TITI LIVI AB URBE CONDITA LIBER XLIII
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23
[1] Eadem æstate qua in Thessalia [hæc gesta sunt], * * * legatus in Illyricum a consule missus opulenta duo oppida oppugnavit. Ceremiam vi atque armis coegit in deditionem; omniaque iis sua concessit, ut opinione clementiæ eos, qui Carnuntem, munitam urbem, incolebant, adliceret. Postquam nec, ut dederent se, conpellere neque capere obsidendo poterat, ne duabus oppugnationibus nequiquam fatigatus miles esset, quam prius intactam urbem reliquerat, diripuit. Alter consul C. Cassius nec in Gallia, quam sortitus erat, memorabile quicquam gessit et per Illyricum ducere legiones in Macedoniam vano incepto est conatus. Ingressum hoc iter consulem senatus ex Aquileiensium legatis cognovit, qui querentes coloniam suam novam et infirmam necdum satis munitam inter infestas nationes Histrorum et Illyriorum esse, cum peterent, ut senatus curæ haberet, quomodo ea colonia muniretur, interrogati, vellentne eam rem C. Cassio consuli mandari, responderunt Cassium Aquileiam indicto exercitu profectum per Illyricum in Macedoniam esse. Ea res primo incredibilis visa, et pro se quisque credere Carnis forsitan aut Histris bellum inlatum. Tum Aquileienses: nihil se ultra scire nec audere adfirmare, quam triginta dierum frumentum militi datum et duces, qui ex Italia itinera in Macedoniam nossent, conquisitos abductosque. Enimuero senatus indignari tantum consulem ausum, ut suam provinciam relinqueret, in alienam transiret, exercitum novo periculoso[que] itinere inter exteras gentes duceret, viam tot nationibus in Italiam aperiret. Decernunt frequentes, ut C. Sulpicius prætor tris ex senatu nominet legatos, qui eo die proficiscantur ex urbe et, quantum adcelerare possint, Cassium consulem, ubicumque sit, persequantur; nuntient, ne bellum cum ulla gente moveat, nisi cum qua senatus gerendum censuerit. Legati hi profecti M. Cornelius Cethegus, M. Fuluius, P. Marcius Rex. Metus de consule atque exercitu distulit eo tempore muniendæ Aquileiæ curam.
[2] Hispaniæ deinde utriusque legati aliquot populorum in senatum introducti. Ii de magistratuum Romanorum avaritia superbiaque conquesti, nixi genibus ab senatu petierunt, ne se socios foedius spoliari vexarique quam hostes patiantur. Cum et alia indigna quererentur, manifestum autem esset pecunias captas, L. Canuleio prætori, qui Hispaniam sortitus erat, negotium datum est, ut in singulos, a quibus Hispani pecunias repeterent, quinos recuperatores ex ordine senatorio daret patronosque, quos vellent, sumendi potestatem faceret. Vocatis in curiam legatis recitatum est senatus consultum, jussique nominare patronos. Quattuor nominaverunt, M. Porcium Catonem, P. Cornelium Cn. F. Scipionem, L. Æmilium L. F. Paulum, C. Sulpicium Gallum. Cum M. Titinio primum, qui prætor A. Manlio M. Junio consulibus in citeriore Hispania fuerat, recuperatores sumpserunt. Bis ampliatus, tertio absolutus est reus. Dissensio inter duarum provinciarum legatos est orta; citerioris Hispaniæ populi M. Catonem et [P.] Scipionem, ulterioris L. Paulum et Gallum Sulpicium patronos sumpserunt. Ad recuperatores adducti a citerioribus populis P. Furius Philus, ab ulterioribus M. Matienus; ille Sp. Postumio Q. Mucio consulibus triennio ante, hic biennio prius L. Postumio M. Popilio consulibus prætor fuerat. Gravissimis criminibus accusati ambo ampliatique; cum dicenda de integro causa esset, excusati exilii causa solum vertisse. Furius Præneste, Matienus Tibur exulatum abjerunt. Fama erat prohiberi a patronis nobiles ac potentes conpellare; auxitque eam suspicionem Canulejus prætor, quod omissa ea re dilectum habere instituit, dein repente in provinciam abiit, ne plures ab Hispanis vexarentur. Ita præteritis silentio obliteratis in futurum tamen consultum ab senatu Hispanis, quod impetrarunt, ne frumenti æstimationem magistratus Romanus haberet neve cogeret vicensumas vendere Hispanos, quanti ipse vellet, et ne præfecti in oppida sua ad pecunias cogendas imponerentur.
[3] Et alia novi generis hominum ex Hispania legatio venit. Ex militibus Romanis et ex Hispanis mulieribus, cum quibus conubium non esset, natos se memorantes, supra quattuor milia hominum, orabant, ut sibi oppidum, in quo habitarent, daretur. Senatus decrevit, uti nomina sua apud L. Canuleium profiterentur eorumque, si quos manumisissent; eos Carteiam ad Oceanum deduci placere; qui Carteiensium domi manere vellent, potestatem fieri, uti numero colonorum essent, agro adsignato. Latinam eam coloniam esse libertinorumque appellari. Eodem tempore ex Africa et Gulussa regulus, Masinissæ filius, legatus patris, et Carthaginienses venerunt. Gulussa prior in senatum introductus et, quæ missa erant ad bellum Macedonicum a patre suo, exposuit et, si qua præterea vellent imperare, præstaturum merito populi Romani est pollicitus et monuit patres conscriptos, ut a fraude Carthaginiensium caverent: classis eos magnæ parandæ consilium cepisse, specie pro Romanis et adversus Macedonas; ubi ea parata instructaque esset, ipsorum fore potestatis, quem hostem aut socium habeant. Hanc injec . . .
[4] . . . tis tantum exinde pavorem ingressi castra, ostentantes capita fecerunt, ut, si admotus extemplo exercitus foret, capi castra potuerint. tum quoque fuga ingens facta est; et erant, qui legatos mittendos ad pacem precibus petendam censerent; civitatesque conplures eo nuntio audito in deditionem venerunt. Quibus purgantibus sese culpamque in duorum amentiam conferentibus, qui se ultro ad poenam ipsi obtulissent, cum veniam dedisset prætor, profectus extemplo ad alias civitates omnibus imperata facientibus quieto exercitu pacatum agrum, qui paulo ante ingenti tumultu arserat, peragravit. Hæc lenitas prætoris, qua sine sanguine ferocissimam gentem domuerat, eo gratior plebi patribusque fuit, quo crudelius avariusque in Græcia bellatum et ab consule Licinio et ab Lucretio prætore erat. Lucretium tribuni plebis absentem contionibus adsiduis lacerabant, cum rei publicæ causa abesse excusaretur; sed tum adeo vicina etiam inexplorata erant, ut is eo tempore in agro suo Antiati esset aquamque ex manubiis Antium ex flumine Loracinæ duceret. Id opus centum triginta milibus æris locasse dicitur; tabulis quoque pictis ex præda fanum Æsculapi exornavit. Invidiam infamiamque ab Lucretio averterunt in Hortensium, successorem ejus, Abderitæ legati flentes ante curiam querentesque oppidum suum ab Hortensio expugnatum ac direptum esse; causam excidii fuisse urbi, quod, cum centum milia denarium et tritici quinquaginta milia modium imperaret, spatium petierint, quo de ea re et ad Hostilium consulem et Romam mitterent legatos. Vixdum ad consulem se peruenisse et audisse oppidum expugnatum, principes securi percussos, sub corona ceteros venisse. Indigna res senatui visa, decreveruntque eadem de Abderitis, quæ de Coronæis decreverant priore anno, eademque pro contione edicere Q. Mænium prætorem jusserunt. Et legati duo, C. Sempronius Blæsus Sex. Julius Cæsar, ad restituendos in libertatem Abderitas missi. Iisdem mandatum, ut et Hostilio consuli et Hortensio prætori nuntiarent, senatum Abderitis injustum bellum inlatum conquirique omnes, qui in seruitute sint, et restitui in libertatem æcum censere.
[5] Eodem tempore de C. Cassio, qui consul priore anno fuerat, tum tribunus militum in Macedonia cum A. Hostilio erat, querellæ ad senatum delatæ sunt, et legati regis Gallorum Cincibili venerunt. Frater ejus verba in senatu fecit questus Alpinorum populorum agros, sociorum suorum, depopulatum C. Cassium esse et inde multa milia hominum in seruitutem abripuisse. Sub idem tempus Carnorum Histrorumque et Japydum legati venerunt: duces sibi ab consule Cassio primum imperatos, qui in Macedoniam ducenti exercitum iter monstarent; pacatum ab se tamquam ad aliud bellum gerendum abisse. Inde ex medio regressum itinere hostiliter peragrasse fines suos; cædes passim rapinasque et incendia facta; nec se ad id locorum scire, propter quam causam consuli pro hostibus fuerint. Et regulo Gallorum absenti et his populis responsum est senatum ea, quæ facta querantur, neque scisse futura, neque, si sint facta, probare. Sed indicta causa damnari absentem consularem virum injurium esse, cum is rei publicæ causa absit; ubi ex Macedonia redisset C. Cassius, tum, si coram eum arguere vellent, cognita re senatum daturum operam, uti satisfiat. Nec responderi tantum iis gentibus, sed legatos mitti, duos ad regulum trans Alpis, tres circa eos populos placuit, qui indicarent, quæ patrum sententia esset. Munera mitti legatis ex binis milibus æris censuerunt; fratri reguli hæc præcipua, torques duo ex quinque pondo auri facti et vasa argentea quinque ex viginti pondo et duo equi phalerati cum agasonibus et equestria arma ac sagula, et comitibus eorum vestimenta, liberis seruisque. Hæc missa; illa petentibus data, ut denorum equorum iis commercium esset educendique ex Italia potestas fieret. Legati cum Gallis missi trans Alpis C. Lælius, M. Æmilius Lepidus, ad ceteros populos C. Sicinius, P. Cornelius Blasio, T. Memmius.
[6] Multarum simul Græciæ Asiæque civitatium legati Romam convenerunt. Primi Athenienses introducti; ii se, quod navium habuerint militumque, P. Licinio consuli et C. Lucretio prætori misisse exposuerunt; quibus eos non usos frumenti sibi centum milia imperasse; quod, quamquam sterilem terram ararent, ipsosque etiam agrestis peregrino frumento alerent, tamen, ne deessent officio, confecisse; et alia, quæ imperarentur, præstare paratos esse. Milesii nihil, [quod] præstitissent, memorantes, si quid imperare ad bellum senatus vellet, præstare se paratos esse polliciti sunt. Alabandenses templum Urbis Romæ se fecisse commemoravere ludosque anniversarios ei divæ instituisse; et coronam auream quinquaginta pondo, quam in Capitolio ponerent donum Jovi optimo maximo, attulisse et scuta equestria trecenta; ea, cui jussissent, tradituros. Donum ut in Capitolio ponere et sacrificare liceret, petebant. Hoc [et] Lampsaceni, octoginta pondo coronam adferentes, petebant, commemorantes discessisse se a Perseo, postquam Romanus exercitus in Macedoniam venisset, cum sub dicione Persei et ante Philippi fuissent. Pro eo et quod imperatoribus Romanis omnia præstitissent, id se tantum orare, ut in amicitiam populi Romani reciperentur, et, si pax cum Perseo fieret, exciperentur, ne in regiam potestatem reciderent. Ceteris legatis comiter responsum; Lampsacenos in sociorum formulam referre Q. Mænius prætor jussus. Munera omnibus in singulos binum milium æris data. Alabandenses scuta reportare ad A. Hostilium consulem in Macedoniam jussi. Et ex Africa legati simul Carthaginiensium [et Masinissæ venerunt: legati Carthaginiensium] tritici deciens centum milia et hordei quingenta indicantes se ad mare devecta habere, ut, quo senatus censuisset, deportarent; id munus officiumque suum scire minus esse quam pro meritis populi Romani et voluntate sua; sed sæpe alias bonis in rebus utriusque populi se gratorum fideliumque socium muneribus functos esse. Item Masinissæ legati tritici eandem summam polliciti et mille et ducentos equites, duodecim elephantos; et si quid aliud opus esset, uti inperaret senatus: æque propenso animo et, quæ ipse ultro pollicitus sit, præstaturum esse. Gratiæ et Carthaginiensibus et regi actæ, rogatique, ut ea, quæ pollicerentur, ad Hostilium consulem in Macedoniam deportarent. legatis in singulos binum milium æris munera missa.
[7] Cretensium legatis commemorantibus se, quantum sibi imperatum a P. Licinio consule esset sagittariorum, in Macedoniam misisse, cum interrogati non infitiarentur apud Persea majorem numerum sagittariorum [suorum] quam apud Romanos militare, responsum est, si Cretenses bene ac naviter destinarent potiorem populi Romani quam regis Persei amicitiam habere, senatum quoque Romanum iis tamquam certis sociis responsum daturum esse. Interea nuntiarent suis placere senatui dare operam Cretenses, ut, quos milites intra præsidia regis Persei haberent, eos primo quoque tempore domum revocarent. Cretensibus cum hoc responso dimissis Chalcidenses vocati, quorum legatio ipso introitu movit, quod Micythion, princeps eorum, pedibus captus lectica est introlatus; ultimæ necessitatis extemplo visa res, in qua ita adfecto excusatio valetudinis aut ne ipsi quidem petenda visa foret aut data petenti non esset. Cum sibi nihil vivi relicum præterquam linguam ad deplorandas patriæ suæ calamitates præfatus esset, exposuit civitatis primum suæ benefacta et vetera et ea, quæ Persei bello præstitissent ducibus exercitibusque Romanis; tum quæ primo C. Lucretius in populares suos prætor Romanus superbe, avare, crudeliter fecisset; deinde quæ tum cum maxime L. Hortensius faceret. Quem ad modum omnia sibi, etiam iis, quæ patiantur, tristiora, patienda esse ducant potius, quam fide decedant, sic, quod ad Lucretium Hortensiumque attineret, scire tutius fuisse claudere portas quam in urbem eos accipere. Qui exclusissent eos, Emathiam, Amphipolim, Maroneam, Ænum incolumes esse. Apud se templa omnibus ornamentis spoliata; conpilataque sacrilegiis C. Lucretium navibus Antium devexisse; libera corpora in seruitutem abrepta; fortunas sociorum populi Romani direptas esse et cotidie diripi. Nam ex instituto C. Lucreti Hortensium quoque in tectis hieme pariter atque æstate navalis socios habere, et domos suas plenas turba nautica esse; versari inter se, conjuges liberosque suos, quibus nihil neque dicere pensi sit neque facere.
[8] Accersere in senatum Lucretium placuit, ut disceptaret coram purgaretque sese. Ceterum multo plura præsens audivit, quam in absentem jacta erant; et graviores potentioresque accessere accusatores duo tribuni plebis, M'. Juventius Talna et Cn. Aufidius. Ii non in senatu modo eum lacerarunt, sed in contionem etiam pertracto multis objectis probris diem dixerunt. Senatus jussu Chalcidensibus Q. Mænius prætor respondit, quæ bene meritos sese et ante et in eo bello, quod geratur, de populo Romano dicant, ea et scire vera eos referre senatum et perinde ac debeant grata esse. Quæ facta [a] C. Lucretio fierique ab L. Hortensio prætoribus Romanis querantur, ea neque facta neque fieri voluntate senatus quem non posse existimare, qui sciat bellum Persei et ante Philippo, patri ejus, intulisse populum Romanum pro libertate Græciæ, non ut ea a magistratibus suis socii atque amici paterentur? litteras se ad L. Hortensium prætorem daturos esse, quæ Chalcidenses querantur acta, ea senatui non placere; si qui in seruitutem liberi venissent, ut eos conquirendos primo quoque tempore restituendosque in libertatem curaret; sociorum navalium neminem præter magistros, in hospitia deduci æquum censere. Hæc Hortensio jussu senatus scripta. Munera binum milium æris legatis missa et vehicula Micythioni publice locata, quæ eum Brundisium commode perueherent. C. Lucretium, ubi dies, quæ dicta erat, venit, tribuni ad populum accusarunt multamque deciens centum milium æris dixerunt. Comitiis habitis omnes quinque et triginta tribus eum condemnarunt.
[9] In Liguribus eo [anno] nihil memorabile gestum. Nam nec hostes moverunt arma, neque consul in agrum eorum legiones induxit; et satis explorata pace ejus anni milites duarum legionum Romanarum intra dies sexaginta, quam in provinciam venit, dimisit. Sociorum nominis Latini exercitu mature in hiberna Lunam et Pisas deducto ipse cum equitibus Galliæ provinciæ pleraque oppida adit. Nusquam alibi quam in Macedonia bellum erat. Suspectum tamen Gentium, Illyriorum regem, habebant. Itaque et octo navis ornatas a Brundisio senatus censuit mittendas ad C. Furium legatum Issam, qui cum præsidio duarum Issensium navium insulæ præerat duo milia militum in eas naves sunt inposita, quæ M. Ræcius prætor ex senatus consulto in ea parte Italiæ, quæ objecta Illyrico est, conscripsit, et consul Hostilius Ap. Claudium in Illyricum [cum] quattuor milibus peditum misit, ut accolas Illyrici tutaretur. Qui non contentus iis, quas adduxerat, copiis auxilia ab sociis conrogando ad octo milia hominum [ex] vario genere armavit peragrataque omni ea regione ad Lychnidum Dassaretiorum consedit.
[10] Haud procul inde Uscana oppidum finium imperiique Persei erat. decem milia civium habebat et modicum custodiæ causa Cretensium præsidium. Inde nuntii ad Claudium occulti veniebant, si propius copias admovisset, paratos fore, qui proderent urbem. Et operæ pretium esse: non se amicosque tantum, sed etiam milites præda expleturum. Spes cupiditati admota ita occæcavit animum, ut nec ex iis qui venerant quemquam retineret nec obsides, pignus futuros afore fraudem agendæ rei, posceret nec mitteret exploratum nec fidem acciperet. Die tantum statuta profectus a Lychnido duodecim milia ab urbe, ad quam tendebat, posuit castra. Quarta inde vigilia signa movit mille ferme ad præsidium castrorum relictis. Inconpositi, longo agmine effusi, infrequentes, cum nocturnus error dissiparet, ad urbem peruenerunt. Crevit neclegentia, postquam neminem armatum in muris viderunt. Ceterum, ubi primum sub ictu teli fuerunt, duabus simul portis erumpitur; et ad clamorem erumpentium ingens strepitus e muris ortus ululantium mulierum cum crepitu undique æris, et incondita multitudo turba inmixta seruili variis vocibus personabat. Hic tam multiplex undique objectus terror effecit, ne sustinere primam procellam eruptionis Romani possent. Itaque fugientes plures quam pugnantes interempti sunt; vix duo milia hominum cum ipso legato in castra perfugerunt. Quo longius iter in castra erat, eo pluris fessos consectandi hostibus copia fuit. Ne moratus quidem in castris Appius, ut suos dissipatos fuga colligeret, quæ res palatis per agros saluti fuisset, ad Lychnidum protinus reliquias cladis reduxit.
[11] Hæc et alia haud prospere in Macedonia gesta ex Sex. Digitio tribuno militum, qui sacrificii causa Romam venerat, sunt audita. Propter quæ veriti patres, ne qua major ignominia acciperetur, legatos in Macedoniam M. Fuluium Flaccum et M. Caninium Rebilum miserunt, qui conperta, quæ agerentur, referrent; et ut A. Atilius consul comitia consulibus rogandis ita ediceret, uti mense Januario confici possent, et ut primo quoque tempore in urbem rediret. Interim M. Ræcio prætori mandatum, ut edicto senatores omnes ex tota Italia, nisi qui rei publicæ causa abessent, Romam revocaret: qui Romæ essent, ne quis ultra mille passuum ab Roma abesset. Ea, uti senatus censuit, sunt facta. comitia consularia ante diem quintum kal. Febr. fuere. Creati consules sunt Q. Marcius Philippus iterum et Cn. Seruilius Cæpio. Post diem tertium prætores sunt facti C. Decimius, M. Claudius Marcellus, C. Sulpicius Gallus, C. Marcius Figulus, Ser. Cornelius Lentulus, P. Fontejus Capito. Designatis prætoribus præter duas urbanas quattuor provinciæ sunt decretæ: Hispania et Sardinia et Sicilia et classis. Legati ex Macedonia exacto admodum mense Februario redierunt. Hi, quas res ea æstate prospere gessisset rex Perseus, referebant, quantusque timor socios populi Romani cepisset tot urbibus in potestatem regis redactis. Exercitum consulis infrequentem commeatibus vulgo datis per ambitionem esse; culpam ejus rei consulem in tribunos militum, contra illos in consulem conferre. Ignominiam Claudi temeritate acceptam elevare eos patres acceperunt, qui perpaucos Italici generis et magna [ex parte] tumultuario dilectu conscriptos ibi milites amissos referebant. Consules designati ubi primum magistratum inissent, de Macedonia referre ad senatum jussi; destinatæque provinciæ iis sunt Italia et Macedonia. Hoc anno intercalatum est: tertio die post Terminalia kalendæ intercalariæ fuere. Sacerdotes intra eum annum mortui sunt L. Flamininus . . . pontifices duo decesserunt, L. Furius Philus et C. Livius Salinator. In locum Furii T. Manlium Torquatum, in Livi M. Seruilium pontifices legerunt.
[12] Principio insequentis anni cum consules novi Q. Marcius et Cn. Seruilius de provinciis rettulissent, primo quoque tempore aut conparare eos inter se Italiam et Macedoniam aut sortiri placuit; priusquam id sors cerneret, in incertum, ne quid gratia momenti faceret, in utramque provinciam, quod res desideraret supplementi decernunt in Macedoniam peditum Romanorum sex milia, sociorum nominis Latini sex milia, equites Romanos ducentos quinquaginta, socios trecentos; veteres milites dimitti, ita ut in singulas Romanas legiones ne plus sena milia peditum, treceni equites essent. Alteri consuli nullus certus finitus numerus civium Romanorum, quem in supplementum legeret. id modo finitum, ut duas legiones scriberet, quæ quina milia peditum et ducenos haberent, equites trecenos. Latinorum major quam collegæ decretus numerus, peditum decem milia et sescenti equites. Quattuor præterea legiones scribi jussæ, quæ, si quo opus esset, educerentur. Tribunos iis, non permissum, ut consules facerent: populus creavit. Sociis nominis Latini sedecim milia peditum et mille equites imperati. Hunc exercitum parari tantum placuit, ut exiret, si quo res posceret. Macedonia maxime curam præbebat. In classem mille socii navales cives Romani libertini ordinis, ex Italia [quingenti] scribi jussi; totidem ut ex Sicilia scriberentur; et cui ea provincia evenisset, mandatum, ut eos in Macedoniam, ubicumque classis esset, deportandos curaret. In Hispaniam tria milia peditum Romanorum in supplementum, trecenti equites decreti. Finitus ibi quoque in legiones militum numerus, peditum quina milia duceni et treceni equites. Et sociis imperare prætor, cui Hispania obvenisset, jussus quattuor milia peditum et trecentos equites.
[13] Non sum nescius ab eadem neclegentia, quia nihil deos portendere vulgo nunc credant, neque nuntiari admodum ulla prodigia in publicum neque in annales referri. Ceterum et mihi vetustas res scribenti nescio quo pacto anticus fit animus, et quædam religio tenet, quæ illi prudentissimi viri publice suscipienda censuerint, ea pro indignis habere, quæ in meos annales referam. Anagnia duo prodigia eo anno sunt nuntiata, facem in cælo conspectam et bovem feminam locutam; [eam] publice ali. Menturnis quoque per eos dies cæli ardentis species affulserat. Reate imbri lapidavit. Cumis in arce Apollo triduum ac tris noctes lacrimavit. In urbe Romana duo æditui nuntiarunt, alter in æde Fortunæ anguem jubatum a conpluribus visum esse, alter in æde Primigeniæ Fortunæ, quæ in Colle est, duo diversa prodigia, palmam in area enatam et sanguine interdiu pluvisse. Duo non suscepta prodigia sunt, alterum, quod in privato loco factum esset,palmam enatam [in] inpluvio suo T. Marcius Figulus nuntiabat , alterum, quod in loco peregrino: Fregellis in domo L. Atrei hasta, quam filio militi emerat, interdiu plus duas horas arsisse, ita ut nihil ejus ambureret ignis, dicebatur. Publicorum prodigiorum causa libri a decemuiris aditi: quadraginta majoribus hostiis quibus diis consules sacrificarent ediderunt, et uti supplicatio fieret cunctique magistratus circa omnia puluinaria victumis majoribus sacrificarent populusque coronatus esset. Omnia, uti decemuiri præierunt, facta.
[14] Censoribus deinde creandis comitia edicta sunt. Petierunt censuram principes civitatis, C. Valerius Lævinus, L. Postumius Albinus, P. Mucius Scævola, M. Junius Brutus, C. Claudius Pulcher, Ti. Sempronius Gracchus. Hos duos censores creavit populus Romanus. Cum dilectus habendi major quam alias propter Macedonicum bellum cura esset, consules plebem apud senatum accusabant, quod [et] juniores non responderent. Adversus quos C. Sulpicius et M. Claudius prætores plebis causam egerunt: non consulibus, sed ambitiosis consulibus dilectum difficilem esse; neminem invitum militem ab iis fieri. Id ut ita esse scirent et patres conscripti, prætores se, quibus vis imperii minor et auctoritas esset, dilectum, si ita senatui videretur, perfecturos esse. Id prætoribus magna patrum [approbatione], non sine suggillatione consulum mandatum est. Censores, ut eam rem adjuvarent, ita in contione edixerunt: legem censui censendo dicturos esse, ut præter commune omnium civium jus jurandum hæc adjurarent: 'tu minor annis sex et quadraginta es tuque ex edicto C. Claudi Ti. Semproni censorum ad dilectum prodisti et, quotienscumque dilectus erit, quoad hi censores magistratum habebunt, si miles factus non eris, in dilectum prodibis?' item, quia fama erat multos ex Macedonicis legionibus incertis commeatibus per ambitionem imperatorum ab exercitu abesse, edixerunt de militibus P. Ælio [C. Popilio] consulibus postue eos consules in Macedoniam scriptis, ut, qui eorum in Italia essent, intra dies triginta, censi prius apud sese, in provinciam redirent; qui in patris aut avi potestate essent, eorum nomina ad se ederentur. Missorum quoque causas sese cognituros esse; et quorum ante emerita stipendia gratiosa missio sibi visa esset, eos milites fieri jussuros. Hoc edicto litterisque censorum per fora et conciliabula dimissis tanta multitudo juniorum Romam convenit, ut gravis urbi turba insolita esset.
[15] Præter dilectum eorum, quos in supplementum mitti oportebat, quattuor a C. Sulpicio prætore scriptæ legiones sunt, intraque undecim dies dilectus est perfectus. Consules deinde sortiti provincias sunt. Nam prætores propter jurisdictionem maturius sortiti erant. Urbana C. Sulpicio, peregrina C. Decimio obtigerat; Hispaniam M. Claudius Marcellus, Siciliam Ser. Cornelius Lentulus, Sardiniam P. Fontejus Capito, classem C. Marcius Figulus erat sortitus. Consulum Cn. Seruilio Italia, Q. Marcio Macedonia obvenit; Latinisque actis Marcius extemplo est profectus. Cæpione deinde referente ad senatum, quas ex novis legionibus duas legiones secum in Galliam duceret, decrevere patres, ut C. Sulpicius M. Claudius prætores ex iis, quas scripsissent, legionibus, quas videretur, consuli darent. Indigne patiens prætorum arbitrio consulem subjectum, dimisso senatu ad tribunal prætorum stans postulavit, ex senatus consulto destinarent sibi duas legiones. Prætores consulis in eligendo arbitrium fecerunt. Senatum deinde censores legerunt: M. Æmilius Lepidus princeps ab tertiis jam censoribus lectus. septem de senatu ejecti sunt. In censu accipiendo populi milites ex Macedonico exercitu, qui quam multi abessent ab signis census docuit, in provinciam [redire] cogebant; causas ~stipendiis missorum cognoscebant, et cujus nondum justa missio visa esset, ita jusjurandum adigebant: 'ex tui animi sententia, tu ex edicto C. Claudi Ti. Semproni censorum in provinciam Macedoniam redibis, quod sine dolo malo facere poteris?'
[16] In equitibus recensendis tristis admodum eorum atque aspera censura fuit: multis equos ademerunt. In ea re cum equestrem ordinem offendissent, flammam invidiæ adjecere edicto, quo edixerunt, ne quis eorum, qui Q. Fuluio A. Postumio censoribus publica vectigalia aut ultro tributa conduxissent, ad hastam suam accederet sociusue aut adfinis ejus conductionis esset. Sæpe id querendo veteres publicani cum impetrare nequissent ab senatu, ut modum potestati censoriæ inponerent, tandem tribunum plebis P. Rutilium, ex rei privatæ contentione iratum censoribus, patronum causæ nancti sunt. Clientem [eius] libertinum parietem in Sacra via adversus ædes publicas demoliri jusserant, quod publico inædificatus esset. Appellati a privato tribuni. cum præter Rutilium nemo intercederet, censores ad pignera capienda miserunt multamque pro contione privato dixerunt. Hinc contentione orta cum veteres publicani se ad tribunum contulissent, rogatio repente sub unius tribuni nomine promulgatur, quæ publica vectigalia [aut] ultro tributa C. Claudius et Ti. Sempronius locassent, ea rata locatio ne esset: ab integro locarentur, et ut omnibus redimendi et conducendi promiscue jus esset. Diem ad [eius] rogationem concilio tribunus plebis dixit. Qui postquam venit ut censores ad dissuadendum processerunt, Graccho dicente silentium fuit; [cum] Claudio obstreperetur, audientiam facere præconem jussit. Eo facto avocatam a se contionem tribunus questus et in ordinem se coactum ex Capitolio, ubi erat concilium, abit. Postero die ingentis tumultus ciere. Ti. Gracchi primum bona consecravit, quod in multa pignoribusque ejus, qui tribunum appellasset, intercessioni non parendo se in ordinem coegisset; C. Claudio diem dixit, quod contionem ab se avocasset; et utrique censori perduellionem se judicare pronuntiavit diemque comitiis a C. Sulpicio prætore urbano petit. Non recusantibus censoribus, quominus primo quoque tempore judicium de se populus faceret, in ante diem octavum et septimum kal. Octobres comitiis perduellionis dicta dies. Censores extemplo in atrium Libertatis escenderunt et ibi obsignatis tabellis publicis clausoque tabulario et dimissis seruis publicis negarunt se prius quidquam publici negotii gesturos, quam judicium populi de se factum esset. Prior Claudius causam dixit; et cum ex duodecim centuriis equitum octo censorem condemnassent multæque aliæ primæ classis, extemplo principes civitatis in conspectu populi anulis aureis positis vestem mutarunt, ut supplices plebem circumirent. Maxime tamen sententiam vertisse dicitur Ti. Gracchus, quod, cum clamor undique plebis esset periculum Graccho non esse, conceptis verbis juravit, si collega damnatus esset, non expectato de se judicio comitem exilii ejus futurum. Adeo tamen ad extremum spei venit reus, ut octo centuriæ ad damnationem defuerint. Absoluto Claudio tribunus plebis negavit se Gracchum morari.
[17] Eo anno postulantibus Aquileiensium legatis, ut numerus colonorum augeretur, mille et quingentæ familiæ ex senatus consulto scriptæ triumuirique, qui eas deducerent, missi sunt T. Annius Luscus, P. Decius Subulo, M. Cornelius Cethegus. Eodem anno C. Popilius et Cn. Octavius legati, qui in Græciam missi erant, senatus consultum Thebis primum recitatum per omnes Peloponnesi urbes circumtulerunt, ne quis ullam rem in bellum magistratibus Romanis conferret, præterquam quod senatus censuisset. Hoc fiduciam in posterum quoque præbuerat, levatos se oneribus[que] inpensisque, quibus, alia aliis inperantibus, exhauriebantur. Achaico concilio Ægi iis dato benigne locuti auditique, egregia spe futuri status fidissima gente relicta, in Ætoliam traiecerunt. Ibi nondum quidem seditio erat, sed omnia suspecta criminumque inter ipsos plena; ob quæ obsidibus postulatis neque exitu rei inposito in Acarnaniam inde profecti legati sunt. Thyrrei concilium legatis Acarnanes dederunt. Ibi quoque inter factiones erat certamen: quidam principum postulare, ut præsidia in urbes suas inducerentur adversus amentiam eorum, qui ad Macedonas gentem trahebant; pars recusare, ne, quod bello captis et hostibus mos esset, id pacatæ et sociæ civitates ignominiæ acciperent. Justa deprecatio hæc visa. Larisam ad Hostilium proconsulemab eo enim missi erantlegati redierunt. Octavium retinuit secum, Popilium cum mille ferme militibus in hiberna Ambraciam misit.
[18] Perseus principio hiemis egredi Macedoniæ finibus non ausus, ne qua in regnum vacuum inrumperent Romani, sub tempus brumæ, cum inexsuperabilis ab Thessalia montes nivis altitudo facit, occasionem esse ratus frangendi finitimorum spes animosque, ne quid averso se in Romanum bellum periculi ab iis esset, cum a Threcia pacem Cotys, ab Epiro Cephalus repentina defectione ab Romanis præstarent, Dardanos recens domuisset bellum, solum infestum esse Macedoniæ latus, quod ab Illyrico pateret, cernens, neque ipsis quietis Illyriis et aditum præbentibus Romano, si domuisset proximos Illyriorum, Gentium quoque regem jam diu dubium in societatem perlici posse, cum decem milibus peditum, quorum pars phalangitæ erant, et duobus milibus levium armorum et quingentis equitibus profectus Stuberram venit. Inde frumento conplurium dierum sumpto jussoque apparatu oppugnandarum urbium sequi, tertio die ad UscanamPenestianæ terræ ea maxima urbs estposuit castra, prius tamen, quam vim admoveret, missis, qui temptarent nunc præfectorum præsidii, nunc oppidanorum animos. Erat autem ibi cum juventute Illyriorum Romanum [præsidium]. postquam nihil pacati referebant, oppugnare est adortus et corona eam capere conatus est. cum sine intermissione interdiu noctuque alii aliis succedentes, pars scalas muris, [pars] ignem portis inferrent, sustinebant tamen eam tempestatem propugnatores urbis, quia spes erat neque hiemis vim diutius pati Macedonas in aperto posse, nec ab Romano bello tantum regi laxamenti fore, ut posset morari. Ceterum postquam vineas agi turresque excitari vident, victa pertinacia est. Nam præterquam quod adversus vim pares non erant, ne frumenti quidem aut ullius alterius rei copia intus erat, ut in necopinata obsidione. Itaque cum spei nihil ad resistendum esset, C. Caruilius Spoletinus et C. Afranius a præsidio Romano missi, qui a Perseo peterent primo, ut armatos suaque secum ferentis abire sineret, dein, si id minus impetrarent, vitæ tantum libertatisque fidem acciperent. Promissum id benignius est ab rege quam præstitum; exire enim sua secum efferentibus jussis primum arma, [dein libertatem] ademit. His urbe egressis et Illyriorum cohors quingenti erantet Uscanenses se urbemque dediderunt.
[19] Perseus præsidio Uscanæ inposito multitudinem omnem deditorum, quæ prope numero exercitum æquabat, Stuberram abducit. Ibi Romanis- quattuor milia autem hominum erantpræter principes in custodiam civitatum divisis, Uscanensibus Illyriisque venditis, in Penestas exercitum reducit ad Oæneum oppidum in potestatem redigendum, et alioqui opportune situm, et transitus ea est in Labeates, ubi Gentius regnabat. Prætereunti frequens castellum, Draudacum nomine, peritorum quidam regionis ejus nihil Oæneo capto opus esse ait, nisi in potestate et Draudacum sit; opportunius etiam ad omnia positum esse. Admoto exercitu omnes extemplo dediderunt sese. [Ad] quam spe celeriorem deditionem erectus postquam animaduertit, quantus agminis sui terror esset, undecim alia castella eodem metu in potestatem redigit. Ad perpauca vi opus fuit, cetera voluntate dedita; et in his recepti mille et quingenti dispositi per præsidia milites Romani. Magno usui Caruilius Spoletinus erat in conloquiis dicendo nihil in ipsos sævitum. Deinde Oæneum peruentum est, quod sine justa oppugnatione capi non poterat. Et majore aliquanto, quam cetera, juventute et validum oppidum moenibus erat, et hinc amnis, Artatus nomine, hinc mons præaltus et aditu difficilis cingebat. Hæc spem ad resistendum oppidanis dabant. Perseus circumuallato oppido aggerem a parte superiore ducere instituit, cujus altitudine muros superaret. Quod opus dum perficitur, crebris interim proeliis, quibus per excursiones et moenia sua oppidani tutabantur et opera hostium inpediebant, magna eorum multitudo variis casibus absumpta est, et qui supererant, labore diurno nocturnoque [et] volneribus inutiles erant. Ubi primum agger injunctus muro est, et cohors regia, quos Nicatoras appellant, transcendit, et scalis multis simul partibus inpetus in urbem est factus. Puberes omnes interfecti sunt; conjuges liberosque eorum in custodiam dedit; prædæ alia militum cessere. Stuberram inde victor revertens ad Gentium legatos Pleuratum Illyrium, exulantem apud se, et Adæum Macedonem a Beroea mittit; iis mandat, ut exponerent æstatis ejus hiemisque acta sua adversus Romanos Dardanosque; adicerent recentia in Illyrico hibernæ expeditionis opera; hortarentur Gentium in amicitiam secum et cum Macedonibus jungendam.
[20] Hi transgressi jugum Scordi montis, per Illyrici solitudines, quas de industria populando Macedones fecerant, ne transitus faciles Dardanis in Illyricum aut Macedoniam essent, Scodram labore ingenti tandem peruenerunt. Lissi rex Gentius erat. Eo acciti legati, qui mandata exponentes benigne auditi sunt; responsum sine effectu tulerunt, voluntatem sibi non deesse ad bellandum cum Romanis; ceterum ad conandum id, quod velit, pecuniam maxime deesse. Hæc Stuberram rettulere regi tum maxime captivos ex Illyrico vendenti. Extemplo iidem legati, addito Glaucia ex numero custodum corporis, remittuntur sine mentione pecuniæ, qua una barbarus inops inpelli ad bellum non poterat. Ancyram inde populatus Perseus in Penestas rursus exercitum reducit firmatisque Uscanæ et circa eam per omnia castella, quæ receperat, præsidiis in Macedoniam sese recipit.
[21] L. Coelius, legatus Romanus, præerat Illyrico; qui moveri non ausus, cum in iis locis rex esset, post profectionem demum ejus conatus in Penestis Uscanam recipere, a præsidio, quod ibi Macedonum erat, cum multis volneribus repulsus Lychnidum copias reduxit. Inde post dies paucos M. Trebellium Fregellanum cum satis valida manu [in] Penestas misit ad obsides ab iis urbibus, quæ in amicitia cum fide permanserant, accipiendos; procedere etiam in Parthinos ii quoque obsides dare pepigerantiussit. Ab utraque gente sine tumultu exigit. Penestarum equites Apolloniam, Parthinorum Dyrrachium,tum Epidamni magis celebre nomen Græcis eratmissi. Ap. Claudius acceptam in Illyrico ignominiam corrigere cupiens Phanotam, Epiri castellum, adortus oppugnare est. Auxilia Chaonum Thesprotorumque præter Romanum exercitum, ad sex milia hominum, secum adduxit; neque operæ pretium fecit Cleva, qui relictus a Perseo erat, cum valido præsidio defendente. Et Perseus, Elimeam profectus et circa eam exercitu lustrato ad Stratum vocantibus Epirotis ducit. Stratus validissima tum urbs Ætoliæ erat; sita est super Ambracium sinum prope amnem Inachum. Cum decem milibus peditum eo profectus est et equitibus trecentis, quos pauciores propter angustias viarum et asperitatem duxit. Tertio die cum peruenisset ad Citium montem, vix transgressus propter altitudinem nivis locum quoque castris ægre invenit. Profectus inde, magis quia manere non poterat, [quam] quod tolerabilis aut via aut tempestas esset, cum ingenti vexatione præcipue jumentorum altero die ad templum Jovis, Nicæum quem vocant, posuit castra. Ad Aratthum inde flumen itinere ingenti emenso retentus altitudine amnis mansit. Quo spatio temporis ponte perfecto, traductis copiis diei progressus iter obvium Archidamum, principem Ætolorum, per quem ei Stratus tradebatur, habuit.
[22] Eo die ad finem agri Ætolici castra posita; inde altero die ad Stratum peruentum; ubi prope Inachum amnem castris [positis], cum expectaret effusos omnibus portis Ætolos in fidem suam venturos, clausas portas atque ipsa ea nocte, qua venerat, receptum Romanum præsidium cum C. Popilio legato invenit. Principes, qui præsentis Archidami auctoritate conpulsi regem arcessierant, obviam egresso Archidamo segniores facti locum adversæ factioni dederant ad Popilium cum mille peditibus ab Ambracia accersendum. In tempore et Dinarchus, præfectus equitum gentis Ætolorum, cum sescentis peditibus et equitibus centum [uenit]. Satis constabat eum tamquam ad Persea tendentem Stratum venisse, mutato deinde cum fortuna animo Romanis se, adversus quos venerat, junxisse. Nec Popilius securior, quam debebat esse, inter tam mobilia ingenia erat. Claves portarum custodiamque murorum suæ extemplo potestatis fecit; Dinarchum Ætolosque cum juventute Stratiorum in arcem per præsidii speciem amovit. Perseus ab imminentibus superiori parti urbis tumulis temptatis conloquiis, cum obstinatos atque etiam telis procul arcentis videret, quinque milia passuum ab urbe trans Petitarum amnem posuit castra. Ibi consilio advocato cum Archidamus Epirotarumque transfugæ retinerent, Macedonum principes non pugnandum cum infesto tempore anni censerent, nullis præparatis commeatibus, cum inopiam prius obsidentes quam obsessi sensuri essent, maxime quod hostium haud procul inde hiberna erant, territus in Aperantiam castra movit. Aperanti eum propter Archidami magnam in ea gente gratiam auctoritatemque consensu omnium acceperunt; is ipse cum octingentorum militum præsidio his est præpositus.
[23] Rex cum [non] minore vexatione jumentorum hominumque, quam venerat, in Macedoniam redit; Appium tamen ab obsidione Phanotes fama ducentis ad Stratum Persei summovit. Clevas cum præsidio inpigrorum juvenum insecutus sub radicibus prope inviis montium ad mille hominum ex agmine inpedito occidit, ad ducentos cepit. Appius superatis angustiis in campo, quem Meleona vocant, stativa dierum paucorum habuit. Interim Clevas adsumpto Philostrato, qui [DC ex] Epirotarum gente habebat, in agrum Antigonensem transcendit. Macedones ad depopulationem profecti; Philostratus cum cohorte sua in insidiis loco obscuro consedit. In palatos populatores cum erupissent ab Antigonea armati, fugientes eos persequentes effusius in vallem insessam ab hostibus præcipitant. Ibi DCoccisis, centum ferme captis, et ubique prospere gesta re prope stativa Appi castra movent, ne qua vis sociis suis ab Romano exercitu inferri possit. Appius nequiquam in his locis terens tempus, dimissis Chaonum [Thesprotorum]que et si qui alii Epirotæ erant præsidiis, cum Italicis militibus in Illyricum regressus, per Parthinorum socias urbes in hiberna militibus divisis, ipse Romam sacrificii causa redit. Perseus ex Penestarum gente mille pedites, ducentos equites revocatos Cassandream, præsidio ut essent, misit. Ab Gentio eadem adferentes redierunt. Nec deinde alios atque alios mittendo temptare eum destitit, cum appareret, quantum in eo præsidii esset, nec tamen impetrare ab animo posset, ut inpensam in rem maximi ad omnia momenti faceret.