TITI LIVI AB URBE CONDITA LIBER V

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55

[1] Pace alibi parta Romani Veiique in armis erant tanta ira odioque ut victis finem adesse appareret. Comitia utriusque populi longe diversa ratione facta sunt. Romani auxere tribunorum militum consulari potestate numerum; octo, quot nunquam antea, creati, M'. Æmilius Mamercus iterum L. Valerius Potitus tertium Ap. Claudius Crassus M. Quinctilius Varus L. Julius Julus M. Postumius M. Furius Camillus M. Postumius Albinus. Veientes contra tædio annuæ ambitionis quæ interdum discordiarum causa erat, regem creavere. Offendit ea res populorum Etruriæ animos, non majore odio regni quam ipsius regis. Gravis jam is antea genti fuerat opibus superbiaque, quia sollemnia ludorum quos intermitti nefas est violenter diremisset, cum ob iram repulsæ, quod suffragio duodecim populorum alius sacerdos ei prælatus esset, artifices, quorum magna pars ipsius serui erant, ex medio ludicro repente abduxit. Gens itaque ante omnes alias eo magis dedita religionibus quod excelleret arte colendi eas, auxilium Veientibus negandum donec sub rege essent decrevit; cujus decreti suppressa fama est Veiis propter metum regis qui a quo tale quid dictum referretur, pro seditionis eum principe, non vani sermonis auctore habebat. Romanis etsi quietæ res ex Etruria nuntiabantur, tamen quia omnibus conciliis eam rem agitari adferebatur, ita muniebant ut ancipitia munimenta essent: alia in urbem et contra oppidanorum eruptiones versa, aliis frons in Etruriam spectans, auxiliis si qua forte inde venirent obstruebatur.

[2] Cum spes major imperatoribus Romanis in obsidione quam in oppugnatione esset, hibernacula etiam, res nova militi Romano, ædificari coepta, consiliumque erat hiemando continuare bellum. Quod postquam tribunis plebis, jam diu nullam novandi res causam invenientibus, Romam est allatum, in contionem prosiliunt, sollicitant plebis animos, hoc illud esse dictitantes quod æra militibus sint constituta; nec se fefellisse id donum inimicorum veneno inlitum fore. Venisse libertatem plebis; remotam in perpetuum et ablegatam ab urbe et ab re publica juventutem jam ne hiemi quidem aut tempori anni cedere ac domos ac res invisere suas. Quam putarent continuatæ militiæ causam esse? Nullam profecto aliam inventuros quam ne quid per frequentiam juvenum eorum in quibus vires omnes plebis essent agi de commodis eorum posset. Vexari præterea et subigi multo acrius quam Veientes; quippe illos hiemem sub tectis suis agere, egregiis muris situque naturali urbem tutantes, militem Romanum in opere ac labore, nivibus pruinisque obrutum, sub pellibus durare, ne hiemis quidem spatio quæ omnium bellorum terra marique sit quies arma deponentem. Hoc neque reges neque ante tribuniciam potestatem creatam superbos illos consules neque triste dictatoris imperium neque importunos decemuiros injunxisse seruitutis, ut perennem militiam facerent [quod tribuni militum in plebe Romana regnum exercerent]. Quidnam illi consules dictatoresue facturi essent, qui proconsularem imaginem tam sævam ac trucem fecerint? Sed id accidere haud immerito. Non fuisse ne in octo quidem tribunis militum locum ulli plebeio. Antea trina loca cum contentione summa patricios explere solitos: nunc jam octoiuges ad imperia obtinenda ire, et ne in turba quidem hærere plebeium quemquam qui, si nihil aliud, admoneat collegas, liberos et cives eorum, non servos militare, quos hieme saltem in domos ac tecta reduci oporteat et aliquo tempore anni parentes liberosque ac conjuges invisere et usurpare libertatem et creare magistratus. Hæc taliaque vociferantes adversarium haud imparem nacti sunt Ap. Claudium, relictum a collegis ad tribunicias seditiones comprimendas, virum imbutum jam ab juventa certaminibus plebeiis, quem auctorem aliquot annis ante fuisse memoratum est per collegarum intercessionem tribuniciæ potestatis dissoluendæ.

[3] Is tum jam non promptus ingenio tantum, sed usu etiam exercitatus, talem orationem habuit: "si unquam dubitatum est, Quirites, utrum tribuni plebis vestra an sua causa seditionum semper auctores fuerint, id ego hoc anno desisse dubitari certum habeo; et cum lætor tandem longi erroris vobis finem factum esse, tum, quod secundis potissimum vestris rebus hic error est sublatus, et vobis et propter vos rei publicæ gratulor. An est quisquam qui dubitet nullis injuriis vestris, si quæ forte aliquando fuerunt, unquam æque quam munere patrum in plebem, cum æra militantibus constituta sunt, tribunos plebis offensos ac concitatos esse? Quid illos aliud aut tum timuisse creditis aut hodie turbare velle nisi concordiam ordinum, quam dissoluendæ maxime tribuniciæ potestatis rentur esse? Sic hercule, tamquam artifices improbi, opus quærunt qui [et] semper ægri aliquid esse in re publica volunt, ut sit ad cujus curationem a vobis adhibeantur. Utrum enim defenditis an impugnatis plebem? Utrum militantium adversarii estis an causam agitis? Nisi forte hoc dicitis: "quidquid patres faciunt displicet, sive illud pro plebe sive contra plebem est," et quemadmodum seruis suis vetant domini quicquam rei cum alienis hominibus esse pariterque in iis beneficio ac maleficio abstineri æquum censent, sic vos interdicitis patribus commercio plebis, ne nos comitate ac munificentia nostra provocemus plebem, nec plebs nobis dicto audiens atque oboediens sit. Quanto tandem, si quicquam in vobis, non dico civilis, sed humani esset, favere vos magis et quantum in vobis esset indulgere potius comitati patrum atque obsequio plebis oportuit? Quæ si perpetua concordia sit, quis non spondere ausit maximum hoc imperium inter finitimos brevi futurum esse?

[4] Atqui ego, quam hoc consilium collegarum meorum, quo abducere infecta re a Veiis exercitum noluerunt, non utile solum sed etiam necessarium fuerit, postea disseram: nunc de ipsa condicione dicere militantium libet; quam orationem non apud vos solum sed etiam in castris si habeatur, ipso exercitu disceptante, æquam arbitror videri posse. In qua si mihi ipsi nihil quod dicerem in mentem venire posset, adversariorum certe orationibus contentus essem. Negabant nuper danda esse æra militibus, quia nunquam data essent. Quonam modo igitur nunc indignari possunt, quibus aliquid novi adjectum commodi sit, eis laborem etiam novum pro portione injungi? Nusquam nec opera sine emolumento nec emolumentum ferme sine impensa opera est. Labor voluptasque, dissimillima natura, societate quadam inter se naturali sunt juncta. Moleste antea ferebat miles se suo sumptu operam rei publicæ præbere; gaudebat idem partem anni se agrum suum colere, quærere unde domi militiæque se ac suos tueri posset: gaudet nunc fructui sibi rem publicam esse, et lætus stipendium accipit; æquo igitur animo patiatur se [ab domo] ab re familiari, cui gravis impensa non est, paulo diutius abesse. An si ad calculos eum res publica vocet, non merito dicat: "annua æra habes, annuam operam ede: an tu æquum censes militia semestri solidum te stipendium accipere?" Invitus in hac parte orationis, Quirites, moror; sic enim agere debent qui mercennario milite utuntur; nos tamquam cum civibus agere volumus, agique tamquam cum patria nobiscum æquum censemus. Aut non suscipi bellum oportuit, aut geri pro dignitate populi Romani et perfici quam primum oportet. Perficietur autem si urgemus obsessos, si non ante abscedimus quam spei nostræ finem captis Veiis imposuerimus. Si hercules nulla alia causa, ipsa indignitas perseverantiam imponere debuit. Decem quondam annos urbs oppugnata est ob unam mulierem ab universa Græcia, quam procul ab domo? Quot terras, quot maria distans? Nos intra vicesimum lapidem, in conspectu prope urbis nostræ, annuam oppugnationem perferre piget. Scilicet quia levis causa belli est nec satis quicquam justi doloris est quod nos ad perseverandum stimulet. Septiens rebellarunt; in pace nunquam fida fuerunt; agros nostros miliens depopulati sunt; Fidenates deficere a nobis coegerunt; colonos nostros ibi interfecerunt; auctores fuere contra jus cædis impiæ legatorum nostrorum; Etruriam omnem adversus nos concitare voluerunt, hodieque id moliuntur; res repetentes legatos nostros haud procul afuit quin violarent.

[5] Cum his molliter et per dilationes bellum geri oportet? Si nos tam justum odium nihil movet, ne illa quidem, oro vos, movent? Operibus ingentibus sæpta urbs est quibus intra muros coercetur hostis; agrum non coluit, et culta evastata sunt bello; si reducimus exercitum, quis est qui dubitet illos non a cupiditate solum ulciscendi sed etiam necessitate imposita ex alieno prædandi cum sua amiserint agrum nostrum invasuros? Non differimus igitur bellum isto consilio, sed intra fines nostros accipimus. Quid? Illud, quod proprie ad milites pertinet, quibus boni tribuni plebis tum stipendium extorquere voluerunt, nunc consultum repente volunt, quale est? Vallum fossamque, ingentis utrumque operis, per tantum spatii duxerunt; castella primo pauca, postea exercitu aucto creberrima fecerunt; munitiones non in urbem modo sed in Etruriam etiam spectantes si qua auxilia veniant, opposuere; quid turres, quid vineas testudinesque et alium oppugnandarum urbium apparatum loquar? Cum tantum laboris exhaustum sit et ad finem jam operis tandem peruentum, relinquendane hæc censetis, ut ad æstatem rursus novus de integro his instituendis exsudetur labor? Quanto est minus opera tueri facta et instare ac perseverare defungique cura? Brevis enim profecto res est, si uno tenore peragitur nec ipsi per intermissiones has intervallaque lentiorem spem nostram facimus. Loquor de operæ et de temporis jactura; quid? Periculi, quod differendo bello adimus, num oblivisci nos hæc tam crebra Etruriæ concilia de mittendis Veios auxiliis patiuntur? Ut nunc res se habet, irati sunt, oderunt, negant missuros; quantum in illis est, capere Veios licet. Quis est qui spondeat eundem, si differtur bellum, animum postea fore, cum si laxamentum dederis, major frequentiorque legatio itura sit, cum id quod nunc offendit Etruscos, rex creatus Veiis, mutari spatio interposito possit vel consensu civitatis ut eo reconcilient Etruriæ animos, vel ipsius voluntate regis qui obstare regnum suum saluti civium nolit? Videte, quot res, quam inutiles sequantur illam viam consilii, jactura operum tanto labore factorum, vastatio imminens finium nostrorum, Etruscum bellum pro Veiente concitatum. Hæc sunt, tribuni, consilia vestra, non hercule dissimilia ac si quis ægro qui curari se fortiter passus extemplo convalescere possit, cibi gratia præsentis aut potionis longinquum et forsitan insanabilem morbum efficiat.

[6] Si, mediusfidius, ad hoc bellum nihil pertineret, ad disciplinam certe militiæ plurimum intererat, insuescere militem nostrum non solum parata victoria frui, sed si etiam res lentior sit, pati tædium et quamuis seræ spei exitum exspectare et si non sit æstate perfectum bellum, hiemem opperiri nec sicut æstivas aves statim autumno tecta ac recessum circumspicere. Obsecro vos, venandi studium ac voluptas homines per nives ac pruinas in montes siluasque rapit: belli necessitatibus eam patientiam non adhibebimus quam vel lusus ac voluptas elicere solet? Adeone effeminata corpora militum nostrorum esse putamus, adeo molles animos, ut hiemem unam durare in castris, abesse ab domo non possint? Ut, tamquam navale bellum tempestatibus captandis et obseruando tempore anni gerant, non æstus, non frigora pati possint? Erubescant profecto, si quis eis hæc obiciat, contendantque et animis et corporibus suis virilem patientiam inesse, et se juxta hieme atque æstate bella gerere posse, nec se patrocinium mollitiæ inertiæque mandasse tribunis, et meminisse hanc ipsam potestatem non in umbra nec in tectis majores suos creasse. Hæc virtute militum vestrorum, hæc Romano nomine sunt digna, non Veios tantum nec hoc bellum intueri quod instat, sed famam et ad alia bella et ad ceteros populos in posterum quærere. An mediocre discrimen opinionis secuturum ex hac re putatis, utrum tandem finitimi populum Romanum eum esse putent cujus si qua urbs primum illum brevissimi temporis sustinuerit impetum, nihil deinde timeat, an hic sit terror nominis nostri ut exercitum Romanum non tædium longinquæ oppugnationis, non vis hiemis ab urbe circumsessa semel amovere possit, nec finem ullum alium belli quam victoriam noverit, nec impetu potius bella quam perseverantia gerat? Quæ in omni quidem genere militiæ, maxime tamen in obsidendis urbibus necessaria est, quarum plerasque munitionibus ac naturali situ inexpugnabiles fame sitique tempus ipsum vincit atque expugnat,—sicut Veios expugnabit, nisi auxilio hostibus tribuni plebis fuerint, et Romæ invenerint præsidia Veientes quæ nequiquam in Etruria quærunt. An est quicquam quod Veientibus optatum æque contingere possit quam ut seditionibus primum urbs Romana, deinde velut ex contagione castra impleantur? At hercule apud hostes tanta modestia est ut non obsidionis tædio, non denique regni, quicquam apud eos novatum sit, non negata auxilia ab Etruscis inritaverint animos; morietur enim extemplo quicumque erit seditionis auctor, nec cuiquam dicere ea licebit quæ apud vos impune dicuntur. Fustuarium meretur, qui signa relinquit aut præsidio decedit: auctores signa relinquendi et deserendi castra non uni aut alteri militi sed universis exercitibus palam in contione audiuntur; adeo, quidquid tribunus plebi loquitur, etsi prodendæ patriæ dissoluendæ rei publicæ est, adsuestis, Quirites, audire et dulcedine potestatis ejus capti quælibet sub ea scelera latere sinitis. Reliquum est ut quæ hic vociferantur, eadem in castris et apud milites agant et exercitus corrumpant ducibusque parere non patiantur, quoniam ea demum Romæ libertas est, non senatum, non magistratus, non leges, non mores majorum, non instituta patrum, non disciplinam vereri militiæ."

[7] Par jam etiam in contionibus erat Appius tribunis plebis, cum subito, unde minime quis crederet, accepta calamitas apud Veios et superiorem Appium in causa et concordiam ordinum majorem ardoremque ad obsidendos pertinacius Veios fecit. nam cum agger promotus ad urbem vineæque tantum non jam injunctæ moenibus essent, dum opera interdiu fiunt intentius quam nocte custodiuntur, patefacta repente porta ingens multitudo facibus maxime armata ignes conjecit, horæque momento simul aggerem ac vineas, tam longi temporis opus, incendium hausit; multique ibi mortales nequiquam opem ferentes ferro ignique absumpti sunt. Quod ubi Romam est nuntiatum, mæstitiam omnibus, senatui curam metumque injecit, ne tum vero sustineri nec in urbe seditio nec in castris posset et tribuni plebis velut ab se victæ rei publicæ insultarent, cum repente quibus census equester erat, equi publici non erant adsignati, concilio prius inter sese habito, senatum adeunt factaque dicendi potestate, equis se suis stipendia facturos promittunt. Quibus cum amplissimis verbis gratiæ ab senatu actæ essent famaque ea forum atque urbem peruasisset, subito ad curiam concursus fit plebis; pedestris ordinis aiunt nunc esse operam rei publicæ extra ordinem polliceri, seu Veios seu quo alio ducere velint; si Veios ducti sint, negant se inde prius quam capta urbe hostium redituros esse. Tum vero jam superfundenti se lætitiæ vix temperatum est; non enim, sicut equites, dato magistratibus negotio laudari jussi, neque aut in curiam vocati quibus responsum daretur, aut limine curiæ continebatur senatus; sed pro se quisque ex superiore loco ad multitudinem in comitio stantem voce manibusque significare publicam lætitiam, beatam urbem Romanam et invictam et æternam illa concordia dicere, laudare equites, laudare plebem, diem ipsum laudibus ferre, victam esse fateri comitatem benignitatemque senatus. Certatim patribus plebique manare gaudio lacrimæ, donec revocatis in curiam patribus senatus consultum factum est ut tribuni militares contione advocata peditibus equitibusque gratias agerent, memorem pietatis eorum erga patriam dicerent senatum fore; placere autem omnibus his voluntariam extra ordinem professis militiam æra procedere; et equiti certus numerus æris est adsignatus. Tum primum equis suis merere equites coeperunt. Voluntarius ductus exercitus Veios non amissa modo restituit opera, sed nova etiam instituit. Ab urbe commeatus intentiore quam antea subvehi cura, ne quid tam bene merito exercitui ad usum deesset.

[8] Insequens annus tribunos militum consulari potestate habuit C. Seruilium Ahalam tertium Q. Seruilium L. Verginium Q. Sulpicium A. Manlium iterum M'. Sergium iterum. His tribunis, dum cura omnium in Veiens bellum intenta est, neglectum Anxuri præsidium vacationibus militum et Volscos mercatores volgo receptando, proditis repente portarum custodibus oppressum est. Minus militum periit, quia præter ægros lixarum in modum omnes per agros vicinasque urbes negotiabantur. Nec Veiis melius gesta res, quod tum caput omnium curarum publicarum erat; nam et duces Romani plus inter se irarum quam adversus hostes animi habuerunt, et auctum est bellum adventu repentino Capenatium atque Faliscorum. Hi duo Etruriæ populi, quia proximi regione erant, devictis Veiis bello quoque Romano se proximos fore credentes, Falisci propria etiam causa infesti quod Fidenati bello se jam antea immiscuerant, per legatos ultro citroque missos jure jurando inter se obligati, cum exercitibus necopinato ad Veios accessere. Forte ea regione qua M'. Sergius tribunus militum præerat castra adorti sunt ingentemque terrorem intulere, quia Etruriam omnem excitam sedibus magna mole adesse Romani crediderant. Eadem opinio Veientes in urbe concitavit. Ita ancipiti proelio castra Romana oppugnabantur; concursantesque cum huc atque illuc signa transferrent, nec Veientem satis cohibere intra munitiones nec suis munimentis arcere vim ac tueri se ab exteriore poterant hoste. Una spes erat, si ex majoribus castris subveniretur, ut diversæ legiones aliæ adversus Capenatem ac Faliscum, aliæ contra eruptionem oppidanorum pugnarent; sed castris præerat Verginius, privatim Sergio invisus infestusque. Is cum pleraque castella oppugnata, superatas munitiones, utrimque invehi hostem nuntiaretur, in armis milites tenuit, si opus foret auxilio collegam dictitans ad se missurum. Hujus adrogantiam pertinacia alterius æquabat, qui, ne quam opem ab inimico videretur petisse, vinci ab hoste quam vincere per civem maluit. Diu in medio cæsi milites; postremo desertis munitionibus, perpauci in majora castra, pars maxima atque ipse Sergius Romam pertenderunt. Ubi cum omnem culpam in collegam inclinaret, acciri Verginium ex castris, interea præesse legatos placuit. Acta deinde in senatu res est certatumque inter collegas maledictis. Pauci rei publicæ, [plerique] huic atque illi ut quosque studium privatim aut gratia occupaverat adsunt.

[9] Primores patrum sive culpa sive infelicitate imperatorum tam ignominiosa clades accepta esset censuere non exspectandum justum tempus comitiorum, sed extemplo novos tribunos militum creandos esse, qui kalendis Octobribus magistratum occiperent. In quam sententiam cum pedibus iretur, ceteri tribuni militum nihil contradicere; at enimuero Sergius Verginiusque, propter quos pænitere magistratuum ejus anni senatum apparebat, primo deprecari ignominiam, deinde intercedere senatus consulto, negare se ante idus Decembres, sollemnem ineundis magistratibus diem, honore abituros esse. Inter hæc tribuni plebis, cum in concordia hominum secundisque rebus civitatis inviti silentium tenuissent, feroces repente minari tribunis militum, nisi in auctoritate senatus essent, se in vincla eos duci jussuros esse. Tum C. Seruilius Ahala tribunus militum: "quod ad vos attinet, tribuni plebis, minasque vestras, ne ego libenter experirer quam non plus in iis juris quam in vobis animi esset; sed nefas est tendere adversus auctoritatem senatus. Proinde et vos desinite inter nostra certamina locum injuriæ quærere, et collegæ aut facient quod censet senatus, aut si pertinacius tendent, dictatorem extemplo dicam qui eos abire magistratu cogat." cum omnium adsensu comprobata oratio esset, gauderentque patres sine tribuniciæ potestatis terriculis inventam esse aliam vim majorem ad coercendos magistratus, victi consensu omnium comitia tribunorum militum habuere qui kalendis Octobribus magistratum occiperent, seque ante eam diem magistratu abdicavere.

[10] L. Valerio Potito quartum M. Furio Camillo iterum M'. Æmilio Mamerco tertium Cn. Cornelio Cosso iterum K. Fabio Ambusto L. Julio Julo tribunis militum consulari potestate multa domi militiæque gesta; nam et bellum multiplex fuit eodem tempore, ad Veios et ad Capenam et ad Falerios et in Volscis ut Anxur ab hostibus reciperaretur, et Romæ simul dilectu simul tributo conferendo laboratum est, et de tribunis plebi cooptandis contentio fuit, et haud parvum motum duo judicia eorum qui paulo ante consulari potestate fuerant excivere. Omnium primum tribunis militum fuit, dilectum haberi; nec juniores modo conscripti sed seniores etiam coacti nomina dare ut urbis custodiam agerent. Quantum autem augebatur militum numerus, tanto majore pecunia in stipendium opus erat, eaque tributo conferebatur, invitis conferentibus qui domi remanebant, quia tuentibus urbem opera quoque militari laborandum seruiendumque rei publicæ erat. Hæc per se gravia indigniora ut viderentur tribuni plebis seditiosis contionibus faciebant, ideo æra militibus constituta esse arguendo ut plebis partem militia partem tributo conficerent. unum bellum annum jam tertium trahi et consulto male geri ut diutius gerant. In quattuor deinde bella uno dilectu exercitus scriptos, et pueros quoque ac senes extractos. Jam non æstatis nec hiemis discrimen esse, ne ulla quies unquam miseræ plebi sit; quæ nunc etiam vectigalis ad ultimum facta sit, ut cum confecta labore volneribus postremo ætate corpora rettulerint incultaque omnia diutino dominorum desiderio domi invenerint, tributum ex adfecta re familiari pendant æraque militaria, velut fenore accepta, multiplicia rei publicæ reddant. Inter dilectum tributumque et occupatos animos majorum rerum curis, comitiis tribunorum plebis numerus expleri nequiit. Pugnatum inde in loca vacua ut patricii cooptarentur. Postquam obtineri non poterat, tamen labefactandæ legis [tribuniciæ] causa effectum est ut cooptarentur tribuni plebis C. Lacerius et M. Acutius, haud dubie patriciorum opibus

[11] Fors ita tulit ut eo anno tribunus plebis Cn. Trebonius esset, qui nomini ac familiæ debitum præstare videretur Treboniæ legis patrocinium. Is quod petissent patres quondam primo incepto repulsi, tandem tribunos militum expugnasse vociferans, legem Treboniam sublatam et cooptatos tribunos plebis non suffragiis populi sed imperio patriciorum; eo revolui rem ut aut patricii aut patriciorum adseculæ habendi tribuni plebis sint; eripi sacratas leges, extorqueri tribuniciam potestatem; id fraude patriciorum, scelere ac proditione collegarum factum arguere. Cum arderent invidia non patres modo sed etiam tribuni plebis, cooptati pariter et qui cooptaverant, tum ex collegio tres, P. Curatius M. Metilius M. Minucius, trepidi rerum suarum, in Sergium Verginiumque, prioris anni tribunos militares, incurrunt; in eos ab se iram plebis invidiamque die dicta avertunt. Quibus dilectus, quibus tributum, quibus diutina militia longinquitasque belli sit gravis, qui clade accepta ad Veios doleant, qui amissis liberis, fratribus, propinquis, adfinibus lugubres domos habeant, his publici privatique doloris exsequendi jus potestatemque ex duobus noxiis capitibus datam ab se memorant. Omnium namque malorum in Sergio Verginioque causas esse; nec id accusatorem magis arguere quam fateri reos, qui noxii ambo alter in alterum causam conferant, fugam Sergi Verginius, Sergius proditionem increpans Vergini. Quorum adeo incredibilem amentiam fuisse ut multo veri similius sit compecto eam rem et communi fraude patriciorum actam. Ab his et prius datum locum Veientibus ad incendenda opera belli trahendi causa, et nunc proditum exercitum, tradita Faliscis Romana castra. Omnia fieri ut consenescat ad Veios juventus, nec de agris nec de aliis commodis plebis ferre ad populum tribuni frequentiaque urbana celebrare actiones et resistere conspirationi patriciorum possint. Præiudicium jam de reis et ab senatu et ab populo Romano et ab ipsorum collegio factum esse; nam et senatus consulto eos ab re publica remotos esse, et recusantes abdicare se magistratu dictatoris metu ab collegis coercitos esse, et populum Romanum tribunos creasse qui non idibus Decembribus, die sollemni, sed extemplo kalendis Octobribus magistratum occiperent, quia stare diutius res publica his manentibus in magistratu non posset; et tamen eos, tot judiciis confossos prædamnatosque, venire ad populi judicium et existimare defunctos se esse satisque poenarum dedisse quod duobus mensibus citius privati facti sint, neque intellegere nocendi sibi diutius tum potestatem ereptam esse, non poenam inrogatam; quippe et collegis abrogatum imperium qui certe nihil deliquissent. Illos repeterent animos Quirites, quos recenti clade accepta habuissent, cum fuga trepidum, plenum volnerum ac pavoris incidentem portis exercitum viderint, non fortunam aut quemquam deorum sed hos duces accusantem. Pro certo se habere neminem in contione stare qui illo die non caput domum fortunasque L. Vergini ac M'. Sergi sit exsecratus detestatusque. Minime convenire quibus iratos quisque deos precatus sit, in iis sua potestate, cum liceat et oporteat, non uti. nunquam deos ipsos admovere nocentibus manus; satis esse, si occasione ulciscendi læsos arment.

[12] His orationibus incitata plebs denis milibus æris gravis reos condemnat, nequiquam Sergio Martem communem belli fortunamque accusante, Verginio deprecante ne infelicior domi quam militiæ esset. In hos versa ira populi cooptationis tribunorum fraudisque contra legem Treboniam factæ memoriam obscuram fecit. Victores tribuni ut præsentem mercedem judicii plebes haberet legem agrariam promulgant, tributumque conferri prohibent, cum tot exercitibus stipendio opus esset resque militia ita prospere gererentur ut nullo bello veniretur ad exitum spei. Namque Veiis castra quæ amissa erant reciperata castellis præsidiisque firmantur; præerant tribuni militum M'. Æmilius et K. Fabius. A M. Furio in Faliscis, a Cn. Cornelio in Capenate agro hostes nulli extra moenia inventi; prædæ actæ incendiisque villarum ac frugum vastati fines; oppida oppugnata nec obsessa sunt. At in Volscis depopulato agro Anxur nequiquam oppugnatum, loco alto situm et postquam vis inrita erat vallo fossaque obsideri coeptum; Valerio Potito Volsci provincia evenerat. Hoc statu militarium rerum, seditio intestina majore mole coorta quam bella tractabantur; et cum tributum conferri per tribunos non posset nec stipendium imperatoribus mitteretur æraque militaria flagitaret miles, haud procul erat quin castra quoque urbanæ seditionis contagione turbarentur. Inter has iras plebis in patres cum tribuni plebi nunc illud tempus esse dicerent stabiliendæ libertatis et ab Sergiis Verginiisque ad plebeios viros fortes ac strenuos transferendi summi honoris, non tamen ultra processum est quam ut unus ex plebe, usurpandi juris causa, P. Licinius Calvus tribunus militum consulari potestate crearetur: ceteri patricii creati, P. Manilius L. Titinius P. Mælius L. Furius Medullinus L. Publilius Volscus. Ipsa plebes mirabatur se tantam rem obtinuisse, non is modo qui creatus erat, vir nullis ante honoribus usus, vetus tantum senator et ætate jam gravis; nec satis constat cur primus ac potissimus ad novum delibandum honorem sit habitus. Alii Cn. Corneli fratris, qui tribunus militum priore anno fuerat triplexque stipendium equitibus dederat, gratia extractum ad tantum honorem credunt, alii orationem ipsum tempestivam de concordia ordinum patribus plebique gratam habuisse. Hac victoria comitiorum exsultantes tribuni plebis quod maxime rem publicam impediebat de tributo remiserunt. Conlatum oboedienter missumque ad exercitum est.

[13] Anxur in Volscis brevi receptum est, neglectis die festo custodiis urbis. Insignis annus hieme gelida ac nivosa fuit, adeo ut viæ clausæ, Tiberis innavigabilis fuerit. Annona ex ante convecta copia nihil mutavit. Et quia P. Licinius ut ceperat haud tumultuose magistratum majore gaudio plebis quam indignatione patrum, ita etiam gessit, dulcedo invasit proximis comitiis tribunorum militum plebeios creandi. Unus M. Veturius ex patriciis candidatis locum tenuit: plebeios alios tribunos militum consulari potestate omnes fere centuriæ dixere, M. Pomponium Cn. Duillium Voleronem Publilium Cn. Genucium L. Atilium. Tristem hiemem sive ex intemperie cæli, raptim mutatione in contrarium facta, sive alia qua de causa gravis pestilensque omnibus animalibus æstas excepit; cujus insanabili perniciei quando nec causa nec finis inveniebatur, libri Sibyllini ex senatus consulto aditi sunt. Duumuiri sacris faciundis, lectisternio tunc primum in urbe Romana facto, per dies octo Apollinem Latonamque et Dianam, Herculem, Mercurium atque Neptunum tribus quam amplissime tum apparari poterat stratis lectis placavere. privatim quoque id sacrum celebratum est. Tota urbe patentibus januis promiscuoque usu rerum omnium in propatulo posito, notos ignotosque passim advenas in hospitium ductos ferunt, et cum inimicis quoque benigne ac comiter sermones habitos; jurgiis ac litibus temperatum; vinctis quoque dempta in eos dies vincula; religioni deinde fuisse quibus eam opem di tulissent vinciri. Interim ad Veios terror multiplex fuit tribus in unum bellis conlatis. Namque eodem quo antea modo circa munimenta cum repente Capenates Faliscique subsidio venissent, adversus tres exercitus ancipiti proelio pugnatum est. Ante omnia adjuvit memoria damnationis Sergi ac Vergini. Itaque [e] majoribus castris, unde antea cessatum fuerat, brevi spatio circumductæ copiæ Capenates in vallum Romanum versos ab tergo adgrediuntur; inde pugna coepta et Faliscis intulit terrorem, trepidantesque eruptio ex castris opportune facta avertit. Repulsos deinde insecuti victores ingentem ediderunt cædem; nec ita multo post jam [palantes veluti] forte oblati populatores Capenatis agri reliquias pugnæ absumpsere. Et Veientium refugientes in urbem multi ante portas cæsi, dum præ metu, ne simul Romanus inrumperet, objectis foribus extremos suorum exclusere.

[14] Hæc eo anno acta; et jam comitia tribunorum militum aderant, quorum prope major patribus quam belli cura erat, quippe non communicatum modo cum plebe sed prope amissum cernentibus summum imperium. Itaque clarissimis viris ex composito præparatis ad petendum quos prætereundi verecundiam crederent fore, nihilo minus ipsi perinde ac si omnes candidati essent cuncta experientes non homines modo sed deos etiam exciebant, in religionem vertentes comitia biennio habita: priore anno intolerandam hiemem prodigiisque divinis similem coortam, proximo non prodigia sed jam eventus: pestilentiam agris urbique inlatam haud dubia ira deum, quos pestis ejus arcendæ causa placandos esse in libris fatalibus inventum sit; comitiis auspicato quæ fierent indignum dis visum honores volgari discriminaque gentium confundi. Præterquam maiestate petentium, religione etiam attoniti homines patricios omnes, partem magnam honoratissimum quemque, tribunos militum consulari potestate creavere, L. Valerium Potitum quintum M. Valerium Maximum M. Furium Camillum iterum L. Furium Medullinum tertium Q. Seruilium Fidenatem iterum Q. Sulpicium Camerinum iterum. His tribunis ad Veios nihil admodum memorabile actum est; tota vis in populationibus fuit. Duo summi imperatores, Potitus a Faleriis, Camillus a Capena prædas ingentes egere, nulla incolumi relicta re cui ferro aut igni noceri posset.

[15] Prodigia interim multa nuntiari, quorum pleraque et quia singuli auctores erant parum credita spretaque, et quia, hostibus Etruscis, per quos ea procurarent haruspices non erant: in unum omnium curæ versæ sunt quod lacus in Albano nemore, sine ullis cælestibus aquis causave qua alia quæ rem miraculo eximeret, in altitudinem insolitam crevit. Quidnam eo di portenderent prodigio missi sciscitatum oratores ad Delphicum oraculum. Sed propior interpres fatis oblatus senior quidam Veiens, qui inter cavillantes in stationibus ac custodiis milites Romanos Etruscosque vaticinantis in modum cecinit priusquam ex lacu Albano aqua emissa foret nunquam potiturum Veiis Romanum. quod primo velut temere jactum sperni, agitari deinde sermonibus coeptum est donec unus ex statione Romana percontatus proximum oppidanorum, jam per longinquitatem belli commercio sermonum facto, quisnam is esset qui per ambages de lacu Albano jaceret, postquam audivit haruspicem esse, vir haud intacti religione animi, causatus de privati portenti procuratione si operæ illi esset consulere velle, ad conloquium vatem elicuit. cumque progressi ambo a suis longius essent inermes sine ullo metu, prævalens juvenis Romanus senem infirmum in conspectu omnium raptum nequiquam tumultuantibus Etruscis ad suos transtulit. Qui cum perductus ad imperatorem, inde Romam ad senatum missus esset, sciscitantibus quidnam id esset quod de lacu Albano docuisset, respondit profecto iratos deos Veienti populo illo fuisse die quo sibi eam mentem objecissent ut excidium patriæ fatale proderet. Itaque quæ tum cecinerit divino spiritu instinctus, ea se nec ut indicta sint revocare posse, et tacendo forsitan quæ di immortales volgari velint haud minus quam celanda effando nefas contrahi. Sic igitur libris fatalibus, sic disciplina Etrusca traditum esse, [ut] quando aqua Albana abundasset, tum si eam Romanus rite emisisset victoriam de Veientibus dari; antequam id fiat deos moenia Veientium deserturos non esse. exsequebatur inde quæ sollemnis derivatio esset; sed auctorem levem nec satis fidum super tanta re patres rati decrevere legatos sortesque oraculi Pythici exspectandas.

[16] Priusquam a Delphis oratores redirent Albanive prodigii piacula invenirentur, novi tribuni militum consulari potestate, L. Julius Julus L. Furius Medullinus quartum L. Sergius Fidenas A. Postumius Regillensis P. Cornelius Maluginensis A. Manlius magistratum injerunt. Eo anno Tarquinienses novi hostes exorti. Qui quia multis simul bellis, Volscorum ad Anxur, ubi præsidium obsidebatur, Æquorum ad Labicos, qui Romanam ibi coloniam oppugnabant, ad hoc Veientique et Falisco et Capenati bello occupatos videbant Romanos, nec intra muros quietiora negotia esse certaminibus patrum ac plebis, inter hæc locum injuriæ rati esse, prædatum in agrum Romanum cohortes expeditas mittunt: aut enim passuros inultam eam injuriam Romanos ne novo bello se onerarent, aut exiguo eoque parum valido exercitu persecuturos. Romanis indignitas major quam cura populationis Tarquiniensium fuit; eo nec magno conatu suscepta nec in longum dilata res est. A. Postumius et L. Julius, non justo dilectu—etenim ab tribunis plebis impediebantur—sed prope voluntariorum quos adhortando incitaverant coacta manu, per agrum Cæretem obliquis tramitibus egressi, redeuntes a populationibus gravesque præda Tarquinienses oppressere. Multos mortales obtruncant, omnes exuunt impedimentis, et receptis agrorum suorum spoliis Romam revertuntur. Biduum ad recognoscendas res datum dominis; tertio incognita—erant autem ea pleraque hostium ipsorum—sub hasta veniere quodque inde redactum militibus est divisum. Cetera bella maximeque Veiens incerti exitus erant. Jamque Romani desperata ope humana fata et deos spectabant, cum legati ab Delphis venerunt, sortem oraculi adferentes congruentem responso captivi vatis: "Romane, aquam Albanam cave lacu contineri, cave in mare manare suo flumine sinas; emissam per agros rigabis dissipatamque rivis exstingues; tum tu insiste audax hostium muris, memor quam per tot annos obsides urbem ex ea tibi his quæ nunc panduntur fatis victoriam datam. Bello perfecto donum amplum victor ad mea templa portato, sacraque patria, quorum omissa cura est, instaurata ut adsolet facito."

[17] Ingens inde haberi captivus vates coeptus, eumque adhibere tribuni militum Cornelius Postumiusque ad prodigii Albani procurationem ac deos rite placandos coepere; inventumque tandem est ubi neglectas cærimonias intermissumue sollemne di arguerent: nihil profecto aliud esse quam magistratus vitio creatos Latinas sacrumque in Albano monte non rite concepisse; unam expiationem eorum esse ut tribuni militum abdicarent se magistratu, auspicia de integro repeterentur et interregnum iniretur. Ea ita facta sunt ex senatus consulto. Interreges tres deinceps fuere, L. Valerius, Q. Seruilius Fidenas, M. Furius Camillus. Nunquam desitum interim turbari, comitia interpellantibus tribunis plebis donec convenisset prius ut major pars tribunorum militum ex plebe crearetur. Quæ dum aguntur, concilia Etruriæ ad fanum Voltumnæ habita, postulantibusque Capenatibus ac Faliscis ut Veios communi animo consilioque omnes Etruriæ populi ex obsidione eriperent, responsum est antea se id Veientibus negasse quia unde consilium non petissent super tanta re auxilium petere non deberent; nunc jam pro se fortunam suam illis negare. Maxima jam in parte Etruriæ gentem invisitatam, novos accolas [Gallos] esse, cum quibus nec pax satis fida nec bellum pro certo sit. Sanguini tamen nominique et præsentibus periculis consanguineorum id dari ut si qui juventutis suæ voluntate ad id bellum eant non impediant. Eum magnum advenisse hostium numerum fama Romæ erat, eoque mitescere discordiæ intestinæ metu communi, ut fit, coeptæ.

[18] Haud invitis patribus P. Licinium Calvum prærogativa tribunum militum non petentem creant, moderationis expertæ in priore magistratu virum, ceterum jam tum exactæ ætatis; omnesque deinceps ex collegio ejusdem anni refici apparebat, L. Titinium P. Mænium Cn. Genucium L. Atilium. Qui priusquam renuntiarentur jure vocatis tribubus, permissu interregis P. Licinius Caluus ita verba fecit: "omen concordiæ, Quirites, rei maxime in hoc tempus utili, memoria nostri magistratus vos his comitiis petere in insequentem annum video. Sed collegas eosdem reficitis, etiam usu meliores factos: me jam non eundem sed umbram nomenque P. Licini relictum videtis. Vires corporis adfectæ, sensus oculorum atque aurium hebetes, memoria labat, vigor animi obtunsus. En vobis" inquit, "ivuenem", filium tenens, "effigiem atque imaginem ejus quem vos antea tribunum militum ex plebe primum fecistis. Hunc ego institutum disciplina mea vicarium pro me rei publicæ do dicoque, vosque quæso, Quirites, delatum mihi ultro honorem huic petenti meisque pro eo adjectis precibus mandetis." datum id petenti patri filiusque ejus P. Licinius tribunus militum consulari potestate cum iis quos supra scripsimus declaratus. Titinius Genuciusque tribuni militum profecti adversus Faliscos Capenatesque, dum bellum majore animo gerunt quam consilio, præcipitavere se in insidias. Genucius morte honesta temeritatem luens ante signa inter primores cecidit; Titinius in editum tumulum ex multa trepidatione militibus collectis aciem restituit; nec se tamen æquo loco hosti commisit. Plus ignominiæ erat quam cladis acceptum, quæ prope in cladem ingentem vertit; tantum inde terroris non Romæ modo, quo multiplex fama peruenerat, sed in castris quoque fuit ad Veios. Ægre ibi miles retentus a fuga est cum peruasisset castra rumor ducibus exercituque cæso victorem Capenatem ac Faliscum Etruriæque omnem juventutem haud procul inde abesse. His tumultuosiora Romæ, jam castra ad Veios oppugnari, jam partem hostium tendere ad urbem agmine infesto, crediderant; concursumque in muros est et matronarum, quas ex domo conciverat publicus pavor, obsecrationes in templis factæ, precibusque ab dis petitum ut exitium ab urbis tectis templisque ac moenibus Romanis arcerent Veiosque eum averterent terrorem, si sacra renovata rite, si procurata prodigia essent.

[19] Jam ludi Latinæque instaurata erant, jam ex lacu Albano aqua emissa in agros, Veiosque fata adpetebant. Igitur fatalis dux ad excidium illius urbis seruandæque patriæ, M. Furius Camillus, dictator dictus magistrum equitum P. Cornelium Scipionem dixit. Omnia repente mutaverat imperator mutatus; alia spes, alius animus hominum, fortuna quoque alia urbis videri. Omnium primum in eos qui a Veiis in illo pavore fugerant more militari animaduertit, effecitque ne hostis maxime timendus militi esset. Deinde indicto dilectu in diem certam, ipse interim Veios ad confirmandos militum animos intercurrit; inde Romam ad scribendum novum exercitum redit, nullo detractante militiam. Peregrina etiam juventus, Latini Hernicique, operam suam pollicentes ad id bellum venere; quibus cum gratias in senatu egisset dictator, satis jam omnibus ad id bellum paratis, ludos magnos ex senatus consulto vovit Veiis captis se facturum ædemque Matutæ Matris refectam dedicaturum, jam ante ab rege Ser. Tullio dedicatam. Profectus cum exercitu ab urbe exspectatione hominum majore quam spe, in agro primum Nepesino cum Faliscis et Capenatibus signa confert. Omnia ibi summa ratione consilioque acta fortuna etiam, ut fit, secuta est. Non proelio tantum fudit hostes, sed castris quoque exuit ingentique præda est potitus; cujus pars maxima ad quæstorem redacta est, haud ita multum militi datum. Inde ad Veios exercitus ductus, densioraque castella facta, et a procursationibus quæ multæ temere inter murum ac vallum fiebant, edicto ne quis injussu pugnaret, ad opus milites traducti. Operum fuit omnium longe maximum ac laboriosissimum cuniculus in arcem hostium agi coeptus. Quod ne intermitteretur opus neu sub terra continuus labor eosdem conficeret, in partes sex munitorum numerum divisit; senæ horæ in orbem operi attributæ sunt; nocte ac die nunquam ante omissum quam in arcem viam facerent.

[20] Dictator cum jam in manibus videret victoriam esse, urbem opulentissimam capi, tantumque prædæ fore quantum non omnibus in unum conlatis ante bellis fuisset, ne quam inde aut militum iram ex malignitate prædæ partitæ aut invidiam apud patres ex prodiga largitione caperet, litteras ad senatum misit, deum immortalium benignitate suis consiliis patientia militum Veios jam fore in potestate populi Romani; quid de præda faciendum censerent? Duæ senatum distinebant sententiæ, senis P. Licini, quem primum dixisse a filio interrogatum ferunt, edici palam placere populo ut qui particeps esse prædæ vellet in castra Veios iret, altera Ap. Claudi, qui largitionem novam prodigam inæqualem inconsultam arguens, si semel nefas ducerent captam ex hostibus in ærario exhausto bellis pecuniam esse, auctor erat stipendii ex ea pecunia militi numerandi ut eo minus tributi plebes conferret; ejus enim doni societatem sensuras æqualiter omnium domos, non avidas in direptiones manus otiosorum urbanorum bellatorum prærepturas fortium præmia esse, cum ita ferme eveniat ut segnior sit prædator ut quisque laboris periculique præcipuam petere partem soleat. Licinius contra suspectam et invisam semper eam pecuniam fore aiebat, causasque criminum ad plebem, seditionum inde ac legum novarum præbituram; satius igitur esse reconciliari eo dono plebis animos, exhaustis atque exinanitis tributo tot annorum succurri, et sentire prædæ fructum ex eo bello in quo prope consenuerint. Gratius id fore lætiusque quod quisque sua manu ex hoste captum domum rettulerit quam si multiplex alterius arbitrio accipiat. Ipsum dictatorem fugere invidiam ex eo criminaque; eo delegasse ad senatum; senatum quoque debere reiectam rem ad se permittere plebi ac pati habere quod cuique fors belli dederit. Hæc tutior visa sententia est quæ popularem senatum faceret. Edictum itaque est ad prædam Veientem quibus videretur in castra ad dictatorem proficiscerentur.

[21] Ingens profecta multitudo replevit castra. Tum dictator auspicato egressus cum edixisset ut arma milites caperent, "tuo ductu" inquit, "Pythice Apollo, tuoque numine instinctus pergo ad delendam urbem Veios, tibique hinc decimam partem prædæ voveo. Te simul, Juno regina, quæ nunc Veios colis, precor, ut nos victores in nostram tuamque mox futuram urbem sequare, ubi te dignum amplitudine tua templum accipiat". Hæc precatus, superante multitudine ab omnibus locis urbem adgreditur, quo minor ab cuniculo ingruentis periculi sensus esset. Veientes ignari se jam a suis vatibus, jam ab externis oraculis proditos, jam in partem prædæ suæ vocatos deos, alios votis ex urbe sua evocatos hostium templa novasque sedes spectare, seque ultimum illum diem agere, nihil minus timentes quam subrutis cuniculo moenibus arcem jam plenam hostium esse, in muros pro se quisque armati discurrunt, mirantes quidnam id esset quod cum tot per dies nemo se ab stationibus Romanus movisset, tum velut repentino icti furore improvidi currerent ad muros. Inseritur huic loco fabula: immolante rege Veientium vocem haruspicis, dicentis qui ejus hostiæ exta prosecuisset, ei victoriam dari, exauditam in cuniculo movisse Romanos milites ut adaperto cuniculo exta raperent et ad dictatorem ferrent. Sed in rebus tam antiquis si quæ similia veri sint pro veris accipiantur, satis habeam: hæc ad ostentationem scenæ gaudentis miraculis aptiora quam ad fidem neque adfirmare neque refellere est operæ pretium. Cuniculus delectis militibus eo tempore plenus, in ædem Junonis quæ in Veientana arce erat armatos repente edidit, et pars aversos in muris invadunt hostes, pars claustra portarum revellunt, pars cum ex tectis saxa tegulæque a mulieribus ac seruitiis jacerentur, inferunt ignes. Clamor omnia variis terrentium ac paventium vocibus mixto mulierum ac puerorum ploratu complet. Momento temporis dejectis ex muro undique armatis patefactisque portis cum alii agmine inruerent, alii desertos scanderent muros, urbs hostibus impletur; omnibus locis pugnatur; deinde multa jam edita cæde senescit pugna, et dictator præcones edicere jubet ut ab inermi abstineatur. Is finis sanguinis fuit. Dedi inde inermes coepti et ad prædam miles permissu dictatoris discurrit. Quæ cum ante oculos ejus aliquantum spe atque opinione major majorisque pretii rerum ferretur, dicitur manus ad cælum tollens precatus esse ut si cui deorum hominumque nimia sua fortuna populique Romani videretur, ut eam invidiam lenire quam minimo suo privato incommodo publicoque populi Romani liceret. Convertentem se inter hanc venerationem traditur memoriæ prolapsum cecidisse; idque omen pertinuisse postea eventu rem conjectantibus visum ad damnationem ipsius Camilli, captæ deinde urbis Romanæ, quod post paucos accidit annos, cladem. Atque ille dies cæde hostium ac direptione urbis opulentissimæ est consumptus:

[22] Postero die libera corpora dictator sub corona vendidit. Ea sola pecunia in publicum redigitur, haud sine ira plebis; et quod rettulere secum prædæ, nec duci, qui ad senatum malignitatis auctores quærendo rem arbitrii sui reiecisset, nec senatui, sed Liciniæ familiæ, ex qua filius ad senatum rettulisset, pater tam popularis sententiæ auctor fuisset, acceptum referebant. Cum jam humanæ opes egestæ a Veiis essent, amoliri tum deum dona ipsosque deos, sed colentium magis quam rapientium modo, coepere. namque delecti ex omni exercitu juvenes, pure lautis corporibus, candida veste, quibus deportanda Romam regina Juno adsignata erat, venerabundi templum injere, primo religiose admoventes manus, quod id signum more Etrusco nisi certæ gentis sacerdos attractare non esset solitus. Dein cum quidam, seu spiritu divino tactus seu juvenali joco, "uisne Romam ire, Juno?" Dixisset, adnuisse ceteri deam conclamaverunt. Inde fabulæ adjectum est vocem quoque dicentis velle auditam; motam certe sede sua parvi molimenti adminiculis, sequentis modo accepimus levem ac facilem tralatu fuisse, integramque in Aventinum æternam sedem suam quo vota Romani dictatoris vocaverant perlatam, ubi templum ei postea idem qui voverat Camillus dedicavit. Hic Veiorum occasus fuit, urbis opulentissimæ Etrusci nominis, magnitudinem suam vel ultima clade indicantis, quod decem æstates hiemesque continuas circumsessa cum plus aliquanto cladium intulisset quam accepisset, postremo jam fato quoque urgente, operi bus tamen, non vi expugnata est.

[23] Romam ut nuntiatum est Veios captos, quamquam et prodigia procurata fuerant et vatum responsa et Pythicæ sortes notæ, et quantum humanis adjuvari consiliis potuerat res ducem M. Furium, maximum imperatorum omnium, legerant, tamen quia tot annis varie ibi bellatum erat multæque clades acceptæ, velut ex insperato immensum gaudium fuit, et priusquam senatus decerneret plena omnia templa Romanarum matrum grates dis agentium erant. Senatus in quadriduum, quot dierum nullo ante bello, supplicationes decernit. Adventus quoque dictatoris omnibus ordinibus obviam effusis celebratior quam ullius unquam antea fuit, triumphusque omnem consuetum honorandi diei illius modum aliquantum excessit. Maxime conspectus ipse est, curru equis albis juncto urbem invectus, parumque id non civile modo sed humanum etiam visum. Jovis Solisque equis æquiperatum dictatorem in religionem etiam trahebant, triumphusque ob eam unam maxime rem clarior quam gratior fuit. Tum Junoni reginæ templum in Aventino locavit, dedicavitque Matutæ Matris; atque his divinis humanisque rebus gestis dictatura se abdicavit. Agi deinde de Apollinis dono coeptum. Cui se decimam vovisse prædæ partem cum diceret Camillus, pontifices soluendum religione populum censerent, haud facile inibatur ratio jubendi referre prædam populum, ut ex ea pars debita in sacrum secerneretur. tandem eo quod lenissimum videbatur decursum est, ut qui se domumque religione exsoluere vellet, cum sibimet ipse prædam æstimasset suam, decimæ pretium partis in publicum deferret, ut ex eo donum aureum, dignum amplitudine templi ac numine dei, ex dignitate populi Romani fieret. Ea quoque conlatio plebis animos a Camillo alienavit. Inter hæc pacificatum legati a Volscis et Æquis venerunt, impetrataque pax, magis ut fessa tam diutino bello adquiesceret civitas quam quod digni peterent.

[24] Veiis captis, sex tribunos militum consulari potestate insequens annus habuit, duos P. Cornelios, Cossum et Scipionem, M. Valerium Maximum iterum K. Fabium Ambustum tertium L. Furium Medullinum quintum Q. Seruilium tertium. Corneliis Faliscum bellum, Valerio ac Seruilio Capenas sorte evenit. Ab iis non urbes vi aut operibus temptatæ, sed ager est depopulatus prædæque rerum agrestium actæ; nulla felix arbor, nihil frugiferum in agro relictum. Ea clades Capenatem populum subegit; pax petentibus data; in Faliscis bellum restabat. Romæ interim multiplex seditio erat, cujus leniendæ causa coloniam in Volscos, quo tria milia civium Romanorum scriberentur, deducendam censuerant, triumuirique ad id creati terna jugera et septunces viritim diviserant. Ea largitio sperni coepta, quia spei majoris avertendæ solatium objectum censebant: cur enim relegari plebem in Volscos cum pulcherrima urbs Veii agerque Veientanus in conspectu sit, uberior ampliorque Romano agro? Urbem quoque urbi Romæ vel situ vel magnificentia publicorum privatorumque tectorum ac locorum præponebant. Quin illa quoque actio movebatur, quæ post captam utique Romam a Gallis celebratior fuit, transmigrandi Veios. Ceterum partem plebis, partem senatus habitando destinabant [Veios,] duasque urbes communi re publica incoli a populo Romano posse. Adversus quæ cum optimates ita tenderent ut morituros se citius dicerent in conspectu populi Romani quam quicquam earum rerum rogaretur; quippe nunc in una urbe tantum dissensionum esse: quid in duabus urbibus fore? Victamne ut quisquam victrici patriæ præferret sineretque majorem fortunam captis esse Veiis quam incolumibus fuerit? Postremo se relinqui a civibus in patria posse: ut relinquant patriam atque cives nullam vim unquam subacturam, et T. Sicinium—is enim ex tribunis plebis rogationis ejus lator erat—conditorem Veios sequantur, relicto deo Romulo, dei filio, parente et auctore urbis Romæ;

[25] —hæc cum foedis certaminibus agerentur—nam partem tribunorum plebi patres in suam sententiam traxerant—, nulla res alia manibus temperare plebem cogebat quam quod, urbi rixæ committendæ causa clamor ortus esset, principes senatus primi turbæ offerentes se peti feririque atque occidi jubebant. Ab horum ætatibus dignitatibusque et honoribus violandis dum abstinebatur, et ad reliquos similes conatus verecundia iræ obstabat. Camillus identidem omnibus locis contionabatur: haud mirum id quidem esse, furere civitatem quæ damnata voti omnium rerum potiorem curam quam religione se exsoluendi habeat. Nihil de conlatione dicere, stipis verius quam decumæ, quando ea se quisque privatim obligaverit, liberatus sit populus. Enimuero illud se tacere suam conscientiam non pati quod ex ea tantum præda quæ rerum moventium sit decuma designetur: urbis atque agri capti, quæ et ipsa voto contineatur, mentionem nullam fieri. cum ea disceptatio, anceps senatui visa, delegata ad pontifices esset, adhibito Camillo visum collegio, quod ejus ante conceptum votum Veientium fuisset et post votum in potestatem populi Romani venisset, ejus partem decimam Apollini sacram esse. Ita in æstimationem urbs agerque venit. Pecunia ex ærario prompta, et tribunis militum consularibus ut aurum ex ea coemerent negotium datum. Cujus cum copia non esset, matronæ coetibus ad eam rem consultandam habitis communi decreto pollicitæ tribunis militum aurum et omnia ornamenta sua, in ærarium detulerunt. Grata ea res ut quæ maxime senatui unquam fuit; honoremque ob eam munificentiam ferunt matronis habitum ut pilento ad sacra ludosque, carpentis festo profestoque uterentur. Pondere ab singulis auri accepto æstimatoque ut pecuniæ soluerentur, crateram auream fieri placuit quæ donum Apollini Delphos portaretur. Simul ab religione animos remiserunt, integrant seditionem tribuni plebis; incitatur multitudo in omnes principes, ante alios in Camillum: eum prædam Veientanam publicando sacrandoque ad nihilum redegisse. Absentes ferociter increpant; præsentium, cum se ultro iratis offerrent, verecundiam habent. Simul extrahi rem ex eo anno viderunt, tribunos plebis latores legis in annum eosdem reficiunt; et patres hoc idem de intercessoribus legis adnisi; ita tribuni plebis magna ex parte iidem refecti.

[26] Comitiis tribunorum militum patres summa ope evicerunt ut M. Furius Camillus crearetur. Propter bella simulabant parari ducem; sed largitioni tribuniciæ adversarius quærebatur. Cum Camillo creati tribuni militum consulari potestate L. Furius Medullinus sextum C. Æmilius L. Valerius Publicola Sp. Postumius P. Cornelius iterum. principio anni tribuni plebis nihil moverunt, donec M. Furius Camillus in Faliscos, cui id bellum mandatum erat, proficisceretur. Differendo deinde elanguit res, et Camillo quem adversarium maxime metuerant gloria in Faliscis crevit. Nam cum primo moenibus se hostes tenerent tutissimum id rati, populatione agrorum atque incendiis villarum coegit eos egredi urbe. Sed timor longius progredi prohibuit; mille fere passuum ab oppido castra locant, nulla re alia fidentes ea satis tuta esse quam difficultate aditus, asperis confragosisque circa, et partim artis, partim arduis viis. Ceterum Camillus, captivum indidem ex agris secutus ducem, castris multa nocte motis, prima luce aliquanto superioribus locis se ostendit. Trifariam Romani muniebant; alius exercitus proelio intentus stabat. Ibi impedire opus conatos hostes fundit fugatque; tantumque inde pavoris Faliscis injectum est, ut effusa fuga castra sua quæ propiora erant prælati urbem peterent. Multi cæsi vulneratique priusquam paventes portis inciderent; castra capta; præda ad quæstores redacta cum magna militum ira; sed severitate imperii victi eandem virtutem et oderant et mirabantur. Obsidio inde urbis et munitiones, et interdum per occasionem impetus oppidanorum in Romanas stationes proeliaque parva fieri et teri tempus neutro inclinata spe, cum frumentum copiæque aliæ ex ante convecto largius obsessis quam obsidentibus suppeterent. Videbaturque æque diuturnus futurus labor ac Veiis fuisset, ni fortuna imperatori Romano simul et cognitæ rebus bellicis virtutis specimen [et] maturam victoriam dedisset.

[27] Mos erat Faliscis eodem magistro liberorum et comite uti, simulque plures pueri, quod hodie quoque in Græcia manet, unius curæ demandabantur. principum liberos, sicut fere fit, qui scientia videbatur præcellere erudiebat. Is cum in pace instituisset pueros ante urbem lusus exercendique causa producere, nihil eo more per belli tempus intermisso, [dum] modo brevioribus modo longioribus spatiis trahendo eos a porta, lusu sermonibusque variatis, longius solito ubi res dedit progressus, inter stationes eos hostium castraque inde Romana in prætorium ad Camillum perduxit. Ibi scelesto facinori scelestiorem sermonem addit, Falerios se in manus Romanis tradidisse, quando eos pueros quorum parentes capita ibi rerum sint in potestatem dediderit. Quæ ubi Camillus audivit, "non ad similem" inquit, "tui nec populum nec imperatorem scelestus ipse cum scelesto munere venisti. Nobis cum Faliscis quæ pacto fit humano societas non est: quam ingeneravit natura utrisque est eritque. Sunt et belli, sicut pacis, jura, justeque ea non minus quam fortiter didicimus gerere. Arma habemus non adversus eam ætatem cui etiam captis urbibus parcitur, sed adversus armatos et ipsos qui, nec læsi nec lacessiti a nobis, castra Romana ad Veios oppugnarunt. Eos tu quantum in te fuit novo scelere vicisti: ego Romanis artibus, virtute opere armis, sicut Veios vincam". Denudatum deinde eum manibus post tergum inligatis reducendum Falerios pueris tradidit, virgasque eis quibus proditorem agerent in urbem verberantes dedit. Ad quod spectaculum concursu populi primum facto, deinde a magistratibus de re nova vocato senatu, tanta mutatio animis est injecta ut qui modo efferati odio iraque Veientium exitum pæne quam Capenatium pacem mallent, apud eos pacem universa posceret civitas. Fides Romana, justitia imperatoris in foro et curia celebrantur; consensuque omnium legati ad Camillum in castra, atque inde permissu Camilli Romam ad senatum, qui dederent Falerios proficiscuntur. Introducti ad senatum ita locuti traduntur: "patres conscripti, victoria cui nec deus nec homo quisquam invideat victi a vobis et imperatore vestro, dedimus nos vobis, rati, quo nihil victori pulchrius est, melius nos sub imperio vestro quam legibus nostris victuros. Eventu hujus belli duo salutaria exempla prodita humano generi sunt: vos fidem in bello quam præsentem victoriam maluistis; nos fide provocati victoriam ultro detulimus. Sub dicione vestra sumus; mittite qui arma, qui obsides, qui urbem patentibus portis accipiant. Nec vos fidei nostræ nec nos imperii vestri pænitebit." Camillo et ab hostibus et a civibus gratiæ actæ. Faliscis in stipendium militum ejus anni, ut populus Romanus tributo vacaret, pecunia imperata. Pace data exercitus Romam reductus.

[28] Camillus meliore multo laude quam cum triumphantem albi per urbem vexerant equi insignis, justitia fideque hostibus victis cum in urbem redisset, taciti ejus verecundiam non tulit senatus quin sine mora voti liberaretur; crateramque auream donum Apollini Delphos legati qui ferrent, L. Valerius L. Sergius A. Manlius, missi longa una nave, haud procul freto Siculo a piratis Liparensium excepti devehuntur Liparas. Mos erat civitatis velut publico latrocinio partam prædam dividere. Forte eo anno in summo magistratu erat Timasitheus quidam, Romanis vir similior quam suis; qui legatorum nomen donumque et deum cui mitteretur et doni causam veritus ipse multitudinem quoque, quæ semper ferme regenti est similis, religionis justæ implevit, adductosque in publicum hospitium legatos cum præsidio etiam navium Delphos prosecutus, Romam inde sospites restituit. Hospitium cum eo senatus consulto est factum donaque publice data. Eodem anno in Æquis varie bellatum, adeo ut in incerto fuerit et apud ipsos exercitus et Romæ vicissent victine essent. Imperatores Romani fuere ex tribunis militum C. Æmilius Sp. Postumius. primo rem communiter gesserunt; fusis inde acie hostibus, Æmilium præsidio Verruginem obtinere placuit, Postumium fines vastare. Ibi eum incomposito agmine neglegentius ab re bene gesta euntem adorti Æqui terrore injecto in proximos compulere tumulos; pavorque inde Verruginem etiam ad præsidium alterum est perlatus. Postumius suis in tutum receptis cum contione advocata terrorem increparet ac fugam, fusos esse ab ignavissimo ac fugacissimo hoste, conclamat universus exercitus merito se ea audire et fateri admissum flagitium, sed eosdem correcturos esse neque diuturnum id gaudium hostibus fore. poscentes ut confestim inde ad castra hostium duceret—et in conspectu erant, posita in plano—nihil poenæ recusabant ni ea ante noctem expugnassent. Conlaudatos corpora curare paratosque esse quarta vigilia jubet. Et hostes nocturnam fugam ex tumulo Romanorum ut ab ea via quæ ferebat Verruginem excluderent, fuere obvii; proeliumque ante lucem—sed luna pernox erat—commissum est. [Et] haud incertius diurno proelium fuit; sed clamor Verruginem perlatus, cum castra Romana crederent oppugnari, tantum injecit pavoris ut nequiquam retinente atque obsecrante Æmilio Tusculum palati fugerent. Inde fama Romam perlata est Postumium exercitumque occisum. Qui ubi prima lux metum insidiarum effuse sequentibus sustulit, cum perequitasset aciem promissa repetens, tantum injecit ardoris ut non ultra sustinuerint impetum Æqui. Cædes inde fugientium, qualis ubi ira magis quam virtute res geritur, ad perniciem hostium facta est; tristemque ab Tusculo nuntium nequiquam exterrita civitate litteræ a Postumio laureatæ sequuntur, victoriam populi Romani esse, Æquorum exer citum deletum.

[29] Tribunorum plebis actiones quia nondum invenerant finem, et plebs continuare latoribus legis tribunatum et patres reficere intercessores legis adnisi sunt; sed plus suis comitiis plebs valuit; quem dolorem ulti patres sunt senatus consulto facto ut consules, invisus plebi magistratus, crearentur. Annum post quintum decimum creati consules L. Lucretius Flavus Ser. Sulpicius Camerinus. Principio hujus anni ferociter quia nemo ex collegio intercessurus erat coortis ad perferendam legem tribunis plebis nec segnius ob id ipsum consulibus resistentibus omnique civitate in unam eam curam conversa, Vitelliam coloniam Romanam in suo agro Æqui expugnant. Colonorum pars maxima incolumis, quia nocte proditione oppidum captum liberam per aversa urbis fugam dederat, Romam perfugere. L. Lucretio consuli ea provincia evenit. Is cum exercitu profectus acie hostes vicit, victorque Romam ad majus aliquanto certamen redit. Dies dicta erat tribunis plebis biennii superioris A. Verginio et Q. Pomponio, quos defendi patrum consensu ad fidem senatus pertinebat; neque enim eos aut vitæ ullo crimine alio aut gesti magistratus quisquam arguebat præterquam quod gratificantes patribus rogationi tribuniciæ intercessissent. Vicit tamen gratiam senatus plebis ira et pessimo exemplo innoxii denis milibus gravis æris condemnati sunt. Id ægre passi patres; Camillus palam sceleris plebem arguere quæ jam in suos versa non intellegeret se pravo judicio de tribunis intercessionem sustulisse, intercessione sublata tribuniciam potestatem evertisse; nam quod illi sperarent effrenatam licentiam ejus magistratus patres laturos, falli eos. Si tribunicia vis tribunicio auxilio repelli nequeat, aliud telum patres inventuros esse; consulesque increpabat quod fide publica decipi tribunos eos taciti tulissent qui senatus auctoritatem secuti essent. Hæc propalam contionabundus in dies magis augebat iras hominum:

[30] Senatum vero incitare adversus legem haud desistebat: ne aliter descenderent in forum, cum dies ferendæ legis venisset, quam ut qui meminissent sibi pro aris focisque et deum templis ac solo in quo nati essent dimicandum fore. Nam quod ad se privatim attineat, si suæ gloriæ sibi inter dimicationem patriæ meminisse sit fas, sibi amplum quoque esse urbem ab se captam frequentari, cottidie se frui monumento gloriæ suæ et ante oculos habere urbem latam in triumpho suo, insistere omnes vestigiis laudum suarum; sed nefas ducere desertam ac relictam ab dis immortalibus incoli urbem, et in captivo solo habitare populum Romanum et victrice patria victam mutari. His adhortationibus principes concitati [patres] senes juvenesque cum ferretur lex agmine facto in forum venerunt, dissipatique per tribus, suos quisque tribules prensantes, orare cum lacrimis coepere ne eam patriam pro qua fortissime felicissimeque ipsi ac patres eorum dimicassent desererent, Capitolium, ædem Vestæ, cetera circa templa deorum ostentantes; ne exsulem, extorrem populum Romanum ab solo patrio ac dis penatibus in hostium urbem agerent, eoque rem adducerent ut melius fuerit non capi Veios, ne Roma desereretur. Quia non vi agebant sed precibus, et inter preces multa deorum mentio erat, religiosum parti maximæ fuit, et legem una plures tribus antiquarunt quam jusserunt. Adeoque ea victoria læta patribus fuit, ut postero die referentibus consulibus senatus consultum fieret ut agri Veientani septena jugera plebi dividerentur, nec patribus familiæ tantum, sed ut omnium in domo liberorum capitum ratio haberetur, vellentque in eam spem liberos tollere.

[31] Eo munere delenita plebe nihil certatum est quo minus consularia comitia haberentur. Creati consules L. Valerius Potitus M. Manlius, cui Capitolino postea fuit cognomen. Hi consules magnos ludos fecere, quos M. Furius dictator voverat Veienti bello. Eodem anno ædes Junonis reginæ ab eodem dictatore eodemque bello vota dedicatur, celebratamque dedicationem ingenti matronarum studio tradunt. Bellum haud memorabile in Algido cum Æquis gestum est, fusis hostibus prius pæne quam manus consererent. Valerio quod perseverantior cedentes [insequi] [in fuga] fuit, triumphus, Manlio ut ovans ingrederetur urbem decretum est. Eodem anno novum bellum cum Volsiniensibus exortum; quo propter famem pestilentiamque in agro Romano ex siccitate caloribusque nimiis ortam exercitus duci nequivit. Ob quæ Volsinienses Sappinatibus adjunctis superbia inflati ultro agros Romanos incursavere; bellum inde duobus populis indictum. C. Julius censor decessit; in ejus locum M. Cornelius suffectus;—quæ res postea religioni fuit quia eo lustro Roma est capta; nec deinde unquam in demortui locum censor sufficitur;—consulibusque morbo implicitis, placuit per interregnum renovari auspicia. itaque cum ex senatus consulto consules magistratu se abdicassent, interrex creatur M. Furius Camillus, qui P. Cornelium Scipionem, is deinde L. Valerium Potitum interregem prodidit. Ab eo creati sex tribuni militum consulari potestate ut etiamsi cui eorum incommoda valetudo fuisset, copia magistratuum rei publicæ esset.

[32] Kalendis Quintilibus magistratum occepere L. Lucretius Ser. Sulpicius M. Æmilius L. Furius Medullinus septimum Agrippa Furius C. Æmilius iterum. ex his L. Lucretio et C. Æmilio Volsinienses provincia evenit, Sappinates Agrippæ Furio et Ser. Sulpicio. Prius cum Volsiniensibus pugnatum est. Bellum numero hostium ingens, certamine haud sane asperum fuit. Fusa concursu primo acies; in fuga milia octo armatorum ab equitibus interclusa positis armis in deditionem venerunt. Ejus belli fama effecit ne se pugnæ committerent Sappinates; moenibus armati se tutabantur. Romani prædas passim et ex Sappinati agro et ex Volsiniensi, nullo eam vim arcente, egerunt; donec Volsiniensibus fessis bello, ea condicione ut res populo Romano redderent stipendiumque ejus anni exercitui præstarent, in viginti annos indutiæ datæ. Eodem anno M. Cædicius de plebe nuntiavit tribunis se in Nova via, ubi nunc sacellum est supra ædem Vestæ, vocem noctis silentio audisse clariorem humana, quæ magistratibus dici juberet Gallos adventare. Id ut fit propter auctoris humilitatem spretum et quod longinqua eoque ignotior gens erat. Neque deorum modo monita ingruente fato spreta, sed humanam quoque opem, quæ una erat, M. Furium ab urbe amovere. Qui die dicta ab L. Apuleio tribuno plebis propter prædam Veientanam, filio quoque adulescente per idem tempus orbatus, cum accitis domum tribulibus clientibusque quæ magna pars plebis erat, percontatus animos eorum responsum tulisset se conlaturos quanti damnatus esset, absoluere eum non posse, in exsilium abiit, precatus ab dis immortalibus si innoxio sibi ea injuria fieret, primo quoque tempore desiderium sui civitati ingratæ facerent. Absens quindecim milibus gravis æris damnatur.

[33] Expulso cive quo manente, si quicquam humanorum certi est, capi Roma non potuerat, adventante fatali urbi clade legati ab Clusinis veniunt auxilium adversus Gallos petentes. Eam gentem traditur fama dulcedine frugum maximeque vini nova tum voluptate captam Alpes transisse agrosque ab Etruscis ante cultos possedisse; et invexisse in Galliam vinum inliciendæ gentis causa Arruntem Clusinum ira corruptæ uxoris ab Lucumone cui tutor is fuerat, præpotente juvene et a quo expeti poenæ, nisi externa vis quæsita esset, nequirent; hunc transeuntibus Alpes ducem auctoremque Clusium oppugnandi fuisse. Equidem haud abnuerim Clusium Gallos ab Arrunte seu quo alio Clusino adductos; sed eos qui oppugnaverint Clusium non fuisse qui primi Alpes transierint satis constat. Ducentis quippe annis ante quam Clusium oppugnarent urbemque Romam caperent, in Italiam Galli transcenderunt; nec cum his primum Etruscorum sed multo ante cum iis qui inter Appenninum Alpesque incolebant sæpe exercitus Gallici pugnavere. Tuscorum ante Romanum imperium late terra marique opes patuere. Mari supero inferoque quibus Italia insulæ modo cingitur, quantum potuerint nomina sunt argumento, quod alterum Tuscum communi vocabulo gentis, alterum Hadriaticum [mare] ab Hatria, Tuscorum colonia, vocavere Italicæ gentes, Græci eadem Tyrrhenum atque Adriaticum vocant. Ei in utrumque mare vergentes incoluere urbibus duodenis terras, prius cis Appenninum ad inferum mare, postea trans Appenninum totidem, quot capita originis erant, coloniis missis, quæ trans Padum omnia loca,—excepto Venetorum angulo qui sinum circumcolunt maris,—usque ad Alpes tenuere. Alpinis quoque ea gentibus haud dubie origo est, maxime Rætis, quos loca ipsa efferarunt ne quid ex antiquo præter sonum linguæ nec eum incorruptum retinerent.

[34] De transitu in Italiam Gallorum hæc accepimus: Prisco Tarquinio Romæ regnante, Celtarum quæ pars Galliæ tertia est penes Bituriges summa imperii fuit; ii regem Celtico dabant. Ambigatus is fuit, virtute fortunaque cum sua, tum publica præpollens, quod in imperio ejus Gallia adeo frugum hominumque fertilis fuit ut abundans multitudo vix regi videretur posse. Hic magno natu ipse jam exonerare prægravante turba regnum cupiens, Bellovesum ac Segovesum sororis filios impigros juvenes missurum se esse in quas di dedissent auguriis sedes ostendit; quantum ipsi vellent numerum hominum excirent ne qua gens arcere advenientes posset. Tum Segoveso sortibus dati Hercynei saltus; Belloveso haud paulo lætiorem in Italiam viam di dabant. Is quod ejus ex populis abundabat, Bituriges, Aruernos, Senones, Hæduos, Ambarros, Carnutes, Aulercos excivit. Profectus ingentibus peditum equitumque copiis in Tricastinos venit. Alpes inde oppositæ erant; quas inexsuperabiles visas haud equidem miror, nulladum via, quod quidem continens memoria sit, nisi de Hercule fabulis credere libet, superatas. Ibi cum velut sæptos montium altitudo teneret Gallos, circumspectarentque quanam per juncta cælo juga in alium orbem terrarum transirent, religio etiam tenuit quod allatum est advenas quærentes agrum ab Saluum gente oppugnari. Massilienses erant ii, navibus a Phocæa profecti. Id Galli fortunæ suæ omen rati, adjuvere ut quem primum in terram egressi occupaverant locum patientibus Saluis communirent. Ipsi per Taurinos saltus [saltum]que Duriæ Alpes transcenderunt; fusisque acie Tuscis haud procul Ticino flumine, cum in quo consederant agrum Insubrium appellari audissent cognominem Insubribus pago Hæduorum, ibi omen sequentes loci condidere urbem; Mediolanium appellarunt.

[35] Alia subinde manus Cenomanorum Etitovio duce vestigia priorum secuta eodem saltu favente Belloveso cum transcendisset Alpes, ubi nunc Brixia ac Verona urbes sunt locos tenuere. Libui considunt post hos Salluviique, prope antiquam gentem Lævos Ligures incolentes circa Ticinum amnem. Poenino deinde Boii Lingonesque transgressi cum jam inter Padum atque Alpes omnia tenerentur, Pado ratibus traiecto non Etruscos modo sed etiam Umbros agro pellunt; intra Appenninum tamen sese tenuere. Tum Senones, recentissimi advenarum, ab Utente flumine usque ad Æsim fines habuere. Hanc gentem Clusium Romamque inde venisse comperio: id parum certum est, solamne an ab omnibus Cisalpinorum Gallorum populis adjutam. Clusini novo bello exterriti, cum multitudinem, cum formas hominum invisitatas cernerent et genus armorum, audirentque sæpe ab iis cis Padum ultraque legiones Etruscorum fusas, quamquam adversus Romanos nullum eis jus societatis amicitiæve erat, nisi quod Veientes consanguineos adversus populum Romanum non defendissent, legatos Romam qui auxilium ab senatu peterent misere. De auxilio nihil impetratum; legati tres M. Fabi Ambusti filii missi, qui senatus populique Romani nomine agerent cum Gallis ne a quibus nullam injuriam accepissent socios populi Romani atque amicos oppugnarent. Romanis eos bello quoque si res cogat tuendos esse; sed melius visum bellum ipsum amoveri si posset, et Gallos novam gentem pace potius cognosci quam armis.

[36] Mitis legatio, ni præferoces legatos Gallisque magis quam Romanis similes habuisset. Quibus postquam mandata ediderunt in concilio [Gallorum] datur responsum, etsi novum nomen audiant Romanorum, tamen credere viros fortes esse quorum auxilium a Clusinis in re trepida sit imploratum; et quoniam legatione adversus se maluerint quam armis tueri socios, ne se quidem pacem quam illi adferant aspernari, si Gallis egentibus agro, quem latius possideant quam colant Clusini, partem finium concedant; aliter pacem impetrari non posse. Et responsum coram Romanis accipere velle et si negetur ager, coram iisdem Romanis dimicaturos, ut nuntiare domum possent quantum Galli virtute ceteros mortales præstarent. Quodnam id jus esset agrum a possessoribus petere aut minari arma Romanis quærentibus et quid in Etruria rei Gallis esset, cum illi se in armis jus ferre et omnia fortium virorum esse ferociter dicerent, accensis utrimque animis ad arma discurritur et proelium conseritur. Ibi jam urgentibus Romanam urbem fatis legati contra jus gentium arma capiunt. Nec id clam esse potuit cum ante signa Etruscorum tres nobilissimi fortissimique Romanæ juventutis pugnarent; tantum eminebat peregrina virtus. quin etiam Q. Fabius, evectus extra aciem equo, ducem Gallorum, ferociter in ipsa signa Etruscorum incursantem, per latus transfixum hasta occidit; spoliaque ejus legentem Galli agnovere, perque totam aciem Romanum legatum esse signum datum est. Omissa inde in Clusinos ira, receptui canunt minantes Romanis. Erant qui extemplo Romam eundum censerent; vicere seniores, ut legati prius mitterentur questum injurias postulatumque ut pro jure gentium violato Fabii dederentur. Legati Gallorum cum ea sicut erant mandata exposuissent, senatui nec factum placebat Fabiorum et jus postulare barbari videbantur; sed ne id quod placebat decerneretur in tantæ nobilitatis viris ambitio obstabat. Itaque ne penes ipsos culpa esset cladis forte Gallico bello acceptæ, cognitionem de postulatis Gallorum ad populum reiciunt; ubi tanto plus gratia atque opes valuere ut quorum de poena agebatur tribuni militum consulari potestate in insequentem annum crearentur. Quo facto haud secus quam dignum erat infensi Galli bellum propalam minantes ad suos redeunt. Tribuni militum cum tribus Fabiis creati Q. Sulpicius Longus Q. Seruilius quartum P. Cornelius Maluginensis.

[37] Cum tanta moles mali instaret—adeo occæcat animos fortuna, ubi vim suam ingruentem refringi non volt—civitas quæ adversus Fidenatem ac Veientem hostem aliosque finitimos populos ultima experiens auxilia dictatorem multis tempestatibus dixisset, ea tunc invisitato atque inaudito hoste ab Oceano terrarumque ultimis oris bellum ciente, nihil extraordinarii imperii aut auxilii quæsivit. Tribuni quorum temeritate bellum contractum erat summæ rerum præerant, dilectumque nihilo accuratiorem quam ad media bella haberi solitus erat, extenuantes etiam famam belli, habebant. Interim Galli postquam accepere ultro honorem habitum violatoribus juris humani elusamque legationem suam esse, flagrantes ira cujus impotens est gens, confestim signis convolsis citato agmine iter ingrediuntur. Ad quorum prætereuntium raptim tumultum cum exterritæ urbes ad arma concurrerent fugaque agrestium fieret, Romam se ire magno clamore significabant quacumque ibant, equis virisque longe ac late fuso agmine immensum obtinentes loci. Sed antecedente fama nuntiisque Clusinorum, deinceps inde aliorum populorum, plurimum terroris Romam celeritas hostium tulit, quippe quibus velut tumultuario exercitu raptim ducto ægre ad undecimum lapidem occursum est, qua flumen Allia, Crustuminis montibus præalto defluens alueo, haud multum infra viam Tiberino amni miscetur. Jam omnia contra circaque hostium plena erant et nata in vanos tumultus gens truci cantu clamoribusque variis horrendo cuncta compleverant sono.

[38] Ibi tribuni militum non loco castris ante capto, non præmunito vallo quo receptus esset, non deorum saltem si non hominum memores, nec auspicato nec litato, instruunt aciem, diductam in cornua ne circumueniri multitudine hostium possent; nec tamen æquari frontes poterant cum extenuando infirmam et vix cohærentem mediam aciem haberent. Paulum erat ab dextera editi loci quem subsidiariis repleri placuit, eaque res ut initium pavoris ac fugæ, sic una salus fugientibus fuit. Nam Brennus regulus Gallorum in paucitate hostium artem maxime timens, ratus ad id captum superiorem locum ut ubi Galli cum acie legionum recta fronte concucurrissent subsidia in aversos transuersosque impetum darent, ad subsidiarios signa convertit, si eos loco depulissit haud dubius facilem in æquo campi tantum superanti multitudine victoriam fore. Adeo non fortuna modo sed ratio etiam cum barbaris stabat. In altera acie nihil simile Romanis, non apud duces, non apud milites erat. Pavor fugaque occupaverat animos et tanta omnium oblivio, ut multo major pars Veios in hostium urbem, cum Tiberis arceret, quam recto itinere Romam ad conjuges ac liberos fugerent. Parumper subsidiarios tutatus est locus; in reliqua acie simul est clamor proximis ab latere, ultimis ab tergo auditus, ignotum hostem prius pæne quam viderent, non modo non temptato certamine sed ne clamore quidem reddito integri intactique fugerunt; nec ulla cædes pugnantium fuit; terga cæsa suomet ipsorum certamine in turba impedientium fugam. Circa ripam Tiberis quo armis abjectis totum sinistrum cornu defugit, magna strages facta est, multosque imperitos nandi aut invalidos, graves loricis aliisque tegminibus, hausere gurgites; maxima tamen pars incolumis Veios perfugit, unde non modo præsidii quicquam sed ne nuntius quidem cladis Romam est missus. Ab dextro cornu quod procul a flumine et magis sub monte steterat, Romam omnes petiere et ne clausis quidem portis urbis in arcem confugerunt.

[39] Gallos quoque velut obstupefactos miraculum victoriæ tam repentinæ tenuit, et ipsi pavore defixi primum steterunt, velut ignari quid accidisset; deinde insidias vereri; postremo cæsorum spolia legere armorumque cumulos, ut mos eis est, coaceruare; tum demum postquam nihil usquam hostile cernebatur viam ingressi, haud multo ante solis occasum ad urbem Romam perueniunt. Ubi cum prægressi equites non portas clausas, non stationem pro portis excubare, non armatos esse in muris rettulissent, aliud priori simile miraculum eos sustinuit; noctemque veriti et ignotæ situm urbis, inter Romam atque Anienem consedere, exploratoribus missis circa moenia aliasque portas quænam hostibus in perdita re consilia essent. Romani cum pars major ex acie Veios petisset quam Romam, nemo superesse quemquam præter eos qui Romam refugerant crederet, complorati omnes pariter vivi mortuique totam prope urbem lamentis impleverunt. privatos deinde luctus stupefecit publicus pavor, postquam hostes adesse nuntiatum est; mox ululatus cantusque dissonos vagantibus circa moenia turmatim barbaris audiebant. omne inde tempus suspensos ita tenuit animos usque ad lucem alteram ut identidem jam in urbem futurus videretur impetus; primo adventu, quia accesserant ad urbem,—mansuros enim ad Alliam fuisse nisi hoc consilii foret,—deinde sub occasum solis, quia haud multum diei supererat,—ante noctem [enim] [rati se] invasuros;—tum in noctem dilatum consilium esse, quo plus pavoris inferrent. Postremo lux appropinquans exanimare, timorique perpetuo ipsum malum continens fuit cum signa infesta portis sunt inlata. Nequaquam tamen ea nocte neque insequenti die similis illi quæ ad Alliam tam pavide fugerat civitas fuit. Nam cum defendi urbem posse tam parva relicta manu spes nulla esset, placuit cum conjugibus ac liberis juventutem militarem senatusque robur in arcem Capitoliumque concedere, armisque et frumento conlato, ex loco inde munito deos hominesque et Romanum nomen defendere; flaminem sacerdotesque Vestales sacra publica a cæde, ab incendiis procul auferre, nec ante deseri cultum eorum quam non superessent qui colerent. si arx Capitoliumque, sedes deorum, si senatus, caput publici consilii, si militaris juventus superfuerit imminenti ruinæ urbis, facilem jacturam esse seniorum relictæ in urbe utique perituræ turbæ. Et quo id æquiore animo de plebe multitudo ferret, senes triumphales consularesque simul se cum illis palam dicere obituros, nec his corporibus, quibus non arma ferre, non tueri patriam possent, oneraturos inopiam armatorum.

[40] Hæc inter seniores morti destinatos jactata solacia. Versæ inde adhortationes ad agmen juvenum quos in Capitolium atque in arcem prosequebantur, commendantes virtuti eorum juventæque urbis per trecentos sexaginta annos omnibus bellis victricis quæcumque reliqua esset fortuna. Digredientibus qui spem omnem atque opem secum ferebant ab iis qui captæ urbis non superesse statuerant exitio, cum ipsa res speciesque miserabilis erat, tum muliebris fletus et concursatio incerta nunc hos, nunc illos sequentium rogitantiumque viros natosque cui se fato darent, nihil quod humani superesset mali relinquebant. Magna pars tamen earum in arcem suos persecutæ sunt, nec prohibente ullo nec vocante, quia quod utile obsessis ad minuendam imbellem multitudinem, id parum humanum erat. Alia maxime plebis turba, quam nec capere tam exiguus collis nec alere in tanta inopia frumenti poterat, ex urbe effusa velut agmine jam uno petiit Janiculum. Inde pars per agros dilapsi, pars urbes petunt finitimas, sine ullo duce aut consensu, suam quisque spem, sua consilia communibus deploratis exsequentes. Flamen interim Quirinalis virginesque Vestales omissa rerum suarum cura, quæ sacrorum secum ferenda, quæ quia vires ad omnia ferenda deerant relinquenda essent consultantes, quisue ea locus fideli adseruaturus custodia esset, optimum ducunt condita in doliolis sacello proximo ædibus flaminis Quirinalis, ubi nunc despui religio est, defodere; cetera inter se onere partito ferunt via quæ sublicio ponte ducit ad Janiculum. In eo clivo eas cum L. Albinius de plebe Romana homo conspexisset plaustro conjugem ad liberos vehens inter ceteram turbam quæ inutilis bello urbe excedebat, saluo etiam tum discrimine divinarum humanarumque rerum religiosum ratus sacerdotes publicas sacraque populi Romani pedibus ire ferrique, se ac suos in vehiculo conspici, descendere uxorem ac pueros jussit, virgines sacraque in plaustrum imposuit et Cære quo iter sacerdotibus erat peruexit.

[41] Romæ interim satis jam omnibus, ut in tali re, ad tuendam arcem compositis, turba seniorum domos regressi adventum hostium obstinato ad mortem animo exspectabant. Qui eorum curules gesserant magistratus, ut in fortunæ pristinæ honorumque aut virtutis insignibus morerentur, quæ augustissima vestis est tensas ducentibus triumphantibusue, ea vestiti medio ædium eburneis sellis sedere. Sunt qui M. Folio pontifice maximo præfante carmen devouisse eos se pro patria Quiritibusque Romanis tradant. Galli et quia interposita nocte a contentione pugnæ remiserant animos et quod nec in acie ancipiti usquam certaverant proelio nec tum impetu aut vi capiebant urbem, sine ira, sine ardore animorum ingressi postero die urbem patente Collina porta in forum perueniunt, circumferentes oculos ad templa deum arcemque solam belli speciem tenentem. inde, modico relicto præsidio ne quis in dissipatos ex arce aut Capitolio impetus fieret, dilapsi ad prædam vacuis occursu hominum viis, pars in proxima quæque tectorum agmine ruunt, pars ultima, velut ea demum intacta et referta præda, petunt; inde rursus ipsa solitudine absterriti, ne qua fraus hostilis vagos exciperet, in forum ac propinqua foro loca conglobati redibant; ubi eos, plebis ædificiis obseratis, patentibus atriis principum, major prope cunctatio tenebat aperta quam clausa invadendi; adeo haud secus quam venerabundi intuebantur in ædium vestibulis sedentes viros, præter ornatum habitumque humano augustiorem, maiestate etiam quam voltus gravitasque oris præ se ferebat simillimos dis. ad eos velut simulacra versi cum starent, M. Papirius, unus ex iis, dicitur Gallo barbam suam, ut tum omnibus promissa erat, permulcenti scipione eburneo in caput incusso iram movisse, atque ab eo initium cædis ortum, ceteros in sedibus suis trucidatos; post principium cædem nulli deinde mortalium parci, diripi tecta, exhaustis inici ignes.

[42] Ceterum, seu non omnibus delendi urbem libido erat, seu ita placuerat principibus Gallorum et ostentari quædam incendia terroris causa, si compelli ad deditionem caritate sedum suarum obsessi possent, et non omnia concremari tecta ut quodcumque superesset urbis, id pignus ad flectendos hostium animos haberent, nequaquam perinde atque in capta urbe primo die aut passim aut late vagatus est ignis. Romani ex arce plenam hostium urbem cernentes vagosque per vias omnes cursus, cum alia atque alia parte nova aliqua clades oreretur, non mentibus solum concipere sed ne auribus quidem atque oculis satis constare poterant. Quocumque clamor hostium, mulierum puerorumque ploratus, sonitus flammæ et fragor ruentium tectorum avertisset, paventes ad omnia animos oraque et oculos flectebant, velut ad spectaculum a fortuna positi occidentis patriæ nec ullius rerum suarum relicti præterquam corporum vindices, tanto ante alios miserandi magis qui unquam obsessi sunt quod interclusi a patria obsidebantur, omnia sua cernentes in hostium potestate. Nec tranquillior nox diem tam foede actum excepit; lux deinde noctem inquieta insecuta est, nec ullum erat tempus quod a novæ semper cladis alicujus spectaculo cessaret. Nihil tamen tot onerati atque obruti malis flexerunt animos quin etsi omnia flammis ac ruinis æquata vidissent, quamuis inopem parvumque quem tenebant collem liberati relictum virtute defenderent; et jam cum eadem cottidie acciderent, velut adsueti malis abalienaverant ab sensu rerum suarum animos, arma tantum ferrumque in dextris velut solas reliquias spei suæ intuentes.

[43] Galli quoque per aliquot dies in tecta modo urbis nequiquam bello gesto cum inter incendia ac ruinas captæ urbis nihil superesse præter armatos hostes viderent, nec quicquam tot cladibus territos nec flexuros ad deditionem animos ni vis adhiberetur, experiri ultima et impetum facere in arcem statuunt. Prima luce signo dato multitudo omnis in foro instruitur; inde clamore sublato ac testudine facta subeunt. adversus quos Romani nihil temere nec trepide; ad omnes aditus stationibus firmatis, qua signa ferri videbant ea robore virorum opposito scandere hostem sinunt, quo successerit magis in arduum eo pelli posse per proclive facilius rati. Medio fere clivo restitere; atque inde ex loco superiore qui prope sua sponte in hostem inferebat impetu facto, strage ac ruina fudere Gallos; ut nunquam postea nec pars nec universi temptaverint tale pugnæ genus. Omissa itaque spe per vim atque arma subeundi obsidionem parant, cujus ad id tempus immemores et quod in urbe fuerat frumentum incendiis urbis absumpserant, et ex agris per eos ipsos dies raptum omne Veios erat. Igitur exercitu diviso partim per finitimos populos prædari placuit, partim obsideri arcem, ut obsidentibus frumentum populatores agrorum præberent. Proficiscentes Gallos ab urbe ad Romanam experiendam virtutem fortuna ipsa Ardeam ubi Camillus exsulabat duxit; qui mæstior ibi fortuna publica quam sua cum dis hominibusque accusandis senesceret, indignando mirandoque ubi illi viri essent qui secum Veios Faleriosque cepissent, qui alia bella fortius semper quam felicius gessissent, repente audit Gallorum exercitum adventare atque de eo pavidos Ardeates consultare. Nec secus quam divino spiritu tactus cum se in mediam contionem intulisset, abstinere suetus ante talibus conciliis,

[44] "Ardeates" inquit, "ueteres amici, novi etiam cives mei, quando et vestrum beneficium ita tulit et fortuna hoc eguit mea, nemo vestrum condicionis meæ oblitum me huc processisse putet; sed res ac periculum commune cogit quod quisque possit in re trepida præsidii in medium conferre. Et quando ego vobis pro tantis vestris in me meritis gratiam referam, si nunc cessavero? Aut ubi usus erit mei vobis, si in bello non fuerit? Hac arte in patria steti et invictus bello, in pace ab ingratis civibus pulsus sum. Vobis autem, Ardeates, fortuna oblata est et pro tantis populi Romani pristinis beneficiis quanta ipsi meministis—nec enim exprobranda ea apud memores sunt —gratiæ referendæ et huic urbi decus ingens belli ex hoste communi pariendi. Qui effuso agmine adventant gens est cui natura corpora animosque magna magis quam firma dederit; eo in certamen omne plus terroris quam virium ferunt. Argumento sit clades Romana. Patentem cepere urbem: ex arce Capitolioque iis exigua resistitur manu: jam obsidionis tædio victi abscedunt vagique per agros palantur. Cibo vinoque raptim hausto repleti, ubi nox adpetit, prope rivos aquarum sine munimento, sine stationibus ac custodiis passim ferarum ritu sternuntur, nunc ab secundis rebus magis etiam solito incauti. Si vobis in animo est tueri moenia vestra nec pati hæc omnia Galliam fieri, prima vigilia capite arma frequentes, me sequimini ad cædem, non ad pugnam. Nisi vinctos somno velut pecudes trucidandos tradidero, non recuso eundem Ardeæ rerum mearum exitum quem Romæ habui".

[45] Æquis iniquisque persuasum erat tantum bello virum neminem usquam ea tempestate esse. Contione dimissa, corpora curant, intenti quam mox signum daretur. Quo dato, primæ silentio noctis ad portas Camillo præsto fuere. Egressi haud procul urbe, sicut prædictum erat, castra Gallorum intuta neglectaque ab omni parte nacti cum ingenti clamore invadunt. Nusquam proelium, omnibus locis cædes est; nuda corpora et soluta somno trucidantur. Extremos tamen pavor cubilibus suis excitos, quæ aut unde vis esset ignaros, in fugam et quosdam in hostem ipsum improvidos tulit. Magna pars in agrum Antiatem delati incursione ab oppidanis in palatos facta circumueniuntur. Similis in agro Veienti Tuscorum facta strages est, qui urbis jam prope quadringentensimum annum vicinæ, oppressæ ab hoste invisitato, inaudito, adeo nihil miseriti sunt ut in agrum Romanum eo tempore incursiones facerent, plenique prædæ Veios etiam præsidiumque, spem ultimam Romani nominis, in animo habuerint oppugnare. Viderant eos milites Romani vagantes per agros et congregato agmine prædam præ se agentes, et castra cernebant haud procul Veiis posita. Inde primum miseratio sui, deinde indignitas atque ex ea ira animos cepit: Etruscisne etiam, a quibus bellum Gallicum in se avertissent, ludibrio esse clades suas? Vix temperavere animis quin extemplo impetum facerent; compressi a Q. Cædicio centurione quem sibimet ipsi præfecerant, rem in noctem sustinuere. Tantum par Camillo defuit auctor: cetera eodem ordine eodemque fortunæ eventu gesta. Quin etiam ducibus captivis qui cædi nocturnæ superfuerant, ad aliam manum Tuscorum ad Salinas profecti, nocte insequenti ex improviso majorem cædem edidere, duplicique victoria ovantes Veios redeunt.

[46] Romæ interim plerumque obsidio segnis et utrimque silentium esse, ad id tantum intentis Gallis ne quis hostium evadere inter stationes posset, cum repente juvenis Romanus admiratione in se cives hostesque convertit. Sacrificium erat statum in Quirinali colle genti Fabiæ. Ad id faciendum C. Fabius Dorsuo Gabino [cinctus in] cinctus sacra manibus gerens cum de Capitolio descendisset, per medias hostium stationes egressus nihil ad vocem cujusquam terroremue motus in Quirinalem collem peruenit; ibique omnibus sollemniter peractis, eadem revertens similiter constanti voltu graduque, satis sperans propitios esse deos quorum cultum ne mortis quidem metu prohibitus deseruisset, in Capitolium ad suos rediit, seu attonitis Gallis miraculo auda ciæ seu religione etiam motis cujus haudquaquam neglegens gens est. Veiis interim non animi tantum in dies sed etiam vires crescebant. Nec Romanis solum eo convenientibus ex agris qui aut proelio adverso aut clade captæ urbis palati fuerant, sed etiam ex Latio voluntariis confluentibus ut in parte prædæ essent, maturum jam videbatur repeti patriam eripique ex hostium manibus; sed corpori valido caput deerat. Locus ipse admonebat Camilli, et magna pars militum erat qui ductu auspicioque ejus res prospere gesserant; et Cædicius negare se commissurum cur sibi aut deorum aut hominum quisquam imperium finiret potius quam ipse memor ordinis sui posceret imperatorem. Consensu omnium placuit ab Ardea Camillum acciri, sed antea consulto senatu qui Romæ esset: adeo regebat omnia pudor discriminaque rerum prope perditis rebus seruabant. Ingenti periculo transeundum per hostium custodias erat. Ad eam rem Pontius Cominus impiger juvenis operam pollicitus, incubans cortici secundo Tiberi ad urbem defertur. Inde qua proximum fuit a ripa, per præruptum eoque neglectum hostium custodiæ saxum in Capitolium evadit, et ad magistratus ductus mandata exercitus edit. Accepto inde senatus consulto uti comitiis curiatis revocatus de exsilio jussu populi Camillus dictator extemplo diceretur militesque haberent imperatorem quem vellent, eadem degressus nuntius Veios contendit; missique Ardeam legati ad Camillum Veios eum perduxere, seu-quod magis credere libet, non prius profectum ab Ardea quam compererit legem latam, quod nec injussu populi mutari finibus posset nec nisi dictator dictus auspicia in exercitu habere—lex curiata lata est dictatorque absens dictus.

[47] Dum hæc Veiis agebantur, interim arx Romæ Capitoliumque in ingenti periculo fuit. Namque Galli, seu vestigio notato humano qua nuntius a Veiis peruenerat seu sua sponte animaduerso ad Carmentis saxo in adscensum æquo, nocte sublustri cum primo inermem qui temptaret viam præmisissent, tradentes inde arma ubi quid iniqui esset, alterni innixi sublevantesque in vicem et trahentes alii alios, prout postularet locus, tanto silentio in summum evasere ut non custodes solum fallerent, sed ne canes quidem, sollicitum animal ad nocturnos strepitus, excitarent. Anseres non fefellere quibus sacris Junonis in summa inopia cibi tamen abstinebatur. Quæ res saluti fuit; namque clangore eorum alarumque crepitu excitus M. Manlius qui triennio ante consul fuerat, vir bello egregius, armis arreptis simul ad arma ceteros ciens vadit et dum ceteri trepidant, Gallum qui jam in summo constiterat umbone ictum deturbat. Cujus casus prolapsi cum proximos sterneret, trepidantes alios armisque omissis saxa quibus adhærebant manibus amplexos trucidat. Jamque et alii congregati telis missilibusque saxis proturbare hostes, ruinaque tota prolapsa acies in præceps deferri. Sedato deinde tumultu reliquum noctis, quantum in turbatis mentibus poterat cum præteritum quoque periculum sollicitaret, quieti datum est. Luce orta vocatis classico ad concilium militibus ad tribunos, cum et recte et perperam facto pretium deberetur, Manlius primum ob virtutem laudatus donatusque non ab tribunis solum militum sed consensu etiam militari; cui universi selibras farris et quartarios vini ad ædes ejus quæ in arce erant contulerunt,—rem dictu parvam, ceterum inopia fecerat eam argumentum ingens caritatis, cum se quisque victu suo fraudans detractum corpori atque usibus necessariis ad honorem unius viri conferret. Tum vigiles ejus loci qua fefellerat adscendens hostis citati; et cum in omnes more militari se animaduersurum Q. Sulpicius tribunus militum pronuntiasset, consentiente clamore militum in unum vigilem conicientium culpam deterritus, a ceteris abstinuit, reum haud dubium ejus noxæ adprobantibus cunctis de saxo dejecit. Inde intentiores utrimque custodiæ esse, et apud Gallos, quia volgatum erat inter Veios Romamque nuntios commeare, et apud Romanos ab nocturni periculi memoria.

[48] Sed ante omnia obsidionis bellique mala fames utrimque exercitum urgebat, Gallos pestilentia etiam, cum loco jacente inter tumulos castra habentes, tum ab incendiis torrido et vaporis pleno cineremque non puluerem modo ferente cum quid venti motum esset. Quorum intolerantissima gens umorique ac frigori adsueta cum æstu et angore vexati volgatis velut in pecua morbis morerentur, jam pigritia singulos sepeliendi promisce aceruatos cumulos hominum urebant, bustorumque inde Gallicorum nomine insignem locum fecere. Indutiæ deinde cum Romanis factæ et conloquia permissu imperatorum habita; in quibus cum identidem Galli famem obicerent eaque necessitate ad deditionem vocarent, dicitur avertendæ ejus opinionis causa multis locis panis de Capitolio jactatus esse in hostium stationes. Sed jam neque dissimulari neque ferri ultra fames poterat. itaque dum dictator dilectum per se Ardeæ habet, magistrum equitum L. Valerium a Veiis adducere exercitum jubet, parat instruitque quibus haud impar adoriatur hostes, interim Capitolinus exercitus, stationibus vigiliis fessus, superatis tamen humanis omnibus malis cum famem unam natura vinci non sineret, diem de die prospectans ecquod auxilium ab dictatore appareret, postremo spe quoque jam non solum cibo deficiente et cum stationes procederent prope obruentibus infirmum corpus armis, vel dedi vel redimi se quacumque pactione possint jussit, jactantibus non obscure Gallis haud magna mercede se adduci posse ut obsidionem relinquant. Tum senatus habitus tribunisque militum negotium datum ut paciscerentur. Inde inter Q. Sulpicium tribunum militum et Brennum regulum Gallorum conloquio transacta res est, et mille pondo auri pretium populi gentibus mox imperaturi factum. Rei foedissimæ per se adjecta indignitas est: pondera ab Gallis allata iniqua et tribuno recusante additus ab insolente Gallo ponderi gladius, auditaque intoleranda Romanis vox, væ victis.

[49] Sed dique et homines prohibuere redemptos vivere Romanos. nam forte quadam priusquam infanda merces perficeretur, per altercationem nondum omni auro adpenso, dictator intervenit, auferrique aurum de medio et Gallos submoveri jubet. cum illi renitentes pactos dicerent sese, negat eam pactionem ratam esse quæ postquam ipse dictator creatus esset injussu suo ab inferioris juris magistratu facta esset, denuntiatque Gallis ut se ad proelium expediant. Suos in aceruum conicere sarcinas et arma aptare ferroque non auro reciperare patriam jubet, in conspectu habentes fana deum et conjuges et liberos et solum patriæ deforme belli malis et omnia quæ defendi repetique et ulcisci fas sit. Instruit deinde aciem, ut loci natura patiebatur, in semirutæ solo urbis et natura inæquali, et omnia quæ arte belli secunda suis eligi præpararive poterant providit. Galli nova re trepidi arma capiunt iraque magis quam consilio in Romanos incurrunt. Jam verterat fortuna, jam deorum opes humanaque consilia rem Romanam adjuvabant. Igitur primo concursu haud majore momento fusi Galli sunt quam ad Alliam vicerant. Justiore altero deinde proelio ad octavum lapidem Gabina via, quo se ex fuga contulerant, ejusdem ductu auspicioque Camilli vincuntur. Ibi cædes omnia obtinuit; castra capiuntur et ne nuntius quidem cladis relictus. Dictator reciperata ex hostibus patria triumphans in urbem redit, interque jocos militares quos inconditos jaciunt, Romulus ac parens patriæ conditorque alter urbis haud vanis laudibus appellabatur. Seruatam deinde bello patriam iterum in pace haud dubie seruavit cum prohibuit migrari Veios, et tribunis rem intentius agentibus post incensam urbem et per se inclinata magis plebe ad id consilium; eaque causa fuit non abdicandæ post triumphum dictaturæ, senatu obsecrante ne rem publicam in incerto relinqueret statu.

[50] Omnium primum, ut erat diligentissimus religionum cultor, quæ ad deos immortales pertinebant rettulit et senatus consultum facit: fana omnia, quoad ea hostis possedisset, restituerentur terminarentur expiarenturque, expiatioque eorum in libris per duumuiros quæreretur; cum Cæretibus hospitium publice fieret quod sacra populi Romani ac sacerdotes recepissent beneficioque ejus populi non intermissus honos deum immortalium esset; ludi Capitolini fierent quod Juppiter optimus maximus suam sedem atque arcem populi Romani in re trepida tutatus esset; collegiumque ad eam rem M. Furius dictator constitueret ex iis qui in Capitolio atque arce habitarent. Expiandæ etiam vocis nocturnæ quæ nuntia cladis ante bellum Gallicum audita neglectaque esset mentio inlata, jussumque templum in Nova via Aio Locutio fieri. Aurum quod Gallis ereptum erat quodque ex aliis templis inter trepidationem in Jovis cellam conlatum cum in quæ referri oporteret confusa memoria esset, sacrum omne judicatum et sub Jovis sella poni jussum. jam ante in eo religio civitatis apparuerat quod cum in publico deesset aurum ex quo summa pactæ mercedis Gallis confieret, a matronis conlatum acceperant ut sacro auro abstineretur. matronis gratiæ actæ honosque additus ut earum sicut virorum post mortem sollemnis laudatio esset. His peractis quæ ad deos pertinebant quæque per senatum agi poterant, tum demum agitantibus tribunis plebem adsiduis contionibus ut relictis ruinis in urbem paratam Veios transmigrarent, in contionem universo senatu prosequente escendit atque ita verba fecit.

[51] "Adeo mihi acerbæ sunt, Quirites, contentiones cum tribunis plebis, ut nec tristissimi exsilii solacium aliud habuerim, quoad Ardeæ vixi, quam quod procul ab his certaminibus eram, et ob eadem hæc non si miliens senatus consulto populique jussu revocaretis, rediturus unquam fuerim. Nec nunc me ut redirem mea voluntas mutata sed vestra fortuna perpulit; quippe ut in sua sede maneret patria, id agebatur, non ut ego utique in patria essem. Et nunc quiescerem ac tacerem libenter nisi hæc quoque pro patria dimicatio esset; cui deesse, quoad vita suppetat, aliis turpe, Camillo etiam nefas est. Quid enim repetiimus, quid obsessam ex hostium manibus eripuimus, si reciperatam ipsi deserimus? Et cum victoribus Gallis capta tota urbe Capitolium tamen atque arcem dique et homines Romani tenuerint, victoribus Romanis reciperata urbe arx quoque et Capitolium deseretur et plus vastitatis huic urbi secunda nostra fortuna faciet quam adversa fecit? Equidem si nobis cum urbe simul positæ traditæque per manus religiones nullæ essent, tamen tam evidens numen hac tempestate rebus adfuit Romanis ut omnem neglegentiam divini cultus exemptam hominibus putem. Intuemini enim horum deinceps annorum vel secundas res vel adversas; invenietis omnia prospera evenisse sequentibus deos, adversa spernentibus. Jam omnium primum, Veiens bellum—per quot annos, quanto labore gestum. —non ante cepit finem, quam monitu deorum aqua ex lacu Albano emissa est. Quid hæc tandem urbis nostræ clades nova? Num ante exorta est quam spreta vox cælo emissa de adventu Gallorum, quam gentium jus ab legatis nostris violatum, quam a nobis cum vindicari deberet eadem neglegentia deorum prætermissum? Igitur victi captique ac redempti tantum poenarum dis hominibusque dedimus ut terrarum orbi documento essemus. Adversæ deinde res admonuerunt religionum. Confugimus in Capitolium ad deos, ad sedem Jovis optimi maximi; sacra in ruina rerum nostrarum alia terra celavimus, alia avecta in finitimas urbes amovimus ab hostium oculis; deorum cultum deserti ab dis hominibusque tamen non intermisimus. Reddidere igitur patriam et victoriam et antiquum belli decus amissum, et in hostes qui cæci avaritia in pondere auri foedus ac fidem fefellerunt, verterunt terrorem fugamque et cædem.

[52] Hæc culti neglectique numinis tanta monumenta in rebus humanis cernentes ecquid sentitis, Quirites, quantum vixdum e naufragiis prioris culpæ cladisque emergentes paremus nefas? Urbem auspicato inauguratoque conditam habemus; nullus locus in ea non religionum deorumque est plenus; sacrificiis sollemnibus non dies magis stati quam loca sunt in quibus fiant. Hos omnes deos publicos privatosque, Quirites, deserturi estis? Quam par vestrum factum [ei] est quod in obsidione nuper in egregio adulescente, C. Fabio, non minore hostium admiratione quam vestra conspectum est, cum inter Gallica tela degressus ex arce sollemne Fabiæ gentis in colle Quirinali obiit? An gentilicia sacra ne in bello quidem intermitti, publica sacra et Romanos deos etiam in pace deseri placet, et pontifices flaminesque neglegentiores publicarum religionum esse quam privatus in sollemni gentis fuerit? Forsitan aliquis dicat aut Veiis ea nos facturos aut huc inde missuros sacerdotes nostros qui faciant; quorum neutrum fieri saluis cærimoniis potest. Et ne omnia generatim sacra omnesque percenseam deos, in Jovis epulo num alibi quam in Capitolio puluinar suscipi potest? Quid de æternis Vestæ ignibus signoque quod imperii pignus custodia ejus templi tenetur loquar? Quid de ancilibus vestris, Mars Gradive tuque, Quirine pater? Hæc omnia in profano deseri placet sacra, æqualia urbi, quædam vetustiora origine urbis? Et videte quid inter nos ac majores intersit. Illi sacra quædam in monte Albano Laviniique nobis facienda tradiderunt. An ex hostium urbibus Romam ad nos transferri sacra religiosum fuit, hinc sine piaculo in hostium urbem Veios transferemus? Recordamini, agite dum, quotiens sacra instaurentur, quia aliquid ex patrio ritu neglegentia casuve prætermissum est. Modo quæ res post prodigium Albani lacus nisi instauratio sacrorum auspiciorumque renovatio adfectæ Veienti bello rei publicæ remedio fuit? At etiam, tamquam veterum religionum memores, et peregrinos deos transtulimus Romam et instituimus novos. Juno regina transuecta a Veiis nuper in Aventino quam insigni ob excellens matronarum studium celebrique dedicata est die". Aio Locutio templum propter cælestem vocem exauditam in Nova via jussimus fieri; Capitolinos ludos sollemnibus aliis addidimus collegiumque ad id novum auctore senatu condidimus; quid horum opus fuit suscipi, si una cum Gallis urbem Romanam relicturi fuimus, si non voluntate mansimus in Capitolio per tot menses obsidionis, sed ab hostibus metu retenti sumus? De sacris loquimur et de templis; quid tandem de sacerdotibus? Nonne in mentem venit quantum piaculi committatur? Vestalibus nempe una illa sedes est, ex qua eas nihil unquam præterquam urbs capta movit; flamini Diali noctem unam manere extra urbem nefas est. hos Veientes pro Romanis facturi estis sacerdotes, et Vestales tuæ te deserent, Vesta, et flamen peregre habitando in singulas noctes tantum sibi reique publicæ piaculi contrahet? Quid alia quæ auspicato agimus omnia fere intra pomerium, cui oblivioni aut neglegentiæ damus? Comitia curiata, quæ rem militarem continent, comitia centuriata, quibus consules tribunosque militares creatis, ubi auspicato, nisi ubi adsolent, fieri possunt? Veiosne hæc transferemus? An comitiorum causa populus tanto incommodo in desertam hanc ab dis hominibusque urbem conveniet?

[53] At enim apparet quidem pollui omnia nec ullis piaculis expiari posse; sed res ipsa cogit vastam incendiis ruinisque relinquere urbem et ad integra omnia Veios migrare nec hic ædificando inopem plebem vexare. Hanc autem jactari magis causam quam veram esse, ut ego non dicam, apparere vobis, Quirites, puto, qui meministis ante Gallorum adventum, saluis tectis publicis privatisque, stante incolumi urbe, hanc eandem rem actam esse ut Veios transmigraremus. Et videte quantum inter meam sententiam vestramque intersit, tribuni. Vos, etiamsi tunc faciendum non fuerit, nunc utique faciendum putatis: ego contra—nec id mirati sitis, priusquam quale sit audieritis—etiamsi tum migrandum fuisset incolumi tota urbe, nunc has ruinas relinquendas non censerem. Quippe tum causa nobis in urbem captam migrandi victoria esset, gloriosa nobis ac posteris nostris; nunc hæc migratio nobis misera ac turpis, Gallis gloriosa est. Non enim reliquisse victores, sed amisisse victi patriam videbimur: hoc ad Alliam fuga, hoc capta urbs, hoc circumsessum Capitolium necessitas imposuisse ut desereremus penates nostros exsiliumque ac fugam nobis ex eo loco conscisceremus quem tueri non possemus. Et Galli evertere potuerunt Romam quam Romani restituere non videbuntur potuisse? Quid restat nisi ut, si jam novis copiis veniant—constat enim vix credibilem multitudinem esse—et habitare in capta ab se, deserta a vobis hac urbe velint, sinatis? Quid? Si non Galli hoc sed veteres hostes vestri, Æqui Volscive, faciant ut commigrent Romam, velitisne illos Romanos, vos Veientes esse? An malitis hanc solitudinem vestram quam urbem hostium esse? Non equidem video quid magis nefas sit. Hæc scelera, quia piget ædificare, hæc dedecora pati parati estis? Si tota urbe nullum melius ampliusue tectum fieri possit quam casa illa conditoris est nostri, non in casis ritu pastorum agrestiumque habitare est satius inter sacra penatesque nostros quam exsulatum publice ire? Majores nostri, convenæ pastoresque, cum in his locis nihil præter siluas paludesque esset, novam urbem tam brevi ædificarunt: nos Capitolio, arce incolumi, stantibus templis deorum, ædificare incensa piget? Et, quod singuli facturi fuimus si ædes nostræ deflagrassent, hoc in publico incendio universi recusamus facere?

[54] Quid tandem? Si fraude, si casu Veiis incendium ortum sit, ventoque ut fieri potest diffusa flamma magnam partem urbis absumat, Fidenas inde aut Gabios aliamue quam urbem quæsituri sumus quo transmigremus? Adeo nihil tenet solum patriæ nec hæc terra quam matrem appellamus, sed in superficie tignisque caritas nobis patriæ pendet? Equidem—fatebor vobis, etsi minus injuriæ vestræ [quam meæ calamitatis] meminisse juvat—cum abessem, quotienscumque patria in mentem veniret, hæc omnia occurrebant, colles campique et Tiberis et adsueta oculis regio et hoc cælum sub quo natus educatusque essem; quæ vos, Quirites, nunc moveant potius caritate sua ut maneatis in sede vestra quam postea, cum reliqueritis eam, macerent desiderio. Non sine causa di hominesque hunc urbi condendæ locum elegerunt, saluberrimos colles, flumen opportunum, quo ex mediterraneis locis fruges devehantur, quo maritimi commeatus accipiantur, mari vicinum ad commoditates nec expositum nimia propinquitate ad pericula classium externarum, regionum Italiæ medium, ad incrementum urbis natum unice locum. argumento est ipsa magnitudo tam novæ urbis. Trecentensimus sexagensimus quintus annus urbis, Quirites, agitur; inter tot veterrimos populos tam diu bella geritis, cum interea, ne singulas loquar urbes, non conjuncti cum Æquis Volsci, tot tam valida oppida, non universa Etruria, tantum terra marique pollens atque inter duo maria latitudinem obtinens Italiæ, bello vobis par est. Quod cum ita sit quæ, malum, ratio est [hæc] expertis alia experiri, cum jam ut virtus vestra transire alio possit, fortuna certe loci hujus transferri non possit? Hic Capitolium est, ubi quondam capite humano invento responsum est eo loco caput rerum summamque imperii fore; hic cum augurato liberaretur Capitolium, Juventas Terminusque maximo gaudio patrum vestrorum moveri se non passi; hic Vestæ ignes, hic ancilia cælo demissa, hic omnes propitii manentibus vobis di."

[55] Movisse eos Camillus cum alia oratione, tum ea quæ ad religiones pertinebat maxime dicitur; sed rem dubiam decrevit vox opportune emissa, quod cum senatus post paulo de his rebus in curia Hostilia haberetur cohortesque ex præsidiis revertentes forte agmine forum transirent, centurio in comitio exclamavit: "signifer, statue signum; hic manebimus optime". Qua voce audita, et senatus accipere se omen ex curia egressus conclamavit et plebs circumfusa adprobavit. Antiquata deinde lege, promisce urbs ædificari coepta. Tegula publice præbita est; saxi materiæque cædendæ unde quisque vellet jus factum, prædibus acceptis eo anno ædificia perfecturos. Festinatio curam exemit vicos dirigendi, dum omisso sui alienique discrimine in vacuo ædificant. Ea est causa ut veteres cloacæ, primo per publicum ductæ, nunc privata passim subeant tecta, formaque urbis sit occupatæ magis quam divisæ similis.