TITI LIVI AB URBE CONDITA LIBER XL
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59
[1] Principio insequentis anni consules prætoresque sortiti provincias sunt. consulibus nulla præter Ligures, quæ decerneretur, erat. jurisdictio urbana M. Ogulnio Gallo, inter peregrinos M. Valerio evenit; Hispaniarum Q. Fuluio Flacco citerior, P. Manlio ulterior, L. Cæcilio Dentri Sicilia, C. Terentio Istræ Sardinia. dilectus habere consules jussi. Q. Fabius ex Liguribus scripserat Apuanos ad rebellionem spectare, periculumque esse, ne impetum in agrum Pisanum facerent. et ex Hispaniis citeriorem in armis esse et cum Celtiberis bellari sciebant; in ulteriore, quia diu æger esset prætor, luxuria et otio solutam disciplinam militarem esse. ob ea novos exercitus conscribi placuit, quattuor legiones in Ligures, uti singulæ quina milia et ducenos pedites, trecenos haberent equites, sociorum iisdem Latini nominis quindecim milia peditum addita et octingenti equites. hi duo consulares exercitus essent. scribere præterea jussi septem milia peditum sociorum ac Latini nominis et quadringentos equites et mittere ad M. Marcellum in Galliam, cui ex consulatu prorogatum imperium erat. in Hispaniam utramque quæ ducerentur, quattuor milia peditum civium Romanorum et ducenti equites, et sociorum septem milia peditum cum trecentis equitibus scribi jussa. et Q. Fabio Labeoni cum exercitu, quem habebat, in Liguribus prorogatum in annum imperium est.
[2] Ver procellosum eo anno fuit. pridie Parilia, medio ferme die, atrox cum vento tempestas coorta multis sacris profanisque locis stragem fecit, signa ænea in Capitolio dejecit, forem ex æde Lunæ, quæ in Aventino est, raptam tulit et in posticis parietibus Cereris templi adfixit, signa alia in circo maximo cum columnis quibus superstabant evertit, fastigia aliquot templorum a culminibus abrupta foede dissipavit. itaque in prodigium versa ea tempestas, procurarique haruspices jusserunt. simul procuratum est quod tripedem mulum Reate natum nuntiatum erat, et a Formiis * * ædem Apollinis Caietæ de cælo tactam. ob ea prodigia viginti hostiis majoribus sacrificatum est et diem unum supplicatio fuit.
Per eos dies ex litteris A. Terentii proprætoris cognitum P. Sempronium in ulteriore provincia, cum plus annum æger fuisset, mortuum esse. eo maturius in Hispaniam prætores jussi proficisci.
Legationes deinde transmarinæ in senatum introductæ sunt, primæ Eumenis et Pharnacis regum et Rhodiorum querentium de Sinopensium clade. Philippi quoque legati et Achæorum et Lacedæmoniorum sub idem tempus venerunt. iis prius Marcio audito, qui ad res Græciæ Macedoniæque visendas missus erat, responsa data sunt. Asiæ regibus ac Rhodiis responsum est legatos ad eas res visendas senatum missurum.
[3] De Philippo auxerat curam Marcius: nam ita fecisse eum, quæ senatui placuissent, fatebatur, ut facile appareret non diutius quam necesse esset facturum. neque obscurum erat rebellaturum, omniaque, quæ tunc ageret diceretque, eo spectare. jam primum omnem fere multitudinem civium ex maritimis civitatibus cum familiis suis in Emathiam, quæ nunc dicitur, quondam appellata Pæonia est, traduxit, Thracibusque et aliis barbaris urbes tradidit habitandas, fidiora hæc genera hominum fore ratus in Romano bello. ingentem ea res fremitum Macedonia tota fecit, relinquentesque penates suos cum conjugibus ac liberis pauci tacitum dolorem continebant; exsecrationesque in agminibus proficiscentium in regem vincente odio metum exaudiebantur. his ferox animus omnes homines, omnia loca temporaque suspecta habebat. postremo negare propalam coepit satis tutum sibi quicquam esse, nisi liberos eorum, quos interfecisset, comprehensos in custodia haberet et tempore alium alio tolleret.
[4] Eam crudelitatem, foedam per se, foediorem unius domus clades fecit. Herodicum principem Thessalorum multis ante annis occiderat; generos quoque ejus postea interfecit. in viduitate relictæ filiæ singulos filios parvos habentes. Theoxena et Archo nomina iis erant mulieribus. Theoxena multis petentibus aspernata nuptias est: Archo Poridi cuidam, longe principi gentis Ænianum, nupsit et apud eum plures enixa partus, parvis admodum relictis omnibus, decessit. Theoxena, ut in suis manibus liberi sororis educarentur, Poridi nupsit; et tamquam omnes ipsa enixa foret, suum sororisque filios in eadem habebat cura. postquam regis edictum de comprehendendis liberis eorum, qui interfecti essent, accepit, ludibrio futuros non regis modo sed custodum etiam libidini rata ad rem atrocem animum adjecit ausaque est dicere se sua manu potius omnes interfecturam quam in potestatem Philippi venirent. Poris abominatus mentionem tam foedi facinoris Athenas deportaturum eos ad fidos hospites dixit, comitemque ipsum fugæ futurum esse. proficiscuntur ab Thessalonica Æneam ad statum sacrificium, quod Æneæ conditori cum magna cærimonia quotannis faciunt. ibi die per sollemnes epulas consumpto navem præparatam a Poride sopitis omnibus de tertia vigilia conscendunt tamquam redituri [in] Thessalonicam: sed traicere in Euboeam erat propositum. ceterum in adversum ventum nequiquam eos tendentes prope terram lux oppressit, et regii, qui præerant custodiæ portus, lembum armatum ad retrahendam eam navem miserunt cum gravi edicto, ne reverterentur sine ea. cum jam appropinquabant, Poris quidem ad hortationem remigum nautarumque intentus erat; interdum manus ad cælum tendens deos, ut ferrent opem, orabat. ferox interim femina, ad multo ante præcogitatum revoluta facinus, venenum diluit ferrumque promit et posito in conspectu poculo strictisque gladiis 'mors' inquit 'una vindicta est. viæ ad mortem hæ sunt: qua quemque animus fert, effugite superbiam regiam. agite, juvenes mei, primum, qui majores estis, capite ferrum aut haurite poculum, si segnior mors juvat.' et hostes aderant et auctor mortis instabat. alii alio leto absumpti semianimes e nave præcipitantur. ipsa deinde virum comitem mortis complexa in mare sese dejecit. nave vacua dominis regii potiti sunt.
[5] Hujus atrocitas facinoris novam velut flammam regis invidiæ adjecit, ut vulgo ipsum liberosque exsecrarentur; quæ diræ brevi ab omnibus diis exauditæ, ut sæviret ipse in suum sanguinem, effecerunt. Perseus enim cum in dies magis cerneret favorem et dignitatem Demetrii fratris apud multitudinem Macedonum crescere et gratiam apud Romanos, sibi spem nullam regni superesse nisi in scelere ratus ad id unum omnes cogitationes intendit. ceterum cum se ne ad id quidem, quod muliebri cogitabat animo, satis per se validum crederet, singulos amicorum patris temptare sermonibus perplexis institit. et primo quidam ex his aspernantium tale quicquam præbuerunt speciem, quia plus in Demetrio spei ponebant; deinde crescente in dies Philippi odio in Romanos, cui Perseus indulgeret, Demetrius summa ope adversaretur, prospicientes animo exitum incauti a fraude fraterna juvenis, adjuvandum, quod futurum erat, rati fovendamque spem potentioris, Perseo se adjungunt. cetera in suum quæque tempus agenda differunt: in præsentia placet omni ope in Romanos accendi regem impellique ad consilia belli, ad quæ jam sua sponte animum inclinasset. simul ut Demetrius in dies suspectior esset, ex composito sermones ad res Romanorum trahebant. ibi cum alii mores et instituta eorum, alii res gestas, alii speciem ipsius urbis nondum exornatæ neque publicis neque privatis locis, alii singulos principum eluderent, juvenis incautus et amore nominis Romani et certamine adversus fratrem omnia tuendo suspectum se patri et opportunum criminibus faciebat. itaque expertem eum pater omnium de rebus Romanis consiliorum habebat: totus in Persea versus cum eo cogitationes ejus rei dies ac noctes agitabat. redierant forte, quos miserat in Bastarnas ad arcessenda auxilia, adduxerantque inde nobiles juvenes et regii quosdam generis, quorum unus sororem suam in matrimonium Philippi filio pollicebatur; erexeratque consociatio gentis ejus animum regis. tum Perseus 'quid ista prosunt?' inquit. 'nequaquam tantum in externis auxiliis est præsidii, quantum periculi <in> fraude domestica. proditorem nolo dicere, certe speculatorem habemus in sinu, cujus, ex quo obses Romæ fuit, corpus nobis reddiderunt Romani, animum ipsi habent. omnium pæne Macedonum in eum ora conversa sunt, nec regem se alium habituros aiunt quam quem Romani dedissent'. his per se ægra mens senis stimulabatur, et animo magis quam vultu ea crimina accipiebat.
[6] Forte lustrandi exercitus venit tempus, cujus sollemne est tale: caput mediæ canis præcisæ et pars ad dexteram, cum extis posterior ad lævam viæ ponitur: inter hanc divisam hostiam copiæ armatæ traducuntur. præferuntur primo agmini arma insignia omnium ab ultima origine Macedoniæ regum, deinde rex ipse cum liberis sequitur, proxima est regia cohors custodesque corporis, postremum agmen Macedonum cetera multitudo claudit. latera regis duo filii juvenes cingebant, Perseus jam tricesimum annum agens, Demetrius quinquennio minor, medio juventæ robore ille, hic flore, fortunati patris matura suboles, si mens sana fuisset. mos erat lustrationis sacro peracto decurrere exercitum, et divisas bifariam [duas] acies concurrere ad simulacrum pugnæ. regii juvenes duces ei ludicro certamini dati: ceterum non imago fuit pugnæ, sed tamquam de regno dimicaretur, ita concurrerunt, multaque vulnera rudibus facta, nec præter ferrum quicquam defuit ad justam belli speciem. pars ea, quæ sub Demetrio erat, longe superior fuit. id ægre patiente Perseo lætari prudentes amici ejus, eamque rem ipsam dicere præbituram causam criminandi juvenis.
[7] Convivium eo die sodalium, qui simul decurrerant, uterque habuit, cum vocatus ad cenam ab Demetrio Perseus negasset. festo die benigna invitatio et hilaritas juvenalis utrosque in vinum traxit. commemoratio ibi certaminis ludicri et jocosa dicta in adversarios, ita ut ne ipsis quidem ducibus abstineretur, jactabantur. ad has excipiendas voces speculator ex convivis Persei missus cum incautior obversaretur, exceptus a juvenibus forte triclinio egressis male mulcatur. hujus rei ignarus Demetrius 'quin comisatum' inquit 'ad fratrem imus et iram ejus, si qua ex certamine residet, simplicitate et hilaritate nostra lenimus?' omnes ire se conclamarunt præter eos, qui speculatoris ab se pulsati præsentem ultionem metuebant. cum eos quoque Demetrius traheret, ferrum veste abdiderunt, quo se tutari, si qua vis fieret, possent. nihil occulti esse in intestina discordia potest. utraque domus speculatorum et proditorum plena erat. præcucurrit index ad Persea, ferro succinctos nuntians cum Demetrio quattuor adulescentes venire. etsi causa apparebat nam ab iis pulsatum convivam suum audierat, infamandæ rei causa januam obserari jubet, et ex parte superiore ædium versisque in viam fenestris comisatores, tamquam ad cædem suam venientes, aditu januæ arcet. Demetrius per vinum, quod excluderetur, paulisper vociferatus in convivium redit, totius rei ignarus.
[8] Postero die Perseus, cum primum conveniendi potestas patris fuit, regiam ingressus perturbato vultu in conspectu patris tacitus procul constitit. cui cum pater 'satin salue?' et, quænam ea mæstitia esset, interrogaret eum, 'de lucro tibi' inquit 'uivere me scito. jam non occultis a fratre petimur insidiis; nocte cum armatis domum ad interficiendum me venit, clausisque foribus parietum præsidio me a furore ejus sum tutatus.' cum pavorem mixtum admiratione patri injecisset, 'atqui si aures præbere potes' inquit, 'manifestam rem teneas faciam.' enimuero se Philippus dicere auditurum, vocarique extemplo Demetrium jussit; et seniores amicos duos, expertes juvenalium inter fratres certaminum, infrequentes jam in regia, Lysimachum et Onomastum arcessit, quos in consilio haberet. dum veniunt amici, solus filio procul stante multa secum animo volutans inambulavit. postquam venisse eos nuntiatum est, secessit in partem interjorem cum duobus amicis et totidem custodibus corporis; filiis, ut ternos inermes secum introducerent, permisit. ibi cum consedisset, 'sedeo' inquit 'miserrimus pater judex inter duos filios, accusatorem parricidii et reum, aut conficti aut admissi criminis labem apud meos inventurus. jam pridem quidem hanc procellam imminentem timebam, cum vultus inter vos minime fraternos cernerem, cum voces quasdam exaudirem. sed interdum spes animum subibat deflagrare iras vestras, purgari suspiciones posse. etiam hostes armis positis foedus icisse, et privatas multorum simultates finitas: subituram vobis aliquando germanitatis memoriam, puerilis quondam simplicitatis consuetudinisque inter vos, meorum denique præceptorum, quæ vereor ne vana surdis auribus cecinerim. quotiens ego audientibus vobis detestatus exempla discordiarum fraternarum horrendos eventus eorum rettuli, qui se stirpemque suam, domos, regna funditus evertissent. meliora quoque exempla parte altera posui: sociabilem consortionem inter binos Lacedæmoniorum reges, salutarem per multa sæcula ipsis patriæque: eandem civitatem, postquam mos sibi cuique rapiendi tyrannidem exortus sit, eversam. jam hos Eumenem Attalumque fratres, ab tam exiguis rebus, prope ut puderet regii nominis, mihi Antiocho, cuilibet regum hujus ætatis, nulla re magis quam fraterna unanimitate, regnum æquasse. ne Romanis quidem exemplis abstinui, quæ aut visa aut audita habebam, T. et L. Quinctiorum, qui bellum mecum gesserunt, P. et L. Scipionum, qui Antiochum devicerunt, patris patrique eorum, quorum perpetuam vitæ concordiam mors quoque miscuit. neque vos illorum scelus similisque sceleri eventus deterrere a vecordi discordia potuit, neque horum bona mens, bona fortuna ad sanitatem flectere. vivo et spirante me hereditatem meam ambo et spe et cupiditate improba crevistis. eo usque me vivere vultis, donec alterius vestrum superstes haud ambiguum regem alterum mea morte faciam. nec fratrem nec patrem potestis pati. nihil cari, nihil sancti est. in omnium vicem regni unius insatiabilis amor successit. agite, conscelerate aures paternas, decernite criminibus, mox ferro decreturi, dicite palam quidquid aut veri potestis aut libet comminisci: reseratæ aures sunt, quæ posthac secretis alterius ab altero criminibus claudentur.' hæc furens ira cum dixisset, lacrimæ omnibus obortæ, et diu mæstum silentium tenuit.
[9] Tum Perseus 'aperienda nimirum nocte janua fuit et armati comisatores accipiendi præbendumque ferro jugulum, quando non creditur nisi perpetratum facinus, et eadem petitus insidiis audio, quæ latro atque insidiator. non nequiquam isti unum Demetrium filium te habere, me subditum et pælice genitum appellant. nam si gradum, si caritatem filii apud te haberem, non in me querentem deprehensas insidias, sed in eum, qui fecisset, sævires, nec adeo vilis tibi vita esset nostra, ut nec præterito periculo meo movereris, neque futuro, si insidiantibus <sit> impune. itaque si mori tacitum oportet, taceamus, precati tantum deos, ut a me coeptum scelus in me finem habeat, nec per meum latus tu petaris: sin autem, quod circumuentis in solitudine natura ipsa subicit, ut hominum, quos numquam viderint, fidem tamen implorent, mihi quoque ferrum in me strictum cernenti vocem mittere licet, per te patriumque nomen, quod utri nostrum sanctius sit jam pridem sentis, ita me audias precor, tamquam si voce et comploratione nocturna excitus mihi quiritanti intervenisses, Demetrium cum armatis nocte intempesta in vestibulo meo deprehendisses. quod tum vociferarer in re præsenti pavidus, hoc nunc postero die queror. frater, non comisantium in vicem <animis> jam diu vivimus inter nos. regnare utique vis. huic spei tuæ obstat ætas mea, obstat gentium jus, obstat vetustus Macedoniæ mos, obstat vero etiam patris judicium. hæc transcendere nisi per meum sanguinem non potes. omnia moliris et temptas. adhuc seu cura mea seu fortuna restitit parricidio tuo. hesterno die in lustratione et decursu et simulacro ludicro pugnæ funestum prope proelium fecisti, nec me aliud a morte vindicavit, quam quod me ac meos vinci passus sum. ab hostili proelio, tamquam fraterno lusu, pertrahere me ad cenam voluisti. credis me, pater, inter inermes convivas cenaturum fuisse, ad quem armati comisatum venerunt? credis nihil a gladiis nocte pericul<i mihi futur>um fuisse, quem rudibus te inspectante prope occiderunt? quid hoc noctis, quid inimicus ad iratum, quid cum ferro succinctis juvenibus venis? convivam me tibi committere ausus non sum: comisatorem te cum armatis venientem recipiam? si aperta janua fuisset, funus meum parares hoc tempore, pater, quo querentem audis. nihil ego, tamquam accusator, criminose nec dubia argumentis colligendo ago. quid enim? negat venisse se cum multitudine ad januam meam, an ferro succinctos secum fuisse? quos nominavero, arcesse. possunt quidem omnia audere, qui hoc ausi sunt: non tamen audebunt negare. si deprehensos intra limen meum cum ferro ad te deducerem, [rem] pro manifesto haberes: fatentes pro deprehensis habe.
[10] Exsecrare nunc cupiditatem regni, et furias fraternas concita. sed ne sint cæcæ, pater, exsecrationes tuæ, discerne, dispice insidiatorem et petitum insidiis: noxium incesse caput. qui occisurus fratrem fuit, habeat etiam iratos paternos deos: qui periturus fraterno scelere fuit, perfugium in patris misericordia et justitia habeat. quo enim alio confugiam, cui non sollemne lustrale exercitus tui, non decursus militum, non domus, non epulæ, non nox ad quietem data naturæ beneficio mortalibus tuta est? si jero ad fratrem invitatus, moriendum est; si recepero intra januam comisatum fratrem, moriendum est: nec eundo nec manendo insidias evito. quo me conferam? nihil præter deos, pater, et te colui. non Romanos habeo, ad quos confugiam: perisse expetunt, quia tuis injuriis doleo, quia tibi ademptas tot urbes, tot gentes, modo Thraciæ maritimam oram, indignor. nec me nec te incolumi Macedoniam suam futuram sperant. si me scelus fratris, te senectus absumpserit, aut ne ea quidem exspectata fuerit, regem regnumque Macedoniæ sua futura sciunt. si quid extra Macedoniam tibi Romani reliquissent, mihi quoque id relictum crederem receptaculum. at in Macedonibus satis præsidii est. vidisti hesterno die impetum militum in me. quid illis defuit nisi ferrum? quod illis defuit interdiu, convivæ fratris noctu sumpserunt. quid de magna parte principum loquar, qui in Romanis spem omnem dignitatis et fortunæ posuerunt et in eo, qui omnia apud Romanos potest? neque hercule istum mihi tantum, fratri majori, sed prope est, ut tibi quoque ipsi, regi et patri, præferant. iste enim est, cujus beneficio poenam tibi senatus remisit, qui nunc te ab armis Romanis protegit, qui tuam senectutem obligatam et obnoxiam adulescentiæ suæ esse æquum censet. pro isto Romani stant, pro isto omnes urbes tuo imperio liberatæ, pro isto Macedones qui pace Romana gaudent. mihi præter te, pater, quid usquam aut spei aut præsidii est?
[11] Quo spectare illas litteras ad te nunc missas T. Quinctii credis, quibus et bene te consuluisse rebus tuis ait, quod Demetrium Romam miseris, et hortatur, ut iterum et cum pluribus legatis et primoribus eum remittas Macedonum? T. Quinctius nunc est auctor omnium rerum isti et magister. eum sibi te abdicato patre in locum tuum substituit. illic ante omnia clandestina cocta sunt consilia. quæruntur adjutores consiliis, cum te plures et principes Macedonum cum isto mittere jubet. qui hinc integri et sinceri Romam eunt, Philippum regem se habere credentes, imbuti illinc et infecti Romanis delenimentis redeunt. Demetrius iis unus omnia est, eum jam regem vivo patre appellant. hæc si indignor, audiendum est statim non ab aliis solum sed etiam a te, pater, cupiditatis regni crimen. ego vero, si in medio ponitur, non agnosco. quem enim suo loco moveo, ut ipse in ejus locum succedam? unus ante me pater est, et ut diu sit, deos rogo. supersteset ita sim, si merebor, ut ipse me esse velithereditatem regni, si pater tradet, accipiam. cupit regnum, et quidem scelerate cupit, qui transcendere festinat ordinem ætatis, naturæ, moris Macedonum, juris gentium. obstat frater major, ad quem jure, voluntate etiam patris, regnum pertinet. tollatur: non primus regnum fraterna cæde petiero. pater senex et [filio] solus [orbatus] de se magis timebit, quam ut filii necem ulciscatur. Romani lætabuntur, probabunt, defendent factum. hæ spes incertæ, pater, sed non inanes sunt. ita enim se res habet: periculum vitæ propellere a me potes, puniendo eos, qui ad me interficiendum ferrum sumpserunt; si facinori eorum successerit, mortem meam idem tu persequi non poteris.'
[12] Postquam dicendi finem Perseus fecit, conjecti eorum, qui aderant, oculi in Demetrium sunt, velut confestim responsurus esset. deinde diu silentium fuit, cum perfusum fletu appareret omnibus loqui non posse. tandem vicit dolorem ipsa necessitas, cum dicere juberent, atque ita orsus est. 'omnia, quæ reorum antea fuerant auxilia, pater, præoccupavit accusator. simulatis lacrimis in alterius perniciem veras meas lacrimas suspectas tibi fecit. cum ipse, ex quo ab Roma redii, per occulta cum suis colloquia dies noctesque insidietur, ultro mihi non insidiatoris modo sed latronis manifesti et percussoris speciem induit. periculo suo te exterret, ut innoxio fratri per eundem te maturet perniciem. perfugium sibi nusquam gentium esse ait, ut ego ne apud te quidem spei quicquam reliqui habeam. circumuentum, solum, inopem invidia gratiæ externæ, quæ obest potius quam prodest, onerat. jam illud quam accusatorie, quod noctis hujus crimen miscuit cum cetera insectatione vitæ meæ, ut et hoc, quod jam quale sit scies, suspectum alio vitæ nostræ tenore faceret, et illam vanam criminationem spei voluntatis consiliorum meorum nocturno hoc ficto et composito argumento fulciret? simul et illud quæsivit, ut repentina et minime præparata accusatio videretur, quippe ex noctis hujus metu et tumultu repentino exorta. oportuit autem, Perseu, si proditor ego patris regnique eram, si cum Romanis, si cum aliis inimicis patris injeram consilia, non exspectatam fabulam esse noctis hujus, sed proditionis me ante accusatum: si illa, separata hac, vana accusatio erat invidiamque tuam adversus me magis quam crimen meum indicatura, hodie quoque eam aut prætermitti aut in aliud tempus differri, ut per se quæ<re>retur, utrum ego tibi an tu mihi, novo quidem et singulari genere odii, insidias fecisses. ego tamen, quantum in hac subita perturbatione potero, separabo ea, quæ tu confudisti, et noctis hujus insidias aut tuas aut meas detegam. occidendi sui consilium inisse me videri vult, ut scilicet majore fratre sublato, cujus jure gentium, more Macedonum, tuo etiam, ut ait, judicio regnum est futurum, ego minor in ejus, quem occidissem, succederem locum. quid ergo illa sibi vult pars altera orationis, qua Romanos a me cultos ait atque eorum fiducia in spem regni me venisse? nam si et in Romanis tantum momenti credebam esse, ut quem vellent imponerent Macedoniæ regem, et meæ tantum apud eos gratiæ confidebam, quid opus parricidio fuit? an ut cruentum diadema fraterna cæde gererem? ut illis ipsis, apud quos aut vera aut certe simulata probitate partam gratiam habeo, si quam forte habeo, exsecrabilis et invisus essem? nisi T. Quinctium credis, cujus nutu et consiliis me nunc arguis regi, cum et ipse tali pietate vivat cum fratre, mihi fraternæ cædis fuisse auctorem. idem non Romanorum gratiam solum, sed Macedonum judicia ac pæne omnium deorum hominumque consensum collegit, per quæ omnia se mihi parem in certamine non futurum crediderit: idem, tamquam [in] aliis omnibus rebus inferior essem, ad sceleris ultimam spem confugisse me insimulat. vis hanc formulam cognitionis esse, ut, uter timuerit, ne alter dignior videretur regno, is consilium opprimendi fratris judicetur cepisse?
[13] Exsequamur tamen quocumque modo conficti ordinem criminis. pluribus modis se petitum criminatus est, et omnes insidiarum vias in unum diem contulit. volui interdiu eum post lustrationem, cum concurrimus, et quidem, si diis placet, lustrationum die occidere; volui, cum ad cenam invitavi, veneno scilicet tollere; volui, cum comisatum gladiis succincti me secuti sunt, ferro interficere. tempora quidem qualia sint ad parricidium electa, vides: lusus, convivii, comisationis. quid? dies qualis? quo lustratus exercitus, quo inter divisam victimam, prælatis omnium, qui umquam fuere, Macedoniæ regum armis regiis, duo soli tua tegentes latera, pater, prævecti sumus, et secutum est Macedonum agmen: hoc ego, etiam si quid antea admisissem piaculo dignum, lustratus et expiatus sacro, tum cum maxime in hostiam itineri nostro circumdatam intuens, parricidium venena gladios in comisationem præparatos volutabam in animo, ut quibus aliis deinde sacris contaminatam omni scelere mentem expiarem? sed cæcus criminandi cupiditate animus, dum omnia suspecta efficere vult, aliud alio confundit. nam si veneno te inter cenam tollere volui, quid minus aptum fuit quam pertinaci certamine et concursu iratum te efficere, ut merito, sicut fecisti, invitatus ad cenam abnueres? cum autem iratus negasses, utrum, ut placarem te, danda opera fuit, ut aliam quærerem occasionem, quoniam semel venenum paraveram, an ab illo consilio velut transiliendum ad aliud fuit, ut ferro te, et quidem eo<dem> die, per speciem comisationis occiderem? quo deinde modo, si te metu mortis credebam cenam vitasse meam, non ab eodem metu comisationem quoque vitaturum existimabam?
[14] Non est res, qua erubescam, pater, si die festo inter æquales largiore vino sum usus. tu quoque velim inquiras, qua lætitia, quo lusu apud me celebratum hesternum convivium sit, illo etiam pravo forsitangaudio provehente, quod in juvenali armorum certamine pars nostra non inferior fuerat. miseria hæc et metus crapulam facile excusserunt; quæ si non intervenissent, insidiatores nos sopiti jaceremus. si domum tuam expugnaturus, capta domo dominum interfecturus eram, non temperassem vino in unum diem, non milites meos abstinuissem? et ne ego me solus nimia simplicitate tuear, ipse quoque minime malus ac suspicax frater 'nihil aliud scio', inquit 'nihil arguo, nisi quod cum ferro comisatum venerunt.' si quæram, unde id ipsum scias, necesse erit te fateri aut speculatorum tuorum plenam domum fuisse meam, aut illos ita aperte sumpsisse ferrum, ut omnes viderent. et ne quid ipse aut prius inquisisse aut nunc criminose argumentari videretur, te quærere ex iis, quos nominasset, jubebat, an ferrum habuissent, ut tamquam in re dubia, cum id quæsisses, quod ipsi fatentur, pro convictis haberentur. quin tu illud quæri jubes, num tui occidendi causa ferrum sumpserint, num me auctore et sciente? hoc enim videri vis, non illud quod fatentur et palam est. ei sui se tuendi causa sumpsisse dicunt. recte an perperam fecerint, ipsi sui facti rationem reddent: meam causam, quæ nihil eo facto contingitur, ne miscueris. aut explica, utrum aperte an clam te aggressuri fuerimus. si aperte, cur non omnes ferrum habuimus? cur nemo præter eos, qui tuum speculatorem pulsaverunt? si clam, quis ordo consilii fuit? convivio soluto cum comisator ego discessissem, quattuor substitissent, ut sopitum te adgrederentur? quomodo fefellissent et alieni et mei et maxime suspecti, quia paulo ante in rixa fuerant? quomodo autem trucidato te ipsi evasuri fuerunt? quattuor gladiis domus tua capi et expugnari potuit?
[15] Quin tu omissa ista nocturna fabula ad id, quod doles, quod invidia urit, reverteris? 'cur usquam [regni] tui mentio fit, Demetri? cur dignior patris fortunæ successor quibusdam videris quam ego? cur spem meam, quæ, si tu non esses, certa erat, dubiam et sollicitam facis?' hæc sentit Perseus, etsi non dicit; hæc istum inimicum, hæc accusatorem faciunt; hæc domum, hæc regnum tuum criminibus et suspicionibus replent. ego autem, pater, quem ad modum nec nunc sperare regnum nec ambigere umquam de eo forsitan debeam, quia minor sum, quia tu me majori cedere vis, sic illud nec debui facere nec debeo, ut indignus te patre [indignus] omnibus videar. id enim vitiis meis, non cedendi, cui jus fasque est, modestia consequar. Romanos obicis mihi, et ea, quæ gloriæ esse debent, in crimen vertis. ego nec obses Romanis ut traderer nec ut legatus mitterer Romam, petii. a te missus ire non recusavi. utroque tempore ita me gessi, ne tibi pudori, ne regno tuo, ne genti Macedonum essem. itaque mihi cum Romanis, pater, amicitiæ causa tu fuisti. quoad tecum illis pax manebit, mecum quoque gratia erit: si bellum esse coeperit, qui obses, qui legatus pro patre non inutilis fui, idem hostis illis acerrimus ero. nec hodie ut prosit mihi gratia Romanorum, postulo: ne obsit, tantum deprecor. nec in bello coepit nec ad bellum reseruatur: pacis pignus fui, ad pacem retinendam legatus missus sum: neutra res mihi nec gloriæ nec crimini sit. ego si quid impie in te, pater, si quid scelerate in fratrem admisi, nullam deprecor poenam: si innocens sum, ne invidia conflagrem, cum crimine non possim, deprecor. non hodie me primum frater accusat, sed hodie primum aperte, nullo meo in se merito. si mihi pater suscenseret, te majorem fratrem pro minore deprecari oportebat, te adulescentiæ, te errori veniam impetrare meo. ubi præsidium esse oportebat, ibi exitium est. e convivio et comisatione prope semisomnus raptus sum ad causam parricidii dicendam. sine advocatis, sine patronis ipse pro me dicere cogor. si pro alio dicendum esset, tempus ad meditandum et componendam orationem sumpsissem, cum quid aliud quam ingenii fama periclitarer? ignarus, quid arcessitus essem, te iratum et jubentem dicere causam, fratrem accusantem audivi. ille diu ante præparata ac meditata in me oratione est usus: ego id tantum temporis, quo accusatus sum, ad cognoscendum, quid ageretur, habui. utrum momento illo horæ accusatorem audirem an defensionem meditarer? attonitus repentino atque inopinato malo, vix, quid obiceretur, intellegere potui, nedum satis sciam, quo modo me tuear. quid mihi spei esset, nisi patrem judicem haberem? apud quem etiam si caritate a fratre majore vincor, misericordia certe reus vinci non debeo. ego enim ut me mihi tibique serues, precor; ille ut me in securitatem suam occidas, postulat. quid eum, cum regnum ei tradideris, facturum credis in me esse, qui jam nunc sanguinem meum sibi indulgeri æquum censet?'
[16] Dicenti hæc lacrimæ simul spiritum et vocem intercluserunt. Philippus summotis iis paulisper collocutus cum amicis pronuntiavit, non verbis se nec unius horæ disceptatione causam eorum diiudicaturum, sed inquirendo in utriusque vitam <ac> mores, et dicta factaque in magnis parvisque rebus obseruando, ut omnibus appareret noctis proximæ crimen facile revictum, suspectam nimiam cum Romanis Demetrii gratiam esse. hæc maxime vivo Philippo velut semina jacta sunt Macedonici belli, quod cum Perseo gerendum erat.
Consules ambo in Ligures, quæ tum una consularis provincia erat, proficiscuntur. et quia prospere ibi res gesserunt, supplicatio in unum diem decreta est. Ligurum duo milia fere ad extremum finem provinciæ Galliæ, ubi castra Marcellus habebat, venerunt, uti reciperentur, orantes. Marcellus opperiri eodem loco Liguribus jussis senatum per litteras consuluit. senatus rescribere M. Ogulnium prætorem Marcello jussit verius fuisse consules, quorum provincia esset, quam se, quid e re publica esset, decernere; tum quoque non placere nisi per deditionem Ligures recipi, et receptis arma adimi atque eos ad consules mitti senatum æquum censere.
Prætores eodem tempore, P. Manlius in ulteriorem Hispaniam, quam et priore prætura provinciam obtinuerat, Q. Fuluius Flaccus in citeriorem peruenit, exercitumque <ab> A. Terentio accepit: nam ulterior morte P. Sempronii proconsulis sine imperio fuerat. Fuluium Flaccum oppidum Hispanum Urbicnam nomine oppugnantem Celtiberi adorti sunt. dura ibi proelia aliquot facta, multi Romani milites et vulnerati et interfecti sunt. vicit perseverantia Fuluius, quod nulla vi abstrahi ab obsidione potuit: Celtiberi fessi proeliis variis abscesserunt. urbs amoto auxilio eorum intra paucos dies capta et direpta est: prædam militibus prætor concessit. Fuluius hoc oppido capto, Manlius exercitu tantum in unum coacto, qui dissipatus fuerat, nulla alia memorabili gesta re, exercitus in hiberna deduxerunt. hæc ea æstate in Hispania gesta. Terentius, qui ex ea provincia decesserat, ovans urbem iniit. translatum argenti pondo novem milia trecenta viginti, auri octoginta pondo et duo, coronæ aureæ [pondo] sexaginta septem.
[17] Eodem anno inter populum Carthaginiensem et regem Masinissam in re præsenti disceptatores Romani de agro fuerunt. ceperat eum ab Carthaginiensibus pater Masinissæ Gala; Galam Syphax inde expulerat, postea in gratiam soceri Hasdrubalis Carthaginiensibus dono dederat; Carthaginienses eo anno Masinissa expulerat. haud minore certamine animorum, quam cum ferro et acie dimicarunt, res acta apud Romanos. Carthaginienses, quod majorum suorum fuisset, deinde ab Syphace ad se peruenisset, repetebant. Masinissa paterni regni agrum se et recepisse et habere gentium jure aiebat; et causa et possessione superiorem esse; nihil aliud se in ea disceptatione metuere, quam ne pudor Romanorum, dum vereantur, ne quid socio atque amico regi adversus communes suos atque illius hostes indulsisse videantur, damno sit. legati possessionis jus non mutarunt, causam integram Romam ad senatum reiecerunt.
In Liguribus nihil postea gestum. recesserant primum in devios saltus, deinde dimisso exercitu passim in vicos castellaque sua dilapsi sunt. consules quoque dimittere exercitum voluerunt, ac de ea re patres consuluerunt. alterum ex iis dimisso exercitu ad magistratus in annum creandos venire Romam jusserunt, alterum cum legionibus suis Pisis hiemare. fama erat Gallos Transalpinos juventutem armare, nec, in quam regionem Italiæ effusura se multitudo esset, sciebatur. ita inter se consules compararunt, ut Cn. Bæbius ad comitia iret, quia M. Bæbius frater ejus consulatum petebat.
[18] Comitia consulibus rogandis fuere: creati P. Cornelius Lentulus M. Bæbius Tamphilus. prætores inde facti duo Q. Fabii, Maximus et Buteo, Ti. Claudius Nero Q. Petilius Spurinus M. Pinarius Rusca L. Duronius. his inito magistratu provinciæ ita sorte evenerunt: Ligures consulibus, prætoribus Q. Petilio urbana, Q. Fabio Maximo peregrina, Q. Fabio Buteoni Gallia, Ti. Claudio Neroni Sicilia, M. Pinario Sardinia, L. Duronio Apulia; et Histri adjecti, quod Tarentini Brundisinique nuntiabant maritimos agros infestos transmarinarum navium latrociniis esse. eadem Massilienses de Ligurum navibus querebantur. exercitus inde decreti, quattuor legiones consulibus, quæ quina milia ducenos Romanos pedites, trecenos haberent equites, et quindecim milia socium ac Latini nominis, octingenti equites. in Hispaniis prorogatum veteribus prætoribus imperium est cum exercitibus, quos haberent, et in supplementum decreta tria milia civium Romanorum, ducenti equites, et socium Latini nominis sex milia peditum, trecenti equites. nec rei navalis cura omissa. duumuiros in eam rem consules creare jussi, per quos naves viginti deductæ navalibus sociis civibus Romanis, qui seruitutem seruissent, complerentur, ingenui tantum ut iis præessent. inter duumuiros ita divisa tuenda denis navibus maritima ora, ut promunturium iis Mineruæ velut cardo in medio esset; alter in<de> dextram partem usque ad Massiliam, lævam alter usque ad Barium tueretur.
[19] Prodigia multa foeda et Romæ eo anno visa et nuntiata peregre. in area Vulcani et Concordiæ sanguine pluvit; et pontifices hastas motas nuntiavere, et Lanuvini simulacrum Junonis Sospitæ lacrimasse. pestilentia in agris forisque et conciliabulis et in urbe tanta erat, ut Libitina fune<ribus> vix sufficeret. his prodigiis cladibusque anxii patres decreverunt, ut et consules, quibus diis videretur, hostiis majoribus sacrificarent, et decemuiri libros adirent. eorum decreto supplicatio circa omnia puluinaria Romæ in diem unum indicta est. iisdem auctoribus et senatus censuit et consules edixerunt, ut per totam Italiam triduum supplicatio et feriæ essent. pestilentiæ tanta vis erat, ut, cum propter defectionem Corsorum bellumque ab Iliensibus concitatum in Sardinia octo milia peditum ex sociis Latini nominis placuisset scribi et trecentos equites, quos M. Pinarius prætor secum in Sardiniam traiceret, tantum hominum demortuum esse, tantum ubique ægrorum consules renuntiaverint, ut is numerus effici militum non potuerit. quod deerat militum, sumere a Cn. Bæbio proconsule, qui Pisis hibernabat, jussus prætor atque inde in Sardiniam traicere.
L. Duronio prætori, cui provincia Apulia evenerat, adjecta de Bacchanalibus quæstio est, cujus residua quædam velut semina ex prioribus malis jam priore anno apparuerant; sed magis inchoatæ apud L. Pupium prætorem quæstiones erant quam ad exitum ullum perductæ. id persecare novum prætorem, ne serperet iterum latius, patres jusserunt. et legem de ambitu consules ex auctoritate senatus ad populum tulerunt.
[20] Legationes deinde in senatum introduxerunt, regum primas Eumenis et Ariarathis Cappadocis et Pharnacis Pontici. nec ultra quicquam eis responsum est quam missuros, qui de controversiis eorum cognoscerent statuerentque. Lacedæmoniorum deinde exsulum et Achæorum legati introducti sunt, et spes data exsulibus est scripturum senatum Achæis, ut restituerentur. Achæi de Messene recepta compositisque ibi rebus cum adsensu patrum exposuerunt. et a Philippo rege Macedonum duo legati venerunt, Philocles et Apelles, nulla super re, quæ petenda ab senatu esset, speculatum magis inquisitumque missi de iis, quorum Perseus Demetrium insimulasset sermonum cum Romanis, maxime cum T. Quinctio, adversus fratrem de regno habitorum. hos tamquam medios nec in alterius favorem inclinatos miserat rex: erant autem et hi Persei fraudis in fratrem ministri et participes. Demetrius omnium præterquam fraterno scelere, quod nuper eruperat, ignarus primo neque magnam neque nullam spem habebat patrem sibi placari posse; minus deinde in dies patris animo fidebat, cum obsideri aures a fratre cerneret. itaque circumspiciens dicta factaque sua, ne cujus suspiciones augeret, maxime ab omni mentione et contagione Romanorum abstinebat, ut neque scribi sibi vellet, quia hoc præcipue criminum genere exasperari patris animum sentiebat.
[21] Philippus, simul ne otio miles deterior fieret, simul avertendæ suspicionis causa quicquam a se agitari de Romano bello, Stobos Pæoniæ exercitu indicto in Mædicam ducere pergit. cupido eum ceperat in verticem Hæmi montis ascendendi, quia vulgatæ opinioni crediderat Ponticum simul et Hadriaticum mare et Histrum amnem et Alpes conspici posse: subjecta oculis ea haud parvi sibi momenti futura ad cogitationem Romani belli. percunctatus regionis peritos de ascensu Hæmi, cum satis inter omnes constaret viam exercitui nullam esse, paucis et expeditis per difficillimum aditum, ut sermone familiari minorem filium permulceret, quem statuerat non ducere secum, primum quærit ab eo, cum tanta difficultas itineris proponatur, utrum perseverandum sit in incepto an abstinendum. si pergat tamen ire, non posse oblivisci se in talibus rebus Antigoni, qui sæva tempestate jactatus, cum in eadem nave secum suos omnes habuisset, præcepisse liberis diceretur, ut et ipsi meminissent et ita posteris proderent, ne quis cum tota gente simul in rebus dubiis periclitari auderet. memorem ergo se præcepti ejus duos simul filios non commissurum in aleam ejus, qui proponeretur, casus; et quoniam majorem filium secum duceret, minorem ad subsidia spei et custodiam regni remissurum in Macedoniam esse. non fallebat Demetrium ablegari se, ne adesset consilio, cum in conspectu locorum consultarent, quæ proxime itinera ad mare Hadriaticum atque Italiam ducerent, quæque ratio belli esset futura. sed non solum parendum patri [tutum], sed etiam adsentiendum erat, ne invitum parere suspicionem faceret. ut tamen iter ei tutum in Macedoniam esset, Didas ex prætoribus regiis unus, qui Pæoniæ præerat, jussus est prosequi eum cum modico præsidio. hunc quoque Perseus, sicut plerosque patris amicorum, ex quo haud cuiquam dubium esse coeperat, ad quem regis animo ita inclinato hereditas regni pertineret, inter conjuratos in fratris perniciem habuit. in præsentia dat ei mandata, ut per omne obsequium insinuaret se in quam maxime familiarem usum, ut elicere omnia arcana specularique abditos ejus sensus posset. ita digreditur Demetrius cum infestioribus, quam si solus iret, præsidiis.
[22] Philippus Mædicam primum, deinde solitudines interjacentes Mædicæ atque Hæmo transgressus septimis demum castris ad radices montis peruenit. ibi unum moratus diem ad deligendos, quos duceret secum, tertio die iter est ingressus. modicus primo labor in imis collibus fuit. quantum in altitudinem egrediebantur, magis magisque siluestria et pleraque invia loca excipiebant: peruenere deinde in tam opacum iter, ut præ densitate arborum immissorumque aliorum in alios ramorum perspici cælum vix posset. ut vero jugis appropinquabant, quod rarum in altis locis est, adeo omnia contecta nebula <erant>, ut haud secus quam nocturno itinere impedirentur. tertio demum die ad verticem peruentum. nihil vulgatæ opinioni degressi inde detraxerunt, magis credo, ne vanitas itineris ludibrio esset, quam quod diversa inter se maria montesque et amnes ex uno loco conspici potuerint. vexati omnes, et ante alios rex ipse, quo gravior ætate erat, difficultate viæ est. duabus aris ibi Jovi et Soli sacratis cum immolasset, qua triduo ascenderat, biduo est degressus, frigora nocturna maxime metuens, quæ caniculæ ortu similia brumalibus erant. multis per eos dies difficultatibus conflictatus nihilo lætiora in castris invenit, ubi summa penuria erat, ut in regione, quam ab omni parte solitudines clauderent. itaque unum tantum moratus diem, quietis eorum causa, quos habuerat secum, itinere inde simili fugæ in Dentheletos transcurrit. socii erant, sed propter inopiam haud secus quam hostium fines Macedones populati sunt: rapiendo enim passim villas primum, dein quosdam etiam vicos evastarunt, non sine magno pudore regis, cum sociorum voces nequiquam deos sociales nomenque suum implorantes audiret. frumento inde sublato in Mædicam regressus, urbem, quam Petram appellant, oppugnare est adortus. ipse a campestri aditu castra posuit, Perseum filium cum modica manu circummisit, ut a superioribus locis urbem adgrederetur. oppidani, cum terror undique instaret, obsidibus datis in præsentia dediderunt sese: iidem, postquam exercitus recessit, obliti obsidum relicta urbe in loca munita et montes refugerunt. Philippus omni genere laboris sine ullo effectu fatigatis militibus et fraude Didæ prætoris auctis in filium suspicionibus in Macedoniam rediit.
[23] Missus hic comes, ut ante dictum est, cum simplicitatem juvenis incauti et suis haud immerito suscensentis adsentando indignandoque et ipse vicem ejus captaret, in omnia ultro suam offerens operam, fide data arcana ejus elicuit. fugam ad Romanos Demetrius meditabatur; cui consilio adjutor deum beneficio oblatus videbatur Pæoniæ prætor, per cujus provinciam spem ceperat elabi tuto posse. hoc consilium extemplo et fratri proditur et auctore eo indicatur patri. litteræ primum ad obsidentem Petram adlatæ sunt. inde Herodorusprinceps hic amicorum Demetrii erat in custodiam est conjectus et Demetrius dissimulanter adseruari jussus. hæc super cetera tristem adventum in Macedoniam regi fecerunt. movebant eum et præsentia crimina: exspectandos tamen, quos ad exploranda omnia Romam miserat, censebat. his anxius curis cum aliquot menses egisset, tandem legati, jam ante præmeditati in Macedonia, quæ ab Roma renuntiarent, venerunt; qui super cetera scelera falsas etiam litteras, signo adulterino T. Quinctii signatas, reddiderunt regi. deprecatio in litteris erat, si quid adulescens cupiditate regni prolapsus secum egisset: nihil eum adversus suorum quemquam facturum neque eum se esse, qui ullius impii consilii auctor futurus videri possit. hæ litteræ fidem Persei criminibus fecerunt. itaque Herodorus extemplo diu excruciatus sine indicio rei ullius in tormentis moritur.
[24] Demetrium iterum ad patrem accusavit Perseus. fuga per Pæoniam præparata arguebatur et corrupti quidam, ut comites itineris essent; maxime falsæ litteræ T. Quinctii urgebant. nihil tamen palam gravius pronuntiatum de eo est, ut dolo potius interficeretur, nec id cura ipsius, sed ne poena ejus consilia adversus Romanos nudaret. ab Thessalonice Demetriadem ipsi cum iter esset, Astræum Pæoniæ Demetrium mittit cum eodem comite Dida, Perseum Amphipolin ad obsides Thracum accipiendos. digredienti ab se Didæ mandata dedisse dicitur de filio occidendo. sacrificium ab Dida seu institutum seu simulatum est, ad quod celebrandum invitatus Demetrius ab Astræo Heracleam venit. in ea cena dicitur venenum datum. poculo epoto extemplo sensit, et mox coortis doloribus, relicto convivio cum in cubiculum recepisset sese, crudelitatem patris conquerens, parricidium fratris ac Didæ scelus incusans torquebatur. intromissi deinde Thyrsis quidam Stuberræus et Beroeæus Alexander injectis tapetibus in caput faucesque spiritum intercluserunt. ita innoxius adulescens, cum in eo ne simplici quidem genere mortis contenti inimici fuissent, interficitur.
[25] Dum hæc in Macedonia geruntur, L. Æmilius Paulus, prorogato ex consulatu imperio, principio veris in Ligures Ingaunos <exercitum> introduxit. ubi primum in hostium finibus castra posuit, legati ad eum per speciem pacis petendæ speculatum venerunt. neganti Paulo nisi cum deditis pacisci se pacem, non tam id recusabant, quam tempore aiebant opus esse, ut generi agresti hominum persuaderetur. ad hoc decem dierum indutiæ cum darentur, petierunt deinde, ne trans montes proximos castris pabulatum lignatumque milites irent: culta ea loca suorum finium esse. id ubi impetravere, post eos ipsos montes, unde averterant hostem, exercitu omni coacto, repente multitudine ingenti castra Romanorum oppugnare simul omnibus portis adgressi sunt. summa vi totum diem oppugnarunt, ita ut ne efferendi quidem signa Romanis spatium nec ad explicandam aciem locus esset. conferti in portis obstando magis quam pugnando castra tutabantur. sub occasum solis cum recessissent hostes, duos equites ad Cn. Bæbium <pro>consulem cum litteris Pisas mittit, ut obsesso per indutias sibi quam primum subsidio veniret. Bæbius exercitum M. Pinario prætori eunti in Sardiniam tradiderat: ceterum et senatum litteris certiorem fecit obsideri a Liguribus L. Æmilium, et M. Claudio Marcello, cujus proxima inde provincia erat, scripsit, ut, si videretur ei, exercitum e Gallia traduceret in Ligures et L. Æmilium liberaret obsidione. hæc sera futura auxilia erant. Ligures ad castra postero die redeunt. Æmilius cum et venturos scisset et educere in aciem potuisset, intra vallum suos tenuit, ut extraheret rem in id tempus, quo Bæbius cum exercitu venire a Pisis posset.
[26] Romæ magnam trepidationem litteræ Bæbii fecerunt, eo majorem, quod paucos post dies Marcellus, tradito exercitu Fabio Romam cum venisset, spem ademit eum, qui in Gallia esset, exercitum in Ligures posse traduci, quia bellum cum Histris esset prohibentibus coloniam Aquileiam deduci: eo profectum Fabium, neque inde regredi bello inchoato posse. una, et ea ipsa tardior quam tempus postulabat, subsidii spes erat, si consules maturassent in provinciam ire. id ut facerent, pro se quisque patrum vociferari. consules nisi confecto dilectu negare se ituros, nec suam segnitiem sed vim morbi in causa esse, quo serius perficeretur. non tamen potuerunt sustinere consensum senatus, quin paludati exirent et militibus, quos conscriptos haberent, diem edicerent, quo Pisas convenirent. permissum, ut, qua irent, protinus subitarios milites scriberent ducerentque secum. et prætoribus Q. Petilio et Q. Fabio imperatum est, ut Petilius duas legiones civium Romanorum tumultuarias scriberet et omnes minores quinquaginta annis sacramento rogaret, Fabio, ut sociis Latini nominis quindecim milia peditum, octingentos equites imperaret. duumuiri navales creati C. Matienus et C. Lucretius, navesque iis ornatæ sunt, Matienoque, cujus ad Gallicum sinum provincia erat, imperatum est, ut classem primo quoque tempore duceret in Ligurum oram, si quo usui esse L. Æmilio atque exercitui ejus posset.
[27] Æmilius, postquam nihil usquam auxilii ostendebatur, interceptos credens equites, non ultra differendum ratus, quin per se fortunam temptaret, priusquam hostes venirent, qui segnius socordiusque oppugnabant, ad quattuor portas exercitum instruxit, ut signo dato simul ex omnibus partibus eruptionem facerent. quattuor extraordinariis cohortibus duas adjunxit præposito M. Valerio legato, erumpere prætoria porta jussit. ad dexteram principalem hastatos legionis primæ instruxit; principes ex eadem legione in subsidiis posuit: M. Seruilius et L. Sulpicius tribuni militum his præpositi. tertia legio adversus sinistram principalem portam instructa est. id tantum mutatum: principes primi et hastati in subsidiis locati; Sex. Julius Cæsar et L. Aurelius Cotta tribuni militum huic legioni præpositi sunt. Q. Fuluius Flaccus legatus cum dextera ala ad quæstoriam portam positus; duæ cohortes et triarii duarum legionum in præsidio castrorum manere jussi. omnes portas contionabundus ipse imperator circumiit, et, quibuscumque irritamentis poterat, iras militum acuebat, nunc fraudem hostium incusans, qui pace petita, indutiis datis, per ipsum indutiarum tempus contra jus gentium ad castra oppugnanda venissent: nunc, quantus pudor esset, edocens ab Liguribus, latronibus verius quam hostibus justis, Romanum exercitum obsideri. 'quo ore quisquam vestrum, si hinc alieno præsidio, non vestra virtute evaseritis, occurret, non dico eis militibus, qui Hannibalem, qui Philippum, qui Antiochum, maximos ætatis nostræ reges ducesque, vicerunt, sed iis, qui hos ipsos Ligures aliquotiens pecorum modo fugientes per saltus invios consectati ceciderunt? quod Hispani, quod Galli, quod Macedones Poenive non audeant, Ligustinus hostis vallum Romanum subit, obsidet ultro et oppugnat, quem scrutantes ante devios saltus abditum et latentem vix inveniebamus.' ad hæc consentiens reddebatur militum clamor, nullam militum culpam esse, quibus nemo ad erumpendum signum dedisset, daret signum: intellecturum eosdem, qui antea fuerint, et Romanos et Ligures esse.
[28] Bina cis montes castra Ligurum erant. ex iis primis diebus sole orto pariter omnes compositi et instructi procedebant; tum nisi exsatiati cibo vinoque arma non capiebant, dispersi inordinati exibant, ut quibus prope certum esset hostes extra vallum non elaturos signa. adversus ita incompositos eos venientes clamore pariter omnium, qui in castris erant, calonum quoque et lixarum sublato simul omnibus portis Romani eruperunt. Liguribus adeo improvisa res fuit, ut perinde ac si insidiis circumuenti forent trepidarent. exiguum temporis aliqua forma pugnæ fuit: fuga deinde effusa et fugientium passim cædes erat, equitibus dato signo, ut conscenderent equos nec effugere quemquam sinerent. in castra omnes trepida fuga compulsi sunt, deinde ipsis exuti castris. supra quindecim milia Ligurum eo die occisa, capti duo milia et trecenti. triduo post Ligurum Ingaunorum nomen omne obsidibus datis in dicionem venit. gubernatores nautæque conquisiti, qui <in> prædatoriis fuissent navibus, atque omnes in custodiam conjecti. et a C. Matieno duumuiro naves ejus generis in Ligustina ora triginta duæ captæ sunt. hæc qui nuntiarent litterasque ad senatum ferrent, L. Aurelius Cotta C. Sulpicius Gallus Romam missi, simulque peterent, ut L. Æmilio confecta provincia decedere et deducere secum milites liceret atque dimittere. utrumque permissum ab senatu et supplicatio ad omnia puluinaria per triduum decreta, jussique prætores Petilius urbanas dimittere legiones, Fabius sociis atque nomini Latino remittere dilectum; et uti prætor urbanus consulibus scriberet senatum æquum censere subitarios milites, tumultus causa conscriptos, primo quoque tempore dimitti.
[29] Colonia Graviscæ eo anno deducta est in agrum Etruscum, de Tarquiniensibus quondam captum. quina jugera agri data; tresuiri deduxerunt C. Calpurnius Piso P. Claudius Pulcher C. Terentius Istra. siccitate et inopia frugum insignis annus fuit. sex menses numquam pluvisse memoriæ proditum. eodem anno in agro L. Petilii scribæ sub Janiculo, dum cultores [agri] altius moliuntur terram, duæ lapideæ arcæ, octonos ferme pedes longæ, quaternos latæ, inventæ sunt, operculis plumbo devinctis. litteris Latinis Græcisque utraque arca inscripta erat, in altera Numam Pompilium Pomponis filium, regem Romanorum, sepultum esse, in altera libros Numæ Pompilii inesse. eas arcas cum ex amicorum sententia dominus aperuisset, quæ titulum sepulti regis habuerat, inanis inventa, sine vestigio ullo corporis humani aut ullius rei, per tabem tot annorum omnibus absumptis. in altera duo fasces candelis involuti septenos habuere libros, non integros modo sed recentissima specie. septem Latini de jure pontificum erant, septem Græci de disciplina sapientiæ, quæ illius ætatis esse potuit. adicit Antias Valerius Pythagoricos fuisse, vulgatæ opinioni, qua creditur Pythagoræ auditorem fuisse Numam, mendacio probabili accommodata fide. primo ab amicis, qui in re præsenti fuerunt, libri lecti; mox pluribus legentibus cum vulgarentur, Q. Petilius prætor urbanus studiosus legendi libros eos a L. Petilio sumpsit: et erat familiaris usus, quod scribam eum quæstor Q. Petilius in decuriam legerat. lectis rerum summis cum animaduertisset pleraque dissoluendarum religionum esse, L. Petilio dixit sese libros eos in ignem conjecturum esse; priusquam id faceret, se ei permittere, uti, si quod seu jus seu auxilium se habere ad eos libros repetendos existimaret, experiretur: <id> integra sua gratia eum facturum. scriba tribunos plebis adit, ab tribunis ad senatum res est reiecta. prætor se jusjurandum dare paratum esse aiebat, libros eos legi seruarique non oportere. senatus censuit satis habendum quod prætor jusjurandum polliceretur; libros primo quoque tempore in comitio cremandos esse; pretium pro libris, quantum Q. Petilio prætori majorique parti tribunorum plebis videretur, domino soluendum esse. id scriba non accepit. libri in comitio igne a victimariis facto in conspectu populi cremati sunt.
[30] Magnum bellum ea æstate coortum in Hispania citeriore. ad quinque et triginta milia hominum, quantum numquam ferme antea, Celtiberi comparaverant. Q. Fuluius Flaccus eam obtinebat provinciam. is quia armare juventutem Celtiberos audierat, et ipse quanta poterat a sociis auxilia contraxerat, sed nequaquam numero militum hostem æquabat. principio veris exercitum in Carpetaniam duxit, et castra locavit ad oppidum Æburam, modico præsidio in urbe posito. paucis post diebus Celtiberi milia duo fere inde sub colle posuerunt castra. quos ubi adesse prætor Romanus sensit, M. Fuluium fratrem cum duabus turmis sociorum equitum ad castra hostium speculatum misit, quam proxime succedere ad vallum jussum, ut viseret, quanta essent; pugna abstineret, reciperetque sese, si hostium equitatum exeuntem vidisset. ita ut præceptum erat fecit. per dies aliquot nihil ultra motum, quam ut hæ duæ turmæ ostenderentur, deinde subducerentur, ubi equitatus hostium castris procucurrisset. postremo Celtiberi, simul omnibus copiis peditum equitumque castris egressi, acie derecta medio fere spatio inter bina castra constiterunt. campus erat planus omnis et aptus pugnæ. ibi stetere Hispani hostes exspectantes. Romanus suos intra vallum continuit. per quadriduum continuum et illi eodem loco aciem instructam tenuerunt <et> ab Romanis nihil motum. inde quievere in castris Celtiberi, quia pugnæ copia non fiebat: equites tantum in stationem egrediebantur, ut parati essent, si quid ab hoste moveretur. pone castra utrique pabulatum et lignatum ibant, neutri alteros impedientes.
[31] Prætor Romanus ubi satis tot dierum quiete credidit spem factam hosti nihil se priorem moturum, L. Acilium cum ala sinistra et sex milibus provincialium auxiliorum circumire montem jubet, qui ab tergo hostibus erat; inde, ubi clamorem audisset, decurrere ad castra eorum. nocte profecti sunt, ne possent conspici. Flaccus luce prima C. Scribonium præfectum socium ad vallum hostium cum equitibus extraordinariis sinistræ alæ mittit; quos ubi et propius accedere et plures, quam soliti erant, Celtiberi conspexerunt, omnis equitatus effunditur castris, simul et peditibus signum ad exeundum datur. Scribonius, uti præceptum erat, ubi primum fremitum equestrem audivit, avertit equos et castra repetit. eo effusius sequi hostes. primo equites, mox et peditum acies aderat, haud dubia spe castra eo die se expugnaturos. quingentos passus non plus a vallo aberant. itaque Flaccus ubi satis abstractos eos a præsidio castrorum suorum ratus est, intra vallum exercitu instructo tribus partibus simul erumpit, clamore non tantum ad ardorem pugnæ excitandum sublato, sed etiam ut, qui in montibus erant, exaudirent. nec morati sunt, quin decurrerent, sicut imperatum erat, ad castra; ubi quinque milium armatorum non amplius relictum erat præsidium. quos cum et paucitas sua et multitudo hostium et improvisa res terruisset, prope sine certamine capiuntur castra. captis, quæ pars maxime <a> pugnantibus conspici poterat, injecit Acilius ignem.
[32] Postremi Celtiberorum qui in acie erant, primi flammam conspexere, deinde per totam aciem vulgatum est castra amissa esse et tum cum maxime ardere. unde illis terror, inde Romanis animus crevit. jam clamor suorum vincentium accidebat, jam ardentia hostium castra apparebant. Celtiberi parumper incertis animis fluctuati sunt: ceterum postquam receptus pulsis nullus erat nec usquam nisi in certamine spes, pertinacius de integro capessunt pugnam. acie media urgebantur acriter a quinta legione: adversus lævum cornu, in quo sui generis provincialia auxilia instruxisse Romanos cernebant, cum majore fiducia intulerunt signa. jam prope erat, ut sinistrum cornu pelleretur Romanis, ni septima legio successisset. simul ab oppido Æbura, qui in præsidio relicti erant, in medio ardore pugnæ advenerunt, et Acilius ab tergo erat. diu in medio cæsi Celtiberi: qui supererant in omnes passim partes capessunt fugam. equites bipartito in eos emissi magnam cædem edidere. ad viginti tria milia hostium eo die occisa, capta quattuor milia septingenti cum equis plus quingentis, et signa militaria octoginta octo. magna victoria, non tamen incruenta fuit: Romani milites de duabus legionibus paulo plus ducenti, socium Latini nominis octingenti triginta, externorum auxiliarium ferme duo milia et quadringenti ceciderunt. prætor in castra victorem exercitum reduxit, Acilius manere in captis ab se castris jussus. postero die spolia de hostibus lecta, et pro contione donati, quorum virtus insignis fuerat.
[33] Sauciis deinde in oppidum Æburam devectis per Carpetaniam ad Contrebiam ductæ legiones. ea urbs circumsessa cum a Celtiberis auxilia arcessisset, morantibus iis, non quia ipsi cunctati sunt, sed quia profectos domo inexplicabiles continuis imbribus viæ et inflati amnes tenebant, desperato auxilio suorum in deditionem venit. Flaccus quoque tempestatibus foedis coactus exercitum omnem in urbem introduxit. Celtiberi, qui profecti erant [a domo] deditionis ignari, cum tandem superatis, ubi primum remiserunt imbres, amnibus Contrebiam venissent, postquam nulla castra extra moenia viderunt, aut in alteram partem translata rati aut recessisse hostes, per neglegentiam effusi ad oppidum accesserunt. in eos duabus portis Romani eruptionem fecerunt et incompositos adorti fuderunt. quæ res ad resistendum eos et ad capessendam pugnam impediit, quod non uno agmine nec ad signa frequentes veniebant, eadem magnæ parti ad fugam saluti fuit: sparsi enim toto passim campo se diffuderunt, nec usquam confertos eos hostis circumuenit. tamen ad duodecim milia sunt cæsa, capta plus quinque milia hominum, equi quadringenti, signa militaria sexaginta duo. qui palati e fuga domum se recipiebant, alterum agmen venientium Celtiberorum deditionem Contrebiæ et suam cladem narrando averterunt. extemplo in vicos castellaque sua omnes dilapsi. Flaccus a Contrebia profectus per Celtiberiam populabundus ducit legiones multa castella expugnando, donec maxima pars Celtiberorum in deditionem venit.
[34] Hæc in citeriore Hispania eo anno gesta. in ulteriore Manlius prætor secunda aliquot proelia cum Lusitanis fecit.
Aquileia colonia Latina eodem anno in agrum Gallorum est deducta. tria milia peditum quinquagena jugera, centuriones centena, centena quadragena equites acceperunt. tresuiri deduxerunt P. Cornelius Scipio Nasica C. Flaminius L. Manlius Acidinus. ædes duæ eo anno dedicatæ sunt, una Veneris Erycinæ ad portam Collinam: dedicavit L. Porcius L. f. Licinus duumuir, vota erat a consule L. Porcio Ligustino bello, altera in foro holitorio Pietatis. eam ædem dedicavit M'. Acilius Glabrio duumuir; statuamque auratam, quæ prima omnium in Italia est statuta aurata, patris Glabrionis posuit. is erat, qui ipse eam ædem voverat, quo die cum rege Antiocho ad Thermopylas depugnasset, locaveratque idem ex senatus consulto. per eosdem dies, quibus ædes hæ dedicatæ sunt, L. Æmilius Paulus proconsul ex Liguribus Ingaunis triumphavit. transtulit coronas aureas quinque et viginti, nec præterea quicquam auri argentique in eo triumpho latum. captivi multi principes Ligurum antea currum ducti. æris trecenos militibus divisit. auxerunt ejus triumphi famam legati Ligurum pacem perpetuam orantes: ita in animum induxisse Ligurum gentem, nulla umquam arma nisi imperata a populo Romano sumere. responsum a Q. Fabio prætore est Liguribus jussu senatus orationem eam non novam Liguribus esse: mens vero ut nova et orationi conveniens esset, ipsorum id plurimum referre. ad consules irent, et, quæ ab iis imperata essent, facerent. nulli alii quam consulibus senatum crediturum esse sincera fide in pace Ligures esse. pax in Liguribus fuit. in Corsica pugnatum cum Corsis: ad duo milia eorum M. Pinarius prætor in acie occidit. qua clade compulsi obsides dederunt et ceræ centum milia pondo. inde in Sardiniam exercitus ductus, et cum Iliensibus, gente ne nunc quidem omni parte pacata, secunda proelia facta. Carthaginiensibus eodem anno centum obsides redditi, pacemque [cum] iis populus Romanus non ab se tantum sed ab rege etiam Masinissa præstitit, qui cum præsidio armato agrum, qui in controversia erat, obtinebat.
[35] Otiosam provinciam consules habuerunt. M. Bæbius comitiorum causa Romam revocatus consules creavit A. Postumium Albinum Luscum et C. Calpurnium Pisonem. prætores exinde facti Ti. Sempronius Gracchus L. Postumius Albinus P. Cornelius Mammula, Ti. Minucius Molliculus A. Hostilius Mancinus C. Mænius. ii omnes magistratum idibus Martiis injerunt.
Principio ejus anni, quo A. Postumius Albinus et C. Calpurnius Piso consules fuerunt, ab A. Postumio consule in senatum introducti, qui ex Hispania citeriore venerant a Q. <Fuluio> Flacco, L. Minucius legatus et duo tribuni militum, T. Mænius et L. Terentius Massaliota. hi cum duo secunda proelia, deditionem Celtiberiæ, confectam provinciam nuntiassent, nec stipendio, quod mitti soleret, nec frumento portato ad exercitum in eum annum opus esse, petierunt ab senatu primum, ut ob res prospere gestas diis immortalibus honos haberetur, deinde ut Q. Fuluio decedenti de provincia deportare inde exercitum, cujus forti opera et ipse et multi ante eum prætores usi essent, liceret. quod fieri, præterquam quod ita deberet, etiam prope necessarium esse: ita enim obstinatos esse milites, ut non ultra retineri posse in provincia viderentur, injussuque abituri inde essent, si non dimitterentur, aut in perniciosam, si quis impense retineret, seditionem exarsuri. consulibus ambobus provinciam Ligures esse senatus jussit. prætores inde sortiti sunt: A. Hostilio urbana, Ti. Minucio peregrina obvenit, P. Cornelio Sicilia, C. Mænio Sardinia. Hispanias sortiti L. Postumius ulteriorem, Ti. Sempronius citeriorem. is quia successurus Q. Fuluio erat, ne vetere exercitu provincia spoliaretur, 'quæro' inquit 'de te, L. Minuci, cum confectam provinciam nunties, existimesne Celtiberos perpetuo in fide mansuros, ita ut sine exercitu ea provincia obtineri possit. si neque de fide barbarorum quicquam recipere aut adfirmare nobis potes, et habendum illic utique exercitum censes, utrum tandem auctor senatui sis supplementum in Hispaniam mittendi, ut ii modo, quibus emerita stipendia sint, milites dimittantur, veteribus militibus tirones immisceantur, an deductis de provincia veteribus legionibus novas conscribendi et mittendi, cum contemptum tirocinium etiam mitiores barbaros excitare ad rebellandum possit? dictu quam re facilius est provinciam ingenio ferocem, rebellatricem confecisse. paucæ civitates, ut quidem ego audio, quas vicina maxime hiberna premebant, in jus dicionemque venerunt; ulteriores in armis sunt. quæ cum ita sint, ego jam hinc prædico, patres conscripti, me exercitu eo, qui nunc est, rem publicam administraturum: si deducat secum Flaccus legiones, loca pacata me ad hibernacula lecturum neque novum militem ferocissimo hosti objecturum.'
[36] Legatus ad ea, quæ interrogatus erat, respondit neque se neque quemquam alium divinare posse, quid in animo Celtiberi haberent aut porro habituri essent. itaque negare non posse, quin rectius sit etiam ad pacatos barbaros, nondum satis adsuetos imperio, exercitum mitti. novo autem an vetere exercitu opus sit, ejus esse dicere, qui scire possit, qua fide Celtiberi in pace mansuri sint, simul et qui illud exploratum habeat, quieturos milites, si diutius in provincia retineantur. si ex eo, quod aut inter se loquantur aut succlamationibus apud contionantem imperatorem significent, quid sentiant, conjectandum sit, palam vociferatos esse aut imperatorem in provincia retenturos aut cum eo in Italiam venturos esse. disceptationem inter prætorem legatumque consulum relatio interrupit, qui suas ornari provincias, priusquam de prætoris exercitu ageretur, æquum censebant. novus omnis exercitus consulibus est decretus, binæ legiones Romanæ cum suo equitatu, et socium Latini nominis quantus semper numerus, quindecim milia peditum, octingenti equites. cum hoc exercitu Apuanis Liguribus ut bellum inferrent, mandatum est. P. Cornelio et M. Bæbio prorogatum imperium jussique provincias obtinere, donec consules venissent; tum imperatum, ut dimisso, quem haberent, exercitu reverterentur Romam. de Ti. Sempronii deinde exercitu actum est. novam legionem ei quinque milium et ducentorum peditum cum equitibus quadringentis consules scribere jussi, et mille præterea peditum Romanorum, quinquaginta equites, et sociis nominis Latini imperare septem milia peditum, trecentos equites. cum hoc exercitu placuit ire in Hispaniam citeriorem Ti. Sempronium. Q. Fuluio permissum, ut, qui milites ante Sp. Postumium Q. Marcium consules cives Romani sociive in Hispaniam transportati essent, et præterea supplemento adducto, quo amplius <in> duabus legionibus quam decem milia et quadringenti pedites, sescenti equites essent, et socium Latini nominis duodecim milia, sescenti equites, quorum forti opera duobus adversus Celtiberos proeliis usus Q. Fuluius esset, eos, si videretur, secum deportaret. et supplicationes decretæ, quod is prospere rem publicam gessisset. et ceteri prætores in provincias missi. Q. Fabio Buteoni prorogatum in Gallia imperium est. octo legiones præter exercitum veterem, qui in Liguribus in spe propinqua missionis erat, eo anno esse placuit. et is ipse exercitus ægre explebatur propter pestilentiam, quæ tertium jam annum urbem Romanam atque Italiam vastabat.
[37] Prætor Ti. Minucius et haud ita multo post consul C. Calpurnius moritur, multique alii omnium ordinum illustres viri. postremo prodigii loco ea clades haberi coepta est. C. Seruilius pontifex maximus piacula iræ deum conquirere jussus, decemuiri libros inspicere, consul Apollini Æsculapio Saluti dona vovere et dare signa inaurata: quæ vovit deditque. decemuiri supplicationem in biduum valetudinis causa in urbe et per omnia fora conciliabulaque edixerunt: majores duodecim annis omnes coronati et lauream in manu tenentes supplicaverunt. fraudis quoque humanæ insinuaverat suspicio animis; et veneficii quæstio ex senatus consulto, quod in urbe propiusue urbem decem milibus passuum esset commissum, C. Claudio prætori, qui in locum Ti. Minucii erat suffectus, ultra decimum lapidem per fora conciliabulaque C. Mænio, priusquam in Sardiniam provinciam traiceret, decreta. suspecta consulis erat mors maxime. necatus a Quarta Hostilia uxore dicebatur. ut quidem filius ejus Q. Fuluius Flaccus in locum vitrici consul est declaratus, aliquanto magis infamis mors Pisonis coepit esse; et testes exsistebant, qui post declaratos consules Albinum et Pisonem, quibus comitiis Flaccus tulerat repulsam, et exprobratum ei a matre dicerent, quod jam ei tertium negatus consulatus petenti esset, et adjecisse, pararet se ad petendum: intra duos menses effecturam, ut consul fieret. inter multa alia testimonia ad causam pertinentia hæc quoque vox, nimis vero eventu comprobata, valuit, cur Hostilia damnaretur. veris principio hujus, dum consules novos dilectus Romæ tenet, mors deinde alterius et creandi comitia consulis in locum ejus omnia tardiora fecerunt, interim P. Cornelius et M. Bæbius, qui in consulatu nihil memorabile gesserant, in Apuanos Ligures exercitum induxerunt.
[38] Ligures, qui ante adventum in provinciam consulum non exspectassent bellum, improviso oppressi ad duodecim milia hominum dediderunt se. eos consulto per litteras prius senatu deducere ex montibus in agros campestres procul ab domo, ne reditus spes esset, Cornelius et Bæbius statuerunt, nullum alium ante finem rati fore Ligustini belli.
Ager publicus populi Romani erat in Samnitibus, qui Taurasinorum <fuerat. eo cum> traducere Ligures Apuanos vellent, edixerunt, <ut> Ligures Apuani de montibus descenderent cum liberis conjugibusque, sua omnia secum portarent. Ligures sæpe per legatos deprecati, ne penates, sedem in qua geniti essent, sepulcra majorum cogerentur relinquere, arma obsides pollicebantur. postquam nihil impetrabant neque vires ad bellandum erant, edicto parverunt. traducti sunt publico sumptu ad quadraginta milia liberorum capitum cum feminis puerisque. argenti data centum et quinquaginta milia, unde in novas sedes compararent, quæ opus essent. agro dividendo dandoque iidem, qui traduxerant, Cornelius et Bæbius præpositi. postulantibus tamen ipsis quinqueviri ab senatu dati, quorum ex consilio agerent. transacta re cum veterem exercitum Romam deduxissent, triumphus ab senatu est decretus. hi omnium primi nullo bello gesto triumpharunt. tantum hostiæ ductæ ante currum, quia nec quod ferretur neque quod duceretur captum neque quod militibus daretur, quicquam in triumphis eorum fuerat.
[39] Eodem anno in Hispania Fuluius Flaccus proconsul, quia successor in provinciam tardius veniebat, educto exercitu ex hibernis ulteriorem Celtiberiæ agrum, unde ad deditionem non venerant, institit vastare. qua re irritavit magis quam conterruit animos barbarorum; et clam comparatis copiis saltum Manlianum, per quem transiturum exercitum Romanum satis sciebant, obsederunt. in Hispaniam ulteriorem eunti L. Postumio Albino collegæ Gracchus mandaverat, ut Q. Fuluium certiorem faceret, Tarraconem exercitum adduceret: ibi dimittere veteranos supplementaque distribuere et ordinare omnem exercitum sese velle. dies quoque, et ea propinqua, edita Flacco est, qua successor esset venturus. hæc nova adlata res, omissis quæ agere instituerat, Flaccum raptim deducere exercitum ex Celtiberia cum coegisset, barbari causæ ignari, suam defectionem et clam comparata arma sensisse eum et pertimuisse rati, eo ferocius saltum insederunt. ubi eum saltum prima luce agmen Romanum intravit, repente ex duabus partibus simul exorti hostes Romanos invaserunt. quod ubi vidit Flaccus, primos tumultus in agmine per centuriones stare omnes, suo quemque loco, et arma expedire jubendo sedavit, et sarcinis jumentisque in unum locum coactis copias omnes partim ipse partim per legatos tribunosque militum, ut tempus, ut locus postulabat, sine ulla trepidatione instruxit, cum bis deditis rem esse admonens, scelus et perfidiam illis, non virtutem nec animum accessisse, reditum ignobilem in patriam clarum ac memorabilem eos sibi fecisse: cruentos ex recenti cæde hostium gladios et manantia sanguine spolia Romam ad triumphum delaturos. plura dici tempus non patiebatur: invehebant se hostes, et in partibus extremis jam pugnabatur. deinde acies concurrerunt.
[40] Atrox ubique proelium, sed varia fortuna erat. egregie legiones, nec segnius duæ alæ pugnabant: externa auxilia ab simili armatura, meliore aliquantum militum genere urgebantur, nec locum tueri poterant. Celtiberi ubi ordinata acie et signis collatis se non esse pares legionibus senserunt, cuneo impressionem fecerunt, quo tantum valent genere pugnæ, ut quamcumque [in] partem perculere impetu suo, sustineri nequeant. tunc quoque turbatæ legiones sunt, prope interrupta acies. quam trepidationem ubi Flaccus conspexit, equo advehitur ad legionarios equites, et 'ni quid auxilii in vobis est, actum jam de hoc exercitu erit.' cum undique acclamassent, quin ederet, quid fieri vellet: non segniter imperium exsecuturos; 'duplicate turmas' inquit, 'duarum legionum equites, et permittite equos in cuneum hostium, quo nostros urgent. id cum majore vi [equorum] facietis, si effrenatos in eos equos immittitis; quod sæpe Romanos equites cum magna laude fecisse sua memoriæ proditum est.' dicto parverunt detractisque frenis bis ultro citroque cum magna strage hostium, infractis omnibus hastis, transcurrerunt. dissipato cuneo, in quo omnis spes fuerat, Celtiberi trepidare et prope omissa pugna locum fugæ circumspicere. et alarii equites postquam Romanorum equitum tam memorabile facinus videre, et ipsi virtute eorum accensi sine ullius imperio in perturbatos jam hostes equos immittunt. tunc vero Celtiberi omnes in fugam effunduntur, et imperator Romanus aversos hostes contemplatus ædem Fortunæ equestri Jovique optimo maximo ludos vovit. cæduntur Celtiberi per totum saltum dissipati fuga. decem et septem milia hostium cæsa eo die traduntur, vivi capti plus tria milia septingenti, cum signis militaribus septuaginta septem, equis prope sescentis. in suis castris eo die victor exercitus mansit. victoria non sine jactura militum fuit: quadringenti septuaginta duo milites Romani, socium ac Latini nominis mille decem et novem, cum his tria milia militum auxiliariorum perierunt. ita victor exercitus renovata priore gloria Tarraconem est perductus. venienti Fuluio Ti. Sempronius prætor, qui biduo ante venerat, obviam processit gratulatusque est, quod rem publicam egregie gessisset. cum summa concordia, quos dimitterent quosque retinerent milites, composuerunt. inde Fuluius exauctoratis militibus in naves impositis Romam est profectus, Sempronius in Celtiberiam legiones duxit.
[41] Consules ambo in Ligures exercitus induxerunt diversis partibus. Postumius prima et tertia legione Ballistam Letumque montes obsedit, et premendo præsidiis angustos saltus eorum commeatus interclusit, inopiaque omnium rerum eos perdomuit. Fuluius secunda et quarta legione adortus a Pisis Apuanos Ligures, qui eorum circa Macram fluvium incolebant, in deditionem acceptos, ad septem milia hominum, in naves impositos præter oram Etrusci maris Neapolim transmisit. inde in Samnium traducti, agerque iis inter populares datus est. montanorum Ligurum ab A. Postumio vineæ cæsæ frumentaque deusta, donec cladibus omnibus belli coacti in deditionem venerunt armaque tradiderunt. navibus inde Postumius ad visendam oram Ingaunorum Intemeliorumque Ligurum processit. priusquam hi consules venirent ad exercitum, qui Pisas indictus erat, præerat A. Postumius. frater Q. Fuluii M. Fuluius Nobiliorsecundæ legionis [Fuluius] tribunus militum is eratmensibus suis dimisit legionem, jurejurando adactis centurionibus æs in ærarium ad quæstores esse delaturos. hoc ubi Placentiamnam eo forte erat profectusAulo nuntiatum est, cum equitibus expeditis secutus dimissos, quos eorum potuit adsequi, reduxit castigatos Pisas; de ceteris consulem certiorem fecit. eo referente senatus consultum factum est, ut M. Fuluius in Hispaniam relegaretur ultra novam Carthaginem; litteræque ei datæ sunt a consule ad P. Manlium in Hispaniam ulteriorem deferendæ: milites jussi ad signa redire. ignominiæ causa uti semestre stipendium in eum annum esset ei legioni, decretum: qui miles ad exercitum non redisset, eum ipsum bonaque ejus vendere consul jussus.
[42] Eodem anno L. Duronius, qui prætor anno superiore <fuerat>, ex Illyrico cum decem navibus Brundisium rediit. inde in portu relictis navibus cum venisset Romam, inter exponendas res, quas ibi gessisset, haud dubie in regem Illyriorum Gentium latrocinii omnis maritimi causam avertit: ex regno ejus omnes naves esse, quæ superi maris oram depopulatæ essent; de his rebus se legatos misisse, nec conveniendi regis potestatem factam. venerant Romam legati a Gentio, qui, quo tempore Romani conveniendi regis causa venissent, ægrum forte eum in ultimis partibus fuisse regni dicerent: petere Gentium ab senatu, ne crederent confictis criminibus in se, quæ inimici detulissent. ad ea Duronius adjecit multis civibus Romanis et sociis Latini nominis injurias factas in regno ejus, et cives Romanos dici Corcyræ retineri. eos omnes Romam adduci placuit, C. Claudium prætorem cognoscere, neque ante Gentio regi legatisue ejus responsum reddi.
Inter multos alios, quos pestilentia ejus anni absumpsit, sacerdotes quoque aliquot mortui sunt. L. Valerius Flaccus pontifex mortuus est: in ejus locum suffectus est Q. Fabius Labeo. P. Manlius, qui nuper ex ulteriore Hispania redierat, triumuir epulo: Q. Fuluius M. f. in locum ejus triumuir cooptatus, tum prætextatus erat. de rege sacrific<ul>o sufficiendo in locum Cn. Cornelii Dolabellæ contentio inter C. Seruilium pontificem maximum fuit et L. Cornelium Dolabellam duumuirum navalem, quem ut inauguraret pontifex magistratu sese abdicare jubebat. recusantique id facere ob eam rem multa duumuiro dicta a pontifice, deque ea, cum provocasset, certatum ad populum. cum plures jam tribus intro vocatæ dicto esse audientem pontifici duumuirum juberent, multamque remitti, si magistratu se abdicasset, vitium de cælo, quod comitia turbaret, intervenit. religio inde fuit pontificibus inaugurandi Dolabellæ. P. Cloelium Siculum inaugurarunt, qui secundo loco nominatus erat. exitu anni et C. Seruilius Geminus pontifex maximus decessit: idem decemuir sacrorum fuit. pontifex in locum ejus a collegio cooptatus est Q. Fuluius Flaccus: <creatus> inde pontifex maximus M. Æmilius Lepidus, cum multi clari viri petissent; et decemuir sacrorum Q. Marcius Philippus in ejusdem locum est cooptatus. et augur Sp. Postumius Albinus decessit: in locum ejus P. Scipionem, filium Africani, augures cooptarunt.
Cumanis eo anno petentibus permissum, ut publice Latine loquerentur et præconibus Latine vendendi jus esset.
[43] Pisanis agrum pollicentibus, quo Latina colonia deduceretur, gratiæ ab senatu actæ; triumuiri creati ad eam rem Q. Fabius Buteo M. et P. Popilii Lænates. a C. Mænio prætore, cui provincia Sardinia cum evenisset, additum erat, ut quæreret de veneficiis longius ab urbe decem milibus passuum, litteræ adlatæ, se jam tria milia hominum damnasse, et crescere sibi quæstionem indiciis: aut eam sibi esse deserendam aut provinciam dimittendam.
Q. Fuluius Flaccus ex Hispania rediit Romam cum magna fama gestarum rerum; qui cum extra urbem triumphi causa esset, consul est creatus cum L. Manlio Acidino, et post paucos dies cum militibus, quos secum deduxerat, triumphans urbem est invectus. tulit in triumpho coronas aureas centum viginti quattuor: præterea auri pondo triginta unum, <argenti infecti> * * * et signati Oscensis nummum centum septuaginta tria milia ducentos. militibus de præda quinquagenos denarios dedit, duplex centurionibus, triplex equiti, tantundem sociis Latini nominis, et stipendium omnibus duplex.
[44] Eo anno rogatio primum lata est ab L. Villio tribuno plebis, quot annos nati quemque magistratum peterent caperentque. inde cognomen familiæ inditum, ut Annales appellarentur. prætores quattuor post multos annos lege Bæbia creati, quæ alternis quaternos jubebat creari. hi facti Cn. Cornelius Scipio C. Valerius Lævinus Q. et P. Mucii Q. f. Scævolæ. Q. Fuluio et L. Manlio consulibus eadem provincia, quæ superioribus, pari numero copiæ peditum equitum, civium sociorum decretæ. in Hispaniis duabus Ti. Sempronio et L. Postumio cum iisdem exercitibus, quos haberent, prorogatum imperium est; et in supplementum consules scribere jussi ad tria milia peditum Romanorum, trecentos equites, quinque milia sociorum Latini nominis et quadringentos equites. P. Mucius Scævola urbanam sortitus provinciam est, et ut idem quæreret de veneficiis in urbe et propius urbem decem milia passuum, Cn. Cornelius Scipio peregrinam, Q. Mucius Scævola Siciliam, C. Valerius Lævinus Sardiniam.
Q. Fuluius consul priusquam ullam rem publicam ageret, liberare et se et rem publicam religione votis soluendis dixit velle. vovisse, quo die postremum cum Celtiberis pugnasset, ludos Jovi optimo maximo et ædem equestri Fortunæ sese facturum: in eam rem sibi pecuniam collatam esse ab Hispanis. ludi decreti, et ut duumuiri ad ædem locandam crearentur. de pecunia finitum, ne major ludorum causa consumeretur, quam quanta Fuluio Nobiliori post Ætolicum bellum ludos facienti decreta esset; neve quid ad eos ludos arcesseret cogeret acciperet faceret adversus id senatus consultum, quod L. Æmilio Cn. Bæbio consulibus de ludis factum esset. decreverat id senatus propter effusos sumptus factos in ludos Ti. Sempronii ædilis, qui graves non modo Italiæ ac sociis Latini nominis, sed etiam provinciis externis fuerant.
[45] Hiems eo anno nive sæva et omni tempestatum genere fuit: arbores, quæ obnoxiæ frigoribus sunt, deusserat cunctas; et eadem aliquanto quam alias longior fuit. itaque Latinas nox subito coorta et intolerabilis tempestas in monte turbavit, instauratæque sunt ex decreto pontificum. eadem tempestas et in Capitolio aliquot signa prostravit fulminibusque complura loca deformavit, ædem Jovis Tarracinæ, ædem Albam Capuæ portamque Romanam; muri pinnæ aliquot locis decussæ erant. hæc inter prodigia nuntiatum et ab Reate tripedem natum mulum. ob ea decemuiri jussi adire libros edidere, quibus diis et quot hostiis sacrificaretur, et [fulminibus complura loca deformata ædem Jovis] ut supplicatio diem unum esset. ludi deinde votivi Q. Fuluii consulis per dies decem magno apparatu facti.
Censorum inde comitia habita: creati M. Æmilius Lepidus pontifex maximus et M. Fuluius Nobilior, qui ex Ætolis triumphaverat. inter hos viros nobiles inimicitiæ erant, sæpe multis et in senatu et ad populum atrocibus celebratæ certaminibus. comitiis confectis, ut traditum antiquitus est, censores in Campo ad aram Martis sellis curulibus consederunt; quo repente principes senatorum cum agmine venerunt civitatis, inter quos Q. Cæcilius Metellus verba fecit.
[46] 'Non obliti sumus, censores, vos paulo ante ab universo populo Romano moribus nostris præpositos esse, et nos a vobis et admoneri et regi, non vos a nobis debere. indicandum tamen est, quid omnes bonos in vobis aut offendat aut certe mutatum malint. singulos cum intuemur, M. Æmili, M. Fului, neminem hodie in civitate habemus, quem, si revocemur in suffragium, velimus vobis prælatum esse. ambo cum simul aspicimus, non possumus <non> vereri, ne male comparati sitis, nec tantum rei publicæ prosit, quod omnibus nobis egregie placetis, quam, quod alter alteri displicetis, noceat. inimicitias per annos multos vobis ipsis graves et atroces geritis, quæ periculum est ne ex hac die nobis et rei publicæ quam vobis graviores fiant. de quibus causis hoc timeamus, multa succurrunt, quæ dicerentur, * * * nisi forte implacabiles ~fueritis implicaverint animos vestros. has ut hodie, ut in isto templo finiatis simultates, quæsumus vos universi, et quos conjunxit suffragiis suis populus Romanus, hos etiam reconciliatione gratiæ conjungi a nobis sinatis; uno animo, uno consilio legatis senatum, equites recenseatis, agatis censum, lustrum condatis; quod in omnibus fere precationibus nuncupabitis verbis "ut ea res mihi collegæque meo bene et feliciter eveniat," id ita ut vere, ut ex animo velitis evenire, efficiatisque, ut, quod deos precati eritis, id vos velle etiam homines credamus. T. Tatius et Romulus, in cujus urbis medio foro acie hostes concurrerant, ibi concordes regnarunt. non modo simultates, sed bella quoque finiuntur: ex infestis hostibus plerumque socii fideles, interdum etiam cives fiunt. Albani diruta Alba Romam traducti sunt, Latini, Sabini in civitatem accepti. vulgatum illud, quia verum erat, in proverbium venit, amicitias immortales, <mortales> inimicitias debere esse.' fremitus ortus cum adsensu, deinde universorum voces idem petentium confusæ in unum orationem interpellarunt. inde Æmilius questus cum alia, tum bis a M. Fuluio se certo consulatu dejectum: Fuluius contra queri se ab eo semper lacessitum et in probrum suum sponsionem factam. tamen ambo significare, si alter vellet, se in potestate tot principum civitatis futuros. omnibus instantibus, qui aderant, dexteras fidemque dedere remittere [uere] ac finire odium. deinde collaudantibus cunctis deducti sunt in Capitolium. et cura super tali re principum et facilitas censorum egregie comprobata ab senatu et laudata est. censoribus deinde postulantibus, ut pecuniæ summa sibi, qua in opera publica uterentur, <attribueretur,> vectigal annuum decretum est.
[47] Eodem anno in Hispania L. Postumius et Ti. Sempronius proprætores comparaverunt ita inter se, ut in Vaccæos per Lusitaniam iret Albinus, in Celtiberiam inde reverteretur; Gracchus, si majus ibi bellum esset, in ultima Celtiberiæ penetraret. * * * * Mundam urbem primum vi cepit, nocte ex improviso adgressus. acceptis deinde obsidibus præsidioque imposito castella oppugnare, [deinde] agros urere, donec ad prævalidam aliam urbemCertimam appellant Celtiberiperuenit. ubi cum jam opera admoveret, veniunt legati ex oppido, quorum sermo antiquæ simplicitatis fuit, non dissimulantium bellaturos, si vires essent. petierunt enim, ut sibi in castra Celtiberorum ire liceret ad auxilia accienda: si non impetrassent, tum separatim [eos] ab illis se consulturos. permittente Graccho jerunt et post paucis diebus alios decem legatos secum adduxerunt. meridianum tempus erat. nihil prius petierunt a prætore, quam ut bibere sibi juberet dari. epotis primis poculis iterum poposcerunt, magno risu circumstantium in tam rudibus et moris omnis ignaris ingeniis. tum maximus natu ex iis 'missi sumus' inquit 'a gente nostra, qui sciscitaremur, qua tandem re fretus arma nobis inferres.' ad hanc percunctationem Gracchus exercitu se egregio fidentem venisse respondit; quem si ipsi visere velint, quo certiora ad suos referant, potestatem se eis facturum esse. tribunisque militum imperat, ut ornari omnes copias peditum equitumque et decurrere jubeant armatas. ab hoc spectaculo legati <di>missi deterruerunt suos ab auxilio circumsessæ urbi ferendo. oppidani cum ignes nocte <e> turribus nequiquam, quod signum convenerat, sustulissent, destituti ab unica spe auxilii in deditionem venerunt. nummum quater et viciens ab iis est exactum, quadraginta nobilissimi equites, nec obsidum nominenam militare jussi sunt, et tamen re ipsa ut pignus fidei essent.
[48] Inde jam duxit ad Alcen urbem, ubi castra Celtiberorum erant, a quibus venerant nuper legati. eos cum per aliquot dies, armaturam levem immittendo in stationes, lacessisset parvis proeliis, in dies majora certamina serebat, ut omnes extra munitiones eliceret. ubi, quod petebat, <sat>is sensit effectum, auxiliorum præfectis imperat, ut contracto certamine, tamquam multitudine superarentur, repente tergis datis ad castra effuse fugerent: ipse intra vallum ad omnes portas instruxit copias. haud multum temporis intercessit, cum ex composito refugientium suorum agmen, post effuse sequentes barbaros conspexit. instructam ad hoc ipsum intra vallum habebat aciem. itaque tantum moratus, ut suos refugere in castra libero introitu sineret, clamore sublato simul omnibus portis erupit. non sustinuere impetum necopinatum hostes. qui ad castra oppugnanda venerant, ne sua quidem tueri potuerunt: nam extemplo fusi fugati, mox intra vallum paventes compulsi, postremo exuuntur castris. eo die novem milia hostium cæsa; capti vivi trecenti viginti, equi centum duodecim, signa militaria triginta septem. de exercitu Romano centum novem ceciderunt.
[49] Ab hoc proelio Gracchus duxit ad depopulandam Celtiberiam legiones. et cum ferret passim cuncta atque ageret, populique alii voluntate alii metu jugum acciperent, centum tria oppida intra paucos dies in deditionem accepit, præda potitus ingenti est. convertit inde agmen retro, unde venerat, ad Alcen, atque eam urbem oppugnare institit. oppidani primum impetum hostium sustinuerunt; deinde cum jam non armis modo sed etiam operibus oppugnarentur, diffisi præsidio urbis in arcem universi concesserunt: postremo et inde præmissis oratoribus in dicionem se suaque omnia Romanis permiserunt. magna inde præda facta est. multi captivi nobiles in potestatem venerunt, inter quos et Thurri filii duo et filia. regulus hic earum gentium erat, longe potentissimus omnium Hispanorum. audita suorum clade, missis qui fidem venienti in castra ad Gracchum peterent, venit. et primum quæsivit ab eo, liceretne sibi ac suis vivere. cum prætor victurum respondisset, quæsivit iterum, si cum Romanis militare liceret. id quoque Graccho permittente, 'sequar' inquit 'uos adversus veteres socios meos, quoniam illos ~ad me propiunt suspicere.' secutus est inde Romanos, fortique ac fideli opera multis locis rem Romanam adjuvit.
[50] Ergavica inde, nobilis et potens civitas, aliorum circa populorum cladibus territa portas aperuit Romanis. eam deditionem oppidorum haud cum fide factam quidam auctores sunt: e qua regione abduxisset legiones, extemplo inde rebellatum, magnoque eum postea proelio ad montem Chaunum cum Celtiberis a prima luce ad sextam horam diei signis collatis pugnasse, multos utrimque cecidisse; nec aliud magnopere, cur vicisse crederes, fecisse Romanos, nisi quod postero die lacessierint proelio manentes intra vallum: spolia per totum diem legisse; tertio die proelio majore iterum pugnatum, et tum demum haud dubie victos Celtiberos castraque eorum capta et direpta esse. viginti duo milia hostium eo die esse cæsa, plus trecentos captos, parem fere equorum numerum, et signa militaria septuaginta duo. inde <de>bellatum, veramque pacem, non fluxa, ut ante, fide Celtiberos fecisse. eadem æstate et L. Postumium in Hispania ulteriore bis cum Vaccæis egregie pugnasse scribunt: ad triginta et quinque milia hostium occidisse et castra expugnasse. propius vero est serius in provinciam peruenisse, quam ut ea æstate potuerit res gerere.
[51] Censores fideli concordia senatum legerunt. princeps lectus est ipse censor M. Æmilius Lepidus pontifex maximus: tres ejecti de senatu; retinuit quosdam Lepidus a collega præteritos. opera ex pecunia attributa divisaque inter se hæc [con]fecerunt. Lepidus molem ad Tarracinam, ingratum opus, quod prædia habebat ibi privatamque publicæ rei impensam ins<er>uerat; theatrum et proscænium ad Apollinis, ædem Jovis in Capitolio, columnasque circa poliendas albo locavit; et ab his columnis, quæ incommode opposita videbantur, signa amovit clipeaque de columnis et signa militaria adfixa omnis generis dempsit. M. Fuluius plura et majoris locavit usus: portum et pilas pontis in Tiberi, quibus pilis fornices post aliquot annos P. Scipio Africanus et L. Mummius censores locaverunt imponendos; basilicam post argentarias novas et forum piscatorium circumdatis tabernis quas vendidit in privatum; [et forum] et porticum extra portam Trigeminam, et aliam post navalia et ad fanum Herculis et post Spei ad Tiberim <et ad> ædem Apollinis medici. habuere et in promiscuo præterea pecuniam: ex ea communiter locarunt aquam adducendam fornicesque faciendos. impedimento operi fuit M. Licinius Crassus, qui per fundum suum duci non est passus. portoria quoque et vectigalia iidem multa instituerunt. complura sacella publicaque loca, occupata a privatis, publica sacraque ut essent paterentque populo curarunt. mutarunt suffragia, regionatimque generibus hominum causisque et quæstibus tribus discripserunt.
[52] Et alter ex censoribus M. Æmilius petiit ab senatu, ut sibi dedicationis <causa> templorum reginæ Junonis et Dianæ, quæ bello Ligustino annis octo ante vovisset, pecunia ad ludos decerneretur. viginti milia æris decreverunt. dedicavit eas ædes, utramque in circo Flaminio, ludosque scænicos triduum post dedicationem templi Junonis, biduum post Dianæ, et singulos dies fecit in circo. idem dedicavit ædem Larum permarinum in Campo. voverat eam annis undecim ante L. Æmilius Regillus navali proelio adversus præfectos regis Antiochi. supra valuas templi tabula cum titulo hoc fixa est: 'duello magno dirimendo, regibus subigendis, ~caput patrandæ pacis hæc pugna exeunti L. Æmilio M. Æmilii filio * * auspicio imperio felicitate ductuque ejus inter Ephesum Samum Chiumque, inspectante eopse Antiocho, exercitu omni, equitatu elephantisque, classis regis Antiochi antehac invicta fusa contusa fugataque est, ibique eo die naves longæ cum omnibus sociis captæ quadraginta duæ. ea pugna pugnata rex Antiochus regnumque * * * . ejus rei ergo ædem Laribus permarinis vovit.' eodem exemplo tabula in æde Jovis in Capitolio supra valuas fixa est.
[53] Biduo, quo senatum legerunt censores, Q. Fuluius consul profectus in Ligures, per invios montes Ballistæ saltus cum exercitu transgressus, signis collatis cum hoste pugnavit; neque tantum acie vicit, sed castra quoque eodem die cepit. tria milia ducenti hostium <cæsi sunt>, omnisque ea regio Ligurum in deditionem venit. consul deditos in campestres agros deduxit, præsidiaque montibus imposuit. celeriter <et Roma consul ad hostes> et ex provincia litteræ Romam venerunt: supplicationes ob eas res gestas in triduum decretæ sunt; prætores quadraginta hostiis majoribus per supplicationes rem divinam fecerunt. ab altero consule L. Manlio nihil memoria dignum in Liguribus est gestum. Galli Transalpini, tria milia hominum, in Italiam transgressi, neminem bello lacessentes agrum a consulibus et senatu petebant, ut pacati sub imperio populi Romani essent. eos senatus excedere Italia jussit, et consulem Q. Fuluium quærere et animaduertere in eos, qui principes et auctores transcendendi Alpes fuissent.
[54] Eodem anno Philippus rex Macedonum, senio et mærore consumptus post mortem filii, decessit. Demetriade hibernabat, cum desiderio anxius filii, tum pænitentia crudelitatis suæ. stimulabat animum et alter filius haud dubie et sua et aliorum opinione rex, conversique in eum omnium oculi, et destituta senectus aliis exspectantibus suam mortem, aliis ne exspectantibus quidem. quo magis angebatur, et cum eo Antigonus Echecratis filius, nomen patrui Antigoni ferens, qui tutor Philippi fuerat, regiæ vir maiestatis, nobili etiam pugna adversus Cleomenem Lacedæmonium clarus. tutorem eum Græci, ut cognomine a ceteris regibus distinguerent, appellarunt. hujus fratris filius Antigonus ex honoratis Philippi amicis unus incorruptus permanserat, eique ea fides nequaquam amicum Persea inimicissimum fecerat is prospiciens animo, quanto cum periculo suo hereditas regni ventura esset ad Persea, ut primum labare animum regis et ingemiscere interdum filii desiderio sensit, nunc præbendo aures, nunc lacessendo etiam mentionem rei temere actæ, sæpe querenti querens et ipse aderat. et cum multa, <ut> adsolet, veritas præberet vestigia sui, omni ope adjuvabat, quo maturius omnia emanarent. suspecti ut ministri facinoris Apelles maxime et Philocles erant, qui Romam legati fuerant litterasque exitiales Demetrio sub nomine Flaminini attulerant.
[55] Falsas esse et a scriba vitiatas signumque adulterinum vulgo in regia fremebant. ceterum cum suspecta magis quam manifesta esset res, forte Xychus obvius fit Antigono, comprehensusque ab eo in regiam est perductus. relicto eo custodibus Antigonus ad Philippum processit. 'multis' inquit 'sermonibus intellexisse videor magno te æstimaturum, si scire vera omnia posses de filiis tuis, uter ab utro petitus fraude et insidiis esset. homo unus omnium, qui nodum hujus erroris exsoluere possit, in potestate tua est Xychus. forte oblatum perductumque in regiam vocari jube.' regi adductus primo ita negare inconstanter, ut parvo metu admoto paratum indicem esse appareret. conspectum tortoris verberumque non sustinuit, ordinemque omnem facinoris legatorum ministeriique sui exposuit. extemplo missi, qui legatos comprehenderent, Philoclem, qui præsens erat, oppresserunt: Apelles missus ad Chæream quendam persequendum indicio Xychi audito in Italiam traiecit. de Philocle nihil certi vulgatum est: alii primo audaciter negantem, postquam in conspectum adductus sit Xychus, non ultra tetendisse, alii tormenta etiam infitiantem perpessum adfirmant. Philippo redintegratus est luctus geminatusque; et infelicitatem suam in liberis graviorem, quod alter <su>peresset, censebat.
[56] Perseus certior factus omnia detecta esse, potentior quidem erat, quam ut fugam necessariam duceret: tantum ut procul abesset, curabat, interim velut ab incendio flagrantis iræ, dum Philippus viveret, se defensurus. <is> spe potiundi ad poenam corporis ejus amissa, quod reliquum erat, id studere, ne super impunitatem etiam præmio sceleris frueretur. Antigonum igitur appellat, cui et palam facti parricidii gratia obnoxius erat, et nequa<quam> pudendum aut pænitendum eum regem Macedonibus propter recentem patrui Antigoni gloriam fore censebat. 'quando in eam fortunam veni,' inquit 'Antigone, ut orbitas mihi, quam alii detestantur parentes, optabilis esse debeat, regnum, quod a patruo tuo forti, non solum fideli, tutela ejus custoditum et auctum etiam accepi, id tibi tradere in animo est. te unum habeo, quem dignum regno judicem. si neminem haberem, perire et exstingui id mallem quam Perseo scelestæ fraudis præmium esse. Demetrium excitatum ab inferis restitutumque credam mihi, si te, qui morti innocentis, qui meo infelici errori unus illacrimasti, in locum ejus substitutum relinquam.' ab hoc sermone omni genere honoris producere eum non destitit. cum in Thracia Perseus abesset, circumire Macedoniæ urbes principibusque Antigonum commendare; et si vita longior suppetisset, haud dubium fuit, quin eum in possessione regni relicturus fuerit. ab Demetriade profectus Thessalonicæ plurimum temporis moratus fuerat. inde cum Amphipolim venisset, gravi morbo est implicitus. sed animo tamen ægrum magis fuisse quam corpore constat; curisque et vigiliis, cum identidem species et umbræ insontis interempti filii agitarent, exstinctum esse cum diris exsecrationibus alterius. tamen * * * admoveri potuisset Antigonus, si aut <affuisset aut> statim palam facta esset mors regis. medicus Calligenes, qui curationi præerat, non exspectata morte regis, a primis desperationis notis nuntios per dispositos <equos>, ita ut convenerat, misit ad Perseum, et mortem regis in adventum ejus omnes, qui extra regiam erant, celavit.
[57] Oppressit igitur necopinantes ignarosque omnes Perseus et regnum scelere partum invasit. peropportuna mors Philippi fuit ad dilationem et ad vires bello subtrahendas. nam post paucis diebus gens Bastarnarum, diu sollicitata, ab suis sedibus magna peditum equitumque manu Histrum traiecit. inde prægressi, qui nuntiarent regi, Antigonus et Cotto: <Cotto> nobilis erat Bastarna, Antigonus e regiis unus, sæpe cum ipso Cottone legatus ad concitandos Bastarnas missus. haud procul Amphipoli fama, in<de> certi nuntii occurrerunt mortuum esse regem. quæ res omnem ordinem consilii turbavit. compositum autem sic fuerat, transitum per Thraciam tutum et commeatus Bastarnis ut Philippus præstaret. id ut facere posset, regionum principes donis coluerat, fide sua obligata pacato agmine transituros Bastarnas. Dardanorum gentem delere propositum erat inque eorum agro sedes dare Bastarnis. duplex inde erat commodum futurum, si et Dardani, gens semper infestissima Macedoniæ temporibusque iniquis regum imminens, tolleretur, et Bastarnæ relictis in Dardania conjugibus liberisque ad populandam Italiam possent mitti. per Scordiscos iter esse ad mare Hadriaticum Italiamque; alia via traduci exercitum non posse. facile Bastarnis Scordiscos iter daturos: nec enim aut lingua aut moribus [æquales] abhorrere; et ipsos adjuncturos se, cum ad prædam opulentissimæ gentis ire vidissent. inde in omnem eventum consilia <ac>commodabantur: sive cæsi ab Romanis forent Bastarnæ, Dardanos tamen sublatos prædamque ex reliquiis Bastarnarum et possessionem liberam Dardaniæ solacio fore; sive prospere <rem> gessissent, Romanis aversis in Bastarnarum bellum recuperaturum se in Græcia, quæ amisisset. hæc Philippi consilia fuerant.
[58] <Primum> ingressi sunt pacato agmine. <digressu> deinde Cottonis et Antigoni et haud multo post fama mortis Philippi neque Thraces commercio faciles erant, <neque> Bastarnæ empto contenti esse poterant aut in agmine contineri, ne decederent via. inde injuriæ ultro citroque fieri, quarum in dies incremento bellum exarsit. postremo Thraces cum vim ac multitudinem sustinere hostium non possent, relictis campestribus vicis in montem ingentis altitudinisDonucam vocantconcesserunt. quo <cum> subire Bastarnæ vellent, quali tempestate Gallos spoliantes Delphos fama est peremptos esse, talis tum Bastarnas nequiquam ad juga montium appropinquantes oppressit. neque enim imbre tantum effuso, dein creberrima grandine obruti sunt cum ingenti fragore cæli tonitribusque et fulguribus præstringentibus aciem oculorum, sed fulmina etiam sic undique micabant, ut peti viderentur corpora, nec solum milites sed etiam principes icti caderent. itaque cum præcipiti fuga per rupes præaltas improvidi sternerentur ruerentque, instabant quidem perculsis Thraces, sed ipsi deos auctores fugæ esse cælumque in se ruere aiebant. dissipati procella cum tamquam ex naufragio plerique semermes in castra, unde profecti erant, redissent, consultari, quid agerent, coeptum. inde orta dissensio, aliis redeundum aliis penetrandum in Dardaniam censentibus: triginta ferme milia hominum Clondico duce, <quo> profecti erant, peruenerunt, cetera multitudo retro, qua venerat, Apolloniam Mesembriamque repetit. Perseus potitus regno interfici Antigonum jussit; et dum firmaret res, legatos Romam ad amicitiam paternam renovandam petendumque, ut rex ab senatu appellaretur, misit. hæc eo anno in Macedonia gesta.
[59] Alter consulum Q. Fuluius ex Liguribus triumphavit; quem triumphum magis gratiæ quam rerum gestarum magnitudini datum constabat. armorum hostilium magnam vim transtulit, nullam pecuniam admodum. divisit tamen in singulos milites trecenos æris, duplex centurionibus, triplex equiti. nihil in eo triumpho magis insigne fuit, quam quod forte evenit, ut eodem die triumpharet, quo priore anno ex prætura triumphaverat. secundum triumphum comitia edixit, quibus creati consules sunt M. Junius Brutus A. Manlius Vulso. prætorum inde tribus creatis comitia tempestas diremit. postero die reliqui tres facti, ante diem quartum idus Martias, M. Titinius Curuus Ti. Claudius Nero T. Fontejus Capito. ludi Romani instaurati ab ædilibus curulibus Cn. Seruilio Cæpione Ap. Claudio Centone propter prodigia, quæ evenerant. terra movit; in fanis publicis, ubi lectisternium erat, deorum capita, quæ in lectis erant, averterunt se, lanxque cum integumentis, quæ Jovi apposita fuit, decidit de mensa. oleas quoque prægustasse mures in prodigium versum est. ad ea expianda nihil ultra, quam ut ludi instaurarentur, actum est.