TITI LIVI AB URBE CONDITA LIBER XXXVIII
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
[1] Dum in Asia bellum geritur, ne in Ætolia quidem res quietæ fuerant, principio a gente Athamanum orto. Athamania ea tempestate pulso Amynandro sub præfectis Philippi regio tenebatur præsidio, qui superbo atque immodico imperio desiderium Amynandri fecerant. Exulanti tum Amynandro in Ætolia litteris suorum, indicantium statum Athamaniæ, spes recuperandi regni facta est. Remissique ab eo nuntiant principibus Argitheamid enim caput Athamaniæ erat, si popularium animos satis perspectos haberet, impetrato ab Ætolis auxilio in Athamaniam se <uenturum. Non diffidere sibi facile con>uenturum cum delectis, quod consilium est gentis, et Nicandro prætore. Quos ubi ad omnia paratos esse vidit, certiores suos inde facit, quo die cum exercitu Athamaniam ingressurus esset. Quattuor primo fuerunt conjurati adversus Macedonum præsidium. Hi senos sibi adjutores ad rem gerendam adsumpserunt; dein paucitate parum freti, quæ celandæ rei quam agendæ aptior erat, parem priori numerum adjecerunt. Ita duo et quinquaginta facti quadrifariam se diviserunt; pars una Heracleam, altera Tetraphyliam petit, ubi custodia regiæ pecuniæ esse solita erat, tertia Theudoriam, quarta Argitheam. Ita inter omnis convenit, ut primo quieti, velut ad privatam rem agendam venissent, in foro obversarentur; die certa multitudinem omnem convocarent ad præsidia Macedonum arcibus expellenda. Ubi ea dies advenit, et Amynander cum mille Ætolis in finibus erat, ex composito quattuor simul locis præsidia Macedonum expulsa, litteræque in alias urbes passim dimissæ, ut vindicarent sese ab impotenti dominatione Philippi et restituerent in patrium ac legitimum regnum. Undique Macedones expelluntur. Theium oppidum litteris a Xenone præfecto præsidii interceptis et arce ab regiis occupata paucos dies obsidentibus restitit; deinde id quoque traditum Amynandro est, et omnis Athamania in potestate erat præter Athenæum castellum, finibus Macedoniæ subjectum.
[2] Philippus audita defectione Athamaniæ cum sex milibus armatorum profectus ingenti celeritate Gomphos peruenit. Ibi relicta majore parte exercitus neque enim ad tanta itinera sufficerentcum duobus milibus Athenæum, quod unum a præsidio suo retentum fuerat, peruenit. Inde proximis temptatis cum facile animaduertisset cetera hostilia esse, Gomphos regressus omnibus copiis simul in Athamaniam redit. Xenonem inde cum mille peditibus præmissum Æthopiam occupare jubet, opportune Argitheæ imminentem; quem ubi teneri ab suis locum vidit, ipse circa templum Jovis Acræi posuit castra. Ibi unum diem foeda tempestate retentus, postero die ducere ad Argitheam intendit. Euntibus extemplo apparuere Athamanes in tumulos imminentis viæ discurrentes. Ad quorum conspectum constitere prima signa, totoque agmine pavor et trepidatio erat, et pro se quisque, quidnam futurum esset, cogitare, si in valles subjectas rupibus agmen foret demissum. Hæc tumultuatio regem cupientem, si se sequerentur, raptim evadere angustias, revocare primos et eadem, qua venerat, via referre coegit signa. Athamanes primo ex intervallo quieti sequebantur; postquam Ætoli se conjunxerunt, hos, ut ab tergo agmini instarent, reliquerunt, ipsi ab lateribus se circumfuderunt, quidam per notas calles breviore via prægressi transitus insedere; tantumque tumultus Macedonibus est injectum, ut fugæ magis effusæ quam itineris ordinati modo multis armis virisque relictis flumen traiecerint. Hic finis sequendi fuit. Inde tuto Macedones Gomphos et a Gomphis in Macedoniam redierunt. Athamanes Ætolique Æthopiam ad Xenonem ac mille Macedonas opprimendos undique concurrerunt. Macedones parum loco freti ab Æthopia in altiorem deruptioremque undique tumulum concessere; quo pluribus ex locis aditu invento expulere eos Athamanes, dispersosque et per invia atque ignotas rupes iter fugæ non expedientis partim ceperunt partim interfecerunt. Multi pavore in derupta præcipitati; perpauci cum Xenone ad regem evaserunt. Postea per indutias sepeliendi cæsos potestas facta est.
[3] Amynander recuperato regno legatos et Romam ad senatum et ad Scipiones in Asiam, Ephesi post magnum cum Antiocho proelium morantes, misit. Pacem petebat excusabatque sese, quod per Ætolos recuperasset paternum regnum; Philippum incusabat. Ætoli ex Athamania in Amphilochos profecti sunt et majoris partis voluntate in jus dicionemque totam redegerunt gentem. Amphilochia recepta nam fuerat quondam Ætolorumeadem spe in Aperantiam transcenderunt; ea quoque magna ex parte sine certamine in deditionem venit. Dolopes numquam Ætolorum fuerant, Philippi erant. Hi primo ad arma concurrerunt; ceterum postquam Amphilochos cum Ætolis esse fugamque ex Athamania Philippi et cædem præsidii ejus accepere, et ipsi a Philippo ad Ætolos deficiunt. Quibus circumiectis gentibus jam undique se a Macedonibus tutos credentibus esse Ætolis fama adfertur Antiochum in Asia victum ab Romanis; nec ita multo post legati ab Roma rediere sine spe pacis Fuluiumque consulem nuntiantes cum exercitu jam traiecisse. His territi, prius ab Rhodo et Athenis legationibus excitis, ut per auctoritatem earum civitatium suæ preces nuper repudiatæ faciliorem aditum ad senatum haberent, principes gentis ad temptandam spem ultimam Romam miserunt, nihil, ne bellum haberent, priusquam pæne in conspectu hostis erat, præmeditati. Jam M. Fuluius Apolloniam exercitu traiecto cum Epirotarum principibus consultabat, unde bellum inciperet. Epirotis Ambraciam placebat adgredi, quæ tum contribuerat se Ætolis: sive ad tuendam eam venirent Ætoli, apertos circa campos ad dimicandum esse; sive detractarent certamen, oppugnationem fore haud difficilem; nam et copiam in propinquo materiæ ad aggeres excitandos et cetera opera esse, et Arethontem, navigabilem amnem, opportunum ad comportanda, quæ usui sint, præter ipsa moenia fluere, et æstatem aptam rei gerendæ adesse. His persuaserunt, ut per Epirum duceret.
[4] Consuli ad Ambraciam advenienti magni operis oppugnatio visa est. Ambracia tumulo aspero subjecta est; Perranthem incolæ vocant. Urbs, qua murus vergit in campos et flumen, occidentem, arx, quæ imposita tumulo est, orientem spectat. Amnis Aretho ex Athamania fluens cadit in sinum maris ab nomine propinquæ urbis Ambracium appellatum. Præterquam quod hinc amnis munit, hinc tumuli, muro quoque firmo sæpta erat, patente in circuitu paulo amplius quattuor milia passuum. Fuluius bina a campo castra, modico inter se distantia intervallo, unum castellum loco edito contra arcem objecit; ea omnia vallo atque fossa ita jungere parat, ne exitus inclusis ab urbe neve aditus foris ad auxilia intromittenda esset. Ad famam oppugnationis Ambraciæ Stratum jam edicto Nicandri prætoris convenerant Ætoli. Inde primo copiis omnibus ad prohibendam obsidionem venire in animo fuerat; dein, postquam urbem jam magna ex parte operibus sæptam viderunt, Epirotarum trans flumen loco plano castra posita esse, dividere copias placuit. Cum mille expeditis Eupolemus Ambraciam profectus per nondum commissa inter se munimenta urbem intravit. Nicandro cum cetera manu primo Epirotarum castra nocte adgredi consilium fuerat haud facili ab Romanis auxilio, quia flumen intererat; dein, periculosum inceptum ratus, ne qua sentirent Romani et regressus inde in tuto non esset, deterritus ab hoc consilio ad depopulandam Acarnaniam iter convertit.
[5] Consul jam munimentis,quibus sæpienda urbs erat, jam operibus, quæ admovere muris parabat, perfectis quinque simul locis moenia est adgressus. Tria paribus intervallis, faciliore aditu a campo, adversus Pyrrheum, quod vocant, admovit, unum e regione Æsculapii, unum adversus arcem. Arietibus muros quatiebat; asseribus falcatis detergebat pinnas. Oppidanos primo et ad speciem et ad ictus moenium cum terribili sonitu editos pavor ac trepidatio cepit; deinde, ut præter spem stare muros viderunt, collectis rursus animis in arietes tollenonibus libramenta plumbi aut saxorum stipitesue robustos incutiebant; falces ancoris ferreis injectis in interjorem partem muri trahentes asserem præfringebant; ad hoc eruptionibus et nocturnis in custodias operum et diurnis in stationes ultro terrorem inferebant. In hoc statu res ad Ambraciam cum essent, jam Ætoli a populatione Acarnaniæ Stratum redierant. Inde Nicander prætor spem nactus soluendæ incepto forti obsidionis, Nicodamum quendam cum Ætolis quingentis Ambraciam intromittit. Noctem certam tempusque etiam noctis constituit, quo et illi ab urbe opera hostium, quæ adversus Pyrrheum erant, adgrederentur, et ipse ad castra Romana terrorem faceret, posse ratus ancipiti tumultu et nocte augente pavorem memorabilem rem geri. Et Nicodamus intempesta nocte, cum alias custodias fefellisset, per alias impetu constanti perrupisset, superato brachio in urbem penetrat, animique aliquantum ad omnia audenda et spei obsessis adjecit et, simul constituta nox venit, ex composito repente opera est adgressus. Id inceptum conatu quam effectu gravius fuit, quia nulla ab exteriore parte vis admota est, seu metu deterrito prætore Ætolorum, seu quia potius visum est Amphilochis nuper receptis ferre opem, quos Perseus, Philippi filius, missus ad Dolopiam Amphilochosque recipiendos, summa vi oppugnabat.
[6] Tribus locis, sicut ante dictum est, ad Pyrrheum opera Romana erant, quæ omnia simul, sed nec apparatu nec vi simili, Ætoli adgressi sunt: alii cum ardentibus facibus, alii stuppam picemque et malleolos ferentes, tota collucente flammis acie, advenere. Multos primo impetu custodes oppresserunt; dein, postquam clamor tumultusque in castra est perlatus datumque a consule signum, arma capiunt et omnibus portis ad opem ferendam effunduntur. [uno in loco] ferro ignique gesta res; ab duobus irrito incepto, cum temptassent magis quam inissent certamen, Ætoli abscesserunt; atrox pugna in unum inclinaverat locum. Ibi diversis partibus duo duces Eupolemus et Nicodamus pugnantis hortabantur et prope certa fovebant spe jam Nicandrum ex composito adfore et terga hostium invasurum. Hæc res aliquamdiu animos pugnantium sustinuit; ceterum, postquam nullum ex composito signum a suis accipiebant et crescere numerum hostium cernebant, destituti segnius instare; postremo re omissa jam vix tuto receptu fugientes in urbem compelluntur, parte operum incensa et pluribus aliquanto, quam <ab> ipsis ceciderant, interfectis. Quodsi ex composito acta res fuisset, haud dubium erat expugnari una utique parte opera cum magna cæde hostium potuisse. Ambracienses quique intus erant Ætoli non ab ejus solum noctis incepto recessere, sed in reliquum quoque tempus velut proditi ab suis segniores ad pericula erant. Jam nemo eruptionibus, ut ante, in stationes hostium, sed dispositi per muros et turres ex tuto pugnabant.
[7] Perseus ubi adesse Ætolos audivit, omissa obsidione urbis, quam oppugnabat, depopulatus tantum agros Amphilochia excessit atque in Macedoniam redit. Et Ætolos inde avocavit populatio maritumæ oræ. Pleuratus, Illyriorum rex, cum sexaginta lembis Corinthium sinum invectus adjunctis Achæorum quæ Patris erant navibus marituma Ætoliæ vastabat. Adversus quos mille Ætoli missi, quacumque se classis circumegerat per litorum amfractus, brevioribus semitis occurrebant. Et Romani ad Ambraciam pluribus locis quatiendo arietibus muros aliquantum urbis nudaverant, nec tamen penetrare in urbem poterant; nam et pari celeritate novus pro diruto murus obiciebatur, et armati ruinis superstantes instar munimenti erant. Itaque cum aperta vi parum procederet consuli res, cuniculum occultum vineis ante contecto loco agere instituit; et aliquamdiu, cum dies noctesque in opere essent, non solum sub terra fodientes sed egerentes etiam humum fefellere hostem. Cumulus repente terræ eminens index operis oppidanis fuit, pavidique, ne jam subrutis muris facta in urbem via esset, fossam intra murum e regione ejus operis, quod vineis contectum erat, ducere instituunt. Cujus ubi ad tantam altitudinem, quantæ esse solum infimum cuniculi poterat, peruenerunt, silentio facto pluribus locis aure admota sonitum fodientium captabant. Quem ubi acceperunt, aperiunt rectam in cuniculum viam nec fuit magni operis; momento enim ad inane suspenso fulturis ab hostibus muro peruenerunt. Ibi commissis operibus, cum e fossa in cuniculum pateret iter, primo ipsis ferramentis, quibus in opere usi erant, deinde celeriter armati etiam subeuntes occultam sub terra ediderunt pugnam; segnior deinde ea facta est intersæpientibus cuniculum, ubi vellent, nunc ciliciis prætentis nunc foribus raptim objectis. Nova etiam haud magni operis adversus eos, qui in cuniculo erant, excogitata res. Dolium a fundo pertusum, qua fistula modica inseri posset, et ferream fistulam operculumque dolii ferreum, et ipsum pluribus locis perforatum, fecerunt. Hoc tenui pluma completum dolium ore in cuniculum verso posuerunt. Per operculi foramina prælongæ hastæ, quas sarisas vocant, ad summovendos hostes eminebant. Scintillam levem ignis inditam plumæ folle fabrili ad caput fistulæ imposito flando accenderunt. Inde non solum magna vis fumi sed acrior etiam foedo quodam odore ex adusta pluma cum totum cuniculum complesset, vix durare quisquam intus poterat.
[8] Cum in hoc statu ad Ambraciam res esset,legati ab Ætolis Phæneas et Damoteles cum liberis mandatis decreto gentis ad consulem venerunt. Nam prætor eorum, cum alia parte Ambraciam oppugnari cerneret, alia infestam oram navibus hostium esse, alia Amphilochos Dolopiam<que> a Macedonibus vastari, nec Ætolos ad tria simul diversa bella occursantis sufficere, convocato concilio Ætoliæ principes, quid agendum esset, consuluit. Omnium eo sententiæ decurrererunt, ut pax, si posset, æquis, si minus, tolerandis condicionibus peteretur; Antiochi fiducia bellum susceptum; Antiocho terra marique superato et prope extra orbem terræ ultra juga Tauri exacto quam spem esse sustinendi belli? Phæneas et Damoteles quod e re Ætolorum, ut in tali casu, fideque sua esse censerent, agerent; quod enim sibi consilium aut cujus rei electionem a fortuna relictam? Cum his mandatis legati missi orare consulem, ut parceret urbi, misereretur gentis quondam sociæ, nolle dicere injuriis, miseriis certe coactæ insanire; non plus mali meritos Ætolos Antiochi bello, quam boni ante, cum adversus Philippum bellatum sit, fecisse; nec tum large gratiam relatam sibi, nec nunc immodice poenam injungi debere. Ad ea consul respondit magis sæpe quam vere umquam Ætolos pacem petere. Imitarentur Antiochum in petenda pace, quem in bellum traxissent; non paucis urbibus eum, de quarum libertate certatum sit, sed omni Asia cis Taurum montem, opimo regno, excessisse. Ætolos nisi inermes de pace agentes non auditurum se; arma illis prius equosque omnis tradendos esse, deinde mille talentum argenti populo Romano dandum, cujus summæ dimidium præsens numeretur, si pacem habere vellent. Ad ea adjecturum etiam in foedus esse, ut eosdem quos populus Romanus amicos atque hostis habeant.
[9] Adversus quæ legati, et quia gravia erant, et quia suorum animos indomitos ac mutabiles noverant, nullo reddito responso domum regressi sunt, ut etiam atque etiam, quid agendum esset, re integra prætorem et principes consulerent. Clamore et jurgio excepti, quam diu rem traherent, qualemcumque pacem referre jussi, cum redirent Ambraciam, Acarnanum insidiis prope viam positis, cum quibus bellum erat, circumuenti Thyrreum custodiendi deducuntur. Hæc mora injecta est paci, cum jam Atheniensium Rhodiorumque legati, qui ad deprecandum pro iis venerant, apud consulem essent. Amynander quoque Athamanum rex fide accepta venerat in castra Romana, magis pro Ambracia urbe, ubi majorem partem temporis exulaverat, quam pro Ætolis sollicitus. Per hos certior factus consul de casu legatorum adduci eos a Thyrreo jussit; quorum post adventum agi coeptum est de pace. Amynander, quod sui maxime operis erat, impigre agebat, ut Ambracienses compelleret ad deditionem. <ad> id cum per colloquia principum succedens murum parum proficeret, postremo consulis permissu ingressus urbem partim consilio partim precibus evicit, ut permitterent se Romanis. Et Ætolos C. Valerius, Lævini filius, qui cum ea gente primum amicitiam pepigerat, consulis frater matre eadem genitus, egregie adjuvit. Ambracienses prius pacti, ut Ætolorum auxiliares sine fraude emitterent, aperuerunt portas. Dein <Ætolis condiciones pacis dictæ:> quingenta Euboica ut darent talenta, ex quibus ducenta præsentia, trecenta per annos sex pensionibus æquis; captivos perfugasque redderent Romanis; urbem ne quam formulæ sui juris facerent, quæ post id tempus, quo T. Quinctius traiecisset in Græciam, aut vi capta ab Romanis esset aut voluntate in amicitiam venisset; Cephallania insula ut extra jus foederis esset. Hæc quamquam spe ipsorum aliquanto leviora erant, petentibus Ætolis, ut ad concilium referrent, permissum est. Parva disceptatio de urbibus tenuit, quæ cum sui juris aliquando fuissent, avelli velut a corpore suo ægre patiebantur; ad unum omnes tamen accipi pacem jusserunt. Ambracienses coronam auream consuli centum et quinquaginta pondo dederunt. Signa ænea marmoreaque et tabulæ pictæ, quibus ornatior Ambracia, quia regia ibi Pyrrhi fuerat, quam ceteræ regionis ejus urbes erant, sublata omnia avectaque; nihil præterea tactum violatumue.
[10] Profectus ab Ambracia consul in mediterranea Ætoliæ ad Argos Amphilochiumuiginti duo milia ab Ambracia abestcastra posuit. Eo tandem legati Ætoli mirante consule, quod morarentur, venerunt. Inde, postquam approbasse pacem concilium Ætolorum accepit, jussis proficisci Romam ad senatum permissoque, ut et Rhodii et Athenienses deprecatores irent, dato, qui simul cum iis proficisceretur, C. Valerio fratre ipse in Cephallaniam traiecit. Præoccupatas auris animosque principum Romæ criminibus Philippi invenerunt, qui per legatos, per litteras Dolopas Amphilochosque et Athamaniam erepta sibi querens, præsidiaque sua, postremo filium etiam Persea ex Amphilochis pulsum, averterat senatum ab audiendis precibus eorum. Rhodii tamen et Athenienses cum silentio auditi sunt. Atheniensis legatus Leon Hicesiæ filius eloquentia etiam dicitur movisse; qui vulgata similitudine, mari tranquillo, quod ventis concitaretur, æquiperando multitudinem Ætolorum, usus, cum in fide Romanæ societatis mansissent, insita gentis tranquillitate quiesse eos aiebat; postquam flare ab Asia Thoas et Dicæarchus, ab Europa Menestas et Damocritus coepissent, tum illam tempestatem coortam, quæ ad Antiochum eos sicuti in scopulum intulisset.
[11] Diu jactati Ætoli tandem, ut condiciones pacis convenirent, effecerunt. Fuerunt autem hæ: 'imperium maiestatemque populi Romani gens Ætolorum conseruato sine dolo malo; ne quem exercitum, qui adversus socios amicosque eorum ducetur, per fines suos transire sinito, neve ulla ope juvato; hostis eosdem habeto quos populus Romanus, armaque in eos ferto, bellumque pariter gerito; perfugas fugitivos captivos reddito Romanis sociisque, præterquam si qui capti, cum domos redissent, iterum capti sunt, aut si qui eo tempore ex iis capti sunt, qui tum hostes erant Romanis, cum intra præsidia Romana Ætoli essent; aliorum qui comparebunt intra dies centum Corcyræorum magistratibus sine dolo malo tradantur; qui non comparebunt, quando quisque eorum primum inventus erit, reddatur; obsides quadraginta arbitratu consulis Romanis dato ne minores duodecim annorum neu majores quadraginta, obses ne esto prætor, præfectus equitum, scriba publicus, neu quis, qui ante obses fuit apud Romanos; Cephallania extra pacis leges esto.' De pecuniæ summa, quam penderent, pensionibusque ejus nihil ex eo, quod cum consule convenerat, mutatum; pro argento si aurum dare mallent, darent, convenit, dum pro argenteis decem aureus unus valeret. 'Quæ urbes, qui agri, qui homines Ætolorum juris aliquando fuerunt, qui eorum T. Quinctio Cn. Domitio consulibus postue eos consules aut armis subacti aut voluntate in dicionem populi Romani venerunt, ne quem eorum Ætoli recepisse velint; Oeniadæ cum urbe agrisque Acarnanum sunto.' His legibus foedus ictum cum Ætolis est.
[12] Eadem non æstate solum, sed etiam iisdem prope diebus, quibus hæc a M. Fuluio consule in Ætolia gesta sunt, consul alter Cn. Manlius in Gallogræcia bellum gessit, quod nunc ordiri pergam. Vere primo Ephesum consul venit, acceptisque copiis ab L. Scipione et exercitu lustrato contionem apud milites habuit, qua collaudata virtute eorum, quod cum Antiocho uno proelio debellassent, adhortatus eos <ad> novum cum Gallis suscipiendum bellum, qui et auxiliis juvissent Antiochum, et adeo indomita haberent ingenia, ut nequiquam Antiochus emotus ultra juga Tauri montis esset, nisi frangerentur opes Gallorum, de se quoque pauca, nec falsa nec immodica, adjecit. Læti milites cum frequenti adsensu consulem audiverunt, partem virium Antiochi fuisse Gallos credentes; rege superato nullum momentum in solis per se Gallorum copiis fore. Eumenen haud in tempore abesse Romæ tum eratcredere consul, gnarum locorum hominumque, et cujus interesset frangi Gallorum opes. Attalum igitur fratrem ejus accersit a Pergamo, hortatusque ad capessendum secum bellum pollicentem suam suorumque operam domum ad comparandum dimittit. Paucos post dies profecto ab Epheso consuli ad Magnesiam occurrit Attalus cum mille peditibus equitibusque quingentis, Athenæo fratre jusso cum ceteris copiis subsequi, commendata iis custodia Pergami, quos fratri regnoque fidos credebat. Consul collaudato juvene cum omnibus copiis ad Mæandrum progressus castra posuit, quia vado superari amnis non poterat et contrahendæ naves erant ad exercitum traiciendum. Transgressi Mæandrum ad Hieran Comen peruenerunt.
[13] Fanum ibi augustum Apollinis et oraculum; sortes versibus haud inconditis dare vates dicuntur. Hinc alteris castris ad Harpasum flumen ventum est, quo legati ab Alabandis venerunt, ut castellum, quod ab ipsis nuper descisset, aut auctoritate aut armis cogeret jura antiqua pati. Eodem et Athenæus, Eumenis et Attali frater, cum Cretense Leuso et Corrago Macedone venit; mille pedites mixtarum gentium et trecentos equites secum adduxerunt. Consul tribuno militum misso cum modica manu castellum vi cepit, captum Alabandensibus reddit. Ipse nihil via degressus ad Antiochiam super Mæandrum amnem posuit castra. Hujus amnis fontes Celænis oriuntur. Celænæ urbs caput quondam Phrygiæ fuit; migratum inde haud procul veteribus Celænis, novæque urbi Apameæ nomen inditum ab Apama sorore Seleuci regis. Et Marsyas amnis, haud procul a Mæandri fontibus oriens, in Mæandrum cadit, famaque ita tenet, Celænis Marsyan cum Apolline tibiarum cantu certasse. Mæander ex arce summa Celænarum ortus, media urbe decurrens, per Caras primum, deinde Jonas in sinum maris editur, qui inter Prienen et Miletum est. Ad Antiochiam in castra consulis Seleucus, Antiochi filius, ex foedere icto cum Scipione ad frumentum exercitui dandum venit. Parva disceptatio de Attali auxiliaribus orta est, quod Romano tantum militi pactum Antiochum ut daretur frumentum Seleucus dicebat. Discussa ea quoque est constantia consulis, qui misso tribuno edixit, ne Romani milites acciperent, priusquam Attali auxilia accepissent. Inde ad Gordiutichos quod vocant processum est. Ex eo loco ad Tabas tertiis castris peruentum. In finibus Pisidarum posita urbs est, in ea parte, quæ vergit ad Pamphylium mare. Integris viribus regionis ejus feroces ad bellandum habebat viros. Tum quoque equites in agmen Romanum eruptione facta haud modice primo impetu turbavere; deinde ut apparuit nec numero se nec virtute pares esse, in urbem compulsi veniam erroris petebant, dedere urbem parati. Quinque et viginti talenta argenti et decem milia medimnum tritici imperata; ita in deditionem accepti.
[14] Tertio inde die ad Casum amnem peruen tum; inde profecti Erizam urbem primo impetu ceperunt. Ad Thabusion castellum imminens flumini Indo ventum est, cui fecerat nomen Indus ab elephanto dejectus. Haud procul a Cibyra aberant, nec legatio ulla a Moagete, tyranno civitatis ejus, homine ad omnia infido atque importuno, veniebat. Ad temptandum ejus animum C. Heluium cum quattuor milibus peditum et quingentis equitibus consul præmittit. Huic agmini jam finis ingredienti legati occurrerunt nuntiantes paratum esse tyrannum imperata facere; orabant, ut pacatus finis iniret cohiberetque a populatione agri militem, et in corona aurea quindecim talenta adferebant. Heluius integros a populatione agros seruaturum pollicitus ire ad consulem legatos jussit. Quibus eadem referentibus consul 'neque Romani' inquit 'bonæ voluntatis ullum signum erga nos tyranni habemus, et ipsum talem esse inter omnes constat, ut de poena ejus magis quam de amicitia nobis cogitandum sit.' Perturbati hac voce legati nihil aliud petere, quam ut coronam acciperet veniendique ad eum tyranno potestatem et copiam loquendi ac purgandi se faceret. Permissu consulis postero die in castra tyrannus venit, vestitus comitatusque vix ad privati modice locupletis habitum, et oratio fuit summissa et infracta, extenuantis opes suas urbiumque suæ dicionis egestatem querentis. Erant autem sub eo præter Cibyram Sylleum et ad Limnen quæ appellatur. Ex his, ut se suosque spoliaret, quinque et viginti talenta se confecturum, prope ut diffidens, pollicebatur. 'Enimuero' inquit consul 'ferri jam ludificatio ista non potest. Parum est non erubuisse absentem, cum per legatos frustrareris nos; præsens quoque in eadem perstas impudentia. Quinque et viginti talenta tyrannidem tuam exhaurient? Quingenta ergo talenta nisi triduo numeras, populationem in agris, obsidionem in urbe expecta.' Hac denuntiatione conterritus perstare tamen in pertinaci simulatione inopiæ. Et paulatim illiberali adjectione nunc per cavillationem, nunc precibus et simulatis lacrimis ad centum talenta est perductus. Adjecta decem milia medimnum frumenti. Hæc omnia intra sex dies exacta.
[15] A Cibyra per agros Sindensium exercitus ductus, transgressusque Caularem amnem posuit castra. Postero die [et] præter Caralitin paludem agmen ductum; ad Madamprum manserunt. Inde progredientibus ab Lago, proxima urbe, metu incolæ fugerunt; vacuum hominibus et refertum rerum omnium copia oppidum diripuerunt. Inde ad Lysis fluminis fontes, postero die ad Cobulatum amnem progressi. Termessenses eo tempore Isiondensium arcem urbe capta oppugnabant. Inclusi, cum alia spes auxilii nulla esset, legatos ad consulem orantes opem miserunt: cum conjugibus ac liberis in arce inclusos se mortem in dies, aut ferro aut fame patiendam, expectare. Volenti consuli causa in Pamphyliam devertendi oblata est. Adveniens obsidione Isiondensis exemit; Termesso pacem dedit quinquaginta talentis argenti acceptis; item Aspendiis ceterisque Pamphyliæ populis. Ex Pamphylia rediens ad fluvium Taurum primo die, postero ad Xylinen quam vocant Comen posuit castra. Profectus inde continentibus itineribus ad Cormasa urbem peruenit. Darsa proxima urbs erat; eam metu incolarum desertam, plenam omnium rerum copia invenit. Progredienti præter paludes legati ab Lysinoe dedentes civitatem venerunt. Inde in agrum Sagalassenum, uberem fertilemque omni genere frugum, ventum est. Colunt Pisidæ, longe optimi bello regionis ejus. Cum ea res animos fecit, tum agri fecunditas et multitudo hominum et situs inter paucas munitæ urbis. Consul, quia nulla legatio ad finem præsto fuerat, prædatum in agros misit. Tum demum fracta pertinacia est, ut ferri agique res suas viderunt; legatis missis pacti quinquaginta talentis et viginti milibus medimnum tritici, viginti hordei, pacem impetraverunt. Progressus inde ad Rhotrinos fontes ad vicum, quem Acoridos Comen vocant, posuit castra. Eo Seleucus ab Apamea postero die venit. Ægros inde et inutilia impedimenta cum Apameam dimisisset, ducibus itinerum ab Seleuco acceptis profectus eo die in Metropolitanum campum, postero die Dynias Phrygiæ processit. Inde Synnada venit, metu omnibus circa oppidis desertis. Quorum præda jam grave agmen trahens vix quinque milium die toto itinere perfecto ad Beudos, quod vetus appellant, peruenit. Ad Anabura inde, et altero die ad Alandri fontes, tertio ad Abbassium posuit castra. Ibi plures dies stativa habuit, quia peruentum erat ad Tolostobogiorum fines.
[16] Galli, magna hominum vis, seu inopia agri seu prædæ spe, nullam gentem, per quas ituri essent, parem armis rati, Brenno duce in Dardanos peruenerunt. Ibi seditio orta est; ad viginti milia hominum cum Lonorio ac Lutario regulis secessione facta a Brenno in Thræciam iter avertunt. Ubi cum resistentibus pugnando, pacem petentibus stipendium imponendo Byzantium cum peruenissent, aliquamdiu oram Propontidis, vectigalis habendo regionis ejus urbes, obtinuerunt. Cupido inde eos in Asiam transeundi, audientis ex propinquo, quanta ubertas ejus terræ esset, cepit; et Lysimachia fraude capta Chersonesoque omni armis possessa ad Hellespontum descenderunt. Ibi vero exiguo divisam freto cernentibus Asiam multo magis animi ad transeundum accensi; nuntiosque ad Antipatrum præfectum ejus oræ de transitu mittebant. Quæ res cum lentius spe ipsorum traheretur, alia rursus nova inter regulos seditio orta est. Lonorius retro, unde venerat, cum majore parte hominum repetit Byzantium; Lutarius Macedonibus per speciem legationis ab Antipatro ad speculandum missis duas tectas naves et tris lembos adimit. Iis alios atque alios dies noctesque travehendo intra paucos dies omnis copias traicit. Haud ita multo post Lonorius adjuvante Nicomede Bithyniæ rege a Byzantio transmisit. Coeunt deinde in unum rursus Galli et auxilia Nicomedi dant adversus Ziboetam, tenentem partem Bithyniæ, gerenti bellum. Atque eorum maxime opera devictus Ziboeta est, Bithyniaque omnis in dicionem Nicomedis concessit. Profecti ex Bithynia in Asiam processerunt. Non plus ex viginti milibus hominum quam decem armata erant. Tamen tantum terroris omnibus quæ cis Taurum incolunt gentibus injecerunt, ut quas adissent quasque non adissent, pariter ultimæ propinquis, imperio parerent. Postremo cum tres essent gentes, Tolostobogii Trocmi Tectosages, in tris partis, qua cuique populorum suorum vectigalis Asia esset, diviserunt. Trocmis Hellesponti ora data; Tolostobogii Æolida atque Joniam, Tectosages mediterranea Asiæ sortiti sunt. Et stipendium tota cis Taurum Asia exigebant, sedem autem ipsi sibi circa Halyn flumen cepere. Tantusque terror eorum nominis erat, multitudine etiam magna subole aucta, ut Syriæ quoque ad postremum reges stipendium dare non abnuerent. Primus Asiam incolentium abnuit Attalus, pater regis Eumenis; audacique incepto præter opinionem omnium adfuit fortuna, et signis collatis superior fuit. Non tamen ita infregit animos eorum, ut absisterent imperio; eædem opes usque ad bellum Antiochi cum Romanis manserunt. Tum quoque, pulso Antiocho, magnam spem habuerunt, quia procul mari incolerent, Romanum exercitum ad se non peruenturum.
[17] Cum hoc hoste, tam terribili omnibus regionis ejus, quia bellum gerendum erat, pro contione milites in hunc maxime modum adlocutus est consul: 'non me præterit, milites, omnium quæ Asiam colunt gentium Gallos fama belli præstare. Inter mitissimum genus hominum ferox natio peruagata bello prope orbem terrarum sedem cepit. Procera corpora, promissæ et rutilatæ comæ, vasta scuta, prælongi gladii; ad hoc cantus ineuntium proelium et ululatus et tripudia, et quatientium scuta in patrium quendam modum horrendus armorum crepitus, omnia de industria composita ad terrorem. Sed hæc, quibus insolita atque insueta sunt, Græci et Phryges et Cares timeant; Romanis Gallici tumultus adsueti, etiam vanitates notæ sunt. Semel primo congressu ad Aliam eos olim fugerunt majores nostri; ex eo tempore per ducentos jam annos pecorum in modum consternatos cædunt fugantque, et plures prope de Gallis triumphi quam de toto orbe terrarum acti sunt. Jam usu hoc cognitum est: si primum impetum, quem feruido ingenio et cæca ira effundunt, sustinueris, fluunt sudore et lassitudine membra, labant arma; mollia corpora, molles, ubi ira consedit, animos sol puluis sitis, ut ferrum non admoveas, prosternunt. Non legionibus legiones eorum solum experti sumus, sed vir unus cum viro congrediendo T. Manlius, M. Valerius, quantum Gallicam rabiem vinceret Romana virtus, docuerunt. Jam M. Manlius unus agmine scandentis in Capitolium detrusit Gallos. Et illis majoribus nostris cum haud dubiis Gallis, in sua terra genitis, res erat; hi jam degeneres sunt, mixti, et Gallogræci vere, quod appellantur; sicut in frugibus pecudibusque non tantum semina ad seruandam indolem valent, quantum terræ proprietas cælique, sub quo aluntur, mutat. Macedones, qui Alexandriam in Ægypto, qui Seleuciam ac Babyloniam, quique alias sparsas per orbem terrarum colonias habent, in Syros Parthos Ægyptios degenerarunt; Massilia, inter Gallos sita, traxit aliquantum ab accolis animorum; Tarentinis quid ex Spartana dura illa et horrida disciplina mansit? <Est> generosius, in sua quidquid sede gignitur; insitum alienæ terræ in id, quo alitur, natura vertente se, degenerat. Phrygas igitur Gallicis oneratos armis, sicut in acie Antiochi cecidistis, victos victores, cædetis. Magis vereor, ne parum inde gloriæ, quam ne nimium belli sit. Attalus eos rex sæpe fudit fugavitque. Nolite existimare beluas tantum recens captas feritatem illam siluestrem primo seruare, dein, cum diu manibus humanis aluntur, mitescere, in hominum feritate mulcenda non eandem naturam esse. Eosdemne hos creditis esse, qui patres eorum avique fuerunt? Extorres inopia agrorum profecti domo per asperrimam Illyrici oram, Pæoniam inde et Thræciam pugnando cum ferocissimis gentibus emensi, has terras ceperunt. Duratos eos tot malis exasperatosque accepit terra, quæ copia omnium rerum saginaret. Uberrimo agro, mitissimo cælo, clementibus accolarum ingeniis omnis illa, cum qua venerant, mansuefacta est feritas. Vobis mehercule, Martiis viris, cavenda ac fugienda quam primum amoenitas est Asiæ: tantum hæ peregrinæ voluptates ad extinguendum vigorem animorum possunt; tantum contagio disciplinæ morisque accolarum valet. Hoc tamen feliciter evenit, quod sicut vim adversus vos nequaquam, ita famam apud Græcos parem illi antiquæ obtinent, cum qua venerunt, bellique gloriam victores eandem inter socios habebitis, quam si seruantis anticum specimen animorum Gallos vicissetis.'
[18] Contione dimissa missisque ad Eposognatum legatis, qui unus ex regulis et in Eumenis manserat amicitia et negaverat Antiocho adversus Romanos auxilia, castra movit. Primo die ad Alandrum flumen, postero ad vicum quem vocant Tyscon ventum. Eo legati Oroandensium cum venissent amicitiam petentes, ducenta talenta his sunt imperata, precantibusque, ut domum renuntiarent, potestas facta. Ducere inde exercitum consul ad Pliten intendit; deinde ad Alyattos castra posita. Eo missi ad Eposognatum redierunt, et legati reguli orantes, ne Tectosagis bellum inferret; ipsum in eam gentem iturum Eposognatum persuasurumque, ut imperata faciant. Data venia regulo, duci inde exercitus per Axylon quam vocant terram coeptus. Ab re nomen habet: non ligni modo quicquam, sed ne spinas quidem aut ullum aliud alimentum fert ignis; fimo bubulo pro lignis utuntur. Ad Cuballum, Gallogræciæ castellum, castra habentibus Romanis apparuere cum magno tumultu hostium equites, nec turbarunt tantum Romanas stationes repente invecti, sed quosdam etiam occiderunt. Qui tumultus cum in castra perlatus esset, effusus repente omnibus portis equitatus Romanus fudit fugavitque Gallos et aliquot fugientis occidit. Inde consul, ut qui jam ad hostis peruentum cerneret, explorato deinde et cum cura coacto agmine procedebat. Et continentibus itineribus cum ad Sangarium flumen venisset, pontem, quia vado nusquam transitus erat, facere instituit. Sangarius ex Adoreo monte per Phrygiam fluens miscetur ad Bithyniam Tymbri fluvio; inde major jam geminatis aquis per Bithyniam fertur et in Propontidem sese effundit, non tamen tam magnitudine memorabilis, quam quod piscium accolis ingentem vim præbet. Transgressis ponte perfecto flumen præter ripam euntibus Galli Matris Magnæ a Pessinunte occurrere cum insignibus suis, vaticinantes fanatico carmine deam Romanis viam belli et victoriam dare imperiumque ejus regionis. Accipere se omen cum dixisset consul, castra eo ipso loco posuit. Postero die ad Gordium peruenit. Id haud magnum quidem oppidum est, sed plus quam mediterraneum celebre et frequens emporium. Tria maria pari ferme distantia intervallo habet, ad Hellespontum, ad Sinopen, et alterius oræ litora, qua Cilices maritimi colunt; multarum magnarumque præterea gentium finis contigit, quarum commercium in eum maxime locum mutui usus contraxere. Id tum desertum fuga incolarum oppidum, refertum idem copia rerum omnium invenerunt. Ibi stativa habentibus legati ab Eposognato venerunt nuntiantes profectum eum ad regulos Gallorum nihil æqui impetrasse; ex campestribus vicis agrisque frequentes demigrare et cum conjugibus ac liberis, quæ ferre atque agere possint, præ se agentis portantisque Olympum montem petere, ut inde armis locorumque situ sese tueantur.
[19] Certiora postea Oroandensium legati attulerunt, Tolostobogiorum civitatem Olympum montem cepisse; diversos Tectosagos alium montem, Magaba qui dicatur, petisse; Trocmos conjugibus ac liberis apud Tectosagos depositis armatorum agmine Tolostobogiis statuisse auxilium ferre. Erant autem tunc trium populorum reguli Ortiago et Combolomarus et Gaulotus. Iis hæc maxime ratio belli sumendi fuerat, quod cum montes editissimos regionis ejus tenerent, convectis omnibus, quæ ad usum quamuis longi temporis sufficerent, tædio se fatigaturos hostem censebant: nam neque ausuros per tam ardua atque iniqua loca subire eos, et, si conarentur, vel parva manu prohiberi aut deturbari posse, nec quietos in radicibus montium gelidorum sedentes frigus aut inopiam laturos. Et cum ipsa altitudo locorum eos tutaretur, fossam quoque et alia munimenta verticibus iis, quos insederant, circumiecere. Minima apparatus missilium telorum cura fuit, quod saxa adfatim præbituram asperitatem ipsam locorum credebant.
[20] Consul quia non comminus pugnam sed procul locis oppugnandis futuram præceperat animo, ingentem vim pilorum, velitarium hastarum, sagittarum glandisque et modicorum, qui funda mitti possent, lapidum paraverat, instructusque missilium apparatu ad Olympum montem ducit et a quinque ferme milibus castra locat. Postero die cum quadringentis equitibus et Attalo progressum eum ad naturam montis situmque Gallicorum castrorum visendum equites hostium, duplex numerus, effusi e castris, in fugam averterunt; occisi quoque pauci fugientium, vulnerati plures. Tertio die cum omnibus ad loca exploranda profectus, quia nemo hostium extra munimenta processit, tuto circumuectus montem, animaduertit meridiana regione terrenos et placide acclives ad quendam finem colles esse, a septentrione arduas et rectas prope rupes, atque omnibus ferme aliis inviis itinera tria esse, unum medio monte, qua terrena erant, duo difficilia ab hiberno solis ortu et ab æstivo occasu. Hæc contemplatus eo die sub ipsis radicibus posuit castra; postero, sacrificio facto, cum primis hostiis litasset, trifariam exercitum divisum ducere ad hostem pergit. Ipse cum maxima parte copiarum, qua æquissimum aditum præbebat mons, ascendit; L. Manlium fratrem ab hiberno ortu, quoad loca patiantur et tuto possit, subire jubet; si qua periculosa et prærupta occurrant, non pugnare cum iniquitate locorum neque inexsuperabilibus vim adferre, sed obliquo monte ad se declinare et suo agmini conjungi; C. Heluium cum tertia parte circuire sensim per infima montis, deinde ab occasu æstivo erigere agmen. Et Attali auxilia trifariam æquo numero divisit, secum esse ipsum juvenem jussit. Equitatum cum elephantis in proxima tumulis planitie reliquit; edictum præfectis, ut intenti, quid ubique geratur, animaduertant opemque ferre, quo postulet res, possint.
[21] Galli [et] ab duobus lateribus satis fidentes invia esse, ab ea parte, quæ in meridiem vergeret, ut armis clauderent viam, quattuor milia fere armatorum ad tumulum imminentem viæ minus mille passuum a castris occupandum mittunt, eo se rati veluti castello iter impedituros. Quod ubi Romani viderunt, expediunt sese ad pugnam. Ante signa modico intervallo velites eunt et ab Attalo Cretenses sagittarii et funditores et Tralli <et> Thræces; signa peditum ut per arduum, leni gradu ducuntur, ita præ se habentium scuta, ut missilia tantum vitarent, pede collato non viderentur pugnaturi. Missilibus ex intervallo loci proelium commissum est, primo par, Gallos loco adjuvante, Romanos varietate et copia telorum; procedente certamine nihil jam æqui erat. Scuta longa ceterum ad amplitudinem corporum parum lata, et ea ipsa plana, male tegebant Gallos. Nec tela jam alia habebant præter gladios, quorum, cum manum hostis non consereret, nullus usus erat. Saxis nec modicis, ut quæ non præparassent, sed quod cuique temere trepidanti ad manum venisset, <et> ut insueti, nec arte nec viribus adjuvantes ictum, utebantur. Sagittis glande jaculis incauti [et] ab omni parte configebantur nec, quid agerent, ira et pavore occæcatis animis cernebant, et erant deprensi genere pugnæ, in quod minime apti sunt. Nam quemadmodum comminus, ubi in vicem pati et inferre vulnera licet, accendit ira animos eorum, ita, ubi ex occulto et procul levibus telis vulnerantur, nec, quo ruant cæco impetu, habent, velut feræ transfixæ in suos temere incurrunt. Detegebat vulnera eorum, quod nudi pugnant, et sunt fusa et candida corpora, ut quæ numquam nisi in pugna nudentur; ita et plus sanguinis ex multa carne fundebatur, et foediores patebant plagæ, et candor corporum magis sanguine atro maculabatur. Sed non tam patentibus plagis moventur; interdum insecta cute, ubi latior quam altior plaga est, etiam gloriosius se pugnare putant; iidem, cum aculeus sagittæ aut glandis abditæ introrsus tenui vulnere in speciem urit, et scrutantis, qua evellant, telum non sequitur, tum in rabiem et pudorem tam parvæ perimentis versi pestis prosternunt corpora humi, sicut tum passim procumbebant; alii ruentes in hostem undique configebantur et, cum comminus venerant, gladiis a velitibus trucidabantur. Hic miles tripedalem parmam habet et in dextera hastas, quibus eminus utitur; gladio Hispaniensi est cinctus; quodsi pede collato pugnandum est, translatis in lævam hastis stringit gladium. Pauci jam supererant Gallorum, qui, postquam ab levi armatura superatos se viderunt et instare legionum signa, effusa fuga castra repetunt pavoris et tumultus jam plena, ut ubi feminæ puerique et alia imbellis turba permixta esset. Romanos victores deserti fuga hostium acceperunt tumuli.
[22] Sub idem tempus L. Manlius et C. Heluius, cum, quoad viam colles obliqui dederunt, escendissent, postquam ad invia ventum est, flexere iter in partem montis, quæ una habebat iter, et sequi consulis agmen modico uterque intervallo velut ex composito coeperunt, quod primo optimum factu fuisset, in id necessitate ipsa compulsi; subsidia enim in talibus iniquitatibus locorum maximo sæpe usui fuerunt, ut primis forte deturbatis secundi et tegant pulsos et integri pugnam excipiant. Consul, postquam ad tumulos ab levi armatura captos prima signa legionum peruenerunt, respirare et conquiescere paulisper militem jubet; simul strata per tumulos corpora Gallorum ostentat, et, cum levis armatura proelium tale ediderit, quid ab legionibus, quid ab justis armis, quid ab animis fortissimorum militum expectari? Castra illis capienda esse, in quæ compulsus ab levi armatura hostis trepidet. Præcedere tamen jubet levem armaturam, quæ, cum staret agmen, colligendis per tumulos telis, ut missilia sufficerent, haud segne id ipsum tempus consumpserat. Jam castris appropinquabant; et Galli, ne parum se munimenta sua tegerent, armati pro vallo constiterant. Obruti deinde omni genere telorum, cum, quo plures atque densiores erant, eo minus vani quicquam intercideret teli, intra vallum momento temporis compelluntur stationibus tantum firmis ad ipsos aditus portarum relictis. In multitudinem compulsam in castra vis ingens missilium telorum coniciebatur, et vulnerari multos clamor permixtus mulierum atque puerorum ploratibus significabat. In eos, qui portas stationibus suis clauserant, legionum antesignani pila conjecerunt. Iis vero non vulnerabantur, sed transuerberatis scutis plerique inter se conserti hærebant; nec diutius impetum Romanorum sustinuerunt.
[23] Patentibus jam portis, priusquam irrumperent victores, fuga e castris Gallorum in omnis partes facta est. Ruunt cæci per vias, per invia; nulla præcipitia saxa, nullæ rupes obstant; nihil præter hostem metuunt; itaque plerique, præcipites per vastam altitudinem prolapsi, <contusi> aut debilitati exanimantur. Consul captis castris direptione prædaque abstinet militem; sequi pro se quemque et instare et perculsis pavorem addere jubet. Superuenit et alterum cum L. Manlio agmen; nec eos castra intrare sinit; protinus ad persequendos hostis mittit, et ipse paulo post tradita captivorum custodia tribunis militum sequitur, debellatum ratus, si in illo pavore quam plurimi cæsi forent aut capti. Egresso consule C. Heluius cum tertio agmine advenit, nec continere suos ab direptione castrorum valuit, prædaque eorum, iniquissima sorte, qui pugnæ non interfuerant, facta est. Equites diu ignari et pugnæ et victoriæ suorum steterunt; deinde et ipsi, quantum equis subire poterant, sparsos fuga Gallos circa radices montis consectati cecidere aut cepere. Numerus interfectorum haud facile iniri potuit, quia late per omnis amfractus montium fugaque et cædes fuit, et magna pars rupibus inviis in profundæ altitudinis convalles delapsa est, pars in siluis vepribusque occisa. Claudius, qui bis pugnatum in Olympo monte scribit, ad quadraginta milia hominum auctor est cæsa, Valerius Antias, qui magis immodicus in numero augendo esse solet, non plus decem milia. Numerus captivorum haud dubie milia quadraginta explevit, quia omnis generis ætatisque turbam secum traxerant demigrantium magis quam in bellum euntium modo. Consul armis hostium [in] uno concrematis cumulo ceteram prædam conferre omnis jussit, et aut vendidit, quod ejus in publicum redigendum erat, aut cum cura, ut quam æquissima esset, per milites divisit. Laudati quoque pro contione omnes sunt, donatique pro merito quisque, ante omnis Attalus summo ceterorum adsensu; nam singularis ejus juvenis cum virtus et industria in omnibus laboribus periculisque tum modestia etiam fuerat.
[24] Supererat bellum integrum cum Tectosagis. Ad eos profectus consul tertiis castris Ancyram, nobilem in illis locis urbem, peruenit, unde hostes paulo plus decem milia aberant. Ubi cum stativa essent, facinus memorabile a captiva factum est. Orgiagontis reguli uxor forma eximia custodiebatur inter plures captivos; cui custodiæ centurio præerat et libidinis et avaritiæ militaris. Is primo animum temptavit; quem cum abhorrentem a voluntario videret stupro, corpori, quod servum fortuna erat, vim fecit. Deinde ad leniendam indignitatem injuriæ spem reditus ad suos mulieri facit, et ne eam quidem, ut amans, gratuitam. Certo auri pondere pactus, ne quem suorum conscium haberet, ipsi permittit, ut, quem vellet, unum ex captivis nuntium ad suos mitteret. Locum prope flumen constituit, quo duo ne plus necessarii captivæ cum auro venirent nocte insequenti ad eam accipiendam. Forte ipsius mulieris seruus inter captivos ejusdem custodiæ erat. Hunc nuntium primis tenebris extra stationes centurio educit. Nocte insequenti et duo necessarii mulieris ad constitutum locum et centurio cum captiva venit. Ubi cum aurum ostenderent, quod summam talenti Atticitanti enim pepigeratexpleret, mulier lingua sua, stringerent ferrum et centurionem pensantem aurum occiderent, imperavit. Jugulati præcisum caput ipsa involutum veste ferens ad virum Orgiagontem, qui ab Olympo domum refugerat, peruenit; quem priusquam complecteretur, caput centurionis ante pedes ejus abjecit, mirantique, cujusnam id caput hominis aut quod id facinus haudquaquam muliebre esset, et injuriam corporis et ultionem violatæ per vim pudicitiæ confessa viro est, aliaque, ut traditur, sanctitate et gravitate vitæ hujus matronalis facinoris decus ad ultimum conseruavit.
[25] Ancyram in stativa oratores Tectosagum ad consulem venerunt petentes, ne ante [ab Ancyra] castra moveret, quam collocutus cum suis regibus esset: nullas condiciones pacis iis non bello fore potiores. Tempus in posterum diem constituitur locusque, qui medius maxime inter castra Gallorum et Ancyram est visus. Quo cum consul ad tempus cum præsidio quingentorum equitum venisset nec ullo Gallorum ibi viso regressus in castra esset, oratores idem redeunt, excusantes religione objecta venire reges non posse; principes gentis, per quos æque res transigi posset, venturos. Consul se quoque Attalum missurum dixit. Ad hoc colloquium utrimque ventum est. Trecentos equites Attalus præsidii causa cum adduxisset, jactatæ sunt pacis condiciones; finis rei quia absentibus ducibus imponi non poterat, convenit, uti consul regesque eo loco postero die congrederentur. Frustratio Gallorum eo spectabat, primum ut tererent tempus, donec res suas, quibus periclitari nolebant, cum conjugibus et liberis trans Halyn flumen traicerent, deinde quod ipsi consuli, parum cauto adversus colloquii fraudem, insidiabantur. Mille ad eam rem ex omni numero audaciæ expertæ delegerunt equites; et successisset fraudi, ni pro jure gentium, cujus violandi consilium initum erat, stetisset fortuna. Pabulatores lignatoresque Romani in eam partem, in qua colloquium futurum erat, ducti sunt, tutius id futurum tribunis ratis, quia consulis præsidium et ipsum pro statione habituri erant hosti oppositum; suam tamen alteram stationem propius castra sescentorum equitum posuerunt. Consul, adfirmante Attalo venturos reges et transigi rem posse, profectus e castris, cum eodem quo antea præsidio equitum quinque milia fere processisset nec multum a constituto loco abesset, repente concitatis equis cum impetu hostili videt Gallos venientis. Constituit agmen, et expedire tela animosque equitibus jussis primo constanter initium pugnæ excepit nec cessit; dein, cum prægravaret multitudo, cedere sensim nihil confusis turmarum ordinibus coepit; postremo, cum jam plus in mora periculi quam in ordinibus conseruandis præsidii esset, omnes passim in fugam effusi sunt. Tum vero instare dissipatis Galli et cædere; magnaque pars oppressa foret, ni statio pabulatorum, sescenti equites occurrissent. Ii procul clamore pavido suorum audito cum tela equosque expedissent, integri profligatam pugnam acceperunt. Itaque versa extemplo fortuna est, versus a victis in victores terror. Et primo impetu fusi Galli sunt, et ex agris concurrebant pabulatores, et undique obvius hostis Gallis erat, ut ne fugam quidem tutam aut facilem haberent, quia recentibus equis Romani fessos sequebantur. Pauci ergo effugerunt; captus est nemo major multo pars per fidem violati colloquii poenas morte luerunt. Romani ardentibus ira animis postero die omnibus copiis ad hostem perueniunt.
[26] Biduum natura montis per se ipsum exploranda, ne quid ignoti esset, absumpsit consul; tertio die, cum auspicio operam dedisset, deinde immolasset, in quattuor partes divisas copias educit, duas, ut medio monte duceret, duas ab lateribus, ut adversus cornua Gallorum erigeret. Hostium quod roboris erat, Tectosagi et Trocmi, mediam tenebant aciem, milia hominum quinquaginta; equitatum, quia equorum nullus erat inter inæquales rupes usus, ad pedes deductum, decem milia hominum, ab dextro locaverunt cornu; Ariarathis Cappadoces et Morzi auxiliares in lævo quattuor ferme milium numerum explebant. Consul, sicut in Olympo monte, prima in acie locata levi armatura, telorum omnis generis ut æque magna vis ad manum esset, curavit. Ubi appropinquarunt, omnia eadem utrimque, quæ fuerant in priore proelio, erant præter animos et victoribus ab re secunda auctos et hostibus <fractos>, quia, etsi non ipsi victi erant, suæ gentis hominum cladem pro sua ducebant. Itaque a paribus initiis coepta res eundem exitum habuit. Velut nubes levium telorum conjecta obruit aciem Gallorum. Nec aut procurrere quisquam ab ordinibus suis, ne nudarent undique corpus ad ictus, audebant, et stantes, quo densiores erant, hoc plura, velut destinatum petentibus, vulnera accipiebant. Consul jam per se turbatis si legionum signa ostendisset, versuros extemplo in fugam omnis ratus receptis inter ordines velitibus et alia turba auxiliorum aciem promovit.
[27] Galli et memoria Tolostobogiorum cladis territi et inhærentia corporibus gerentes tela fessique et stando et vulneribus ne primum quidem impetum et clamorem Romanorum tulerunt. Fuga ad castra inclinavit; sed pauci intra munimenta sese recepere; pars major dextra lævaque prælati, qua quemque impetus tulit, fugerunt. Victores usque ad castra secuti ceciderunt terga; deinde in castris cupiditate prædæ hæserunt, nec sequebatur quisquam. In cornibus Galli diutius steterunt, quia serius ad eos peruentum est; ceterum ne primum quidem conjectum telorum tulerunt. Consul quia ingressos in castra ab direptione abstrahere non poterat, eos, qui in cornibus fuerant, protinus ad sequendos hostis misit. Per aliquantum spatium secuti non plus tamen octo milia hominum in fuganam pugna nulla fuitceciderunt; reliqui flumen Halyn traiecerunt. Romanorum pars magna ea nocte in castris hostium mansit; ceteros in sua castra consul reduxit. Postero die captivos prædamque recensuit, quæ tanta fuit, quantam avidissima rapiendi gens, cum cis montem Taurum omnia armis per multos annos tenuisset, coaceruare potuit. Galli ex dissipata passim fuga in unum locum congregati, magna pars saucii aut inermes, nudati omnibus rebus, oratores de pace ad consulem miserunt. Eos Manlius Ephesum venire jussit; ipseiam enim medium autumni erat locis gelidis propinquitate Tauri montis excedere properans victorem exercitum in hiberna maritimæ oræ reduxit.
[28] Dum hæc in Asia geruntur, in ceteris provinciis tranquillæ res fuerunt. Censores Romæ T. Quinctius Flamininus et M. Claudius Marcellus senatum legerunt; princeps in senatu tertium lectus P. Scipio Africanus; quattuor soli præteriti sunt, nemo curuli usus honore. Et in equitatu recensendo mitis admodum censura fuit. Substructionem super Æquimelium in Capitolio et viam silice sternendam a porta Capena ad Martis locaverunt. Campani, ubi censerentur, senatum consuluerunt; decretum, uti Romæ censerentur. Aquæ ingentes eo anno fuerunt; Tiberis duodeciens campum Martium planaque urbis inundavit. Ab Cn. Manlio consule bello in Asia cum Gallis perfecto, alter consul M. Fuluius perdomitis Ætolis cum traiecisset in Cephallaniam, circa civitates insulæ misit percontatum, utrum se dedere Romanis an belli fortunam experiri mallent. Metus ad omnes valuit, ne deditionem recusarent. Obsides inde imperatos pro viribus inopes populi * * vicenos autem Cranii et Palenses et Samæi dederunt. Insperata pax Cephallaniæ adfulserat, cum repente una civitas, incertum quam ob causam, Samæi desciverunt. Quia opportuno loco urbs posita esset, timuisse se aiebant, ne demigrare cogerentur ab Romanis. Ceterum ipsine sibi eum finxerint metum et timore vano quietum excitaverint malum, an jactata sermonibus res apud Romanos perlata ad eos sit, nihil comperti est, nisi quod datis jam obsidibus repente portas clauserunt et ne suorum quidem precibusmiserat enim sub muros consul ad temptandam misericordiam parentium populariumquedesistere ab incepto voluerunt. Oppugnari deinde, postquam nihil pacati respondebatur, coepta urbs est. Apparatum omnem tormentorum machinarumque travectum ab Ambraciæ oppugnatione habebat, et opera quæ facienda erant, inpigre milites perfecerunt. Duobus igitur locis admoti arietes quatiebant muros.
[29] Nec ab Samæis quicquam, quo aut opera aut hostis arceri posset, prætermissum est. Duabus tamen maxime resistebant rebus, una, interjorem semper juxta validum pro diruto novum obstruentes murum, altera, eruptionibus subitis nunc in opera hostium, nunc in stationes; et plerumque his proeliis superiores erant. Una ad coercendos inventa, haud magna memoratu, res est. Centum funditores ab Ægio et Patris et Dymis acciti. A pueris ii more quodam gentis saxis globosis, quibus ferme harenæ immixtis strata litora sunt, funda mare apertum incessentes exercebantur. Itaque longius certiusque et validiore ictu quam Baliaris funditor eo telo usi sunt. Et est non simplicis habenæ, ut Baliarica aliarumque gentium funda, sed triplex scutale, crebris suturis duratum, ne fluxa habena volutetur in jactu glans, sed librata cum sederit, velut neruo missa excutiatur. Coronas modici circuli magno ex intervallo loci adsueti traicere non capita solum hostium vulnerabant, sed quem locum destinassent oris. Hæ fundæ Samæos cohibuerunt, ne tam crebro neve tam audacter erumperent, adeo ut precarentur ex muris Achæos, ut parumper abscederent et se cum Romanis stationibus pugnantis quiete spectarent. Quattuor menses obsidionem Same sustinuit. Cum ex paucis cotidie aliqui eorum caderent aut vulnerarentur, et qui supererant fessi et corporibus et animis essent, Romani nocte per arcem, quam Cyneatidem vocantnam urbs in mare devexa in occidentem vergit, muro superato in forum peruenerunt. Samæi postquam captam partem urbis ab hostibus senserunt, cum conjugibus ac liberis in majorem refugerunt arcem. Inde postero die dediti direpta urbe sub corona omnes venierunt.
[30] Consul compositis rebus Cephallaniæ, præsidio Samæ imposito, in Peloponnesum jam diu accersentibus Ægiensibus maxime ac Lacedæmoniis traiecit. Ægium a principio Achaici concilii semper conventus gentis indicti sunt, seu dignitati urbis id seu loci opportunitati datum est. Hunc morem Philopoemen eo primum anno labefactare conatus legem parabat ferre, ut in omnibus civitatibus, quæ Achaici concilii essent, in vicem conventus agerentur. Et sub ad ventum consulis damiurgis civitatium, qui summus est magistratus, Ægium evocantibus Philopoemen prætor tum eratArgos conventum edixit. Quo cum appareret omnes ferme conventuros, consul quoque, quamquam Ægiensium favebat causæ, Argos venit; ubi cum disceptatio fuisset, et rem inclinatam cerneret, incepto destitit. Lacedæmonii deinde eum in sua certamina averterunt. Sollicitam eam civitatem exules maxime habebant, quorum magna pars in maritimis Laconicæ oræ castellis, quæ omnis adempta erat, habitabant. Id ægre patientes Lacedæmonii, ut aliqua liberum ad mare haberent aditum, si quando Romam aliove quo mitterent legatos, simul ut emporium et receptaculum peregrinis mercibus ad necessarios usus esset, nocte adorti vicum maritimum nomine Lan improviso occupaverunt. Vicani quique ibi exules habitabant primo inopinata re territi sunt; deinde sub lucem congregati levi certamine expulerunt Lacedæmonios. Terror tamen omnem maritimam oram peruasit, legatosque communiter et castella omnia vicique et exules, quibus ibi domicilia erant, ad Achæos miserunt.
[31] Philopoemen prætor, jam inde ab initio exulum causæ [et] amicus, et auctor semper Achæis minuendi opes et auctoritatem Lacedæmoniorum, concilium querentibus dedit, decretumque referente eo factum est, cum in fidem Achæorum tutelamque T. Quinctius et Romani Laconicæ oræ castella et vicos tradidissent, et, cum abstinere iis ex foedere Lacedæmonii deberent, Las vicus oppugnatus esset, cædesque ibi facta, qui ejus rei auctores adfinesque essent, nisi dederentur Achæis, violatum videri foedus. Ad exposcendos eos legati extemplo Lacedæmonem missi sunt. Id imperium adeo superbum et indignum Lacedæmoniis visum est, ut, si antiqua civitatis fortuna esset, haud dubie arma extemplo capturi fuerint. Maxime autem consternavit eos metus, si semel primis imperiis oboediendo jugum accepissent, ne, id quod jam diu moliretur Philopoemen, exulibus Lacedæmonem traderet. Furentes igitur ira triginta hominibus ex factione, cum qua consiliorum aliqua societas Philopoemeni atque exulibus erat, interfectis decreverunt renuntiandam societatem Achæis legatosque extemplo Cephallaniam mittendos, qui consuli M. Fuluio quique Romanis Lacedæmonem dederent orarentque eum, ut veniret in Peloponnesum ad urbem Lacedæmonem in fidem dicionemque populi Romani accipiendam.
[32] Id ubi legati ad Achæos rettulerunt, omnium civitatium, quæ ejus concilii erant, consensu bellum Lacedæmoniis indictum est. Ne extemplo gereretur, hiems impediit; incursionibus tamen parvis, latrocinii magis quam belli modo, non terra tantum sed etiam navibus a mari fines eorum vastati. Hic tumultus consulem Peloponnesum adduxit, jussuque ejus Elin concilio indicto Lacedæmonii ad disceptandum acciti. Magna ibi non disceptatio modo sed altercatio fuit, cui consul, cum alia satis ambitiose partem utramque fovendo incerta respondisset, una denuntiatione, ut bello abstinerent, donec Romam ad senatum legatos misissent, finem imposuit. Utrimque legatio missa Romam est. Exules quoque Lacedæmoniorum suam causam legationemque Achæis injunxerunt. Diophanes et Lycortas, Megalopolitani ambo, principes legationis Achæorum fuerunt, qui, dissidentes in re publica, tum quoque minime inter se convenientis orationes habuerunt. Diophanes senatui disceptationem omnium rerum permittebat: eos optime controversias inter Achæos ac Lacedæmonios finituros esse; Lycortas ex præceptis Philopoemenis postulabat, ut Achæis ex foedere ac legibus suis, quæ decressent, agere liceret, libertatemque sibi illibatam, cujus ipsi auctores essent, præstarent. Magnæ auctoritatis apud Romanos tum gens Achæorum erat; novari tamen nihil de Lacedæmoniis placebat. Ceterum responsum ita perplexum fuit, ut et Achæi sibi de Lacedæmone permissum acciperent, et Lacedæmonii non omnia concessa iis interpretarentur. Hac potestate immodice Achæi ac superbe usi sunt. Philopoemeni continuatur magistratus.
[33] Qui veris initio exercitu indicto castra in finibus Lacedæmoniorum posuit, legatos deinde misit ad deposcendos auctores defectionis, et civitatem in pace futuram, si id fecisset, pollicentis, et illos nihil indicta causa passuros. Silentium præ metu ceterorum fuit; quos nominatim depoposcerat, ipsi se ituros professi sunt, fide accepta a legatis vim abfuturam, donec causam dixissent. Jerunt etiam alii illustres viri, et advocati privatis, et quia pertinere causam eorum ad rem publicam censebant. Numquam alias exules Lacedæmoniorum Achæi secum adduxerant in finis, quia nihil æque alienaturum animos civitatis videbatur; tunc exercitus totius prope antesignani exules erant. Hi venientibus Lacedæmoniis ad portam castrorum agmine facto occurrerunt; et primo lacessere jurgiis, deinde, altercatione orta, cum accenderentur iræ, ferocissimi exulum impetum in Lacedæmonios fecerunt. Cum illi deos et fidem legatorum testarentur, et legati et prætor summovere turbam et protegere Lacedæmonios vinclaque jam quosdam inicientis arcere. Crescebat tumultu concitato turba; et Achæi ad spectaculum primo concurrebant; deinde vociferantibus exulibus, quæ passi forent, et orantibus opem adfirmantibusque simul numquam talem occasionem habituros, si eam prætermisissent; foedus, quod in Capitolio, quod Olympiæ, quod in arce Athenis sacratum fuisset, irritum per illos esse; priusquam alio de integro foedere obligarentur, noxios puniendos esse, accensa his vocibus multitudo ad vocem unius, qui, ut ferirent, inclamavit, saxa conjecit. Atque ita decem septem, quibus vincula per tumultum injecta erant, interfecti sunt. Sexaginta tres postero die comprehensi, a quibus prætor vim arcuerat, non quia saluos vellet, sed quia perire causa indicta nolebat, objecti multitudini iratæ, cum aversis auribus pauca locuti essent, damnati omnes et traditi sunt ad supplicium.
[34] Hoc metu injecto Lacedæmoniis imperatum primum, uti muros diruerent; deinde, ut omnes externi auxiliares, qui mercede apud tyrannos militassent, terra Laconica excederent; tum uti quæ seruitia tyranni liberassentea magna multitudo eratante diem certam abirent; qui ibi mansissent, eos prendendi abducendi vendendi Achæis jus esset; Lycurgi leges moresque abrogarent, Achæorum adsuescerent legibus institutisque: ita unius eos corporis fore et de omnibus rebus facilius consensuros. Nihil oboedientius fecerunt, quam ut muros diruerent, nec ægrius passi sunt quam exules reduci. Decretum Tegeæ in concilio communi Achæorum de restituendis iis factum est; et mentione illata externos auxiliares dimissos ac Lacedæmoniis adscriptosita enim vocabant qui ab tyrannis liberati eranturbe excessisse <et> in agros dilapsos, priusquam dimitteretur exercitus, ire prætorem cum expeditis et comprehendere id genus hominum et vendere jure prædæ placuit. Multi comprehensi venierunt. Porticus ex ea pecunia Megalopoli permissu Achæorum refecta est, quam Lacedæmonii diruerant. Et ager Belbinates, quem injuria tyranni Lacedæmoniorum possederant, restitutus eidem civitati ex decreto vetere Achæorum, quod factum erat Philippo Amyntæ filio regnante. Per hæc velut eneruata civitas Lacedæmoniorum diu Achæis obnoxia fuit; nulla tamen res tanto erat damno quam disciplina Lycurgi, cui per octingentos annos adsuerant, sublata.
[35] A concilio, ubi ad consulem inter Achæos Lacedæmoniosque disceptatum est, M. Fuluius, quia jam in exitu annus erat, comitiorum causa profectus Romam creavit consules M. Valerium Messalam et C. Livium Salinatorem, cum M. Æmilium Lepidum inimicum eo quoque anno petentem dejecisset. Prætores inde creati Q. Marcius Philippus M. Claudius Marcellus C. Stertinius C. Atinius P. Claudius Pulcher L. Manlius Acidinus. Comitiis perfectis consulem M. Fuluium in provinciam et ad exercitum redire placuit, eique et collegæ Cn. Manlio imperium in annum prorogatum est. Eo anno in æde Herculis signum dei ipsius ex decemuirorum responso, et seiuges in Capitolio aurati a P. Cornelio positi; consulem dedisse inscriptum est. Et duodecim clipea aurata ab ædilibus curulibus P. Claudio Pulchro et Ser. Sulpicio Galba sunt posita ex pecunia, qua frumentarios ob annonam compressam damnarunt; et ædilis plebi Q. Fuluius Flaccus duo signa aurata uno reo damnatonam separatim accusaverantposuit; collega ejus A. Cæcilius neminem condemnavit. Ludi Romani ter, plebei quinquiens toti instaurati. M. Valerius Messala inde et C. Livius Salinator consulatum idibus Martiis cum inissent, de re publica deque provinciis et exercitibus senatum consuluerunt. De Ætolia et Asia nihil mutatum est; consulibus alteri Pisæ cum Liguribus, alteri Gallia provincia decreta est. Comparare inter se aut sortiri jussi et novos exercitus, binas legiones, scribere, et ut sociis Latini nominis quina dena milia peditum imperarent et mille et ducentos equites. Messalæ Ligures, Salinatori obtigit Gallia. Prætores inde sortiti sunt: M. Claudio urbana, P. Claudio peregrina jurisdictio evenit; Q. Marcius Siciliam, C. Stertinius Sardiniam, L. Manlius Hispaniam citeriorem, C. Atinius ulteriorem est sortitus.
[36] De exercitibus ita placuit: ex Gallia legiones, quæ sub C. Lælio fuerant, ad M. Tuccium proprætorem in Bruttios traduci, et, qui in Sicilia esset, dimitti exercitum, et classem, quæ ibi esset, Romam reduceret M. Sempronius proprætor. Hispaniis singulæ legiones, quæ tum in iis provinciis erant, decretæ, et ut terna milia peditum, ducenos equites ambo prætores in supplementum sociis imperarent secumque transportarent. Priusquam in provincias novi magistratus proficiscerentur, supplicatio triduum pro collegio decemuirorum imperata fuit in omnibus compitis, quod luce inter horam tertiam ferme et quartam tenebræ obortæ fuerant. Et novemdiale sacrificium indictum est, quod in Aventino lapidibus pluvisset. Campani, cum eos ex senatus consulto, quod priore anno factum erat, censores Romæ censeri coegissentnam antea incertum fuerat, ubi censerentur, petierunt, ut sibi cives Romanas ducere uxores liceret, et, si qui prius duxissent, ut habere eas, et nati ante eam diem uti justi sibi liberi heredesque essent. Utraque res impetrata. De Formianis Fundanisque municipibus et Arpinatibus C. Valerius Tappo tribunus plebis promulgavit, ut iis suffragii latio nam antea sine suffragio habuerant civitatemesset. Huic rogationi quattuor tribuni plebis, quia non ex auctoritate senatus ferretur, cum intercederent, edocti, populi esse, non senatus jus suffragium, quibus velit, impertire, destiterunt incepto. Rogatio perlata est, ut in Æmilia tribu Formiani et Fundani, in Cornelia Arpinates ferrent; atque in his tribubus tum primum ex Valerio plebiscito censi sunt. M. Claudius Marcellus censor sorte superato T. Quinctio lustrum condidit. Censa sunt civium capita CCLUIIICCCXVIII. Lustro perfecto consules in provincias profecti sunt.
[37] Hieme ea, qua hæc Romæ gesta sunt, ad Cn. Manlium consulem primum, dein pro consule, hibernantem in Asia, legationes undique ex omnibus civitatibus gentibusque, quæ cis Taurum montem incolunt, conveniebant. Et ut clarior nobiliorque victoria Romanis de rege Antiocho fuit quam de Gallis, ita lætior sociis erat de Gallis quam de Antiocho. Tolerabilior regia seruitus fuerat quam feritas immanium barbarorum incertusque in dies terror, quo velut tempestas eos populantis inferret. Itaque, ut quibus libertas Antiocho pulso, pax Gallis domitis data esset, non gratulatum modo venerant, sed coronas etiam aureas pro suis quæque facultatibus attulerant. Et ab Antiocho legati et ab ipsis Gallis, ut pacis leges dicerentur, et ab Ariarathe rege Cappadocum venerunt ad veniam petendam luendamque pecunia noxam, quod auxiliis Antiochum juvisset. Huic sescenta talenta argenti sunt imperata; Gallis responsum, cum Eumenes rex venisset, tum daturum iis leges. Civitatium legationes cum benignis responsis, lætiores etiam quam venerant, dimissæ. Antiochi legati pecuniam in Pamphyliam frumentumque ex pacto cum L. Scipione foedere jussi advehere; eo se cum exercitu venturum. Principio deinde veris lustrato exercitu profectus die octavo Apameam venit. Ibi triduum stativis habitis, tertiis rursus ab Apamea castris in Pamphyliam, quo pecuniam frumentumque regios convehere jusserat, peruenit. <duo> milia et quingenta talenta argenti accepta Apameam deportantur; frumentum exercitui dividitur. Inde ad Pergam ducit, quæ una in iis locis regio tenebatur præsidio. Appropinquanti præfectus præsidii obvius fuit, triginta dierum tempus petens, ut regem Antiochum de urbe tradenda consuleret. Dato tempore ad eam diem præsidio decessum est. A Perga L. Manlio fratre cum quattuor milibus militum Oroanda ad reliquum pecuniæ ex eo, quod pepigerant, exigendum misso, ipse, quia Eumenem regem et decem legatos ab Roma Ephesum venisse audierat, jussis sequi Antiochi legatis Apameam exercitum reduxit.
[38] Ibi ex decem legatorum sententia foedus in hæc verba fere cum Antiocho conscriptum est: 'amicitia regi Antiocho cum populo Romano his legibus et condicionibus esto: ne quem exercitum, qui cum populo Romano sociisue bellum gesturus erit, rex per fines regni sui eorumue, qui sub dicione ejus erunt, transire sinito, neu commeatu neu qua alia ope juvato; idem Romani sociique Antiocho et iis, qui sub imperio ejus erunt, præstent. Belli gerendi jus Antiocho ne esto cum iis, qui insulas colunt, neve in Europam transeundi. Excedito urbibus agris vicis castellis cis Taurum montem usque ad Halyn amnem, et a valle Tauri usque ad juga, qua in Lycaoniam vergit. Ne qua <præter> arma efferto ex iis oppidis agris castellisque, quibus excedat; si qua extulit, quo quæque oportebit, recte restituito. Ne militem neu quem alium ex regno Eumenis recipito. Si qui earum urbium cives, quæ regno abscedunt, cum rege Antiocho intraque fines regni ejus sunt, Apameam omnes ante diem certam redeunto; qui ex regno Antiochi apud Romanos sociosque sunt, iis jus abeundi manendique esto; servos seu fugitivos seu bello captos, seu quis liber captus aut transfuga erit, reddito Romanis sociisque. Elephantos tradito omnis neque alios parato. Tradito et naves longas armamentaque earum, neu plures quam decem naves <tectas neve plures quam naves> actuarias, quarum nulla plus quam triginta remis agatur, habeto, neve monerem [ex] belli causa, quod ipse illaturus erit. Ne navigato citra Calycadnum neu Sarpedonium promunturia, extra quam si qua navis pecuniam <in> stipendium aut legatos aut obsides portabit. Milites mercede conducendi ex iis gentibus, quæ sub dicione populi Romani sunt, Antiocho regi jus ne esto, ne voluntarios quidem recipiendi. Rhodiorum sociorumue quæ ædes ædificiaque intra fines regni Antiochi sunt, quo jure ante bellum fuerunt, eo Rhodiorum sociorumue sunto; si quæ pecuniæ debentur, earum exactio esto; si quid ablatum est, id conquirendi cognoscendi repetendique item jus esto. Si quas urbes, quas tradi oportet, ii tenent, quibus Antiochus dedit, et ex iis præsidia deducito, utique recte tradantur, curato. Argenti probi talenta Attica duodecim milia dato intra duodecim annos pensionibus æquistalentum ne minus pondo octoginta Romanis ponderibus pendatet tritici quingenta quadraginta milia modium. Eumeni regi talenta trecenta quinquaginta intra quinquennium dato, et pro frumento, quod æstimatione fit, talenta centum viginti septem. Obsides Romanis viginti dato et triennio mutato, ne minores octonum denum annorum neu majores quinum quadragenum. Si qui sociorum populi Romani ultro bellum inferent Antiocho, vim vi arcendi jus esto, dum ne quam urbem aut belli jure teneat aut in amicitiam accipiat. Controversias inter1 se jure ac judicio disceptando, aut, si utrisque placebit, bello.' De Hannibale Poeno et Ætolo Thoante et Mnasilocho Acarnane et Chalcidensibus Eubulida et Philone dedendis in hoc quoque foedere adscriptum est, et ut, si quid postea addi demi mutarive placuisset, ut id saluo foedere fieret.
[39] Consul in hoc foedus juravit; ab rege qui exigerent jusjurandum, profecti Q. Minucius Thermus et L. Manlius, qui tum forte ab Oroandis rediit. Et Q. Fabio Labeoni, qui classi præerat, scripsit, ut Patara extemplo proficisceretur, quæque ibi naves regiæ essent, concideret cremaretque. Profectus ab Epheso quinquaginta tectas naves aut concidit aut incendit. Telmessum eadem expeditione territis subito adventu classis oppidanis recipit. Ex Lycia protinus, jussis ab Epheso sequi, qui ibi relicti erant, per insulas in Græciam traiecit. Athenis paucos moratus dies, dum Piræum ab Epheso naves venirent, totam inde classem in Italiam reduxit. Cn. Manlius cum inter cetera, quæ accipienda ab Antiocho erant, elephantos quoque accepisset donoque Eumeni omnis dedisset, causas deinde civitatium, multis inter novas res turbatis, cognovit. Et Ariarathes rex parte dimidia pecuniæ imperatæ beneficio Eumenis, cui desponderat per eos dies filiam, remissa in amicitiam est acceptus. Civitatium autem cognitis causis decem legati aliam aliarum fecerunt condicionem. Quæ stipendiariæ regi Antiocho fuerant et cum populo Romano senserant, iis immunitatem dederunt; quæ partium Antiochi fuerant aut stipendiariæ Attali regis, eas omnes vectigal pendere Eumeni jusserunt. Nominatim præterea Colophoniis, qui in Notio habitant, et Cymæis et Mylasenis immunitatem concesserunt; Clazomeniis super immunitatem et Drymussam insulam dono dederunt, et Milesiis quem sacrum appellant agrum restituerunt, et Iliensibus Rhoeteum et Gergithum addiderunt, non tam ob recentia ulla merita quam originum memoria. Eadem et Dardanum liberandi causa fuit. Chios quoque et Zmyrnæos et Erythræos pro singulari fide, quam eo bello præstiterunt, et agro donarunt et in omni præcipuo honore habuerunt. Phocæensibus et ager, quem ante bellum habuerant, redditus, et ut legibus antiquis uterentur permissum. Rhodiis adfirmata, quæ data priore decreto erant; Lycia et Caria datæ usque ad Mæandrum amnem præter Telmessum. Regi Eumeni Chersonesum in Europa et Lysimachiam, castella, vicos, agrum, quibus finibus tenuerat Antiochus, adjecerunt; in Asia Phrygiam utramquealteram ad Hellespontum, majorem alteram vocantet Mysiam, quam Prusia rex ademerat, ei restituerunt, et Lycaoniam et Milyada et Lydiam et nominatim urbes Tralles atque Ephesum et Telmessum. De Pamphylia disceptatum inter Eumenem et Antiochi legatos cum esset, quia pars ejus citra pars ultra Taurum est, integra <res> ad senatum reicitur.
[40] His foederibus decretisque datis Manlius cum decem legatis omnique exercitu ad Hellespontum profectus, evocatis eo regulis Gallorum, leges, quibus pacem cum Eumene seruarent, dixit, denuntiavit, ut morem vagandi cum armis finirent agrorumque suorum terminis se continerent. Contractis deinde ex omni ora navibus et Eumenis etiam classe per Athenæum fratrem regis ab Elæa adducta copias omnes in Europam traiecit. Inde per Chersonesum modicis itineribus grave præda omnis generis agmen trahens Lysimachiæ stativa habuit, ut quam maxime recentibus et integris jumentis Thræciam, per quam iter vulgo horrebant, ingrederetur. Quo profectus est ab Lysimachia die, ad amnem Melana quem vocant, inde postero die Cypsela peruenit. A Cypselis via decem milium fere siluestris angusta confragosa excipiebat, propter cujus difficultatem itineris in duas partes divisus exercitus, et præcedere una jussa, altera magno intervallo cogere agmen, media impedimenta interposuit; plaustra cum pecunia publica erant pretiosaque alia præda. Ita cum per saltum iret, Thræcum decem haud amplius milia ex quattuor populis, Astii et Cæni et Maduateni et Coreli, ad ipsas angustias viam circumsederunt. Opinio erat non sine Philippi Macedonum regis fraude id factum; eum scisse non alia quam per Thræciam redituros Romanos, et quantam pecuniam secum portarent. In primo agmine imperator erat, sollicitus propter iniquitatem locorum. Thræces nihil se moverunt, donec armati transirent; postquam primos superasse angustias viderunt, postremos nondum appropinquantis, impedimenta et sarcinas invadunt, cæsisque custodibus partim ea, quæ in plaustris erant, diripere, partim sub oneribus jumenta abstrahere. Unde postquam clamor primum ad eos, qui jam ingressi saltum sequebantur, deinde etiam ad primum agmen est perlatus, utrimque in medium concurritur, et inordinatum pluribus simul locis proelium conseritur. Thræcas præda ipsa impeditos oneribus et plerosque, ut ad rapiendum vacuas manus haberent, inermes ad cædem præbet; Romanos iniquitas locorum barbaris per calles notas obcursantibus et latentibus interdum per cavas valles prodebat. Ipsa etiam onera plaustraque, ut fors tulit, his aut illis incommode objecta pugnantibus impedimento sunt. Alibi prædo, alibi prædæ vindex cadit. Prout locus iniquus æquusue his aut illis, prout animus pugnantium est, prout numerus- alii enim pluribus, quam ipsi erant, alii paucioribus occurrerant, varia fortuna pugnæ est; multi utrimque cadunt. Jam nox 1 appetebat, cum proelio excedunt Thræces, non fuga vulnerum aut mortis, sed quia satis prædæ habebant.
[41] Romanorum primum agmen extra saltum circa templum Bendidium castra loco aperto posuit; pars altera ad custodiam impedimentorum medio in saltu, duplici circumdato vallo, mansit. Postero die prius explorato saltu, quam moverent, primis se conjungunt. In eo proelio cum et impedimentorum et calonum pars et milites aliquot, cum passim toto prope saltu pugnaretur, cecidissent, plurimum Q. Minucii Thermi morte damni est acceptum, fortis ac strenui viri. Eo die ad Hebrum flumen peruentum est. Inde Æniorum finis præter Apollinis, Zerynthium quem vocant incolæ, templum superant. Aliæ angustiæ circa Tempyra excipiunthoc loco nomen est, nec minus confragosæ quam priores; sed, quia nihil siluestre circa est, ne latebras quidem ad insidiandum præbent. Huc ad eandem spem prædæ Thrausi, gens et ipsa Thræcum, convenere; sed, quia nudæ valles, procul ut conspicerentur angustias obsidentes, efficiebant, minus terroris tumultusque fuit apud Romanos; quippe etsi iniquo loco, proelio tamen justo, acie aperta, signis collatis dimicandum erat. Conferti subeunt et cum clamore impetu facto primum expulere loco hostis, deinde avertere; fuga inde cædesque suis ipsos impedientibus angustiis fieri coepta est. Romani victores ad vicum MaronitarumSalen appellantposuerunt castra. Postero die patenti itinere Priaticus campus eos excepit, triduumque ibi frumentum accipientes manserunt, partem ex agris Maronitarum, conferentibus ipsis, partem ex navibus suis, quæ cum omnis generis commeatu sequebantur. Ab stativis diei via Apolloniam fuit. Hinc per Abderitarum agrum Neapolim peruentum est. Hoc omne per Græcorum colonias pacatum iter fuit; reliquum inde per medios Thræcas dies noctesque, etsi non infestum, tamen suspectum, donec in Macedoniam peruenerunt. Mitiores Thræcas idem exercitus, cum a Scipione eadem via duceretur, habuerat, nullam ob aliam causam, quam quod prædæ minus, quod peteretur, fuerat; quamquam tunc quoque Claudius auctor est ad quindecim milia Thræcum præcedenti ad exploranda loca agmen Muttini Numidæ occurrisse. Quadringentos equites fuisse Numidas, paucos elephantos; Muttinis filium per medios hostes cum centum quinquaginta delectis equitibus perrupisse; eundem mox, cum jam Muttines in medio elephantis locatis, in cornua equitibus dispositis manum cum hoste conseruisset, terrorem ab tergo præbuisse, atque inde turbatos equestri velut procella hostis ad peditum agmen non accessisse. Cn. Manlius per Macedoniam in Thessaliam exercitum traduxit. Inde per Epirum Apolloniam cum peruenisset, nondum adeo hiberno contempto mari, ut traicere auderet, Apolloniæ hibernavit.
[42] Exitu prope anni M. Valerius consul ex Liguribus ad magistratus subrogandos Romam venit nulla memorabili in provincia gesta re, ut ea probabilis moræ causa esset, quod solito serius ad comitia venisset. Comitia consulibus rogandis fuerunt a. D. XII. Kal. Martias; creati M. Æmilius Lepidus C. Flaminius. Postero die prætores facti Ap. Claudius Pulcher Ser. Sulpicius Galba Q. Terentius Culleo L. Terentius Massaliota Q. Fuluius Flaccus M. Furius Crassipes. Comitiis perfectis, quas provincias prætoribus esse placeret, retulit ad senatum consul. Decreverunt duas Romæ juris dicendi causa, duas extra Italiam, Siciliam ac Sardiniam, duas in Italia, Tarentum et Galliam; et extemplo, priusquam inirent magistratum, sortiri jussi. Ser. Sulpicius urbanam, Q. Terentius peregrinam est sortitus, L. Terentius Siciliam, Q. Fuluius Sardiniam, Ap. Claudius Tarentum, M. Furius Galliam. Eo anno L. Minucius Myrtilus et L. Manlius, quod legatos Carthaginienses pulsasse dicebantur, jussu M. Claudii prætoris urbani per fetiales traditi sunt legatis et Carthaginem avecti. In Liguribus magni belli et gliscentis in dies magis fama erat. Itaque consulibus novis, quo die de provinciis et de re publica retulerunt, senatus utrisque Ligures provinciam decrevit. Huic senatus consulto Lepidus consul intercedebat, indignum esse prædicans consules ambos in valles Ligurum includi, M. Fuluium et Cn. Manlium biennium jam, alterum in Europa, alterum in Asia, velut pro Philippo atque Antiocho substitutos regnare. Si exercitus in his terris esse placeat, consules iis potius quam privatos præesse oportere. Vagare eos cum belli terrore per nationes, quibus bellum indictum non sit, pacem pretio venditantis. Si eas provincias exercitibus obtinere opus esset, sicut M'. Acilio L. Scipio consul, L. Scipioni M. Fuluius et Cn. Manlius successissent consules, ita Fuluio Manlioque C. Livium et M. Valerium consules debuisse succedere. Nunc certe, perfecto Ætolico bello, recepta ab Antiocho Asia, devictis Gallis, aut consules ad exercitus consulares mitti aut reportari legiones inde reddique tandem rei publicæ debere. Senatus his auditis in sententia perseveravit, ut consulibus ambobus Ligures provincia esset; Manlium Fuluiumque decedere de provinciis et exercitus inde deducere ac redire Romam placuit.
[43] Inimicitiæ inter M. Fuluium et M. Æmilium consulem erant, et super cetera Æmilius serius biennio se consulem factum M. Fuluii opera ducebat. Itaque ad invidiam ei faciundam legatos Ambraciensis in senatum subornatos criminibus introduxit, qui sibi, cum in pace essent imperataque prioribus consulibus fecissent et eadem oboedienter præstare M. Fuluio parati essent, bellum illatum questi, agros primum depopulatos, terrorem direptionis et cædis urbi injectum, ut eo metu claudere cogerentur portas; obsessos deinde et oppugnatos se, et omnia exempla belli edita in se cædibus incendiis ruinis direptione urbis, conjuges liberos in seruitium abstractos, bona adempta, et, quod se ante omnia moveat, templa tota urbe spoliata ornamentis; simulacra deum, deos immo ipsos, convulsos ex sedibus suis ablatos esse; parietes postesque nudatos, quos adorent, ad quos precentur et supplicent, Ambraciensibus superesse: hæc querentis interrogando criminose ex composito consul ad plura velut non sua sponte dicenda eliciebat. Motis patribus alter consul C. Flaminius M. Fuluii causam excepit, qui veterem viam et obsoletam ingressos Ambracienses dixit; sic M. Marcellum ab Syracusanis, sic Q. Fuluium a Campanis accusatos. Quin eadem opera T. Quinctium a Philippo rege, M'. Acilium et L. Scipionem ab Antiocho, Cn. Manlium a Gallis, ipsum M. Fuluium ab Ætolis et Cephallaniæ populis accusari paterentur? 'Ambraciam oppugnatam et captam et signa inde ornamentaque ablata et cetera facta, quæ captis urbibus soleant, negaturum aut me pro M. Fuluio aut ipsum M. Fuluium censetis, patres conscripti, qui ob has res gestas triumphum a vobis postulaturus sit, Ambraciam captam signaque, quæ ablata criminantur, et cetera spolia ejus urbis ante currum laturus et fixurus in postibus suis? Nihil est, quod se ab Ætolis separent; eadem Ambraciensium et Ætolorum causa est. Itaque collega meus vel in alia causa inimicitias exerceat, vel, si in hac utique mavult, retineat Ambraciensis suos in adventum M. Fuluii; ego nec de Ambraciensibus nec de Ætolis decerni quicquam absente M. Fuluio patiar.'
[44] Cum Æmilius callidam malitiam inimici velut notam omnibus insimularet et tempus eum morando extracturum diceret, ne consule inimico Romam veniret, certamine consulum biduum absumptum est; nec præsente Flaminio decerni quicquam videbatur posse. Captata occasio est, cum æger forte Flaminius abesset, et referente Æmilio senatus consultum factum est, ut Ambraciensibus suæ res omnes redderentur; in libertate essent ac legibus suis uterentur; portoria, quæ vellent, terra marique caperent, dum eorum immunes Romani ac socii nominis Latini essent; signa aliaque ornamenta, quæ quererentur ex ædibus sacris sublata esse, de iis, cum M. Fuluius Romam revertisset, placere ad collegium pontificum referri, et quod ii censuissent, fieri. Neque his contentus consul fuit, sed postea per infrequentiam adjecit senatus consultum, Ambraciam vi captam esse non videri. Supplicatio inde ex decemuirorum decreto pro valetudine populi per triduum fuit, quia gravis pestilentia urbem atque agros vastabat. Latinæ inde fuerunt. Quibus religionibus liberati consules et dilectu perfectonovis enim uterque maluit uti militibusin provinciam profecti sunt, veteresque omnes dimiserunt. Post consulum profectionem Cn. Manlius proconsul Romam venit; cui cum ab Ser. Sulpicio prætore senatus ad ædem Bellonæ datus esset, et ipse commemoratis rebus ab se gestis postulasset, ut ob eas diis immortalibus honos haberetur sibique triumphanti urbem invehi liceret, contradixerunt pars major decem legatorum, qui cum eo fuerant, et ante alios L. Furius Purpurio et L. Æmilius Paulus.
[45] Legatos sese Cn. Manlio datos pacis cum Antiocho faciendæ causa foederisque legum, quæ cum L. Scipione inchoatæ fuissent, perficiendarum. Cn. Manlium summa ope tetendisse, ut eam pacem turbaret, et Antiochum, si sui potestatem fecisset, insidiis exciperet; sed illum cognita fraude consulis, cum sæpe colloquiis petitis captatus esset, non congressum modo sed conspectum etiam ejus vitasse. Cupientem transire Taurum ægre omnium legatorum precibus, ne carminibus Sibyllæ prædictam superantibus terminos fatalis cladem experiri vellet, retentum admosse tamen exercitum et prope <in> ipsis jugis ad divortia aquarum castra posuisse. Cum ibi nullam belli causam inveniret quiescentibus regiis, circumegisse exercitum ad Gallogræcos; cui nationi non ex senatus auctoritate, non populi jussu bellum illatum. Quod quem umquam de sua sententia facere ausum? Antiochi Philippi Hannibalis et Poenorum recentissima bella esse; de omnibus his consultum senatum, populum jussisse, per legatos ante res repetitas, postremo, qui bellum indicerent, missos. 'Quid eorum, Cn. Manli, factum est, ut istud publicum populi Romani bellum et non tuum privatum latrocinium ducamus? At eo ipso contentus fuisti, recto itinere exercitum duxisti ad eos, quos tibi hostis desumpseras; an per omnes amfractus viarum, cum ad bivia consisteres, ut, quo flexisset agmen Attalus, Eumenis frater, eo consul mercennarius cum exercitu Romano sequereris, Pisidiæ Lycaoniæque et Phrygiæ recessus omnis atque angulos peragrasti, stipem ab tyrannis castellanisque deviis colligens? Quid enim tibi cum Oroandis? Quid cum aliis æque innoxiis populis?' 'Bellum autem ipsum, cujus nomine triumphum petis, quo modo gessisti? Loco æquo, tempore tuo pugnasti? Tu vero recte, ut diis immortalibus honos habeatur, postulas, primum quod pro temeritate imperatoris, nullo gentium jure bellum inferentis, poenas luere exercitum noluerunt; deinde quod beluas, non hostis nobis objecerunt.
[46] Nolite nomen tantum existimare mixtum esse Gallogræcorum; multo ante et corpora et animi mixti ac vitiati sunt. An, si illi Galli essent, cum quibus milliens vario eventu in Italia pugnatum est, quantum in imperatore vestro fuit, nuntius illinc redisset? Bis cum iis pugnatum est, bis loco iniquo subiit, in valle inferiore pedibus pæne hostium aciem subjecit. Ut non tela ex superiore loco mitterent, sed corpora sua nuda inicerent, obruere nos potuerunt. Quid igitur incidit? Magna fortuna populi Romani est, magnum et terribile nomen. Recenti ruina Hannibalis Philippi Antiochi prope attoniti erant. Tantæ corporum moles fundis sagittisque in fugam consternatæ sunt; gladius in acie cruentatus non est Gallico bello; velut avium examina ad crepitum primum missilium avolavere. At hercule iidem nosmonente fortuna, quid, si hostem habuissemus, casurum fuissetcum redeuntes in latrunculos Thracas incidissemus, cæsi, fugati, exuti impedimentis sumus. Q. Minucius Thermus, in quo haud paulo plus damni factum est, quam si Cn. Manlius, cujus temeritate ea clades inciderat, perisset, cum multis viris fortibus cecidit; exercitus spolia regis Antiochi referens trifariam dissipatus, alibi primum, alibi postremum agmen, alibi impedimenta, inter vepres in latebris ferarum noctem unam delituit. Pro his triumphus petitur? Si nihil in Thracia cladis ignominiæque foret acceptum, de quibus hostibus triumphum peteres? De iis, ut opinor, quos tibi hostes senatus aut populus Romanus dedisset. Sic huic L. Scipioni, sic illi M'. Acilio de rege Antiocho, sic paulo ante T. Quinctio de rege Philippo, sic P. Africano de Hannibale et Poenis et Syphace triumphus datus. Et minima illa, cum jam senatus censuisset bellum, quæsita tamen sunt, quibus nuntiandum esset: ipsis utique regibus nuntiaretur, an satis esset ad præsidium aliquod nuntiari. Vultis ergo hæc omnia pollui et confundi, tolli fetialia jura, nullos esse fetiales? Fiat, pace deum dixerim, jactura religionis; oblivio deorum capiat pectora vestra; num senatum quoque de bello consuli non placet? Non ad populum ferri, velint jubeantne cum Gallis bellum geri? Modo certe consules Græciam atque Asiam volebant; tamen perseverantibus vobis Ligures provinciam decernere dicto audientes fuerunt. Merito ergo a vobis prospere bello gesto triumphum petent, quibus auctoribus gesserunt.'
[47] Talis oratio Furii et Æmilii fuit. Manlium in hunc maxime modum respondisse accepi: 'tribuni plebis antea solebant triumphum postulantibus adversari, patres conscripti; quibus ego gratiam habeo, quod seu mihi seu magnitudini rerum gestarum hoc dederunt, ut non solum silentio comprobarent honorem meum, sed referre etiam, si opus esset, viderentur parati esse; ex decem legatis, si diis placet, quod consilium dispensandæ cohonestandæque victoriæ imperatoribus majores dederunt nostri, adversarios habeo. L. Furius et L. Æmilius currum triumphalem me conscendere prohibent, coronam insignem capiti detrahunt, quos ego, si tribuni triumphare me prohiberent, testes citaturus fui rerum a me gestarum. Nullius equidem invideo honori, patres conscripti; vos tribunos plebei nuper, viros fortes ac strenuos, impedientes Q. Fabii Labeonis triumphum auctoritate vestra deterruistis; triumphavit, quem non bellum injustum gessisse, sed hostem omnino non vidisse inimici jactabant; ego, qui cum centum milibus ferocissimorum hostium signis collatis totiens pugnavi, qui plus quadraginta milia hominum cepi aut occidi, qui bina castra eorum expugnavi, qui citra juga Tauri omnia pacatiora, quam terra Italia est, reliqui, non triumpho modo fraudor, sed causam apud vos, patres conscripti, accusantibus meis ipse legatis dico. Duplex eorum, ut animaduertistis, patres conscripti, accusatio fuit: nam nec gerendum mihi fuisse bellum cum Gallis, et gestum temere atque imprudenter dixerunt. 'Non erant Galli hostes, sed tu eos pacatos imperata facientes violasti.' Non sum postulaturus a vobis, patres conscripti, ut, quæ communiter de immanitate gentis Gallorum, de infestissimo odio in nomen Romanum scitis, ea de illis quoque, qui Asiam incolunt, existimetis Gallis; remota universæ gentis infamia atque invidia per se ipsos æstimate. Utinam rex Eumenes, utinam Asiæ omnes civitates adessent, et illos potius querentes quam me accusantem audiretis. Mittite, agedum, legatos circa omnes Asiæ urbes et quærite, utra graviori seruitute, Antiocho ultra Tauri juga emoto an Gallis subactis, liberati sint. Quotiens agri eorum vastati sint, quotiens prædæ abactæ, referant, cum vix redimendi captivos copia esset, et mactatas humanas hostias immolatosque liberos suos audirent. Stipendium scitote pependisse socios vestros Gallis et nunc, liberatos per vos regio imperio, fuisse pensuros, si a me foret cessatum.
[48] Quo longius Antiochus emotus esset, hoc impotentius in Asia Galli dominarentur, et, quidquid est terrarum citra Tauri juga, Gallorum imperio, non vestro adjecissetis. At enim sunt quidem ista vera; <sed> etiam Delphos quondam, commune humani generis oraculum, umbilicum orbis terrarum, Galli spoliaverunt, nec ideo populus Romanus his bellum indixit aut intulit. Equidem aliquid interesse rebar inter id tempus, quo nondum in jure ac dicione vestra Græcia atque Asia erat, ad curandum animaduertendumque, quid in his terris fieret, et hoc, quo finem imperii Romani Taurum montem statuistis, quo libertatem, immunitatem civitatibus datis, quo aliis fines adicitis, alias agro multatis, aliis vectigal imponitis, regna augetis minuitis donatis adimitis, curæ vestræ censetis esse, ut pacem terra marique habeant. An, nisi præsidia deduxisset Antiochus, quæ quieta in suis arcibus erant, non putaretis liberatam Asiam; si Gallorum exercitus effusi vagarentur, rata dona vestra, quæ dedistis, regi Eumeni, rata libertas civitatibus esset? Sed quid ego hæc ita argumentor, tamquam non acceperim, sed fecerim hostes Gallos? Te, L. Scipio, appello, cujus ego mihi, succedens in vicem imperii tui, virtutem felicitatemque pariter non frustra ab diis immortalibus precatus sum, te, P. Scipio, qui legati jus, collegæ maiestatem et apud fratrem consulem et apud exercitum habuisti, sciatisne in exercitu Antiochi Gallorum legiones fuisse, videritis in acie eos, in cornu utroqueid enim roboris esse videbaturlocatos, pugnaveritis ut cum hostibus justis, cecideritis, spolia eorum retuleritis. Atqui cum Antiocho, non cum Gallis bellum et senatus decreverat et populus jusserat. Sed simul, ut opinor, cum his decreverant jusserantque, qui intra præsidia ejus fuissent; ex quibus præter Antiochum, cum quo pacem pepigerat Scipio, et cum quo nominatim foedus ut fieret mandaveratis, omnes hostes erant, qui pro Antiocho arma adversus nos tulerunt. In qua causa cum Galli ante omnes fuissent et reguli quidam et tyranni, ego tamen et cum aliis, pro dignitate imperii vestri coactis luere peccata sua, pacem pepigi, et Gallorum animos, si possent mitigari a feritate insita, temptavi et, postquam indomitos atque implacabiles cernebam, tum demum vi atque armis coercendos ratus sum.' 'Nunc, quoniam suscepti belli purgatum est crimen, gesti reddenda est ratio. In quo confiderem equidem causæ meæ, etiam si non apud Romanum sed apud Carthaginiensem senatum agerem, ubi in crucem tolli imperatores dicuntur, si prospero eventu, pravo consilio rem gesserunt; sed ego in ea civitate, quæ ideo omnibus rebus incipiendis gerendisque deos adhibet, quia nullius calumniæ subicit ea, quæ dii comprobaverunt, et in sollemnibus verbis habet, cum supplicationem aut triumphum decernit, 'quod bene ac feliciter rem publicam administrarit', si nollem, si grave ac superbum existimarem virtute gloriari, <si> pro felicitate mea exercitusque mei, quod tantam nationem sine ulla militum jactura devicimus, postularem, ut diis immortalibus honos haberetur et ipse triumphans in Capitolium ascenderem, unde votis rite nuncupatis profectus sum, negaretis hoc mihi cum diis immortalibus?
[49] Iniquo enim loco dimicavi. Dic igitur, quo æquiore potuerim dimicare. Cum hostes montem cepissent, loco se munito tenerent, nempe eundum ad hostes erat, si vincere vellem. Quid? Si urbem eo loco haberent et moenibus se tenerent? Nempe oppugnandi erant. Quid? Ad Thermopylas æquone loco M'. Acilius cum rege Antiocho pugnavit? Quid? Philippum non eodem modo super Aoum amnem juga tenentem montium T. Quinctius dejecit? Equidem adhuc, qualem aut sibi fingant aut vobis videri velint hostem fuisse, non invenio. Si degenerem et emollitum amoenitate Asiæ, quid periculi vel iniquo loco subeuntibus fuit? Si timendum et feritate animorum et robore corporum, huicine tantæ victoriæ triumphum negatis? Cæca invidia est, patres conscripti, nec quicquam aliud scit quam detractare virtutes, corrumpere honores ac præmia earum. Mihi quæso ita ignoscatis, patres conscripti, si longiorem orationem non cupiditas gloriandi de me, sed necessaria criminum defensio fecit. An etiam per Thraciam saltus patentes, qui angusti erant, et plana ex arduis et culta ex siluestribus facere potui et præstare, necubi notis sibi latebris delitescerent latrones Thraces, ne quid sarcinarum raperetur, ne quod jumentum ex tanto agmine abstraheretur, ne quis vulneraretur, ne ex vulnere vir fortis ac strenuus Q. Minucius moreretur? In hoc casu, quo infeliciter incidit, ut talem civem amitteremus, hærent; quod saltu iniquo, loco alieno cum adortus nos hostis esset, duæ simul acies primi et novissimi agminis hærentem ad impedimenta nostra exercitum barbarorum circumuenerunt, quod multa milia <illo> ipso die, plura multo post dies paucos ceciderunt et ceperunt, hoc, si ipsi tacuerint, vos scituros, cum testis orationis meæ totus exercitus sit, non credunt? Si gladium in Asia non strinxissem, si hostem non vidissem, tamen [proconsul] triumphum in Thracia duobus proeliis merueram. Sed jam dictum satis est; quin pro eo, quod pluribus verbis vos quam vellem fatigavi, veniam a vobis petitam impetratamque velim, patres conscripti.
[50] Plus crimina eo die quam defensio valuisset, ni altercationem in serum perduxissent. Dimittitur senatus in ea opinione, ut negaturus triumphum fuisse videretur. Postero die et cognati amicique Cn. Manlii summis opibus adnisi sunt, et auctoritas seniorum valuit, negantium exemplum proditum memoriæ esse, ut imperator, qui devictis perduellibus, confecta provincia exercitum reportasset, sine curru et laurea privatus inhonoratusque urbem iniret. Hic pudor malignitatem vicit, triumphumque frequentes decreverunt. Oppressit deinde mentionem memoriamque omnem contentionis hujus majus et cum majore et clariore viro certamen ortum. P. Scipioni Africano, ut Valerius Antias auctor est, duo Q. Petillii diem dixerunt. Id, prout cujusque ingenium erat, interpretabantur. Alii non tribunos plebis, sed universam civitatem, quæ id pati posset, incusabant: duas maximas orbis terrarum urbes ingratas uno prope tempore in principes inventas, Romam ingratiorem, si quidem victa Carthago victum Hannibalem in exilium expulisset, Roma victrix victorem Africanum expellat. Alii, neminem unum civem tantum eminere debere, ut legibus interrogari non possit; nihil tam æquandæ libertatis esse quam potentissimum quemque posse dicere causam. Quid autem tuto cuiquam, nedum summam rem publicam, permitti, si ratio non sit reddenda? Qui jus æquum pati non possit, in eum vim haud injustam esse. Hæc agitata sermonibus, donec dies causæ dicendæ venit. Nec alius antea quisquam nec ille ipse Scipio consul censorue majore omnis generis hominum frequentia quam reus illo die in forum est deductus. Jussus dicere causam sine ulla criminum mentione orationem adeo magnificam de rebus ab se gestis est exorsus, ut satis constaret neminem umquam neque melius neque verius laudatum esse. Dicebantur enim ab <eo> eodem animo ingenioque, quo gesta erant, et aurium fastidium aberat, quia pro periculo, non in gloriam referebantur.
[51] Tribuni vetera luxuriæ crimina Syracusanorum hibernorum et Locris Pleminianum tumultum cum ad fidem præsentium criminum retulissent, suspicionibus magis quam argumentis pecuniæ captæ reum accusarunt: filium captum sine pretio redditum, omnibusque aliis rebus Scipionem, tamquam in ejus unius manu pax Romana bellumque esset, ab Antiocho cultum; dictatorem eum consuli, non legatum in provincia fuisse; nec ad aliam rem eo profectum, quam ut, id quod Hispaniæ Galliæ Siciliæ Africæ jam pridem persuasum esset, hoc Græciæ Asiæque et omnibus ad orientem versis regibus gentibusque appareret, unum hominem caput columenque imperii Romani esse, sub umbra Scipionis civitatem dominam orbis terrarum latere, nutum ejus pro decretis patrum, pro populi jussis esse. Infamia intactum invidia, qua possunt, urgent. Orationibus in noctem perductis prodicta dies est. Ubi ea venit, tribuni in Rostris prima luce consederunt; citatus reus magno agmine amicorum clientiumque per mediam contionem ad Rostra subiit silentioque facto 'hoc' inquit 'die, tribuni plebis vosque, Quirites, cum Hannibale et Carthaginiensibus signis collatis in Africa bene ac feliciter pugnavi. Itaque, cum hodie litibus et jurgiis supersederi æquum sit, ego hinc extemplo in Capitolium ad Jovem optimum maximum Junonemque et Mineruam ceterosque deos, qui Capitolio atque arci præsident, salutandos ibo, hisque gratias agam, quod mihi et hoc ipso die et sæpe alias egregie gerendæ rei publicæ mentem facultatemque dederunt. Vestrum quoque quibus commodum est, Quirites, ite mecum, et orate deos, ut mei similes principes habeatis, ita, si ab annis septemdecim ad senectutem semper vos ætatem meam honoribus vestris anteistis, ego vestros honores rebus gerendis præcessi.' Ab Rostris in Capitolium ascendit. Simul se universa contio avertit et secuta Scipionem est, adeo ut postremo scribæ viatoresque tribunos relinquerent, nec cum iis præter seruilem comitatum et præconem qui reum ex Rostris citabat, quisquam esset. Scipio non in Capitolio modo, sed per totam urbem omnia templa deum cum populo Romano circumiit. Celebratior is prope dies favore hominum et æstimatione vera magnitudinis ejus fuit, quam quo triumphans de Syphace rege et Carthaginiensibus urbem est invectus.
[52] Hic speciosus ultimus dies P. Scipioni illuxit. Post quem cum invidiam et certamina cum tribunis prospiceret, die longiore prodicta in Literninum concessit certo consilio, ne ad causam dicendam adesset. Major animus et natura erat ac majori fortunæ adsuetus, quam ut reus esse sciret et summittere se in humilitatem causam dicentium. Ubi dies venit citarique absens est coeptus, L. Scipio morbum causæ esse, cur abesset, excusabat. Quam excusationem cum tribuni, qui diem dixerant, non acciperent, et ab eadem superbia non venire ad causam dicendam arguerent, qua judicium et tribunos plebis et contionem reliquisset, et, quibus jus sententiæ de se dicendæ et libertatem ademisset, his comitatus, velut captos trahens, triumphum de populo Romano egisset secessionemque eo die in Capitolium a tribunis plebis fecisset:'habetis ergo temeritatis illius mercedem; quo duce et auctore nos reliquistis, ab eo ipsi relicti estis, et tantum animorum in dies nobis decrescit, ut, ad quem ante annos septemdecim exercitum et classem habentem tribunos plebis ædilemque mittere in Siciliam ausi sumus, qui prenderent eum et Romam reducerent, ad eum privatum ex villa sua extrahendum ad causam dicendam mittere non audeamus'; tribuni plebis appellati ab L. Scipione ita decreverunt: si morbi causa excusaretur, sibi placere accipi eam causam diemque a collegis prodici. Tribunus plebis eo tempore Ti. Sempronius Gracchus erat, cui inimicitiæ cum P. Scipione intercedebant. Is, cum vetuisset nomen suum decreto collegarum adscribi, tristioremque omnes sententiam expectarent, ita decrevit: cum L. Scipio excusasset morbum esse causæ fratri, satis id sibi videri; se P. Scipionem, priusquam Romam redisset, accusari non passurum; tum quoque, si se appellet, auxilio ei futurum, ne causam dicat: ad id fastigium rebus gestis, honoribus populi Romani P. Scipionem deorum hominumque consensu peruenisse, ut sub Rostris reum stare et præbere aures adolescentium conviciis populo Romano magis deforme quam ipsi sit.
[53] Adjecit decreto indignationem: 'sub pedibus vestris stabit, tribuni, domitor ille Africæ Scipio? Ideo quattuor nobilissimos duces Poenorum in Hispania, quattuor exercitus fudit fugavitque; ideo Syphacem cepit, Hannibalem devicit, Carthaginem vectigalem nobis fecit, Antiochumrecipit enim fratrem consortem hujus gloriæ L. Scipioultra juga Tauri emovit, ut duobus Petilliis succumberet? Vos de P. Africano palmam pet<i f>eretis? Nullisne meritis suis, nullis nostris honoribus umquam in arcem tutam et velut sanctam clari viri peruenient, ubi, si non venerabilis, inviolata saltem senectus eorum considat?' Movit et decretum et adjecta oratio non ceteros modo, sed ipsos etiam accusatores, et deliberaturos se, quid juris sui et officii esset, dixerunt. Senatus deinde concilio plebis dimisso haberi est coeptus. Ibi gratiæ ingentes ab universo ordine, præcipue a consularibus senioribusque, Ti. Graccho actæ sunt, quod rem publicam privatis simultatibus potiorem habuisset, et Petillii vexati sunt probris, quod splendere aliena invidia voluissent et spolia ex Africani triumpho peterent. Silentium deinde de Africano fuit. Vitam Literni egit sine desiderio urbis; morientem rure eo ipso loco sepeliri se jussisse ferunt monumentumque ibi ædificari, ne funus sibi in ingrata patria fieret. Vir memorabilis, bellicis tamen quam pacis artibus memorabilior. <nobilior> prima pars vitæ quam postrema fuit, quia in juventa bella adsidue gesta, cum senecta res quoque defloruere, nec præbita est materia ingenio. Quid ad primum consulatum secundus, etiam si censuram adicias? Quid Asiatica legatio, et valetudine adversa inutilis et filii casu deformata et post reditum necessitate aut subeundi judicii aut simul cum patria deserendi? Punici tamen belli perpetrati, quo nullum neque majus neque periculosius Romani gessere, unus præcipuam gloriam tulit.
[54] Morte Africani crevere inimicorum animi, quorum princeps fuit M. Porcius Cato, qui vivo quoque eo adlatrare magnitudinem ejus solitus erat. Hoc auctore existimantur Petillii et vivo Africano rem ingressi et mortuo rogationem promulgasse. Fuit autem rogatio talis: 'uelitis jubeatis, Quirites, quæ pecunia capta ablata coacta ab rege Antiocho est quique sub imperio ejus fuerunt, quod ejus in publicum relatum non est, uti de ea re Ser. Sulpicius prætor urbanus ad senatum referat, quem eam rem velit senatus quærere de iis, qui prætores nunc sunt.' Huic rogationi primo Q. Et L. Mummii intercedebant, senatum quærere de pecunia non relata in publicum, ita ut antea semper factum esset, æquum censebant. Petillii nobilitatem et regnum in senatu Scipionum accusabant. L. Furius Purpureo consularis, qui in decem legatis in Asia fuerat, latius rogandum censebat, non quæ ab Antiocho modo pecuniæ captæ forent, sed quæ ab aliis regibus gentibusque, Cn. Manlium inimicum incessens. Et L. Scipio, quem magis pro se quam adversus legem dicturum apparebat, dissuasor processit. Is morte P. Africani fratris, viri omnium fortissimi clarissimique, eam exortam rogationem est conquestus; parum enim fuisse non laudari pro Rostris P. Africanum post mortem, nisi etiam accusaretur; et Carthaginienses exilio Hannibalis contentos esse, populum Romanum ne morte quidem P. Scipionis exsatiari, nisi et ipsius fama sepulti laceretur et frater insuper, accessio invidiæ, mactetur. M. Cato suasit rogationemexstat oratio ejus de pecunia regis Antiochiet Mummios tribunos auctoritate deterruit, ne adversarentur rogationi. Remittentibus ergo his intercessionem omnes tribus uti rogassent jusserunt.
[55] Ser. Sulpicio deinde referente, quem rogatione Petillia quærere vellent, Q. Terentium Culleonem patres jusserunt. Ad hunc prætorem, adeo amicum Corneliæ familiæ, ut, qui Romæ mortuum elatumque P. Scipionemest enim ea quoque famatradunt, pilleatum, sicut in triumpho jerat, in funere quoque ante lectum isse memoriæ prodiderint, et ad Portam Capenam mulsum prosecutis funus dedisse, quod ab eo inter alios captivos in Africa ex hostibus receptus esset, aut adeo inimicum eundem, ut propter insignem simultatem ab ea factione, quæ adversa Scipionibus erat, delectus sit potissimum ad quæstionem exercendam; ceterum ad hunc nimis æquum aut iniquum prætorem reus extemplo factus L. Scipio. Simul et delata et recepta nomina legatorum ejus, A. Et L. Hostiliorum Catonum, et C. Furii Aculeonis quæstoris et, ut omnia contacta societate peculatus viderentur, scribæ quoque duo et accensus. L. Hostilius et scribæ et accensus, priusquam de Scipione judicium fieret, absoluti sunt, Scipio et A. Hostilius legatus et C. Furius damnati: quo commodior pax Antiocho daretur, Scipionem sex milia pondo auri, quadringenta octoginta argenti plus accepisse, quam in ærarium retulerit, A. Hostilium octoginta pondo auri, argenti quadringenta tria, Furium quæstorem auri pondo centum triginta, argenti ducenta. Has ego summas auri et argenti relatas apud Antiatem inveni. In L. Scipione malim equidem librarii mendum quam mendacium scriptoris esse in summa auri atque argenti; similius enim veri est argenti quam auri majus pondus fuisse, et potius quadragiens quam ducentiens quadragiens litem æstimatam, eo magis, quod tantæ summæ rationem etiam ab ipso P. Scipione requisitam esse in senatu tradunt, librumque rationis ejus cum Lucium fratrem adferre jussisset, inspectante senatu suis ipsum manibus concerpsisse indignantem, quod, cum bis milliens in ærarium intulisset, quadragiens ratio ab se posceretur. Ab eadem fiducia animi, cum quæstores pecuniam ex ærario contra legem promere non auderent, poposcisse clavis et se aperturum ærarium dixisse, qui, ut clauderetur, effecisset.
[56] Multa alia in Scipionis exitu maxime vitæ dieque dicta, morte, funere, sepulcro, in diversum trahunt, ut, cui famæ, quibus scriptis adsentiar, non habeam. Non de accusatore convenit: alii M. Nævium, alii Petillios diem dixisse scribunt, non de tempore, quo dicta dies sit, non de anno, quo mortuus sit, non ubi mortuus aut elatus sit; alii Romæ, alii Literni et mortuum et sepultum. Utrobique monumenta ostenduntur et statuæ; nam et Literni monumentum monumentoque statua superimposita fuit, quam tempestate dejectam nuper vidimus ipsi, et Romæ extra portam Capenam in Scipionum monumento tres statuæ sunt, quarum duæ P. Et L. Scipionum dicuntur esse, tertia poetæ Q. Ennii. Nec inter scriptores rerum discrepat solum, sed orationes quoque, si modo ipsorum sunt quæ feruntur, P. Scipionis et Ti. Gracchi abhorrent inter se. Index orationis P. Scipionis nomen M. Nævii tribuni plebis habet, ipsa oratio sine nomine est accusatoris; modo nebulonem, modo nugatorem appellat. Ne Gracchi quidem oratio aut Petilliorum accusatorum Africani aut diei dictæ Africano ullam mentionem habet. Alia tota serenda fabula est Gracchi orationi conveniens, et illi auctores sequendi sunt, qui, cum L. Scipio et accusatus et damnatus sit pecuniæ captæ ab rege legatum in Etruria fuisse Africanum tradunt; qua post famam de casu fratris adlatam relicta legatione cucurrisse eum Romam et, cum a porta recta ad forum se contulisset, quod in vincula duci fratrem dictum erat, reppulisse a corpore ejus viatorem, et tribunis retinentibus magis pie quam civiliter vim fecisse. Hæc enim ipsa Ti. Gracchus queritur dissolutam esse a privato tribuniciam potestatem, et ad postremum, cum auxilium L. Scipioni pollicetur, adicit tolerabilioris exempli esse a tribuno plebis potius quam a privato victam videri et tribuniciam potestatem et rem publicam esse. Sed ita hanc unam impotentem ejus injuriam invidia onerat, ut increpando, quod degenerarit tantum a se ipse, cumulatas ei veteres laudes moderationis et temperantiæ pro reprehensione præsenti reddat; castigatum enim quondam ab eo populum ait, quod eum perpetuum consulem et dictatorem vellet facere; prohibuisse statuas sibi in comitio, in Rostris, in curia, in Capitolio, in cella Jovis poni; prohibuisse, ne decerneretur, ut imago sua triumphali ornatu e templo Jovis optimi maximi exiret.
[57] Hæc vel in laudatione posita ingentem magnitudinem animi moderantis ad civilem habitum honoribus significarent, quæ exprobrando inimicus fatetur. Huic Graccho minorem ex duabus filiisnam major P. Cornelio Nasicæ haud dubie a patre collocata eratnuptam fuisse convenit. Illud parum constat, utrum post mortem patris et desponsa sit et nupserit, an veræ illæ opiniones sint, Gracchum, cum L. Scipio in vincula duceretur, nec quisquam collegarum auxilio esset, jurasse sibi inimicitias cum Scipionibus, quæ fuissent, manere, nec se gratiæ quærendæ causa quicquam facere, sed, in quem carcerem reges et imperatores hostium ducentem vidisset P. Africanum, in eum se fratrem ejus duci non passurum. Senatum eo die forte in Capitolio cenantem consurrexisse et petisse, ut inter epulas Graccho filiam Africanus desponderet. Quibus ita inter publicum sollemne sponsalibus rite factis cum se domum recepisset, Scipionem Æmiliæ uxori dixisse filiam se minorem despondisse. Cum illa, muliebriter indignabunda nihil de communi filia secum consultatum, adjecisset non, si Ti. Graccho daret, expertem consilii debuisse matrem esse, lætum Scipionem tam concordi judicio ei ipsi desponsam respondisse. Hæc de tanto viro quam et opinionibus et monumentis litterarum variarent, proponenda erant.
[58] Judiciis a Q. Terentio prætore perfectis, Hostilius et Furius damnati prædes eodem die quæstoribus urbanis dederunt; Scipio cum contenderet omnem quam accepisset pecuniam in ærario esse, nec se quicquam publici habere, in vincula duci est coeptus. P. Scipio Nasica tribunos appellavit orationemque habuit plenam veris decoribus non communiter modo Corneliæ gentis, sed proprie familiæ suæ. Parentes suos et P. Africani ac L. Scipionis, qui in carcerem duceretur, fuisse Cn. Et P. Scipiones, clarissimos viros. Eos, cum per aliquot annos in terra Hispania adversus multos Poenorum Hispanorumque et duces et exercitus nominis Romani famam auxissent non bello solum, sed quod Romanæ temperantiæ fideique specimen illis gentibus dedissent, ad extremum ambo pro republica mortem occubuisse. Cum illorum gloriam tueri posteris satis esset, P. Africanum tantum paternas superiecisse laudes, ut fidem fecerit non sanguine humano sed stirpe divina satum se esse. L. Scipionem, de quo agatur, ut, quæ in Hispania, quæ in Africa, cum legatus fratris esset, gessisset, prætereantur, consulem et ab senatu dignum habitum, cui extra sortem Asia provincia et bellum cum Antiocho rege decerneretur, et a fratre, cui post duos consulatus censuramque et triumphum legatus in Asiam iret. Ibi ne magnitudo et splendor legati laudibus consulis officeret, forte ita incidisse, ut, quo die ad Magnesiam signis collatis L. Scipio Antiochum devicisset, æger P. Scipio Elææ dierum aliquot via abesset. Non fuisse minorem eum exercitum quam Hannibalis, cum quo in Africa esset pugnatum; Hannibalem eundem fuisse inter multos alios regios duces, qui imperator Punici belli fuerit. Et bellum quidem ita gestum esse, ut ne fortunam quidem quisquam criminari possit; in pace crimen quæri; eam dici venisse. Hic decem legatos simul argui, quorum ex consilio data pax esset; quamquam exstitissent ex decem legatis, qui Cn. Manlium accusarent, tamen non modo ad criminis fidem, sed ne ad moram quidem triumphi eam accusationem valuisse.
[59] At hercule in Scipione leges ipsas pacis, ut nimium accommodatas Antiocho, suspectas esse; integrum enim ei regnum relictum; omnia possidere eum victum, quæ ante bellum ejus fuerint; auri et argenti cum vim magnam habuisset, nihil in publicum relatum, omne in privatum versum; an præter omnium oculos tantum auri argentique in triumpho L. Scipionis, quantum non decem aliis triumphis, si omne in unum conferatur, latum? Nam quid de finibus regni dicam? Asiam omnem et proxima Europæ tenuisse Antiochum. Ea quanta regio orbis terrarum sit, a Tauro monte in Ægæum usque prominens mare, quot non urbes modo sed gentes amplectatur, omnes scire. Hanc regionem dierum plus triginta <iter> in longitudinem, decem inter duo maria in latitudinem patentem usque ad Tauri montis juga Antiocho ademptam, expulso in ultimum angulum orbis terrarum. Quid, si gratuita pax esset, plus adimi ei potuisse? Philippo victo Macedoniam, Nabidi Lacedæmonem relictam, nec Quinctio crimen quæsitum; non enim habuisse eum Africanum fratrem; cujus <cum> gloria prodesse L. Scipioni debuisset, invidiam nocuisse. Tantum auri argentique judicatum esse in domum L. Scipionis illatum, quantum venditis omnibus bonis redigi non posset. Ubi ergo esse regium aurum, ubi tot hereditates acceptas? In domo, quam sumptus non exhauserint, exstare debuisse novæ fortunæ cumulum. At enim, quod ex bonis redigi non possit, ex corpore et tergo per vexationem et contumelias L. Scipionis petituros inimicos, ut in carcere inter fures nocturnos et latrones vir clarissimus includatur et in robore et tenebris exspiret, deinde nudus ante carcerem proiciatur. Non id Corneliæ magis familiæ quam urbi Romanæ fore erubescendum.
[60] Adversus ea Terentius prætor rogationem Petilliam et senatus consultum et judicium de L. Scipione factum recitavit; se, ni referatur pecunia in publicum, quæ judicata sit, nihil habere quod faciat, nisi ut prendi damnatum et in vincula duci jubeat. Tribuni cum in consilium secessissent, paulo post C. Fannius ex sua collegarumque aliorum, præter Gracchum, sententia pronuntiavit prætori non intercedere tribunos, quo minus sua potestate utatur. Ti. Gracchus ita decrevit, quo minus ex bonis L. Scipionis quod judicatum sit redigatur, se non intercedere prætori; L. Scipionem, qui regem opulentissimum orbis terrarum devicerit, imperium populi Romani propagaverit in ultimos terrarum fines, regem Eumenem, Rhodios, alias tot Asiæ urbes devinxerit populi Romani beneficiis, plurimos duces hostium in triumpho ductos carcere incluserit, non passurum inter hostes populi Romani in carcere et vinculis esse, mittique eum se jubere. Tanto adsensu auditum est decretum, adeo dimissum Scipionem læti homines viderunt, ut vix in eadem civitate videretur factum judicium. In bona deinde L. Scipionis possessum publice quæstores prætor misit. Neque in iis non modo vestigium ullum comparuit pecuniæ regiæ, sed nequaquam tantum redactum est, quantæ summæ damnatus fuerat. Collata ea pecunia a cognatis amicisque et clientibus est L. Scipioni, ut, si acciperet eam, locupletior aliquanto esset, quam ante calamitatem fuerat. Nihil accepit; quæ necessaria ad cultum erant, redempta ei a proximis cognatis sunt; verteratque Scipionum invidia in prætorem et consilium ejus et accusatores