TITI LIVI AB URBE CONDITA LIBER XXXIX
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56
[1] Dum hæc, si modo hoc anno acta sunt, Romæ aguntur, consules ambo in Liguribus gerebant bellum. is hostis velut natus ad continendam inter magnorum intervalla bellorum Romanis militarem disciplinam erat; nec alia provincia militem magis ad virtutem acuebat. nam Asia et amoenitate urbium et copia terrestrium maritimarumque rerum et mollitia hostium regiisque opibus ditiores quam fortiores exercitus faciebat. præcipue sub imperio Cn. Manlii solute ac neglegenter habiti sunt. itaque asperius paulo iter in Thracia et exercitatior hostis magna clade eos castigavit. in Liguribus omnia erant, quæ militem excitarent, loca montana et aspera, quæ et ipsis capere labor erat et ex præoccupatis deicere hostem; itinera ardua, angusta, infesta insidiis; hostis levis et velox et repentinus, qui nullum usquam tempus, nullum locum quietum aut securum esse sineret; oppugnatio necessaria munitorum castellorum, laboriosa simul periculosaque; inops regio, quæ parsimonia astringeret milites, prædæ haud multum præberet. itaque non lixa sequebatur, non jumentorum longus ordo agmen extendebat. nihil præter arma et viros omnem spem in armis habentes erat. nec deerat umquam cum iis vel materia belli vel causa, quia propter domesticam inopiam vicinos agros incursabant. nec tamen in discrimen summæ rerum pugnabatur.
[2] C. Flaminius consul, cum Friniatibus Liguribus in agro eorum pluribus proeliis secundis factis, in deditionem gentem accepit et arma ademit. ea quia non sincera fide tradebant, cum castigarentur, relictis vicis in montem Auginum profugerunt. confestim secutus est consul. ceterum effusi rursus, et pars maxima inermes, per invia et rupes deruptas præcipitantes fugerunt, qua sequi hostis non posset. ita trans Appenninum abjerunt. qui castris se tenuerant, circumsessi et expugnati sunt. inde trans Appenninum ductæ legiones. ibi montis quem ceperant altitudine paulisper se tutati, mox in deditionem concesserunt. tum conquisita cum intentiore cura arma, et omnia adempta. translatum deinde ad Apuanos Ligures bellum, qui in agrum Pisanum Bononiensemque ita incursaverant, ut coli non possent. his quoque perdomitis consul pacem dedit finitimis. et quia a bello quieta ut esset provincia effecerat, ne in otio militem haberet, viam a Bononia perduxit Arretium. M. Æmilius alter consul agros Ligurum vicosque, qui in campis aut vallibus erant, ipsis montes duos Ballistam Suismontiumque tenentibus, deussit depopulatusque est. deinde eos, qui in montibus erant, adortus primo levibus proeliis fatigavit, postremo coactos in aciem descendere justo proelio devicit, in quo et ædem Dianæ vovit. subactis cis Appenninum omnibus, tum transmontanos adortus in his et Friniates Ligures erant, quos non adjerat C. Flaminiusomnes Æmilius subegit armaque ademit et de montibus in campos multitudinem deduxit. pacatis Liguribus exercitum in agrum Gallicum duxit, viamque a Placentia, ut Flaminiæ committeret, Ariminum perduxit. proelio ultimo, quo cum Liguribus signis collatis conflixit, ædem Junoni reginæ vovit. hæc in Liguribus eo anno gesta.
[3] In Gallia M. Furius prætor insontibus Cenomanis, in pace speciem belli quærens, ademerat arma. id Cenomani conquesti Romæ apud senatum reiectique ad consulem Æmilium, cui ut cognosceret statueretque senatus permiserat, magno certamine cum prætore habito obtinuerunt causam. arma reddere Cenomanis, decedere provincia prætor jussus.
legatis deinde sociorum Latini nominis, qui toto undique ex Latio frequentes convenerant, senatus datus est. his querentibus magnam multitudinem civium suorum Romam commigrasse et ibi censos esse, Q. Terentio Culleoni prætori negotium datum est, ut eos conquireret, et quem C. Claudio M. Livio censoribus postue eos censores ipsum parentemue ejus apud se censum esse probassent socii, ut redire eo cogeret, ubi censi essent. hac conquisitione duodecim milia Latinorum domos redierunt, jam tum multitudine alienigenarum urbem onerante.
[4] Priusquam consules redirent Romam, M. Fuluius proconsul ex Ætolia redit; isque ad ædem Apollinis in senatu cum de rebus in Ætolia Cephallaniaque ab se gestis disseruisset, petit a patribus, ut, <si> æquum censerent, ob rem publicam bene ac feliciter gestam et diis immortalibus honorem haberi juberent et sibi triumphum decernerent. M. Aburius tribunus plebis, si quid de ea re ante M. Æmilii consulis adventum decerneretur, intercessurum se ostendit: eum contra dicere velle, proficiscentemque in provinciam ita sibi mandasse, ut ea disceptatio integra in adventum suum seruaretur. Fuluium temporis jacturam facere: senatum etiam præsente consule quod vellet decreturum. <tum> Fuluius: si aut simultas M. Æmilii secum ignota hominibus esset, aut quam is eas inimicitias impotenti ac prope regia ira exerceret, tamen non fuisse ferendum absentem consulem et deorum immortalium honori obstare et meritum debitumque triumphum morari, imperatorem rebus egregie gestis victoremque exercitum cum præda et captivis ante portas stare, donec consuli ob hoc ipsum moranti redire Romam libitum esset. verum enimuero cum sint notissimæ sibi cum consule inimicitiæ, quid ab eo quemquam posse æqui exspectare, qui per infrequentiam furtim senatus consultum factum ad ærarium detulerit, Ambraciam non videri vi captam, quæ aggere ac vineis oppugnata sit, ubi incensis operibus alia de integro facta sint, ubi circa muros supra subterque terram per dies quindecim pugnatum, ubi a prima luce, cum jam transcendisset muros miles, usque ad noctem diu anceps proelium tenuerit, ubi plus tria milia hostium sint cæsa. jam de deorum immortalium templis spoliatis in capta urbe qualem calumniam * * ad pontifices attulerit? nisi Syracusarum ceterarumque captarum civitatium ornamentis urbem exornari fas fuerit, in Ambracia una capta non valuerit belli jus. se et patres conscriptos orare et ab tribuno petere, ne se superbissimo inimico ludibrio esse sinant.
[5] Undique omnes alii deprecari tribunum, alii castigare. Ti. Gracchi collegæ plurimum oratio movit. ne suas quidem simultates pro magistratu exercere boni exempli esse: alienarum vero simultatum tribunum plebis cognitorem fieri turpe et indignum collegii ejus potestate et sacratis legibus esse. suo quemque judicio et homines odisse aut diligere et res probare aut improbare debere, non pendere ex alterius vultu ac nutu nec alieni momentis animi circumagi, adstipularique irato consuli tribunum plebei; et quid privatim M. Æmilius mandaverit, meminisse, tribunatum sibi a populo Romano mandatum oblivisci, et mandatum pro auxilio ac libertate privatorum, non pro consulari regno. ne hoc quidem cernere eum, fore ut memoriæ ac posteritati mandetur ejusdem collegii alterum e duobus tribunis plebis suas inimicitias remisisse rei publicæ, alterum alienas et mandatas exercuisse. his victus castigationibus tribunus cum templo excessisset, referente Ser. Sulpicio prætore triumphus M. Fuluio est decretus. is cum gratias patribus conscriptis egisset, adjecit ludos magnos se Jovi optimo maximo eo die quo Ambraciam cepisset vovisse; in eam rem sibi centum pondo auri a civitatibus collatum; petere ut ex ea pecunia, quam in triumpho latam in ærario positurus esset, id aurum secerni juberent. senatus pontificum collegium consuli jussit, num omne id aurum in ludos consumi necesse esset. cum pontifices negassent ad religionem pertinere, quanta impensa in ludos fieret, senatus Fuluio quantum impenderet permisit, dum ne summam octoginta milium excederet. triumphare mense Januario statuerat: sed cum audisset consulem M. Æmilium, litteris M. Aburii tribuni plebis acceptis de remissa intercessione, ipsum ad impediendum triumphum Romam venientem ægrum in via substitisse, ne plus in triumpho certaminum quam in bello haberet, prætulit triumphi diem. triumphavit ante diem decimum Kal. Januarias de Ætolis et de Cephallania. aureæ coronæ centum duodecim pondo ante currum latæ sunt; argenti pondo milia octoginta tria, auri pondo ducenta quadraginta tria, tetrachma Attica centum octodecim milia, Philippei nummi duodecim milia trecenti viginti duo, signa ænea septingenta octoginta quinque, signa marmorea ducenta triginta, arma tela cetera spolia hostium, magnus numerus, ad hoc catapultæ, ballistæ, tormenta omnis generis; duces aut Ætoli et Cephallanes aut regii ab Antiocho ibi relicti ad viginti septem. multos eo die, priusquam in urbem inveheretur, in circo Flaminio tribunos præfectos equites centuriones, Romanos sociosque, donis militaribus donavit. militibus ex præda vicenos quinos denarios divisit, duplex centurioni, triplex equiti.
[6] Jam consularium comitiorum appetebat tempus; quibus quia M. Æmilius, cujus sortis ea cura erat, occurrere non potuit, C. Flaminius Romam venit. ab eo creati consules Sp. Postumius Albinus Q. Marcius Philippus. prætores inde facti T. Mænius P. Cornelius Sulla C. Calpurnius Piso M. Licinius Lucullus C. Aurelius Scaurus L. Quinctius Crispinus.
Extremo anni, magistratibus jam creatis, ante diem tertium nonas Martias Cn. Manlius Vulso de Gallis qui Asiam incolunt triumphavit. serius ei triumphandi causa fuit, ne Q. Terentio Culleone prætore causam lege Petillia diceret, et incendio alieni judicii, quo L. Scipio damnatus erat, conflagraret, eo infensioribus in se quam in illum judicibus, quod disciplinam militarem severe ab eo conseruatam successorem ipsum omni genere licentiæ corrupisse fama attulerat. neque ea sola infamiæ erant, quæ in provincia procul ab oculis facta narrabantur, sed ea etiam magis, quæ in militibus ejus quotidie aspiciebantur. luxuriæ enim peregrinæ origo ab exercitu Asiatico invecta in urbem est. ii primum lectos æratos, vestem stragulam pretiosam, plagulas et alia textilia, et quæ tum magnificæ supellectilis habebantur, monopodia et abacos Romam advexerunt. tunc psaltriæ sambucistriæque et convivalia alia ludorum oblectamenta addita epulis; epulæ quoque ipsæ et cura et sumptu majore apparari coeptæ. tum coquus, vilissimum antiquis mancipium et æstimatione et usu, in pretio esse, et quod ministerium fuerat, ars haberi coepta. vix tamen illa quæ tum conspiciebantur, semina erant futuræ luxuriæ.
[7] In triumpho tulit Cn. Manlius coronas aureas ducenta duodecim [pondo], argenti pondo ducenta viginti milia, auri pondo duo milia centum tria, tetrachmum Atticum centum viginti septem milia, cistophori ducenta quinquaginta, Philippeorum aureorum nummorum sedecim milia trecentos viginti; et arma spoliaque multa Gallica carpentis travecta, duces hostium duo et quinquaginta ducti ante currum. militibus quadragenos binos denarios divisit, duplex centurioni, triplex in equites, et stipendium duplex [in pedites] dedit; multi omnium ordinum donati militaribus donis currum secuti sunt. carminaque a militibus ea in imperatorem dicta, ut facile appareret in ducem indulgentem ambitiosumque ea dici, triumphum esse militari magis favore quam populari celebrem. sed ad populi quoque gratiam conciliandam amici Manlii valuerunt; quibus adnitentibus senatus consultum factum est, ut ex pecunia quæ in triumpho translata esset, stipendium collatum a populo in publicum, quod ejus solutum antea non esset, solueretur. vicenos quinos et semisses in milia æris quæstores urbani cum fide et cura soluerunt. per idem tempus tribuni militum duo ex duabus Hispaniis cum litteris C. Atinii et L. Manlii, qui eas provincias obtinebant, venerunt. ex iis litteris cognitum est Celtiberos Lusitanosque in armis esse et sociorum agros populari. de ea re consultationem integram senatus ad novos magistratus reiecit.
Ludis Romanis eo anno, quos P. Cornelius Cethegus A. Postumius Albinus faciebant, malus in circo instabilis in signum Pollentiæ procidit atque id deicit. ea religione moti patres et diem unum adiciendum ludorum censuerunt, et signa duo pro uno reponenda, et novum auratum faciendum. et plebeii ludi ab ædilibus C. Sempronio Blæso et M. Furio Lusco diem unum instaurati sunt.
[8] Insequens annus Sp. Postumium Albinum et Q. Marcium Philippum consules ab exercitu bellorumque et provinciarum cura ad intestinæ conjurationis vindictam avertit. prætores provincias sortiti sunt, T. Mænius urbanam, M. Licinius Lucullus inter cives et peregrinos, C. Aurelius Scaurus Sardiniam, P. Cornelius Sulla Siciliam, L. Quinctius Crispinus Hispaniam citeriorem, C. Calpurnius Piso Hispaniam ulteriorem. consulibus ambobus quæstio de clandestinis conjurationibus decreta est. Græcus ignobilis in Etruriam primum venit nulla cum arte earum, quas multas ad animorum corporumque cultum nobis eruditissima omnium gens invexit, sacrificulus et vates; nec is qui aperta religione, propalam et quæstum et disciplinam profitendo, animos errore imbueret, sed occultorum et nocturnorum antistes sacrorum. initia erant, quæ primo paucis tradita sunt, deinde vulgari coepta sunt per viros mulieresque. additæ voluptates religioni vini et epularum, quo plurium animi illicerentur. cum vinum animos <incendissent>, et nox et mixti feminis mares, ætatis teneræ majoribus, discrimen omne pudoris exstinxissent, corruptelæ primum omnis generis fieri coeptæ, cum ad id quisque, quo natura pronioris libidinis esset, paratam voluptatem haberet. nec unum genus noxæ, stupra promiscua ingenuorum feminarumque erant, sed falsi testes, falsa signa testamentaque et indicia ex eadem officina exibant: venena indidem intestinæque cædes, ita ut ne corpora quidem interdum ad sepulturam exstarent. multa dolo, pleraque per vim audebantur. occulebat vim quod præ ululatibus tympanorumque et cymbalorum strepitu nulla vox quiritantium inter stupra et cædes exaudiri poterat.
[9] Hujus mali labes ex Etruria Romam veluti contagione morbi penetravit. primo urbis magnitudo capacior patientiorque talium malorum ea celavit: tandem indicium hoc maxime modo ad Postumium consulem peruenit. P. Æbutius, cujus pater publico equo stipendia fecerat, pupillus relictus, mortuis deinde tutoribus sub tutela Duroniæ matris et vitrici T. Sempronii Rutili educatus fuerat. et mater dedita viro erat, et vitricus, quia tutelam ita gesserat, ut rationem reddere non posset, aut tolli pupillum aut obnoxium sibi vinculo aliquo fieri cupiebat. via una corruptelæ Bacchanalia erant. mater adulescentem appellat: se pro ægro eo vovisse, ubi primum convaluisset, Bacchis eum se initiaturam; damnatam voti benignitate deum exsoluere id velle. decem dierum castimonia opus esse: decimo die cenatum, deinde pure lautum in sacrarium deducturam. scortum nobile libertina Hispala Fæcenia, non digna quæstu, cui ancillula adsuerat, etiam postquam manumissa erat, eodem se genere tuebatur. huic consuetudo juxta vicinitatem cum Æbutio fuit, minime adulescentis aut rei aut famæ damnosa: ultro enim amatus appetitusque erat, et maligne omnia præbentibus suis meretriculæ munificentia sustinebatur. quin eo processerat consuetudine capta, ut post patroni mortem, quia in nullius manu erat, tutore ab tribunis et prætore petito, cum testamentum faceret, unum Æbutium institueret heredem.
[10] Hæc amoris pignora cum essent, nec quicquam secretum alter ab altero haberent, per jocum adulescens vetat eam mirari, si per aliquot noctes secubuisset: religionis se causa, ut voto pro valetudine sua facto liberetur, Bacchis initiari velle. id ubi mulier audivit, perturbata 'dii meliora.' inquit: mori et sibi et illi satius esse quam id faceret; et in caput eorum detestari minas periculaque, qui id suasissent. admiratus cum verba tum perturbationem tantam adulescens parcere exsecrationibus jubet: matrem id sibi adsentiente vitrico imperasse. 'uitricus ergo' inquit 'tuusmatrem enim insimulare forsitan fas non sitpudicitiam famam spem vitamque tuam perditum ire hoc facto properat.' eo magis mirabundo quærentique, quid rei esset, pacem veniamque precata deorum dearumque, si coacta caritate ejus silenda enuntiasset, ancillam se ait dominæ comitem id sacrarium intrasse, liberam numquam eo accessisse. scire corruptelarum omnis generis eam officinam esse; et jam biennio constare neminem initiatum ibi majorem annis viginti. ut quisque introductus sit, velut victimam tradi sacerdotibus. eos deducere in locum, qui circumsonet ululatibus cantuque symphoniæ et cymbalorum et tympanorum pulsu, ne vox quiritantis, cum per vim stuprum inferatur, exaudiri possit. orare inde atque obsecrare, ut eam rem quocumque modo discuteret nec se eo præcipitaret, ubi omnia infanda patienda primum, deinde facienda essent. neque ante dimisit eum, quam fidem dedit adulescens ab his sacris se temperaturum.
[11] Postquam domum venit, et mater mentionem intulit, quid eo die, quid deinceps ceteris, quæ ad sacra pertinerent, faciendum esset, negat eorum se quicquam facturum, nec initiari sibi in animo esse. aderat sermoni vitricus. confestim mulier exclamat Hispalæ concubitu carere eum decem noctes non posse; illius excetræ delenimentis et venenis imbutum nec parentis nec vitrici nec deorum verecundiam habere. jurgantes hinc mater, hinc vitricus cum quattuor eum seruis domo exegerunt. adulescens inde ad Æbutiam se amitam contulit, causamque ei, cur esset a matre ejectus, narravit, deinde ex auctoritate ejus postero die ad consulem Postumium arbitris remotis rem detulit. consul post diem tertium redire ad se jussum dimisit; ipse Sulpiciam gravem feminam, socrum suam, percunctatus est, ecquam anum Æbutiam ex Aventino nosset. cum ea nosse probam et antiqui moris feminam respondisset, opus esse sibi ea conventa dixit: mitteret nuntium ad eam, ut veniret. Æbutia accita ad Sulpiciam venit, et consul paulo post, velut forte intervenisset, sermonem de Æbutio fratris ejus filio infert. lacrimæ mulieri obortæ, et miserari casum adulescentis coepit, qui spoliatus fortunis, a quibus minime oporteret, apud se tunc esset, ejectus a matre, quod probus adulescens dii propitii essentobscenis, ut fama esset, sacris initiari nollet.
[12] Satis exploratum de Æbutio ratus consul non vanum auctorem esse, Æbutia dimissa socrum rogat, ut Hispalam indidem ex Aventino libertinam, non ignotam viciniæ, arcesseret ad sese: eam quoque esse quæ percunctari vellet. ad cujus nuntium perturbata Hispala, quod ad tam nobilem et gravem feminam ignara causæ arcesseretur, postquam lictores in vestibulo turbamque consularem et consulem ipsum conspexit, prope exanimata est. in interjorem partem ædium abductam socru adhibita consul, si vera dicere inducere in animum posset, negat perturbari debere; fidem vel a Sulpicia, tali femina, vel ab se acciperet; expromeret sibi, quæ in luco Stimulæ Bacchanalibus in sacro nocturno solerent fieri. hoc ubi audivit, tantus pavor tremorque omnium membrorum mulierem cepit, ut diu hiscere non posset. tandem confirmata puellam admodum se ancillam initiatam cum domina ait: aliquot annis, ex quo manumissa sit, nihil quid ibi fiat scire. jam id ipsum consul laudare, quod initiatam se non infitiaretur: sed et cetera eadem fide expromeret. neganti ultra quicquam scire, non eandem dicere, si coarguatur ab alio, ac per se fatenti veniam aut gratiam fore; eum sibi omnia exposuisse, qui ab illa audisset.
[13] Mulier haud dubie, id quod erat, Æbutium indicem arcani rata esse, ad pedes Sulpiciæ procidit, et eam primo orare coepit, ne mulieris libertinæ cum amatore sermonem in rem non seriam modo sed capitalem etiam verti vellet: se terrendi ejus causa, non quod sciret quicquam, ea locutam esse. hic Postumius accensus ira tum quoque ait eam cum Æbutio se amatore cavillari credere, non in domo gravissimæ feminæ et cum consule loqui. et Sulpicia attollere paventem, simul illam adhortari, simul iram generi lenire. tandem confirmata, multum incusata perfidia Æbutii, qui optime de ipso meritæ talem gratiam rettulisset, magnum sibi metum deorum, quorum occulta initia enuntiaret, majorem multo dixit hominum esse, qui se indicem manibus suis discerpturi essent. itaque hoc se Sulpiciam, hoc consulem orare, ut se extra Italiam aliquo ablegarent, ubi reliquum vitæ degere tuto posset. bono animo esse jubere eam consul, et sibi curæ fore dicere, ut Romæ tuto habitaret. tum Hispala originem sacrorum expromit. primo sacrarium id feminarum fuisse, nec quemquam eo virum admitti solitum. tres in anno statos dies habuisse, quibus interdiu Bacchis initiarentur; sacerdotes in vicem matronas creari solitas. Pacullam Anniam Campanam sacerdotem omnia, tamquam deum monitu, immutasse: nam et viros eam primam filios suos initiasse, Minium et Herennium Cerrinios; et nocturnum sacrum ex diurno, et pro tribus in anno diebus quinos singulis mensibus dies initiorum fecisse. ex quo in promiscuo sacra sint et permixti viri feminis, et noctis licentia accesserit, nihil ibi facinoris, nihil flagitii prætermissum. plura virorum inter sese quam feminarum esse stupra. si qui minus patientes dedecoris sint et pigriores ad facinus, pro victimis immolari. nihil nefas ducere, hanc summam inter eos religionem esse. viros, velut mente capta, cum jactatione fanatica corporis vaticinari; matronas Baccharum habitu crinibus sparsis cum ardentibus facibus decurrere ad Tiberim, demissasque in aquam faces, quia vivum sulpur cum calce insit, integra flamma efferre. raptos a diis homines dici, quos machinæ illigatos ex conspectu in abditos specus abripiant: eos esse, qui aut conjurare aut sociari facinoribus aut stuprum pati noluerint. multitudinem ingentem, alterum jam prope populum esse; in his nobiles quosdam viros feminasque. biennio proximo institutum esse, ne quis major viginti annis initiaretur: captari ætates et erroris et stupri patientes.
[14] Peracto indicio advoluta rursus genibus preces easdem, ut se ablegaret, repetivit. consul rogat socrum, ut aliquam partem ædium vacuam faceret, quo Hispala immigraret. cenaculum super ædes datum est, scalis ferentibus in publicum obseratis, aditu in ædes verso. res omnes Fæceniæ extemplo translatæ et familia arcessita, et Æbutius migrare ad consulis clientem jussus.
Ita cum indices ambo in potestate essent, rem ad senatum Postumius defert, omnibus ordine expositis, quæ delata primo, quæ deinde ab se inquisita forent. patres pavor ingens cepit, cum publico nomine, ne quid eæ conjurationes coetusque nocturni fraudis occultæ aut periculi importarent, tum privatim suorum cujusque vicem, ne quis adfinis ei noxæ esset. censuit autem senatus gratias consuli agendas, quod eam rem et cum singulari cura et sine ullo tumultu investigasset. quæstionem deinde de Bacchanalibus sacrisque nocturnis extra ordinem consulibus mandant; indicibus Æbutio ac Fæceniæ ne fraudi ea res sit curare et alios indices præmiis invitare jubent; sacerdotes eorum sacrorum, seu viri seu feminæ essent, non Romæ modo sed per omnia fora et conciliabula conquiri, ut in consulum potestate essent; edici præterea in urbe Roma et per totam Italiam edicta mitti, ne quis, qui Bacchis initiatus esset, coisse aut convenisse sacrorum causa velit, neu quid talis rei divinæ fecisse. ante omnia ut quæstio de iis habeatur, qui coierint conjuraverintue, quo stuprum flagitiumue inferretur. hæc senatus decrevit. consules ædilibus curulibus imperarunt, ut sacerdotes ejus sacri omnes conquirerent, comprehensosque libero conclavi ad quæstionem seruarent; ædiles plebis viderent, ne qua sacra in operto fierent. triumuiris capitalibus mandatum est, ut vigilias disponerent per urbem seruarentque, ne qui nocturni coetus fierent, utque ab incendiis caveretur; adjutores triumuiris quinqueviri uls cis Tiberim suæ quisque regionis ædificiis præessent.
[15] Ad hæc officia dimissis magistratibus consules in rostra escenderunt, et contione advocata cum sollemne carmen precationis, quod præfari, priusquam populum adloquantur, magistratus solent, peregisset consul, ita coepit. 'nulli umquam contioni, Quirites, tam non solum apta sed etiam necessaria hæc sollemnis deorum comprecatio fuit, quæ vos admoneret hos esse deos, quos colere venerari precarique majores vestri instituissent, non illos, qui pravis et externis religionibus captas mentes velut furialibus stimulis ad omne scelus et ad omnem libidinem agerent. equidem nec quid taceam nec quatenus proloquar invenio. si aliquid ignorabitis, ne locum neglegentiæ dem, si omnia nudavero, ne nimium terroris offundam vobis, vereor. quidquid dixero, minus quam pro atrocitate et magnitudine rei dictum scitote esse: ut ad cavendum satis sit, dabitur opera a nobis. Bacchanalia tota jam pridem Italia et nunc per urbem etiam multis locis esse, non fama solum accepisse vos sed crepitibus etiam ululatibusque nocturnis, qui personant tota urbe, certum habeo, ceterum quæ ea res sit, ignorare: alios deorum aliquem cultum, alios concessum ludum et lasciviam credere esse, et qualecumque sit, ad paucos pertinere. quod ad multitudinem eorum attinet, si dixero multa milia hominum esse, ilico necesse est exterreamini, nisi adjunxero qui qualesque sint. primum igitur mulierum magna pars est, et is fons mali hujusce fuit; deinde simillimi feminis mares, stuprati et constupratores, fanatici, vigiliis, vino, strepitibus clamoribusque nocturnis attoniti. nullas adhuc vires conjuratio, ceterum incrementum ingens virium habet, quod in dies plures fiunt. majores vestri ne vos quidem, nisi cum aut vexillo in arce posito comitiorum causa exercitus eductus esset, aut plebi concilium tribuni edixissent, aut aliquis ex magistratibus ad contionem vocasset, forte temere coire voluerunt; et ubicumque multitudo esset, ibi et legitimum rectorem multitudinis censebant esse debere. quales primum nocturnos coetus, deinde promiscuos mulierum ac virorum esse creditis? si quibus ætatibus initientur mares sciatis, non misereat vos eorum solum, sed etiam pudeat. hoc sacramento initiatos juvenes milites faciendos censetis, Quirites? his ex obsceno sacrario eductis arma committenda? hi cooperti stupris suis alienisque pro pudicitia conjugum ac liberorum vestrorum ferro decernent?
[16] Minus tamen esset, si flagitiis tantum effeminati forentipsorum id magna ex parte dedecus erat, a facinoribus manus, mentem a fraudibus abstinuissent: numquam tantum malum in re publica fuit, nec ad plures nec ad plura pertinens. quidquid his annis libidine, quidquid fraude, quidquid scelere peccatum est, ex illo uno sacrario scitote ortum esse. necdum omnia, in quæ conjurarunt, edita facinora habent. adhuc privatis noxiis, quia nondum ad rem publicam opprimendam satis virium est, conjuratio sese impia tenet. crescit et serpit quotidie malum. jam majus est, quam ut capere id privata fortuna possit: ad summam rem publicam spectat. nisi præcavetis, Quirites, jam huic diurnæ, legitime ab consule vocatæ, par nocturna contio esse poterit. nunc illi vos singuli universos contionantes timent: jam ubi vos dilapsi domos et in rura vestra eritis, illi coierint, consultabunt de sua salute simul ac vestra pernicie: tum singulis vobis universi timendi erunt. optare igitur unusquisque vestrum debet, ut bona mens suis omnibus fuerit. si quem libido, si furor in illum gurgitem abripuit, illorum eum, cum quibus in omne flagitium et facinus conjuravit, non suum judicet esse. ne quis etiam errore labatur vestrum, Quirites, non sum securus. nihil enim in speciem fallacius est quam prava religio. ubi deorum numen prætenditur sceleribus, subit animum timor, ne fraudibus humanis vindicandis divini juris aliquid immixtum violemus. hac vos religione innumerabilia decreta pontificum, senatus consulta, haruspicum denique responsa liberant. quotiens hoc patrum avorumque ætate negotium est magistratibus datum, uti sacra externa fieri vetarent, sacrificulos vatesque foro circo urbe prohiberent, vaticinos libros conquirerent comburerentque, omnem disciplinam sacrificandi præterquam more Romano abolerent. judicabant enim prudentissimi viri omnis divini humanique juris nihil æque dissoluendæ religionis esse, quam ubi non patrio sed externo ritu sacrificaretur. hæc vobis prædicenda ratus sum, ne qua superstitio agitaret animos vestros, cum demolientes nos Bacchanalia discutientesque nefarios coetus cerneretis. omnia diis propitiis volentibusque [ea] faciemus; qui quia suum numen sceleribus libidinibusque contaminari indigne ferebant, ex occultis ea tenebris in lucem extraxerunt, nec patefieri, ut impunita essent, sed ut vindicarentur et opprimerentur, voluerunt. senatus quæstionem extra ordinem de ea re mihi collegæque meo mandavit. nos, quæ ipsis nobis agenda sunt, impigre exsequemur; vigiliarum nocturnarum curam per urbem minoribus magistratibus mandavimus. vos quoque æquum est, quæ vestra munia sunt, quo quisque loco positus erit, quod imperabitur, impigre præstare, et dare operam, ne quid fraude noxiorum periculi aut tumultus oriatur.'
[17] Recitari deinde senatus consulta jusserunt, indicique præmium proposuerunt, si quis quem ad se deduxisset nomenue absentis detulisset. qui nominatus profugisset, diem certam se finituros, ad quam nisi citatus respondisset, absens damnaretur. si quis eorum, qui tum extra terram Italiam essent, nominaretur, ei laxiorem diem daturos, si venire ad causam dicendam vellet. edixerunt deinde, ne quis quid fugæ causa vendidisse neve emisse vellet; ne quis reciperet, celaret, ope ulla juvaret fugientes.
Contione dimissa terror magnus urbe tota fuit, nec moenibus se tantum urbis aut finibus Romanis continuit, sed passim per totam Italiam, litteris hospitum de senatus consulto et contione et edicto consulum acceptis, trepidari coeptum est. multi ea nocte, quæ diem insecuta est, quo in contione res palam facta est, custodiis circa portas positis fugientes a triumuiris comprehensi et reducti sunt: multorum delata nomina. quidam ex iis viri feminæque mortem sibi consciverunt. conjurasse supra septem milia virorum ac mulierum dicebantur. capita autem conjurationis constabat esse M. et C. Atinios de plebe Romana et Faliscum L. Opicernium et Minium Cerrinium Campanum: ab his omnia facinora et flagitia orta, eos maximos sacerdotes conditoresque ejus sacri esse. data opera, ut primo quoque tempore comprehenderentur. adducti ad consules fassique de se nullam moram indicio fecerunt.
[18] Ceterum tanta fuga ex urbe facta erat, ut, quia multis actiones et res peribant, cogerentur prætores T. Mænius et M. Licinius per senatum res in diem tricesimum differre, donec quæstiones a consulibus perficerentur. eadem solitudo, quia Romæ non respondebant nec inveniebantur, quorum nomina delata erant, coegit consules circa fora proficisci ibique quærere et judicia exercere. qui tantum initiati erant et ex carmine sacro, præeunte verba sacerdote, precationes fecerant, [in] quibus nefanda conjuratio in omne facinus ac libidinem continebatur, nec earum rerum ullam, in quas jurejurando obligati erant, in se aut alios admiserant, eos in vinculis relinquebant: qui stupris aut cædibus violati erant, qui falsis testimoniis, signis adulterinis, subjectione testamentorum, fraudibus aliis contaminati, eos capitali poena adficiebant. plures necati quam in vincula conjecti sunt. magna vis in utraque causa virorum mulierumque fuit. mulieres damnatas cognatis, aut in quorum manu essent, tradebant, ut ipsi in privato animaduerterent in eas: si nemo erat idoneus supplicii exactor, in publico animaduertebatur. datum deinde consulibus negotium est, ut omnia Bacchanalia Romæ primum, deinde per totam Italiam diruerent, extra quam si qua ibi vetusta ara aut signum consecratum esset. in reliquum deinde senatus consulto cautum est, ne qua Bacchanalia Romæ neve in Italia essent. si quis tale sacrum sollemne et necessarium duceret, nec sine religione et piaculo se id omittere posse, apud prætorem urbanum profiteretur, prætor senatum consuleret. si ei permissum esset, cum in senatu centum non minus essent, ita id sacrum faceret, dum ne plus quinque sacrificio interessent, neu qua pecunia communis neu quis magister sacrorum aut sacerdos esset.
[19] Aliud deinde huic conjunctum referente Q. Marcio consule senatus consultum factum est, ut de iis, quos pro indicibus consules habuissent, integra res ad senatum referretur, cum Sp. Postumius quæstionibus perfectis Romam redisset. Minium Cerrinium Campanum Ardeam in vincula mittendum censuerunt, magistratibusque Ardeatium prædicendum, ut intentiore eum custodia adseruarent, non solum ne effugeret, sed ne mortis consciscendæ locum haberet. Sp. Postumius aliquanto post Romam venit: eo referente de P. Æbutii et Hispalæ Fæceniæ præmio, quod eorum opera indicata Bacchanalia essent, senatus consultum factum est, uti singulis his centena milia æris quæstores urbani ex ærario darent; utique consul cum tribunis plebis ageret, ut ad plebem primo quoque tempore ferrent, ut P. Æbutio emerita stipendia essent, ne invitus militaret neve censor ei invito equum publicum adsignaret; utique Fæceniæ Hispalæ datio, deminutio, gentis enuptio, tutoris optio item esset, quasi ei vir testamento dedisset; utique ei ingenuo nubere liceret, neu quid ei qui eam duxisset ob id fraudi ignominiæve esset; utique consules prætoresque, qui nunc essent quive postea futuri essent, curarent, ne quid ei mulieri injuriæ fieret, utique tuto esset. id senatum velle et æquum censere, ut ita fieret. ea omnia lata ad plebem factaque sunt ex senatus consulto; [et] de ceterorum indicum impunitate præmiisque consulibus permissum est.
[20] Et jam Q. Marcius quæstionibus suæ regionis perfectis in Ligures provinciam proficisci parabat, tribus milibus peditum Romanorum, centum quinquaginta equitibus, et quinque milibus Latini nominis peditum ducentis equitibus in supplementum acceptis. eadem provincia, idem numerus peditum equitumque et collegæ decretus erat. exercitus acceperunt, quos priore anno C. Flaminius et M. Æmilius consules habuerant. duas præterea legiones novas ex senatus consulto scribere jussi sunt, et viginti milia peditum sociis et nomini Latino imperarunt et equites octingentos, et tria milia peditum Romanorum, ducentos equites. totum hunc exercitum præter legiones in supplementum Hispaniensis exercitus duci placebat. itaque consules, dum ipsi quæstionibus impediebantur, T. Mænium dilectui habendo præfecerunt. perfectis quæstionibus prior Q. Marcius in Ligures Apuanos est profectus. dum penitus in abditos saltus, quæ latebræ receptaculaque illis semper fuerant, persequitur, in præoccupatis angustiis loco iniquo est circumuentus. quattuor milia militum amissa, et legionis secundæ signa tria, undecim vexilla socium Latini nominis in potestatem hostium venerunt, et arma multa, quæ quia impedimento fugientibus per siluestres semitas erant, passim jactabantur. prius sequendi Ligures finem quam fugæ Romani fecerunt. consul ubi primum ex hostium agro evasit, ne, quantum deminutæ copiæ forent, appareret, in locis pacatis exercitum dimisit. non tamen obliterare famam rei male gestæ potuit: nam saltus, unde eum Ligures fugaverant, Marcius est appellatus.
[21] Sub hunc nuntium ex Ligustinis vulgatum litteræ ex Hispania mixtam gaudio tristitiam adferentes recitatæ sunt. C. Atinius, qui biennio ante prætor in eam provinciam profectus erat, cum Lusitanis in agro Hastensi signis collatis pugnavit: ad sex milia hostium sunt cæsa, ceteri fusi et fugati castrisque exuti. ad oppidum deinde Hastam oppugnandum legiones ducit: id quoque haud multo majore certamine cepit quam castra; sed dum incautius subit muros, ictus ex vulnere post dies paucos moritur. litteris de morte proprætoris recitatis senatus censuit mittendum, qui ad Lunæ portum C. Calpurnium prætorem consequeretur, nuntiaretque senatum æquum censere, ne sine imperio provincia esset, maturare eum proficisci. quarto die qui missus erat Lunam venit: paucis ante diebus Calpurnius profectus erat. et in citeriore Hispania L. Manlius Acidinus, qui eodem tempore, quo C. Atinius in provinciam jerat, cum Celtiberis acie conflixit. incerta victoria discessum est, nisi quod Celtiberi castra inde nocte proxima moverunt, Romanis et suos sepeliendi et spolia legendi ex hostibus potestas facta est. paucos post dies majore coacto exercitu Celtiberi ad Calagurrim oppidum ultro lacessiverunt proelio Romanos. nihil traditur, quæ causa numero aucto infirmiores eos fecerit. superati proelio sunt: ad duodecim milia hominum cæsa, plus duo capta, et castris Romanus potitur. et nisi successor adventus suo inhibuisset impetum victoris, subacti Celtiberi forent. novi prætores ambo in hiberna exercitus deduxerunt.
[22] Per eos dies, quibus hæc ex Hispania nuntiata sunt, ludi Taurii per biduum facti religionis causa. decem deinde <dies magno> apparatu ludos M. Fuluius, quos voverat Ætolico bello, fecit. multi artifices ex Græcia venerunt honoris ejus causa. athletarum quoque certamen tum primo Romanis spectaculo fuit, et venatio data leonum et pantherarum, et prope hujus sæculi copia ac varietate ludicrum celebratum est. novemdiale deinde sacrum tenuit, quod in Piceno per triduum lapidibus pluerat, ignesque cælestes multifariam orti adussisse complurium levi adflatu vestimenta maxime dicebantur. addita et unum diem supplicatio est ex decreto pontificum, quod ædis Opis in Capitolio de cælo tacta erat. hostiis majoribus consules procurarunt urbemque lustraverunt. sub idem tempus et ex Umbria nuntiatum est semimarem duodecim ferme annos natum inventum. id prodigium abominantes arceri Romano agro necarique quam primum jusserunt.
Eodem anno Galli Transalpini transgressi in Venetiam sine populatione aut bello haud procul inde, ubi nunc Aquileia est, locum oppido condendo ceperunt. legatis Romanis de ea re trans Alpes missis responsum est neque profectos ex auctoritate gentis eos, nec quid in Italia facerent sese scire.
L. Scipio ludos eo tempore, quos bello Antiochi vovisse sese dicebat, ex collata ad id pecunia ab regibus civitatibusque per dies decem fecit. legatum eum post damnationem et bona vendita missum in Asiam ad dirimenda inter Antiochum et Eumenem reges certamina Valerius Antias est auctor: tum collatas ei pecunias congregatosque per Asiam artifices, et quorum ludorum post bellum, in quo votos diceret, mentionem non fecisset, de iis post legationem demum in senatu actum.
[23] Cum jam in exitu annus esset, Q. Marcius absens magistratu abiturus erat, Sp. Postumius quæstionibus cum summa fide curaque perfectis comitia habuit. creati consules sunt Ap. Claudius Pulcher M. Sempronius Tuditanus. postero die prætores facti P. Cornelius Cethegus A. Postumius Albinus C. Afranius Stellio C. Atilius Serranus L. Postumius Tempsanus M. Claudius Marcellinus. extremo anni, quia Sp. Postumius consul renuntiaverat peragrantem se propter quæstiones utrumque litus Italiæ desertas colonias Sipontum supero, Buxentum infero mari invenisse, triumuiri ad colonos eo scribendos ex senatus consulto ab T. Mænio prætore urbano creati sunt L. Scribonius Libo M. Tuccius Cn. Bæbius Tamphilus.
Cum Perseo rege et Macedonibus bellum quod imminebat, non unde plerique opinantur, nec ab ipso Perseo causas cepit: inchoata initia a Philippo sunt; et is ipse, si diutius vixisset, id bellum gessisset. una eum res, cum victo leges imponerentur, maxime angebat, quod qui Macedonum ab se defecerant in bello, in eos jus sæviendi ademptum ei ab senatu erat, cum, quia rem integram Quinctius in condicionibus pacis distulerat, non desperasset impetrari posse. Antiocho rege deinde bello superato ad Thermopylas, divisis partibus, cum per eosdem dies consul Acilius Heracleam, Philippus Lamiam oppugnasset, capta Heraclea quia jussus abscedere a moenibus Lamiæ erat Romanisque oppidum deditum est, ægre eam rem tulerat. permulsit iram ejus consul, quod ad Naupactum ipse festinans, quo se ex fuga Ætoli contulerant, Philippo permisit, ut Athamaniæ et Amynandro bellum inferret, et urbes quas Thessalis Ætoli ademerant, regno adiceret. haud magno certamine et Amynandrum Athamania expulerat et urbes receperat aliquot. Demetriadem quoque, urbem validam et ad omnia opportunam, et Magnetum gentem suæ dicionis fecit. inde et in Thracia quasdam urbes, novæ atque insuetæ libertatis vitio seditionibus principum turbatas, partibus, quæ domestico certamine vincerentur, adjungendo sese cepit.
[24] His sedata in præsentia regis ira in Romanos est. numquam tamen remisit animum a colligendis in pace viribus, quibus, quandoque data fortuna esset, ad bellum uteretur. vectigalia regni non fructibus tantum agrorum portoriisque maritimis auxit, sed metalla etiam et vetera intermissa recoluit et nova multis locis instituit. ut vero antiquam multitudinem hominum, quæ belli cladibus amissa erat, restitueret, non subolem tantum stirpis parabat cogendis omnibus procreare atque educare liberos, sed Thracum etiam magnam multitudinem in Macedoniam traduxerat, quietusque aliquamdiu a bellis omni cura in augendas regni opes intentus fuerat. rediere deinde causæ, quæ de integro iram moverent in Romanos. Thessalorum et Perrhæborum querellæ de urbibus suis ab eo possessis, et legatorum Eumenis regis de Thraciis oppidis per vim occupatis traductaque in Macedoniam multitudine, ita auditæ erant, ut eas non neglegi satis appareret. maxime moverat senatum, quod jam Æni et Maroneæ adfectari possessionem audierant; minus Thessalos curabant. Athamanes quoque venerant legati, non partis amissæ, non finium jacturam querentes, sed totam Athamaniam sub jus judiciumque regis venisse; et Maronitarum exules venerant, pulsi, quia libertatis causam defendissent ab regio præsidio: ii non Maroneam modo sed etiam Ænum in potestate narrabant esse Philippi. venerant et a Philippo legati ad purganda ea, qui nihil nisi permissu Romanorum imperatorum factum adfirmabant: civitates Thessalorum et Perrhæborum et Magnetum et cum Amynandro Athamanum gentem in eadem causa qua Ætolos fuisse; Antiocho rege pulso occupatum oppugnandis Ætolicis urbibus consulem ad recipiendas eas civitates Philippum misisse; armis subactos parere. senatus, ne quid absente rege statueret, legatos ad eas controversias disceptandas misit Q. Cæcilium Metellum M. Bæbium Tamphilum Ti. Sempronium. quorum sub adventum ad Thessalica Tempe omnibus iis civitatibus, quibus cum rege disceptatio erat, concilium indictum est.
[25] Ibi cum Romani legati disceptatorum loco, Thessali Perrhæbique et Athamanes haud dubii accusatores, Philippus ad audienda crimina tamquam reus consedissent, pro ingenio quisque eorum, qui principes legationum erant, et gratia cum Philippo aut odio acerbius leniusue egerunt. in controversiam autem veniebant Philippopolis Tricca Phaloria et Eurymenæ et cetera circa eas oppida, utrum, Thessalorum juris cum <essent>, vi ademptæ possessæque ab Ætolis forent nam Philippum Ætolis ademisse eas constabat, an Ætolica antiquitus ea oppida fuissent: ita enim Acilium regi concessisse, si Ætolorum fuissent, et si voluntate, non si vi atque armis coacti cum Ætolis essent. ejusdem formulæ disceptatio de Perrhæborum Magnetumque oppidis fuit: omnium enim jura possidendo per occasiones Ætoli miscuerant. ad hæc, quæ disceptationis erant, querellæ Thessalorum adjectæ, quod ea oppida, si jam redderentur sibi, spoliata ac deserta redditurus esset: nam præter belli casibus amissos quingentos principes juventutis in Macedoniam abduxisse, et opera eorum in seruilibus abuti ministeriis; et quæ reddiderit coactus Thessalis, inutilia ut redderet curasse. Thebas Pthias unum maritimum emporium fuisse quondam Thessalis quæstuosum et frugiferum: ibi navibus onerariis comparatis regem, quæ præter Thebas Demetriadem cursum derigerent, negotiationem maritimam omnem eo avertisse. jam ne a legatis quidem, qui jure gentium sancti sint, violandis abstinere: insidias positas euntibus ad T. Quinctium. itaque ergo in tantum metum omnes Thessalos conjectos, ut non in civitatibus suis, non in communibus gentis conciliis quisquam hiscere audeat. procul enim abesse libertatis auctores Romanos: lateri adhærere gravem dominum, prohibentem uti beneficiis populi Romani. quid autem, si vox libera non sit, liberum esse? nunc se fiducia et præsidio legatorum ingemiscere magis quam loqui. nisi provideant aliquid Romani, quo et Græcis Macedoniam accolentibus metus et audacia Philippo minuatur, nequiquam et illum victum et se liberatos esse. ut equum tenacem, non parentem frenis asperioribus castigandum esse. hæc acerbe postremi, cum priores leniter permulsissent iram ejus petentes, ut ignosceret pro libertate loquentibus, et ut deposita domini acerbitate adsuesceret socium atque amicum sese præstare, et imitaretur populum Romanum, qui caritate quam metu adjungere sibi socios mallet. Thessalis auditis Perrhæbi Gonnocondylum, quod Philippus Olympiadem appellaverat, Perrhæbiæ fuisse, et ut sibi restitueretur, agebant; et de Malloea et Ericinio eadem postulatio erat. Athamanes libertatem repetebant et castella Athenæum et Poetneum.
[26] Philippus, ut accusatoris potius quam rei speciem haberet, et ipse a querellis orsus Menelaidem in Dolopia, quæ regni sui fuisset, Thessalos vi atque armis expugnasse questus est; item Petram in Pieria ab iisdem Thessalis Perrhæbisque captam. Xynias quidem, haud dubie Ætolicum oppidum, sibi contribuisse eos; et Paracheloida, quæ sub Athamania esset, nullo jure Thessalorum formulæ factam. nam quæ sibi crimina obiciantur de insidiis legatorum et maritimis portubus frequentatis aut desertis, alterum ridiculum esse, se reddere rationem, quos portus mercatores aut nautici petant, alterum mores respuere suos. tot annos esse, per quos numquam cessaverint legati nunc ad imperatores Romanos nunc Romam ad senatum crimina de se deferre: quem umquam verbo violatum esse? semel euntibus ad Quinctium insidias dici factas: sed quid iis acciderit, non adici. quærentium quod falso obiciant, cum veri nihil habeant, ea crimina esse. insolenter et immodice abuti Thessalos indulgentia populi Romani, velut ex diutina siti nimis avide meram haurientes libertatem: ita servorum modo præter spem repente manumissorum licentiam vocis et linguæ experiri et jactare sese insectatione et conviciis dominorum. elatus deinde ira adjecit nondum omnium dierum solem occidisse. id minaciter dictum non Thessali modo in sese, sed etiam Romani acceperunt. et cum fremitus post eam vocem ortus et tandem sedatus esset, Perrhæborum inde Athamanumque legatis respondit eandem, de quibus illi agant, civitatium causam esse. consulem Acilium et Romanos sibi dedisse eas, cum hostium essent. si suum munus qui dedissent adimere velint, scire cedendum esse: sed meliori et fideliori amico in gratiam levium et inutilium sociorum injuriam eos facturos. nec enim ullius rei minus diuturnam esse gratiam quam libertatis, præsertim apud eos, qui male utendo eam corrupturi sint. causa cognita pronuntiarunt legati placere deduci præsidia Macedonum ex iis urbibus, et antiquis Macedoniæ terminis regnum finiri. de injuriis, quas ultro citroque illatas querantur, quo modo inter eas gentes et Macedonas disceptetur, formulam juris exsequendi constituendam esse.
[27] Inde graviter offenso rege Thessalonicen ad cognoscendum de Thraciæ urbibus proficiscuntur. ibi legati Eumenis, si liberas esse Ænum et Maroneam velint Romani, nihil sui pudoris esse ultra dicere, quam ut admoneant, re, non verbo eos liberos relinquant, nec suum munus intercipi ab alio patiantur. sin autem minor cura sit civitatium in Thracia positarum, multo verius esse, quæ sub Antiocho fuerint, præmia belli Eumenem quam Philippum habere, vel pro patris Attali meritis bello, quod adversus Philippum ipsum gesserit populus Romanus, vel suis, quod Antiochi bello terra marique laboribus periculisque omnibus interfuerit. habere eum præterea decem legatorum in eam rem præiudicium, qui cum Chersonesum Lysimachiamque dederint, Maroneam quoque atque Ænum profecto dedisse, quæ ipsa propinquitate regionis velut appendices majoris muneris essent. nam Philippum quidem quo aut merito in populum Romanum aut jure imperii, cum tam procul a finibus Macedoniæ absint, civitatibus his præsidia imposuisse? vocari Maronitas juberent: ab iis certiora omnia de statu civitatium earum scituros.
Legati Maronitarum vocati non uno tantum loco urbis præsidium regium esse, sicut in aliis civitatibus, dixerunt, sed pluribus simul, et plenam Macedonum Maroneam esse. itaque dominari adsentatores regios: his solis loqui et in senatu et in contionibus licere; eos omnes honores et capere ipsos et dare aliis. optimum quemque, quibus libertatis, quibus legum cura sit, aut exsulare pulsos patria aut inhonoratos et deterioribus obnoxios silere. de jure etiam finium pauca adjecerunt: Q. Fabium Labeonem, cum in regione ea fuisset, derexisse finem Philippo veterem viam regiam, quæ ad Thraciæ Paroreian subeat, nusquam ad mare declinantem: Philippum novam postea deflexisse viam, qua Maronitarum urbes agrosque amplectatur.
[28] Ad ea Philippus longe aliam, quam adversus Thessalos Perrhæbosque nuper, ingressus disserendi viam 'non cum Maronitis' inquit 'mihi aut cum Eumene disceptatio est, sed jam vobiscum, Romani, a quibus nihil æqui me impetrare jam diu animaduerto. civitates Macedonum, quæ a me inter indutias defecerant, reddi mihi æquum censebam, non quia magna accessio ea regni futura essetsunt enim et parva oppida et in finibus extremis positased quia multum ad reliquos Macedonas continedos exemplum pertinebat. negatum est mihi. bello Ætolico Lamiam oppugnare jussus a consule M'. Acilio cum diu fatigatus ibi operibus proeliisque essem, transcendentem me jam muros a capta prope urbe revocavit consul et abducere copias inde coegit. ad hujus solacium injuriæ permissum est, ut Thessaliæ Perrhæbiæque et Athamanum reciperem quædam castella magis quam urbes. ea quoque ipsa vos mihi, Q. Cæcili, paucos ante dies ademistis. pro non dubio paulo ante, si diis placet, legati Eumenis sumebant, quæ Antiochi fuerunt, Eumenem æquius esse quam me habere. id ego longe aliter judico esse. Eumenes enim non, nisi vicissent Romani, sed nisi bellum gessissent, manere in regno suo non potuit. itaque ille vestrum meritum habet, non vos illius. mei autem regni tantum aberat ut ulla pars in discrimine fuerit, ut tria milia talentum et quinquaginta tectas naves et omnes Græciæ civitates, quas antea tenuissem, pollicentem ultro Antiochum in mercedem societatis sim aspernatus; hostemque ei me esse prius etiam quam M'. Acilius exercitum in Græciam traiceret prætuli. et cum eo consule belli partem, quamcumque mihi delegavit, gessi, et insequenti consuli L. Scipioni, cum terra statuisset ducere exercitum ad Hellespontum, non iter tantum per regnum nostrum dedi, sed vias etiam munivi, pontes feci, commeatus præbui; nec per Macedoniam tantum, sed per Thraciam etiam, ubi inter cetera pax quoque præstanda a barbaris erat. pro hoc studio meo erga vos, ne dicam merito, utrum adicere vos, Romani, aliquid et amplificare et augere regnum meum munificentia vestra oportebat, an, quæ haberem aut meo jure aut beneficio vestro eripere, id quod nunc facitis? Macedonum civitates, quas regni mei fuisse fatemini, non restituuntur. Eumenes tamquam ad Antiochum spoliandum me venit, et si diis placet, decem legatorum decretum calumniæ impudentissimæ prætendit, quo maxime et refelli et coargui potest. disertissime enim planissimeque in eo scriptum est Chersonesum et Lysimachiam Eumeni dari. ubi tandem Ænus et Maronea et Thraciæ civitates adscriptæ sunt? quod ab illis ne postulare quidem est ausus, id apud vos, tamquam ab illis impetraverit, obtinebit? quo in numero me apud vos esse velitis, refert. si tamquam inimicum et hostem insectari propositum est, pergite ut coepistis facere: sin aliquis respectus est mei ut socii atque amici regis, deprecor, ne me tanta injuria dignum judicetis.'
[29] Movit aliquantum oratio regis legatos. itaque medio responso rem suspenderunt: si decem legatorum decreto Eumeni datæ civitates eæ essent, nihil se mutare; si Philippus bello cepisset eas, præmium victoriæ jure belli habiturum; si neutrum eorum foret, cognitionem placere senatui reseruari et, ut omnia in integro manerent, præsidia, quæ in iis urbibus sint, deduci.
Hæ causæ maxime animum Philippi alienaverunt ab Romanis, ut non a Perseo filio ejus novis causis motum, sed ob has a patre bellum relictum filio videri possit. Romæ nulla Macedonici belli suspicio erat. L. Manlius proconsul ex Hispania redierat; cui postulanti ab senatu in æde Bellonæ triumphum rerum gestarum magnitudo impetrabilem faciebat; exemplum obstabat, quod ita comparatum more majorum erat, ne quis, qui exercitum non deportasset, triumpharet, nisi perdomitam pacatamque provinciam tradidisset successori. medius tamen honos Manlio habitus, ut ovans urbem iniret. tulit coronas aureas quinquaginta duas, auri præterea pondo centum triginta duo, argenti sedecim milia trecenta, et pronuntiavit in senatu decem milia pondo argenti et octoginta auri Q. Fabium quæstorem advehere: id quoque se in ærarium delaturum.
Magnus motus seruilis eo anno in Apulia fuit. Tarentum provinciam L. Postumius prætor habebat. is de pastorum conjuratione, qui vias latrociniis pascuaque publica infesta habuerant, quæstionem severe exercuit. ad septem milia hominum condemnavit: multi inde fugerunt, de multis sumptum est supplicium. consules diu retenti ad urbem dilectibus tandem in provincias profecti sunt.
[30] Eodem anno in Hispania prætores C. Calpurnius et L. Quinctius, cum primo vere ex hibernis copias eductas in Bæturia junxissent, in Carpetaniam, ubi hostium castra erant, progressi sunt, communi animo consilioque parati rem gerere. haud procul Dipone et Toleto urbibus inter pabulatores pugna orta est, quibus dum utrimque subvenitur a castris, paulatim omnes copiæ in aciem eductæ sunt. in eo tumultuario certamine et loca sua et genus pugnæ pro hoste fuere. duo exercitus Romani fusi atque in castra compulsi sunt. non institere perculsis hostes. prætores Romani, ne postero die castra oppugnarentur, silentio proximæ noctis tacito signo exercitum abduxerunt. luce prima Hispani acie instructa ad vallum accesserunt, vacuaque præter spem castra ingressi, quæ relicta inter nocturnam trepidationem erant, diripuerunt, regressique in castra sua paucos dies quieti stativis manserunt. Romanorum sociorumque in proelio fugaque ad quinque milia occisa, quorum se spoliis hostes armarunt. inde ad Tagum flumen profecti sunt. prætores interim Romani omne id tempus contrahendis ex civitatibus sociis Hispanorum auxiliis et reficiendis ab terrore adversæ pugnæ militum animis consumpserunt. ubi satis placuere vires et jam miles quoque ad delendam priorem ignominiam hostem poscebat, duodecim milia passuum ab Tago flumine posuerunt castra. inde tertia vigilia sublatis signis quadrato agmine principio lucis ad Tagi ripam peruenerunt. trans fluvium in colle hostium castra erant. extemplo, qua duobus locis vada nudabat amnis, dextra parte Calpurnius, læva Quinctius exercitus traduxerunt quieto hoste, dum miratur subitum adventum consultatque, qui tumultum inicere trepidantibus in ipso transitu amnis potuisset. interim Romani, impedimentis quoque omnibus traductis contractisque in unum locum, quia jam moveri videbant hostem nec spatium erat castra communiendi, aciem instruxerunt. in medio locatæ quinta Calpurnii legio et octava Quinctii: id robur totius exercitus erat. campum apertum usque ad hostium castra habebant, liberum a metu insidiarum.
[31] Hispani postquam in citeriore ripa duo Romanorum agmina conspexerunt, ut, priusquam se jungere atque instruere possent, occuparent eos, castris repente effusi cursu ad pugnam tendunt. atrox in principio pugna fuit, et Hispanis recenti victoria ferocibus et insueta ignominia milite Romano accenso. acerrime media acies, duæ fortissimæ legiones, dimicabant. quas cum aliter moveri loco non posse hostis cerneret, cuneo institit pugnare; et usque plures confertioresque medios urgebant. ibi postquam laborare aciem Calpurnius prætor vidit, T. Quinctilium Varum et L. Juventium Talnam legatos ad singulas legiones adhortandas propere mittit; docere et monere jubet in illis spem omnem vincendi et retinendæ Hispaniæ esse: si illi loco cedant, neminem ejus exercitus non modo Italiam, sed ne Tagi quidem ulteriorem ripam umquam visurum. ipse cum equitibus duarum legionum paulum circumuectus in cuneum hostium, qui mediam urgebat aciem, ab latere incurrit. Quinctius cum sociis equitibus alterum hostium latus invadit. sed longe acrius Calpurniani equites pugnabant, et prætor ante alios: nam et primus hostem percussit, et ita se immiscuit mediis, ut vix, utrius partis esset, nosci posset; et equites prætoris eximia virtute et equitum pedites accensi sunt. pudor movit primos centuriones, qui inter tela hostium prætorem conspexerunt. itaque urgere signiferos pro se quisque, jubere inferre signa et confestim militem sequi. renovatur ab omnibus clamor: impetus fit velut ex superiore loco. haud secus ergo quam torrentis modo fundunt sternuntque perculsos, nec sustineri alii super alios inferentes sese possunt. fugientes in castra equites persecuti sunt, et permixti turbæ hostium intra vallum penetraverunt; ubi ab relictis in præsidio castrorum proelium instauratum, coactique sunt Romani equites descendere ex equis. dimicantibus iis legio quinta superuenit; deinde, ut quæque potuerant, copiæ adfluebant. cæduntur passim Hispani per tota castra; nec plus quam quattuor milia hominum effugerunt. inde tria milia fere, qui arma retinuerant, montem propinquum ceperunt; mille semiermes maxime per agros palati sunt. supra triginta quinque milia hostium fuerant, ex quibus tam exigua pars pugnæ superfuit. signa capta centum triginta tria. Romani sociique paulo plus sescenti et provincialium auxiliorum centum quinquaginta ferme ceciderunt. tribuni militum quinque amissi et pauci equites Romani cruentæ maxime victoriæ speciem fecerunt. in castris hostium, quia ipsis spatium sua communiendi non fuerat, manserunt. pro contione postero die laudati donatique a C. Calpurnio equites phaleris, pronuntiavitque eorum maxime opera hostes fusos, castra capta et expugnata esse. Quinctius alter prætor suos equites catellis ac fibulis donavit. donati et centuriones ex utriusque exercitu permulti, maxime qui mediam aciem tenuerant.
[32] Consules dilectibus aliisque, quæ Romæ agendæ erant, peractis rebus in Ligures provinciam exercitum duxerunt. Sempronius a Pisis profectus in Apuanos Ligures, vastando agros urendoque vicos et castella eorum aperuit saltum usque ad Macram fluvium et Lunæ portum. hostes montem, antiquam sedem majorum suorum, ceperunt; et inde superata locorum iniquitate proelio dejecti sunt. et Ap. Claudius felicitatem virtutemque collegæ in Liguribus Ingaunis æquavit secundis aliquot proeliis. sex præterea oppida eorum expugnavit; multa milia hominum in iis cepit; belli auctores tres et quadraginta securi percussit. jam comitiorum appetebat tempus. prior tamen Claudius quam Sempronius, cui sors comitia habendi obtigerat, Romam venit, quia P. Claudius frater ejus consulatum petebat. competitores habebat patricios L. Æmilium Q. Fabium Ser. Sulpicium Galbam, veteres candidatos, et ab repulsis eo magis debitum, quia primo negatus erat, honorem repetentes. etiam quia plus quam unum ex patriciis creari non licebat, artior petitio quattuor petentibus erat. plebeii quoque gratiosi homines petebant, L. Porcius Q. Terentius Culleo Cn. Bæbius Tamphilus, et hi repulsis in spem impetrandi tandem aliquando honoris dilati. Claudius ex omnibus unus novus candidatus erat. opinione hominum haud dubie destinabantur Q. Fabius Labeo et L. Porcius Licinus. sed Claudius consul sine lictoribus cum fratre toto foro volitando, clamitantibus adversariis et majore parte senatus, meminisse eum debere se prius consulem populi Romani quam fratrem P. Claudii esse: quin ille sedens pro tribunali aut arbitrum aut tacitum spectatorem comitiorum se præberet?coerceri tamen ab effuso studio nequit. magnis contentionibus tribunorum quoque plebis, qui aut contra consulem aut pro studio ejus pugnabant, comitia aliquotiens turbata, donec peruicit Appius, ut dejecto Fabio fratrem traheret. creatus P. Claudius Pulcher præter spem suam et ceterorum. locum suum tenuit L. Porcius Licinus, quia moderatis studiis, non vi Claudiana inter plebeios certatum est. prætorum inde comitia sunt habita: C. Decimius Flavus P. Sempronius Longus P. Cornelius Cethegus Q. Nævius Matho C. Sempronius Blæsus A. Terentius Varro prætores facti. hæc eo anno, quo Ap. Claudius M. Sempronius consules fuerunt, domi militiæque gesta.
[33] Principio insequentis anni P. Claudius L. Porcius consules, cum Q. Cæcilius M. Bæbius Ti. Sempronius, qui ad disceptandum inter Philippum et Eumenem reges Thessalorumque civitates missi erant, legationem renuntiassent, regum quoque eorum civitatiumque legatos in senatum introduxerunt. eadem utrimque iterata, quæ dicta apud legatos in Græcia erant. aliam deinde novam legationem patres, cujus princeps Ap. Claudius fuit, in Græciam et Macedoniam decreverunt ad visendum, redditæne civitates Thessalis et Perrhæbis essent. iisdem mandatum, ut ab Æno et Maronea præsidia deducerentur, maritimaque omnis Thraciæ ora a Philippo et Macedonibus liberaretur. Peloponnesum quoque adire jussi, unde prior legatio discesserat incertiore statu rerum, quam si non venissent: nam super cetera etiam sine responso dimissi, nec datum petentibus erat Achæorum concilium. de qua re querente graviter Q. Cæcilio et simul Lacedæmoniis deplorantibus moenia diruta, abductam plebem in Achaiam et venumdatam, ademptas, quibus ad eam diem civitas stetisset, Lycurgi leges, Achæi maxime concilii negati crimen excusabant recitando legem, quæ nisi belli pacisue causa, et cum legati ab senatu cum litteris aut scriptis mandatis venirent, vetaret indici concilium. ea ne postea excusatio esset, ostendit senatus curæ iis esse debere, ut legatis Romanis semper adeundi concilium gentis potestas fieret, quem ad modum et illis, quotiens vellent, senatus daretur.
[34] Dimissis iis legationibus, Philippus a suis certior factus cedendum civitatibus deducendaque præsidia esse, infensus omnibus in Maronitas iram effundit. Onomasto, qui præerat maritimæ oræ, mandat, ut partis adversæ principes interficeret. ille per Casandrum quendam, unum ex regiis jam diu habitantem Maroneæ, nocte Thracibus intromissis velut in bello capta urbe cædem fecit. idem apud Romanos legatos querentes tam crudeliter adversus innoxios Maronitas, tam superbe adversus populum Romanum factum, ut, quibus libertatem restituendam senatus censuisset, ii pro hostibus trucidarentur, abnuebat quicquam eorum ad se aut quemquam suorum pertinere; seditione inter ipsos dimicatum, cum ad se alii, alii ad Eumenem civitatem traherent; id facile scituros esse; percunctarentur ipsos Maronitas, haud dubius, perculsis omnibus terrore tam recentis cædis, neminem hiscere adversus se ausurum. negare Appius rem evidentem pro dubia quærendam. si ab se culpam removere vellet, Onomastum et Casandrum, per quos acta res diceretur, mitteret Romam, ut eos senatus percunctari posset. primo adeo perturbavit ea vox regem, ut non color, non vultus ei constaret; deinde collecto tandem animo Casandrum, qui Maroneæ fuisset, si utique vellent, se missurum dixit: ad Onomastum quidem quid eam rem pertinere, qui non modo Maroneæ, sed ne in regione quidem propinqua fuisset? et parcebat magis Onomasto, honoratiori amico, et eundem indicem haud paulo plus timebat, quia et ipse sermonem cum eo contulerat et multorum talium ministrum et conscium habebat. Casander quoque, missis qui per Epirum ad mare prosequerentur eum, ne qua indicium emanaret, veneno creditur sublatus.
[35] Et legati a Philippi colloquio ita digressi sunt, ut præ se ferrent nihil eorum sibi placere, et Philippus minime, quin rebellandum esset, dubius. quia tamen immaturæ ad id vires erant, ad moram interponendam Demetrium minorem filium mittere Romam simul ad purganda crimina, simul ad deprecandam iram senatus statuit, satis credens ipsum etiam juvenem, quod Romæ obses specimen indolis regiæ dedisset, aliquid momenti facturum. interim per speciem auxilii Byzantiis ferendi, re ipsa ad terrorem regulis Thracum iniciendum profectus, perculsis iis uno proelio et Amadoco duce capto in Macedoniam rediit, missis ad accolas Histri fluminis barbaros, ut in Italiam irrumperent, sollicitandos. et in Peloponneso adventus legatorum Romanorum, qui ex Macedonia in Achaiam ire jussi erant, exspectabatur; adversus quos ut præparata consilia haberent, Lycortas prætor concilium indixit. ibi de Lacedæmoniis actum: ex hostibus eos accusatores factos, et periculum esse, ne victi magis timendi forent, quam bellantes fuissent. quippe in bello sociis Romanis Achæos usos: nunc eosdem Romanos æquiores Lacedæmoniis quam Achæis esse, ubi Areus etiam et Alcibiades, ambo exsules, suo beneficio restituti, legationem Romam adversus gentem Achæorum ita de ipsis meritam suscepissent, adeoque infesta oratione usi essent, ut pulsi patria, non restituti in eam viderentur. clamor undique ortus, referret nominatim de iis; et cum omnia ira, non consilio gererentur, capitis damnati sunt. paucos post dies Romani legati venerunt. his Clitore in Arcadia datum est concilium.
[36] Priusquam agerent quicquam, terror Achæis injectus erat et cogitatio, quam non ex æquo disceptatio futura esset, quod Areum et Alcibiadem capitis ab se concilio proximo damnatos cum legatis videbant; nec hiscere quisquam audebat. Appius ea, quæ apud senatum questi erant Lacedæmonii, displicere senatui ostendit: cædem primum ad Compasium factam eorum, qui a Philopoemene ad causam dicendam evocati venissent; deinde cum in homines ita sævitum esset, ne ulla parte crudelitas eorum cessaret, muros dirutos urbis nobilissimæ esse, leges vetustissimas abrogatas, inclutamque per gentes disciplinam Lycurgi sublatam. hæc cum Appius dixisset, Lycortas, et quia prætor et quia Philopoemenis, auctoris omnium quæ Lacedæmone acta fuerant, factionis erat, ita respondit. 'difficilior nobis, Ap. Claudi, apud vos oratio est quam Romæ nuper apud senatum fuit. tunc enim Lacedæmoniis accusantibus respondendum erat: nunc a vobis ipsis accusati sumus, apud quos causa est dicenda. quam iniquitatem condicionis subimus illa spe, judicis animo te auditurum esse, posita contentione qua paulo ante egisti. ego certe, cum ea, quæ et hic antea apud Q. Cæcilium et postea Romæ questi sunt Lacedæmonii, a te paulo ante relata sint, non tibi sed illis me apud te respondere credam. cædem obicitis eorum, qui a Philopoemene prætore evocati ad causam dicendam interfecti sunt. hoc ego crimen non modo a vobis, Romani, sed ne apud vos quidem nobis obiciendum fuisse arbitror. quid ita? quia in vestro foedere erat, ut maritimis urbibus abstinerent Lacedæmonii. quo tempore armis captis urbes, a quibus abstinere jussi erant, nocturno impetu occupaverunt, si T. Quinctius, si exercitus Romanus, sicut antea, in Peloponneso fuisset, eo nimirum capti et oppressi confugissent. cum vos procul essetis, quo alio nisi ad nos, socios vestros, quos antea Gytheo opem ferentes, quos Lacedæmonem vobiscum simili de causa oppugnantes viderant, confugerent? pro vobis igitur justum piumque bellum suscepimus. quod cum alii laudent, reprehendere ne Lacedæmonii quidem possint, dii quoque ipsi comprobaverint, qui nobis victoriam dederunt, quonam modo ea, quæ belli jure acta sunt, in disceptationem veniunt? quorum tamen maxima pars nihil pertinet ad nos. nostrum est, quod evocavimus ad causam dicendam eos, qui ad arma multitudinem exciverant, qui expugnaverant maritima oppida, qui diripuerant, qui cædem principum fecerant. quod vero illi venientes in castra interfecti sunt, vestrum est, Areu et Alcibiade, qui nunc nos, si diis placet, accusatis, non nostrum. exsules Lacedæmoniorum, quo ex numero hi quoque duo fuerunt, et tunc nobiscum erant, et quod domicilio sibi delegerant maritima oppida, se petitos credentes, in eos, quorum opera patria extorres ne in tuto quidem exsilio posse consenescere se indignabantur, impetum fecerunt. Lacedæmonii igitur Lacedæmonios, non Achæi interfecerunt; nec jure an injuria cæsi sint, argumentari refert.
[37] At enim illa certe vestra sunt, Achæi, quod leges disciplinamque vetustissimam Lycurgi sustulistis, quod muros diruistis. quæ utraque ab iisdem obici qui possunt, cum muri Lacedæmoniis non ab Lycurgo, sed paucos ante annos ad dissoluendam Lycurgi disciplinam exstructi sint? tyranni enim nuper eos arcem et munimentum sibi, non civitati paraverunt; et si exsistat hodie ab inferis Lycurgus, gaudeat ruinis eorum, et nunc se patriam et Spartam antiquam agnoscere dicat. non Philopoemenem exspectare nec Achæos, sed vos ipsi Lacedæmonii, vestris manibus amoliri et diruere omnia vestigia tyrannidis debuistis. vestræ enim illæ deformes veluti notæ seruitutis erant, et cum sine muris per octingentos prope annos liberi, aliquando etiam principes Græciæ fuissetis, muris velut compedibus circumdatis vincti per centum annos seruistis. quod ad leges ademptas attinet, ego antiquas Lacedæmoniis leges tyrannos ademisse arbitror; nos non suas ademisse, quas non habebant, sed nostras leges dedisse; nec male consuluisse civitati, cum concilii nostri eam fecerimus et nobis miscuerimus, ut corpus unum et concilium totius Peloponnesi esset. tunc, ut opinor, si aliis ipsi legibus viveremus, alias istis injunxissemus, queri se iniquo jure esse et indignari possent. scio ego, Ap. Claudi, hanc orationem, qua sum adhuc usus, neque sociorum apud socios neque liberæ gentis esse, sed vere servorum disceptantium apud dominos. nam si non vana illa vox præconis fuit, qua liberos esse omnium primos Achæos jussistis, si foedus ratum est, si societas et amicitia ex æquo obseruatur, cur ego, quid Capua capta feceritis Romani, non quæro, vos rationem reposcitis, quid Achæi Lacedæmoniis bello victis fecerimus? interfecti aliqui sunt, finge, a nobis: quid? vos senatores Campanos securi non percussistis? at muros diruimus: vos non muros tantum sed urbem agrosque ademistis. specie, inquis, æquum est foedus: re apud Achæos precaria libertas, apud Romanos etiam imperium est. sentio, Appi, et, si non oportet, non indignor: sed oro vos, quantumlibet intersit inter Romanos et Achæos, modo ne in æquo hostes vestri nostrique apud vos sint ac nos socii, immo ne meliore jure sint. nam ut in æquo essent nos fecimus, cum leges iis nostras dedimus, cum, ut Achaici concilii essent, effecimus parum est victis, quod victoribus satis est; plus postulant hostes quam socii habent. quæ jurejurando, quæ monumentis litterarum in lapide insculptis in æternam memoriam sancta atque sacrata sunt, ea cum periurio nostro tollere parant. veremur quidem vos, Romani, et si ita vultis, etiam timemus: sed plus et veremur et timemus deos immortales.' cum adsensu maximæ partis est auditus, et locutum omnes pro maiestate magistratus censebant, ut facile appareret molliter agendo dignitatem suam tenere Romanos non posse. tum Appius suadere se magnopere Achæis dixit, ut, dum liceret voluntate sua facere, gratiam inirent, ne mox inviti et coacti facerent. hæc vox audita quidem cum omnium gemitu est, sed metum injecit imperata recusandi. id modo petierunt, ut Romani, quæ viderentur, de Lacedæmoniis mutarent nec Achæos religione obstringerent irrita ea, quæ jurejurando sanxissent, faciendi. damnatio tantum Arei et Alcibiadis, quæ nuper facta erat, sublata est.
[38] Romæ principio ejus anni, cum de provinciis consulum et prætorum actum est, consulibus Ligures, quia bellum nusquam alibi erat, decreti. prætores C. Decimius Flavus urbanam, P. Cornelius Cethegus inter cives et peregrinos sortiti sunt, C. Sempronius Blæsus Siciliam, Q. Nævius Matho Sardiniam et ut idem quæreret de veneficiis, A. Terentius Varro Hispaniam citeriorem, P. Sempronius Longus Hispaniam ulteriorem. de iis duabus provinciis legati per id fere tempus L. Juventius Talna et T. Quinctilius Varus venerunt, qui, quantum bellum jam profligatum in Hispania esset, senatu edocto postularunt simul, ut pro rebus tam prospere gestis diis immortalibus haberetur honos et ut prætoribus exercitum deportare liceret. supplicatio in biduum decreta est: de legionibus deportandis, cum de consulum prætorumque exercitibus ageretur, rem integram referri jusserunt. paucos post dies consulibus in Ligures binæ legiones, quas Ap. Claudius et M. Sempronius habuerant, decretæ sunt. de Hispaniensibus exercitibus magna contentio fuit inter novos prætores et amicos absentium, Calpurnii Quinctiique. utraque causa tribunos plebis, utraque consulem habebat. hi se intercessuros senatus consulto, si deportandos censerent exercitus, denuntiabant: illi, si hæc intercessio fieret, nullam rem aliam se decerni passuros. victa postremo absentium gratia est et senatus consultum factum, ut prætores quattuor milia peditum Romanorum scriberent, trecentos equites, et quinque milia peditum sociorum Latini nominis, quingentos equites, quos secum in Hispaniam portarent. cum ea quattuor milia <in> legiones discripsissent, quo plus quam quina milia peditum, treceni equites in singulis legionibus esset, dimitterent, eos primum, qui emerita stipendia haberent, deinde ut cujusque fortissima opera Calpurnius et Quinctius in proelio usi essent.
[39] Hac sedata contentione alia subinde C. Decimii prætoris morte exorta est. Cn. Sicinius et L. Pupius, qui ædiles proximo anno fuerant, et C. Valerius flamen Dialis et Q. Fuluius Flaccusis quia ædilis curulis designatus erat, sine toga candida, sed maxima ex omnibus contentionepetebant; certamenque ei cum flamine erat. et postquam primo æquare, mox superare etiam est visus, pars tribunorum plebis negare rationem ejus habendam esse, quod duos simul unus magistratus, præsertim curules, neque capere posset nec gerere; pars legibus eum solui æquum censere, ut quem vellet prætorem creandi populo potestas fieret. L. Porcius consul primo in ea sententia esse, ne nomen ejus acciperet; deinde, ut ex auctoritate senatus idem faceret, convocatis patribus referre se ad eos dixit, quod nec jure ullo nec exemplo tolerabili liberæ civitati ædilis curulis designatus præturam peteret; sibi, nisi quid aliud iis videretur, in animo esse e lege comitia habere. patres censuerunt, uti L. Porcius consul cum Q. Fuluio ageret, ne impedimento esset, quo minus comitia prætoris in locum C. Decimii subrogandi e lege haberentur. agenti consuli ex senatus consulto respondit Flaccus nihil, quod se indignum esset, facturum. medio responso spem ad voluntatem interpretantibus fecerat cessurum patrum auctoritati esse. comitiis acrius etiam quam ante petebat criminando, extorqueri sibi a consule et senatu populi Romani beneficium, et invidiam fieri geminati honoris, tamquam non appareret, ubi designatus prætor esset, extemplo ædilitate se abdicaturum. consul cum et pertinaciam petentis crescere et favorem populi magis magisque in eum inclinari cerneret, dimissis comitiis senatum vocavit. censuerunt frequentes, quoniam Flaccum auctoritas patrum nihil movisset, ad populum cum Flacco agendum. contione advocata cum egisset consul, ne tum quidem de sententia motus gratias populo Romano egit, quod tanto studio, quotienscumque declarandæ voluntatis potestas facta esset, prætorem se voluisset facere: ea sibi studia civium suorum destituere non esse in animo. hæc vero tam obstinata vox tantum ei favorem accendit, ut haud dubius prætor esset, si consul accipere nomen vellet. ingens certamen tribunis et inter se ipsos et cum consule fuit, donec senatus a consule est habitus decretumque: quoniam prætoris subrogandi comitia ne legibus fierent, pertinacia Q. Flacci et prava studia hominum impedirent, senatum censere satis prætorum esse; P. Cornelius utramque in urbe jurisdictionem haberet, Apollinique ludos faceret.
[40] His comitiis prudentia et virtute senatus sublatis, alia majoris certaminis, quo et majore de re et inter plures potentioresque viros, sunt exorta. censuram summa contentione petebant L. Valerius Flaccus P. et L. Scipiones Cn. Manlius Vulso L. Furius Purpurio patricii, plebeii autem M. Porcius Cato M. Fuluius Nobilio Ti. et M. Sempronii, Longus et Tuditanus. sed omnes patricios plebeiosque nobilissimarum familiarum M. Porcius longe anteibat. in hoc viro tanta vis animi ingeniique fuit, ut quocumque loco natus esset, fortunam sibi ipse facturus fuisse videretur. nulla ars neque privatæ neque publicæ rei gerendæ ei defuit; urbanas rusticasque res pariter callebat. ad summos honores alios scientia juris, alios eloquentia, alios gloria militaris provexit: huic versatile ingenium sic pariter ad omnia fuit, ut natum ad id unum diceres, quodcumque ageret: in bello manu fortissimus multisque insignibus clarus pugnis, idem postquam ad magnos honores peruenit, summus imperator, idem in pace, si jus consuleres, peritissimus, si causa oranda esset, eloquentissimus, nec is tantum, cujus lingua vivo eo viguerit, monumentum eloquentiæ nullum exstet: vivit immo vigetque eloquentia ejus sacrata scriptis omnis generis. orationes et pro se multæ et pro aliis et in alios: nam non solum accusando sed etiam causam dicendo fatigavit inimicos. simultates nimio plures et exercuerunt eum et ipse exercuit eas; nec facile dixeris, utrum magis presserit eum nobilitas, an ille agitaverit nobilitatem. asperi procul dubio animi et linguæ acerbæ et immodice liberæ fuit, sed invicti a cupiditatibus animi, rigidæ innocentiæ, contemptor gratiæ, divitiarum. in parsimonia, in patientia laboris periculique ferrei prope corporis animique, quem ne senectus quidem, quæ soluit omnia, fregerit, qui sextum et octogesimum annum agens causam dixerit, ipse pro se oraverit scripseritque, nonagesimo anno Ser. Galbam ad populi adduxerit judicium.
[41] Hunc, sicut omni vita, tum petentem premebat nobilitas; coierantque præter L. Flaccum, qui collega in consulatu fuerat, candidati omnes ad deiciendum honore, non solum ut ipsi potius adipiscerentur, nec quia indignabantur novum hominem censorem videre, sed etiam quod tristem censuram periculosamque multorum famæ et ab læso a plerisque et lædendi cupido exspectabant. etenim tum quoque minitabundus petebat, refragari sibi, qui liberam et fortem censuram timerent, criminando. et simul L. Valerio suffragabatur: illo uno collega castigare se nova flagitia et priscos revocare mores posse. his accensi homines, adversa nobilitate, non M. Porcium modo censorem fecerunt, sed collegam ei L. Valerium Flaccum adjecerunt.
Secundum comitia censorum consules prætoresque in provincias profecti præter Q. Nævium, quem quattuor non minus menses, priusquam in Sardiniam iret, quæstiones veneficii, quarum magnam partem extra urbem per municipia conciliabulaque habuit, quia ita aptius visum erat, tenuerunt. si Antiati Valerio credere libet, ad duo milia hominum damnavit. et L. Postumius prætor, cui Tarentum provincia evenerat, magnas pastorum conjurationes vindicavit, et reliquias Bacchanalium quæstionis cum cura exsecutus est. multos, qui aut citati non adfuerant aut vades deseruerant, in ea regione Italiæ latentes partim noxios judicavit, partim comprehensos Romam ad senatum misit. in carcerem omnes a P. Cornelio conjecti sunt.
[42] In Hispania ulteriore fractis proximo bello Lusitanis quietæ res fuerunt: in citeriore A. Terentius in Suessetanis oppidum Corbionem vineis et operibus expugnavit, captivos vendidit: quieta deinde hiberna et citerior provincia habuit. veteres prætores C. Calpurnius Piso et L. Quinctius Romam redierunt. utrique magno patrum consensu triumphus est decretus. prior C. Calpurnius de Lusitanis et Celtiberis triumphavit: coronas aureas tulit octoginta tres et duodecim milia pondo argenti. paucos post dies L. Quinctius Crispinus ex iisdem Lusitanis et Celtiberis triumphavit: tantundem auri atque argenti in eo triumpho prælatum. censores M. Porcius et L. Valerius metu mixta exspectatione senatum legerunt; septem moverunt senatu, ex quibus unum insignem et nobilitate et honoribus, L. Quinctium Flamininum consularem. patrum memoria institutum fertur, ut censores motis senatu adscriberent notas. Catonis et aliæ quidem acerbæ orationes exstant in eos, quos aut senatorio loco movit aut quibus equos ademit, longe gravissima in L. Quinctium oratio, qua si accusator ante notam, non censor post notam usus esset, retinere L. Quinctium in senatu ne frater quidem T. Quinctius, si tum censor esset, potuisset. inter cetera objecit ei Philippum Poenum, carum ac nobile scortum, ab Roma in Galliam provinciam spe ingentium donorum perductum. eum puerum, <per> lasciviam cum cavillaretur, exprobrare consuli [per]sæpe solitum, quod sub ipsum spectaculum gladiatorium abductus ab Roma esset, ut obsequium amatori venditaret. forte epulantibus iis, cum jam vino incaluissent, nuntiatum in convivio esse nobilem Boium cum liberis transfugam venisse; convenire consulem velle, ut ab eo fidem præsens acciperet. introductum in tabernaculum per interpretem adloqui consulem coepisse. inter cujus sermonem Quinctius scorto 'uis tu', inquit 'quoniam gladiatorium spectaculum reliquisti, jam hunc Gallum morientem videre?' et cum is vixdum serio adnuisset, ad nutum scorti consulem stricto gladio, qui super caput pendebat, loquenti Gallo caput primum percussisse, deinde, fugienti fidemque populi Romani atque eorum, qui aderant, imploranti latus transfodisse.
[43] Valerius Antias, ut qui nec orationem Catonis legisset et fabulæ tantum sine auctore editæ credidisset, aliud argumentum, simile tamen et libidine et crudelitate peragit. Placentiæ famosam mulierem, cujus amore deperiret, in convivium arcessitam scribit. ibi jactantem sese scorto inter cetera rettulisse, quam acriter quæstiones exercuisset, et quam multos capitis damnatos in vinculis haberet, quos securi percussurus esset. tum illam infra eum accubantem negasse umquam vidisse quemquam securi ferientem, et peruelle id videre. hic indulgentem amatorem unum ex illis miseris attrahi jussum securi percussisse. facinus, sive eo modo, quo censor objecit, sive, ut Valerius tradit, commissum est, sævum atque atrox: inter pocula atque epulas, ubi libare diis dapes, ubi bene precari mos esset, ad spectaculum scorti procacis, in sinu consulis recubantis, mactatam humanam victimam esse et cruore mensam respersam. in extrema oratione Catonis condicio Quinctio fertur, ut si id factum negaret ceteraque, quæ objecisset, sponsione defenderet sese: sin fateretur, ignominiane sua quemquam doliturum censeret, cum ipse vino et venere amens sanguine hominis in convivio lusisset?
[44] In equitatu recognoscendo L. Scipioni Asiatico ademptus equus. in censibus quoque accipiendis tristis et aspera in omnes ordines censura fuit. ornamenta et vestem muliebrem et vehicula, quæ pluris quam quindecim milium æris essent, <deciens tanto pluris quam quanti essent> in censum referre juratores jussi; item mancipia minora annis viginti, quæ post proximum lustrum decem milibus æris aut pluris eo venissent, uti ea quoque deciens tanto pluris quam quanti essent æstimarentur, et his rebus omnibus terni in milia æris attribuerentur. aquam publicam omnem in privatum ædificium aut agrum fluentem ademerunt; et quæ in loca publica inædificata immolitave privati habebant, intra dies triginta demoliti sunt. opera deinde facienda ex decreta in eam rem pecunia, lacus sternendos lapide, detergendasque, qua opus esset, cloacas, in Aventino et in aliis partibus, qua nondum erant, faciendas locaverunt. et separatim Flaccus molem ad Neptunias aquas, ut iter populo esset, et viam per Formianum montem, Cato atria duo, Mænium et Titium, in lautumiis, et quattuor tabernas in publicum emit basilicamque ibi fecit, quæ Porcia appellata est. et vectigalia summis pretiis, ultro tributa infimis locaverunt. quas locationes cum senatus precibus et lacrimis victus publicanorum induci et de integro locari jussisset, censores, edicto summotis ab hasta qui ludificati priorem locationem erant, omnia eadem paulum imminutis pretiis locaverunt. nobilis censura fuit simultatiumque plena, quæ M. Porcium, cui acerbitas ea adsignabatur, per omnem vitam exercuerunt. eodem anno coloniæ duæ, Potentia in Picenum, Pisaurum in Gallicum agrum, deductæ sunt. sena jugera in singulos data. diviserunt agrum coloniasque deduxerunt iidem tresuiri, Q. Fabius Labeo, et M. et Q. Fuluii, Flaccus et Nobilior. consules ejus anni nec domi nec militiæ memorabile quicquam egerunt.
[45] In insequentem annum crearunt consules M. Claudium Marcellum Q. Fabium Labeonem. M. Claudius Q. Fabius idibus Martiis, quo die consulatum injerunt, de provinciis suis prætorumque rettulerunt. prætores creati erant C. Valerius flamen Dialis, qui et priore anno petierat, et Sp. Postumius Albinus et P. Cornelius Sisenna L. Pupius L. Julius Cn. Sicinius. consulibus Ligures cum iisdem exercitibus, quos P. Claudius et L. Porcius habuerant, provincia decreta est. Hispaniæ extra sortem prioris anni prætoribus cum suis exercitibus seruatæ. prætores ita sortiri jussi, uti flamini Diali utique altera juris dicendi Romæ provincia esset: peregrinam est sortitus. Sisennæ Cornelio urbana, Sp. Postumio Sicilia, L. Pupio Apulia, L. Julio Gallia, Cn. Sicinio Sardinia evenit. L. Julius maturare est jussus. Galli Transalpini per saltus ignotæ antea viæ, ut ante dictum est, in Italiam transgressi oppidum in agro, qui nunc est Aquileiensis, ædificabant. id eos ut prohiberet, quod ejus sine bello posset, prætori mandatum est. si armis prohibendi essent, consules certiores faceret: ex his placere alterum adversus Gallos ducere legiones.
extremo prioris anni [comitia auguris creandi habita erant]. <augur> in demortui Cn. Cornelii Lentuli locum creatus erat Sp. Postumius Albinus.
[46] Hujus principio anni P. Licinius Crassus pontifex maximus mortuus est, in cujus locum M. Sempronius Tuditanus pontifex est cooptatus; pontifex maximus est creatus C. Seruilius Geminus. P. Licinii funeris causa visceratio data, et gladiatores centum viginti pugnaverunt, et ludi funebres per triduum facti, post ludos epulum. in quo cum toto foro strata triclinia essent, tempestas cum magnis procellis coorta coegit plerosque tabernacula statuere in foro: eadem paulo post, cum undique disserenasset, sublata; defunctosque vulgo ferebant quod inter fatalia vates cecinissent, necesse esse tabernacula in foro statui. hac religione levatis altera injecta, quod sanguine per biduum pluvisset in area Vulcani; et per decemuiros supplicatio indicta erat ejus prodigii expiandi causa.
Priusquam consules in provincias proficiscerentur, legationes transmarinas in senatum introduxerunt. nec umquam ante tantum regionis ejus hominum Romæ fuerat. nam ex quo fama per gentes, quæ Macedoniam accolunt, vulgata est crimina querimoniasque de Philippo non neglegenter ab Romanis audiri, multis operæ pretium fuisse queri, pro se quæque civitates gentesque, singuli etiam privatimgravis enim accola omnibus eratRomam aut ad spem levandæ injuriæ aut ad deflendæ solacium venerunt. et ab Eumene rege legatio cum fratre ejus Athenæo venit ad querendum simul quod non deducerentur ex Thracia præsidia, simul quod in Bithyniam Prusiæ bellum adversus Eumenem gerenti auxilia missa forent.
[47] Respondendum ad omnia juveni tum admodum Demetrio erat. cum haud facile esset aut ea, quæ obicerentur, aut quæ adversus ea dicenda erant, memoria complectinec enim multa solum, sed etiam pleraque oppido quam parva erant, de controversia finium, de hominibus raptis pecoribusque abactis, de jure aut dicto per libidinem aut non dicto, de rebus per vim aut gratiam judicatis, nihil horum neque Demetrium docere dilucide nec se satis liquido discere ab eo senatus cum cerneret posse, simul et tirocinio et perturbatione juvenis moveretur, quæri jussit ab eo, ecquem de his rebus commentarium a patre accepisset. cum respondisset accepisse se, nihil prius nec potius visum est quam regis ipsius de singulis responsa accipere. librum extemplo poposcerunt, deinde ut ipse recitaret permiserunt. erant autem de singulis rebus in breve coactæ causæ, ut alia fecisse se secundum decreta legatorum diceret, alia non per se stetisse, quo minus faceret, sed per eos ipsos, qui accusarent. interposuerat et querellas de iniquitate decretorum, et quam non ex æquo disceptatum apud Cæcilium foret indigneque sibi nec ullo suo merito insultatum ab omnibus esset. has notas irritati ejus animi collegit senatus: ceterum alia excusanti juveni, alia recipienti futura ita, ut maxime vellet senatus, responderi placuit nihil patrem ejus neque rectius nec magis quod ex voluntate senatus esset fecisse, quam quod, utcumque ea gesta essent, per Demetrium filium satisfieri voluisset Romanis. multa et dissimulare et oblivisci et pati præterita senatum posse, et credere etiam Demetrio [credendum esse]. obsidem enim se animum ejus habere, etsi corpus patri reddiderit, et scire, quantum salua in patrem pietate possit, amicum eum populi Romani esse, honorisque ejus causa missuros in Macedoniam legatos, ut si quid minus factum sit quam debuerit, tum quoque sine piaculo rerum prætermissarum fiat. velle etiam sentire Philippum integra omnia sibi cum populo Romano Demetrii filii beneficio esse.
[48] Hæc, quæ augendæ amplitudinis ejus causa facta erant, extemplo in invidiam, mox etiam in perniciem adulescenti verterunt. Lacedæmonii deinde introducti sunt. multæ et parvæ disceptationes jactabantur: sed quæ maxime rem continerent, erant, utrum restituerentur, quos Achæi damnaverant, necne; inique an jure occidissent, quos occiderant, [uertebatur] et utrum manerent in Achaico concilio Lacedæmonii, an, ut ante fuerat, secretum ejus unius in Peloponneso civitatis jus esset. restitui judiciaque facta tolli placuit, Lacedæmonem manere in Achaico concilio scribique id decretum et consignari a Lacedæmoniis et Achæis.
Legatus in Macedoniam Q. Marcius est missus, jussus idem in Peloponneso sociorum res aspicere. nam ibi quoque et ex veteribus discordiis residui motus erant, et Messene desciverat a concilio Achaico. cujus belli et causas et ordinem si expromere velim, immemor sim propositi, quo statui non ultra attingere externa, nisi qua Romanis cohærerent rebus.
[49] Eventus memorabilis est, quod, cum bello superiores essent, Achæi, Philopoemen prætor eorum capitur, ad præoccupandam Coronen, quam hostes petebant, in<ita> valle iniqua cum equitibus paucis oppressus. ipsum potuisse effugere Thracum Cretensiumque auxilio tradunt: sed pudor relinquendi equites, nobilissimos gentis, ab ipso nuper lectos, tenuit. quibus dum locum ad evadendas angustias cogendo ipse agmen præbet, sustinens impetus hostium, prolapso equo et suo ipse casu et onere equi super eum ruentis haud multum afuit, quin exanimaretur, septuaginta annos jam natus et diutino morbo, ex quo tum primum reficiebatur, viribus admodum attenuatis. jacentem hostes superfusi oppresserunt; cognitumque [primum] a verecundia memoriaque meritorum haud secus quam ducem suum attollunt reficiuntque et ex valle devia in viam portant, vix sibimet ipsi præ necopinato gaudio credentes; pars nuntios Messenen præmittunt debellatum esse, Philopoemenem captum adduci. primum adeo incredibilis visa res, ut non pro vano modo sed vix pro sano nuntius audiretur. deinde ut super alium alius idem omnes adfirmantes veniebant, tandem facta fides; et priusquam appropinquare urbi satis scirent, ad spectaculum omnes simul liberi ac serui, pueri quoque cum feminis, effunduntur. itaque clauserat portam turba, dum pro se quisque, nisi ipse oculis suis credidisset, vix pro comperta tantam rem habiturus videtur. ægre summoventes obvios intrare portam, qui adducebant Philopoemenem, potuerunt. æque conferta turba iter reliquum clauserat; et cum pars maxima exclusa a spectaculo esset, theatrum repente, quod propinquum viæ erat, compleverunt, et, ut eo adduceretur in conspectum populi, una voce omnes exposcebant. magistratus et principes veriti, ne quem motum misericordia præsentis tanti viri faceret, cum alios verecundia pristinæ maiestatis collatæ præsenti fortunæ, alios recordatio ingentium meritorum motura esset, procul in conspectu eum statuerunt, deinde raptim ex oculis hominum abstraxerunt, dicente prætore Dinocrate esse, quæ pertinentia ad summam belli percunctari eum magistratus vellent. inde abducto eo in curiam et senatu vocato consultari coeptum.
[50] Jam invesperascebat, et non modo cetera, sed ne in proximam quidem noctem ubi satis tuto custodiretur, expediebant. obstupuerant ad magnitudinem pristinæ ejus fortunæ virtutisque, et neque ipsi domum recipere custodiendum audebant, nec cuiquam uni custodiam ejus satis credebant. admonent deinde quidam esse thesaurum publicum sub terra, saxo quadrato sæptum. eo vinctus demittitur, et saxum ingens, quo operitur, machina superimpositum est. ita loco potius quam homini cuiquam credendam custodiam rati, lucem insequentem exspectaverunt. postero die multitudo quidem integra, memor pristinorum ejus in civitatem meritorum, parcendum ac per eum remedia quærenda esse præsentium malorum censebant: defectionis auctores, quorum in manu res publica erat, in secreto consultantes omnes ad necem ejus consentiebant. sed utrum maturarent an differrent, ambigebatur. vicit pars avidior poenæ, missusque qui venenum ferret. accepto poculo nihil aliud locutum ferunt quam quæsisse, si incolumis Lycortas is alter imperator Achæorum eratequitesque evasissent. postquam dictum est incolumes esse, 'bene habet' inquit et poculo impavide exhausto haud ita multo post exspiravit. non diuturnum mortis ejus gaudium auctoribus crudelitatis fuit. victa namque Messene bello exposcentibus Achæis dedidit noxios, ossaque reddita Philopoemenis sunt, et sepultus ab universo Achaico est concilio, adeo omnibus humanis congestis honoribus, ut ne divinis quidem abstineretur. ab scriptoribus rerum Græcis Latinisque tantum huic viro tribuitur, ut a quibusdam eorum, velut ad insignem notam hujus anni, memoriæ mandatum sit tres claros imperatores eo anno decessisse, Philopoemenem, Hannibalem, P. Scipionem: adeo in æquo eum duarum potentissimarum gentium summis imperatoribus posuerunt.
[51] Ad Prusiam regem legatus T. Quinctius Flamininus venit, quem suspectum Romanis et receptus post fugam Antiochi Hannibal et bellum adversus Eumenem motum faciebat. ibi seu quia a Flaminino inter cetera objectum Prusiæ erat hominem omnium, qui viverent, infestissimum populo Romano apud eum esse, qui patriæ suæ primum, deinde fractis ejus opibus Antiocho regi auctor belli adversus populum Romanum fuisset; seu quia ipse Prusias, ut gratificaretur præsenti Flaminino Romanisque, per se necandi aut tradendi ejus in potestatem consilium cepit; a primo colloquio Flaminini milites extemplo ad domum Hannibalis custodiendam missi sunt. semper talem exitum vitæ suæ Hannibal prospexerat animo et Romanorum inexpiabile odium in se cernens, et fidei regum nihil sane confisus: Prusiæ vero levitatem etiam expertus erat; Flaminini quoque adventum velut fatalem sibi horruerat. ad omnia undique infesta ut iter semper aliquod præparatum fugæ haberet, septem exitus e domo fecerat, et ex iis quosdam occultos, ne custodia sæpirentur. sed grave imperium regum nihil inexploratum, quod vestigari volunt, efficit. totius circuitum domus ita custodiis complexi sunt, ut nemo inde elabi posset. Hannibal, postquam est nuntiatum milites regios in vestibulo esse, postico, quod devium maxime atque occultissimi exitus erat, fugere conatus, ut id quoque occursu militum obsæptum sensit et omnia circa clausa custodiis dispositis esse venenum, quod multo ante præparatum ad tales habebat casus, poposcit. 'liberemus' inquit 'diuturna cura populum Romanum, quando mortem senis exspectare longum censent. nec magnam nec memorabilem ex inermi proditoque Flamininus victoriam feret. mores quidem populi Romani quantum mutaverint, vel hic dies argumento erit. horum patres Pyrrho regi, hosti armato, exercitum in Italia habenti, ut a veneno caveret prædixerunt: hi legatum consularem, qui auctor esset Prusiæ per scelus occidendi hospitis, miserunt.' exsecratus deinde in caput regnumque Prusiæ, et hospitales deos violatæ ab eo fidei testes invocans, poculum exhausit. hic vitæ exitus fuit Hannibalis.
[52] Scipionem et Polybius et Rutilius hoc anno mortuum scribunt. ego neque his neque Valerio adsentior, his, quod censoribus M. Porcio L. Valerio <L. Valerium> principem senatus ipsum censorem lectum invenio, cum superioribus duobus lustris Africanus fuisset, quo vivo, nisi ut ille senatu moveretur, quam notam nemo memoriæ prodidit, alius princeps in locum ejus lectus non esset. Antiatem auctorem refellit tribunus plebis M. Nævius, adversus quem oratio inscripta P. Africani est. hic Nævius in magistratuum libris est tribunus plebis P. Claudio L. Porcio consulibus, sed iniit tribunatum Ap. Claudio M. Sempronio consulibus ante diem quartum idus Decembres. inde tres menses ad idus Martias sunt, quibus P. Claudius L. Porcius consulatum injerunt. ita vixisse in tribunatu Nævii videtur, diesque ei dici ab eo potuisse, decessisse autem ante L. Valerii et M. Porcii censuram. trium clarissimorum suæ cujusque gentis virorum non tempore magis congruente comparabilis mors videtur esse, quam quod nemo eorum satis dignum splendore vitæ exitum habuit. jam primum omnes non in patrio solo mortui nec sepulti sunt. veneno absumpti Hannibal et Philopoemen; exsul Hannibal, proditus ab hospite, captus Philopoemen in carcere et in vinculis exspiravit: Scipio etsi non exsul neque damnatus, die tamen dicta, ad quam non adfuerat reus, absens citatus, voluntarium non sibimet ipse solum sed etiam funeri suo exsilium indixit.
[53] Dum ea in Peloponneso, a quibus devertit oratio, geruntur, reditus in Macedoniam Demetrii legatorumque aliter aliorum adfecerat animos. vulgus Macedonum, quos belli ab Romanis imminentis metus terruerat, Demetrium ut pacis auctorem cum ingenti favore conspiciebant, simul et spe haud dubia regnum ei post mortem patris destinabant. nam etsi minor ætate quam Perseus esset, hunc justa matre familiæ, illum pælice ortum esse; illum ut ex vulgato corpore genitum nullam certi patris notam habere, hunc insignem Philippi similitudinem præ se ferre. ad hoc Romanos Demetrium in paterno solio locaturos, Persei nullam apud eos gratiam esse. hæc vulgo loquebantur. itaque et Persea cura angebat, ne parum pro se una ætas valeret, cum aliis omnibus rebus frater superior esset; et Philippus ipse, vix sui arbitrii fore, quem heredem regni relinqueret credens, sibi quoque graviorem esse quam vellet minorem filium aiebat. offendebatur interdum concursu Macedonum ad eum, et alteram jam se vivo regiam esse indignabatur. et ipse juvenis haud dubie inflatior redierat, subnisus erga se judiciis senatus, concessisque sibi, quæ patri negata essent; et omnis mentio Romanorum quantam dignitatem ei apud ceteros Macedonas, tantam invidiam non apud fratrem modo sed etiam apud patrem conciliabat, utique postquam legati [alii] Romani venerunt, et cogebatur decedere Thracia præsidiaque deducere et alia aut ex decreto priorum legatorum aut ex nova constitutione senatus facere. sed omnia mærens quidem et gemens, eo magis quod filium frequentiorem prope cum illis quam secum cernebat, oboedienter tamen adversus Romanos faciebat, ne quam movendi extemplo belli causam præberet. avertendos etiam animos a suspicione talium consiliorum ratus, mediam per Thraciam exercitum in Odrysas et Dentheletos et Bessos duxit: Philippopolin urbem fuga desertam oppidanorum, qui in proxima montium juga cum familiis receperant sese, cepit, campestresque barbaros, depopulatus agros eorum, in deditionem accepit. relicto inde ad Philippopolin præsidio, quod haud multo post ab Odrysis expulsum est, oppidum in Deuriopo condere instituit Pæoniæ ea regio est, prope Erigonum fluvium, qui ex Illyrico per Pe<lag>oniam fluens in Axium amnem editur, haud procul Stobis, vetere urbe: novam urbem Perseida, ut is filio majori haberetur honos, appellari jussit.
[54] Dum hæc in Macedonia geruntur, consules in provincias profecti. Marcellus nuntium præmisit ad L. Porcium proconsulem, ut ad novum Gallorum oppidum legiones admoveret. advenienti consuli Galli sese dediderunt. duodecim milia armatorum erant: plerique arma ex agris rapta habebant: ea ægre patientibus iis adempta, quæque alia aut populantes agros rapuerant aut secum attulerant. de his rebus qui quererentur, legatos Romam miserunt. introducti in senatum a C. Valerio prætore exposuerunt se superante in Gallia multitudine inopia coactos agri et egestate ad quærendam sedem Alpes transgressos, quæ inculta per solitudines viderent, ibi sine ullius injuria consedisse. oppidum quoque ædificare coepisse, quod indicium esset nec agro nec urbi ulli vim adlaturos venisse. nuper M. Claudium ad se nuntium misisse bellum se cum iis, ni dederentur, gesturum. se certam, etsi non speciosam pacem quam incerta belli præoptantes dedidisse se prius in fidem quam in potestatem populi Romani. post paucos dies jussos et urbe et agro decedere sese tacitos abire, quo terrarum possent, in animo habuisse. arma deinde sibi, et postremo omnia alia, quæ ferrent agerentque, adempta. orare se senatum populumque Romanum, ne in se innoxios deditos acerbius quam in hostes sævirent. huic orationi senatus ita responderi jussit, neque illos recte fecisse, cum in Italiam venerint oppidumque in alieno agro, nullius Romani magistratus, qui ei provinciæ præesset, permissu ædificare conati sint; neque senatui placere deditos spoliari. itaque se cum iis legatos ad consulem missuros, qui, si redeant, unde venerint, omnia iis sua reddi jubeant, quique protinus eant trans Alpes, et denuntient Gallicis populis, multitudinem suam domi contineant: Alpes prope inexsuperabilem finem in medio esse: non utique iis melius fore <quam> qui eas primi peruias fecissent. legati missi L. Furius Purpurio Q. Minucius L. Manlius Acidinus. Galli, redditis omnibus, quæ sine cujusquam injuria habebant, Italia excesserunt.
[55] Legatis Romanis Transalpini populi benigne responderunt. seniores eorum nimiam lenitatem populi Romani castigarunt, quod eos homines, qui gentis injussu profecti occupare agrum imperii Romani et in alieno solo ædificare oppidum conati sint, impunitos dimiserint: debuisse gravem temeritatis mercedem statui. quod vero etiam sua reddiderint, vereri ne tanta indulgentia plures ad talia audenda impellantur. et exceperunt et prosecuti cum donis legatos sunt.
M. Claudius consul Gallis ex provincia exactis Histricum bellum moliri coepit litteris ad senatum missis, ut sibi in Histriam traducere legiones liceret. id senatui <non> placuit. illud agitabant, uti colonia Aquileia deduceretur, nec satis constabat, utrum Latinam an civium Romanorum deduci placeret. postremo Latinam potius coloniam deducendam patres censuerunt. triumuiri creati sunt P. Scipio Nasica C. Flaminius L. Manlius Acidinus. eodem anno Mutina et Parma coloniæ civium Romanorum sunt deductæ. bina milia hominum in agro, qui proxime Boiorum, ante Tuscorum fuerat, octona jugera Parmæ, quina Mutinæ acceperunt. deduxerunt triumuiri M. Æmilius Lepidus T. Æbutius Parrus L. Quinctius Crispinus. et Saturnia colonia civium Romanorum in agrum Caletranum est deducta. deduxerunt triumuiri Q. Fabius Labeo C. Afranius Stellio Ti. Sempronius Gracchus. in singulos jugera data dena.
[56] Eodem anno A. Terentius proconsul haud procul flumine Hibero, in agro Ausetano, et proelia secunda cum Celtiberis fecit, et oppida, quæ ibi communierant, aliquot expugnavit. ulterior Hispania eo anno in pace fuit, quia et P. Sempronius proconsul diutino morbo est implicitus, et nullo lacessente peropportune quieverunt Lusitani. nec in Liguribus memorabile quicquam a Q. Fabio consule gestum.
Ex Histria revocatus M. Marcellus exercitu dimisso Romam comitiorum causa rediit. creavit consules Cn. Bæbium Tamphilum et L. Æmilium Paulum. cum M. Æmilio Lepido hic ædilis curulis fuerat; a quo consule quintus annus erat, cum is ipse Lepidus post duas repulsas consul factus esset. prætores inde facti Q. Fuluius Flaccus M. Valerius Lævinus P. Manlius iterum M. Ogulnius Gallus L. Cæcilius Denter C. Terentius Istra.
Supplicatio extremo anno fuit prodigiorum causa, quod sanguine per biduum pluvisse in area Concordiæ satis credebant, nuntiatumque erat haud procul Sicilia insulam, quæ non ante fuerat, novam editam e mari esse. Hannibalem hoc anno Antias Valerius decessisse est auctor legatis ad eam rem ad Prusiam missis præter T. Quinctium Flamininum, cujus in ea re celebre est nomen, L. Scipione Asiatico et P. Scipione Nasica.