TITI LIVI AB URBE CONDITA LIBER IX
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46
[1] Sequitur hunc annum nobilis clade Romana Caudina pax T. Veturio Calvino Sp. Postumio consulibus. Samnites eo anno imperatorem C. Pontium Herenni filium habuerunt, patre longe prudentissimo natum, primum ipsum bellatorem ducemque. Is, ubi legati qui ad dedendas res missi erant pace infecta redierunt, "ne nihil actum" inquit "hac legatione censeatis, expiatum est quidquid ex foedere rupto irarum in nos cælestium fuit. Satis scio, quibuscumque dis cordi fuit subigi nos ad necessitatem dedendi res quæ ab nobis ex foedere repetitæ fuerant, iis non fuisse cordi tam superbe ab Romanis foederis expiationem spretam. Quid enim ultra fieri ad placandos deos mitigandosque homines potuit quam quod nos fecimus? res hostium in præda captas, quæ belli jure nostræ videbantur, remisimus; auctores belli, quia vivos non potuimus, perfunctos jam fato dedidimus; bona eorum, ne quid ex contagione noxæ remaneret penes nos, Romam portavimus. Quid ultra tibi, Romane, quid foederi, quid dis arbitris foederis debeo? quem tibi tuarum irarum, quem meorum suppliciorum judicem feram? neminem, neque populum neque privatum, fugio. Quod si nihil cum potentiore juris humani relinquitur inopi, at ego ad deos vindices intolerandæ superbiæ confugiam et precabor, ut iras suas vertant in eos quibus non suæ redditæ res, non alienæ accumulatæ satis sint; quorum sævitiam non mors noxiorum, non deditio exanimatorum corporum, non bona sequentia domini deditionem exsatient, [placari nequeant] nisi hauriendum sanguinem laniandaque viscera nostra præbuerimus. Justum est bellum, Samnites, quibus necessarium, et pia arma, quibus nulla nisi in armis relinquitur spes. Proinde, cum rerum humanarum maximum momentum sit quam propitiis rem, quam adversis agant dis, pro certo habete priora bella adversus deos magis quam homines gessisse, hoc quod instat ducibus ipsis dis gesturos."
[2] Hæc non læta magis quam vera vaticinatus, exercitu educto circa Caudium castra quam potest occultissime locat. Inde ad Calatiam, ubi jam consules Romanos castraque esse audiebat, milites decem pastorum habitu mittit pecoraque diversos alium alibi haud procul Romanis pascere jubet præsidiis; ubi inciderint in prædatores, ut idem omnibus sermo constet legiones Samnitium in Apulia esse, Luceriam omnibus copiis circumsedere, nec procul abesse quin vi capiant. Jam is rumor ante de industria volgatus venerat ad Romanos, sed fidem auxere captivi eo maxime quod sermo inter omnes congruebat. Haud erat dubium quin Lucernis opem Romanus ferret, bonis ac fidelibus sociis, simul ne Apulia omnis ad præsentem terrorem deficeret: ea modo, qua irent, consultatio fuit. Duæ ad Luceriam ferebant viæ, altera præter oram superi maris, patens apertaque sed quanto tutior tanto fere longior, altera per Furculas Caudinas, brevior; sed ita natus locus est: saltus duo alti angusti siluosique sunt montibus circa perpetuis inter se juncti. Jacet inter eos satis patens clausus in medio campus herbidus aquosusque, per quem medium iter est; sed antequam venias ad eum, intrandæ primæ angustiæ sunt et aut eadem qua te insinuaveris retro via repetenda aut, si ire porro pergas, per alium saltum artiorem impeditioremque evadendum. In eum campum via alia per cavam rupem Romani demisso agmine cum ad alias angustias protinus pergerent, sæptas dejectu arborum saxorumque ingentium objacente mole invenere. Cum fraus hostilis apparuisset, præsidium etiam in summo saltu conspicitur. Citati inde retro, qua venerant, pergunt repetere viam; eam quoque clausam sua obice armisque inveniunt. Sistunt inde gradum sine ullius imperio stuporque omnium animos ac velut torpor quidam insolitus membra tenet, intuentesque alii alios, cum alterum quisque compotem magis mentis ac consilii ducerent, diu immobiles silent; deinde, ubi prætoria consulum erigi videre et expedire quosdam utilia operi, quamquam ludibrio fore munientes perditis rebus ac spe omni adempta cernebant, tamen, ne culpam malis adderent, pro se quisque nec hortante ullo nec imperante ad muniendum versi castra propter aquam vallo circumdant, sua ipsi opera laboremque inritum, præterquam quod hostes superbe increpabant, cum miserabili confessione eludentes. Ad consules mæstos, ne advocantes quidem in consilium, quando nec consilio nec auxilio locus esset, sua sponte legati ac tribuni conveniunt militesque ad prætorium versi opem, quam vix di immortales ferre poterant, ab ducibus exposcunt.
[3] Querentes magis quam consultantes nox oppressit, cum pro ingenio quisque fremerent, [alius] "per obices viarum," alius, "per adversa montium, per siluas, qua ferri arma poterunt, eamus; modo ad hostem peruenire liceat quem per annos jam prope triginta vincimus: omnia æqua et plana erunt Romano in perfidum Samnitem pugnanti"; alius: "quo aut qua eamus? num montes moliri sede sua paramus? dum hæc imminebunt juga, qua tu ad hostem venies? armati, inermes, fortes, ignavi, pariter omnes capti atque victi sumus; ne ferrum quidem ad bene moriendum oblaturus est hostis; sedens bellum conficiet." his in vicem sermonibus qua cibi qua quietis immemor nox traducta est. Ne Samnitibus quidem consilium in tam lætis suppetebat rebus; itaque universi Herennium Pontium, patrem imperatoris, per litteras consulendum censent. Jam is gravis annis non militaribus solum sed civilibus quoque abscesserat muneribus; in corpore tamen adfecto vigebat vis animi consiliique. Is ubi accepit ad Furculas Caudinas inter duos saltus clausos esse exercitus Romanos, consultus ab nuntio filii censuit omnes inde quam primum inviolatos dimittendos. Quæ ubi spreta sententia est iterumque eodem remeante nuntio consulebatur, censuit ad unum omnes interficiendos. Quæ ubi tam discordia inter se velut ex ancipiti oraculo responsa data sunt, quamquam filius ipse in primis jam animum quoque patris consenuisse in adfecto corpore rebatur, tamen consensu omnium victus est ut ipsum in consilium acciret. Nec gravatus senex plaustro in castra dicitur advectus vocatusque in consilium ita ferme locutus esse, ut nihil sententiæ suæ mutaret, causas tantum adiceret: priore se consilio, quod optimum duceret, cum potentissimo populo per ingens beneficium perpetuam firmare pacem amicitiamque; altero consilio in multas ætates, quibus amissis duobus exercitibus haud facile receptura vires Romana res esset, bellum differre; tertium nullum consilium esse. Cum filius aliique principes percontando exsequerentur, quid si media via consilii caperetur, ut et dimitterentur incolumes et leges iis jure belli victis imponerentur, "ista quidem sententia" inquit "ea est, quæ neque amicos parat nec inimicos tollit. Seruate modo quos ignominia inritaveritis; ea est Romana gens, quæ victa quiescere nesciat. Vivet semper in pectoribus illorum quidquid istuc præsens necessitas inusserit neque eos ante multiplices poenas expetitas a vobis quiescere sinet." neutra sententia accepta Herennius domum e castris est avectus.
[4] Et in castris Romanis cum frustra multi conatus ad erumpendum capti essent et jam omnium rerum inopia esset, victi necessitate legatos mittunt, qui primum pacem æquam peterent; si pacem non impetrarent, uti provocarent ad pugnam. Tum Pontius debellatum esse respondit; et, quoniam ne victi quidem ac capti fortunam fateri scirent, inermes cum singulis vestimentis sub jugum missurum; alias condiciones pacis æquas victis ac victoribus fore: si agro Samnitium decederetur, coloniæ abducerentur, suis inde legibus Romanum ac Samnitem æquo foedere victurum; his condicionibus paratum se esse foedus cum consulibus ferire; si quid eorum displiceat, legatos redire ad se vetuit. Hæc cum legatio renuntiaretur, tantus gemitus omnium subito exortus est tantaque mæstitia incessit ut non gravius accepturi viderentur, si nuntiaretur omnibus eo loco mortem oppetendam esse. Cum diu silentium fuisset nec consules aut pro foedere tam turpi aut contra foedus tam necessarium hiscere possent, L. Lentulus, qui tum princeps legatorum virtute atque honoribus erat, "patrem meum" inquit, "consules, sæpe audivi memorantem se in Capitolio unum non fuisse auctorem senatui redimendæ auro a Gallis civitatis, quando nec fossa valloque ab ignavissimo ad opera ac muniendum hoste clausi essent et erumpere, si non sine magno periculo, tamen sine certa pernicie possent. Quod si, illis ut decurrere ex Capitolio armatis in hostem licuit, quo sæpe modo obsessi in obsidentes eruperunt, ita nobis æquo aut iniquo loco dimicandi tantummodo cum hoste copia esset, non mihi paterni animi indoles in consilio dando deesset. Equidem mortem pro patria præclaram esse fateor et me vel devouere pro populo Romano legionibusque vel in medios me immittere hostes paratus sum; sed hic patriam video, hic quidquid Romanarum legionum est; quæ nisi pro se ipsis ad mortem ruere volunt, quid habent quod morte sua seruent? tecta urbis, dicat aliquis, et moenia et eam turbam a qua urbs incolitur. Immo hercule produntur ea omnia deleto hoc exercitu, non seruantur. Quis enim ea tuebitur? imbellis videlicet atque inermis multitudo. Tam hercule quam a Gallorum impetu defendit. An a Veiis exercitum Camillumque ducem implorabunt? hic omnes spes opesque sunt, quas seruando patriam seruamus, dedendo ad necem patriam deserimus [ac prodimus]. At foeda atque ignominiosa deditio est. Sed ea caritas patriæ est ut tam ignominia eam quam morte nostra, si opus sit, seruemus. Subeatur ergo ista, quantacumque est, indignitas et pareatur necessitati, quam ne di quidem superant. Ite, consules, redimite armis civitatem, quam auro majores vestri redemerunt."
[5] Consules profecti ad Pontium in conloquium, cum de foedere victor agitaret, negarunt injussu populi foedus fieri posse nec sine fetialibus cærimoniaque alia sollemni. Itaque non, ut volgo credunt Claudiusque etiam scribit, foedere pax Caudina sed per sponsionem facta est. Quid enim aut sponsoribus in foedere opus esset aut obsidibus, ubi precatione res transigitur, per quem populum fiat quo minus legibus dictis stetur, ut eum ita Juppiter feriat quemadmodum a fetialibus porcus feriatur? spoponderunt consules, legati, quæstores, tribuni militum, nominaque omnium qui spoponderunt exstant, ubi, si ex foedere acta res esset, præterquam duorum fetialium non exstarent; et propter necessariam foederis dilationem obsides etiam sescenti equites imperati, qui capite luerent, si pacto non staretur. Tempus inde statutum tradendis obsidibus exercituque inermi mittendo. Redintegravit luctum in castris consulum adventus, ut vix ab iis abstinerent manus, quorum temeritate in eum locum deducti essent, quorum ignavia foedius inde quam venissent abituri: illis non ducem locorum, non exploratorem fuisse; beluarum modo cæcos in foveam missos. Alii alios intueri; contemplari arma mox tradenda et inermes futuras dextras obnoxiaque corpora hosti; proponere sibimet ipsi ante oculos jugum hostile et ludibria victoris et voltus superbos et per armatos inermium iter, inde foedi agminis miserabilem viam per sociorum urbes, reditum in patriam ad parentes, quo sæpe ipsi majoresque eorum triumphantes venissent: se solos sine volnere, sine ferro, sine acie victos; sibi non stringere licuisse gladios, non manum cum hoste conferre; sibi nequiquam arma, nequiquam vires, nequiquam animos datos. Hæc frementibus hora fatalis ignominiæ advenit, omnia tristiora experiundo factura quam quæ præceperant animis. Jam primum cum singulis vestimentis inermes extra vallum exire jussi; et primi traditi obsides atque in custodiam abducti. Tum a consulibus abire lictores jussi paludamentaque detracta; tantam <id> inter eos qui paulo ante [eos] exsecrantes dedendos lacerandosque censuerant miserationem fecit, ut suæ quisque condicionis oblitus ab illa deformatione tantæ maiestatis velut ab nefando spectaculo averteret oculos.
[6] Primi consules prope seminudi sub jugum missi; tum ut quisque gradu proximus erat, ita ignominiæ objectus; tum deinceps singulæ legiones. Circumstabant armati hostes, exprobrantes eludentesque; gladii etiam plerisque intentati, et volnerati quidam necatique, si voltus eorum indignitate rerum acrior victorem offendisset. Ita traducti sub jugum et quod pæne gravius erat per hostium oculos, cum e saltu evasissent, etsi velut ab inferis extracti tum primum lucem aspicere visi sunt, tamen ipsa lux ita deforme intuentibus agmen omni morte tristior fuit. Itaque cum ante noctem Capuam peruenire possent, incerti de fide sociorum et quod pudor præpediebat circa viam haud procul Capua omnium egena corpora humi prostraverunt. Quod ubi est Capuam nuntiatum, evicit miseratio justa sociorum superbiam ingenitam Campanis. Confestim insignia sua consulibus, [fasces, lictores,] arma, equos, vestimenta, commeatus militibus benigne mittunt; et venientibus Capuam cunctus senatus populusque obviam egressus justis omnibus hospitalibus privatisque et publicis fungitur officiis. Neque illis sociorum comitas voltusque benigni et adloquia non modo sermonem elicere sed ne ut oculos quidem attollerent aut consolantes amicos contra intuerentur efficere poterant; adeo super mærorem pudor quidam fugere conloquia et coetus hominum cogebat. Postero die cum juvenes nobiles missi a Capua ut pro ficiscentes ad finem Campanum prosequerentur revertissent vocatique in curiam percontantibus majoribus natu multo sibi mæstiores et abjectiores animi visos referrent: adeo silens ac prope mutum agmen incessisse; jacere indolem illam Romanam ablatosque cum armis animos; non reddere salutem, [non salutantibus dare responsum,] non hiscere quemquam præ metu potuisse, tamquam ferentibus adhuc ceruicibus jugum sub quod missi essent; habere Samnites victoriam non præclaram solum sed etiam perpetuam; cepisse enim eos non Romam, sicut ante Gallos, sed, quod multo bellicosius fuerit, Romanam virtutem ferociamque,
[7] Cum hæc dicerentur audirenturque et deploratum pæne Romanum nomen in concilio sociorum fidelium esset, dicitur [Ofillius] A. Calavius Ovi filius, clarus genere factisque, tum etiam ætate verendus, longe aliter se habere rem dixisse: silentium illud obstinatum fixosque in terram oculos et surdas ad omnia solacia aures et pudorem intuendæ lucis ingentem molem irarum ex alto animo cientis indicia esse; aut Romana se ignorare ingenia aut silentium illud Samnitibus flebiles brevi clamores gemitusque excitaturum, Caudinæque pacis aliquanto Samnitibus quam Romanis tristiorem memoriam fore; quippe suos quemque eorum animos habiturum, ubicumque congressuri sint; saltus Caudinos non ubique Samnitibus fore. Jam et Romæ sua infamis clades erat. Obsessos primum audierunt; tristior deinde ignominiosæ pacis magis quam periculi nuntius fuit. Ad famam obsidionis dilectus haberi coeptus erat; dimissus deinde auxiliorum apparatus, postquam deditionem tam foede factam acceperunt; extemploque sine ulla publica auctoritate consensum in omnem formam luctus est. Tabernæ circa forum clausæ justitiumque in foro sua sponte coeptum prius quam indictum; lati clavi, anuli aurei positi; pæne mæstior exercitu ipso civitas esse; nec ducibus solum atque auctoribus sponsoribusque pacis irasci sed innoxios etiam milites odisse et negare urbe tectisue accipiendos. Quam concitationem animorum fregit adventus exercitus etiam iratis miserabilis. Non enim tamquam in patriam revertentes ex insperato incolumes sed captorum habitu voltuque ingressi sero in urbem ita se in suis quisque tectis abdiderunt, ut postero atque insequentibus diebus nemo eorum forum aut publicum aspicere vellet. Consules in privato abditi nihil pro magistratu agere nisi quod expressum senatus consulto est ut dictatorem dicerent comitiorum causa. Q. Fabium Ambustum dixerunt et P. Ælium Pætum magistrum equitum; quibus vitio creatis suffecti M. Æmilius Papus dictator, L. Valerius Flaccus magister equitum. Nec per eos comitia habita; et quia tædebat populum omnium magistratuum ejus anni, res ad interregnum rediit. Interreges Q. Fabius Maximus M. Valerius Corvus. Is consules creavit Q. Publilium Philonem et L. Papirium Cursorem iterum haud dubio consensu civitatis, quod nulli ea tempestate duces clariores essent.
[8] Quo creati sunt die, eosic enim placuerat patribus magistratum injerunt sollemnibusque senatus consultis perfectis de pace Caudina rettulerunt; et Publilius, penes quem fasces erant, "dic, Sp. Postumi" inquit. Qui ubi surrexit, eodem illo voltu quo sub jugum missus erat, "haud sum ignarus" inquit, "consules, ignominiæ non honoris causa me primum excitatum jussumque dicere, non tamquam senatorem sed tamquam reum qua infelicis belli qua ignominiosæ pacis. Ego tamen, quando neque de noxa nostra neque de poena rettulistis, omissa defensione, quæ non difficillima esset apud haud ignaros fortunarum humanarum necessitatiumque, sententiam de eo de quo rettulistis paucis peragam; quæ sententia testis erit mihine an legionibus vestris pepercerim, cum me seu turpi seu necessaria sponsione obstrinxi; qua tamen, quando injussu populi facta est, non tenetur populus Romanus, nec quicquam ex ea præterquam corpora nostra debentur Samnitibus. Dedamur per fetiales nudi vinctique; exsoluamus religione populum, si qua obligavimus, ne quid divini humanive obstet quo minus justum piumque de integro ineatur bellum. Interea consules exercitum scribere, armare, educere placet, nec prius ingredi hostium fines quam omnia justa in deditionem nostram perfecta erunt. Vos, di immortales, precor quæsoque, si vobis non fuit cordi Sp. Postumium T. Veturium consules cum Samnitibus prospere bellum gerere, at vos satis habeatis vidisse nos sub jugum missos, vidisse sponsione infami obligatos, videre nudos vinctosque hostibus deditos, omnem iram hostium nostris capitibus excipientes; novos consules legionesque Romanas ita cum Samnite gerere bellum velitis, ut omnia ante nos consules bella gesta sunt." quæ ubi dixit, tanta simul admiratio miseratioque viri incessit homines ut modo vix crederent illum eundem esse Sp. Postumium qui auctor tam foedæ pacis fuisset, modo miserarentur quod vir talis etiam præcipuum apud hostes supplicium passurus esset ob iram diremptæ pacis. Cum omnes laudibus modo prosequentes virum in sententiam ejus pedibus irent, temptata paulisper intercessio est ab L. Livio et Q. Mælio tribunis plebis, qui neque exsolui religione populum aiebant deditione sua, nisi omnia Samnitibus qualia apud Caudium fuissent restituerentur, neque se pro eo quod spondendo pacem seruassent exercitum populi Romani poenam ullam meritos esse, neque ad extremum, cum sacrosancti essent, dedi hostibus violarive posse.
[9] Tum Postumius "interea dedite" inquit "profanos nos, quos salua religione potestis; dedetis deinde et istos sacrosanctos cum primum magistratu abjerint, sed, se me audiatis, priusquam dedantur, hic in comitio virgis cæsos, hanc jam ut intercalatæ poenæ usuram habeant. Nam quod deditione nostra negant exsolui religione populum, id istos magis ne dedantur quam quia ita se res habeat dicere, quis adeo juris fetialium expers est qui ignoret? neque ego infitias eo, patres conscripti, tam sponsiones quam foedera sancta esse apud eos homines apud quos juxta divinas religiones fides humana colitur; sed injussu populi nego quicquam sanciri posse quod populum teneat. An, si eadem superbia, qua sponsionem istam expresserunt nobis Samnites, coegissent nos verba legitima dedentium urbes nuncupare, deditum populum Romanum vos tribuni diceretis et hanc urbem, templa, delubra, fines, aquas Samnitium esse? omitto deditionem, quoniam de sponsione agitur; quid tandem, si spopondissemus urbem hanc relicturum populum Romanum? si incensurum? si magistratus, si senatum, si leges non habiturum? si sub regibus futurum? di meliora, inquis. Atqui non indignitas rerum sponsionis vinculum levat; si quid est in quo obligari populus possit, in omnia potest. Et ne illud quidem, quod quosdam forsitan moveat, refert, consul an dictator an prætor spoponderit. Et hoc ipsi etiam Samnites judicaverunt, quibus non fuit satis consules spondere, sed legatos, quæstores, tribunos militum spondere coegerunt. Nec a me nunc quisquam quæsiverit quid ita spoponderim, cum id nec consulis jus esset nec illis spondere pacem quæ mei non erat arbitrii, nec pro vobis qui nihil mandaveratis possem. Nihil ad Caudium, patres conscripti, humanis consiliis gestum est; di immortales et vestris et hostium imperatoribus mentem ademerunt. Nec nos in bello satis cavimus et illi male partam victoriam male perdiderunt, dum vix locis quibus vicerant credunt, dum quacumque condicione arma viris in arma natis auferre festinant. An, si sana mens fuisset, difficile illis fuit, dum senes ab domo ad consultandum accersunt, mittere Romam legatos? cum senatu, cum populo de pace ac foedere agere? tridui iter expeditis erat; interea in indutiis res fuisset, donec ab Roma legati aut victoriam illis certam aut pacem adferrent. Ea demum sponsio esset quam populi jussu spopondissemus. Sed neque vos tulissetis nec nos spopondissemus; nec fas fuit alium rerum exitum esse quam ut illi velut somnio lætiore quam quod mentes eorum capere possent nequiquam eluderentur, et nostrum exercitum eadem quæ impedierat fortuna expediret, vanam victoriam vanior inritam faceret pax, sponsio interponeretur quæ neminem præter sponsorem obligaret. Quid enim vobiscum, patres conscripti, quid cum populo Romano actum est? quis vos appellare potest, quis se a vobis dicere deceptum? hostis an civis? hosti nihil spopondistis, civem neminem spondere pro vobis jussistis. Nihil ergo vobis nec nobiscum est quibus nihil mandastis, nec cum Samnitibus cum quibus nihil egistis. Samnitibus sponsores nos sumus rei satis locupletes in id quod nostrum est, in id quod præstare possumus, corpora nostra et animos; in hæc sæviant, in hæc ferrum, in hæc iras acuant. Quod ad tribunos attinet, consulite utrum præsens deditio eorum fieri possit an in diem differatur; nos interim, T. Veturi vosque ceteri, vilia hæc capita, luendæ sponsionis feramus et nostro supplicio liberemus Romana arma."
[10] Movit patres conscriptos cum causa tum auctor, nec ceteros solum sed tribunos etiam plebei, ut se in senatus dicerent fore potestate. Magistratu inde se extemplo abdicaverunt traditique fetialibus cum ceteris Caudium ducendi. Hoc senatus consulto facto lux quædam adfulsisse civitati visa est. Postumius in ore erat; eum laudibus ad cælum ferebant, devotioni P. Deci consulis, aliis claris facinoribus æquabant: emersisse civitatem ex obnoxia pace illius consilio et opera; ipsum se cruciatibus et hostium iræ offerre piaculaque pro populo Romano dare. Arma cuncti spectant et bellum: en unquam futurum, ut congredi armatis cum Samnite liceat? in civitate ira odioque ardente dilectus prope omnium voluntariorum fuit. Rescriptæ ex eodem milite novæ legiones ductusque ad Caudium exercitus. Prægressi fetiales ubi ad portam venere, vestem detrahi pacis sponsoribus jubent, manus post tergum vinciri. Cum apparitor verecundia maiestatis Postumi laxe vinciret, "quin tu" inquit "adduces lorum, ut justa fiat deditio?" tum ubi in coetum Samnitium et ad tribunal ventum Ponti est, A. Cornelius Aruina fetialis ita verba fecit. "quandoque hisce homines injussu populi Romani Quiritium foedus ictum iri spoponderunt atque ob eam rem noxam nocuerunt, ob eam rem quo populus Romanus scelere impio sit solutus hosce homines vobis dedo." hæc dicenti fetiali Postumius genu femur quanta maxime poterat vi perculit et clara voce ait se Samnitem civem esse, illum legatum [fetialem] a se contra jus gentium violatum; eo justius bellum gesturos.
[11] Tum Pontius "nec ego istam deditionem accipiam" inquit, "nec Samnites ratam habebunt. Quin tu, Sp. Postumi, si deos esse censes, aut omnia inrita facis aut pacto stas? Samniti populo omnes quos in potestate habuit aut pro iis pax debetur. Sed quid ego te appello, qui te captum victori cum qua potes fide restituis? populum Romanum appello; quem si sponsionis ad Furculas Caudinas factæ pænitet, restituat legiones intra saltum quo sæptæ fuerunt. Nemo quemquam deceperit; omnia pro infecto sint; recipiant arma quæ per pactionem tradiderunt; redeant in castra sua; quidquid pridie habuerunt quam in conloquium est ventum habeant; tum bellum et fortia consilia placeant, tum sponsio et pax repudietur. Ea fortuna, iis locis quæ ante pacis mentionem habuimus geramus bellum; nec populus Romanus consulum sponsionem nec nos fidem populi Romani accusemus. Nunquamne causa defiet cur victi pacto non stetis? obsides Porsinnæ dedistis; furto eos subduxistis. Auro civitatem a Gallis redemistis; inter accipiendum aurum cæsi sunt. Pacem nobiscum pepigistis ut legiones vobis captas restitueremus; eam pacem inritam facitis. Et semper aliquam fraudi speciem juris imponitis. Non probat populus Romanus ignominiosa pace legiones seruatas? pacem sibi habeat, legiones captas victori restituat; hoc fide, hoc foederibus, hoc fetialibus cærimoniis dignum erat. Ut quidem tu quod petisti per pactionem habeas, tot cives incolumes, ego pacem quam hos tibi remittendo pactus sum non habeam, hoc tu, A. Corneli, hoc vos, fetiales, juris gentibus dicitis? ego vero istos quos dedi simulatis nec accipio nec dedi arbitror, nec moror quo minus in civitatem oblactam sponsione commissa iratis omnibus dis, quorum eluditur numen, redeant. Gerite bellum, quando Sp. Postumius modo legatum [fetialem] genu perculit. Ita di credent Samnitem civem Postumium, non civem Romanum esse et a Samnite legatum Romanum violatum; eo vobis justum in nos factum esse bellum. Hæc ludibria religionum non pudere in lucem proferre et vix pueris dignas ambages senes ac consulares fallendæ fidei exquirere. I, lictor, deme vincla Romanis; moratus sit nemo quo minus ubi visum fuerit abeant." et illi quidem, forsitan et publica, sua certe liberata fide ab Caudio in castra Romana inviolati redierunt.
[12] Samnitibus pro superba pace infestissimum cernentibus renatum bellum omnia quæ deinde evenerunt non in animis solum sed prope in oculis esse; et sero ac nequiquam laudare senis Ponti utraque consilia, inter quæ se medio lapsos victoriæ possessionem pace incerta mutasse; et beneficii et maleficii occasione amissa pugnaturos cum eis quos potuerint in perpetuum vel inimicos tollere vel amicos facere. Adeoque nullodum certamine inclinatis viribus post Caudinam pacem animi mutaverant, ut clariorem inter Romanos deditio Postumium quam Pontium incruenta victoria inter Samnites faceret, et geri posse bellum Romani pro victoria certa haberent, Samnites simul rebellasse et vicisse crederent Romanum. Inter hæc Satricani ad Samnites defecerunt, et Fregellæ colonia necopinato adventu Samnitiumfuisse et Satricanos cum iis satis constatnocte occupata est. Timor inde mutuus utrosque usque ad lucem quietos tenuit; lux pugnæ initium fuit, quam aliquamdiu æquamet quia pro aris ac focis dimicabatur et quia ex tectis adjuvabat imbellis multitudotamen Fregellani sustinuerunt; fraus deinde rem inclinavit, quod vocem audiri præconis passi sunt incolumem abiturum qui arma posuisset. Ea spes remisit a certamine animos et passim arma jactari coepta. Pertinacior pars armata per aversam portam erupit tutiorque eis audacia fuit quam incautus ad credendum ceteris pavor, quos circumdatos igni nequiquam deos fidemque invocantes Samnites concremaverunt. Consules inter se partiti provincias, Papirius in Apuliam ad Luceriam pergit, ubi equites Romani obsides ad Caudium dati custodiebantur, Publilius in Samnio substitit adversus Caudinas legiones. Distendit ea res Samnitium animos, quod nec ad Luceriam ire, ne ab tergo instaret hostis, nec manere, ne Luceria interim amitteretur, satis audebant. Optimum visum est committere rem fortunæ et transigere cum Publilio certamen; itaque in aciem copias educunt.
[13] Adversus quos Publilius consul cum dimicaturus esset, prius adloquendos milites ratus contionem advocari jussit; ceterum sicut ingenti alacritate ad prætorium concursum est, ita præ clamore poscentium pugnam nulla adhortatio imperatoris audita est; suus cuique animus memor ignominiæ adhortator aderat. Vadunt igitur in proelium urgentes signiferos et, ne mora in concursu pilis emittendis stringendisque inde gladiis esset, pila velut dato ad id signo abiciunt strictisque gladiis cursu in hostem feruntur. Nihil illic imperatoriæ artis ordinibus aut subsidiis locandis fuit; omnia ira militaris prope vesano impetu egit. Itaque non fusi modo hostes sunt sed ne castris quidem suis fugam impedire ausi Apuliam dissipati petiere; Luceriam tamen coacto rursus in unum agmine est peruentum. Romanos ira eadem, quæ per mediam aciem hostium tulerat, et in castra pertulit. Ibi plus quam in acie sanguinis ad cædis factum prædæque pars major ira corrupta. Exercitus alter cum Papirio consule locis maritimis peruenerat Arpos per omnia pacata Samnitium magis injuriis et odio quam beneficio ullo populi Romani; nam Samnites, ea tempestate in montibus vicatim habitantes, campestria et maritima loca contempto cultorum molliore atque, ut evenit fere, locis simili genere ipsi montani atque agrestes depopulabantur. Quæ regio si fida Samnitibus fuisset, aut peruenire Arpos exercitus Romanus nequisset aut interjecta [inter Romam et Arpos] penuria rerum omnium exclusos a commeatibus absumpsisset. Tum quoque profectos inde ad Luceriam juxta obsidentes obsessosque inopia vexavit: omnia ab Arpis Romanis suppeditabantur, ceterum adeo exigue ut militi occupato stationibus vigiliisque et opere eques folliculis in castra ab Arpis frumentum veheret, interdum occursu hostium cogeretur abjecto ex equo frumento pugnare: obsessis priusquam alter consul victore exercitu advenit, et commeatus ex montibus Samnitium invecti erant et auxilia intromissa. Artiora omnia adventus Publili fecit, qui obsidione delegata in curam collegæ vacuus per agros cuncta infesta commeatibus hostium fecerat. Itaque cum spes nulla esset diutius obsessos inopiam laturos, coacti Samnites, qui ad Luceriam castra habebant, undique contractis viribus signa cum Papirio conferre.
[14] Per id tempus parantibus utrisque se ad proelium legati Tarentini interveniunt, denuntiantes Samnitibus Romanisque ut bellum omitterent: per utros stetisset quo minus discederetur ab armis, adversus eos se pro alteris pugnaturos. Ea legatione Papirius audita perinde ac motus dictis eorum cum collega se communicaturum respondit; accitoque eo, cum tempus omne in apparatu pugnæ consumpsisset conlocutus de re haud dubia, signum pugnæ proposuit. Agentibus divina humanaque, quæ adsolent cum acie dimicandum est, consulibus Tarentini legati occursare responsum exspectantes; quibus Papirius ait: "auspicia secunda esse, Tarentini, pullarius nuntiat; litatum præterea est egregie; auctoribus dis, ut videtis, ad rem gerendam proficiscimur". Signa inde ferre jussit et copias eduxit vanissimam increpans gentem, quæ, suarum impotens rerum præ domesticis seditionibus discordiisque, aliis modum pacis ac belli facere æquum censeret. Samnites ex parte altera, cum omnem curam belli remisissent, quia aut pacem vere cupiebant aut expediebat simulare ut Tarentinos sibi conciliarent, cum instructos repente ad pugnam Romanos conspexissent, vociferari se in auctoritate Tarentinorum manere nec descendere in aciem nec extra vallum arma ferre; deceptos potius quodcumque casus ferat passuros quam ut sprevisse pacis auctores Tarentinos videantur. Accipere se omen consules aiunt et eam precari mentem hostibus ut ne vallum quidem defendant. Ipsi inter se partitis copiis succedunt hostium munimentis et simul undique adorti, cum pars fossas explerent, pars vellerent vallum atque in fossas proruerent, nec virtus modo insita sed ira etiam exulceratos ignominia stimularet animos, castra invasere; et pro se quisque non hæc Furculas nec Caudium nec saltus invios esse, ubi errorem fraus superbe vicisset, sed Romanam virtutem, quam nec vallum nec fossæ arcerent, memorantes cædunt pariter resistentes fusosque, inermes atque armatos, servos liberos, puberes impubes, homines jumentaque; nec ullum superfuisset animal, ni consules receptui signum dedissent avidosque cædis milites e castris hostium imperio ac minis expulissent. Itaque apud infensos ob interpellatam dulcedinem iræ confestim oratio habita est, ut doceretur miles minime cuiquam militum consules odio in hostes cessisse aut cessuros; quin duces sicut belli ita insatiabilis supplicii futuros fuisse, ni respectus equitum sescentorum qui Luceriæ obsides tenerentur præpedisset animos, ne desperata venia hostes cæcos in supplicia eorum ageret perdere prius quam perire optantes. Laudare ea milites lætarique obviam itum iræ suæ esse ac fateri omnia patienda potius quam proderetur salus tot principum Romanæ juventutis.
[15] Dimissa contione consilium habitum omnibusne copiis Luceriam premerent an altero exercitu et duce Apuli circa, gens dubiæ ad id voluntatis, temptarentur. Publilius consul ad peragrandam profectus Apuliam aliquot expeditione una populos aut vi subegit aut condicionibus in societatem accepit. Papirio quoque, qui obsessor Luceriæ restiterat, brevi ad spem eventus respondit; nam insessis omnibus viis per quas commeatus ex Samnio subvehebantur, fame domiti Samnites qui Luceriæ in præsidio erant legatos misere ad consulem Romanum, ut receptis equitibus qui causa belli essent absisteret obsidione. Iis Papirius ita respondit debuisse eos Pontium Herenni filium, quo auctore Romanos sub jugum misissent, consulere quid victis patiendum censeret; ceterum quoniam ab hostibus in se æqua statui quam in se ipsi ferre maluerint, nuntiare Luceriam jussit arma, sarcinas, jumenta, multitudinem omnem imbellem intra moenia relinquerent; militem se cum singulis vestimentis sub jugum missurum, ulciscentem inlatam, non novam inferentem ignominiam. Nihil recusatum. Septem milia militum sub jugum missa prædaque ingens Luceriæ capta, receptis omnibus signis armisque quæ ad Caudium amissa erant et, quod omnia superabat gaudia, equitibus reciperatis quos pignora pacis custodiendos Luceriam Samnites dederant. Haud ferme alia mutatione subita rerum clarior victoria populi Romani est, si quidem etiam, quod quibusdam in annalibus invenio, Pontius Herenni filius, Samnitium imperator, ut expiaret consulum ignominiam, sub jugum cum ceteris est missus. Ceterum id minus miror obscurum esse de hostium duce dedito missoque; id magis mirabile est ambigi Luciusne Cornelius dictator cum L. Papirio Cursore magistro equitum eas res ad Caudium atque inde Luceriam gesserit ultorque unicus Romanæ ignominiæ haud sciam an justissimo triumpho ad eam ætatem secundum Furium Camillum triumphaverit an consulumPapirique præcipuumid decus sit. Sequitur hunc errorem alius error Cursorne Papirius proximis comitiis cum Q. Aulio Cerretano iterum ob rem bene gestam Luceriæ continuato magistratu consul tertium creatus sit an L. Papirius Mugillanus et in cognomine erratum sit.
[16] Convenit jam inde per consules reliqua belli perfecta. Aulius cum Ferentanis uno secundo proelio debellavit urbemque ipsam, quo se fusa contulerat acies, obsidibus imperatis in deditionem accepit. Pari fortuna consul alter cum Satricanis, qui cives Romani post Caudinam cladem ad Samnites defecerant præsidiumque eorum in urbem acceperant, rem gessit. Nam cum ad moenia Satrici admotus esset exercitus legatisque missis ad pacem cum precibus petendam triste responsum ab consule redditum esset, nisi præsidio Samnitium interfecto aut tradito ne ad se remearent, plus ea voce quam armis inlatis terroris colonis injectum. Itaque subinde exsequentes quærendo a consule legati quonam se pacto paucos et infirmos crederet præsidio tam valido et armato vim allaturos, ab iisdem consilium petere jussi quibus auctoribus præsidium in urbem accepissent, discedunt ægreque impetrato ut de ea re consuli senatum responsaque ad se referri sineret ad suos redeunt. Duæ factiones senatum distinebant, una cujus principes erant defectionis a populo Romano auctores, altera fidelium civium; certatum ab utrisque tamen est ut ad reconciliandam pacem consuli opera navaretur. Pars altera, cum præsidium Samnitium, quia nihil satis præparati erat ad obsidionem tolerandam, excessurum proxima nocte esset, enuntiare consuli satis habuit qua noctis hora quaque porta et quam in viam egressurus hostis foret; altera, quibus invitis descitum ad Samnites erat, eadem nocte portam etiam consuli aperuerunt armatosque clam hoste in urbem acceperunt. Ita duplici proditione et præsidium Samnitium insessis circa viam siluestribus locis necopinato oppressum est, et ab urbe plena hostium clamor sublatus momentoque unius horæ cæsus Samnis, Satricanus captus, et omnia in potestate consulis erant; qui quæstione habita quorum opera defectio esset facta, quos sontes comperit, virgis cæsos securi percussit præsidioque valido imposito arma Satricanis ademit. Inde ad triumphum decessisse Romam Papirium Cursorem scribunt, qui eo duce Luceriam receptam Samnitesque sub jugum missos auctores sunt. Et fuit vir haud dubie dignus omni bellica laude, non animi solum vigore sed etiam corporis viribus excellens. Præcipua pedum pernicitas inerat, quæ cognomen etiam dedit; victoremque cursu omnium ætatis suæ fuisse ferunt [et] seu virium vi seu exercitatione multa, cibi vinique eundem capacissimum; nec cum ullo asperiorem, quia ipse invicti ad laborem corporis esset, fuisse militiam pediti pariter equitique; equites etiam aliquando ausos ab eo petere ut sibi pro re bene gesta laxaret aliquid laboris; quibus ille "ne nihil remissum dicatis, remitto" inquit, "ne utique dorsum demulceatis cum ex equis descendetis". Et vis erat in eo viro imperii ingens pariter in socios civesque. Prænestinus prætor per timorem segnius ex subsidiis suos duxerat in primam aciem; quem cum inambulans ante tabernaculum vocari jussisset, lictorem expedire securem jussit. Ad quam vocem exanimi stante Prænestino, "agedum, lictor, excide radicem hanc" inquit "incommodam ambulantibus", perfusumque ultimi supplicii metu multa dicta dimisit. Haud dubie illa ætate, qua nulla virtutum feracior fuit, nemo unus erat vir quo magis innixa res Romana staret. Quin eum parem destinant animis magno Alexandro ducem, si arma Asia perdomita in Europam vertisset.
[17] Nihil minus quæsitum a principio hujus operis videri potest quam ut plus justo ab rerum ordine declinarem varietatibusque distinguendo opere et legentibus velut deverticula amoena et requiem animo meo quærerem; tamen tanti regis ac ducis mentio, quibus sæpe tacitus cogitationibus volutavi animum, eas evocat in medium, ut quærere libeat quinam eventus Romanis rebus, si cum Alexandro foret bellatum, futurus fuerit. Plurimum in bello pollere videntur militum copia et virtus, ingenia imperatorum, fortuna per omnia humana maxime in res bellicas potens; ea et singula intuenti et universa sicut ab aliis regibus gentibusque, ita ab hoc quoque facile præstant invictum Romanum imperium. Jam primum, ut ordiar ab ducibus comparandis, haud equidem abnuo egregium ducem fuisse Alexandrum; sed clariorem tamen eum facit quod unus fuit, quod adulescens in incremento rerum, nondum alteram fortunam expertus, decessit. Ut alios reges claros ducesque omittam, magna exempla casuum humanorum, Cyrum, quem maxime Græci laudibus celebrant, quid nisi longa vita, sicut Magnum modo Pompeium, vertenti præbuit fortunæ? recenseam duces Romanos, nec omnes omnium ætatium sed ipsos eos cum quibus consulibus aut dictatoribus Alexandro fuit bellandum, M. Valerium Corvum, C. Marcium Rutulum, C. Sulpicium, T. Manlium Torquatum, Q. Publilium Philonem, L. Papirium Cursorem, Q. Fabium Maximum, duos Decios, L. Volumnium, M". Curium? deinceps ingentes sequuntur viri, si Punicum Romano prævertisset bellum seniorque in Italiam traiecisset. Horum in quolibet cum indoles eadem quæ in Alexandro erat animi ingeniique, tum disciplina militaris, jam inde ab initiis urbis tradita per manus, in artis perpetuis præceptis ordinatæ modum venerat. Ita reges gesserant bella, ita deinde exactores regum Junii Valeriique, ita deinceps Fabii, Quinctii, Cornelii, ita Furius Camillus, quem juvenes ii quibus cum Alexandro dimicandum erat senem viderant. Militaris opera pugnando obeunti Alexandronam ea quoque haud minus clarum eum faciuntcessisset videlicet in acie oblatus par Manlius Torquatus aut Valerius Corvus, insignes ante milites quam duces, cessissent Decii, devotis corporibus in hostem ruentes, cessisset Papirius Cursor illo corporis robore, illo animi. Victus esset consiliis juvenis unius, ne singulos nominem, senatus ille, quem qui ex regibus constare dixit unus veram speciem Romani senatus cepit. Id vero erat periculum, ne sollertius quam quilibet unus ex his quos nominavi castris locum caperet, commeatus expediret, ab insidiis præcaveret, tempus pugnæ deligeret, aciem instrueret, subsidiis firmaret. Non cum Dareo rem esse dixisset, quem mulierum ac spadonum agmen trahentem inter purpuram atque aurum oneratum fortunæ apparatibus suæ, prædam verius quam hostem, nihil aliud quam bene ausus vana contemnere, incruentus devicit. Longe alius Italiæ quam Indiæ, per quam temulento agmine comisabundus incessit, visus illi habitus esset, saltus Apuliæ ac montes Lucanos cernenti et vestigia recentia domesticæ cladis, ubi avunculus ejus nuper, Epiri rex Alexander, absumptus erat.
[18] Et loquimur de Alexandro nondum merso secundis rebus, quarum nemo intolerantior fuit. Qui si ex habitu novæ fortunæ novique, ut ita dicam, ingenii quod sibi victor induerat spectetur, Dareo magis similis quam Alexandro in Italiam venisset et exercitum Macedoniæ oblitum degenerantemque jam in Persarum mores adduxisset. Referre in tanto rege piget superbam mutationem vestis et desideratas humi jacentium adulationes, etiam victis Macedonibus graves nedum victoribus, et foeda supplicia et inter vinum et epulas cædes amicorum et vanitatem ementiendæ stirpis. Quid si vini amor in dies fieret acrior? quid si trux ac præferuida ira?nec quicquam dubium inter scriptores referonullane hæc damna imperatoriis virtutibus ducimus? id vero periculum erat, quod levissimi ex Græcis qui Parthorum quoque contra nomen Romanum gloriæ favent dictitare solent, ne maiestatem nominis Alexandri, quem ne fama quidem illis notum arbitror fuisse, sustinere non potuerit populus Romanus; et adversus quem Athenis, in civitate fracta Macedonum armis, cernente tum maxime prope fumantes Thebarum ruinas, contionari libere ausi sunt homines, id quod ex monumentis orationum patet, adversus eum nemo ex tot proceribus Romanis vocem liberam missurus fuerit. Quantalibet magnitudo hominis concipiatur animo; unius tamen ea magnitudo hominis erit collecta paulo plus decem annorum felicitate; quam qui eo extollunt quod populus Romanus etsi nullo bello multis tamen proeliis victus sit, Alexandro nullius pugnæ non secunda fortuna fuerit, non intellegunt se hominis res gestas, et ejus juvenis, cum populi jam octingentesimum bellantis annum rebus conferre. Miremur si, cum ex hac parte sæcula plura numerentur quam ex illa anni, plus in tam longo spatio quam in ætate tredecim annorum fortuna variaverit? quin tu homines cum homine, [et] duces cum duce, fortunam cum fortuna confers? quot Romanos duces nominem quibus nunquam adversa fortuna pugnæ fuit? paginas in annalibus magistratuumque fastis percurrere licet consulum dictatorumque quorum nec virtutis nec fortunæ ullo die populum Romanum pænituit. Et quo sint mirabiliores quam Alexander aut quisquam rex, denos vicenosque dies quidam dictaturam, nemo plus quam annum consulatum gessit; ab tribunis plebis dilectus impediti sunt; post tempus ad bella jerunt, ante tempus comitiorum causa revocati sunt; in ipso conatu rerum circumegit se annus; collegæ nunc temeritas, nunc pravitas impedimento aut damno fuit; male gestis rebus alterius successum est; tironem aut mala disciplina institutum exercitum acceperunt. At hercule reges non liberi solum impedimentis omnibus sed domini rerum temporumque trahunt consiliis cuncta, non sequuntur. Invictus ergo Alexander cum invictis ducibus bella gessisset et eadem fortunæ pignora in discrimen detulisset; immo etiam eo plus periculi subisset quod Macedones unum Alexandrum habuissent, multis casibus non solum obnoxium sed etiam offerentem se, Romani multi fuissent Alexandro vel gloria vel rerum magnitudine pares, quorum suo quisque fato sine publico discrimine viveret morereturque.
[19] Restat ut copiæ copiis comparentur vel numero vel militum genere vel multitudine auxiliorum. Censebantur ejus ætatis lustris ducena quinquagena milia capitum. Itaque in omni defectione sociorum Latini nominis urbano prope dilectu decem scribebantur legiones; quaterni quinique exercitus sæpe per eos annos in Etruria, in Umbria Gallis hostibus adjunctis, in Samnio, in Lucanis gerebat bellum. Latium deinde omne cum Sabinis et Volscis et Æquis et omni Campania et parte Umbriæ Etruriæque et Picentibus et Marsis Pælignisque ac Vestinis atque Apulis, adjuncta omni ora Græcorum inferi maris a Thuriis Neapolim et Cumas et inde Antio atque Ostiis tenus Samnites aut socios validos Romanis aut fractos bello invenisset hostes. Ipse traiecisset mare cum veteranis Macedonibus non plus triginta milibus hominum et quattuor milibus equitum, maxime Thessalorum; hoc enim roboris erat. Persas Indos aliasque si adjunxisset gentes, impedimentum majus quam auxilium traheret. Adde quod Romanis ad manum domi supplementum esset, Alexandro, quod postea Hannibali accidit, alieno in agro bellanti exercitus consenuisset. Arma clupeus sarisæque illis; Romano scutum, majus corpori tegumentum, et pilum, haud paulo quam hasta vehementius ictu missuque telum. Statarius uterque miles, ordines seruans; sed illa phalanx immobilis et unius generis, Romana acies distinctior, ex pluribus partibus constans, facilis partienti, quacumque opus esset, facilis jungenti. Jam in opere quis par Romano miles? quis ad tolerandum laborem melior? uno proelio victus Alexander bello victus esset: Romanum, quem Caudium, quem Cannæ non fregerunt, quæ fregisset acies? ne ille sæpe, etiamsi prima prospere evenissent, Persas et Indos et imbellem Asiam quæsisset et cum feminis sibi bellum fuisse dixisset, quod Epiri regem Alexandrum mortifero volnere ictum dixisse ferunt, sortem bellorum in Asia gestorum ab hoc ipso juvene cum sua conferentem. Equidem cum per annos quattuor et viginti primo Punico bello classibus certatum cum Poenis recordor, vix ætatem Alexandri suffecturam fuisse reor ad unum bellum. Et forsitan, cum et foederibus vetustis juncta res Punica Romanæ esset et timor par adversus communem hostem duas potentissimas armis virisque urbes armaret, [et] simul Punico Romanoque obrutus bello esset. Non quidem Alexandro duce nec integris Macedonum rebus sed experti tamen sunt Romani Macedonem hostem adversus Antiochum Philippum Persen non modo cum clade ulla sed ne cum periculo quidem suo. Absit invidia verbo et civilia bella sileant: nunquam ab equite hoste, nunquam a pedite, nunquam aperta acie, nunquam æquis, utique nunquam nostris locis laboravimus: equitem, sagittas, saltus impeditos, avia commeatibus loca gravis armis miles timere potest. Mille acies graviores quam Macedonum atque Alexandri avertit avertetque, modo sit perpetuus hujus qua vivimus pacis amor et civilis cura concordiæ.
[20] M. Folius Flaccina inde et L. Plautius Venox consules facti. Eo anno ab frequentibus Samnitium populis de foedere renovando legati cum senatum humi strati movissent, reiecti ad populum haudquaquam tam efficaces habebant preces. Itaque de foedere negatum; indutiæ biennii, cum per aliquot dies fatigassent singulos precibus, impetratæ. Et ex Apulia Teanenses Canusinique populationibus fessi obsidibus L. Plautio consuli datis in deditionem venerunt. Eodem anno primum præfecti Capuam creari coepti legibus ab L. Furio prætore datis, cum utrumque ipsi pro remedio ægris rebus discordia intestina petissent; et duæ Romæ additæ tribus, Ufentina ac Falerna. Inclinatis semel in Apulia rebus Teates quoque Apuli ad novos consules, C. Junium Bubulcum Q. Æmilium Barbulam, foedus petitum venerunt, pacis per omnem Apuliam præstandæ populo Romano auctores. Id audacter spondendo impetravere ut foedus daretur neque ut æquo tamen foedere sed ut in dicione populi Romani essent. Apulia perdomitanam Forento quoque, valido oppido, Junius potitus eratin Lucanos perrectum; inde repentino adventu Æmili consulis Nerulum vi captum. Et postquam res Capuæ stabilitas Romana disciplina fama per socios volgavit, Antiatibus quoque, qui se sine legibus certis, sine magistratibus agere querebantur, dati ab senatu ad jura statuenda ipsius coloniæ patroni; nec arma modo sed jura etiam Romana late pollebant.
[21] C. Junius Bubulcus et Q. Æmilius Barbula consules exitu anni non consulibus ab se creatis, Sp. Nautio et M. Popilio, ceterum dictatori L. Æmilio legiones tradiderant; is cum L. Fuluio magistro equitum Saticulam oppugnare adortus rebellandi causam Samnitibus dedit. Duplex inde terror inlatus Romanis: hinc Samnis magno exercitu coacto ad eximendos obsidione socios haud procul castris Romanorum castra posuit; hinc Saticulani magno cum tumultu patefactis repente portis in stationes hostium incurrerunt. Inde pars utraque, spe alieni magis auxilii quam viribus freta suis, justo mox proelio inito Romanos urgent et quamquam anceps dimicatio erat, tamen utrimque tutam aciem dictator habuit, quia et locum haud facilem ad circumueniendum cepit et diversa statuit signa. Infestior tamen in erumpentes incessit nec magno certamine intra moenia compulit; tum totam aciem in Samnites obvertit. Ibi plus certaminis fuit; victoria sicut sera ita nec dubia nec varia fuit. Fusi in castra Samnites exstinctis nocte ignibus tacito agmine abeunt et spe abjecta Saticulæ tuendæ Plisticam ipsi, socios Romanorum, ut parem dolorem hosti redderent, circumsidunt.
[22] Anno circumacto bellum deinceps ab dictatore Q. Fabio gestum est. Consules novi, sicut superiores, Romæ manserunt; Fabius ad accipiendum ab Æmilio exercitum ad Saticulam cum supplemento venit. Neque enim Samnites ad Plisticam manserant sed accitis ab domo novis militibus multitudine freti castra eodem quo antea loco posuerunt lacessentesque proelio Romanos avertere ab obsidione conabantur. Eo intentius dictator in moenia hostium versus id bellum tantum ducere quod urbem oppugnabat, securior ab Samnitibus agere stationibus modo oppositis ne qua in castra vis fieret. Eo ferocius adequitare Samnites vallo neque otium pati; et cum jam prope in portis castrorum esset hostis, nihil consulto dictatore magister equitum Q. Aulius Cerretanus magno tumultu cum omnibus turmis equitum evectus summovit hostem. Tum in minime pertinaci genere pugnæ sic fortuna exercuit opes ut insignes utrimque clades et clara ipsorum ducum ederet funera. Prior Samnitium imperator ægre patiens, quo tam ferociter adequitasset, inde se fundi fugarique, orando hortandoque equites proelium iteravit; in quem insignem inter suos cientem pugnam magister equitum Romanus infesta cuspide ita permisit equum ut uno ictu exanimem equo præcipitaret. Nec, ut fit, ad ducis casum perculsa magis quam inritata est multitudo; omnes qui circa erant in Aulium temere invectum per hostium turmas tela conjecerunt; fratri præcipuum decus ulti Samnitium imperatoris <di> dederunt. Is victorem detractum ex equo magistrum equitum plenus mæroris atque iræ trucidavit, nec multum afuit quin corpore etiam, quia inter hostiles ceciderat turmas, Samnites potirentur. Sed extemplo ad pedes descensum ab Romanis est coactique idem Samnites facere; et repentina acies circa corpora ducum pedestre proelium iniit, quo haud dubie superat Romanus, reciperatumque Auli corpus mixta cum dolore lætitia victores in castra referunt. Samnites duce amisso et per equestre certamen temptatis viribus, omissa Saticula, quam nequiquam defendi rebantur, ad Plisticæ obsidionem redeunt intraque paucos dies Saticula Romanus per deditionem, Plistica per vim Samnis potitur.
[23] Mutata inde belli sedes est; ad Soram ex Samnio Apuliaque traductæ legiones. Sora ad Samnites defecerat interfectis colonis Romanorum. Quo cum prior Romanus exercitus ad ulciscendam civium necem reciperandamque coloniam magnis itineribus prævenisset
[24] Ad Soram inde reditum; novique consules M. Poetelius C. Sulpicius exercitum ab dictatore Fabio accipiunt magna parte veterum militum dimissa novisque cohortibus in supplementum adductis. Ceterum cum propter difficilem urbis situm nec oppugnandi satis certa ratio iniretur et aut tempore longinqua aut præceps periculo victoria esset, Soranus transfuga clam ex oppido profectus, cum ad vigiles Romanos penetrasset, duci se extemplo ad consules jubet deductusque traditurum urbem promittit. Visus inde, cum quonam modo id præstaturus esset percontantes doceret, haud vana adferre, perpulit prope adjuncta moenibus Romana castra ut sex milia ab oppido removerentur: fore ut minus intentæ in custodiam urbis diurnæ stationes ac nocturnæ vigiliæ essent. Ipse insequenti nocte sub oppido siluestribus locis cohortibus insidere jussis decem milites delectos secum per ardua ac prope invia in arcem ducit, pluribus quam pro numero virorum missilibus telis eo conlatis; ad hoc saxa erant et temere jacentia, ut fit in aspretis, et de industria etiam quo locus tutior esset ab oppidanis congesta. Ubi cum constituisset Romanos semitamque angustam et arduam erectam ex oppido in arcem ostendisset, "hoc quidem ascensu" inquit, "uel tres armati quamlibet multitudinem arcuerint; vos et decem numero et, quod plus est, Romani Romanorumque fortissimi viri estis. Et locus pro vobis et nox erit, quæ omnia ex incerto majora territis ostentat. Ego jam terrore omnia implebo; vos arcem intenti tenete". Decurrit inde, quanto maxime poterat cum tumultu "ad arma" et "pro vestram fidem, cives" clamitans; "arx ab hostibus capta est; defendite, ite." hæc incidens principum foribus, hæc obviis, hæc excurrentibus in publicum pavidis increpat. Acceptum ab uno pavorem plures per urbem ferunt. Trepidi magistratus missis ad arcem exploratoribus cum tela et armatos tenere arcem multiplicato numero audirent, avertunt animos a spe reciperandæ arcis. Fuga cuncta complentur portæque ab semisomnis ac maxima parte inermibus refringuntur, quarum per unam præsidium Romanum clamore excitatum inrumpit et concursantes per vias pavidos cædit. Jam Sora capta erat, cum consules prima luce advenere et quos reliquos fortuna ex nocturna cæde ac fuga fecerat in deditionem accipiunt. Ex his ducentos viginti quinque, qui omnium consensu destinabantur et infandæ colonorum cædis et defectionis auctores, vinctos Romam deducunt; ceteram multitudinem incolumem præsidio imposito Soræ relinquunt. Omnes qui Romam deducti erant virgis in foro cæsi ac securi percussi summo gaudio plebis, cujus maxime intererat tutam ubique quæ passim in colonias mitteretur multitudinem esse.
[25] Consules ab Sora profecti in agros atque urbes Ausonum bellum intulerunt. Mota namque omnia adventu Samnitium cum apud Lautulas dimicatum est fuerant, conjurationesque circa Campaniam passim factæ nec Capua ipsa crimine caruit; quin Romam quoque et ad principum quosdam inquirendo ventum est. Ceterum Ausonum gens proditione urbium sicut Sora in potestatem venit. Ausona et Minturnæ et Vescia urbes erant, ex quibus principes juventutis duodecim numero in proditionem urbium suarum conjurati ad consules veniunt. Docent suos jam pridem exoptantes Samnitium adventum, simul ad Lautulas pugnatum audierint, pro victis Romanos habuisse, juventute, armis Samnitem juvisse; fugatis inde Samnitibus incerta pace agere nec claudentes portas Romanis, ne arcessant bellum, et obstinatos claudere si exercitus admoveatur; in ea fluctuatione animorum opprimi incautos posse. His auctoribus mota propius castra missique eodem tempore circa tria oppida milites, partim armati qui occulti propinqua moenibus insiderent loca, partim togati tectis veste gladiis qui sub lucem apertis portis urbes ingrederentur. Ab his simul custodes trucidari coepti, simul datum signum armatis ut ex insidiis concurrerent. Ita portæ occupatæ triaque oppida eadem hora eodemque consilio capta; sed quia absentibus ducibus impetus est factus, nullus modus cædibus fuit deletaque Ausonum gens vix certo defectionis crimine perinde ac si internecivo bello certasset.
[26] Eodem anno prodito hostibus Romano præsidio Luceria Samnitium facta; nec diu proditoribus impunita res fuit. Haud procul inde exercitus Romanus erat, cujus primo impetu urbs sita in plano capitur. Lucerini ac Samnites ad internecionem cæsi; eoque ira processit ut Romæ quoque, cum de colonis mittendis Luceriam consuleretur senatus, multi delendam urbem censerent. Præter odium, quod exsecrabile in bis captos erat, longinquitas quoque abhorrere a relegandis tam procul ab domo civibus inter tam infestas gentes cogebat. Vicit tamen sententia ut mitterentur coloni; duo milia et quingenti missi. Eodem anno, cum omnia infida Romanis essent, Capuæ quoque occultæ principum conjurationes factæ. De quibus cum ad senatum relatum esset, haudquaquam neglecta res: quæstiones decretæ dictatoremque quæstionibus exercendis dici placuit. C. Mænius dictus; is M. Folium magistrum equitum dixit. Ingens erat magistratus ejus terror; itaque sive timoris seu conscientiæ vi, Calavios Ovium Noviumque ea capita conjurationis fuerantpriusquam nominarentur apud dictatorem, mors haud dubie ab ipsis conscita judicio subtraxit. Deinde, ut quæstioni Campanæ materia decessit, versa Romam interpretando res: non nominatim qui Capuæ sed in universum qui usquam coissent conjurassentue adversus rem publicam quæri senatum jussisse et coitiones honorum adipiscendorum causa factas adversus rem publicam esse. Latiorque et re et personis quæstio fieri haud abnuente dictatore sine fine ulla quæstionis suæ jus esse. Postulabantur ergo nobiles homines appellantibusque tribunos nemo erat auxilio quin nomina reciperentur. Inde nobilitas, nec ii modo in quos crimen intendebatur sed universi, simul negare nobilium id crimen esse quibus, si nulla obstetur fraude, pateat via ad honorem, sed hominum novorum; ipsos adeo dictatorem magistrumque equitum reos magis quam quæsitores idoneos ejus criminis esse intellecturosque ita id esse simul magistratu abissent. Tum enimuero Mænius, jam famæ magis quam imperii memor, progressus in contionem ita verba fecit: "et omnes ante actæ vitæ vos conscios habeo, Quirites, et hic ipse honos delatus ad me testis est innocentiæ meæ; neque enim, quod sæpe alias, quia ita tempora postulabant rei publicæ, qui bello clarissimus esset, sed qui maxime procul ab his coitionibus vitam egisset, dictator deligendus exercendis quæstionibus fuit. Sed, quoniam quidam nobiles hominesqua de causa vos existimare quam me pro magistratu quicquam incompertum dicere melius estprimum ipsas expugnare quæstiones omni ope adnisi sunt; dein, postquam ad id parum potentes erant, ne causam dicerent, in præsidia adversariorum, appellationem et tribunicium auxilium, patricii confugerunt; postremo repulsi indeadeo omnia tutiora quam ut innocentiam suam purgarent visa in nos inruerunt, et privatis dictatorem poscere reum vere cundiæ non fuit;ut omnes di hominesque sciant ab illis etiam quæ non possint temptari ne rationem vitæ reddant, me obviam ire crimini et offerre me inimicis reum, dictatura me abdico. Vos quæso, consules, si vobis datum ab senatu negotium fuerit, in me primum et hunc M. Folium quæstiones exerceatis, ut appareat innocentia nostra nos, non maiestate honoris tutos a criminationibus istis esse." abdicat inde se dictatura et post eum confestim Folius magisterio equitum; primique apud consulesiis enim ab senatu mandata res estrei facti adversus nobilium testimonia egregie absoluuntur. Publilius etiam Philo multiplicatis summis honoribus post res tot domi belloque gestas, ceterum invisus nobilitati, causam dixit absolutusque est. Nec diutius, ut fit, quam dum recens erat quæstio per clara nomina reorum viguit: inde labi coepit ad viliora capita, donec coitionibus factionibusque adversus quas comparata erat oppressa est.
[27] Earum fama rerum, magis tamen spes Campanæ defectionis, in quam conjuratum erat, Samnites in Apuliam versos rursus ad Caudium revocavit, ut inde ex propinquo, si qui motus occasionem aperiret, Capuam Romanis eriperent. Eo consules cum valido exercitu venerunt. Et primo circa saltus, cum utrimque ad hostem iniqua via esset, cunctati sunt; deinde Samnites per aperta loca brevi circuitu in loca plana [Campanos campos] agmen demittunt ibique primum castra in conspectum hostibus data, deinde levibus proeliis equitum sæpius quam peditum utrimque periculum factum; nec aut eventus eorum Romanum aut moræ, qua trahebant bellum, pænitebat. Samnitium contra ducibus et carpi parvis cottidie damnis et senescere dilatione belli vires suæ videbantur. Itaque in aciem procedunt equitibus in cornua divisis, quibus præceptum erat intentiores ad respectum castrorum, ne qua eo vis fieret, quam ad proelium starent: aciem pedite tutam fore. Consulum Sulpicius in dextro, Poetelius in lævo cornu consistunt. Dextra pars, qua et Samnites raris ordinibus aut ad circumeundos hostes aut ne ipsi circumirentur constiterant, latius patefacta stetit; sinistris, præterquam quod confertiores steterant, repentino consilio Poeteli consulis additæ vires, qui subsidiarias cohortes, quæ integræ ad longioris pugnæ casus reseruabantur, in primam aciem extemplo emisit universique hostem primo impetu viribus impulit. Commota pedestri acie Samnitium eques in pugnam succedit. In hunc transuerso agmine inter duas acies se inferentem Romanus equitatus concitat equos signaque et ordines peditum atque equitum confundit, donec universam ab ea parte avertit aciem. In eo cornu non Poetelius solus sed Sulpicius etiam hortator adfuerat, avectus ab suis nondum conserentibus manus ad clamorem a sinistra parte prius exortum. Unde haud dubiam victoriam cernens cum ad suum cornu tenderet cum mille ducentis viris, dissimilem ibi fortunam invenit, Romanos loco pulsos, victorem hostem signa in perculsos inferentem. Ceterum omnia mutavit repente consulis adventus; nam et conspectu ducis refectus militum est animus, et majus quam pro numero auxilium advenerat fortes viri, et partis alterius victoria audita mox visa etiam proelium restituit. Tota deinde jam vincere acie Romanus et omisso certamine cædi capique Samnites, nisi qui Maleventum, cui nunc urbi Beneventum nomen est, perfugerunt. Ad triginta milia cæsa aut capta Samnitium proditum memoriæ est.
[28] Consules egregia victoria parta protinus inde ad Bovianum oppugnandum legiones ducunt; ibique hiberna egerunt, donec ab novis consulibus, L. Papirio Cursore quintum C. Junio Bubulco iterum nominatus dictator C. Poetelius cum M. Folio magistro equitum exercitum accepit. Is, cum audisset arcem Fregellanam ab Samnitibus captam, omisso Boviano ad Fregellas pergit; unde nocturna Samnitium fuga sine certamine receptis Fregellis præsidioque valido imposito in Campaniam reditum maxime ad Nolam armis repetendam. Eo se intra moenia sub adventum dictatoris et Samnitium omnis multitudo et Nolana agrestis contulerat. Dictator urbis situ circumspecto, quo apertior aditus ad moenia esset, omnia ædificiaet frequenter ibi habitabatur circumiecta muris incendit; nec ita multo post sive a Poetelio dictatore sive ab C. Junio consulenam utrumque traditurNola est capta. Qui captæ decus Nolæ ad consulem trahunt, adiciunt Atinam et Calatiam ab eodem captas, Poetelium autem pestilentia orta clavi figendi causa dictatorem dictum. Suessa et Pontiæ eodem anno coloniæ deductæ sunt. Suessa Auruncorum fuerat; Volsci Pontias, insulam sitam in conspectu litoris sui, incoluerant. Et Interamnam Sucasinam ut deduceretur colonia, senatus consultum factum est; sed triumuiros creavere ac misere colonorum quattuor milia insequentes consules M. Valerius P. Decius.
[29] [M. Valerio P. Decio coss.] profligato fere Samnitium bello, priusquam ea cura decederet patribus Romanis, Etrusci belli fama exorta est; nec erat ea tempestate gens alia, cujus secundum Gallicos tumultus arma terribiliora essent cum propinquitate agri tum multitudine hominum. Itaque altero consule in Samnio reliquias belli persequente P. Decius, qui graviter æger Romæ restiterat, auctore senatu dictatorem C. Junium Bubulcum dixit. Is, prout rei magnitudo postulabat, omnes juniores sacramento adigit, arma quæque alia res poscit summa industria parat; nec tantis apparatibus elatus de inferendo bello agitat, quieturus haud dubie, nisi ultro arma Etrusci inferrent. Eadem in comparando cohibendoque bello consilia et apud Etruscos fuere; neutri finibus egressi. Et censura clara eo anno Ap. Claudi et C. Plauti fuit; memoriæ tamen felicioris ad posteros nomen Appi, quod viam munivit et aquam in urbem duxit; eaque unus perfecit quia ob infamem atque invidiosam senatus lectionem verecundia victus collega magistratu se abdicaverat, Appius jam inde antiquitus insitam pertinaciam familiæ gerendo solus censuram obtinuit. Eodem Appio auctore Potitia gens, cujus ad Aram Maximam Herculis familiare sacerdotium fuerat, servos publicos ministerii delegandi causa sollemnia ejus sacri docuerat. Traditur inde, dictu mirabile et quod dimovendis statu suo sacris religionem facere posset, cum duodecim familiæ ea tempestate Potitiorum essent, puberes ad triginta, omnes intra annum cum stirpe exstinctos; nec nomen tantum Potitiorum interisse sed censorem etiam [Appium] memori deum ira post aliquot annos luminibus captum.
[30] Itaque consules, qui eum annum secuti sunt, C. Junius Bubulcus tertium et Q. Æmilius Barbula iterum, initio anni questi apud populum deformatum ordinem prava lectione senatus, qua potiores aliquot lectis præteriti essent, negaverunt eam lectionem se, quæ sine recti pravique discrimine ad gratiam ac libidinem facta esset, obseruaturos et senatum extemplo citaverunt eo ordine qui ante censores Ap. Claudium et C. Plautium fuerat. Et duo imperia eo anno dari coepta per populum, utraque pertinentia ad rem militarem: unum, ut tribuni militum seni deni in quattuor legiones a populo crearentur, quæ antea perquam paucis suffragio populi relictis locis dictatorum et consulum ferme fuerant beneficiatulere eam rogationem tribuni plebei L. Atilius C. Marcius: alterum, ut duumuiros navales classis ornandæ reficiendæque causa idem populus juberet; lator hujus plebi sciti fuit M. Decius tribunus plebis. Ejusdem anni rem dictu parvam præterirem, ni ad religionem visa esset pertinere. Tibicines, quia prohibiti a proximis censoribus erant in æde Jovis vesci quod traditum antiquitus erat, ægre passi Tibur uno agmine abjerunt, adeo ut nemo in urbe esset qui sacrificiis præcineret. Ejus rei religio tenuit senatum legatosque Tibur miserunt: [ut] darent operam ut ii homines Romanis restituerentur. Tiburtini benigne polliciti primum accitos eos in curiam hortati sunt uti reverterentur Romam; postquam perpelli nequibant, consilio haud abhorrente ab ingeniis hominum eos adgrediuntur. Die festo alii alios per speciem celebrandarum cantu epularum [causa] invitant, et vino, cujus avidum ferme id genus est, oneratos sopiunt atque ita in plaustra somno vinctos coniciunt ac Romam deportant; nec prius sensere quam plaustris in foro relictis plenos crapulæ eos lux oppressit. Tunc concursus populi factus, impetratoque ut manerent, datum ut triduum quotannis ornati cum cantu atque hac quæ nunc sollemnis est licentia per urbem vagarentur, restitutumque in æde vescendi jus iis qui sacris præcinerent. Hæc inter duorum ingentium bellorum curam gerebantur.
[31] Consules inter se provincias partiti: Junio Samnites, Æmilio novum bellum Etruria sorte obvenit. In Samnio Cluviarum præsidium Romanum, quia nequiverat vi capi, obsessum fame in deditionem acceperant Samnites verberibusque foedum in modum laceratos occiderant deditos. Huic infensus crudelitati Junius, nihil antiquius oppugnatione Cluviana ratus, quo die adgressus est moenia, vi cepit atque omnes puberes interfecit. Inde victor exercitus Bovianum ductus; caput hoc erat Pentrorum Samnitium, longe ditissimum atque opulentissimum armis virisque. Ibi, quia haud tantum irarum erat, spe prædæ milites accensi oppido potiuntur. Minus itaque sævitum in hostes est, prædæ plus pæne quam ex omni Samnio unquam egestum benigneque omnis militi concessa. Et postquam præpotentem armis Romanum nec acies subsistere ullæ nec castra nec urbes poterant, omnium principum in Samnio eo curæ sunt intentæ ut insidiis quæreretur locus, si qua licentia populando effusus exercitus excipi ac circumueniri posset. Transfugæ agrestes et captivi quidam, pars forte, pars consilio oblati, congruentia ad consulem adferentesquæ et vera erantpecoris vim ingentem in saltum avium compulsam esse, perpulerunt ut prædatum eo expeditæ ducerentur legiones. Ibi ingens hostium exercitus itinera occultus insederat et, postquam intrasse Romanos vidit saltum, repente exortus cum clamore ac tumultu incautos invadit. Et primo nova res trepidationem fecit, dum arma capiunt, sarcinas congerunt in medium; dein postquam, ut quisque liberaverat se onere aptaveratque armis, ad signa undique coibant et, notis ordinibus in vetere disciplina militiæ jam sine præcepto ullius sua sponte struebatur acies, consul ad ancipitem maxime pugnam advectus desilit ex equo et Jovem Martemque atque alios testatur deos se nullam suam gloriam inde sed prædam militi quærentem in eum locum devenisse neque in se aliud quam nimiam ditandi ex hoste militis curam reprehendi posse; ab eo se dedecore nullam rem aliam quam virtutem militum vindicaturam. Coniterentur modo uno animo omnes invadere hostem victum acie, castris exutum, nudatum urbibus, ultimam spem furto insidiarum temptantem et loco non armis fretum. Sed quem esse jam virtuti Romanæ inexpugnabilem locum? Fregellana arx Soranaque et ubicumque iniquo successum erat loco memorabantur. His accensus miles, omnium immemor difficultatium, vadit adversus imminentem hostium aciem. Ibi paulum laboris fuit, dum in adversum clivum erigitur agmen; ceterum postquam prima signa planitiem summam ceperunt sensitque acies æquo se jam institisse loco, versus extemplo est terror in insidiatores easdemque latebras, quibus se paulo ante texerant, palati atque inermes fuga repetebant. Sed loca difficilia hosti quæsita ipsos tum sua fraude impediebant. Itaque ergo perpaucis effugium patuit; cæsa ad viginti milia hominum; victorque Romanus ad oblatam ab hoste prædam pecorum discurrit.
[32] Dum hæc geruntur in Samnio, jam omnes Etruriæ populi præter Arretinos ad arma jerant, ab oppugnando Sutrio, quæ urbs socia Romanis velut claustra Etruriæ erat, ingens orsi bellum. Eo alter consulum Æmilius cum exercitu ad liberandos obsidione socios venit. Advenientibus Romanis Sutrini commeatus benigne in castra ante urbem posita advexere. Etrusci diem primum consultando maturarent traherentne bellum traduxerunt: postero die, ubi celeriora quam tutiora consilia magis placuere ducibus, sole orto signum pugnæ propositum est armatique in aciem procedunt. Quod postquam consuli nuntiatum est, extemplo tesseram dari jubet ut prandeat miles firmatisque cibo viribus arma capiat. Dicto paretur. Consul ubi armatos paratosque vidit, signa extra vallum proferri jussit et haud procul hoste instruxit aciem. Aliquamdiu intenti utrimque steterunt exspectantes ut ab adversariis clamor et pugna inciperet, et prius sol meridie se inclinavit quam telum hinc aut illinc emissum est: inde, ne infecta re abiretur, clamor ab Etruscis oritur concinuntque tubæ et signa inferuntur. Nec segnius a Romanis pugna initur. Concurrunt infensis animis; numero hostis, virtute Romanus superat; anceps proelium multos utrimque et fortissimum quemque absumit nec prius inclinata res est quam secunda acies Romana ad prima signa, integri fessis, successerunt, Etrusci, quia nullis recentibus subsidiis fulta prima acies fuit, ante signa circaque omnes ceciderunt. Nullo unquam proelio fugæ minus nec plus cædis fuisset, ni obstinatos mori Tuscos nox texisset, ita ut victores priusquam victi pugnandi finem facerent. Post occasum solis signum receptui datum est; nocte ab utroque in castra reditum. Nec deinde quicquam eo anno rei memoria dignæ apud Sutrium gestum est, quia et ex hostium exercitu prima tota acies deleta uno proelio fuerat subsidiariis modo relictis, vix quod satis esset ad castrorum præsidium, et apud Romanos tantum volnerum fuit ut plures post proelium saucii decesserint quam ceciderant in acie.
[33] Q. Fabius, insequentis anni consul, bellum ad Sutrium excepit; collega Fabio C. Marcius Rutulus datus est; ceterum et Fabius supplementum ab Roma adduxit et novus exercitus domo accitus Etruscis venit. Permulti anni jam erant cum inter patricios magistratus tribunosque nulla certamina fuerant, cum ex ea familia, quæ velut fatales cum tribunis ac plebe erat, certamen oritur. Ap. Claudius censor circumactis decem et octo mensibus, quod Æmilia lege finitum censuræ spatium temporis erat, cum C. Plautius collega ejus magistratu se abdicasset, nulla vi compelli ut abdicaret potuit. P. Sempronius erat tribunus plebis, qui finiendæ censuræ inter legitimum tempus actionem susceperat, non popularem magis quam justam nec in volgus quam optimo cuique gratiorem. Is cum identidem legem Æmiliam recitaret auctoremque ejus Mam. Æmilium dictatorem laudibus ferret, qui quinquennalem ante [censuram] et longinquitate potestatem dominantem intra sex mensum et anni coegisset spatium, "dic agedum" inquit, "Appi Claudi, quidnam facturus fueris, si eo tempore quo C. Furius et M. Geganius censores fuerunt censor fuisses." negare Appius interrogationem tribuni magno opere ad causam pertinere suam; nam, etsi tenuerit lex Æmilia eos censores, quorum in magistratu lata esset, quia post illos censores creatos eam legem populus jussisset, quodque postremum jussisset id jus ratumque esset, non tamen aut se aut eorum quemquam, qui post eam legem latam creati censores essent, teneri ea lege potuisse.
[34] Hæc sine ullius adsensu cavillante Appio "en" inquit, "Quirites, illius Appi progenies, qui decemuirum in annum creatus altero anno se ipse creavit, tertio nec ab se nec ab ullo creatus privatus fasces et imperium obtinuit, nec ante continuando abstitit magistratu quam obruerent eum male parta, male gesta, male retenta imperia. Hæc est eadem familia, Quirites, cujus vi atque injuriis compulsi, extorres patria Sacrum montem cepistis; hæc, adversus quam tribunicium auxilium vobis comparastis; hæc, propter quam duo exercitus Aventinum insedistis; hæc, quæ fenebres leges, hæc, quæ agrarias semper impugnavit; hæc conubia patrum et plebis interrupit; hæc plebi ad curules magistratus iter obsæpsit. Hoc est nomen multo quam Tarquiniorum infestius vestræ libertati. Itane tandem, Appi Claudi? cum centesimus jam annus sit ab Mam. Æmilio dictatore, tot censores fuerunt, nobilissimi fortissimique viri, nemo eorum duodecim tabulas legit? nemo id jus esse, quod postremo populus jussisset, sciit? immo vero omnes sciverunt et ideo Æmiliæ potius legi parverunt quam illi antiquæ qua primum censores creati erant, quia hanc postremam jusserat populus et quia, ubi duæ contrariæ leges sunt, semper antiquæ obrogat nova. An hoc dicis, Appi, non teneri Æmilia lege populum? an populum teneri, te unum exlegem esse? tenuit Æmilia lex violentos illos censores, C. Furium et M. Geganium, qui quid iste magistratus in re publica mali facere posset indicarunt, cum ira finitæ potestatis Mam. Æmilium, principem ætatis suæ belli domique, ærarium fecerunt; tenuit deinceps omnes censores intra centum annorum spatium; tenet C. Plautium, collegam tuum iisdem auspiciis, eodem jure creatum. An hunc non, ut qui optimo jure censor creatus esset, populus creavit? tu unus eximius es in quo hoc præcipuum ac singulare valeat? quem tu regem sacrificiorum crees? amplexus regni nomen, ut qui optimo jure rex Romæ creatus sit, creatum se dicet. Quem semestri dictatura, quem interregno quinque dierum contentum fore putes? quem clavi figendi aut ludorum causa dictatorem audacter crees? quam isti stolidos ac socordes videri creditis eos qui intra vicesimum diem ingentibus rebus gestis dictatura se abdicaverunt aut qui vitio creati abjerunt magistratu. Quid ego antiqua repetam? nuper intra decem annos C. Mænius dictator, quia, cum quæstiones severius quam quibusdam potentibus tutum erat exerceret, contagio ejus quod quærebat ipse criminis objectata ab inimicis est, ut privatus obviam iret crimini, dictatura se abdicavit. Nolo ego istam in te modestiam; ne degeneraveris a familia imperiosissima [superbissima]; non die, non hora citius quam necesse est magistratu abjeris, modo ne excedas finitum tempus. Satis est aut diem aut mensem censuræ adicere? triennium, inquit, et sex menses ultra quam licet Æmilia lege censuram geram, et solus geram. Hoc quidem jam regno simile est. An collegam subrogabis, quem ne in demortui quidem locum subrogari fas est? pænitet enim, quod antiquissimum sollemne et solum ab ipso, cui fit, institutum deo ab nobilissimus antistitibus ejus sacri ad servorum ministerium religiosus censor deduxisti, gens antiquior originibus urbis hujus, hospitio deorum immortalium sancta, propter te ac tuam censuram intra annum ab stirpe exstincta est, nisi universam rem publicam eo nefario obstrinxeris, quod ominari etiam reformidat animus. Urbs eo lustro capta est, quo demortuo collega C. Julio [censore], L. Papirius Cursor, ne abiret magistratu, M. Cornelium Maluginensem collegam subrogavit. Et quanto modestior illius cupiditas fuit quam tua, Appi? nec solus nec ultra finitum lege tempus L. Papirius censuram gessit; tamen neminem invenit qui se postea auctorem sequeretur; omnes deinceps censores post mortem collegæ se magistratu abdicarunt. Te nec quod dies exit censuræ nec quod collega magistratu abiit nec lex nec pudor coercet: virtutem in superbia, in audacia, in contemptu deorum hominumque ponis. Ego te, Appi Claudi, pro istius magistratus maiestate ac verecundia quem gessisti, non modo manu violatum sed ne verbo quidem inclementiori a me appellatum vellem; sed et hæc quæ adhuc egi peruicacia tua et superbia coegit me loqui, et, nisi Æmiliæ legi parveris, in vincula duci jubebo nec, cum ita comparatum a majoribus sit ut comitiis censoriis, nisi duo confecerint legitima suffragia, non renuntiato altero comitia differantur, ego te, qui solus censor creari non possis, solum censuram gerere nunc patiar." hæc taliaque cum dixisset, prendi censorem et in vincula duci jussit. Approbantibus sex tribunis actionem collegæ, tres appellanti Appio auxilio fuerunt; summaque invidia omnium ordinum solus censuram gessit.
[35] Dum ea Romæ geruntur, jam Sutrium ab Etruscis obsidebatur consulique Fabio imis montibus ducenti ad ferendam opem sociis temptandasque munitiones, si qua posset, acies hostium instructa occurrit; quorum ingentem multitudinem cum ostenderet subjecta late planities, consul, ut loco paucitatem suorum adjuvaret, flectit paululum in clivos agmen aspreta erant strata saxisinde signa in hostem obvertit. Etrusci omnium præterquam multitudinis suæ qua sola freti erant immemores proelium ineunt adeo raptim et avide, ut abjectis missilibus quo celerius manus consererent stringerent gladios vadentes in hostem. Romanus contra nunc tela, nunc saxa, quibus eos adfatim locus ipse armabat, ingerere. Igitur scuta galeæque ictæ cum etiam quos non volneraverant turbarentneque subire erat facile ad propio rem pugnam neque missilia habebant quibus eminus rem gererentstantes et expositos ad ictus cum jam satis nihil tegeret, quosdam etiam pedem referentes fluctuantemque et instabilem aciem redintegrato clamore strictis gladiis hastati et principes invadunt. Eum impetum non tulerunt Etrusci versisque signis fuga effusa castra repetunt; sed equites Romani prævecti per obliqua campi cum se fugientibus obtulissent, omisso ad castra itinere montes petunt; inde inermi pæne agmine ac vexato volneribus in siluam Ciminiam penetratum. Romanus multis milibus Etruscorum cæsis, duodequadraginta signis militaribus captis, castris etiam hostium cum præda ingenti potitur. Tum de persequendo hoste agitari coeptum.
[36] Silua erat Ciminia magis tum invia atque horrenda quam nuper fuere Germanici saltus, nulli ad eam diem ne mercatorum quidem adita. Eam intrare haud fere quisquam præter ducem ipsum audebat; aliis omnibus cladis Caudinæ nondum memoria aboleverat. Tum ex iis qui aderant, consulis fraterM. Fabium, Cæsonem alii, C. Claudium quidam matre eadem qua consulem genitum, traduntspeculatum se iturum professus brevique omnia certa allaturum. Cære educatus apud hospites, Etruscis inde litteris eruditus erat linguamque Etruscam probe noverat. Habeo auctores volgo tum Romanos pueros, sicut nunc Græcis, ita Etruscis litteris erudiri solitos; sed propius est vero præcipuum aliquid fuisse in eo qui se tam audaci simulatione hostibus immiscuerit. Servus ei dicitur comes unus fuisse, nutritus una eoque haud ignarus linguæ ejusdem; nec quicquam aliud proficiscentes quam summatim regionis quæ intranda erat naturam ac nomina principum in populis accepere, ne qua inter conloquia insigni nota hæsitantes deprendi possent. Jere pastorali habitu, agrestibus telis, falcibus gæsisque binis armati. Sed neque commercium linguæ nec vestis armorumue habitus sic eos texit quam quod abhorrebat ab fide quemquam externum Ciminios saltus intraturum. Usque ad Camertes Umbros penetrasse dicuntur; ibi qui essent fateri Romanum ausum; introductumque in senatum con sulis verbis egisse de societate amicitiaque atque inde comi hospitio acceptum nuntiare Romanis jussum commeatum exercitui dierum triginta præsto fore, si ea loca intrasset, juventutemque Camertium Umbrorum in armis paratam imperio futuram. Hæc cum relata consuli essent, impedimentis prima vigilia præmissis, legionibus post impedimenta ire jussis ipse substitit cum equitatu et luce orta postero die obequitavit stationibus hostium, quæ extra saltum dispositæ erant; et cum satis diu tenuisset hostem, in castra sese recepit portaque altera egressus ante noctem agmen adsequitur. Postero die luce prima juga Ciminii montis tenebat; inde contemplatus opulenta Etruriæ arua milites emittit. Ingenti jam abacta præda tumultuariæ agrestium Etruscorum cohortes, repente a principibus regionis ejus concitatæ, Romanis occurrunt adeo incompositæ ut vindices prædarum prope ipsi prædæ fuerint. Cæsis fugatisque his, late depopulato agro victor Romanus opulentusque rerum omnium copia in castra rediit. Eo forte quinque legati cum duobus tribunis plebis venerant denuntiatum Fabio senatus verbis ne saltum Ciminium transiret. Lætati serius se quam ut impedire bellum possent venisse, nuntii victoriæ Romam revertuntur.
[37] Hac expeditione consulis motum latius erat quam profligatum bellum; vastationem namque sub Ciminii montis radicibus jacens ora senserat conciveratque indignatione non Etruriæ modo populos sed Umbriæ finitima. Itaque quantus non unquam antea exercitus ad Sutrium venit; neque e siluis tantummodo promota castra sed etiam aviditate dimicandi quam primum in campos delata acies. Deinde instructa primo suo stare loco, relicto hostibus ad instruendum contra spatio: dein, postquam detractare hostem sensere pugnam, ad vallum subeunt. Ubi postquam stationes quoque receptas intra munimenta sensere, clamor repente circa duces ortus, ut eo sibi e castris cibaria ejus diei deferri juberent: mansuros se sub armis et aut nocte aut certe luce prima castra hostium invasuros. Nihilo quietior Romanus exercitus imperio ducis continetur. Decima erat fere diei hora cum cibum capere consul milites jubet; præcipit ut in armis sint quacumque diei noctisue hora signum dederit. Paucis milites adloquitur; Samnitium bella extollit, elevat Etruscos; nec hostem hosti nec multitudinem multitudini comparandam ait; esse præterea telum aliud occultum; scituros in tempore; interea taceri opus esse. His ambagibus prodi simulabat hostes, quo animus militum multitudine territus restitueretur; et, quod sine munimento consederant, veri similius erat quod simulabatur. Curati cibo corpora quieti dant et quarta fere vigilia sine tumultu excitati arma capiunt. Dolabræ calonibus dividuntur ad vallum proruendum fossasque implendas. Intra munimenta instruitur acies; delectæ cohortes ad portarum exitus conlocantur. Dato deinde signo paulo ante lucem, quod æstivis noctibus sopitæ maxime quietis tempus est, proruto vallo erupit acies, stratos passim invadit hostes; alios immobiles, alios semisomnos in cubilibus suis, maximam partem ad arma trepidantes cædes oppressit. Paucis armandi se datum spatium est; eos ipsos non signum certum, non ducem sequentes fundit Romanus fugatosque persequitur. Ad castra, ad siluas diversi tendebant. Siluæ tutius dedere refugium; nam castra in campis sita eodem die capiuntur. Aurum argentumque jussum referri ad consulem; cetera præda militis fuit. Cæsa aut capta eo die hostium milia ad sexaginta. Eam tam claram pugnam trans Ciminiam siluam ad Perusiam pugnatam quidam auctores sunt metuque in magno civitatem fuisse ne interclusus exercitus tam infesto saltu coortis undique Tuscis Umbrisque opprimeretur. Sed ubicumque pugnatum est, res Romana superior fuit. Itaque a Perusia et Cortona et Arretio, quæ ferme capita Etruriæ populorum ea tempestate erant, legati pacem foedusque ab Romanis petentes indutias in triginta annos impetraverunt.
[38] Dum hæc in Etruria geruntur, consul alter C. Marcius Rutulus Allifas de Samnitibus vi cepit. Multa alia castella vicique aut deleta hostiliter aut integra in potestatem venere. Per idem tempus et classis Romana a P. Cornelio, quem senatus maritimæ oræ præfecerat, in Campaniam acta cum adpulsa Pompeios esset, socii inde navales ad depopulandum agrum Nucerinum profecti, proximis raptim vastatis unde reditus tutus ad naves esset, dulcedine, ut fit, prædæ longius progressi excivere hostes. Palatis per agros nemo obvius fuit, cum occidione occidi possent; redeuntes agmine incauto haud procul navibus adsecuti agrestes exuerunt præda, partem etiam occiderunt; quæ superfuit cædi trepida multitudo ad naves compulsa est. Profectio Q. Fabi trans Ciminiam siluam quantum Romæ terrorem fecerat, tam lætam famam in Samnium ad hostes tulerat interclusum Romanum exercitum obsideri; cladisque imaginem Furculas Caudinas memorabant: eadem temeritate avidam ulteriorum semper gentem in saltus invios deductam, sæptam non hostium magis armis quam locorum iniquitatibus esse. Jam gaudium invidia quadam miscebatur, quod belli Romani decus ab Samnitibus fortuna ad Etruscos avertisset. Itaque armis virisque ad obterendum C. Marcium consulem concurrunt, protinus inde Etruriam per Marsos ac Sabinos petituri, si Marcius dimicandi potestatem non faciat. Obvius iis consul fuit. Dimicatum proelio utrimque atroci atque incerto eventu est et, cum anceps cædes fuisset, adversæ tamen rei fama in Romanos vertit ob amissos quosdam equestris ordinis tribunosque militum atque unum legatum et, quod insigne maxime fuit, consulis ipsius volnus. Ob hæc etiam aucta fama, ut solet, ingens terror patres invasit dictatoremque dici placebat; nec, quin Cursor Papirius diceretur, in quo tum summa rei bellicæ ponebatur, dubium cuiquam erat. Sed nec in Samnium nuntium perferri omnibus infestis tuto posse nec vivere Marcium consulem satis fidebant. Alter consul Fabius infestus privatim Papirio erat; quæ ne ira obstaret bono publico, legatos ex consularium numero mittendos ad eum senatus censuit, qui sua quoque eum, non publica solum auctoritate moverent ut memoriam simultatium patriæ remitteret. Profecti legati ad Fabium cum senatus consultum tradidissent adjecissentque orationem convenientem mandatis, consul demissis in terram oculis tacitus ab incertis quidnam acturus esset legatis recessit; nocte deinde silentio, ut mos est, L. Papirium dictatorem dixit. Cui cum ob animum egregie victum legati gratias agerent, obstinatum silentium obtinuit ac sine responso ac mentione facti sui legatos dimisit, ut appareret insignem dolorem ingenti comprimi animo. Papirius C. Junium Bubulcum magistrum equitum dixit; atque ei legem curiatam de imperio ferenti triste omen diem diffidit, quod Faucia curia fuit principium, duabus insignis cladibus, captæ urbis et Caudinæ pacis, quod utroque anno ejusdem curiæ fuerat principium. Macer Licinius tertia etiam clade, quæ ad Cremeram accepta est, abominandam eam curiam facit.
[39] Dictator postero die auspiciis repetitis pertulit legem; et profectus cum legionibus ad terrorem traducti siluam Ciminiam exercitus nuper scriptis ad Longu lam peruenit acceptisque a Marcio consule veteribus militibus in aciem copias eduxit. Nec hostes detractare visi pugnam. Instructos deinde armatosque, cum ab neutris proelium inciperet, nox oppressit. Quieti aliquamdiu nec quis diffidentes viribus nec hostem spernentes, stativa in propinquo habuere. Nam et cum Umbrorum exercitu acie depugnatum est; fusi tamen magis quam cæsi hostes, quia coeptam acriter non tolerarunt pugnam; et ad Vadimonis lacum Etrusci lege sacrata coacto exercitu, cum vir virum legisset, quantis nunquam alias ante simul copiis simul animis dimicarunt; tantoque irarum certamine gesta res est ut ab neutra parte emissa sint tela. Gladiis pugna coepit et acerrime commissa ipso certamine, quod aliquamdiu anceps fuit, accensa est, ut non cum Etruscis totiens victis sed cum aliqua nova gente videretur dimicatio esse. Nihil ab ulla parte movetur fugæ; cadunt antesignani et, ne nudentur propugnatoribus signa, fit ex secunda prima acies. Ab ultimis deinde subsidiis cietur miles; adeoque ad ultimum laboris ac periculi ventum est ut equites Romani omissis equis ad primos ordines peditum per arma, per corpora evaserint. Ea velut nova inter fessos exorta acies turbavit signa Etruscorum; secuta deinde impetum eorum, utcumque adfecta erat, cetera multitudo tandem perrumpit ordines hostium. Tunc vinci pertinacia coepta et averti manipuli quidam; et, ut semel dedere hi terga, etiam <ceteri> certiorem capessere fugam. Ille primum dies fortuna vetere abundantes Etruscorum fregit opes; cæsum in acie quod roboris fuit: castra eo impetu capta direptaque.
[40] Pari subinde periculo gloriæque eventu bellum in Samnitibus erat, qui, præter ceteros belli apparatus, ut acies sua fulgeret novis armorum insignibus fecerunt. Duo exercitus erant; scuta alterius auro, alterius argento cælaverunt; forma erat scuti: summum latius, qua pectus atque umeri teguntur, fastigio æquali; ad imum cuneatior mobilitatis causa. Spongia pectori tegumentum et sinistrum crus ocrea tectum. Galeæ cristatæ, quæ speciem magnitudini corporum adderent. Tunicæ auratis militibus versicolores, argentatis linteæ candidæ. His dextrum cornu datum: illi in sinistro consistunt. Notus jam Romanis apparatus insignium armorum fuerat doctique a ducibus erant horridum militem esse debere, non cælatum auro et argento sed ferro et animis fretum: quippe illa prædam verius quam arma esse, nitentia ante rem, deformia inter sanguinem et volnera. Virtutem esse militis decus: et omnia illa victoriam sequi et ditem hostem quamuis pauperis victoris præmium esse. His Cursor vocibus instinctos milites in proelium ducit. Dextro ipse cornu consistit, sinistro præfecit magistrum equitum. Simul est concursum, ingens fuit cum hoste certamen, non segnius inter dictatorem et magistrum equitum ab utra parte victoria inciperet. Prior forte Junius commovit hostem, lævo dextrum cornu, sacratos more Samnitium milites eoque candida veste et paribus candore armis insignes; eos se Orco mactare Junius dictitans, cum intulisset signa, turbavit ordines et haud dubie impulit aciem. Quod ubi sensit dictator, "ab lævone cornu victoria incipiet" inquit "et dextrum cornu, dictatoris acies, alienam pugnam sequetur, non partem maximam victoriæ trahet?" concitat milites; nec peditum virtuti equites aut legatorum studia ducibus cedunt. M. Valerius a dextro, P. Decius ab lævo cornu, ambo consulares, ad equites in cornibus positos evehuntur adhortatique eos, ut partem secum capesserent decoris, in transuersa latera hostium incurrunt. Is novus additus terror cum ex parte utraque circumuasisset aciem et ad terrorem hostium legiones Romanæ redintegrato clamore intulissent gradum, tum fuga ab Samnitibus coepta. Jam strage hominum armorumque insignium campi repleri; ac primo pavidos Samnites castra sua accepere, deinde ne ea quidem retenta; captis direptisque ante noctem injectus ignis. Dictator ex senatus consulto triumphavit, cujus triumpho longe maximam speciem captiva arma præbuere. Tantum magnificentiæ visum in his, ut aurata scuta dominis argentariarum ad forum ornandum dividerentur. Inde natum initium dicitur fori ornandi ab ædilibus cum tensæ ducerentur. Et Romani quidem ad honorem deum insignibus armis hostium usi sunt: Campani ad superbiam et odio Samnitium gladiatores, quod spectaculum inter epulas erat, eo ornatu armarunt Samnitiumque nomine compellarunt. Eodem anno cum reliquiis Etruscorum ad Perusiam, quæ et ipsa indutiarum fidem ruperat, Fabius consul nec dubia nec difficili victoria dimicat. Ipsum oppidumnam ad moenia victor accessitcepisset, ni legati dedentes urbem exissent. Præsidio Perusiæ imposito, legationibus Etruriæ amicitiam petentibus præ se Romam ad senatum missis consul præstantiore etiam quam dictator victoria triumphans urbem est invectus; quin etiam devictorum Samnitium decus magna ex parte ad legatos, P. Decium et M. Valerium, est versum, quos populos proximis comitiis ingenti consensu consulem alterum, alterum prætorem declaravit.
[41] Fabio ob egregie perdomitam Etruriam continuatur consulatus; Decio collega datur. Valerius prætor quartum creatus. Consules partiti provincias; Etruria Decio, Samnium Fabio evenit. Profectus ad Nuceriam Alfaternam, cum pacem petentes, quod uti ea cum daretur noluissent, aspernatus esset, oppugnando ad deditionem subegit. Cum Samnitibus acie dimicatum. Haud magno certamine hostes victi; neque ejus pugnæ memoria tradita foret, ni Marsi eo primum proelio cum Romanis bellassent. Secuti Marsorum defectionem Pæligni eandem fortunam habuerunt. Decio quoque, alteri consuli, secunda belli fortuna erat. Tarquiniensem metu subegerat frumentum exercitui præbere atque indutias in quadraginta annos petere. Volsiniensium castella aliquot vi cepit; quædam ex his diruit ne receptaculo hostibus essent; circumferendoque passim bello tantum terrorem sui fecit ut nomen omne Etruscum foedus ab consule peteret. Ac de eo quidem nihil impetratum; indutiæ annuæ datæ. Stipendium exercitu Romano ab hoste in eum annum pensum et binæ tunicæ in militem exactæ; ea merces indutiarum fuit. Tranquillas res jam
[42] Fabius, alienæ sortis victor belli, in suam provinciam exercitum reduxit. Itaque ei ob res tam feliciter gestas, sicut priore anno populus continuaverat consulatum, ita senatus in insequentem annum, quo Ap. Claudius L. Volumnius consules fuerunt, prorogavit maxime Appio adversante imperium. Appium censorem petisse consulatum comitiaque ejus ab L. Furio tribuno plebis interpellata, donec se censura abdicarit, in quibusdam annalibus invenio. Creatus consul, cum collegæ novum bellum, Sallentini hostes decernerentur, Romæ mansit ut urbanis artibus opes augeret quando belli decus penes alios esset. Volumnium provinciæ haud pænituit. Multa secunda proelia fecit; aliquot urbes hostium vi cepit. Prædæ erat largitor et benignitatem per se gratam comitate adjuvabat militemque his artibus fecerat et periculi et laboris avidum. Q. Fabius pro consule ad urbem Allifas cum Samnitium exercitu signis conlatis confligit. Minime ambigua res fuit; fusi hostes atque in castra compulsi; nec castra forent retenta, ni exiguum superfuisset diei; ante noctem tamen sunt circumsessa et nocte custodita ne quis elabi posset. Postero die vixdum luce certa deditio fieri coepta et pacti qui Samnitium forent ut cum singulis vestimentis emitterentur; ii omnes sub jugum missi. Sociis Samnitium nihil cautum; ad septem milia sub corona veniere. Qui se civem Hernicum dixerat seorsus in custodia habitus; eos omnes Fabius Romam ad senatum misit; et cum quæsitum esset dilectu an voluntarii pro Samnitibus adversus Romanos bellassent, per Latinos populos custodiendi dantur, jussique eam integram rem novi consules P. Cornelius Aruina Q. Marcius Tremulushi enim jam creati erantad senatum referre. Id ægre passi Hernici; concilium populorum omnium habentibus Anagninis in circo quem Maritimum vocant, præter Aletrinatem Ferentinatemque et Verulanum omnes Hernici nominis populo Romano bellum indixerunt.
[43] In Samnio quoque, quia decesserat inde Fabius, novi motus exorti. Calatia et Sora præsidiaque quæ in his Romana erant expugnata et in captivorum corpora militum foede sævitum. Itaque eo P. Cornelius cum exercitu missus. Marcio novi hostesiam enim Anagninis Hernicisque aliis bellum jussum eratdecernuntur. Primo ita omnia opportuna loca hostes inter consulum castra inter ceperunt ut peruadere expeditus nuntius non posset et per aliquot dies incerti rerum omnium suspensique de statu alterius uterque consul ageret, Romamque is metus manaret, adeo ut omnes juniores sacramento adigerentur atque ad subita rerum duo justi scriberentur exercitus. Ceterum Hernicum bellum nequaquam pro præsenti terrore ac vetusta gentis gloria fuit: nihil usquam dictu dignum ausi, trinis castris intra paucos dies exuti, triginta dierum indutias ita ut ad senatum Romam legatos mitterent pacti sunt bimestri stipendio frumentoque et singulis in militem tunicis. Ab senatu ad Marcium reiecti, cui senatus consulto permissum de Hernicis erat; isque eam gentem in deditionem accepit. Et in Samnio alter consul superior viribus, locis impeditior erat. Omnia itinera obsæpserant hostes saltusque peruios ceperant ne qua subvehi commeatus possent; neque eos, cum cottidie signa in aciem consul proferret, elicere ad certamen poterat, satisque apparebat neque Samnitem certamen præsens nec Romanum dilationem belli laturum. Adventus Marci, qui Hernicis subactis maturavit collegæ venire auxilio, moram certaminis hosti exemit. Nam ut qui ne alteri quidem exercitui se ad certamen credidissent pares, conjungi utique passi duos consulares exercitus nihil crederent superesse spei, advenientem incomposito agmine Marcium adgrediuntur. Raptim conlatæ sarcinæ in medium et, prout tempus patiebatur, instructa acies. Clamor primum in stativa perlatus, dein conspectus procul puluis tumultum apud alterum consulem in castris fecit; isque confestim arma capere jussis raptimque eductis in aciem militibus transuersam hostium aciem atque alio certamine occupatam invadit, clamitans summum flagitium fore, si alterum exercitum utriusque victoriæ compotem sinerent fieri nec ad se sui belli vindicarent decus. Qua impetum dederat, perrumpit aciemque per mediam in castra hostium tendit et vacua defensoribus capit atque incendit. Quæ ubi flagrantia Marcianus miles conspexit et hostes respexere, tum passim fuga coepta Samnitium fieri; sed omnia obtinet cædes nec in ullam partem tutum perfugium est. Jam triginta milibus hostium cæsis signum receptui consules dederant colligebantque in unum copias invicem inter se gratantes, cum repente visæ procul hostium novæ cohortes, quæ in supplementum scriptæ fuerant, integravere cædem. In quas nec jussu consulum nec signo accepto victores vadunt, malo tirocinio imbuendum Samnitem clamitantes. Indulgent consules legionum ardori, ut qui probe scirent novum militem hostium inter perculsos fuga veteranos ne temptando quidem satis certamini fore. Nec eos opinio fefellit: omnes Samnitium copiæ, veteres novæque, montes proximos fuga capiunt. Eo et Romana erigitur acies, nec quicquam satis tuti loci victis est et de jugis, quæ ceperant, funduntur; jamque una voce omnes pacem petebant. Tum trium mensum frumento imperato et annuo stipendio ac singulis in militem tunicis ad senatum pacis oratores missi. Cornelius in Samnio relictus: Marcius de Hernicis triumphans in urbem rediit statuaque equestris in foro decreta est, quæ ante templum Castoris posita est. Hernicorum tribus populis, Aletrinati Verulano Ferentinati, quia maluerunt quam civitatem, suæ leges redditæ conubiumque inter ipsos, quod aliquamdiu soli Hernicorum habuerunt, permissum. Anagninis quique arma Romanis intulerant civitas sine suffragii latione data: concilia conubiaque adempta et magistratibus præter quam sacrorum curatione interdictum. Eodem anno ædes Salutis a C. Junio Bubulco censore locata est, quam consul bello Samnitium voverat. Ab eodem collegaque ejus M. Valerio Maximo viæ per agros publica impensa factæ. Et cum Carthaginiensibus eodem anno foedus tertio renovatum legatisque eorum, qui ad id venerant, comiter munera missa.
[44] Dictatorem idem annus habuit P. Cornelium Scipionem cum magistro equitum P. Decio Mure. Ab his, propter quæ creati erant, comitia consularia habita, quia neuter consulum potuerat bello abesse. Creati consules L. Postumius Ti. Minucius. Hos consules Piso Q. Fabio et P. Decio suggerit biennio exempto, quo Claudium Volumniumque et Cornelium cum Marcio consules factos tradidimus. Memoriane fugerit in annalibus digerendis an consulto binos consules, falsos ratus, transcenderit, incertum est. Eodem anno in campum Stellatem agri Campani Samnitium incursiones factæ. Itaque ambo consules in Samnium missi cum diversas regiones, Tifernum Postumius, Bovianum Minucius petisset, Postumi prius ductu ad Tifernum pugnatum. Alii haud dubie Samnites victos ac viginti milia hominum capta tradunt, alii Marte æquo discessum et Postumium metum simulantem nocturno itinere clam in montes copias abduxisse, hostes secutos duo milia inde locis munitis et ipsos consedisse. Consul ut stativa tuta copiosaqueet ita erantpetisse videretur, postquam et munimentis castra firmavit et omni apparatu rerum utilium instruxit, relicto firmo præsidio de vigilia tertia, qua duci proxime potest, expeditas legiones ad collegam, et ipsum adversus alios sedentem, ducit. Ibi auctore Postumio Minucius cum hostibus signa confert; et cum anceps proelium in multum diei processisset, tum Postumius integris legionibus defessam jam aciem hostium improviso invadit. Itaque cum lassitudo ac volnera fugam quoque præpedissent, occidione occisi hostes, signa unum et viginti capta, atque inde ad castra Postumi perrectum. Ibi duo victores exercitus perculsum jam fama hostem adorti fundunt fugantque; signa militaria sex et viginti capta et imperator Samnitium Statius Gellius multique alii mortales et castra utraque capta. Et Bovianum urbs postero die coepta oppugnari brevi capitur magnaque gloria rerum gestarum consules triumpharunt. Minucium consulem, cum volnere gravi relatum in castra, mortuum quidam auctores sunt, et M. Fuluium in locum ejus consulem suffectum et ab eo, cum ad exercitum Minuci missus esset, Bovianum captum. Eo anno Sora Arpinum Cesennia recepta ab Samnitibus; Herculis magnum simulacrum in Capitolio positum dedicatumque.
[45] P. Sulpicio Saverrione P. Sempronio Sopho consulibus Samnites, seu finem seu dilationem belli quærentes, legatos de pace Romam misere. Quibus suppliciter agentibus responsum est, nisi sæpe bellum parantes pacem petissent Samnites, oratione ultro citro habita de pace transigi potuisse: nunc, quando verba vana ad id locorum fuerint, rebus standum esse. P. Sempronium consulem cum exercitu brevi in Samnio fore; eum, ad bellum pacemne inclinent animi, falli non posse; comperta omnia senatui relaturum; decedentem ex Samnio consulem legati sequerentur. Eo anno cum pacatum Samnium exercitus Romanus benigne præbito commeatu peragrasset, foedus antiquum Samnitibus redditum. Ad Æquos inde, veteres hostes, ceterum per multos annos sub specie infidæ pacis quietos, versa arma Romana, quod incolumi Hernico nomine missitaverant simul cum iis Samniti auxilia et post Hernicos subactos universa prope gens sine dissimulatione consilii publici ad hostes desciverat; et postquam icto Romæ cum Samnitibus foedere fetiales venerant res repetitum, temptationem aiebant esse ut terrore incusso belli Romanos se fieri paterentur; quod quanto opere optandum foret, Hernicos docuisse, cum quibus licuerit suas leges Romanæ civitati præoptaverint; quibus legendi quid mallent copia non fuerit, pro poena necessariam civitatem fore. Ob hæc volgo in conciliis jactata populus Romanus bellum fieri Æquis jussit; consulesque ambo ad novum profecti bellum quattuor milia a castris hostium consederunt. Æquorum exercitus, ut qui suo nomine permultos annos imbelles egissent, tumultuario similis sine ducibus certis, sine imperio trepidare. Alius exeundum in aciem, alii castra tuenda censent: movet plerosque vastatio futura agrorum ac deinceps cum levibus præsidiis urbium relictarum excidia. Itaque postquam inter multas sententias una, quæ omissa cura communium ad respectum suarum quemque rerum vertit, est audita, ut prima vigilia diversi e castris ad deportanda omnia tuendosque moenibus
[46] Eodem anno Cn. Flavius Cn. Filius scriba, patre libertino humili fortuna ortus, ceterum callidus vir et facundus, ædilis curulis fuit. Invenio in quibusdam annalibus, cum appareret ædilibus fierique se pro tribu ædilem videret neque accipi nomen quia scriptum faceret, tabulam posuisse et jurasse se scriptum non facturum; quem aliquanto ante desisse scriptum facere arguit Macer Licinius tribunatu ante gesto triumuiratibusque, nocturno altero, altero coloniæ deducendæ. Ceterum, id quod haud discrepat, contumacia adversus contemnentes humilitatem suam nobiles certavit; civile jus, repositum in penetralibus pontificum, evolgavit fastosque circa forum in albo proposuit, ut quando lege agi posset sciretur; ædem Concordiæ in area Volcani summa invidia nobilium dedicavit; coactusque consensu populi Cornelius Barbatus pontifex maximus verba præire, cum more majorum negaret nisi consulem aut imperatorem posse templum dedicare. Itaque ex auctoritate senatus latum ad populum est ne quis templum aramue injussu senatus aut tribunorum plebei partis majoris dedicaret.haud memorabilem rem per se, nisi documentum sit adversus superbiam nobilium plebeiæ libertatis, referam. Ad collegam ægrum visendi causa Flavius cum venisset consensuque nobilium adulescentium, qui ibi adsidebant, adsurrectum ei non esset, curulem adferri sellam eo jussit ac sede honoris sui anxios invidia inimicos spectavit.ceterum Flavium dixerat ædilem forensis factio, Ap. Claudi censura vires nacta, qui senatum primus libertinorum filiis lectis inquinaverat et, posteaquam eam lectionem nemo ratam habuit nec in curia adeptus erat quas petierat opes urbanas, humilibus per omnes tribus divisis forum et campum corrupit; tantumque Flavi comitia indignitatis habuerunt ut plerique nobilium anulos aureos et phaleras deponerent. Ex eo tempore in duas partes discessit civitas; aliud integer populus, fautor et cultor bonorum, aliud forensis factio tenebat, donec Q. Fabius et P. Decius censores facti et Fabius simul concordiæ causa, simul ne humillimorum in manu comitia essent, omnem forensem turbam excretam in quattuor tribus conjecit urbanasque eas appellavit. Adeoque eam rem acceptam gratis animis ferunt ut Maximi cognomen, quod tot victoriis non pepererat hac ordinum temperatione pareret. Ab eodem institutum dicitur ut equites idibus Quinctilibus transueherentur.