TITI LIVI AB URBE CONDITA LIBER XLU

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44

[1] Victoriæ nuntii, Q. Fabius et L. Lentulus et Q. Metellus, quanta potuit adhiberi festinatio, celeriter Romam cum venissent, præceptam tamen ejus rei lætitiam invenerunt. quarto post die, quam cum rege est pugnatum, cum in circo ludi fierent, murmur repente populi tota spectacula peruasit pugnatum in Macedonia et devictum regem esse; dein fremitus increvit; postremo clamor plausus<que> velut certo nuntio victoriæ allato est exortus. mirari magistratus et quærere auctorem repentinæ lætitiæ; qui postquam nullus erat, evanuit quidem tamquam certæ rei gaudium, omen tamen lætum insidebat animis. quod postquam veris nuntiis Fabi Lentulique et Metelli adventu firmatum est, cum victoria ipsa, tum augurio animorum suorum lætabantur. et altera traditur circensis turbæ non minus similis veri lætitia. ante diem quintum decimum kalendas Octobres, ludorum Romanorum secundo die, C. Licinio consuli ad quadrigas mittendas escendenti tabellarius, qui se ex Macedonia venire diceret, laureatas litteras <reddidisse> dicitur. quadrigis missis consul currum conscendit et, cum per circum reveheretur ad foros publicos, laureatas tabellas populo ostendit. quibus conspectis repente inmemor spectaculi populus in medium decurrit. eo senatum consul vocavit recitatisque tabellis ex auctoritate patrum pro foris publicis denuntiavit populo L. Æmilium collegam signis conlatis cum rege Perseo pugnasse; Macedonum exercitum cæsum fusumque; regem cum paucis fugisse; civitates omnes Macedoniæ in dicionem populi Romani venisse. his auditis clamor cum ingenti plausu ortus; ludis relictis domos magna pars hominum ad conjuges liberos<que> lætum nuntium portabant. tertius decimus dies erat ab eo, quo in Macedonia pugnatum est.

[2] Postero die senatus in curia habitus, supplicationesque decretæ et senatus consultum factum est, ut consul, quos præter milites sociosque navales conjuratos haberet, dimitteret: de militibus sociisque navalibus dimittendis referretur, cum legati ab L. Æmilio consule, a quibus præmissus tabellarius esset, <uenissent>. ante diem sextum kal. Octobres hora fere secunda legati urbem ingressi sunt; ingentem secum occurrentium, quacumque ibant, prosequentiumque trahentes turbam in forum perrexerunt. senatus forte in curia erat; eo legatos consul introduxit. ibi tantum temporis retenti, dum exponerent, quantæ regiæ <copiæ> peditum equitumque fuissent, quot milia ex iis cæsa, quot capta forent, quam paucorum militum jactura tanta hostium strages facta, quam præceps rex fugisset; existimari Samothraciam petiturum; paratam classem ad persequendum esse, neque terra neque mari elabi posse. eadem hæc paulo post in contionem traducti exposuerunt; renovataque lætitia, cum consul edixisset, ut omnes ædes sacræ aperirentur, pro se quisque ex contione ad gratias agendas ire dis, ingentique turba non virorum modo sed etiam feminarum conpleri tota urbe deorum immortalium templa. senatus revocatus in curiam supplicationes ob rem egregie gestam ab L. Æmilio consule in quinque dies circa omnia puluinaria decrevit hostiisque majoribus sacrificari jussit. naves, quæ in Tiberi paratæ instructæque stabant, ut, si res posceret, in Macedoniam mitterentur, subduci et in navalibus conlocari, socios navalis dato annuo stipendio dimitti et cum iis omnes, qui in consulis verba juraverant; et quod militum Corcyræ, Brundisi, ad mare superum aut in agro Larinati esset—omnibus his locis dispositus exercitus fuerat, cum quo, si res posceret, C. Licinius collegæ ferret opem—, hos omnes milites dimitti placuit. supplicatio pro contione populo indicta est ex ante diem quintum idus Octobres cum eo die in quinque dies.

[3] Ex Illyrico duo legati, C. Licinius Nerua et P. Decius, nuntiarunt exercitum Illyriorum cæsum, Gentium regem captum, in dicione populi Romani [et] Illyricum esse. ob eas res gestas ductu auspicioque L. Anici prætoris senatus in triduum supplicationes decrevit. indictæ a consule sunt in ante <diem> quartum et tertium et pridie idus Novembres.

Tradidere quidam legatos Rhodios nondum <di>missos post victoriam nuntiatam velut ad ludibrium stolidæ superbiæ in senatum vocatos esse; ibi Agepolim, principem eorum, ita locutum: missos esse legatos ab Rhodiis ad pacem inter Romanos et Persea faciendam, quod id bellum grave atque incommodum Græciæ omni, sumptuosum ac damnosum ipsis Romanis esset. fortunam populi Romani bene fecisse, quod finito aliter bello gratulandi sibi de victoria egregia Romanis opportunitatem dedisset. hæc ab Rhodio dicta. responsum ab senatu esse: Rhodios nec utilitatium Græciæ cura neque inpensarum populi Romani, sed pro Perseo legationem eam misisse. nam si ea fuisset cura, quæ simularetur, tum mittendos legatos fuisse, cum Perseus in Thessaliam exercitu inducto per biennium Græcas urbes alias obsideret, alias denuntiatione armorum terreret; tum nullam pacis ab Rhodiis mentionem factam. postquam superatos saltus transgressosque in Macedoniam Romanos audissent et inclusum teneri Persea, tunc Rhodios legationem misisse, non ad ullam aliam rem quam ad Persea ex inminenti periculo eripiendum. cum hoc responso legatos dimissos.

[4] Per eosdem dies et M. Marcellus, ex provincia Hispania decedens Marcolica nobili urbe capta, decem pondo auri et argenti ad summam sestertii deciens <in> ærarium rettulit.

Paulus Æmilius consul cum castra, ut supra dictum est, ad Siras terræ Odomanticæ haberet, litteræ ab rege Perseo per ignobiles tres legatos <ei allatæ sunt. quos cum flentes ac sordidatos> cerneret, et ipse inlacrimasse dicitur sorti humanæ, quod, qui paulo ante non contentus regno Macedoniæ Dardanos Illyriosque oppugnasset, Bastarnarum <ac>civisset auxilia, is tum amisso exercitu, extorris regno, in parvam insulam conpulsus, supplex, fani religione, non viribus suis tutus esset. sed postquam regem Persea consuli Paulo salutem legit, miserationem omnem stultitia ignorantis fortunam suam exemit. itaque, quamquam in reliqua parte litterarum minime regiæ preces erant, tamen sine responso ac sine litteris ea legatio dimissa est. sensit Perseus, cujus nominis obliviscendum victo esset; itaque alteræ litteræ cum privati nominis titulo missæ et petiere et impetravere, ut aliqui ad eum mitterentur, cum quibus loqui de statu et condicione suæ fortunæ posset. missi sunt tres legati, P. Lentulus, A. Postumius Albinus, A. Antonius. nihil ea legatione perfectum est, Perseo regium nomen omni vi amplectente, Paulo, ut se suaque omnia in fidem et clementiam populi Romani permitteret, tendente.

[5] <quæ> dum aguntur, classis Cn. Octavi Samothracam est adpulsa. is quoque præsenti admoto terrore modo minis, modo spe perlicere, ut se traderet, <cum> conaretur, adjuvit in hoc eum res seu casu contracta seu consilio. L. Atilius, inlustris adulescens, cum in contione esse populum Samothracum animum advertisset, a magistratibus petit, ut sibi paucis adloquendi populi potestatem facerent. permisso 'utrum nos, hospites Samothraces, vere accepimus an falso sacram hanc insulam et augusti totam atque inviolati soli esse?' cum creditæ sanctitati adsentirentur omnes, 'cur igitur' inquit 'polluit eam homicida, sanguine regis Eumenis violavit, et, cum omnis præfatio <sacro>rum eos, quibus non sint puræ manus, sacris arceat, vos penetralia vestra contaminari cruento latronis corpore sinetis?' nobilis fama erat apud omnes Græciæ civitates Eumenis regis per Evandrum Delphis prope perpetrata cædes. itaque, præterquam quod in potestate Romanorum sese insulamque totam et templum cernebant esse, ne inmerito quidem ea sibi exprobrari rati, Theondan, qui summus magistratus apud eos erat—regem ipsi appellant—, ad Persea mittunt, qui nuntiaret argui cædis Evandrum Cretensem; esse autem judicia apud sese more majorum conparata de iis, qui incestas manus intulisse intra terminos sacratos templi dicantur; si confideret Evander innoxium se rei capitalis argui, veniret ad causam dicendam; si committere se judicio non auderet, liberaret religione templum ac sibimet ipse consuleret. Perseus sevocato Evandro judicium subeundi nullo pacto <aucto>r esse: nec causa nec gratia parem fore. suberat et ille metus, ne damnatus auctorem se nefandi facinoris protraheret. reliqui quid esse, nisi ut fortiter moriatur? nihil palam abnuere Evander; sed cum veneno se malle mori quam ferro dixisset, occulte fugam parabat. quod cum renuntiatum regi esset, metuens, ne tamquam a se subtracto poenæ reo iram Samothracum in se converteret, interfici Evandrum jussit. qua perpetrata temere cæde subit extemplo animum, in se nimirum receptam labem, quæ Evandri fuisset; ab illo Delphis volneratum Eumenen, ab se Samothracæ Evandrum occisum; ita duo sanctissima in terris templa se uno auctore sanguine humano violata. hujus rei crimen corrupto pecunia Theonda avertit, ut renuntiaret populo Evandrum sibi ipsum mortem conscisse.

[6] Ceterum tanto facinore in unicum relictum amicum admisso, per tot casus expertum proditumque, quia non prodiderat, omnium ab se abalienavit animos. pro se quisque transire ad Romanos; fugæque consilium capere solum prope relictum coegerunt; Oroandem <deni>que Cretensem, cui nota Threciæ ora erat, quia mercaturas in ea regione fecerat, appellat, ut se sublatum <in> lembum ad Cotym deveheret. Demetrium est portus in promunturio quodam Samothracæ; ibi lembus stabat. sub occasum solis deferuntur, quæ ad usum necessaria erant; defertur et pecunia, quanta clam deferri poterat. rex ipse nocte media cum tribus consciis fugæ <per> posticum ædium in propincum cubiculo hortum atque inde maceriam ægre transgressus ad mare peruenit. Oroandes tantum <moratus>, dum pecunia deferretur, primis tenebris soluerat navem ac per altum Cretam petebat. postquam in portu navis non inventa est, vagatus Perseus aliquamdiu in litore, postremo timens lucem jam adpropinquantem, in hospitium redire non ausus in latere templi prope angulum obscurum delituit. pueri regii apud Macedonas vocabantur principum liberi ad ministerium electi regis; ea cohors persecuta regem fugientem ne tum quidem abscedebat, donec jussu Cn. Octavi pronuntiatum est per præconem regios pueros Macedonasque alios, qui Samothracæ essent, si transirent ad Romanos, incolumitatem libertatemque et sua omnia seruaturos, <quæ> aut secum haberent aut in Macedonia reliquissent. ad hanc vocem transitio omnium facta est, nominaque dabant ad C. Postumium tribunum militum. liberos quoque parvos regios Jon Thessalonicensis Octavio tradidit, nec quisquam præter Philippum, maximum natu e filiis, cum rege relictus. tum sese filiumque Octavio tradidit, fortunam deosque, quorum <in> templo erat, nulla ope supplicem juvantis accusans. in prætoriam navem inponi jussus, eodem et pecunia, quæ superfuit, delata est; extemploque classis Amphipolim repetit. inde Octavius regem in castra ad consulem misit præmissis litteris, ut in potestate eum esse et adduci sciret.

[7] Secundam eam Paulus, sicut erat, victoriam ratus victimas cecidit eo nuntio, et consilio advocato <litteras> prætoris cum recitasset, Q. Ælium Tuberonem obviam regi misit, ceteros manere in prætorio frequentis jussit. non alias ad ullum spectaculum tanta multitudo occurrit. patrum ætate Syphax rex captus in castra Romana adductus erat; præterquam quod nec sua nec gentis fama conparandus, ~tunc quod accessio Punici belli fuerat, sicut Gentius Macedonici: Perseus caput belli erat, nec ipsius tantum patris avique <ceterorumque>, quos sanguine et genere contingebat, fama conspectum eum efficiebat, sed effulgebant Philippus ac magnus Alexander, qui summum inperium in orbe terrarum Macedonum fecerant. pullo amictu <cum> filio Perseus ingressus est castra nullo suorum alio comite, qui socius calamitatis miserabiliorem eum faceret. progredi præ turba occurrentium ad spectaculum non poterat, donec a consule lictores missi sunt, qui summoto iter ad prætorium facerent. consurrexit consul [et] jussis sedere aliis progressusque paulum introeunti regi dextram porrexit summittentemque se ad pedes sustulit nec attingere genua passus introductum in tabernaculum adversus advocatos in consilium considere jussit.

[8] Prima percontatio fuit, qua subactus injuria contra populum Romanum bellum tam infesto animo suscepisset, quo se regnumque suum ad ultimum discrimen adduceret? cum responsum expectantibus cunctis terram intuens diu tacitus fleret, rursus consul: 'si juvenis regnum accepisses, minus equidem mirarer ignorasse te, quam gravis aut amicus aut inimicus esset populus Romanus; nunc vero, cum et bello patris tui, quod nobiscum gessit, interfuisses, et pacis postea, quam cum summa fide adversus eum coluimus, meminisses, <quod fuit> consilium, quorum et vim <in> bello et fidem in pace expertus esses, cum iis tibi bellum esse quam pacem malle?' nec interrogatus nec accusatus cum responderet, 'utcumque tamen hæc, sive errore humano seu casu seu necessitate inciderunt, bonum animum habe. multorum regum populorum<que> casibus cognita populi Romani clementia non modo spem tibi, sed prope certam fiduciam salutis præbet.' hæc Græco sermone Perseo; Latine deinde suis 'exemplum insigne cernitis' inquit 'mutationis rerum humanarum. vobis hoc præcipue dico, juvenes. ideo in secundis rebus nihil in quemquam superbe ac violenter consulere decet nec præsenti credere fortunæ, cum, quid vesper ferat, incertum sit. is demum vir erit, cujus animum neque prosperæ <res> flatu suo efferent nec adversæ infringent.' consilio dimisso tuendi cura regis Q. Ælio mandatur. eo die et invitatus ad consulem Perseus et alius omnis ei honos habitus est, qui haberi in tali fortuna poterat. exercitus deinde in hiberna dimissus est.

[9] Maximam partem copiarum Amphipolis, reliquas propinquæ urbes acceperunt.

Hic finis belli, cum quadriennium continuum bellatum esset, inter Romanos ac Persea fuit idemque finis incluti per Europæ plerumque atque Asiam omnem regni. vicensimum ab Carano, qui primus regnabat, Persea numerabant. Perseus Q. Fuluio <L.> Manlio consulibus regnum accepit, a senatu rex est appellatus M. Junio A. Manlio consulibus; regnavit undecim annos. Macedonum <gens> obscura admodum fama usque ad Philippum, Amyntæ filium, fuit; inde ac per eum crescere cum coepisset, Europæ se tamen finibus continuit, Græciam omnem et partem Threciæ atque Illyrici amplexa. superfudit deinde se in Asiam, et tredecim annis, quibus Alexander regnavit, primum omnia, qua Persarum prope inmenso spatio imperium fuerat, suæ dicionis fecit; Arabas hinc Indiamque, qua terrarum ultumos finis rubrum mare amplectitur, peragravit. tum maximum in terris Macedonum regnum nomenque; inde morte Alexandri distractum <in> multa regna, dum ad se quisque opes rapiunt, laceratis viribus a summo culmine fortunæ ad ultimum finem centum quinquaginta annos stetit.

[10] Victoriæ Romanæ fama cum peruasisset in Asiam, Antenor, qui cum classe lemborum ad Phanas stabat, Cassandriam inde traiecit. C. Popilius, qui Deli in præsidio navibus Macedoniam petentibus erat, postquam debellatum in Macedonia et statione summotos hostium lembos audivit, dimissis et ipse Attali navibus ad susceptam legationem peragendam navigare Ægyptum pergit, ut prius occurrere Antiocho posset, quam ad Alexandreæ moenia accederet. cum præterueherentur Asiam legati et Loryma venissent, qui portus viginti paulo amplius milia ab Rhodo abest, ex adverso urbi ipsi positus, principes Rhodiorum occurrunt—iam enim eo quoque victoriæ fama perlata erat—orantes, ut Rhodum deveherentur: pertinere id ad famam salutemque civitatis, noscere ipsos omnia, quæ acta essent <quæ>que agerentur Rhodi, et conperta per se, non volgata fama Romam referre. diu negantes perpulerunt, ut moram navigationis brevem pro salute sociæ urbis paterentur. postquam Rhodum ventum est, in contionem quoque eos iidem precibus pertraxerunt. adventus legatorum auxit potius timorem civitati quam minuit; omnia enim Popilius, quæ singuli universique eo bello hostiliter dixerant fecerantque, rettulit, et vir asper ingenio augebat atrocitatem eorum, quæ dicerentur, voltu truci et accusatoria voce, ut, cum propriæ simultatis nulla causa cum civitate ei esset, ex unius senatoris Romani acerbitate, qualis in se universi senatus animus esset, conjectarent. C. Decimi moderatio<r oratio> fuit, qui in plerisque eorum, quæ commemorata a Popilio essent, culpam non penes populum, sed penes paucos concitores volgi esse dixit: eos, venalem linguam habentis, decreta plena regiæ adsentationis fecisse et eas legationes misisse, quarum Rhodios semper non minus puderet quam pæniteret. quæ omnia, si sana mens populo foret, in capita noxiorum versura. cum magno adsensu auditus est, non magis eo, quod multitudinem noxa levabat, quam quod culpam in auctores verterat. itaque cum principes Rhodiorum Romanis responderent, nequaquam tam grata oratio eorum fuit, qui, quæ Popilius objecerat, diluere utcumque conati sunt, quam eorum, qui Decimio in auctoribus ad piaculum noxæ obiciendis adsensi sunt. decretum igitur extemplo, ut, qui pro Perseo adversus Romanos dixisse quid aut fecisse convincerentur, capitis condemnarentur. excesserant urbe sub adventum Romanorum quidam, alii mortem sibi consciverunt. legati non ultra quam quinque dies Rhodi morati Alexandream proficiscuntur. nec eo segnius judicia ex decreto coram iis facto Rhodii exercebant; quam perseverantiam in exequenda re tam Decimi lenitas quam <Popili effecerat asperitas>.

[11] <Cum> hæc gererentur, Antiochus frustra temptatis moenibus Alexandreæ abscesserat ceteraque Ægypto potitus, relicto Memphi majore Ptolemæo, cui regnum quæri suis viribus simulabat, ut victorem mox adgrederetur, in Syriam exercitum abduxit. nec hujus voluntatis ejus ignarus Ptolemæus, dum conterritum obsidionis metu minorem fratrem haberet, posse se recipi Alexandreæ et sorore adjuvante et non repugnantibus fratris amicis ratus primum ad sororem, deinde ad fratrem amicosque ejus non prius destitit mittere, quam pacem cum iis confirmaret. suspectum Antiochum effecerat, quod cetera Ægypto sibi tradita Pelusi validum relictum erat præsidium. apparebat claustra Ægypti teneri, ut, cum vellet, rursus exercitum induceret; bello intestino cum fratre eum exitum fore, ut victor fessus certamine nequaquam par Antiocho futurus esset. hæc prudenter animaduersa <a> majore cum adsensu minor frater quique cum eo erant acceperunt; soror plurimum adjuvit non consilio modo, sed etiam precibus. itaque consentientibus cunctis pace facta Alexandream recipitur, ne multitudine quidem adversante, quæ in bello non per obsidionem modo, sed etiam, postquam amoenibus abscessum est, quia nihil ex Ægypto subvehebatur, omnium rerum adtenuata inopia erat. his cum lætari Antiochum conveniens esset, si reducendi ejus causa exercitum Ægyptum induxisset, quo specioso titulo ad omnis Asiæ et Græciæ civitates legationibus recipiendis litterisque dimittendis usus erat, adeo est offensus, ut multo acrius infestiusque adversus duos, quam ante adversus unum pararet bellum. Cyprum extemplo classem misit; ipse primo vere cum exercitu Ægyptum petens in Coelen Syriam processit. circa Rhinocolura Ptolemæi legatis agentibus gratias, quod per eum regnum patrium recepisset, petentibusque, ut suum munus tueretur et diceret potius, quid fieri vellet, quam hostis ex socio factus vi atque armis ageret, respondit non aliter neque classem revocaturum neque exercitum reducturum, nisi sibi et tota Cypro et Pelusio agroque, qui circa Pelusiacum ostium Nili esset, cederetur; diemque præstituit, intra quam de condicionibus peractis responsum acciperet.

[12] Postquam dies data indutiis præteriit, navigantibus ostio Nili ad Pelusium <præfectis ipse> per deserta Arabiæ <est profectus receptusque et ab iis, qui> ad Memphim incolebant, et ab ceteris Ægyptiis, partim voluntate partim metu, ad Alexandream modicis itineribus descendit. ad Eleusinem transgresso flumen, qui locus quattuor milia ab Alexandrea abest, legati Romani occurrerunt. quos cum advenientis salutasset dextramque Popilio porrigeret, tabellas ei Popilius <senatus consultum> scriptum habentis tradit atque omnium primum id legere jubet. quibus perlectis cum se consideraturum adhibitis amicis, quid faciendum sibi esset dixisset, Popilius pro cetera asperitate animi virga, quam in manu gerebat, circumscripsit regem ac 'priusquam hoc circulo excedas' inquit 'redde responsum, senatui quod referam.' obstupefactus tam violento imperio parumper cum hæsitasset, 'faciam' inquit 'quod censet senatus.' tum demum Popilius dextram regi tamquam socio atque amico porrexit. die deinde finita cum excessisset Ægypto Antiochus, legati concordia etiam auctoritate sua inter fratres firmata, inter quos vixdum convenerat pax, Cyprum navigant et inde, quæ jam vicerat proelio Ægyptias naves, classem Antiochi dimittunt. clara ea per gentis legatio fuit, quod haud dubie adempta Antiocho Ægyptus habenti jam redditumque patrium regnum stirpi Ptolemæi fuerat. consulum ejus anni sicut alterius clarus consulatus insigni victoria, ita alterius obscura fama, quia materiam res gerendi non habuit. jam primum cum legionibus ad conveniendum <diem> edixit, non auspicato templum intravit. vitio diem dictam esse augures, cum ad eos relatum esset, decreverunt. profectus in Galliam circa Macros campos ad montis Siciminam et Papinum stativa habuit; deinde circa eadem loca cum sociis nominis Latini hibernabat; legiones Romanæ, quod vitio dies exercitui ad conveniendum dicta erat, Romæ manserant. et prætores præter C. Papirium Carbonem, cui Sardinia evenerat, in provincias jere. eum jus dicere Romæ—nam eam quoque sortem habebat—inter cives et peregrinos patres censuerant.

[13] Et Popilius et ea legatio, quæ missa ad Antiochum erat, Romam redit; rettulit controversias inter reges sublatas esse exercitumque ex Ægypto in Syriam reductum. post ipsorum regum legati venerunt: Antiochi legati referentes omni victoria potiorem pacem regi, senatui quæ placuisset, visam, eumque haud secus quam deorum imperio legatorum Romanorum jussis parvisse; gratulati dein de victoria sunt, quam ope s<ua>, si quid imperatum foret, adjuturum regem fuisse. Ptolemæi legati communi nomine regis et Cleopatræ gratias egerunt: plus eos senatui populoque Romano quam parentibus suis, plus quam diis immortalibus debere, per quos obsidione miserrima liberati essent, regnum patrium prope amissum <recepissent. responsum> ab senatu est Antiochum recte atque ordine fecisse, quod legatis parvisset, gratumque id esse senatui populoque Romano: regibus Ægypti Ptolemæo Cleopatræque, si quid per se boni commodique evenisset, id magno opere senatum lætari, daturumque operam, ut regni sui maximum semper præsidium positum esse in fide populi Romani ducant. munera legatis ut ex instituto mittenda curaret, C. Papirio prætori mandatum. litteræ deinde <e> Macedonia allatæ, quæ victoriæ lætitiam geminarent: Persea regem in potestatem consulis venisse. dimissis legatis <regiis> disceptatum inter Pisanos Lunensesque legatos est, Pisanis querentibus agro se a colonis Romanis pelli, Lunensibus adfirmantibus eum, de quo agatur, ab triumuiris agrum sibi adsignatum esse. senatus, qui de finibus cognoscerent statuerentque, quinque viros misit Q. Fabium Buteonem, P. Cornelium Blasionem, T. Sempronium Muscam, L. Nævium Balbum, C. Apuleium Saturninum.

Et ab Eumene et ab Attalo et ab Athenæo fratribus communis legatio de victoria gratulatum venit. et Masgabæ, regis Masinissæ filio, Puteolis nave egresso præsto fuit obviam missus cum pecunia L. Manlius quæstor, qui Romam eum publico sumptu perduceret. advenienti extemplo senatus datus est. ibi adulescens ita locutus est, ut, quæ rebus grata erant, gratiora verbis faceret. commemoravit, quot pedites equitesque, quot elephantos, quantum frumenti eo quadriennio pater suus in Macedoniam misisset: duas res ei rubori fuisse, unam, quod rogasset eum per legatos senatus, quæ ad bellum opus essent, et non inperasset, alteram, quod pecuniam ei pro frumento misisset. Masinissam meminisse <se> regnum a populo Romano partum auctumque et multiplicatum habere; usu regni contentum scire dominium et jus eorum, qui dederint, esse. sumere itaque eos de se, non rogare æquom esse, neque emere ea ex fructibus agri ab se dati, * * * quæ ibi proveniant. id Masinissæ satis esse et fore, quod populo Romano superesset. cum iis mandatis a patre profectum postea consecutos equites, qui devictam Macedoniam nuntiarent gratularique senatui juberent et indicare tantæ eam rem lætitiæ patri suo esse, ut Romam venire velit Jovique optimo maximo in Capitolio sacrificare et grates agere; id, nisi molestum sit, ut ei permittatur, ab senatu petere.

[14] Responsum regulo est facere patrem ejus Masinissam, quod virum gratum bonumque facere deceat, ut pretium honoremque debito beneficio addat. et populum Romanum ab eo bello Punico forti fidelique opera adjutum, et illum favente populo Romano regnum adeptum; æquatis iis postea trium regum bellis deinceps omnibus eum functum officiis. victoria vero populi Romani lætari eum regem mirum non esse, qui sortem omnem fortunæ regnique sui cum rebus Romanis miscuisset. grates deis pro victoria apud suos penates ageret; Romæ filium pro eo acturum. gratulatum quoque satis suo ac patris nomine esse. ipsum relinquere regnum et Africa excedere, præterquam quod illi inutile esset, non esse e re publica populi Romani senatum censere. petenti Masgabæ, ut Hanno, Hamilcaris filius, obses in locum * <exigeretur, responsum est haud æquum videri senatum a Carthaginiensibus obsides arbitrio Masinissæ> exigere. munera ex senatus consulto emere regulo quæstor jussus ex centum pondo argenti et prosequi eum Puteolos omnemque sumptum, quoad in Italia esset, præbere et duas naves conducere, quibus ipse comitesque ejus in Africam deveherentur; et comitibus omnibus, liberis seruisque, vestimenta data. haud ita multo post de altero Masinissæ filio Misagene litteræ adlatæ sunt, missum eum ab L. Paulo post devictum Persea in Africam cum equitibus suis; navigantem dispersa classe in Hadriatico mari Brundisium tribus navibus ægrum delatum. <ad> eum cum isdem muneribus, quæ data Romæ fratri ejus erant, L. Stertinius quæstor Brundisium missus <iussus>que curare, ut ædes hospi<tio> * * * * *

[15] In quattuor urbanas tribus discripti erant libertini præter eos, quibus filius quinquenni major ex se natus esset,—eos, ubi proxumo lustro censi essent, censeri jusserunt—et eos, qui prædium prædiave rustica pluris sestertium triginta milium haberent, * * * censendi jus factum est. hoc cum ita seruatum esset, negabat Claudius suffragii lationem injussu populi censorem cuiquam homini, nedum ordini universo adimere posse. neque enim, si tribu movere possit, quod sit nihil aliud quam mutare jubere tribum, ideo omnibus quinque et triginta tribubus emovere posse, id esse civitatem libertatemque eripere, non, ubi censeatur, finire, sed censu excludere. hæc inter ipsos disceptata; postremo eo descensum est, ut ex quattuor urbanis tribubus unam palam in atrio Libertatis sortirentur, in quam omnes, qui seruitutem seruissent, conicerent. Esquilinæ sors exiit: in ea Ti. Gracchus pronuntiavit libertinos omnis censeri placere. magno ea res honori censoribus apud senatum fuit. gratiæ actæ et Sempronio, qui in bene coepto perseverasset, et Claudio, qui non inpedisset. plures quam ab superioribus et senatu moti sunt et equos vendere jussi. omnes iidem ab utroque et tribu moti et ærarii facti; neque ullius, quem alter notarat, <ab> altero levata ignominia. petentibus, ut ex instituto ad sarta tecta exigenda et ad opera, quæ locassent, probanda anni et sex mensum tempus prorogaretur, Cn. Tremellius tribunus, quia lectus non erat in senatum intercessit.

Eodem anno C. Cicerejus ædem Monetæ <in monte> Albano dedicavit quinquennio post, quam vovit. flamen Martialis inauguratus est eo anno L. Postumius Albinus.

[16] Q. Ælio M. Junio consulibus de provinciis referentibus censuere patres duas provincias Hispaniam rursus fieri, quæ una per bellum Macedonicum fuerat; et Macedoniam Illyricumque eosdem, L. Paulum et L. Anicium, obtinere, donec de sententia legatorum res et bello turbatas et <in> statum alium ex regno formandas conposuissent. consulibus Pisæ et Gallia decretæ cum binis <legionibus quinum milium et ducenorum> peditum et equitum quadringenorum. prætorum sortes fuere, Q. Cassi urbana, M'. Juventi Talnæ inter peregrinos, Ti. Claudi Neronis Sicilia, Cn. Fului Hispania citerior, <ulterior> C. Licini Neruæ. A. Manlio Torquato Sardinia obvenerat: <at> nequiit ire in provinciam, ad res capitalis quærendas ex senatus consulto retentus. de prodigiis deinde nuntiatis senatus est consultus. ædes deum Penatium in Velia de cælo tacta erat et in oppido Mineruio duæ portæ et muri aliquantum. Anagniæ terra pluerat et Lanuvi fax in cælo visa erat; et Calatiæ in publico agro M. Valerius civis Romanus nuntiabat e foco suo sanguinem per triduum et duas noctes manasse. ob id maxime decemuiri libros adire jussi supplicationem in diem unum populo edixerunt et quinquaginta capris in foro sacrificaverunt. et aliorum prodigiorum causa diem alterum supplicatio circa omnia puluinaria fuit et hostiis majoribus sacrificatum est et urbs lustrata. item, quod ad honorem deum inmortalium pertineret, decrevit senatus, ut, quoniam perduelles superati, Perseus et Gentius reges cum Macedonia atque Illyrico in potestate populi Romani essent, ut, quanta dona Ap. Claudio M. Sempronio consulibus ob devictum Antiochum regem data ad omnia puluinaria essent, tanta Q. Cassius et M'. Juventius prætores curarent danda.

[17] Legatos deinde, quorum de sententia imperatores L. Paulus, L. Anicius conponerent res, decreverunt decem in Macedoniam, quinque <in> Illyricum. in Macedoniam primi nominati: A. Postumius Luscus, C. Claudius, ambo illi censorii, <Q. Fabius Labeo, Q. Marcius Philippus,> C. Licinius Crassus, collega in consulatu Pauli; tum prorogato imperio provinciam Galliam habebat. his consularibus addidere Cn. Domitium Ahenobarbum, Ser. Cornelium Sullam, L. Junium, T. Numisium Tarquiniensem, A. Terentium Varronem. <in> Illyricum autem hi nominati: P. Ælius Ligus consularis, C. Cicerejus et Cn. Bæbius Tampilus —hic priore anno, Cicerejus multis ante annis prætor fuerat—, P. Terentius Tuscivicanus, P. Manilius. moniti deinde consules a patribus, ut, quoniam alterum ex his succedere C. Licinio, qui legatus nominatus erat, in Gallia oporteret, primo <quoque> tempore provincias aut conpararent inter se aut sortirentur, sortiti sunt. M. Junio Pisæ obvenerunt, quem, priusquam in provinciam iret, legationes, quæ undique Romam gratulatum convenerant, introducere in senatum placuit, Q. Ælio <Gallia>. ceterum quamquam tales viri mitterentur, quorum de consilio sperari posset imperatores nihil indignum nec clementia nec gravitate populi Romani decreturos esse, tamen in senatu quoque agitata sunt summa consiliorum, ut inchoata omnia legati ab domo ferre ad imperatores possent.

[18] Omnium primum liberos esse placebat Macedonas atque Illyrios, ut omnibus gentibus appareret arma populi Romani non liberis seruitutem, sed contra seruientibus libertatem adferre, ut et, in libertate gentes quæ essent, tutam eam sibi perpetuamque sub tutela <populi Romani> esse, et, quæ sub regibus viverent, et in præsens tempus mitiores eos justioresque respectu populi Romani habere se crederent et, si quando bellum cum populo Romano regibus fuisset suis, exitum ejus victoriam Romanis adlaturum, sibi libertatem. metalli quoque Macedonici, quod ingens vectigal erat, locationes prædiorumque rusticorum tolli placebat; nam neque sine publicano exerceri posse et, ubi publicanus esset, ibi aut jus publicum vanum aut libertatem sociis nullam esse. ne ipsos quidem Macedonas id exercere posse; ubi in medio præda administrantibus esset, ibi numquam causas seditionum et certaminis defore. <denique ne, si> commune concilium gentis esset, inprobus vulgi adsentator aliquando libertatem salubri moderatione datam ad licentiam pestilentem traheret, in quattuor regiones discribi Macedoniam, ut suum quæque concilium haberet, placuit et dimidium tributi, quam quod regibus ferre soliti erant, populo Romano pendere. similia his et <in> Illyricum mandata. cetera ipsis imperatoribus legatisque relicta, in quibus præsens tractatio rerum certiora subjectura erat consilia.

[19] Inter multas regum gentiumque et populorum legationes Attalus, frater regis Eumenis, maxime convertit in se omnium oculos animosque. exceptus enim est ab iis, qui simul eo bello militaverant, haud paulo benignius, quam si ipse rex Eumenes venisset. adduxerant eum duæ in speciem honestæ res, una gratulatio conveniens in ea victoria, quam ipse adjuvisset, altera querimonia Gallici tumultus acceptæque cladis, qua regnum in dubium adductum esset. suberat et secreta spes honorum præmiorumque ab senatu, quæ vix salua pietate ei contingere poterant. <erant> enim quidam Romanorum quoque non boni auctores, qui spe cupiditatem ejus elicerent: eam opinionem de Attalo et Eumene Romæ esse, tamquam de altero Romanis certo amico, altero nec Romanis nec Persei fido socio. itaque vix statui posse, utrum, quæ pro se, an, quæ contra fratrem petiturus esset, ab senatu magis inpetrabilia forent; adeo universos omnia et huic tribuere et illi vero negare. eorum hominum, ut res docuit, Attalus erat, qui, quantum spes spopondisset, cuperent, ni unius amici prudens monitio velut frenos animo ejus gestienti secundis rebus inposuisset. Stratius cum eo fuit medicus, ad id ipsum a non securo Eumene Romam missus speculator rerum, quæ a fratre agerentur, monitorque fidus, si decedi fide vidisset: is ad occupatas jam aures sollicitatumque jam animum cum venisset, adgressus tempestivis sermonibus rem prope prolapsam restituit, aliis alia regna crevisse rebus dicendo: regnum eorum novum, nullis vetustis fundatum opibus, fraterna stare concordia, quod unus nomen regium et præcipuum capitis insigne gerat, omnes fratres regnent. Attalum vero, qui ætate proximus sit, quis non pro rege habeat? neque eo solum, quia tantas præsentes ejus opes cernat, sed quod haud ambiguum <sit> prope diem regnaturum; eam infirmitatem ætatemque Eumenis esse nullam stirpem liberum habentis; necdum enim agnoverat eum, qui postea regnavit. quid adtinere vim adferre rei sua sponte ad eum mox venturæ? accessisse etiam novam tempestatem regno tumultus Gallici, cui vix consensu et concordia regum resisti queat; si vero ad externum bellum domestica seditio adiciatur, sisti non posse. nec aliud eum, quam, ne frater in regno moriatur, sibi ipsi spem propinquam regni erepturum. si utraque gloriosa res esset, et seruasse fratri regnum et eripuisse, seruati tamen regni, quæ juncta pietati sit, potiorem laudem <futuram> fuisse. sed enimuero cum detestabilis altera res et proxima parricidio sit, quid ad deliberationem dubii superesse? utrum enim partem regni petiturum esse, an totum erepturum? si partem, ambo infirmos distractis viribus et omnibus injuriis pro<palam> obnoxios fore; si totum, privatumne ergo majorem fratrem, an exulem <esse> illa ætate, illa corporis infirmitate, an <ad> ultimum mori jussurum? egregium enim, ut fabulis traditus impiorum fratrum eventus taceatur, Persei exitum videri, qui ex fraterna cæde raptum diadema in templo Samothracum, velut præsentibus dis exigentibus poenas, ad pedes victoris hostis prostratus posuerit. eos ipsos, qui non illi amici, sed Eumeni infesti stimulent eum, pietatem constantiamque laudaturos, si fidem ad ultimum fratri præstitisset.

[20] Hæc plus valuere in Attali animo. itaque introductus in senatum gratulatus victoriam est; sua merita eo bello fratrisque, si qua erant, et Gallorum defectionem, quæ nuper ingenti motu facta erat, exposuit; petit, ut legatos mitteret ad eos, quorum auctoritate ab armis avocarentur. his pro regni utilitate editis mandatis, Ænum sibi et Maroneam petit. ita destituta eorum spe, qui fratre accusato partitionem regni petiturum crediderant, curia excessit. [ut] raro alias quisquam rex aut privatus tanto favore tantoque omnium adsensu est auditus: omnibus honoribus muneribusque <et> præsens est cultus et proficiscentem prosecuti sunt. inter multas Asiæ Græciæque legationes Rhodiorum maxime legati civitatem converterunt. nam cum primo in veste candida visi essent, quod et gratulantis decebat, et, si sordidam vestem habuissent, lugentium Persei casum præbere speciem poterant, postquam consulti ab M. Junio consule patres stantibus in comitio legatis, an locum, lautia senatumque darent, nullum hospitale jus in iis esse seruandum censuerunt, egressus e curia consul, cum Rhodii gratulatum se de victoria purgatumque civitatis crimina dicentes venisse petissent, ut senatus sibi daretur, pronuntiat sociis et amicis et alia comiter atque hospitaliter præstare Romanos et senatum dare consuesse: Rhodios non ita meritos eo bello, ut amicorum sociorum<que> numero habendi sint; his auditis prostraverunt se omnes humi consulemque et cunctos, qui aderant, orantes, ne nova falsaque crimina plus obesse Rhodiis æcum censerent quam antiqua merita, quorum ipsi testes essent. extemplo veste sordida sumpta domos principum cum precibus ac lacrimis circumibant orantes, ut prius cognoscerent causam quam condemnarent.

[21] M'. Juventius Talna prætor, cujus inter cives et peregrinos jurisdictio erat, populum adversus Rhodios incitabat rogationemque promulgaverat, ut Rhodiis bellum indiceretur, et ex magistratibus ejus anni deligerent, qui ad id bellum cum classe mitteretur, se eum sperans futurum esse. huic actioni M. Antonius et M. Pomponius tribuni plebis adversabantur. sed et prætor novo maloque exemplo rem ingressus erat, quod non ante consulto senatu, non consulibus certioribus factis de sua unius sententia rogationem ferret, vellent juberentne Rhodiis bellum indici, cum antea semper prius senatus de bello consultus esset, deinde <ex auctoritate> patrum ad populum latum, et tribuni plebis, cum ita traditum esset, ne quis prius intercederet legi, quam privatis suadendi dissuadendique legem potestas facta esset, eoque persæpe evenisset, ut et, qui non professi essent se intercessuros, animaduersis vitiis legis ex oratione dissuadentium intercederent, et, qui ad intercedendum venissent, desisterent victi auctoritatibus suadentium legem. tum inter prætorem tribunosque omnia intempestive agendi certamen erat: tribuni festinationem prætoris ante tempus intercedendo * * * in adventum im<peratoris> * *

[22] ' * * est. peccaverimusne adhuc dubium est; poenas, ignominias omnes jam patimur. antea, Carthaginiensibus victis, Philippo, Antiocho superatis, cum Romam venissemus, ex publico hospitio in curiam gratulatum vobis, patres conscripti, ex curia in Capitolium ad deos vestros dona ferentes <escendebamus;> nunc ex sordido deversorio, vix mercede recepti ac prope hostium more extra urbem manere jussi, in hoc squalore venimus in curiam Romanam Rhodii, quos provinciis nuper Lycia atque Caria, quos præmiis atque honoribus amplissumis donastis. et Macedonas Illyriosque liberos esse, ut audimus, jubetis, cum seruierint, antequam vobiscum bellarent—nec cujusquam fortunæ invidemus, immo agnoscimus clementiam populi Romani —: Rhodios, qui nihil aliud quam quieverunt hoc bello, hostes ex sociis facturi estis? certe iidem vos estis Romani, qui ideo felicia bella vestra esse, quia justa sint, præ vobis fertis, nec tam exitu eorum, quod vincatis, quam principiis, quod num<quam> sine causa suscipiatis, gloriamini. Messana in Sicilia oppugnata Carthaginienses, Athenæ oppugnatæ et Græcia in seruitutem petita et adjutus Hannibal pecunia auxiliis Philippum hostem fecerunt. Antiochus ipse ultro, ab Ætolis, hostibus vestris, accersitus, ex Asia classe in Græciam traiecit; Demetriade et Chalcide et saltu Thermopylarum occupato de possessione imperii vos deicere <est> conatus. cum Perseo socii vestri oppugnati, aut interfecti reguli principesque gentium aut populorum causa belli vobis fuere. quem tandem titulum nostra calamitas habitura est, si perituri sumus? nondum segrego civitatis causam a Polyarato et Dinone, civibus nostris, et iis, quos ut traderemus vobis, adduximus. si omnes Rhodii æque noxii essemus, quod nostrum in hoc bello crimen esset? Persei partibus favimus et, quemadmodum Antiochi Philippique bello pro vobis adversus reges, sic nunc pro rege adversus vos stetimus. quemadmodum soleamus socios juvare et quam inpigre capessere bella, C. Livium, L. Æmilium Regillum interrogate, qui classibus vestris in Asia præfuerunt. numquam vestræ naves pugnavere sine nobis. <nos> nostra classe pugnavimus semel ad Samum, iterum in Pamphylia adversus Hannibalem inperatorem; quæ victoria nobis eo gloriosior est, quod, cum ad Samum magnam partem navium adversa pugna et egregiam juventutem amisissemus, ne tanta quidem clade territi iterum ausi <sumus> regiæ classi ex Syria venienti obviam ire. hæc non gloriandi causa rettuli—neque enim ea nunc nostra est fortuna—, sed ut admonerem, quemadmodum adjuvare socios solerent Rhodii.'

[23] 'Præmia et <Philippo et> Antiocho devictis amplissima accepimus a vobis. si, quæ vestra nunc est fortuna deum benignitate et virtute vestra, ea Persei fuisset, et præmia petitum ad victorem regem venissemus in Macedoniam, quid tandem diceremus? pecuniane a nobis adjutum an frumento? auxiliis terrestribus an navalibus? quod præsidium tenuisse nos? ubi pugnasse aut sub illius ducibus <aut> per nos ipsos? si quæreret, ubi miles noster, ubi navis intra præsidia sua fuisset, quid responderemus? causam fortasse diceremus apud victorem, quem ad modum apud vos dicimus. hoc enim legatos utroque <de> pace mittendo consecuti sumus, ut ne ab utraque parte gratiam iniremus, ab altera etiam crimen et periculum esset. quamquam Perseus vere obiceret, id quod vos non potestis, patres conscripti, nos principio belli misisse ad vos legatos, qui pollicerentur vobis, quæ ad bellum opus essent; navibus, armis, juventute <nos> nostra, sicut prioribus bellis, ad omnia paratos fore. ne præstaremus, per vos stetit, qui de quacumque causa tum aspernati nostra auxilia estis. neque fecimus igitur quicquam tam<quam> hostes, neque bonorum sociorum defuimus officio, sed a vobis prohibiti præstare fuimus. "quid igitur? nihilne factum neque dictum est in civitate vestra, Rhodii, quod nolletis, quo merito offenderetur populus Romanus?" hinc jam non, quod factum est, <sum> defensurus—non adeo insanio—, sed publicam causam a privatorum culpa segregaturus. nulla est civitas, quæ non et improbos cives aliquando et imperitam multitudinem semper habeat. etiam apud vos fuisse audivi, qui adsentando multitudini grassarentur, et secessisse aliquando a vobis plebem nec in potestate vestra rem publicam fuisse. si hoc in hac tam bene morata civitate accidere potuit, mirari quisquam potest aliquos fuisse apud nos, qui regis amicitiam petentes plebem nostram consiliis depravarent? qui tamen nihil ultra valuerunt, quam ut in officio cessaremus. non præteribo id, quod gravissimum est in hoc bello crimen civitatis nostræ: legatos eodem tempore et ad vos et ad Persea de pace misimus; quod infelix consilium furiosus, ut postea audivimus, orator stultissimum fecit, quem sic locutum constat, tamquam C. Popilius legatus Romanus, quem ad summovendos a bello Antiochum et Ptolemæum reges misistis, loqueretur. sed tamen ea sive superbia, sive stultitia appellanda est, eadem, quæ apud vos, et apud Persea fuit. tam civitatium quam singulorum hominum mores sunt: gentes quoque aliæ iracundæ, aliæ audaces, quædam timidæ, in vinum, in Venerem proniores aliæ sunt. Atheniensium populum fama est celerem et supra vires audacem esse ad conandum, Lacedæmoniorum cunctatorem et vix in ea, quibus fidit, ingredientem. non negaverim et totam Asiæ regionem inaniora parere ingenia, et nostrorum tumidiorem sermonem esse, quod excellere inter finitimas civitates videamur, et id ipsum non tam viribus nostris quam vestris honoribus ac judiciis. satis quidem et tunc in præsentia castigata illa legatio erat, cum tam tristi responso vestro dimissa. si tum parum ignominiæ pensum est, hæc certe tam miserabilis ac supplex legatio etiam insolentioris, quam illa fuit, legationis satis magnum piaculum esset. superbiam, verborum præsertim, iracundi oderunt, prudentes inrident, utique si inferioris adversus superiorem est; capitali poena nemo umquam dignam judicavit. id enimuero periculum erat, ne Romanos Rhodii contemnerent. etiam deos aliqui verbis ferocioribus increpant, nec ideo quemquam fulmine ictum audimus.'

[24] 'Quid igitur superat, quod purgemus, si nec factum hostile ullum nostrum est, <et> verba tumidiora legati offensionem aurium, non perniciem civitatis meruerunt? voluntatis nostræ tacitæ velut litem æstimari vestris inter vos sermonibus audio, patres conscripti: favisse nos regi et illum vincere maluisse. ideo bello persequendos esse credunt alii; <alii> vestrum voluisse quidem nos hoc, non tamen ob id bello persequendos esse: neque moribus neque legibus ullius civitatis ita conparatum esse, ut, si qui velit inimicum perire, si nihil fecerit, quo id fiat, capitis damnetur. his, qui nos poena, non crimine liberant, gratiam quidem habemus; ipsi nobis hanc dicimus legem: si omnes voluimus, quod arguimur—non distinguimus voluntatem a facto—, omnes plectamur: si alii principum nostrorum vobis, alii regi faverunt, non postulo, ut propter nos, qui partium vestrarum fuimus, regis fautores salui sint; illud deprecor, ne nos propter illos pereamus. non estis vos illis infestiores, quam civitas est ipsa; et hoc quia sciebant, plerique eorum aut profugerunt aut mortem sibi consciverunt; alii damnati a nobis in potestate vestra erunt, patres conscripti. ceteri Rhodii sicut gratiam nullam meriti hoc bello, ita ne poenam quidem sumus. priorum nostrorum benefactorum cumulus hoc, quod nunc cessatum in officio est, expleat. cum tribus regibus gessistis bella per hos annos; ne plus obsit nobis, quod uno bello cessavimus, quam quod duobus bellis pro vobis pugnavimus. Philippum, Antiochum, Persea tamquam tris sententias ponite: duæ nos absoluunt, una dubia est; ut gravior sit, illi de nobis <si> judicarent, damnati essemus; vos judicatis, patres conscripti, sit Rhodus in terris an funditus deleatur; non enim de bello deliberatis, patres conscripti, quod inferre potestis, gerere non potestis, cum nemo Rhodiorum arma adversus vos <sit> laturus. si perseverabitis in ira, tempus a vobis petemus, quo hanc funestam legationem domum referamus; omnia libera capita, quidquid Rhodiorum virorum feminarum est, cum omni pecunia nostra naves conscendemus ac relictis penatibus publicis privatisque Romam veniemus et omni auro et argento, quidquid publici, quid<quid> privati est, in comitio, in vestibulo curiæ vestræ cumulato, corpora nostra conjugumque ac liberorum vestræ potestati permittemus, hic passuri, quodcumque patiendum erit; procul ab oculis nostris urbs nostra diripiatur, incendatur. hostis Rhodios esse Romani judicare <possunt, facere non> possunt; est enim et nostrum aliquod de nobis judicium, quo numquam judicabimus nos vestros hostis, nec quicquam hostile, etiam si omnia patiemur, faciemus.'

[25] Secundum talem orationem universi rursus prociderunt supplices ramosque oleæ jactantes; tandem excitati curia excesserunt. tunc sententiæ interrogari coeptæ. infestissimi Rhodiis erant, qui consules prætoresue aut legati gesserant in Macedonia bellum. plurimum causam eorum adjuvit M. Porcius Cato, qui, asper ingenio, tum lenem mitemque senatorem egit. non inseram simulacrum veri copiose, quæ dixerit, referendo: ipsius oratio scripta extat, Originum quinto libro inclusa. Rhodiis responsum ita redditum est, ut nec hostes fierent nec socii permanerent. Philocrates et Astymedes principes legationis erant. partim cum Philocrate renuntiare Rhodum legationem placuit, partim cum Astymede Romæ subsistere, <qui,> quæ agerentur, scirent certioresque suos facerent. in præsentia deducere ante certam diem ex Lycia Cariaque jusserunt præfectos. hæc Rhodum nuntiata, quæ per se tristia fuissent, quia majoris mali levatus erat timor, cum bellum timuissent, in gaudium verterunt. itaque extemplo coronam viginti milium aureorum decreverunt; Theodotum, præfectum classis, in eam legationem miserunt. societatem ab Romanis ita volebant peti, ut nullum de ea re scitum populi fieret aut litteris mandaretur, quod, nisi impetrarent, major a repulsa ignominia esset. præfecti classis id unius erat jus, ut agere de ea re sine rogatione ulla perlata posset. nam ita per tot annos in amicitia fuerant, ut sociali foedere se cum Romanis non inligarent, ob nullam aliam causam, quam ne spem regibus absciderent auxilii sui, si quid opus esset, neu sibi ipsis fructus ex benignitate et fortuna eorum percipiendi. tunc utique petenda societas videbatur, non quæ tutiores eos ab aliis faceret—nec enim timebant quemquam præter Romanos—, sed quæ ipsis Romanis minus suspectos. sub idem fere tempus et Caunii descivere ab iis, et Mylassenses Euromensium oppida occuparunt. non ita fracti animi civitatis erant, ut non sentirent, si Lycia et Caria ademptæ ab Romanis forent, cetera aut se ipsa per defectionem liberarent aut a finitumis occuparentur, includi se insulæ parvæ et sterilis agri litoribus, quæ nequaquam alere tantæ urbis populum posset. missa igitur juventute propere et Caunios, quamquam Cibyratarum asciverant auxilia, coegerunt imperio parere; et Mylassenis Alabandensisque, qui Euromensium provinciam ademptum et ipsi conjuncto exercitu venerant, circa Orthosiam acie vicerunt.

[26] Dum hæc ibi, alia in Macedonia, alia Romæ <in Asia> geruntur, interim <in> Illyrico L. Anicius rege Gentio, sicut ante dictum est, in potestatem redacto Scodræ, quæ regia fuerat, præsidio inposito Gabinium præfecit, Rhizoni et Olcinio, urbibus opportunis, C. Licinium. præpositis his Illyrico, reliquo exercitu in Epirum est profectus. ubi prima Phanote ei dedita est omni multitudine cum infulis obviam effusa. hinc præsidio inposito in Molossidem transgressus, cujus omnibus oppidis præter Passaronem et Tecmonem et Phylacen et Horreum receptis primum ad Passaronem ducit. Antinous et Theodotus principes ejus civitatis erant, insignes et favore Persei et odio adversus Romanos, iidem universæ genti auctores desciscendi ab Romanis. hi conscientia privatæ noxæ, quia ipsis nulla spes veniæ erat, ut communi ruina patriæ opprimerentur, clauserunt portas, multitudinem, ut mortem seruituti præponerent, hortantes. nemo adversus præpotentis viros hiscere audebat; tandem Theodotus quidam, nobilis et ipse adulescens, cum major a Romanis metus timorem a principibus suis vicisset, 'quæ vos rabies' inquit 'agitat, qui duorum hominum noxæ civitatem accessionem facitis? equidem pro patria qui letum oppetissent, sæpe fando audivi: <qui> patriam pro se perire æcum censerent, hi primi inventi sunt. quin aperimus portas et imperium accipimus, quod orbis terrarum accepit?' hæc dicentem cum multitudo sequeretur, Antinous et Theodotus in primam stationem hostium inruperunt atque ibi offerentes se ipsi volneribus interfecti; urbs dedita est Romanis. simili pertinacia Cephalonis principis clausum Tecmonem ipso interfecto per deditionem recepit. nec Phylace nec Horreum oppugnationem tulerunt. pacata Epiro divisisque in hiberna copiis per opportunas urbes, regressus ipse in Illyricum Scodræ, quo quinque legati ab Roma venerant, evocatis ex tota provincia principibus conventum habuit. ibi pro tribunali pronuntiavit de sententia consilii senatum populumque Romanum Illyrios esse liberos jubere: præsidia ex omnibus oppidis, arcibus, castellis sese deducturum. non solum liberos, sed etiam inmunes fore Issenses et Taulantios, Dassaretiorum Pirustas, Rhizonitas, Olciniatas, quod incolumi Gentio ad Romanos defecissent. Daorsis quoque immunitatem dare, quod relicto Caravantio cum armis ad Romanos transissent. Scodrensibus et Dassarensibus et Selepitanis ceterisque Illyriis vectigal dimidium ejus, quod regi pependissent, <inpositum>. inde in tres partes Illyricum divisit. unam eam fecit, quæ supra ~Dictam est, alteram Labeatas omnis, tertiam Agravonitas et Rhizonitas et Olciniatas accolasque eorum. hac formula dicta [in] Illyrico ipse inde Epiri Passaronem in hiberna redit.

[27] Dum hæc in Illyrico geruntur, Paulus ante adventum decem legatorum Q. Maximum filium jam ab Roma regressum ad Æginium et Agassas diripiendas mittit, Agassas, quod, cum Marcio consuli tradidissent urbem petita ultro societate Romana, defecerant rursus ad Persea; Æginiensium novum crimen erat: famæ de victoria Romanorum fidem non habentes in quosdam militum urbem ingressos hostiliter sævierant. ad Æniorum quoque urbem diripiendam L. Postumium misit, quod pertinacius quam finitumæ civitates in armis fuerant. autumni fere tempus erat; cujus temporis initio ad circumeundam Græciam visendaque, <quæ> nobilitata fama majora auribus accepta sunt, quam oculis noscuntur, uti statuit. præposito castris C. Sulpicio Galo profectus cum haud magno comitatu, tegentibus latera Scipione filio et Athenæo, Eumenis regis fratre, per Thessaliam Delphos petit, inclutum oraculum. ubi sacrificio Apollini facto inchoatas in vestibulo columnas, quibus imposituri statuas regis Persei fuerant, suis statuis victor destinavit. Lebadiæ quoque templum Jovis Trophonii adit: ibi cum vidisset os specus, per quod oraculo utentes sciscitatum deos descendunt, sacrificio Jovi Hercynnæque facto, quorum ibi templum est, Chalcidem ad spectaculum Euripi Euboeæque, tantæ insulæ, ponte continenti junctæ descendit. a Chalcide Aulidem traicit, trium milium spatio distantem, portum inclutum statione quondam mille navium Agamemnoniæ classis, Dianæque templum, ubi navibus cursum ad Trojam filia victima aris admota rex ille regum <petiit. inde Oropum> Atticæ ventum est, ubi pro deo vates anticus colitur templumque vetustum est fontibus rivisque circa amoenum; Athenas inde, plenas quidem et ipsas vetustæ famæ, multa tamen visenda habentis, arcem, portus, muros Piræum urbi jungentis, navalia, <monumenta> magnorum imperatorum, simulacra deorum hominumque, omni genere et materiæ et artium insignia.

[28] Sacrificio Mineruæ, præsidi arcis, in urbe facto profectus Corinthum altero die peruenit. urbs erat tunc præclara ante excidium; arx quoque et Isthmus præbuere spectaculum: arx intra moenia in immanem altitudinem edita, scatens fontibus; Isthmus duo maria <ab> occasu et ortu solis finitima artis faucibu<s> dirimens. Sicyonem inde et Argos, nobiles urbes, adit; inde haud parem opibus Epidaurum, sed inclutam Æsculapi nobili templo, quod quinque milibus passuum ab urbe distans nunc vestigiis revolsorum donorum, tum donis dives erat, quæ remediorum salutarium ægri mercedem sacraverant deo. inde Lacedæmonem adit, non operum magnificentia, sed disciplina institutisque memorabilem; unde per Megalopolim Olympiam escendit. ubi et alia quidem spectanda ei visa: Jovem velut præsentem intuens motus animo est. itaque haud secus, quam si in Capitolio immolaturus esset, sacrificium amplius solito apparari jussit. ita peragrata Græcia, ut nihil eorum, quæ quisque Persei bello privatim aut publice sensisset, inquireret, ne cujus metu sollicitaret animos sociorum, Demetriadem cum <comitatu> revertit. in itinere sordidata turba Ætolorum occurrit; mirantique et percunctanti, quid esset, defertur quingentos quinquaginta principes ab Lycisco et Tisippo, circumsesso senatu per milites Romanos, missos <ab> A. Bæbio, <præfecto> præsidii, interfectos, alios in exilium actos esse, bonaque eorum, qui interfecti essent, et exulum possideri. jussis, qui arguebantur, Amphipoli adesse ipse convento Cn. Octavio Demetriade, postquam fama accidit traiecisse jam mare decem legatos, omnibus aliis omissis Apolloniam ad eos pergit. quo cum Perseus obviam Amphipoli omni solutus custodia processisset—id diei iter est—, ipsum quidem benigne <ad>locutus est; ceterum postquam in castra ad Amphipolim venit, graviter increpuisse traditur C. Sulpicium, primum quod Persea tam procul a se vagari per provinciam passus esset, deinde quod adeo indulsisset militibus, ut nudare tegulis muros urbis ad tegenda hibernacula sua pateretur; referrique tegulas et refici detecta, sicut fuerant, jussit. et Persea quidam cum majore filio Philippo traditos A. Postumio in custodiam misit; filiam cum minore filio a Samothrace accitos Amphipolim omni liberali cultu habuit.

[29] Ipse, ubi dies venit, quo adesse Amphipoli denos principes civitatium jusserat litterasque omnis, quæ ubique depositæ essent, et pecuniam regiam conferri, cum decem legatis circumfusa omni multitudine Macedonum in tribunali consedit. adsuetis regio imperio tamen novi in<perii> formam terribilem præbuit tribunal, summoto aditus, præco, accensus, insueta omnia oculis auribusque, quæ vel socios, nedum hostis victos terrere possent. silentio per præconem facto Paulus Latine, quæ senatui, quæ sibi ex consilii sententia visa essent, pronuntiavit. ea Cn. Octavius prætor— nam et ipse aderat—interpretata sermone Græco referebat: omnium primum liberos esse jubere Macedonas, habentis urbes easdem agrosque, utentes legibus suis, annuos creantis magistratus; tributum dimidium ejus, quod pependissent regibus, pendere populo Romano. deinde in quattuor regiones dividi Macedoniam: unam fore et primam partem quod agri inter Strymonem et Nessum sit amnem; accessurum huic parti trans Nessum ad orientem versum, qua Perseus tenuisset, vicos, castella, oppida, præter Ænum et Maroneam et Abdera; cis Strymonem autem vergentia ad occasum, Bisalticam omnem cum Heraclea, quam Sinticen appellant. secundam fore regionem, quam ab ortu Strymo amplecteretur amnis, præter Sinticen, Heracleam et Bisaltas, ab occasuque Axius terminaret fluvius, additis Pæonibus, qui prope Axium flumen ad regionem orientis colerent. tertia pars facta, quam Axius ab oriente, Peneus amnis ab occasu cingunt; ad septentrionem Bora mons obicitur; adjecta huic parti regio Pæoniæ, qua ab occasu præter Axium amnem porrigitur; Edessa quoque et Beroea eodem concesserunt. quarta regio trans Boram montem, una parte confinis Illyrico, altera Epiro. capita regionum, ubi concilia fierent, primæ regionis Amphipolim, secundæ Thessalonicen, tertiæ Pellam, quartæ Pelagoniam fecit. eo concilia suæ cujusque regionis indici, pecuniam conferri, ibi magistratus creari jussit. pronuntiavit deinde neque conubium neque commercium agrorum ædificiorumque inter se placere cuiquam extra fines regionis suæ esse. metalla quoque auri atque argenti non exerceri, [nec] ferri et æris permitti. vectigal exercentibus dimidium ejus inpositum, quod pependissent regi. et sale invecto uti vetuit. Dardanis repetentibus Pæoniam, quod et sua fuisset et continens esset finibus suis, omnibus dare libertatem pronuntiavit, qui sub regno Persei fuissent. post non impetratam Pæoniam salis commercium dedit; tertiæ regioni imperavit, ut Stobos Pæoniæ deveherent, pretiumque statuit. navalem materiam et ipsos cædere et alios pati vetuit. regionibus, quæ adfines barbaris essent—excepta autem tertia omnes erant—, permisit, ut præsidia armata in finibus extremis haberent.

[30] Hæc pronuntiata primo die conventus varie adfecerunt animos. libertas præter spem data adrexit et levatum annuum vectigal; regionatim commercio interruptis ita videri lacerata <Macedonia>, tamquam animali in artus alterum alterius indigentis distracto: adeo, quanta Macedonia esset, quam divisui facilis, quam se ipsa quæque contenta pars esset, Macedones quoque ignorabant. pars prima Bisaltas habet, fortissimos viros —trans Nessum amnem incolunt et circa Strymonem —, et multas frugum proprietates et metalla et opportunitatem Amphipolis, quæ objecta claudit omnes ab oriente sole in Macedoniam aditus. secunda pars celeberrimas urbes Thessalonicen <et> Cassandream habet, ad hoc Pallenen, fertilem ac frugiferam terram; maritimas quoque opportunitates ei præbent portus ad Toronen ac montem Atho Æneam<que> et Acanthum, alii <ad Thessaliam> insulamque Euboeam, alii ad Hellespontum opportune versi. tertia regio nobilis urbes Edessam et Beroeam et Pellam habet et Vettiorum bellicosam gentem, incolas quoque permultos Gallos et Illyrios, inpigros cultores. quartam regionem Eordæi et Lyncestæ et Pelagones incolunt; juncta his Atintania et Tymphæis et Elimiotis. frigida hæc omnis duraque cultu et aspera plaga est; cultorum quoque ingenia terræ similia habet. ferociores eos et accolæ barbari faciunt, nunc bello exercentes, nunc in pace miscentes ritus suos. divisa itaque Macedonia partium usibus separatis, quanta universa <esset>, ostendit.

[31] Macedoniæ formula dicta cum leges quoque se daturum ostendisset, Ætoli deinde citati. in qua cognitione magis utra pars Romanis, utra regi favisset quæsitum est, quam utra fecisset injuriam aut accepisset; noxa liberati interfectores; exilium pulsis æque ratum fuit ac mors interfectis; A. Bæbius unus est damnatus, quod milites Romanos præbuisset ad ministerium cædis. hic eventus Ætolorum causæ in omnibus Græciæ gentibus populisque eorum, qui partis Romanorum fuerant, inflavit ad intolerabilem superbiam animos et obnoxios pedibus eorum subjecit, quos aliqua parte suspicio favoris in regem contigerat. tria genera principum in civitatibus erant, duo, quæ adulando aut Romanorum imperium aut amicitiam regum sibi privatim opes oppressis faciebant civitatibus; media una <pars> utrique generi adversa libertatem leges<que> tuebatur. his <ut major> apud suos caritas, ita minor ad externos gratia erat. secundis rebus elati Romanorum partis ejus fautores soli tum in magistratibus, soli in legationibus erant. hi cum frequentes et ex Peloponneso et ex Boeotia et ex aliis Græciæ conciliis adessent, implevere aures decem legatorum: non eos tantum, qui se propalam per vanitatem jactassent tamquam hospites et amicos Persei, sed multo plures alios ex occulto favisse regi, qui per speciem tuendæ libertatis in conciliis adversus Romanos omnia instruxissent, nec aliter eas mansuras in fide gentes, nisi fractis animis <aduersarum> partium aleretur confirmareturque auctoritas eorum, qui nihil præter imperium Romanorum spectarent. ab his editis nominibus evocati litteris imperatoris ex Ætolia Acarnaniaque et Epiro et Boeotia, qui Romam ad causam dicendam sequerentur; in Achaiam ex decem legatorum numero profecti duo, C. Claudius et Cn. Domitius, ut ipsi edicto evocarent. id duabus de causis factum, una, quod fiduciæ plus animorumque esse Achæis ad non parendum credebant et forsitan etiam in periculo fore Callicraten et ceteros criminum auctores delatoresque; altera, cur præsentes evocarent, causa erat, quod ex aliis gentibus principum litteras deprensas in commentariis regiis habebant, in Achæis cæcum erat crimen nullis eorum litteris inventis. Ætolis dimissis Acarnanum citata gens. in his nihil novatum, nisi quod Leucas exempta est Acarnanum concilio. quærendo deinde latius, qui publice aut privatim partium regis fuissent, in Asiam quoque cognitionem extendere et ad Antissam in Lesbo insula dirundam <ac> traducendos Methymnam Antissæos Labeonem miserunt, quod Antenorem, regium præfectum, quo tempore cum lembis circa Lesbum esset vagatus, portu receptum commeatibus juvissent. duo securi percussi viri insignes, Andronicus, Andronici filius, Ætolus, quod patrem secutus arma contra populum Romanum tulisset, et Neo Thebanus, quo auctore societatem cum Perseo junxerant.

[32] His rerum externarum cognitionibus interpositis Macedonum rursus advocatum concilium; pronuntiatum, quod ad statum Macedoniæ pertinebat, senatores, quos synhedros vocant, legendos esse, quorum consilio res publica administraretur. nomina deinde sunt recitata principum Macedonum, quos cum liberis majoribus quam quindecim annos natis præcedere in Italiam placeret. id, prima specie sævom, mox apparuit multitudini Macedonum pro libertate sua esse factum. nominati sunt enim regis amici purpuratique, duces exercituum, præfecti navium aut præsidiorum, seruire regi humiliter, aliis superbe imperare adsueti; prædivites alii, alii, quos fortuna non æquarent, his sumptibus pares; regius omnibus victus vestitusque, nulli civilis animus, neque legum neque libertatis æquæ patiens. omnes igitur, qui in aliquis ministeriis regiis, etiam qui in legationibus fuerant, jussi Macedonia excedere atque in Italiam ire: qui non parvisset imperio, mors denuntiata. leges Macedoniæ dedit cum tanta cura, ut non hostibus victis, sed sociis bene meritis dare videretur, et quas ne usus quidem longo tempore, qui unus est legum corrector, experiendo argueret. ab seriis rebus ludicrum, quod ex multo ante præparato et in Asiæ civitates et ad reges missis, qui denuntiarent, et, cum circumiret ipse Græciæ civitates, indixerat principibus, magno apparatu Amphipoli fecit. nam et artificum omnis generis, qui ludicram artem faciebant, ex toto orbe terrarum multitudo et athletarum et nobilium equorum convenit et legationes cum victimis et quidquid aliud deorum hominumque causa fieri magnis ludis in Græcia solet, ita factum est, ut non magnificentiam tantum, sed prudentiam in dandis spectaculis, ad quæ rudes tum Romani erant, admirarentur. epulæ quoque legationibus paratæ et opulentia et cura eadem. vulgo dictum ipsius ferebant et convivium instruere et ludos parare ejusdem esse, qui vincere bello sciret.

[33] Edito ludicro [omnis generis] clupeisque æreis in naves inpositis cetera omnis generis arma cumulata <in> ingentem aceruum, precatus Martem, Mineruam Luamque matrem et ceteros deos, quibus spolia hostium dicare jus fasque est, ipse imperator face subdita succendit; deinde circumstantes tribuni militum pro se quisque ignes conjecerunt. notata est in illo conventu Europæ Asiæque, undique partim ad gratulationem, partim ad spectaculum contracta multitudine, tantis navalibus terrestribusque exercitibus, ea copia rerum, ea vilitas annonæ, ut et privatis et civitatibus et gentibus dona data pleraque ejus generis sint ab imperatore, non in usum modo præsentem, sed etiam quod domos aveherent. spectaculo fuit ei, quæ venerat, turbæ non scænicum magis ludicrum, non certamina hominum aut curricula equorum, quam præda Macedonica omnis, ut viseretur, exposita, statuarum tabularumque <et> textilium et vasorum ex auro et argento et ære et ebore factorum ingenti cura in ea regia, ut non in præsentem modo speciem, qualibus referta regia Alexandreæ erat, sed in perpetuum usum fierent. hæc in classem inposita devehenda Romam Cn. Octavio data. Paulus benigne legatis dimissis transgressus Strymonem mille passuum ab Amphipoli castra posuit; inde profectus Pellam quinto die peruenit. prætergressus urbem, ad Pellæum, quod vocant, biduum moratus, P. Nasicam et Q. Maximum filium cum parte copiarum ad depopulandos Illyrios, qui Persea juverant bello, misit jussos ad Oricum sibi occurrere; ipse Epirum petens quintis decimis castris Passaronem peruenit.

[34] Haud procul inde Anici castra aberant. ad quem litteris missis, ne quid ad ea, quæ fierent, moveretur; senatum prædam Epiri civitatium, quæ ad Persea defecissent, exercitui dedisse suo, missis centurionibus in singulas urbes, qui se dicerent ad præsidia deducenda venisse, ut liberi Epirotæ sicut Macedones essent, denos principes ex singulis evocavit civitatibus; quibus cum denuntiasset, ut aurum atque argentum in publicum proferretur, per omnes civitates cohortes dimisit. ante in ulteriores quam in propiores profecti, ut uno die in omnes perueniretur. edita tribunis centurionibusque erant, quæ agerentur. mane omne aurum argentumque conlatum; hora quarta signum ad diripiendas urbes datum est militibus; tantaque præda fuit, ut in equitem quadringeni denarii, peditibus duceni dividerentur, centum quinquaginta milia capitum humanorum abducerentur. muri deinde direptarum urbium diruti sunt; ea fuere oppida circa septuaginta. vendita præda omnis, inde ea summa militi numerata est. Paulus ad mare Oricum descendit nequaquam, ut ratus erat, expletis militum animis, qui, tamquam nullum in Macedonia gessissent bellum, expertis regiæ prædæ esse indignabantur. Orici cum missas cum Scipione Nasica Maximoque filio copias juvenisset, exercitu in naves inposito in Italiam traiecit. et post paucos dies Anicius conventu reliquorum Epirotarum Acarnanumque acto jussisque in Italiam sequi principibus, quorum cognitionem causæ <senatui> reseruarat, et ipse navibus expectatis, quibus usus Macedonicus exercitus erat, in Italiam traiecit.

Cum hæc in Macedonia Epiroque gesta sunt, legati, qui cum Attalo ad finiendum bellum inter Gallos et regem Eumenem missi erant, in Asiam peruenerant. indutiis per hiemem factis et Galli domos abjerant et rex in hiberna concesserat Pergamum gravique morbo æger fuerat. ver primum eos domo excivit jamque Synnada peruenerant et Eumenes ad Sardis undique exercitum contraxerat. ibi Romani cum et Solovettium, ducem Gallorum, ~Synnades adlocutus ettalus cum eis profectus, sed castra Gallorum intrare eum non placuit, ne animi ex disceptatione inritarentur. P. Licinius consularis <cum> regulo Gallorum est locutus rettulitque ferociorem eum deprecando factum, ut mirum videri possit inter tam opulentos reges, Antiochum Ptolemæumque, tantum legatorum Romanorum verba valuisse, ut extemplo pacem facerent, apud Gallos nullius momenti fuisse.

[35] Romam primum reges captivi, Perseus et Gentius, in custodiam cum liberis abducti, dein turba alia captivorum, tum quibus Macedonum denuntiatum erat, ut Romam venirent, principum<que> Græciæ; nam ii quoque non solum præsentes exciti erant, sed etiam, si qui apud reges esse dicebantur, litteris arcessiti sunt. Paulus ipse post dies paucos regia nave ingentis magnitudinis, quam sedecim versus remorum agebant, ornata Macedonicis spoliis non insignium tantum armorum, sed etiam regiorum textilium, adverso Tiberi ad urbem est subvectus, conpletis ripis obviam effusa multitudine. paucos post dies Anicius et Octavius classe sua advecti. tribus iis omnibus decretus est ab senatu triumphus mandatumque Q. Cassio prætori, cum tribunis plebis ageret, ex auctoritate patrum rogationem ad plebem ferrent, ut iis, quo die urbem triumphantes inveherentur, imperium esset. intacta invidia media sunt: ad summa ferme tendit. nec de Anici nec de Octavi triumpho dubitatum est; Paulum, cui ipsi quoque se conparare erubuissent, obtrectatio carpsit. antiqua disciplina milites habuerat; de præda parcius, quam speraverant ex tantis regiis opibus, dederat nihil relicturis, si aviditati indulgeretur, quod in ærarium deferret. totus Macedonicus exercitus imperatori ita * * * neglegenter adfuturus comitiis ferendæ legis. sed eos Ser. Sulpicius Galba, qui tribunus militum secundæ legionis in Macedonia fuerat, privatim imperatori inimicus, prensando ipse et per suæ legionis milites sollicitando stimulaverat, ut frequentes ad suffragium adessent. imperiosum ducem et malignum antiquando rogationem, quæ de triumpho ejus ferretur, ulciscerentur. plebem urbanam secuturam esse militum judicia. pecuniam illum dare non potuisse: militem honorem dare posse. ne speraret ibi fructum gratiæ, ubi non meruisset.

[36] His incitatis cum in Capitolio rogationem eam Ti. Sempronius tribunus plebis ferret et privatis <de> lege dicendi locus esset <et> ad suadendum, ut in re minime dubia, haud quisquam procederet, Ser. Galba repente processit et a tribunis postulavit, ut, quoniam hora jam octava diei esset, nec satis temporis ad demonstrandum haberet, cur L. Æmilium non juberent triumphare, in posterum diem differrent et mane eam rem agerent: integro sibi die ad causam eam orandam opus esse. cum tribuni dicere eo die, si quid vellet, juberent, in noctem rem dicendo extraxit referendo admonendoque exacta acerbe munia militiæ; plus laboris, plus periculi, quam desiderasset res, injunctum; contra in præmiis, in honoribus omnia artata; militiamque, si talibus succedat ducibus, horridiorem asperiorem<que> bellantibus, eandem victoribus inopem atque inhonoratam futuram. Macedonas in meliore fortuna quam milites Romanos esse. si frequentes postero die ad legem antiquandam adessent, intellecturos potentis viros non omnia in ducis, aliquid et in militum manu esse. his vocibus incitati postero die milites tanta frequentia Capitolium conpleverunt, ut aditus nulli præterea ad suffragium ferendum esset. intro vocatæ primæ tribus cum antiquarent, concursus in Capitolium principum civitatis factus est, indignum facinus esse clamitantium L. Paulum tanti belli victorem despoliari triumpho: obnoxios imperatores tradi licentiæ atque avaritiæ militari. jam nunc nimis sæpe per ambitionem peccari; quid, si domini milites imperatoribus imponantur? in Galbam pro se quisque probra ingerere. tandem hoc tumultu sedato M. Seruilius, qui consul et magister equitum fuerat, ut de integro eam <rem> agerent ab tribunis petere, dicendique sibi ad populum potestatem facerent. tribuni cum ad deliberandum secessissent, victi auctoritatibus principum de integro agere coeperunt revocaturosque se easdem tribus pronuntiarunt, si M. Seruilius aliique privati, qui dicere vellent, dixissent.

[37] <Tum Seruilius:> 'quantus imperator L. Æmilius fuerit, Quirites, si ex alia re nulla æstimari posset, vel hoc satis erat, quod, cum tam seditiosos et leves milites, tam nobilem, tam temerarium, tam eloquentem ad instigandam multitudinem inimicum in castris haberet, nullam in exercitu seditionem habuit. eadem severitas imperii, quam nunc oderunt, tum eos continuit. itaque antiqua disciplina habiti <neque dixerunt seditiose quicquam> neque fecerunt. Seruius quidem Galba, si in L. Paulo accusando tirocinium ponere et documentum eloquentiæ dare voluit, non triumphum inpedire debuit, quem, si nihil aliud, senatus justum esse judicaverat, sed postero die quam triumphatum esset, privatum eum <cum> visurus esset, nomen deferret et legibus interrogaret; aut serius paulo, cum primum magistratum ipse cepisset, diem diceret inimico <et> eum ad populum accusaret. ita et pretium recte facti triumphum haberet L. Paulus pro egregie bello gesto et poenam, si quid et vetere gloria sua et nova indignum fecisset. sed videlicet, cui <nullum> crimen, nullum probrum dicere poterat, ejus obtrectare laudes voluit. diem integrum hesterno die <ad> accusandum L. Paulum petit: quattuor horas, quantum supererat diei, dicendo absumpsit. quis umquam tam nocens reus fuit, cujus vitia vitæ tot horis expromi non possent? quid interim objecit, quod L. Paulus, si causam dicat, negatum velit? duas mihi aliquis contiones parumper faciat, unam militum Macedonicorum, puram alteram et integrioris judicii a favore et odio, universi populi Romani; apud contionem togatam et urbanam prius reus agatur. quid apud Quirites Romanos, Ser. Galba, diceres? illa enim tibi tota abscisa oratio esset "in statione severius et intentius stetisti; vigiliæ acerbius et diligentius circumitæ sunt; operis plus quam antea fecisti, cum ipse imperator ut exactor circumiret; eodem die et iter fecisti et in aciem ex itinere exi<sti; ne> victorem quidem te adquiescere passus est; statim ad persequendos hostes duxit. cum te præda partienda locupletem facere posset, pecuniam regiam translaturus in triumpho est et in ærarium laturus." hæc sicut ad militum animos stimulandos aliquem aculeum habent, qui parum licentiæ, parum avaritiæ suæ inseruitum censent, ita apud populum Romanum nihil valuissent, qui, ut vetera atque audita a parentibus suis non repetat, quæ ambitione imperatorum clades acceptæ sint, quæ severitate imperii victoriæ partæ, proxumo certe Punico bello, quid inter M. Minucium magistrum equitum et Q. Fabium Maximum dictatorem interfuerit, meminit. itaque <apparuisset neque> accusatorem hiscere potuisse et superuacaneam defensionem Pauli fuisse. transeatur ad alteram contionem; nec Quirites vos, sed milites videor appellaturus, si nomen hoc saltem ruborem incutere et verecundiam aliquam imperatoris violandi adferre possit.'

[38] 'Equidem ipse aliter adfectus animo sum, qui apud exercitum mihi loqui videar, quam paulo ante eram, cum ad plebem urbanam spectabat oratio. quid autem dicitis, milites? aliquis est Romæ, præter Persea, qui triumphari de Macedonibus nolit: et eum non isdem manibus discerpitis, quibus Macedonas vicistis? vincere vos prohibuisset, si potuisset, qui triumphantis urbem inire prohibet. erratis, milites, si triumphum imperatoris tantum et non militum quoque et universi populi Romani esse decus censetis. non unius in hoc Pauli * * * . multi etiam, qui ab senatu non inpetrarunt triumphum, in monte Albano triumpharunt; nemo L. Paulo magis eripere decus perfecti belli Macedonici potest quam C. Lutatio primi Punici belli, quam P. Cornelio secundi, * * * quam illi, qui triumphaverant; nec L. Paulum minorem aut majorem imperatorem triumphus faciet—, militum magis in hoc universi<que> populi Romani fama agitur, primum ne invidiæ et ingrati animi adversus clarissimum quemque civem opinionem habeat et imitari in hoc populum Atheniensem lacerantem invidia principes suos videatur. satis peccatum in Camillo a majoribus vestris est, quem tamen ante receptam per eum a Gallis urbem violarunt; satis nuper <a> vobis in P. Africano. Literni domicilium et sedem fuisse domitoris Africæ, Literni sepulcrum ostendi erubescamus. gloria sit par illis viris L. Paulus, injuria vestra <ne> exæquetur. hæc igitur primum infamia deleatur, foeda apud alias gentes, damnosa apud nostros. quis enim aut Africani aut Pauli similis esse <in tam> ingrata et inimica bonis civitate velit? si infamia nulla esset et de gloria tantum ageretur, qui tandem triumphus non communem nominis Romani gloriam habet? tot de Gallis triumphi, tot de Hispanis, tot de Poenis ipsorum tantum imperatorum an populi Romani dicuntur? quemadmodum non de Pyrrho modo nec de Hannibale, sed de Epirotis Carthaginiensibusque [et Macedonibus] triumphi acti sunt, sic non M'. Curius tantum nec P. Cornelius, sed Romani triumpharunt. militum quidem propria est causa, qui et ipsi laureati et quisque donis, quibus donati sunt, insignes Triumphum nomine cient<es> suasque et imperatoris laudes canentes per urbem incedunt. si quando non deportati ex provincia milites ad triumphum sunt, fremunt; et tamen tum quoque se absentis, quod suis manibus parta victoria sit, triumphare credunt. si quis vos interroget, milites, ad quam rem in Italiam deportati et non statim confecta provincia dimissi sitis, quid Romam frequentes sub signis veneritis, quid moremini hic et non diversi domos quisque abeatis vestras, quid aliud respondeatis, quam vos triumphantis videri velle? vos certe victores conspici velle debebatis.

[39] Triumphatum nuper de Philippo, patre hujus, et de Antiocho est; ambo regnabant, cum de iis triumphatum est. de Perseo capto, in urbem cum liberis adducto non triumphabitur? quodsi in curru scandentis Capitolium, auratos purpuratosque, ex inferiore loco L. Paulus in turba togatorum unus privatus interroget "L. Anici, Cn. Octavi, utrum vos digniores triumpho esse an me censetis?" curru ei cessuri et præ pudore videntur insignia ipsi sua tradituri. et vos Gentium quam Persea duci in triumpho mavoltis, Quirites, et de accessione potius belli quam de bello triumphari? et legiones ex Illyrico laureatæ urbem inibunt et navales socii: Macedonicæ legiones suo abrogato triumphos alienos spectabunt? quid deinde tam opima præda, tam opulentæ victoriæ spoliis fiet? quonam abdentur illa tot milia armorum detracta corporibus hostium? an in Macedoniam remittentur? quo signa aurea, marmorea, eburnea, tabulæ pictæ, textilia, tantum argenti cælati, tantum auri, tanta pecunia regia? an noctu tamquam furtiva in ærarium deportabuntur? quid? illud spectaculum maximum, nobilissimus opulentissimus<que> rex captus, ubi victori populo ostendetur? quos Syphax rex captus, accessio Punici belli, concursus fecerit, plerique meminimus. Perseus rex captus, Philippus et Alexander, filii regis, tanta nomina, subtrahentur civitatis oculis? ipsum L. Paulum, bis consulem, domitorem Græciæ, omnium oculi conspicere urbem curru ingredientem avent; ad hoc fecimus consulem, ut bellum per quadriennium ingenti etiam pudore nostro tractum perficeret. cui sortito provinciam, cui proficiscenti præsagientibus animis victoriam triumphumque destinavimus, ei victori triumphum negaturi <sumus?> et quidem non tantum <eum>, sed deos etiam suo honore fraudaturi? dis quoque enim, non solum hominibus, debetur triumphus. majores vestri omnium magnarum rerum et principia exorsi a dis sunt et finem statuerunt. consul proficiscens prætorue paludatis lictoribus in provinciam et ad bellum vota in Capitolio nuncupat: victor perpetrato <bello> eodem in Capitolium triumphans ad eosdem deos, quibus vota nuncupavit, merita dona portans redit. pars non minima triumphi est victimæ præcedentes, ut appareat dis grates agentem imperatorem ob rem publicam bene gestam redire. omnis illas victimas, quas ~traducendo in triumpho vindicavit, ~alias alios dente mactati. quid? illæ epulæ senatus, quæ nec privato loco nec publico profano, sed in Capitolio eduntur, utrum hominum voluptatis causa an deorum * * * hominumque auctore Seruio Galba turbaturi estis? L. Pauli triumpho portæ claudentur? rex Macedonum Perseus cum liberis et turba alia captivorum, spolia Macedonum, <in> circo Flaminio relinquentur? L. Paulus privatus tamquam rure rediens a porta domum ibit? ~et tu, centurio, miles, quibus ab imperatore Paulo donatus decrevit potius quam Seruius Galba fabulentur audis et hoc dicere me potius quam illum audi. ille nihil præterquam loqui, et <id> ipsum maledice ac maligne, didicit: ego ter et viciens cum hoste ex provocatione pugnavi; ex omnibus, cum quibus manum conserui, spolia rettuli; insigne corpus honestis cicatricibus, omnibus adverso corpore exceptis, habeo.' nudasse deinde se dicitur et, quo quæque bello volnera accepta essent, rettulisse. quæ dum ostentat, adapertis forte, quæ velanda erant, tumor inguinum proximis risum movit. tum 'hoc quoque, quod ridetis', inquit 'in equo dies noctesque persedendo habeo, nec magis me ejus quam cicatricum harum pudet pænitetque, quando numquam mihi impedimento ad rem publicam bene gerendam domi militiæque fuit. ego hoc ferro sæpe vexatum corpus vetus miles adulescentibus militibus ostendi: Galba nitens et integrum denudet. revocate, si videtur, tribuni, ad suffragium tribus; ego ad vos, milites, * * * *

[40] <Sum>mam omnis captivi auri argentique translati <sestertium> milliens ducenties fuisse Valerius Antias tradit; qua haud dubie major aliquanto summa ex numero plaustorum ponderibusque auri, argenti generatim ab ipso scriptis efficitur. alterum tantum aut in bellum proxumum absumptum aut in fuga, cum Samothracen peteret, dissipatum tradunt; eoque id mirabilius erat, quod tantum pecuniæ intra triginta annos post bellum Philippi cum Romanis partim ex fructu metallorum, partim ex vectigalibus aliis coaceruatum fuerat. itaque admodum inops pecuniæ Philippus, Perseus contra prædives bellare cum Romanis coepit. ipse postremo Paulus in curru, magnam cum dignitate alia corporis, tum senecta ipsa maiestatem præ se ferens; <post> currum inter alios inlustres viros fili duo, <Q.> Maximus et P. Scipio; deinde equites turmatim et cohortes peditum suis quæque ordinibus. pediti in singulos dati centeni <denarii>, duplex <centurioni, triplex> equiti. <alterum> tantum pediti daturum fuisse credunt et pro rata aliis, si aut in suffragio honori ejus favissent, aut benigne hac ipsa summa <pro>nuntiata <ac>clamassent. sed non Perseus tantum per illos dies documentum humanorum casuum fuit, in catenis ante currum victoris ducis per urbem hostium ductus, sed etiam victor Paulus, auro purpuraque fulgens. nam duobus e filiis, quos duobus datis in adoptionem solos nominis, sacrorum familiæque heredes retinuerat domi, minor, <duodecim> ferme annos natus, quinque diebus ante triumphum, major, quattuordecim annorum, triduo post triumphum decessit; quos prætextatos curru vehi cum patre, sibi ipsos similis destinantis triumphos, oportuerat. paucis post diebus data a M. Antonio tribuno plebis contione, cum de suis rebus gestis more ceterorum imperatorum edissereret, memorabilis ejus oratio et digna Romano principe fuit.

[41] 'Quamquam, et qua felicitate rem publicam administraverim, et <quæ> duo fulmina domum meam per hos dies perculerint, non ignorare vos, Quirites, arbitror, cum spectaculo vobis nunc triumphus meus, nunc funera liberorum meorum fuerint, tamen paucis, quæso, sinatis me cum publica felicitate conparare eo, quo debeo, animo privatam meam fortunam. profectus ex Italia classem a Brundisio sole orto solui; nona diei hora cum omnibus meis navibus Corcyram tenui. inde quinto die Delphis Apollini pro me exercitibusque et classibus vestris sacrificavi. a Delphis quinto die in castra perueni: ubi exercitu accepto, mutatis quibusdam, quæ magna impedimenta victoriæ erant, progressus, quia inexpugnabilia <castra> hostium erant neque cogi pugnare poterat rex, inter præsidia ejus saltum ad Petram evasi et ad Pydnam regem acie vici; Macedoniam in potestatem populi Romani redegi et, quod bellum per quadriennium tres ante me consules ita gesserunt, ut semper successori traderent gravius, id ego quindecim diebus perfeci. aliarum deinde secundarum rerum velut proventus secutus: civitates omnes Macedoniæ se dediderunt, gaza regia in potestatem venit, rex ipse tradentibus prope ipsis dis in templo Samothracum cum liberis est captus. mihi quoque ipsi nimia jam fortuna videri eoque suspecta esse. maris pericula timere coepi in tanta pecunia regia in Italiam traicienda et victore exercitu transportando. postquam omnia secundo navium cursu in Italiam peruenerunt neque erat, quod ultra precarer, illud optavi, ut, cum ex summo retro volui fortuna consuesset, mutationem ejus domus mea potius quam res publica sentiret. itaque defunctam esse fortunam publicam mea tam insigni calamitate spero, quod triumphus meus, velut ad ludibrium casuum humanorum, duobus funeribus liberorum meorum est interpositus. et cum ego et Perseus nunc nobilia maxime sortis mortalium exempla spectemur, illi, qui ante se captivos <captivus> ipse duci liberos vidit, incolumes tamen eos habet: ego, qui de illo triumphavi, ab alterius funere filii currum <escendi, alterum rediens> ex Capitolio prope jam expirantem <in>ueni; neque ex tanta stirpe liberum superest, qui L. Æmili Pauli nomen ferat. duos enim tamquam ex magna progenie liberorum in adoptionem datos Cornelia et Fabia gens habent: Paulus in domo præter senem nemo superest. sed hanc cladem domus meæ vestra felicitas et secunda fortuna publica consolatur.'

[42] Hæc tanto dicta animo magis confudere audientium animos, quam si miserabiliter orbitatem suam deflendo locutus esset.

Cn. Octavius kalendis Decembribus de rege Perseo navalem triumphum egit. is triumphus sine captivis fuit, sine spoliis. dedit sociis navalibus in singulos denarios septuagenos quinos, gubernatoribus, qui in navibus fuerant, duplex, magistris navium quadruplex. senatus deinde habitus est. patres censuerunt, ut Q. Cassius Persea regem cum Alexandro filio Albam in custodiam duceret; comites, pecuniam, argentum, instrumentum, quod haberet, nihil <detrahens habere sineret; Bithys, filius Cotyis,> regis Thracum, <cum> obsidibus in custodiam Carseolos est missus. ceteros captivos, qui in triumpho ducti erant, in carcerem condi placuit. paucos post dies, quam hæc <sunt> acta, legati ab Cotye, rege Thracum, venerunt pecuniam ad redimendum filium aliosque obsides adportantes. eis in senatum introductis et id ipsum argumenti prætendentibus orationi, non sua voluntate Cotyn bello juvisse Persea, quod obsides dare coactus esset, orantibusque, ut eos pretio, quantum ipsi statuissent patres, redimi paterentur, responsum ex auctoritate senatus est, populum Romanum meminisse amicitiæ, quæ cum Cotye majoribusque ejus et gente Thracum fuisset. obsides datos crimen, non criminis defensionem esse, cum Thracum genti ne quietus quidem Perseus, nedum bello Romano occupatus timendus fuerit. ceterum, etsi Cotys Persei gratiam prætulisset amicitiæ populi Romani, magis, quid se dignum esset, quam quid merito ejus fieri posset, æstimaturum, filium atque obsides ei remissurum. beneficia gratuita esse populi Romani; pretium eorum malle relinquere in accipientium animis quam præsens exigere. legati tres nominati, T. Quinctius Flamininus, C. Licinius Nerua, M. Caninius Rebilus, qui obsides in Thraciam reducerent; et Thracibus munera data in singulos binum milium æris. Bithys cum ceteris obsidibus a Carseolis accersitus ad patrem cum legatis missus. naves regiæ captæ de Macedonibus invisitatæ ante magnitudinis in campo Martio subductæ sunt.

[43] Hærente adhuc non in animis modo, sed pæne in oculis memoria Macedonici triumphi L. Anicius Quirinalibus triumphavit de rege Gentio Illyriisque. similia omnia magis visa hominibus quam paria: minor ipse imperator, et nobilitate Anicius cum Æmilio et jure imperii prætor cum consule conlatus; non Gentius Perseo, non Illyrii Macedonibus, non spolia spoliis, non pecunia pecuniæ, non dona donis conparari poterant. itaque sicut præfulgebat huic triumphus recens, ita apparebat ipsum per se intuentibus nequaquam esse contemnendum. perdomuerat intra paucos dies terra marique ferocem, locis munimentisque fretam gentem Illyriorum; regem regiæque omnes stirpis ceperat. transtulit in triumpho multa militaria signa spoliaque alia et supellectilem regiam, auri pondo viginti et septem, argenti decem et novem pondo, denarium decem tria milia et centum viginti milia Illyrici argenti. ante currum ducti Gentius rex cum conjuge et liberis et Caravantius, frater regis, et aliquot nobiles Illyrii. de præda militibus in singulos quadragenos quinos denarios, duplex centurioni, triplex equiti, sociis nominis Latini quantum civibus, et sociis navalibus dedit quantum militibus. lætior hunc triumphum est secutus miles, multisque dux ipse carminibus celebratus. sestertium ducentiens ex ea præda redactum esse auctor est Antias, præter aurum argentumque, quod in ærarium sit latum; quod quia unde redigi potuerit non apparebat, auctorem pro re posui. rex Gentius cum liberis et conjuge et fratre Spoletium in custodiam ex senatus consulto ductus, ceteri captivi Romæ in carcerem conjecti; recusantibusque custodiam Spoletinis Iguvium reges traducti. relicum ex Illyrico prædæ ducenti viginti lembi erant; de Gentio rege captos eos Corcyræis et Apolloniatibus et Dyrrhachinis Q. Cassius ex senatus consulto tribuit.

[44] Consules eo anno agro tantum Ligurum populato, cum hostes exercitus numquam eduxissent, nulla re memorabili gesta Romam ad magistratus subrogandos redierunt et primo comitiali die consules crearunt M. Claudium Marcellum, C. Sulpicium Gallum, deinde prætores postero die L. Julium, L. Apuleium Saturninum, A. Licinium Neruam, P. Rutilium Calvum, P. Quinctilium Varum, M. Fonteium. his prætoribus duæ urbanæ provinciæ sunt decretæ, duæ Hispaniæ, Sicilia ac Sardinia.

Intercalatum eo anno; postridie Terminalia <kal.> intercalariæ fuerunt. augur eo anno mortuus est C. Claudius; in ejus locum augures legerunt T. Quinctium Flamininum. et flamen Quirinalis mortuus Q. Fabius Pictor.

Eo anno rex Prusia venit Romam cum filio Nicomede. is magno comitatu urbem ingressus ad forum a porta tribunalque <Q.> Cassi prætoris perrexit concursuque undique facto deos, qui urbem Romam incolerent, senatumque et populum Romanum salutatum se dixit venisse et gratulatum, quod Persea Gentiumque reges vicissent, Macedonibusque et Illyriis in dicionem redactis auxissent imperium. cum prætor senatum ei, si vellet, eo die daturum dixisset, biduum petit, quo templa deum urbemque et hospites amicosque viseret. datus, qui circumduceret eum, <L.> Cornelius Scipio quæstor, qui et Capuam ei obviam missus fuerat; et ædes, quæ ipsum comitesque ejus benigne reciperent, conductæ. tertio post die senatum adit; gratulatus victoriam est; merita sua in eo bello commemoravit; petiit, ut votum sibi soluere, Romæ in Capitolio decem majores hostias et Præneste unam Fortunæ, liceret— ea vota pro victoria populi Romani esse—, et ut societas secum renovaretur agerque sibi de rege Antiocho captus, quem nulli datum <a> populo Romano Galli possiderent, daretur. filium postremo Nicomedem senatui commendavit. omnium, qui in Macedonia imperatores fuerant, favore est adjutus. itaque cetera, quæ petebat, concessa; de agro responsum est legatos ad rem inspiciendam missuros; <si> is ager populi Romani fuisset nec cuiquam datus esset, dignissimum eo dono Prusiam habituros esse: si autem Antiochi non fuisse et eo ne populi quidem Romani factum appareret aut datum Gallis esse, ignoscere Prusiam debere, si ex nullius injuria quidquam ei datum vellet populus Romanus. ne cui detur quidem, gratum esse donum posse, quod eum, qui det, ubi velit, ablaturum esse sciat. filii Nicomedis commendationem accipere. quanta cura regum amicorum liberos tueatur populus Romanus, documento Ptolemæum, Ægypti regem, esse. cum hoc responso Prusias est dimissus. munera ei ex * * sestertiis jussa dari et vasorum argenteorum pondo quinquaginta. et filio regis Nicomedi ex ea summa munera dari censuerunt, ex qua Masgabæ, filio regis Masinissæ, data essent; et ut victimæ aliaque, quæ ad sacrificium pertinerent, seu Romæ seu Præneste immolare vellet, regi ex publico sicut magistratibus Romanis præberentur; et ut ex classe, quæ Brundisi esset, naves longæ viginti adsignarentur, quibus uteretur; donec ad classem dono datam ei rex peruenisset, L. Cornelius Scipio ne ab eo abscederet sumptumque ipsi et comitibus præberet, donec navem conscendisset. mire lætum ea benignitate in se populi Romani regem fuisse ferunt; munera sibi ipsi emi non sisse, filium jussisse donum populi Romani accipere. hæc de Prusia nostri scriptores. Polybius eum regem indignum maiestate nominis tanti tradit; pilleatum, capite raso, obviam <ire> legatis solitum libertumque se populi Romani ferre: ideo insignia ordinis ejus gerere; Romæ quoque, cum veniret in curiam, summisisse se et osculo limen curiæ contigisse et deos seruatores suos senatum appellasse aliamque orationem non tam honorificam audientibus quam sibi deformem habuisse. moratus circa urbem triginta haud amplius dies in regnum est profectus, actumque in Asia bellum inter Eumenen et Gallos in . . . .it.