor. Et Paris est illic et adultera, nobile crimen, et comes extincto Laodamia viro. Si bene te novi, non bella libentius istis dicis, et a vestris in mea castra venis.

II.XIX

Si tibi non opus est servata, stulte, puella, at mihi fac serves, quo magis ipse velim! Quod licet, ingratum est; Quod non licet acrius urit. Ferreus est, siquis, quod sinit alter, amat speremus pariter, pariter metuamus amantes, et faciat voto rara repulsa locum. Quo mihi fortunam, quæ numquam fallere curet? Nil ego, quod nullo tempore lædat, amo! Viderat hoc in me vitium versuta Corinna, quaque capi possem, callida norat opem. A, quotiens sani capitis mentita dolores cunctantem tardo jussit abire pede! A, quotiens finxit culpam, quantumque licebat insonti, speciem præbuit esse nocens! Sic ubi vexarat tepidosque refoverat ignis, rursus erat votis comis et apta meis. Quas mihi blanditias, quam dulcia verba parabat oscula, di magni, qualia quotque dabat! Tu quoque, quæ nostros rapuisti nuper ocellos, sæpe time simulans, sæpe rogata nega; Et sine me ante tuos proiectum in limine postis longa pruinosa frigora nocte pati. Sic mihi durat amor longosque adolescit in annos; Hoc juvat; Hæc animi sunt alimenta mei. Pinguis amor nimiumque patens in tædia nobis vertitur et, stomacho dulcis ut esca, nocet. Si numquam Danæn habuisset ænea turris, non esset Danæ de Jove facta parens; Dum servat Juno mutatam cornibus Io, facta est, quam fuerat, gratior illa Jovi. Quod licet et facile est quisquis cupit, arbore frondis carpat et e magno flumine potet aquam. Siqua volet regnare diu, deludat amantem. Ei mihi, ne monitis torquear ipse meis! Quidlibet eveniat, nocet indulgentia nobis— quod sequitur, fugio; Quod fugit, ipse sequor. At tu, formosæ nimium secure puellæ, incipe jam prima claudere nocte forem. Incipe, quis totiens furtim tua limina pulset, quærere, quid latrent nocte silente canes, quas ferat et referat sollers ancilla tabellas, cur totiens vacuo secubet ipsa toro. Mordeat ista tuas aliquando cura medullas, daque locum nostris materiamque dolis. Ille potest vacuo furari litore harenas, uxorem stulti siquis amare potest. Jamque ego præmoneo: nisi tu servare puellam incipis, incipiet desinere esse mea! Multa diuque tuli; Speravi sæpe futurum, cum bene servasses, ut bene verba darem. Lentus es et pateris nulli patienda marito; At mihi concessi finis amoris erit! Scilicet infelix numquam prohibebor adire? Nox mihi sub nullo vindice semper erit? Nil metuam? Per nulla traham suspiria somnos? Nil facies, cur te jure perisse velim? Quid mihi cum facili, quid cum lenone marito? Corrumpit vitio gaudia nostra suo. Quin alium, quem tanta juvat patientia, quæris? Me tibi rivalem si juvat esse, veta!

Liber III

III.I III.II III.III III.IV III.V III.VI III.VII III.VIII III.IX III.X III.XI III.XII III.XIII III.XIV III.XV

III.I

Stat vetus et multos incædua silva per annos; Credibile est illi numen inesse loco. Fons sacer in medio speluncaque pumice pendens, et latere ex omni dulce queruntur aves. Hic ego dum spatior tectus nemoralibus umbris — quod mea, quærebam, Musa moveret opus — venit odoratos Elegia nexa capillos, et, puto, pes illi longior alter erat. Forma decens, vestis tenuissima, vultus amantis, et pedibus vitium causa decoris erat. Venit et ingenti violenta Tragœdia passu: fronte comæ torva, palla jacebat humi; Læva manus sceptrum late regale movebat, Lydius alta pedum vincla cothurnus erat. Et prior 'ecquis erit,' dixit, 'tibi finis amandi, O argumenti lente poeta tui? Nequitiam vinosa tuam convivia narrant, narrant in multas conpita secta vias. Sæpe aliquis digito vatem designat euntem, atque ait "hic, hic est, quem ferus urit Amor!" Fabula, nec sentis, tota jactaris in urbe, dum tua præterito facta pudore refers. Tempus erat, thyrso pulsum graviore moveri; Cessatum satis est — incipe majus opus! Materia premis ingenium. Cane facta virorum. "Hæc animo," dices, "area facta meo est!" Quod teneræ cantent, lusit tua Musa, puellæ, primaque per numeros acta juventa suos. Nunc habeam per te Romana Tragœdia nomen! Inplebit leges spiritus iste meas.' Hactenus, et movit pictis innixa cothurnis densum cæsarie terque quaterque caput. Altera, si memini, limis subrisit ocellis — fallor, an in dextra myrtea virga fuit? 'Quid gravibus verbis, animosa Tragœdia,' dixit, 'me premis? An numquam non gravis esse potes? Inparibus tamen es numeris dignata moveri; In me pugnasti versibus usa meis. Non ego contulerim sublimia carmina nostris; Obruit exiguas regia vestra fores. Sum levis, et mecum levis est, mea cura, Cupido; Non sum materia fortior ipsa mea. Rustica sit sine me lascivi mater Amoris; Huic ego proveni lena comesque deæ. Quam tu non poteris duro reserare cothurno, hæc est blanditiis janua laxa meis; Et tamen emerui plus quam tu posse, ferendo multa supercilio non patienda tuo. Per me decepto didicit custode Corinna liminis adstricti sollicitare fidem, delabique toro tunica velata soluta atque inpercussos nocte movere pedes. A quotiens foribus duris infixa pependi, non verita a populo prætereunte legi! Quin ego me memini, dum custos sævus abiret, ancillæ miseram delituisse sinu. Quid, cum me munus natali mittis, at illa rumpit et adposita barbara mersat aqua? Prima tuæ movi felicia semina mentis; Munus habes, quod te jam petit ista, meum.' Desierat. Cœpi: 'per vos utramque rogamus, in vacuas aures verba timentis eant. Altera me sceptro decoras altoque cothurno; Jam nunc contacto magnus in ore sonus. Altera das nostro victurum nomen amori — ergo ades et longis versibus adde brevis! Exiguum vati concede, Tragœdia, tempus! Tu labor æternus; Quod petit illa, breve est.' Mota dedit veniam — teneri properentur Amores, dum vacat; A tergo grandius urguet opus!

III.II

'Non ego nobilium sedeo studiosus equorum; Cui tamen ipsa faves, vincat ut ille, precor. Ut loquerer tecum veni, tecumque sederem, ne tibi non notus, quem facis, esset amor. Tu cursus spectas, ego te; Spectemus uterque quod juvat, atque oculos pascat uterque suos. O, cuicumque faves, felix agitator equorum! Ergo illi curæ contigit esse tuæ? Hoc mihi contingat, sacro de carcere missis insistam forti mente vehendus equis, et modo lora dabo, modo verbere terga notabo, nunc stringam metas interiore rota. Si mihi currenti fueris conspecta, morabor, deque meis manibus lora remissa fluent. At quam pæne Pelops Pisæa concidit hasta, dum spectat vultus, Hippodamia, tuos! Nempe favore suæ vicit tamen ille puellæ. Vincamus dominæ quisque favore suæ! Quid frustra refugis? Cogit nos linea jungi. Hæc in lege loci commoda circus habet — tu tamen a dextra, quicumque es, parce puellæ; Contactu lateris læditur ista tui. Tu quoque, qui spectas post nos, tua contrahe crura, si pudor est, rigido nec preme terga genu! Sed nimium demissa jacent tibi pallia terra. Collige — vel digitis en ego tollo meis! Invida vestis eras, quæ tam bona crura tegebas; Quoque magis spectes — invida vestis eras! Talia Milanion Atalantes crura fugacis optavit manibus sustinuisse suis. Talia pinguntur succinctæ crura Dianæ cum sequitur fortes, fortior ipsa, feras. His ego non visis arsi; Quid fiet ab ipsis? In flammam flammas, in mare fundis aquas. Suspicor ex istis et cetera posse placere, quæ bene sub tenui condita veste latent. Vis tamen interea faciles arcessere ventos? Quos faciet nostra mota tabella manu. An magis hic meus est animi, non æris æstus, captaque femineus pectora torret amor? Dum loquor, alba levi sparsa est tibi pulvere vestis. Sordide de niveo corpore pulvis abi! Sed jam pompa venit — linguis animisque favete! Tempus adest plausus — aurea pompa venit. Prima loco fertur passis Victoria pinnis — huc ades et meus hic fac, dea, vincat amor! Plaudite Neptuno, nimium qui creditis undis! Nil mihi cum pelago; Me mea terra capit. Plaude tuo Marti, miles! Nos odimus arma; Pax juvat et media pace repertus amor. Auguribus Phœbus, Phœbe venantibus adsit! Artifices in te verte, Minerva, manus! Ruricolæ, Cereri teneroque adsurgite Baccho! Pollucem pugiles, Castora placet eques! Nos tibi, blanda Venus, puerisque potentibus arcu plaudimus; Inceptis adnue, diva, meis daque novæ mentem dominæ! Patiatur amari! Adnuit et motu signa secunda dedit. Quod dea promisit, promittas ipsa, rogamus; Pace loquar Veneris, tu dea major eris. Per tibi tot juro testes pompamque deorum, te dominam nobis tempus in omne peti! Sed pendent tibi crura. Potes, si forte juvabit, cancellis primos inseruisse pedes. Maxima jam vacuo prætor spectacula circo quadriiugos æquo carcere misit equos. Cui studeas, video. Vincet, cuicumque favebis. Quid cupias, ipsi scire videntur equi. Me miserum, metam spatioso circuit orbe! Quid facis? Admoto proxumus axe subit. Quid facis, infelix? Perdis bona vota puellæ. Tende, precor, valida lora sinistra manu! Favimus ignavo — sed enim revocate, Quirites, et date jactatis undique signa togis! En, revocant! — Ac ne turbet toga mota capillos, in nostros abdas te licet usque sinus. Jamque patent iterum reserato carcere postes; Evolat admissis discolor agmen equis. Nunc saltem supera spatioque insurge patenti! Sint mea, sint dominæ fac rata vota meæ! Sunt dominæ rata vota meæ, mea vota supersunt. Ille tenet palmam; Palma petenda mea est.' Risit, et argutis quiddam promisit ocellis. 'Hoc satis est, alio cetera redde loco!'

III.III

Esse deos, i, crede — fidem jurata fefellit, et facies illi, quæ fuit ante, manet! Quam longos habuit nondum periura capillos, tam longos, postquam numina læsit, habet. Candida candorem roseo suffusa rubore ante fuit — niveo lucet in ore rubor. Pes erat exiguus — pedis est artissima forma. Longa decensque fuit — longa decensque manet. Argutos habuit — radiant ut sidus ocelli, per quos mentita est perfida sæpe mihi. Scilicet æterni falsum jurare puellis di quoque concedunt, formaque numen habet. Perque suos illam nuper jurasse recordor perque meos oculos: en doluere mei! Dicite, di, si vos inpune fefellerat illa, alterius meriti cur ego damna tuli? An non invidiæ vobis Cepheia virgo est, pro male formosa jussa parente mori? Non satis est, quod vos habui sine pondere testis, et mecum lusos ridet inulta deos? Ut sua per nostram redimat periuria pœnam, victima deceptus decipientis ero? Aut sine re nomen deus est frustraque timetur et stulta populos credulitate movet; Aut, siquis deus est, teneras amat ille puellas et nimium solas omnia posse jubet. Nobis fatifero Mavors accingitur ense; Nos petit invicta Palladis hasta manu. Nobis flexibiles curvantur Apollinis arcus; In nos alta Jovis dextera fulmen habet. Formosas superi metuunt offendere læsi atque ultro, quæ se non timuere, timent. Et quisquam pia tura focis inponere curat? Certe plus animi debet inesse viris! Juppiter igne suo lucos jaculatur et arces missaque periuras tela ferire vetat. Tot meruere peti — Semele miserabilis arsit! Officio est illi pœna reperta suo; At si venturo se subduxisset amanti, non pater in Baccho matris haberet opus. Quid queror et toto facio convicia cælo? Di quoque habent oculos, di quoque pectus habent! Si deus ipse forem, numen sine fraude liceret femina mendaci falleret ore meum; Ipse ego jurarem verum jurare puellas et non de tetricis dicerer esse deus. Tu tamen illorum moderatius utere dono — aut oculis certe parce, puella, meis!

III.IV

Dure vir, inposito teneræ custode puellæ nil agis; Ingenio est quæque tuenda suo. Siqua metu dempto casta est, ea denique casta est; Quæ, quia non liceat, non facit, illa facit! Ut jam servaris bene corpus, adultera mens est; Nec custodiri, ne velit, ulla potest. Nec corpus servare potes, licet omnia claudas; Omnibus exclusis intus adulter erit. Cui peccare licet, peccat minus; Ipsa potestas semina nequitiæ languidiora facit. Desine, crede mihi, vitia inritare vetando; Obsequio vinces aptius illa tuo. Vidi ego nuper equum contra sua vincla tenacem ore reluctanti fulminis ire modo; Constitit ut primum concessas sensit habenas frenaque in effusa laxa jacere juba! Nitimur in vetitum semper cupimusque negata; Sic interdictis imminet æger aquis. Centum fronte oculos, centum cervice gerebat Argus — et hos unus sæpe fefellit Amor; In thalamum Danæ ferro saxoque perennem quæ fuerat virgo tradita, mater erat; Penelope mansit, quamvis custode carebat, inter tot juvenes intemerata procos. Quidquid servatur cupimus magis, ipsaque furem cura vocat; Pauci, quod sinit alter, amant. Nec facie placet illa sua, sed amore mariti; Nescio quid, quod te ceperit, esse putant. Non proba fit, quam vir servat, sed adultera cara; Ipse timor pretium corpore majus habet. Indignere licet, juvat inconcessa voluptas; Sola placet, 'timeo!' Dicere siqua potest. Nec tamen ingenuam jus est servare puellam — hic metus externæ corpora gentis agat! Scilicet ut possit custos 'ego' dicere 'feci,' in laudem servi casta sit illa tui? Rusticus est nimium, quem lædit adultera conjunx, et notos mores non satis urbis habet in qua Martigenæ non sunt sine crimine nati Romulus Iliades Iliadesque Remus. Quo tibi formosam, si non nisi casta placebat? Non possunt ullis ista coire modis. Si sapis, indulge dominæ vultusque severos exue, nec rigidi jura tuere viri, et cole quos dederit — multos dabit — uxor amicos. Gratia sic minimo magna labore venit; Sic poteris juvenum convivia semper inire et, quæ non dederis, multa videre domi.

III.V

'Nox erat, et somnus lassos submisit ocellos; Terruerunt animum talia visa meum: Colle sub aprico creberrimus ilice lucus stabat, et in ramis multa latebat avis. Area gramineo suberat viridissima prato, umida de guttis lene sonantis aquæ. Ipse sub arboreis vitabam frondibus æstum — fronde sub arborea sed tamen æstus erat — ecce! Petens variis inmixtas floribus herbas constitit ante oculos candida vacca meos, candidior nivibus, tunc cum cecidere recentes, in liquidas nondum quas mora vertit aquas; Candidior, quod adhuc spumis stridentibus albet et modo siccatam, lacte, reliquit ovem. Taurus erat comes huic, feliciter ille maritus, cumque sua teneram coniuge pressit humum. Dum jacet et lente revocatas ruminat herbas atque iterum pasto pascitur ante cibo, visus erat, somno vires adimente ferendi, cornigerum terra deposuisse caput. Huc levibus cornix pinnis delapsa per auras venit et in viridi garrula sedit humo, terque bovis niveæ petulanti pectora rostro fodit et albentis abstulit ore jubas. Illa locum taurumque diu cunctata relinquit — sed niger in vaccæ pectore livor erat; Utque procul vidit carpentes pabula tauros — carpebant tauri pabula læta procul — illuc se rapuit gregibusque inmiscuit illis et petiit herbæ fertilioris humum. Dic age, nocturnæ, quicumque es, imaginis augur, siquid habent veri, visa quid ista ferant.' Sic ego; Nocturnæ sic dixit imaginis augur, expendens animo singula dicta suo: 'Quem tu mobilibus foliis vitare volebas, sed male vitabas, æstus amoris erat. Vacca puella tua est — aptus color ille puellæ; Tu vir et in vacca conpare taurus eras. Pectora quod rostro cornix fodiebat acuto, ingenium dominæ lena movebat anus. Quod cunctata diu taurum sua vacca reliquit, frigidus in viduo destituere toro. Livor et adverso maculæ sub pectore nigræ pectus adulterii labe carere negant.' Dixerat interpres. Gelido mihi sanguis ab ore fugit, et ante oculos nox stetit alta meos.

III.VI

Amnis harundinibus limosas obsite ripas, ad dominam propero — siste parumper aquas! Nec tibi sunt pontes nec quæ sine remigis ictu concava traiecto cumba rudente vehat. Parvus eras, memini, nec te transire refugi, summaque vix talos contigit unda meos. Nunc ruis adposito nivibus de monte solutis et turpi crassas gurgite volvis aquas. Quid properasse juvat, quid parca dedisse quieti tempora, quid nocti conseruisse diem, si tamen hic standum est, si non datur artibus ullis ulterior nostro ripa premenda pedi? Nunc ego, quas habuit pinnas Danæjus heros, terribili densum cum tulit angue caput, nunc opto currum, de quo Cerealia primum semina venerunt in rude missa solum. Prodigiosa loquor veterum mendacia vatum; Nec tulit hæc umquam nec feret ulla dies. Tu potius, ripis effuse capacibus amnis — sic æternus eas — labere fine tuo! Non eris invidiæ, torrens, mihi crede, ferendæ, si dicar per te forte retentus amans. Flumina deberent juvenes in amore juvare; Flumina senserunt ipsa, quid esset amor. Inachus in Melie Bithynide pallidus isse dicitur et gelidis incaluisse vadis. Nondum Troja fuit lustris obsessa duobus, cum rapuit vultus, Xanthe, Neæra tuos. Quid? Non Alpheon diversis currere terris virginis Arcadiæ certus adegit amor? Te quoque promissam Xutho, Penee, Creusam Pthiotum terris occuluisse ferunt. Quid referam Asopon, quem cepit Martia Thebe, natarum Thebe quinque futura parens? Cornua si tua nunc ubi sint, Acheloe, requiram, Herculis irata fracta querere manu; Nec tanti Calydon nec tota Ætolia tanti, una tamen tanti Deianira fuit. Ille fluens dives septena per ostia Nilus, qui patriam tantæ tam bene celat aquæ, fertur in Euanthe collectam Asopide flammam vincere gurgitibus non potuisse suis. Siccus ut amplecti Salmonida posset Enipeus, cedere jussit aquam; Jussa recessit aqua. Nec te prætereo, qui per cava saxa volutans Tiburis Argei pomifera arva rigas, Ilia cui placuit, quamvis erat horrida cultu, ungue notata comas, ungue notata genas. Illa gemens patruique nefas delictaque Martis errabat nudo per loca sola pede. Hanc Anien rapidis animosus vidit ab undis raucaque de mediis sustulit ora vadis atque ita 'quid nostras' dixit 'teris anxia ripas, Ilia, ab Idæo Laumedonte genus? Quo cultus abiere tui? Quid sola vagaris, vitta nec evinctas inpedit alba comas? Quid fles et madidos lacrimis corrumpis ocellos pectoraque insana plangis aperta manu? Ille habet et silices et vivum in pectore ferrum, qui tenero lacrimas lentus in ore videt. Ilia, pone metus! Tibi regia nostra patebit, teque colent amnes. Ilia, pone metus! Tu centum aut plures inter dominabere nymphas; Nam centum aut plures flumina nostra tenent. Ne me sperne, precor, tantum, Trojana propago; Munera promissis uberiora feres.' Dixerat. Illa oculos in humum deiecta modestos spargebat teneros flebilis imbre sinus. Ter molita fugam ter ad altas restitit undas, currendi vires eripiente metu. Sera tamen scindens inimico pollice crinem edidit indignos ore tremente sonos: 'o utinam mea lecta forent patrioque sepulcro condita, cum poterant virginis ossa legi! Cur, modo Vestalis, tædas invitor ad ullas turpis et Iliacis infitianda focis? Quid moror et digitis designor adultera vulgi? Desint famosus quæ notet ora pudor!' Hactenus, et vestem tumidis prætendit ocellis atque ita se in rapidas perdita misit aquas. Supposuisse manus ad pectora lubricus amnis dicitur et socii jura dedisse tori. Te quoque credibile est aliqua caluisse puella; Sed nemora et silvæ crimina vestra tegunt. Dum loquor, increvit latis spatiosior undis, nec capit admissas alveus altus aquas. Quid mecum, furiose, tibi? Quid mutua differs gaudia? Quid cœptum, rustice, rumpis iter? Quid? Si legitimum flueres, si nobile flumen, si tibi per terras maxima fama foret — nomen habes nullum, rivis collecte caducis, nec tibi sunt fontes nec tibi certa domus! Fontis habes instar pluviamque nivesque solutas, quas tibi divitias pigra ministrat hiemps; Aut lutulentus agis brumali tempore cursus, aut premis arentem pulverulentus humum. Quis te tum potuit sitiens haurire viator? Quis dixit grata voce 'perennis eas'? Damnosus pecori curris, damnosior agris. Forsitan hæc alios; Me mea damna movent. Huic ego, væ! Demens narrabam fluminum amores! Jactasse indigne nomina tanta pudet. Nescio quem hunc spectans Acheloon et Inachon amnem et potui nomen, Nile, referre tuum! At tibi pro meritis, opto, non candide torrens, sint rapidi soles siccaque semper hiemps!

III.VII

At non formosa est, at non bene culta puella, at, puto, non votis sæpe petita meis! Hanc tamen in nullos tenui male languidus usus, sed jacui pigro crimen onusque toro; Nec potui cupiens, pariter cupiente puella, inguinis effeti parte juvante frui. Illa quidem nostro subiecit eburnea collo bracchia Sithonia candidiora nive, osculaque inseruit cupida luctantia lingua lascivum femori supposuitque femur, et mihi blanditias dixit dominumque vocavit, et quæ præterea publica verba juvant. Tacta tamen veluti gelida mea membra cicuta segnia propositum destituere meum; Truncus iners jacui, species et inutile pondus, et non exactum, corpus an umbra forem. Quæ mihi ventura est, siquidem ventura, senectus, cum desit numeris ipsa juventa suis? A, pudet annorum: quo me juvenemque virumque? Nec juvenem nec me sensit amica virum! Sic flammas aditura pias æterna sacerdos surgit et a caro fratre verenda soror. At nuper bis flava Chlide, ter candida Pitho, ter Libas officio continuata meo est; Exigere a nobis angusta nocte Corinnam me memini numeros sustinuisse novem. Num mea Thessalico languent devota veneno corpora? Num misero carmen et herba nocent, sagave poenicea defixit nomina cera et medium tenuis in iecur egit acus? Carmine læsa Ceres sterilem vanescit in herbam, deficiunt læsi carmine fontis aquæ, ilicibus glandes cantataque vitibus uva decidit, et nullo poma movente fluunt. Quid vetat et nervos magicas torpere per artes? Forsitan inpatiens fit latus inde meum. Huc pudor accessit: facti pudor ipse nocebat; Ille fuit vitii causa secunda mei. At qualem vidi tantum tetigique puellam! Sic etiam tunica tangitur illa sua. Illius ad tactum Pylius juvenescere possit Tithonosque annis fortior esse suis. Hæc mihi contigerat; Sed vir non contigit illi. Quas nunc concipiam per nova vota preces? Credo etiam magnos, quo sum tam turpiter usus, muneris oblati pænituisse deos. Optabam certe recipi — sum nempe receptus; Oscula ferre — tuli; Proximus esse — fui. Quo mihi fortunæ tantum? Quo regna sine usu? Quid, nisi possedi dives avarus opes? Sic aret mediis taciti vulgator in undis pomaque, quæ nullo tempore tangat, habet. A tenera quisquam sic surgit mane puella, protinus ut sanctos possit adire deos? Sed, puto, non blanda: non optima perdidit in me oscula; Non omni sollicitavit ope! Illa graves potuit quercus adamantaque durum surdaque blanditiis saxa movere suis. Digna movere fuit certe vivosque virosque; Sed neque tum vixi nec vir, ut ante, fui. Quid juvet, ad surdas si cantet Phemius aures? Quid miserum Thamyran picta tabella juvat? At quæ non tacita formavi gaudia mente! Quos ego non finxi disposuique modos! Nostra tamen jacuere velut præmortua membra turpiter hesterna languidiora rosa — quæ nunc, ecce, vigent intempestiva valentque, nunc opus exposcunt militiamque suam. Quin istic pudibunda jaces, pars pessima nostri? Sic sum pollicitis captus et ante tuis. Tu dominum fallis; Per te deprensus inermis tristia cum magno damna pudore tuli. Hanc etiam non est mea dedignata puella molliter admota sollicitare manu; Sed postquam nullas consurgere posse per artes inmemoremque sui procubuisse videt, 'quid me ludis?' Ait, 'quis te, male sane, jubebat invitum nostro ponere membra toro? Aut te traiectis Ææa venefica lanis devovet, aut alio lassus amore venis.' Nec mora, desiluit tunica velata soluta — et decuit nudos proripuisse pedes! — Neve suæ possent intactam scire ministræ, dedecus hoc sumpta dissimulavit aqua.

III.VIII

Et quisquam ingenuas etiamnunc suspicit artes, aut tenerum dotes carmen habere putat? Ingenium quondam fuerat pretiosius auro; At nunc barbaria est grandis, habere nihil. Cum pulchræ dominæ nostri placuere libelli, quo licuit libris, non licet ire mihi; Cum bene laudavit, laudato janua clausa est. Turpiter huc illuc ingeniosus eo. Ecce, recens dives parto per vulnera censu præfertur nobis sanguine pastus eques! Hunc potes amplecti formosis, vita, lacertis? Hujus in amplexu, vita, jacere potes? Si nescis, caput hoc galeam portare solebat; Ense latus cinctum, quod tibi servit, erat; Læva manus, cui nunc serum male convenit aurum, scuta tulit; Dextram tange — cruenta fuit! Qua periit aliquis, potes hanc contingere dextram? Heu, ubi mollities pectoris illa tui? Cerne cicatrices, veteris vestigia pugnæ — quæsitum est illi corpore, quidquid habet. Forsitan et, quotiens hominem jugulaverit, ille indicet! Hoc fassas tangis, avara, manus? Ille ego Musarum purus Phœbique sacerdos ad rigidas canto carmen inane fores? Discite, qui sapitis, non quæ nos scimus inertes, sed trepidas acies et fera castra sequi proque bono versu primum deducite pilum! Nox tibi, si belles, possit, Homere, dari. Juppiter, admonitus nihil esse potentius auro, corruptæ pretium virginis ipse fuit. Dum merces aberat, durus pater, ipsa severa, ærati postes, ferrea turris erat; Sed postquam sapiens in munere venit adulter, præbuit ipsa sinus et dare jussa dedit. At cum regna senex cæli Saturnus haberet, omne lucrum tenebris alta premebat humus. Æraque et argentum cumque auro pondera ferri manibus admorat, nullaque massa fuit. At meliora dabat — curvo sine vomere fruges pomaque et in quercu mella reperta cava. Nec valido quisquam terram scindebat aratro, signabat nullo limite mensor humum, non freta demisso verrebant eruta remo; Ultima mortali tum via litus erat. Contra te sollers, hominum natura, fuisti et nimium damnis ingeniosa tuis. Quo tibi, turritis incingere mœnibus urbes? Quo tibi, discordes addere in arma manus? Quid tibi cum pelago — terra contenta fuisses! Cur non et cælum, tertia regna, petis? Qua licet, adfectas cælum quoque — templa Quirinus, Liber et Alcides et modo Cæsar habent. Eruimus terra solidum pro frugibus aurum. Possidet inventas sanguine miles opes. Curia pauperibus clausa est — dat census honores; Inde gravis judex, inde severus eques! Omnia possideant; Illis Campusque forumque serviat, hi pacem crudaque bella gerant — tantum ne nostros avidi liceantur amores, et — satis est — aliquid pauperis esse sinant! At nunc, exæquet tetricas licet illa Sabinas, imperat ut captæ qui dare multa potest; Me prohibet custos, in me timet illa maritum. Si dederim, tota cedet uterque domo! O si neclecti quisquam deus ultor amantis tam male quæsitas pulvere mutet opes!

III.IX

Memnona si mater, mater ploravit Achillem, et tangunt magnas tristia fata deas, flebilis indignos, Elegia, solve capillos! A, nimis ex vero nunc tibi nomen erit! — Ille tui vates operis, tua fama, Tibullus ardet in extructo, corpus inane, rogo. Ecce, puer Veneris fert eversamque pharetram et fractos arcus et sine luce facem; Adspice, demissis ut eat miserabilis alis pectoraque infesta tundat aperta manu! Excipiunt lacrimas sparsi per colla capilli, oraque singultu concutiente sonant. Fratris in Æneæ sic illum funere dicunt egressum tectis, pulcher Jule, tuis; Nec minus est confusa Venus moriente Tibullo, quam juveni rupit cum ferus inguen aper. At sacri vates et divum cura vocamur; Sunt etiam qui nos numen habere putent. Scilicet omne sacrum mors inportuna profanat, omnibus obscuras inicit illa manus! Quid pater Ismario, quid mater profuit Orpheo? Carmine quid victas obstipuisse feras? Et Linon in silvis idem pater 'ælinon!' Altis dicitur invita concinuisse lyra. Adice Mæoniden, a quo ceu fonte perenni vatum Pieriis ora rigantur aquis — hunc quoque summa dies nigro submersit Averno. Defugiunt avidos carmina sola rogos; Durant, vatis opus, Trojani fama laboris tardaque nocturno tela retexta dolo. Sic Nemesis longum, sic Delia nomen habebunt, altera cura recens, altera primus amor. Quid vos sacra juvant? Quid nunc Ægyptia prosunt sistra? Quid in vacuo secubuisse toro? Cum rapiunt mala fata bonos — ignoscite fasso! — Sollicitor nullos esse putare deos. Vive pius — moriere; Pius cole sacra — colentem mors gravis a templis in cava busta trahet; Carminibus confide bonis — jacet, ecce, Tibullus: vix manet e toto, parva quod urna capit! Tene, sacer vates, flammæ rapuere rogales pectoribus pasci nec timuere tuis? Aurea sanctorum potuissent templa deorum urere, quæ tantum sustinuere nefas! Avertit vultus, Erycis quæ possidet arces; Sunt quoque, qui lacrimas continuisse negant. Sed tamen hoc melius, quam si Phæacia tellus ignotum vili supposuisset humo. Hinc certe madidos fugientis pressit ocellos mater et in cineres ultima dona tulit; Hinc soror in partem misera cum matre doloris venit inornatas dilaniata comas, cumque tuis sua junxerunt Nemesisque priorque oscula nec solos destituere rogos. Delia discedens 'felicius' inquit 'amata sum tibi; Vixisti, dum tuus ignis eram.' Cui Nemesis 'quid' ait 'tibi sunt mea damna dolori? Me tenuit moriens deficiente manu.' Si tamen e nobis aliquid nisi nomen et umbra restat, in Elysia valle Tibullus erit. Obvius huic venias hedera juvenalia cinctus tempora cum Calvo, docte Catulle, tuo; Tu quoque, si falsum est temerati crimen amici, sanguinis atque animæ prodige Galle tuæ. His comes umbra tua est; Siqua est modo corporis umbra, auxisti numeros, culte Tibulle, pios. Ossa quieta, precor, tuta requiescite in urna, et sit humus cineri non onerosa tuo!

III.X

Annua venerunt Cerealis tempora sacri; Secubat in vacuo sola puella toro. Flava Ceres, tenues spicis redimita capillos, cur inhibes sacris commoda nostra tuis? Te, dea, munificam gentes, ubi quæque, loquuntur, nec minus humanis invidet ulla bonis. Ante nec hirsuti torrebant farra coloni, nec notum terris area nomen erat, sed glandem quercus, oracula prima, ferebant; Hæc erat et teneri cæspitis herba cibus. Prima Ceres docuit turgescere semen in agris falce coloratas subsecuitque comas; Prima jugis tauros supponere colla cœgit, et veterem curvo dente revellit humum. Hanc quisquam lacrimis lætari credit amantum et bene tormentis secubituque coli? Nec tamen est, quamvis agros amet illa feraces, rustica nec viduum pectus amoris habet. Cretes erunt testes — nec fingunt omnia Cretes. Crete nutrito terra superba Jove. Illic, sideream mundi qui temperat arcem, exiguus tenero lac bibit ore puer. Magna fides testi: testis laudatur alumno. Fassuram Cererem crimina nostra puto. Viderat Iasium Cretæa diva sub Ida figentem certa terga ferina manu. Vidit, et ut teneræ flammam rapuere medullæ, hinc pudor, ex illa parte trahebat amor. Victus amore pudor; Sulcos arere videres et sata cum minima parte redire sui. Cum bene jactati pulsarant arva ligones, ruperat et duram vomer aduncus humum, seminaque in latos jerant æqualiter agros, inrita decepti vota colentis erant. Diva potens frugum silvis cessabat in altis; Deciderant longæ spicea serta comæ. Sola fuit Crete fecundo fertilis anno; Omnia, qua tulerat se dea, messis erat; Ipsa, locus nemorum, canebat frugibus Ide, et ferus in silva farra metebat aper. Optavit Minos similes sibi legifer annos; Optasset, Cereris longus ut esset amor. Quod tibi secubitus tristes, dea flava, fuissent, hoc cogor sacris nunc ego ferre tuis? Cur ego sim tristis, cum sit tibi nata reperta regnaque quam Juno sorte minore regat? Festa dies Veneremque vocat cantusque merumque; Hæc decet ad dominos munera ferre deos.

III.XI

Multa diuque tuli; Vitiis patientia victa est; Cede fatigato pectore, turpis amor! Scilicet adserui jam me fugique catenas, et quæ non puduit ferre, tulisse pudet. Vicimus et domitum pedibus calcamus amorem; Venerunt capiti cornua sera meo. Perfer et obdura! Dolor hic tibi proderit olim; Sæpe tulit lassis sucus amarus opem. Ergo ego sustinui, foribus tam sæpe repulsus, ingenuum dura ponere corpus humo? Ergo ego nescio cui, quem tu conplexa tenebas, excubui clausam servus ut ante domum? Vidi, cum foribus lassus prodiret amator, invalidum referens emeritumque latus; Hoc tamen est levius, quam quod sum visus ab illo — eveniat nostris hostibus ille pudor! Quando ego non fixus lateri patienter adhæsi, ipse tuus custos, ipse vir, ipse comes? Scilicet et populo per me comitata placebas; Causa fuit multis noster amoris amor. Turpia quid referam vanæ mendacia linguæ et periuratos in mea damna deos? Quid juvenum tacitos inter convivia nutus verbaque conpositis dissimulata notis? Dicta erat ægra mihi — præceps amensque cucurri; Veni, et rivali non erat ægra meo! His et quæ taceo duravi sæpe ferendis; Quære alium pro me, qui queat ista pati. Jam mea votiva puppis redimita corona lenta tumescentes æquoris audit aquas. Desine blanditias et verba, potentia quondam, perdere — non ego nunc stultus, ut ante fui! Luctantur pectusque leve in contraria tendunt hac amor hac odium, sed, puto, vincit amor. Odero, si potero; Si non, invitus amabo. Nec juga taurus amat; Quæ tamen odit, habet. Nequitiam fugio — fugientem forma reducit; Aversor morum crimina — corpus amo. Sic ego nec sine te nec tecum vivere possum, et videor voti nescius esse mei. Aut formosa fores minus, aut minus inproba, vellem; Non facit ad mores tam bona forma malos. Facta merent odium, facies exorat amorem — me miserum, vitiis plus valet illa suis! Parce, per o lecti socialia jura, per omnis qui dant fallendos se tibi sæpe deos, perque tuam faciem, magni mihi numinis instar, perque tuos oculos, qui rapuere meos! Quidquid eris, mea semper eris; Tu selige tantum, me quoque velle velis, anne coactus amem! Lintea dem potius ventisque ferentibus utar, ut, quam, si nolim, cogar amare, velim.

III.XII

Quis fuit ille dies, quo tristia semper amanti omina non albæ concinuistis aves? Quodve putem sidus nostris occurrere fatis, quosve deos in me bella movere querar? Quæ modo dicta mea est, quam cœpi solus amare, cum multis vereor ne sit habenda mihi. Fallimur, an nostris innotuit illa libellis? Sic erit — ingenio prostitit illa meo. Et merito! Quid enim formæ præconia feci? Vendibilis culpa facta puella mea est. Me lenone placet, duce me perductus amator, janua per nostras est adaperta manus. An prosint, dubium, nocuerunt carmina semper; Invidiæ nostris illa fuere bonis. Cum Thebæ, cum Troja foret, cum Cæsaris acta, ingenium movit sola Corinna meum. Aversis utinam tetigissem carmina Musis, Phœbus et inceptum destituisset opus! Nec tamen ut testes mos est audire poetas; Malueram verbis pondus abesse meis. Per nos Scylla patri caros furata capillos pube premit rabidos inguinibusque canes; Nos pedibus pinnas dedimus, nos crinibus angues; Victor Abantiades alite fertur equo. Idem per spatium Tityon porreximus ingens, et tria vipereo fecimus ora cani; Fecimus Enceladon jaculantem mille lacertis, ambiguæ captos virginis ore viros. Æolios Ithacis inclusimus utribus Euros; Proditor in medio Tantalus amne sitit. De Niobe silicem, de virgine fecimus ursam. Concinit Odrysium Cecropis ales Ityn; Juppiter aut in aves aut se transformat in aurum aut secat inposita virgine taurus aquas. Protea quid referam Thebanaque semina, dentes; Qui vomerent flammas ore, fuisse boves; Flere genis electra tuas, Auriga, sorores; Quæque rates fuerint, nunc maris esse deas; Aversumque diem mensis furialibus Atrei, duraque percussam saxa secuta lyram? Exit in inmensum fecunda licentia vatum, obligat historica nec sua verba fide. Et mea debuerat falso laudata videri femina; Credulitas nunc mihi vestra nocet.

III.XIII

Cum mihi pomiferis conjunx foret orta Faliscis, mœnia contigimus victa, Camille, tibi. Casta sacerdotes Junoni festa parabant et celebres ludos indigenamque bovem; Grande moræ pretium ritus cognoscere, quamvis difficilis clivis huc via præbet iter. Stat vetus et densa prænubilus arbore lucus; Adspice — concedas numen inesse loco. Accipit ara preces votivaque tura piorum — ara per antiquas facta sine arte manus. Hinc, ubi præsonuit sollemni tibia cantu, it per velatas annua pompa vias; Ducuntur niveæ populo plaudente juvencæ, quas aluit campis herba Falisca suis, et vituli nondum metuenda fronte minaces, et minor ex humili victima porcus hara, duxque gregis cornu per tempora dura recurvo. Invisa est dominæ sola capella deæ; Illius indicio silvis inventa sub altis dicitur inceptam destituisse fugam. Nunc quoque per pueros jaculis incessitur index et pretium auctori vulneris ipsa datur. Qua ventura dea est, juvenes timidæque puellæ præverrunt latas veste jacente vias. Virginei crines auro gemmaque premuntur, et tegit auratos palla superba pedes; More patrum Graio velatæ vestibus albis tradita supposito vertice sacra ferunt. Ora favent populi tum cum venit aurea pompa, ipsa sacerdotes subsequiturque suas. Argiva est pompæ facies; Agamemnone cæso et scelus et patrias fugit Halæsus opes jamque pererratis profugus terraque fretoque mœnia felici condidit alta manu. Ille suos docuit Junonia sacra Faliscos. Sint mihi, sint populo semper amica suo!

III.XIV

Non ego, ne pecces, cum sis formosa, recuso, sed ne sit misero scire necesse mihi; Nec te nostra jubet fieri censura pudicam, sed tamen, ut temptes dissimulare, rogat. Non peccat, quæcumque potest peccasse negare, solaque famosam culpa professa facit. Quis furor est, quæ nocte latent, in luce fateri, et quæ clam facias facta referre palam? Ignoto meretrix corpus junctura Quiriti opposita populum summovet ante sera; Tu tua prostitues famæ peccata sinistræ commissi perages indiciumque tui? Sit tibi mens melior, saltemve imitare pudicas, teque probam, quamvis non eris, esse putem. Quæ facis, hæc facito; Tantum fecisse negato, nec pudeat coram verba modesta loqui! Est qui nequitiam locus exigat; Omnibus illum deliciis inple, stet procul inde pudor! Hinc simul exieris, lascivia protinus omnis absit, et in lecto crimina pone tuo. Illic nec tunicam tibi sit posuisse pudori nec femori inpositum sustinuisse femur; Illic purpureis condatur lingua labellis, inque modos Venerem mille figuret amor; Illic nec voces nec verba juvantia cessent, spondaque lasciva mobilitate tremat! Indue cum tunicis metuentem crimina vultum, et pudor obscenum diffiteatur opus; Da populo, da verba mihi; Sine nescius errem, et liceat stulta credulitate frui! Cur totiens video mitti recipique tabellas? Cur pressus prior est interiorque torus? Cur plus quam somno turbatos esse capillos collaque conspicio dentis habere notam? Tantum non oculos crimen deducis ad ipsos; Si dubitas famæ parcere, parce mihi! Mens abit et morior quotiens peccasse fateris, perque meos artus frigida gutta fluit. Tunc amo, tunc odi frustra quod amare necesse est; Tunc ego, sed tecum, mortuus esse velim! Nil equidem inquiram, nec quæ celare parabis insequar, et falli muneris instar erit. Si tamen in media deprensa tenebere culpa, et fuerint oculis probra videnda meis, quæ bene visa mihi fuerint, bene visa negato — concedent verbis lumina nostra tuis. Prona tibi vinci cupientem vincere palma est, sit modo 'non feci!' Dicere lingua memor. Cum tibi contingat verbis superare duobus, etsi non causa, judice vince tuo!

III.XV

Quære novum vatem, tenerorum mater Amorum! Raditur hic elegis ultima meta meis; Quos ego conposui, Pæligni ruris alumnus — nec me deliciæ dedecuere meæ — siquid id est, usque a proavis vetus ordinis heres, non modo militiæ turbine factus eques. Mantua Vergilio, gaudet Verona Catullo; Pælignæ dicar gloria gentis ego, quam sua libertas ad honesta cœgerat arma, cum timuit socias anxia Roma manus. Atque aliquis spectans hospes Sulmonis aquosi mœnia, quæ campi jugera pauca tenent, 'Quæ tantum' dicat 'potuistis ferre poetam, quantulacumque estis, vos ego magna voco.' Culte puer puerique parens Amathusia culti. Aurea de campo vellite signa meo! Corniger increpuit thyrso graviore Lyæus: pulsanda est magnis area major equis. Inbelles elegi, genialis Musa, valete, post mea mansurum fata superstes opus.

Index