TITI LIVI AB URBE CONDITA LIBER XXXVI
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45
[1] P. Cornelium Cn. filium Scipionem et M'. Acilium Glabrionem consules inito magistratu patres, priusquam de provinciis agerent, res divinas facere majoribus hostiis jusserunt in omnibus fanis, in quibus lectisternium majorem partem anni fieri solet, precarique, quod senatus de novo bello in animo haberet, ut ea res senatui populoque Romano bene atque feliciter eveniret. ea omnia sacrificia læta fuerunt, primisque hostiis perlitatum est, et ita haruspices responderunt, eo bello terminos populi Romani propagari, victoriam ac triumphum ostendi. hæc cum renuntiata essent, solutis religione animis patres rogationem ad populum ferri jusserunt, vellent juberentne cum Antiocho rege, quique ejus sectam secuti essent, bellum iniri; si ea perlata rogatio esset, tum, si ita videretur consulibus, rem integram ad senatum referrent. P. Cornelius eam rogationem pertulit; tum senatus decrevit, ut consules Italiam et Græciam provincias sortirentur; cui Græcia evenisset, ut præter eum numerum militum, quem L. Quinctius consul in eam provinciam ex auctoritate senatus scripsisset imperassetue, ut eum exercitum acciperet, quem M. Bæbius prætor anno priore ex senatus consulto in Macedoniam traiecisset; et extra Italiam permissum, ut, si res postulasset, auxilia ab sociis ne supra quinque milium numerum acciperet. L. Quinctium superioris anni consulem legari ad id bellum placuit. alter consul, cui Italia provincia evenisset, cum Bois jussus bellum gerere utro exercitu mallet ex duobus, quos superiores consules habuissent, alterum ut mitteret Romam, eæque urbanæ legiones essent paratæ quo senatus censuisset.
[2] His ita in senatu, <incerto> ad id, quæ cujus<que> provincia foret, decretis, tum demum sortiri consules placuit. Acilio Græcia, Cornelio Italia evenit. certa deinde sorte senatus consultum factum est, quod populus Romanus eo tempore duellum jussisset esse cum rege Antiocho, quique sub imperio ejus essent, ut ejus rei causa supplicationem imperarent consules, utique M'. Acilius consul ludos magnos Jovi voveret et dona ad omnia puluinaria. id votum in hæc verba præeunte P. Licinio pontifice maximo consul nuncupavit: 'si duellum, quod cum rege Antiocho sumi populus jussit, id ex sententia senatus populique Romani confectum erit, tum tibi, Juppiter, populus Romanus ludos magnos dies decem continuos faciet, donaque ad omnia puluinaria dabuntur de pecunia, quantam senatus decreverit. quisquis magistratus eos ludos quando ubique faxit, hi ludi recte facti donaque data recte sunto.' supplicatio inde ab duobus consulibus edicta per biduum fuit.
Consulibus sortitis provincias extemplo et prætores sortiti sunt. M. Junio Bruto jurisdictio utraque evenit, A. Cornelio Mammulæ Bruttii, M. Æmilio Lepido Sicilia, L. Oppio Salinatori Sardinia, C. Livio Salinatori classis, L. Æmilio Paulo Hispania ulterior. his ita exercitus decreti: A. Cornelio novi milites, conscripti priore anno ex senatus consulto a L. Quinctio consule, dati sunt, jussusque tueri omnem oram circa Tarentum Brundisiumque. L. Æmilio Paulo in ulteriorem Hispaniam, præter eum exercitum, quem a M. Fuluio proconsule accepturus esset, decretum est, ut novorum militum tria milia duceret et trecentos equites, ita ut in iis duæ partes socium Latini nominis, tertia civium Romanorum esset. idem supplementi ad C. Flaminium, cui imperium prorogabatur, in Hispaniam citeriorem est missum. M. Æmilius Lepidus ab L. Valerio, cui successurus esset, simul provinciam exercitumque accipere jussus; L. Valerium, si ita videretur, pro prætore in provincia retinere et provinciam ita dividere, ut una ab Agrigento ad Pachynum esset, altera a Pachyno Tyndareum; eam maritimam oram L. Valerius viginti navibus longis custodiret. eidem prætori mandatum, ut duas decumas frumenti exigeret; id ad mare comportandum devehendumque in Græciam curaret. idem L. Oppio de alteris decumis exigendis in Sardinia imperatum; ceterum non in Græciam sed Romam id frumentum portari placere. C. Livius prætor, cui classis evenerat, triginta navibus paratis traicere in Græciam primo quoque tempore jussus, et ab Atilio naves accipere. veteres naves, quæ in navalibus erant, ut reficeret et armaret, M. Junio prætori negotium datum est, et in eam classem socios navales libertinos legeret.
[3] Legati terni in Africam ad Carthaginienses et in Numidiam ad frumentum rogandum, quod in Græciam portaretur, missi, pro quo pretium solueret populus Romanus. adeoque in apparatum curamque ejus belli civitas intenta fuit, ut P. Cornelius consul ediceret, qui senatores essent quibusque in senatu sententiam dicere liceret, quique minores magistratus essent, ne quis eorum longius ab urbe Roma abiret, quam unde eo die redire posset, neve uno tempore quinque senatores ab urbe Roma abessent. in comparanda impigre classe C. Livium prætorem contentio orta cum colonis maritimis paulisper tenuit. nam cum cogerentur in classem, tribunos plebi appellarunt; ab iis ad senatum reiecti sunt. senatus ita, ut ad unum omnes consentirent, decrevit vacationem rei navalis eis colonis non esse. Ostia et Fregenæ et Castrum Novum et Pyrgi et Antium et Tarracina et Minturnæ et Sinuessa fuerunt, quæ cum prætore de vacatione certarunt. consul deinde M'. Acilius ex senatus consulto ad collegium fetialium rettulit, ipsine utique regi Antiocho indiceretur bellum, an satis esset ad præsidium aliquod ejus nuntiari; et num Ætolis quoque separatim indici juberent bellum, et num prius societas et amicitia eis renuntianda esset quam bellum indicendum. fetiales responderunt, jam ante sese, cum de Philippo consulerentur, decrevisse nihil referre, ipsi coram an ad præsidium nuntiaretur; amicitiam renuntiatam videri, cum legatis totiens repetentibus res nec reddi nec satisfieri æquum censuissent; Ætolos ultro sibi bellum indixisse, cum Demetriadem, sociorum urbem, per vim occupassent, Chalcidem terra marique oppugnatum issent, regem Antiochum in Europam ad bellum populo Romano inferendum traduxissent. omnibus jam satis comparatis M'. Acilius consul edixit, ut quos L. Quinctius milites conscripsisset et quos sociis nominique Latino imperasset, quos secum in provinciam ire oporteret, et tribuni militum legionis primæ et tertiæ, ut ii omnes Brundisium idibus Mais convenirent. ipse a. d. quintum nonas Maias paludatus urbe egressus est. per eosdem dies et prætores in provincias profecti sunt.
[4] Sub idem tempus legati ab duobus regibus, Philippo et Ptolomæo, [Ægypti rege,] Romam venerunt, Philippo pollicente ad bellum auxilia et pecuniam et frumentum; ab Ptolomæo etiam mille pondo auri, viginti milia pondo argenti adlata. nihil ejus acceptum; gratiæ regibus actæ; et cum uterque se cum omnibus copiis in Ætoliam venturum belloque interfuturum polliceretur, Ptolomæo id remissum; Philippi legatis responsum gratum eum senatui populoque Romano facturum, si M'. Acilio consuli non defuisset. item ab Carthaginiensibus et Masinissa rege legati venerunt. Carthaginienses tritici modium milia, hordei quingenta ad exercitum, dimidium ejus Romam apportaturos polliciti; id ut ab se munus Romani acciperent, petere sese, et classem [suorum] suo sumptu comparaturos, et stipendium, quod pluribus pensionibus in multos annos deberent, præsens omne daturos; Masinissæ legati quingenta milia modium tritici, trecenta hordei ad exercitum in Græciam, Romam trecenta milia modium tritici, ducenta quinquaginta hordei, equites quingentos, elephantos viginti regem ad M'. Acilium consulem missurum. de frumento utrisque responsum, ita usurum eo populum Romanum, si pretium acciperent; de classe Carthaginiensibus remissum, præterquam si quid navium ex foedere deberent; de pecunia item responsum, nullam ante diem accepturos.
[5] Cum hæc Romæ agebantur, Chalcide Antiochus, ne cessaret per hibernorum tempus, partim ipse sollicitabat civitatium animos mittendis legatis, partim ultro ad eum veniebant, sicut Epirotæ communi gentis consensu et Elei e Peloponneso venerunt. Elei auxilium adversus Achæos petebant, quos post bellum non ex sua sententia indictum Antiocho primum civitati suæ arma illaturos <credebant>. mille iis pedites cum duce Cretensi Euphane sunt missi. Epirotarum legatio erat minime in partem ullam liberi aut simplicis animi; apud regem gratiam initam volebant cum eo, ut caverent, ne quid offenderent Romanos. petebant enim, ne se temere in causam deduceret, expositos adversus Italiam pro omni Græcia et primos impetus Romanorum excepturos; sed si ipse posset terrestribus navalibusque copiis præsidere Epiro, cupide eum omnis Epirotas et urbibus et portibus suis accepturos; si id non posset, deprecari, ne se nudos atque inermes Romano bello obiceret. hac legatione id agi apparebat, ut sive, quod magis credebant, abstinuisset Epiro, integra sibi omnia apud exercitus Romanos essent, conciliata satis apud regem gratia, quod accepturi fuissent venientem, sive venisset, sic quoque spes veniæ ab Romanis foret, quod non expectato longinquo ab se auxilio præsentis viribus succubuissent. huic tam perplexæ legationi quia non satis in promptu erat, quid responderet, legatos se missurum ad eos dixit, qui de iis, quæ ad illos seque communiter pertinerent, loquerentur.
[6] In Boeotiam ipse profectus est, causas in speciem iræ adversus Romanos eas, quas ante dixi, habentem, Brachyllæ necem et bellum a Quinctio Coroneæ propter Romanorum militum cædes illatum, re vera per multa jam sæcula publice privatimque labante egregia quondam disciplina gentis et multorum eo statu, qui diuturnus esse sine mutatione rerum non posset. obviam effusis undique Boeotiæ principibus Thebas venit. ibi in concilio gentis, quamquam et ad Delium impetu in præsidium Romanum facto et ad Chalcidem commiserat nec parvis nec dubiis principiis bellum, tamen eandem orationem <est> exorsus, qua in colloquio primo ad Chalcidem quaque per legatos in concilio Achæorum usus erat, ut amicitiam secum institui, non bellum indici Romanis postularet. neminem, quid ageretur, fallebat; decretum tamen sub leni verborum prætextu pro rege adversus Romanos factum est.
Hac quoque gente adjuncta Chalcidem regressus, præmissis inde litteris, ut Demetriadem convenirent principes Ætolorum, cum quibus de summa rerum deliberaret, navibus eo ad diem indictum concilio venit. et Amynander, accitus ad consultandum ex Athamania, et Hannibal Poenus, jam diu non adhibitus, interfuit ei consilio. consultatum de Thessalorum gente est, quorum omnibus, qui aderant, voluntas temptanda videbatur. in eo modo diversæ sententiæ erant, quod alii extemplo agendum, alii ex hieme, quæ tum ferme media erat, differendum in veris principium, et alii legatos tantummodo mittendos, alii cum omnibus copiis eundum censebant terrendosque metu, si cunctarentur.
[7] Cum circa hanc fere consultationem disceptatio omnis verteretur, Hannibal nominatim interrogatus sententiam in universi belli cogitationem regem atque eos, qui aderant, tali oratione avertit. 'si, ex quo traiecimus in Græciam, adhibitus essem in consilium, cum de Euboea deque Achæis et de Boeotia agebatur, eandem sententiam dixissem, quam hodie, cum de Thessalis agitur, dicam. ante omnia Philippum et Macedonas in societatem belli quacumque ratione censeo deducendos esse. nam quod ad Euboeam Boeotosque et Thessalos attinet, cui dubium est, quin, ut quibus nullæ suæ vires sint, præsentibus adulando semper, quem metum in consilio habeant, eodem ad impetrandam veniam utantur, simul ac Romanum exercitum in Græcia viderint, ad consuetum imperium se avertant, nec iis noxiæ futurum sit, quod, cum Romani procul abessent, vim tuam præsentis exercitusque tui experiri noluerint? quanto igitur prius potiusque est Philippum nobis conjungere quam hos? cui, si semel in causam descenderit, nihil integri futurum sit, quique eas vires adferat, quæ non accessio tantum ad Romanum esse bellum, sed per se ipsæ nuper sustinere potuerint Romanos. hoc ego adjunctoabsit verbo invidia qui dubitare de eventu possim, cum, quibus adversus Philippum valuerint Romani, iis nunc fore videam, ut ipsi oppugnentur? Ætoli, qui Philippum, quod inter omnes constat, vicerunt, cum Philippo adversus Romanos pugnabunt; Amynander atque Athamanum gens, quorum secundum Ætolos plurima fuit opera in eo bello, nobiscum stabunt; Philippus tum te quieto totam molem sustinebat belli; nunc duo maximi reges Asiæ Europæque viribus adversus unum populum, ut meam utramque fortunam taceam, patrum certe ætate ne uni quidem Epirotarum regi parem qui quid tandem erat vobiscum comparatus? geretis bellum. quæ igitur res mihi fiduciam præbet conjungi nobis Philippum posse? una, communis utilitas, quæ societatis maximum vinculum est; altera, auctores vos Ætoli. vester enim legatus hic Thoas inter cetera, quæ ad exciendum in Græciam Antiochum dicere est solitus, ante omnia hoc semper adfirmavit, fremere Philippum et ægre pati sub specie pacis leges seruitutis sibi impositas. ille quidem feræ bestiæ vinctæ aut clausæ et refringere claustra cupienti regis iram verbis æquabat. cujus si talis animus est, soluamus nos ejus vincula et claustra refringamus, ut erumpere diu coercitam iram in hostes communes possit. quod si nihil eum legatio nostra moverit, at nos, quoniam nobis eum adjungere non possumus, ne hostibus nostris ille adjungi possit, caveamus. Seleucus filius tuus Lysimachiæ est; qui si eo exercitu, quem secum habet, per Thraciam proxima Macedoniæ coeperit depopulari, facile ab auxilio ferendo Romanis Philippum ad sua potissimum tuenda avertet. de Philippo meam sententiam habes; de ratione universi belli quid sentirem, jam ab initio non ignorasti. quod si tum auditus forem, non in Euboea Chalcidem captam et castellum Euripi expugnatum Romani, sed Etruriam Ligurumque et Galliæ Cisalpinæ oram bello ardere, et, qui maximus iis terror est, Hannibalem in Italia esse audirent. nunc quoque accersas censeo omnis navalis terrestrisque copias; sequantur classem onerariæ cum commeatibus; nam hic sicut ad belli munera pauci sumus, sic nimis multi pro inopia commeatuum. cum omnis tuas contraxeris vires, divisa classe partem Corcyræ in statione habebis, ne transitus Romanis liber ac tutus pateat, partem ad litus Italiæ, quod Sardiniam Africamque spectat, traicies; ipse cum omnibus terrestribus copiis in Bullinum agrum procedes; inde Græciæ præsidebis, et speciem Romanis traiecturum te præbens et, si res poposcerit, traiecturus. hæc suadeo, qui ut non omnis peritissimus sim belli, cum Romanis certe bellare bonis malisque meis didici. in quæ consilium dedi, in eadem nec infidelem nec segnem operam polliceor. dii approbent eam sententiam, quæ tibi optima visa fuerit.'
[8] Hæc ferme Hannibalis oratio fuit; quam laudarunt magis in præsentia, qui aderant, quam rebus ipsis exsecuti sunt; nihil enim eorum factum est, nisi quod ad classem copiasque accersendas ex Asia Polyxenidam misit. legati Larisam ad concilium Thessalorum sunt missi, et Ætolis Amynandroque dies ad conveniendum exercitui Pheras est dictus; eodem et rex cum suis copiis confestim venit. ubi dum opperitur Amynandrum atque Ætolos, Philippum Megalopolitanum cum duobus milibus hominum ad legenda ossa Macedonum circa Cynoscephalas, ubi debellatum erat cum Philippo, misit, sive ab ipso, quærente sibi commendationem ad Macedonum gentem et invidiam regi, quod insepultos milites reliquisset, monitus, sive ab insita regibus vanitate ad consilium specie amplum, re inane animo adjecto. tumulus est in unum ossibus, quæ passim strata erant, coaceruatis factus, qui nullam gratiam ad Macedonas, odium ingens ad Philippum movit. itaque qui ad id tempus fortunam esset habiturus in consilio, is extemplo ad M. Bæbium proprætorem misit, Antiochum in Thessaliam impetum fecisse; si videretur ei, moveret ex hibernis; se obviam processurum, ut, quid agendum esset, consultarent.
[9] Antiocho ad Pheras jam castra habenti, ubi conjunxerant ei se Ætoli et Amynander, legati ab Larisa venerunt quærentes, quod ob factum dictumue Thessalorum bello lacesseret eos, simul orantes, ut remoto exercitu per legatos, si quid ei videretur, secum disceptaret. eodem tempore quingentos armatos duce Hippolocho Pheras in præsidium miserunt; ii exclusi aditu, jam omnia itinera obsidentibus regiis, Scotusam se receperunt. legatis Larisæorum rex clementer respondit, non belli faciendi, sed tuendæ et stabiliendæ libertatis Thessalorum causa se Thessaliam intrasse. similia his, qui cum Pheræis ageret, missus; cui nullo dato responso Pheræi ipsi legatum ad regem principem civitatis Pausaniam miserunt. qui cum haud dissimilia iis, ut in causa pari, quæ pro Chalcidensibus in colloquio ad Euripi fretum dicta erant, quædam etiam ferocius egisset, rex etiam atque etiam deliberare eos jussos, ne id consilii caperent, cujus, dum in futurum nimis cauti et providi essent, extemplo pæniteret, dimisit. hæc renuntiata Pheras legatio cum esset, ne paulum quidem dubitarunt, quin pro fide erga Romanos, quidquid fors belli tulisset, paterentur. itaque et hi summa ope parabant se ad urbem defendendam, et rex ab omni parte simul oppugnare moenia est adgressus et, ut qui satis intellegeretneque enim dubium eratin eventu ejus urbis positum esse, quam primam adgressus esset, aut sperni deinde ab universa gente Thessalorum aut timeri se, omnem undique terrorem obsessis injecit. primum impetum oppugnationis satis constanter sustinuerunt; dein cum multi propugnantes caderent aut vulnerarentur, labare animi coeperunt. revocati deinde castigationibus principum ad perseverandum in proposito, relicto exteriore circulo muri, deficientibus jam copiis in interjorem partem urbis concesserunt, cui brevior orbis munitionis circumiectus erat; postremo victi malis, cum timerent, ne vi captis nulla apud victorem venia esset, dediderunt sese. nihil deinde moratus rex quattuor milia armatorum, dum recens terror esset, Scotusam misit. nec ibi mora deditionis est facta cernentibus Pheræorum recens exemplum, qui, quod pertinaciter primo abnuerant, malo domiti tandem fecissent; cum ipsa urbe Hippolochus Larisæorumque deditum est præsidium. dimissi ab rege inviolati omnes, quod eam rem magni momenti futuram rex ad conciliandos Larisæorum animos credebat.
[10] Intra decimum diem, quam Pheras venerat, his perfectis Crannonem profectus cum toto exercitu primo adventu cepit. inde Cierium et Metropolim et iis circumiecta castella recepit; omniaque jam regionis ejus præter Atracem et Gyrtonem in potestate erant. tunc adgredi Larisam constituit ratus vel terrore ceterarum expugnatarum vel beneficio præsidii dimissi vel exemplo tot civitatium dedentium sese non ultra in pertinacia mansuros. elephantis agi ante signa terroris causa jussis quadrato agmine ad urbem incessit, ut incerti fluctuarentur animi magnæ partis Larisæorum inter metum præsentem hostium et verecundiam absentium sociorum. per eosdem dies Amynander cum Athamanum juventute occupat Pellinæum, et Menippus cum tribus milibus peditum Ætolorum et ducentis equitibus in Perrhæbiam profectus Malloeam et Cyretias vi cepit <et> depopulatus est agrum Tripolitanum. his raptim peractis Larisam ad regem redeunt; consultanti, quidnam agendum de Larisa esset, superuenerunt. ibi in diversum sententiæ tendebant aliis vim adhibendam et non differendum censentibus, quin operibus ac machinis simul undique moenia adgrederetur urbis sitæ in plano, aperto et campestri undique aditu, aliis nunc vires urbis nequaquam Pheris conferendæ memorantibus, nunc hiemem et tempus anni nulli bellicæ rei, minime obsidioni atque oppugnatione urbium aptum. incerto regi inter spem metumque legati a Pharsalo, qui ad dedendam urbem suam forte venerant, animos auxerunt. M. Bæbius interim cum Philippo in Dassaretiis congressus Ap. Claudium ex communi consilio ad præsidium Larisæ misit, qui per Macedoniam magnis itineribus in jugum montium, quod super Gonnos est, peruenit. oppidum Gonni viginti milia ab Larisa abest, in ipsis faucibus saltus, quæ Tempe appellantur, situm. ibi castra metatus latius quam pro copiis et plures quam quot satis in usum erant ignes cum accendisset, speciem, quam quæsierat, hosti fecit omnem ibi Romanum exercitum cum rege Philippo esse. itaque hiemem instare apud suos causatus rex unum tantum moratus diem ab Larisa recessit et Demetriadem rediit, Ætolique et Athamanes in suos receperunt se fines. Appius etsi, cujus rei causa missus erat, solutam cernebat obsidionem, tamen Larisam ad confirmandos in reliquum sociorum animos descendit; duplexque lætitia erat, quod et hostes excesserant finibus, et intra moenia præsidium Romanum cernebant.
[11] Rex Chalcidem a Demetriade, amore captus virginis Chalcidensis, Cleoptolemi filiæ, cum patrem primo allegando, deinde coram ipse rogando fatigasset, invitum se gravioris fortunæ condicioni illigantem, tandem impetrata re tamquam in media pace nuptias celebrat et relicum hiemis, oblitus, quantas simul duas res suscepisset, bellum Romanum et Græciam liberandam, omissa omnium rerum cura, in conviviis et vinum sequentibus voluptatibus ac deinde ex fatigatione magis quam satietate earum in somno traduxit. eadem omnis præfectos regios, qui ubique, ad Boeotiam maxime, præpositi hibernis erant, cepit luxuria; in eandem et milites effusi sunt, nec quisquam eorum aut arma induit aut stationem aut vigilias seruavit aut quicquam, quod militaris operis aut muneris esset, fecit. itaque principio veris, cum per Phocidem Chæroneam, quo convenire omnem undique exercitum jusserat, venisset, facile animaduertit nihilo severiore disciplina milites quam ducem hibernasse. Alexandrum inde Acarnana et Menippum Macedonem Stratum Ætoliæ copias ducere jussit; ipse Delphis sacrificio Apollini facto Naupactum processit. consilio principum Ætoliæ habito via, quæ præter Calydonem et Lysimachiam fert ad Stratum, suis, qui per Maliacum sinum veniebant, occurrit. ibi Mnasilochus princeps Acarnanum, multis emptus donis, non ipse solum gentem regi conciliabat, sed Clytum etiam prætorem, penes quem tum summa potestas erat, in suam sententiam adduxerat. is cum Leucadios, quod Acarnaniæ caput est, non facile ad defectionem posse cerneret impelli propter metum Romanæ classis, quæ cum Atilio quæque circa Cephallaniam erat, arte eos est adgressus. nam cum in concilio dixisset tuenda mediterranea Acarnaniæ esse et omnibus, qui arma ferrent, exeundum ad Medionem et Thyrreum, ne ab Antiocho aut Ætolis occuparentur, fuere qui dicerent nihil attinere omnis tumultuose concitari, satis esse quingentorum hominum præsidium. eam juventutem nactus, trecentis Medione, ducentis Thyrrei in præsidio positis, id agebat, ut pro obsidibus futuri venirent in potestatem regis.
[12] Per eosdem dies legati@ regis Medionem venerunt; quibus auditis cum in contione, quidnam respondendum regi esset, consultaretur, et alii manendum in Romana societate, alii non aspernandam amicitiam regis censerent, media visa est Clyti sententia eoque accepta, ut ad regem mitterent legatos peterentque ab eo, ut Medionios super tanta re consultare in concilio Acarnanum pateretur. in eam legationem Mnasilochus et qui ejus factionis erant de industria conjecti, clam missis, qui regem admovere copias juberent, ipsi terebant tempus. itaque vixdum iis egressis [legatis] Antiochus in finibus et mox ad portas erat, et trepidantibus, qui expertes proditionis fuerant, tumultuoseque juventutem ad arma vocantibus ab Clyto et Mnasilocho in urbem est inductus; et aliis sua voluntate adfluentibus metu coacti etiam, qui dissentiebant, ad regem convenerunt. quos placida oratione territos cum permulsisset, ad spem vulgatæ clementiæ aliquot populi Acarnaniæ defecerunt. Thyrreum a Medione profectus est Mnasilocho eodem et legatis præmissis. ceterum detecta Medione fraus cautiores, non timidiores Thyrreensis fecit; dato enim haud perplexo responso, nullam se novam societatem nisi ex auctoritate imperatorum Romanorum accepturos, portisque clausis armatos in muris disposuerunt. et peropportune ad confirmandos Acarnanum animos Cn. Octavius missus a Quinctio, cum præsidium et paucas naves ab A. Postumio, qui ab Atilio legato Cephallaniæ præpositus fuerat, accepisset, Leucadem venit implevitque spei socios M'. Acilium consulem jam cum legionibus mare traiecisse et in Thessalia castra Romana esse. hunc rumorem quia similem veri tempus anni maturum jam ad navigandum faciebat, rex præsidio Medione imposito et in quibusdam aliis Acarnaniæ oppidis Thyrreo abscessit et per Ætoliæ ac Phocidis urbis Chalcidem rediit.
[13] Sub idem tempus M. Bæbius et Philippus rex, jam ante per hiemem in Dassaretiis congressi, cum Ap. Claudium, ut obsidione Larisam eximeret, in Thessaliam misissent, quia id tempus rebus gerendis immaturum erat, in hiberna regressi, principio veris conjunctis copiis in Thessaliam descenderunt. in Acarnania tum Antiochus erat. advenientes Philippus Malloeam Perrhæbiæ, Bæbius Phacium est adgressus; quo primo prope impetu capto Phæstum eadem celeritate capit. inde Atracem cum se recepisset, Cyretias hinc et Eritium occupat, præsidiisque per recepta oppida dispositis Philippo rursus obsidenti Malloeam se conjungit. sub adventum Romani exercitus seu ad metum virium seu ad spem veniæ cum dedidissent sese, ad ea recipienda oppida, quæ Athamanes occupaverant, uno agmine jerunt. erant autem hæc: Æginium Ericinium Gomphi Silana Tricca Meliboea Phaloria. inde Pellinæum, ubi Philippus Megalopolitanus cum quingentis peditibus et equitibus quadraginta in præsidio erat, circumsidunt et, priusquam oppugnarent, mittunt ad Philippum qui monerent, ne vim ultimam experiri vellet. quibus ille satis ferociter respondit vel Romanis vel Thessalis se crediturum fuisse, in Philippi se potestatem commissurum non esse. postquam apparuit vi agendum, quia videbatur et Limnæum eodem tempore oppugnari posse, regem ad Limnæum ire placuit, Bæbius restitit ad Pellinæum oppugnandum.
[14] Per eos forte dies M'. Acilius consul cum viginti milibus peditum, duobus milibus equitum, quindecim elephantis mari traiecto pedestris copias Larisam ducere tribunos militum jussit; ipse cum equitatu Limnæum ad Philippum venit. adventu consulis deditio sine cunctatione est facta, traditumque præsidium regium et cum iis Athamanes. ab Limnæo Pellinæum consul proficiscitur. ibi primi Athamanes tradiderunt sese, deinde et Philippus Megalopolitanus; cui decedenti præsidio cum obvius forte fuisset Philippus rex, ad ludibrium regem eum consalutari jussit, ipse congressus fratrem haud sane decoro maiestati suæ joco appellavit. deductus inde ad consulem custodiri jussus <est> et haud ita multo post in vinculis Romam missus. cetera multitudo Athamanum aut militum Antiochi regis, quæ in præsidiis deditorum per eos dies oppidorum fuerat, Philippo tradita regi est; fuere autem ad quattuor milia hominum. consul Larisam est profectus, ibi de summa belli consultaturus. in itinere ab Cierio et Metropoli legati tradentes urbes suas occurrerunt. Philippus Athamanum præcipue captivis indulgenter habitis, ut per eos conciliaret gentem, nactus spem Athamaniæ potiendæ exercitum eo duxit præmissis in civitates captivis. et illi magnam auctoritatem apud populares habuerunt, clementiam erga se regis munificentiamque commemorantes, et Amynander, cujus præsentis maiestas aliquos in fide continuisset, veritus, ne traderetur Philippo jam pridem hosti et Romanis merito tunc propter defectionem infensis, cum conjuge ac liberis regno excesset Ambraciamque se contulit; ita Athamania omnis in jus dicionemque Philippi concessit. consul ad reficienda maxime jumenta, quæ et navigatione et postea itineribus fatigata erant, paucos Larisæ moratus dies, velut renovato modica quiete exercitu Crannonem est progressus. venienti Pharsalus et Scotusa et Pheræ quæque in eis præsidia Antiochi erant deduntur. ex iis interrogatis, qui manere secum vellent, mille volentis Philippo tradit, ceteros inermes Demetriadem remittit. Proernam inde recepit et quæ circa eam castella erant. ducere tum porro in sinum Maliacum coepit. appropinquanti faucibus, super quas siti Thaumaci sunt, deserta urbe juventus omnis armata siluas et itinera insedit et in agmen Romanum ex superioribus locis incursavit. consul primo misit, qui ex propinquo colloquentes deterrerent eos a tali furore; postquam perseverare in incepto vidit, tribuno cum duorum signorum militibus circummisso interclusit ad urbem iter armatis, vacuamque eam cepit. tum clamore ab tergo captæ urbis audito refugientium undique ex siluis insidiatorum cædes facta est. ab Thaumacis altero die consul ad Spercheum amnem peruenit, inde Hypatæorum agros vastavit.
[15] Cum hæc agebantur, Chalcide erat Antiochus, jam tum cernens nihil se ex Græcia præter amoena Chalcide hiberna et infames nuptias petisse. tunc Ætolorum vana promissa incusare et Thoantem, Hannibalem vero non ut prudentem tantum virum sed prope vatem omnium, quæ tum evenirent, admirari. ne tamen temere coepta segnitia insuper everteret, nuntios in Ætoliam misit, ut omni contracta juventute convenirent Lamiam; et ipse eo decem milia fere peditum ex iis, qui postea venerant ex Asia, expleta et equites quingentos duxit. quo cum aliquanto pauciores quam umquam antea convenissent, et principes tantummodo cum paucis clientibus essent, atque ii dicerent omnia sedulo ab se facta, ut quam plurimos ex civitatibus suis evocarent; nec auctoritate nec gratia nec imperio adversus detractantes militiam valuisse, destitutus undique et ab suis, qui morabantur in Asia, et ab sociis, qui ea, in quorum spem vocaverant, non præstabant, intra saltum Thermopylarum sese recepit. id jugum, sicut Appennini dorso Italia dividitur, ita mediam Græciam dirimit. ante saltum Thermopylarum in septentrionem versa Epirus et Perrhæbia et Magnesia et Thessalia est et Phthiotæ Achæi et sinus Maliacus; intra fauces ad meridiem vergunt Ætoliæ pars major et Acarnania et cum Locride Phocis et Boeotia adjunctaque insula Euboea et excurrente in altum velut promunturio Attica terra et sita ab tergo Peloponnesus. hoc jugum ab Leucate et mari ad occidentem verso per Ætoliam ad alterum mare orienti objectum tendens ea aspreta rupesque interjectas habet, ut non modo exercitus sed ne expediti quidem facile ullas ad transitum calles inveniant. extremos ad orientem montis Oetam vocant, quorum quod altissimum est Callidromon appellatur, in cujus valle ad Maliacum sinum vergente iter est non latius quam sexaginta passus. hæc una militaris via est, qua traduci exercitus, si non prohibeantur, possint. ideo Pylæ et ab aliis, quia calidæ aquæ in ipsis faucibus sunt, Thermopylæ locus appellatur, nobilis Lacedæmoniorum adversus Persas morte magis memorabili quam pugna.
[16] Haudquaquam pari tum animo Antiochus intra portas loci ejus castris positis munitionibus insuper saltum impediebat et, cum duplici vallo fossaque et muro etiam, qua res postulabat, ex multa copia passim jacentium lapidum permunisset omnia, satis fidens numquam ea vim Romanum exercitum facturum, Ætolos ex quattuor milibustot enim convenerant partim ad Heracleam præsidio obtinendam, quæ ante ipsas fauces posita est, partim Hypatam mittit, et Heracleam haud dubius consulem oppugnaturum, et jam multis nuntiantibus circa Hypatam omnia evastari. consul depopulatus Hypatensem primo deinde Heracleensem agrum, inutili utrobique auxilio Ætolorum, in ipsis faucibus prope fontes calidarum aquarum adversus regem posuit castra. Ætolorum utræque manus Heracleam sese incluserunt. Antiochum, cui, priusquam hostem cerneret, satis omnia permunita et præsidiis obsæpta videbantur, timor incessit, ne quas per imminentia juga calles inveniret ad transitum Romanus; nam et Lacedæmonios quondam ita a Persis circuitos fama erat, et nuper Philippum ab iisdem Romanis; itaque nuntium Heracleam ad Ætolos mittit, ut hanc saltem sibi operam eo bello præstarent, ut vertices circa montium occuparent obsiderentque, ne qua transire Romani possent. hoc nuntio audito dissensio inter Ætolos orta est. pars imperio parendum regis atque eundum censebant, pars subsistendum Heracleæ ad utramque fortunam, ut, sive victus ab consule rex esset, in expedito haberent integras copias ad opem propinquis ferendam civitatibus suis, sive vinceret, ut dissipatos in fugam Romanos persequerentur. utraque pars non mansit modo in sententia sua, sed etiam exsecuta est consilium: duo milia Heracleæ substiterunt; duo trifariam divisa Callidromum et Rhoduntiam et Tichiuntahæc nomina cacuminibus suntoccupavere.
[17] Consul postquam insessa superiora loca ab Ætolis vidit, M. Porcium Catonem et L. Valerium Flaccum consularis legatos cum binis milibus delectorum peditum ad castella Ætolorum, Flaccum in Rhoduntiam et Tichiunta, Catonem in Callidromum mittit. ipse, priusquam ad hostem copias admoveret, vocatos in contionem milites paucis est adlocutus. 'plerosque omnium ordinum, milites, inter vos esse video, qui in hac eadem provincia T. Quincti ductu auspicioque militaveritis. Macedonico bello inexsuperabilior saltus ad amnem Aoum fuit quam hic; quippe portæ sunt hæ, et unus inter duo maria clausis omnibus velut naturalis transitus est; munitiones et locis opportunioribus tunc fuerunt et validiores impositæ; exercitus hostium ille et numero major et militum genere aliquanto melior; quippe illic Macedones Thracesque et Illyrii erant, ferocissimæ omnes gentes, hic Syri et Asiatici Græci sunt, vilissima genera hominum et seruituti nata; rex ille bellicosissimus et exercitatus jam inde ab juventa finitimis Thracum atque Illyriorum et circa omnium accolarum bellis, hic, ut aliam omnem vitam sileam, is est, qui cum ad inferendum populo Romano bellum ex Asia in Europam transisset, nihil memorabilius toto tempore hibernorum gesserit, quam quod amoris causa ex domo privata et obscuri etiam inter popularis generis uxorem duxit, et novus maritus, velut saginatus nuptialibus cenis, ad pugnam processit. summa virium speique ejus in Ætolis fuit, gente vanissima et ingratissima, ut vos prius experti estis, nunc Antiochus experitur. nam nec venerunt frequentes, nec contineri in castris potuerunt, et in seditione ipsi inter sese sunt, et, cum Hypatam tuendam Heracleamque depoposcissent, neutram tutati refugerunt in juga montium, pars Heracleæ incluserunt sese. rex ipse confessus nusquam æquo campo non modo congredi se ad pugnam audere, sed ne castra quidem in aperto ponere, relicta omni ante se regione ea, quam se nobis ac Philippo ademisse gloriabatur, condidit se intra rupes, ne ante fauces quidem saltus, ut quondam Lacedæmonios fama est, sed intra penitus retractis castris; quod quantum interest ad timorem ostendendum, an muris urbis alicujus obsidendum sese incluserit? sed neque Antiochum tuebuntur angustiæ, nec Ætolos vertices illi, quos ceperunt. satis undique provisum atque præcautum est, ne quid adversus vos in pugna præter hostis esset. illud proponere animo vestro debetis, non vos pro Græciæ libertate tantum dimicare, quamquam is quoque egregius titulus esset, liberatam a Philippo ante nunc ab Ætolis et ab Antiocho liberare, neque ea tantum in præmium vestrum cessura, quæ nunc in regiis castris sunt, sed illum quoque omnem apparatum, qui in dies ab Epheso expectatur, prædæ futurum, Asiam deinde Syriamque et omnia usque ad ortum solis ditissima regna Romano imperio aperturos. quid deinde aberit, quin ab Gadibus ad mare rubrum Oceano finis terminemus, qui orbem terrarum amplexu finit, et omne humanum genus secundum deos nomen Romanum veneretur? in hæc tanta præmia dignos parate animos, ut crastino die bene juvantibus diis acie decernamus.'
[18] Ab hac contione dimissi milites, priusquam corpora curarent, arma telaque parant. luce prima signo pugnæ proposito instruit aciem consul, arta fronte, ad naturam et angustias loci. rex, postquam signa hostium conspexit, et ipse copias educit. levis armaturæ partem ante vallum in primo locavit, tum Macedonum robur, quos sarisophorus appellabant, velut firmamentum circa ipsas munitiones constituit. his ab sinistro cornu jaculatorum sagittariorumque et funditorum manum sub ipsis radicibus montis posuit, ut ex altiore loco nuda latera hostium incesserent. ab dextro Macedonibus ad ipsum munimentorum finem, qua loca usque ad mare invia palustri limo et voraginibus claudunt, elephantos cum adsueto præsidio posuit, post eos equites, tum modico intervallo relicto ceteras copias in secunda acie. Macedones pro vallo locati primo facile sustinebant Romanos, temptantis ab omni parte aditus, multum adjuvantibus, qui ex loco superiore fundis velut nimbum glandis et sagittas simul ac jacula ingerebant; deinde, ut major nec jam toleranda vis hostium inferebat se, pulsi loco intra munimenta subductis ordinibus concesserunt; inde ex vallo prope alterum vallum hastis præ se objectis fecerunt. et ita modica altitudo valli erat, ut et locum superiorem suis ad pugnandum præberet, et propter longitudinem hastarum subjectum haberet hostem. multi temere subeuntes vallum transfixi sunt; et aut incepto irrito recessissent aut plures cecidissent, ni M. Porcius ab jugo Callidromi dejectis inde Ætolis et magna ex parte cæsisincautos enim et plerosque sopitos oppresseratsuper imminentem castris collem apparuisset.
[19] Flacco non eadem fortuna ad Tichiunta et Rhoduntiam, nequiquam subire ad ea castella conato, fuerat. Macedones quique alii in castris regiis erant primo, dum procul nihil aliud quam turba et agmen apparebat, Ætolos credere visa procul pugna subsidio venire; ceterum, ut primum signaque et arma ex propinquo cognita errorem aperuerunt, tantus repente pavor omnis cepit, ut abjectis armis fugerent. et munimenta sequentis impedierunt, et angustiæ vallis, per quam sequendi erant, et maxime omnium quod elephanti novissimi agminis erant, quos pedes ægre præterire, eques nullo poterat modo timentibus equis tumultumque inter se majorem quam in proelio edentibus; aliquantum temporis et direptio castrorum tenuit; Scarpheam tamen eo die consecuti sunt hostem. multis in ipso itinere cæsis captisque, non equis virisque tantum, sed etiam elephantis, quos capere non potuerant, interfectis, in castra reverterunt; quæ temptata eo die inter ipsum pugnæ tempus ab Ætolis, Heracleam obtinentibus præsidio, sine ullo haud parum audacis incepti effectu fuerant. consul noctis insequentis tertia vigilia præmisso equitatu ad persequendum hostem, signa legionum luce prima movit. aliquantum viæ præceperat rex, ut qui non ante quam Elatiæ ab effuso constiterit cursu; ubi primum reliquiis pugnæque et fugæ collectis, cum perexigua manu semiermium militum Chalcidem se recepit. Romanus equitatus ipsum quidem regem Elatiæ adsecutus non est; magnam partem agminis aut lassitudine subsistentes aut errore, ut qui sine ducibus per ignota itinera fugerent, dissipatos oppresserunt; nec præter quingentos, qui circa regem fuerunt, ex toto exercitu quisquam effugit, etiam ex decem milibus militum, quos Polybio auctore traiecisse secum regem in Græciam scripsimus, exiguus numerus; quid, si Antiati Valerio credamus sexaginta milia militum fuisse in regio exercitu scribenti, quadraginta inde milia cecidisse, supra quinque milia capta cum signis militaribus ducentis triginta? Romanorum centum quinquaginta in ipso certamine pugnæ, ab incursu Ætolorum se tuentes non plus quinquaginta interfecti sunt.
[20] Consule per Phocidem et Boeotiam exercitum ducente consciæ defectionis civitates cum velamentis ante portas stabant metu, ne hostiliter diriperentur. ceterum per omnes dies haud secus quam <in> pacato agro sine vexatione ullius rei agmen processit, donec in agrum Coroneum ventum est. ibi statua regis Antiochi posita in templo Mineruæ Itoniæ iram accendit, permissumque militi est, ut circumiectum templo agrum popularetur; dein cogitatio animum subit, cum communi decreto Boeotorum posita esset statua, indignum esse in unum Coronensem agrum sævire. revocato extemplo milite finis populandi factus; castigati tantum verbis Boeoti ob ingratum in tantis tamque recentibus beneficiis animum erga Romanos. inter ipsum pugnæ tempus decem naves regiæ cum præfecto Isidoro ad Thronium in sinu Maliaco stabant. eo gravis vulneribus Alexander Acarnan, nuntius adversæ pugnæ, cum perfugisset, trepidæ inde recenti terrore naves Cenæum Euboeæ petierunt. ibi mortuus sepultusque Alexander. tres, quæ ex Asia profectæ eundem portum tenuerant, naves audita exercitus clade Ephesum redierunt. Isidorus ab Cenæo Demetriadem, si forte eo deferret fuga regem, traiecit.per eosdem dies A. Atilius præfectus Romanæ classis magnos regios commeatus jam fretum, quod ad Andrum insulam est, præteruectos excepit; alias mersit, alias cepit naves; quæ novissimi agminis erant cursum in Asiam verterunt. Atilius Piræum, unde profectus erat, cum agmine captivarum navium revectus magnam vim frumenti et Atheniensibus et aliis ejusdem regionis sociis divisit.
[21] Antiochus sub adventum consulis a Chalcide profectus Tenum primo tenuit, inde Ephesum transmisit. consuli Chalcidem venienti portæ patuerunt, cum appropinquante eo Aristoteles præfectus regis urbe excessisset. et ceteræ urbes in Euboea sine certamine traditæ; post paucosque dies omnibus perpacatis sine ullius noxa urbis exercitus Thermopylas reductus, multo modestia post victoriam quam ipsa victoria laudabilior. inde consul M. Catonem, per quem quæ gesta essent senatus populusque Romanus haud dubio auctore sciret, Romam misit. is a CreusaThespiensium emporium est, in intimo sinu Corinthiaco retractumPatras Achaiæ petit; a Patris Corcyram usque Ætoliæ atque Acarnaniæ littora legit, atque ita ad Hydruntum Italiæ traicit. quinto die inde pedestri itinere Romam ingenti cursu peruenit. ante lucem ingressus urbem a porta ad prætorem M. Junium iter intendit. is prima luce in senatum vocavit; quo L. Cornelius Scipio, aliquot diebus ante a consule dimissus, cum adveniens audisset prægressum Catonem in senatu esse, superuenit exponenti, quæ gesta essent. duo inde legati jussu senatus in contionem sunt producti, atque ibi eadem, quæ in senatu, de rebus in Ætolia gestis exposuerunt. supplicatio in triduum decreta est et ut quadraginta hostiis majoribus prætor, quibus diis ei videretur, sacrificaret.per eosdem dies et M. Fuluius Nobilior, qui biennio ante prætor in Hispaniam erat profectus, ovans urbem est ingressus; argenti bigati præ se tulit centum triginta milia et extra numeratum duodecim milia pondo argenti, auri pondo centum viginti septem.
[22] Acilius consul ab Thermopylis Heracleam ad Ætolos præmisit, ut tunc saltem, experti regiam vanitatem, resipiscerent traditaque Heraclea cogitarent de petenda ab senatu seu furoris sui seu erroris venia. et ceteras Græciæ civitates defecisse eo bello ab optime meritis Romanis; sed quia post fugam regis, cujus fiducia officio decessissent, non addidissent pertinaciam culpæ, in fidem receptas esse; Ætolos quoque, quamquam non secuti sint regem, sed accersierint, et duces belli, non socii fuerint, si pænitere possint, posse et incolumis esse. ad ea cum pacati nihil responderetur, appareretque armis rem gerendam et rege superato bellum Ætolicum integrum restare, castra ab Thermopylis ad Heracleam movit, eoque ipso die, ut situm nosceret urbis, ab omni parte equo moenia est circumuectus. sita est Heraclea in radicibus Oetæ montis, ipsa in campo, arcem imminentem loco alto et undique præcipiti habet. contemplatus omnia, quæ noscenda erant, quattuor simul locis aggredi urbem constituit. a flumine Asopo, qua et gymnasium est, L. Valerium operibus atque oppugnationi præposuit; partem extra muros, qua frequentius prope quam in urbe habitabatur, Ti. Sempronio Longo oppugnandam dedit; e regione sinus Maliaci, quæ aditum haud facilem pars habebat, M. Bæbium, ab altero amniculo, quem Melana vocant, adversus Dianæ templum Ap. Claudium opposuit. horum magno certamine intra paucos dies turres arietesque et alius omnis apparatus oppugnandarum urbium perficitur. et cum ager Heracleensis paluster omnis frequensque proceris arboribus benigne ad omne genus operum materiam suppeditabat, tum, quia refugerant intra moenia Ætoli, deserta, quæ in vestibulo urbis erant, tecta in varios usus non tigna modo et tabulas sed laterem quoque et cæmenta et saxa variæ magnitudinis præbebant.
[23] Et Romani quidem operibus magis quam armis urbem oppugnabant, Ætoli contra armis se tuebantur. nam cum ariete quaterentur muri, non laqueis, ut solet, exceptos declinabant ictus, sed armati frequentes <erumpebant>, quidam ignes etiam, quos aggeribus inicerent, ferebant. fornices quoque in muro erant apti ad excurrendum, et ipsi, cum pro dirutis reficerent muros, crebriores eos, ut pluribus erumperetur in hostem locis, faciebant. hoc primis diebus, dum integræ vires erant, et frequentes et inpigre fecerunt; in dies deinde pauciores et segnius. etenim cum multis urgerentur rebus, nulla eos res æque ac vigiliæ conficiebant, Romanis in magna copia militum succedentibus aliis in stationem aliorum, Ætolos propter paucitatem eosdem dies noctesque adsiduo labore urente. per quattuor et viginti dies, ita ut nullum tempus vacuum dimicatione esset, adversus quattuor e partibus simul oppugnantem hostem nocturnus diurno continuatus labor est. cum fatigatos jam Ætolos sciret consul et ex spatio temporis et quod ita transfugæ adfirmabant, tale consilium init. media nocte receptui signum dedit et ab oppugnatione simul milites omnes deductos usque ad tertiam diei horam quietos in castris tenuit; inde coepta oppugnatio ad mediam rursus noctem perducta est, intermissa deinde usque ad tertiam diei horam. fatigationem rati esse causam Ætoli non continuandæ oppugnationis, quæ et ipsos adfecerat, ubi Romanis datum receptui signum esset, velut ipsi quoque revocati pro se quisque ex stationibus decedebant, nec ante tertiam diei horam armati in muris apparebant.
[24] Consul cum nocte media intermisisset oppugnationem, quarta vigilia rursus ab tribus partibus summa vi adgressus, ab una Ti. Sempronium tenere intentos milites signumque expectare jussit, ad ea in nocturno tumultu, unde clamor exaudiretur, haud dubie ratus hostis concursuros. Ætoli pars sopiti adfecta labore ac vigiliis corpora ex somno moliebantur, pars vigilantes adhuc ad strepitum pugnantium in tenebris currunt. hostes partim per ruinas jacentis muri transcendere conantur, partim scalis ascensus temptant, adversus quos undique ad opem ferendam concurrunt Ætoli. pars una, in qua ædificia extra urbem erant, neque defenditur neque oppugnatur; sed qui oppugnarent, intenti signum expectabant; defensor nemo aderat. jam dilucescebat, cum signum consul dedit; et sine ullo certamine partim per semirutos, partim scalis integros muros transcendere. simul clamor, index capti oppidi, est exauditus; undique Ætoli desertis stationibus in arcem fugiunt. oppidum victores permissu consulis diripiunt, non tam ab ira nec ab odio, quam ut miles, coercitus in tot receptis ex potestate hostium urbibus, aliquo tandem loco fructum victoriæ sentiret. revocatos inde a medio ferme die milites cum in duas divisisset partes, unam radicibus montium circumduci ad rupem jussit, quæ, fastigio altitudinis par, media valle velut abrupta ab arce erat; sed adeo prope geminata cacumina eorum montium sunt, ut ex vertice altero conici tela in arcem possint; cum dimidia parte militum consul ab urbe escensurus in arcem signum ab iis, qui ab tergo in rupem evasuri erant, expectabat. non tulere qui in arce erant Ætoli primum eorum, qui rupem ceperant, clamorem, deinde impetum ab urbe Romanorum et fractis jam animis et nulla ibi præparata re ad obsidionem diutius tolerandam, utpote congregatis feminis puerisque et imbelli alia turba in arcem, quæ vix capere, nedum tueri multitudinem tantam posset. itaque ad primum impetum abjectis armis dediderunt sese. traditus inter ceteros princeps Ætolorum Damocritus est, qui principio belli decretum Ætolorum, quo accersendum Antiochum censuerant, T. Quinctio poscenti responderat, in Italia daturum, cum castra ibi Ætoli posuissent. ob eam ferociam majus victoribus gaudium traditus fuit.
[25] Eodem tempore, quo Romani Heracleam, Philippus Lamiam ex composito oppugnabat, circa Thermopylas cum consule redeunte ex Boeotia, ut victoriam ipsi populoque Romano gratularetur excusaretque, quod morbo impeditus bello non interfuisset, congressus. inde diversi ad duas simul oppugnandas urbes profecti. intersunt septem ferme milia passuum; et quia Lamia cum posita est in tumulo, tum regionem maxime Oetæ spectat, oppido quam breve intervallum videtur, et omnia in conspectu sunt. cum enixe, velut proposito certamine, Romani Macedonesque diem ac noctem aut in operibus aut in proeliis essent, hoc major difficultas Macedonibus erat, quod Romani aggere et vineis et omnibus supra terram operibus, subter Macedones cuniculis oppugnabant, et in asperis locis silex pæne inpenetrabilis ferro occurrebat. et cum parum procederet inceptum, per colloquia principum oppidanos temptabat rex, ut urbem dederent, haud dubius, quin, si prius Heraclea capta foret, Romanis se potius quam sibi dedituri essent, suamque gratiam consul in obsidione liberanda facturus esset. nec eum opinio est frustrata; confestim enim ab Heraclea capta nuntius venit, ut oppugnatione absisteret: æquius esse Romanos milites, qui acie dimicassent cum Ætolis, præmia victoriæ habere. ita recessum ab Lamia est, et propinquæ clade urbis ipsi, ne quid simile paterentur, effugerunt.
[26] Paucis priusquam Heraclea caperetur diebus Ætoli concilio Hypatam coacto legatos ad Antiochum miserunt, inter quos et Thoas idem, qui et antea, missus est. mandata erant, ut ab rege peterent, primum ut ipse coactis rursus terrestribus navalibusque copiis in Græciam traiceret, deinde, si qua ipsum teneret res, ut pecuniam et auxilia mitteret; id cum ad dignitatem ejus fidemque pertinere, non prodi socios, tum etiam ad incolumitatem regni, ne sineret Romanos vacuos omni cura, cum Ætolorum gentem sustulissent, omnibus copiis in Asiam traicere. vera erant, quæ dicebantur; eo magis regem moverunt. itaque in præsentia pecuniam, quæ ad usus belli necessaria erat, legatis dedit; auxilia terrestria navaliaque adfirmavit missurum. Thoantem unum ex legatis retinuit, et ipsum haud invitum morantem, ut exactor præsens promissorum adesset.
[27] Ceterum Heraclea capta fregit tandem animos Ætolorum, et paucos post dies, quam ad bellum renovandum acciendumque regem in Asiam miserant legatos, abjectis belli consiliis pacis petendæ oratores ad consulem miserunt. quos dicere exorsos consul interfatus, cum alia sibi prævertenda esse dixisset, redire Hypatam eos datis dierum decem indutiis et L. Valerio Flacco cum iis misso jussit eique, quæ secum acturi fuissent, exponere, et si qua vellent alia. Hypatam ut est ventum, principes Ætolorum apud Flaccum concilium habuerunt consultantes, quonam agendum modo apud consulem foret. parantibus iis antiqua jura foederum ordiri meritaque in populum Romanum absistere iis Flaccus jussit, quæ ipsi violassent ac rupissent; confessionem iis culpæ magis profuturam et totam in preces orationem versam; nec enim in causa ipsorum, sed in populi Romani clementia spem salutis positam esse; et se suppliciter agentibus iis adfuturum et apud consulem et Romæ in senatu; eo quoque enim mittendos fore legatos. hæc una via omnibus ad salutem visa est, ut in fidem se permitterent Romanorum; ita enim et illis violandi supplices verecundiam se imposituros, et ipsos nihilo minus suæ potestatis fore, si quid melius fortuna ostendisset.
[28] Postquam ad consulem ventum est, Phæneas legationis princeps longam orationem et varie ad mitigandam iram victoris compositam ita ad extremum finivit, ut diceret Ætolos se suaque omnia fidei populi Romani permittere. id consul ubi audivit, 'etiam atque etiam videte' inquit, 'Ætoli, ut ita permittatis.' tum decretum Phæneas, in quo id diserte scriptum erat, ostendit. 'quando ergo' inquit 'ita permittitis, postulo, ut mihi Dicæarchum civem vestrum et Menestam Epirotam'Naupactum is cum præsidio ingressus ad defectionem compulerat 'et Amynandrum cum principibus Athamanum, quorum consilio ab nobis defecistis, sine mora dedatis.' prope dicentem interfatus Romanum 'non in seruitutem' inquit, 'sed in fidem tuam nos tradidimus, et certum habeo te imprudentia labi, qui nobis imperes, quæ moris Græcorum non sint.' ad ea consul 'nec hercule' inquit 'magnopere nunc curo, quid Ætoli satis ex more Græcorum factum esse censeant, dum ego more Romano imperium inhibeam in deditos modo decreto suo, ante armis victos; itaque, ni propere fit, quod impero, vinciri vos jam jubebo.' adferri catenas et circumsistere lictores jussit. tum fracta Phæneæ ferocia Ætolisque aliis est, et tandem cujus condicionis essent senserunt, et Phæneas se quidem et qui adsint Ætolorum scire facienda esse, quæ imperentur, dixit, sed ad decernenda ea concilio Ætolorum opus esse; ad id petere ut decem dierum indutias daret. petente Flacco pro Ætolis indutiæ datæ, et Hypatam reditum est. ubi cum in consilio delectorum, quos apocletos vocant, Phæneas, et quæ imperarentur et quæ ipsis prope accidissent, exposuisset, ingemuerunt quidem principes condicioni suæ, parendum tamen victori censebant et ex omnibus oppidis convocandos Ætolos ad concilium.
[29] Postquam vero coacta omnis multitudo eadem illa audivit, adeo sævitia imperii atque indignitate animi exasperati sunt, ut, si in pace fuissent, illo impetu iræ concitari potuerint ad bellum. ad iram accedebat et difficultas eorum, quæ imperarenturquonam modo enim utique regem Amynandrum se tradere posse?et spes forte oblata, quod Nicander eo ipso tempore ab rege Antiocho veniens implevit expectatione vana multitudinem, terra marique ingens parari bellum. duodecumo is die, quam conscenderat navem, in Ætoliam perfecta legatione rediens Phalara in sinu Maliaco tenuit. inde Lamiam pecuniam cum devexisset, ipse cum expeditis prima vespera inter Macedonum Romanaque castra medio agro, dum Hypatam notis callibus petit, in stationem incidit Macedonum deductusque ad regem est nondum convivio dimisso. quod ubi nuntiatum est, velut hospitis, non hostis adventu motus Philippus accumbere eum epularique jussit, atque inde dimissis aliis, solum retentum, ipsum quidem de se timere quicquam vetuit, Ætolorum prava consilia atque in ipsorum caput semper recidentia accusavit, qui primum Romanos, deinde Antiochum in Græciam adduxissent. sed præteritorum, quæ magis reprehendi quam corrigi possint, oblitum se non facturum, ut insultet adversis rebus eorum; Ætolos quoque finire tandem adversus se odia debere, et Nicandrum privatim ejus diei, quo seruatus a se foret, meminisse. ita datis, qui in tutum eum prosequerentur, Hypatam Nicander consultantibus de pace Romana superuenit.
[30] M'. Acilius vendita aut concessa militi circa Heracleam præda, postquam nec Hypatæ pacata consilia esse, et Naupactum concurrisse Ætolos, ut inde totum impetum belli sustinerent, audivit, præmisso Ap. Claudio cum quattuor milibus militum ad occupanda juga, qua difficiles transitus montium erant, ipse Oetam escendit Herculique sacrificium fecit in eo loco, quem Pyram, quod ibi mortale corpus ejus dei sit crematum, appellant. inde toto exercitu profectus reliquum iter satis expedito agmine fecit; ut ad Coracem ventum estmons est altissimus inter Callipolim et Naupactum, ibi et jumenta multa ex agmine præcipitata cum ipsis oneribus sunt et homines vexati; et facile apparebat, quam cum inerti hoste res esset, qui tam impeditum saltum nullo præsidio, ut clauderet transitum, insedisset. tum quoque vexato exercitu ad Naupactum descendit, et uno castello adversus arcem posito ceteras partes urbis divisis copiis pro situ moenium circumsedit. nec minus operis laborisque ea oppugnatio quam Heracleæ habuit.
[31] Eodem tempore et Messene in Peloponneso ab Achæis, quod concilii eorum recusaret esse, oppugnari coepta est. duæ civitates, Messene et Elis, extra concilium Achaicum erant; cum Ætolis sentiebant. Elei tamen post fugatum ex Græcia Antiochum legatis Achæorum lenius responderant: dimisso præsidio regio cogitaturos se, quid sibi faciendum esset: Messenii sine responso dimissis legatis moverant bellum, trepidique rerum suarum, cum jam ager effuso exercitu passim ureretur castraque prope urbem poni viderent, legatos Chalcidem ad T. Quinctium, auctorem libertatis, miserunt, qui nuntiarent Messenios Romanis, non Achæis et aperire portas et dedere urbem paratos esse. auditis legatis extemplo profectus Quinctius a Megalopoli ad Diophanen prætorem Achæorum misit, qui extemplo reducere eum a Messene exercitum et venire ad se juberet. dicto parvit Diophanes et soluta obsidione expeditus ipse prægressus agmen circa Andaniam, parvum oppidum inter Megalopolim Messenenque positum, Quinctio occurrit; et cum causas oppugnationis exponeret, castigatum leniter, quod tantam rem sine auctoritate sua conatus esset, dimittere exercitum jussit nec pacem omnium bono partam turbare. Messeniis imperavit, ut exules reducerent et Achæorum concilii essent; si qua haberent, de quibus aut recusare aut in posterum caveri sibi vellent, Corinthum ad se venirent; Diophanen concilium Achæorum extemplo sibi præbere jussit. ibi de Zacyntho intercepta per fraudem insula questus postulavit, ut restitueretur Romanis. Philippi Macedonum regis Zacynthus fuerat; eam mercedem Amynandro dederat, ut per Athamaniam ducere exercitum in superiorem partem Ætoliæ liceret, qua expeditione fractis animis Ætolos compulit ad petendam pacem. Amynander Philippum Megalopolitanum insulæ præfecit; postea per bellum, quo se Antiocho adversus Romanos conjunxit, Philippo ad munera belli revocato Hieroclen Agrigentinum successorem misit.
[32] Is post fugam ab Thermopylis Antiochi Amynandrumque a Philippo Athamania pulsum missis ultro ad Diophanen prætorem Achæorum nuntiis pecunia pactus insulam Achæis tradidit. id præmium belli suum esse æquum censebant Romani: non enim M'. Acilium consulem legionesque Romanas Diophani et Achæis ad Thermopylas pugnasse. Diophanes adversus hæc purgare interdum sese gentemque, interdum de jure facti disserere. quidam Achæorum et initio eam se rem aspernatos testabantur et tunc pertinaciam increpitabant prætoris; auctoribusque iis decretum est, ut T. Quinctio ea res permitteretur. erat Quinctius sicut adversantibus asper, ita, si cederes, idem placabilis. omissa contentione vocis vultusque 'si utilem' inquit, 'possessionem ejus insulæ censerem Achæis esse, auctor essem senatui populoque Romano, ut eam vos habere sinerent; ceterum sicut testudinem, ubi collecta in suum tegumen est, tutam ad omnis ictus video esse, ubi exserit partis aliquas, quodcumque nudavit, obnoxium atque infirmum habere, haud dissimiliter vos, Achæi, clausos undique mari, quæ intra Peloponnesi sunt terminos, ea et jungere vobis et juncta tueri facile, simul aviditate plura amplectendi hinc excedatis, nuda vobis omnia, quæ extra sint, et exposita ad omnes ictus esse.' adsentienti omni concilio nec Diophane ultra tendere auso Zacynthus Romanis traditur.
[33] Per idem tempus Philippus rex proficiscentem consulem ad Naupactum percunctatus, si se interim, quæ defecissent ab societate Romana, urbes recipere vellet, permittente eo ad Demetriadem copias admovit haud ignarus, quanta ibi tum turbatio esset. destituti enim ab omni spe, cum desertos se ab Antiocho, spem nullam in Ætolis esse cernerent, dies noctesque aut Philippi hostis adventum aut infestiorem etiam, quo justius irati erant, Romanorum expectabant. turba erat ibi incondita regiorum, qui primo pauci in præsidio relicti, postea plures, plerique inermes, ex proelio adverso fuga delati, nec virium nec animi satis ad obsidionem tolerandam habebant; itaque præmissis a Philippo, qui spem impetrabilis veniæ ostendebant, responderunt patere portas regi. ad primum ejus ingressum principum quidam urbe excesserunt, Eurylochus mortem sibi conscivit. Antiochi milites sic enim pacti erantper Macedoniam Thræciamque prosequentibus Macedonibus, ne quis eos violaret, Lysimachiam deducti sunt. erant et paucæ naves Demetriade, quibus præerat Isidorus; eæ quoque cum præfecto suo dimissæ sunt. inde Dolopiam et Aperantiam et Perrhæbiæ quasdam civitates recipit.
[34] Dum hæc a Philippo geruntur, T. Quinctius recepta Zacyntho ab Achaico concilio Naupactum traiecit, quæ jam per duos menseset jam prope excidium eratoppugnabatur, et si capta vi foret, omne nomen ibi Ætolorum ad internecionem videbatur venturum. ceterum quamquam merito iratus erat Ætolis, quod solos obtrectasse gloriæ suæ, cum liberaret Græciam, meminerat, et nihil auctoritate sua motos esse, cum, quæ tum maxime accidebant, casura præmonens a furioso incepto eos deterreret, tamen sui maxime operis esse credens nullam gentem liberatæ ab se Græciæ funditus everti, obambulare muris, ut facile nosceretur ab Ætolis, coepit. confestim a primis stationibus cognitus est, vulgatumque per omnes ordines, Quinctium esse. itaque concursu facto undique in muros manus pro se quisque tendentes consonante clamore nominatim Quinctium orare, ut opem ferret ac seruaret. et tum quidem, quamquam moveretur his vocibus, manu tamen abnuit quicquam opis in se esse; ceterum postquam ad consulem venit, 'utrum fefellit' inquit 'te, M'. Acili, quid agatur, an, cum satis peruideas, nihil id magnopere ad summam rem pertinere censes?' erexerat expectatione consulem; et 'quin expromis' inquit, 'quid rei sit?' tum Quinctius 'ecquid vides te devicto Antiocho in duabus urbibus oppugnandis tempus terere, cum jam prope annus circumactus sit imperii tui, Philippum autem, qui non aciem, non signa hostium vidit, non solum urbes sed tot jam gentes, Athamaniam Perrhæbiam Aperantiam Dolopiam, sibi adjunxisse, et victoriæ tuæ præmium te militesque tuos nondum duas urbes, Philippum tot gentes Græciæ habere? atqui non tantum interest nostra Ætolorum opes ac vires minui, quantum non supra modum Philippum crescere.'
[35] Adsentiebatur his consul; sed pudor, si irrito incepto abscederet obsidione, occurrebat. tota inde Quinctio res permissa est. is rursus ad eam partem muri, qua paulo ante vociferati Ætoli fuerant, rediit. ibi cum impensius orarent, ut misereretur gentis Ætolorum, exire aliquos ad se jussit. Phæneas ipse principesque alii extemplo egressi sunt. quibus provolutis ad pedes 'fortuna' inquit 'uestra facit, ut et iræ meæ et orationi temperem. evenerunt quæ prædixi eventura, et ne hoc quidem reliqui vobis est, ut indignis accidisse ea videantur; ego tamen sorte quadam nutriendæ Græciæ datus ne ingratis quidem benefacere absistam. mittite oratores ad consulem, qui indutias tanti temporis petant, ut mittere legatos Romam possitis, per quos senatui de vobis permittatis; ego apud consulem deprecator defensorque vobis adero.' ita, ut censuerat Quinctius, fecerunt, nec aspernatus est consul legationem; indutiisque in diem certam datis, qua legatio renuntiari ab Roma posset, soluta obsidio est et exercitus in Phocidem missus.
Consul cum T. Quinctio ad Achaicum concilium Ægium traiecit. ibi de Eleis et de exulibus Lacedæmoniorum restituendis actum est; neutra perfecta res, quia suæ gratiæ reseruari <exulum causam> Achæi, Elei per se ipsi quam per Romanos maluerunt Achaico contribui concilio. Epirotarum legati ad consulem venerunt, quos non sincera fide in amicitia fuisse satis constabat; militem tamen nullum Antiocho dederant; pecunia juvisse eum insimulabantur; legatos ad regem ne ipsi quidem misisse infitiabantur. iis petentibus, ut in amicitia pristina esse liceret, respondit consul se, utrum hostium an pacatorum eos numero haberet, nondum scire; senatum ejus rei judicem fore; integram se causam eorum Romam reicere; indutias ad id dierum nonaginta dare. Epirotæ Romam missi senatum adjerunt. iis magis, quæ non fecissent hostilia, referentibus quam purgantibus ea, de quibus arguebantur, responsum datum est, quo veniam impetrasse, non causam probasse videri possent. et Philippi regis legati sub idem tempus in senatum introducti, gratulantes de victoria. iis petentibus, ut sibi sacrificare in Capitolio donumque ex auro liceret ponere in æde Jovis optimi maximi, permissum ab senatu. centum pondo coronam auream posuerunt. non responsum solum benigne regis legatis est, sed filius quoque Philippi Demetrius, qui obses Romæ erat, ad patrem reducendus legatis datus est. bellum, quod cum Antiocho rege in Græcia gestum est a M'. Acilio consule, hunc finem habuit.
[36] Alter consul P. Cornelius Scipio, Galliam provinciam sortitus, priusquam ad bellum, quod cum Bois gerendum erat, proficisceretur, postulavit ab senatu, ut pecunia sibi decerneretur ad ludos, quos prætor in Hispania inter ipsum discrimen pugnæ vovisset. novum atque iniquum postulare est visus; censuerunt ergo, quos ludos inconsulto senatu ex sua unius sententia vovisset, eos vel de manubiis, si quam pecuniam ad id reseruasset, vel sua ipse impensa faceret. eos ludos per dies decem P. Cornelius fecit. per idem fere tempus ædes Matris Magnæ [Idææ] dedicata est, quam deam is P. Cornelius advectam ex Asia P. Cornelio Scipione, cui postea Africano fuit cognomen, P. Licinio consulibus in Palatium a mari detulerat. locaverant ædem faciendam ex senatus consulto M. Livius C. Claudius censores M. Cornelio P. Sempronio consulibus; tredecim annis postquam locata erat, dedicavit eam M. Junius Brutus, ludique ob dedicationem ejus facti, quos primos scenicos fuisse Antias Valerius est auctor, Megalesia appellatos. item Juventatis ædem in circo maximo C. Licinius Lucullus duumuir dedicavit. voverat eam sexdecim annis ante M. Livius consul, quo die Hasdrubalem exercitumque ejus cecidit; idem censor eam faciendam locavit M. Cornelio P. Sempronio consulibus. hujus quoque dedicandæ causa ludi facti, et eo omnia cum majore religione facta, quod novum cum Antiocho instabat bellum.
[37] Principio ejus anni, quo hæc jam profecto ad bellum M'. Acilio, manente adhuc Romæ P. Cornelio consule agebantur, boves duos domitos in Carinis per scalas peruenisse in tegulas ædificii proditum memoriæ est. eos vivos comburi cineremque eorum deici in Tiberim haruspices jusserunt. Tarracinæ et Amiterni nuntiatum est aliquotiens lapidibus pluvisse, Menturnis ædem Jovis et tabernas circa forum de cælo tactas esse, Volturni in ostio fluminis duas naves fulmine ictas conflagrasse. eorum prodigiorum causa libros Sibyllinos ex senatus consulto decemuiri cum adissent, renuntiaverunt, jeiunium instituendum Cereri esse, et id quinto quoque anno seruandum; et ut novemdiale sacrum fieret et unum diem supplicatio esset; coronati supplicarent; et consul P. Cornelius, quibus diis quibusque hostiis edidissent decemuiri, sacrificaret. placatis diis nunc votis rite soluendis nunc prodigiis expiandis, in provinciam proficiscitur consul, atque inde Cn. Domitium proconsulem dimisso exercitu Romam decedere jussit; ipse in agrum Boiorum legiones induxit.
[38] Sub idem fere tempus Ligures lege sacrata coacto exercitu nocte improviso castra Q. Minucii proconsulis adgressi sunt. Minucius usque ad lucem intra vallum militem instructum tenuit intentus, ne qua transcenderet hostis munimenta. prima luce duabus simul portis eruptionem fecit. nec primo impetu, quod speraverat, Ligures pulsi sunt; duas amplius horas dubium certamen sustinuere; postremo, cum alia atque alia agmina erumperent, et integri fessis succederent ad pugnam, tandem Ligures, inter cetera etiam vigiliis confecti, terga dederunt. cæsa supra quattuor milia hostium; ex Romanis sociisque minus trecenti perierunt. duobus fere post mensibus P. Cornelius consul cum Boiorum exercitu signis collatis egregie pugnavit. duodetriginta milia hostium occisa Antias Valerius scribit, capta tria milia et quadringentos, signa militaria centum viginti quattuor, equos mille ducentos triginta, carpenta ducenta quadraginta septem; ex victoribus mille quadringentos octoginta quattuor cecidisse. ubi ut in numero scriptori parum fidei sit, quia in augendo eo non alius intemperantior est, magnam tamen victoriam fuisse apparet, quod et castra capta sunt et Boi post eam pugnam extemplo dediderunt sese, et quod supplicatio ejus victoriæ causa decreta ab senatu victimæque majores cæsæ.
[39] Per eosdem dies M. Fuluius Nobilior ex ulteriore Hispania ovans urbem est ingressus. argenti transtulit duodecim milia pondo, bigati argenti centum triginta, auri centum viginti septem pondo. P. Cornelius consul obsidibus a Boiorum gente acceptis agri parte fere dimidia eos multavit, quo, si vellet, populus Romanus colonias mittere posset. inde Romam ut ad triumphum haud dubium decedens exercitum dimisit, et adesse Romæ ad diem triumphi jussit; ipse postero die, quam venit, senatu in ædem Bellonæ vocato cum de rebus ab se gestis disseruisset, postulavit, ut sibi triumphanti liceret urbem invehi. P. Sempronius Blæsus tribunus plebis non negandum Scipioni, sed differendum honorem triumphi censebat: bella Ligurum Gallicis semper juncta fuisse; eas inter se gentes mutua ex propinquo ferre auxilia. si P. Scipio devictis acie Bois aut ipse cum victore exercitu in agrum Ligurum transisset, aut partem copiarum Q. Minucio misisset, qui jam tertium ibi annum dubio detineretur bello, debellari cum Liguribus potuisse; nunc ad triumphum frequentandum deductos esse milites, qui egregiam navare operam rei publicæ potuissent, possent etiam, si senatus, quod festinatione triumphi prætermissum esset, id restituere differendo triumpho vellet. juberent consulem cum legionibus redire in provinciam, dare operam, ut Ligures subigantur. nisi illi cogantur in jus judiciumque populi Romani, ne Boios quidem quieturos; aut pacem aut bellum utrobique habenda. devictis Liguribus, paucos post menses proconsulem P. Cornelium multorum exemplo, qui in magistratu non triumphaverunt, triumphaturum esse.
[40] Ad ea consul neque se Ligures provinciam sortitum esse ait, neque cum Liguribus bellum gessisse, neque triumphum de iis postulare; Q. Minucium confidere brevi subactis iis meritum triumphum postulaturum atque impetraturum esse; se de Gallis Bois postulare triumphum, quos acie vicerit, castris exuerit, quorum gentem biduo post pugnam totam acceperit in deditionem, a quibus obsides abduxerit, pacis futuræ pignus. verum enimuero illud multo majus esse, quod tantum numerum Gallorum occiderit in acie, quot cum milibus certe Boiorum nemo ante se imperator pugnaverit. plus partem dimidiam ex quinquaginta milibus hominum cæsam, multa milia capta; senes puerosque Bois superesse. itaque id quemquam mirari posse, cur victor exercitus, cum hostem in provincia neminem reliquisset, Romam venerit ad celebrandum consulis triumphum? quorum militum si et in alia provincia opera uti senatus velit, utro tandem modo promptiores ad aliud periculum novumque laborem ituros credat, si persoluta eis sine detractatione prioris periculi laborisque merces sit, an si spem pro re ferentis dimittant, jam semel in prima spe deceptos? nam quod ad se attineat, sibi gloriæ in omnem vitam illo die satis quæsitum esse, quo se virum optimum judicatum ad accipiendam matrem Idæam misisset senatus. hoc titulo, etsi nec consulatus nec triumphus addatur, satis honestam honoratamque P. Scipionis Nasicæ imaginem fore. universus senatus non ipse modo ad decernendum triumphum consensit, sed etiam tribunum plebis auctoritate sua compulit ad remittendam intercessionem. P. Cornelius consul triumphavit de Bois. in eo triumpho Gallicis carpentis arma signaque et spolia omnis generis travexit et vasa ænea Gallica et cum captivis nobilibus equorum quoque captorum gregem traduxit. aureos torques transtulit mille quadringentos septuaginta unum, ad hoc auri pondo ducenta quadraginta septem, argenti infecti factique in Gallicis vasis, non infabre suo more factis, duo milia trecenta quadraginta pondo, bigatorum nummorum ducenta triginta quattuor. militibus, qui currum secuti sunt, centenos vicenos quinos asses divisit, duplex centurioni, triplex equiti. postero die contione advocata de rebus ab se gestis et de injuria tribuni bello alieno se illigantis, ut suæ victoriæ fructu se fraudaret, cum disseruisset, milites exauctoratos dimisit.
[41] Dum hæc in Italia geruntur, Antiochus Ephesi securus admodum de bello Romano erat tamquam non transituris in Asiam Romanis; quam securitatem ei magna pars amicorum aut per errorem aut adsentando faciebat. Hannibal unus, cujus eo tempore vel maxima apud regem auctoritas erat, magis mirari se aiebat, quod non jam in Asia essent Romani, quam venturos dubitare; propius esse ex Græcia in Asiam quam ex Italia in Græciam traicere, et multo majorem causam Antiochum quam Ætolos esse; neque [enim] mari minus quam terra pollere Romana arma. jam pridem classem circa Maleam esse; audire sese nuper novas naves novumque imperatorem rei gerendæ causa ex Italia venisse; itaque desineret Antiochus pacem sibi ipse spe vana facere. in Asia et de ipsa Asia brevi terra marique dimicandum ei cum Romanis esse, et aut imperium adimendum orbem terrarum adfectantibus, aut ipsi regnum amittendum. unus vera et providere et fideliter prædicere visus. itaque ipse rex navibus, quæ paratæ instructæque erant, Chersonesum petit, ut ea loca, si forte terra venirent Romani, præsidiis firmaret; ceteram classem Polyxenidam parare et deducere jussit; speculatorias naves ad omnia exploranda circa insulas dimisit.
[42] C. Livius præfectus Romanæ classis, cum quinquaginta navibus tectis profectus ab Roma Neapolim, quo ab sociis ejus oræ convenire jusserat apertas naves, quæ ex foedere debebantur, Siciliam inde petit fretoque Messanam præteruectus, cum sex Punicas naves ad auxilium missas accepisset et ab Reginis Locrisque et ejusdem juris sociis debitas exegisset naves, lustrata classe ad Lacinium, altum petit. Corcyram, quam primam Græciæ civitatium adiit, cum venisset, percunctatus de statu bellinecdum enim omnia in Græcia perpacata erantet ubi classis Romana esset, postquam audivit circa Thermopylarum saltum in statione consulem ac regem esse, classem Piræi stare, maturandum ratus omnium rerum causa, pergit protinus navigare Peloponnesum. Samen Zacynthumque, quia partis Ætolorum maluerant esse, protinus depopulatus Maleam petit, et prospera navigatione usus paucis diebus Piræum ad veterem classem peruenit. ad Scyllæum Eumenes rex cum tribus navibus occurrit, cum Æginæ diu incertus consilii fuisset, utrum ad tuendum rediret regnumaudiebat enim Antiochum Ephesi navales terrestrisque parare copias, an nusquam abscederet ab Romanis, ex quorum fortuna sua penderet. a Piræo A. Atilius traditis successori quinque et viginti navibus tectis Romam est profectus. Livius una et octoginta constratis navibus, multis præterea minoribus, quæ aut apertæ rostratæ aut sine rostris speculatoriæ erant, Delum traiecit.
[43] Eo fere tempore consul Acilius Naupactum oppugnabat. Livium Deli per aliquot dieset est ventosissima regio inter Cycladas fretis alias majoribus, alias minoribus divisas aduersi venti tenuerunt. Polyxenidas certior per dispositas speculatorias naves factus Deli stare Romanam classem, nuntios ad regem misit. qui omissis, quæ in Hellesponto agebat, cum rostratis navibus, quantum accelerare poterat, Ephesum redit et consilium extemplo habuit, faciendumne periculum navalis certaminis foret. Polyxenidas negabat cessandum et utique prius confligendum quam classis Eumenis et Rhodiæ naves conjungerentur Romanis; ita numero non ferme impares futuros se, ceteris omnibus superiores, et celeritate navium et varietate auxiliorum. nam Romanas naves cum ipsas inscite factas immobiles esse, tum etiam, ut quæ in terram hostium veniant, oneratas commeatu venire; suas autem, ut pacata omnia circa se relinquentis, nihil præter militem atque arma habituras. multum etiam adjuturam notitiam maris terrarumque et ventorum, quæ omnia ignaros turbatura hostis essent. movit omnis auctor consilii, qui et re consilium exsecuturus erat. biduum in apparatu morati tertio die centum navibus, quarum septuaginta tectæ, ceteræ apertæ, minoris omnes formæ erant, profecti Phocæam petierunt. inde, cum audisset appropinquare jam Romanam classem, rex, quia non interfuturus navali certamini erat, Magnesiam, quæ ad Sipylum est, concessit ad terrestris copias comparandas; classis ad Cissuntem portum Erythræorum, tamquam ibi aptius expectatura hostem, contendit. Romani, ubi primum aquilonesii namque per aliquot dies tenuerantceciderunt, ab Delo Phanas, portum Chiorum in Ægæum mare versum, petunt; inde ad urbem circumegere naves, commeatuque sumpto Phocæam traiciunt. Eumenes Elæam ad suam classem profectus, paucis post inde diebus cum quattuor et viginti navibus tectis, apertis pluribus paulo Phocæam ad Romanos parantis instruentisque se ad navale certamen rediit. inde centum quinque tectis navibus, apertis ferme quinquaginta profecti, primo aquilonibus transuersis cum urgerentur in terram, cogebantur tenui agmine prope in ordinem singulæ naves ire; deinde, ut lenita paulum vis venti est, ad Corycum portum, qui super Cissuntem est, conati sunt traicere.
[44] Polyxenidas, ut appropinquare hostis adlatum est, occasione pugnandi lætus sinistrum ipse cornu in altum extendit, dextrum cornu præfectos navium ad terram explicare jubet, et æqua fronte ad pugnam procedebat. quod ubi vidit Romanus, vela contrahit malosque inclinat et simul armamenta componens opperitur insequentis navis. jam ferme triginta in fronte erant, quibus ut æquaret lævum cornu, dolonibus erectis altum petere intendit, jussis qui sequebantur adversus dextrum cornu prope terram proras derigere. Eumenes agmen cogebat; ceterum, ut demendis armamentis tumultuari primum coeptum est, et ipse, quanta maxime celeritate potest, concitat naves. jam omnibus in conspectu erant. duæ Punicæ naves antecedebant Romanam classem, quibus obviæ tres fuerunt regiæ naves; et, ut in numero impari, duæ regiæ unam circumsistunt, et primum ab utroque latere remos detergunt, deinde transcendunt armati et dejectis cæsisque propugnatoribus navem capiunt; una, quæ pari Marte concurrerat, postquam captam alteram navem vidit, priusquam ab tribus simul circumueniretur, retro ad classem refugit. Livius indignatione accensus prætoria nave in hostes tendit. adversus quam eadem spe duæ, quæ Punicam unam navem circumuenerant, cum inferrentur, demittere remos in aquam ab utroque latere remiges stabiliendæ navis causa jussit, et in advenientis hostium naves ferreas manus inicere et, ubi pugnam pedestri similem fecissent, meminisse Romanæ virtutis nec pro viris ducere regia mancipia. haud paulo facilius quam ante duæ unam, tunc una duas naves expugnavit cepitque. et jam classes quoque undique concurrerant, et passim permixtis navibus pugnabatur. Eumenes, qui [extremus] commisso certamine advenerat, ut animaduertit lævum cornu hostium ab Livio turbatum, dextrum ipse, ubi æqua pugna erat, invadit.
[45] Neque ita multo post primum ab lævo cornu fuga coepit. Polyxenidas enim ut virtute militum haud dubie se superari vidit, sublatis dolonibus effuse fugere intendit; mox idem et qui prope terram cum Eumene contraxerant certamen fecerunt. Romani et Eumenes, quoad sufficere remiges potuerunt et in spe erant extremi agminis vexandi, satis pertinaciter secuti sunt. postquam celeritate navium, utpote levium, suas commeatu onustas eludi frustra tendentis viderunt, tandem abstiterunt tredecim captis navibus cum milite ac remige, decem demersis. Romanæ classis una Punica navis, in primo certamine ab duabus circumuenta, periit. Polyxenidas non prius quam in portu Ephesi fugæ finem fecit. Romani eo die, unde egressa regia classis erat, manserunt; postero die hostem persequi intenderunt. medio fere in cursu obviæ fuere iis quinque et viginti tectæ Rhodiæ naves cum Pausistrato præfecto classis. his adjunctis Ephesum hostem persecuti ante ostium portus acie instructa steterunt. postquam confessionem victis satis expresserunt, Rhodii et Eumenes domos dimissi; Romani Chium petentes, Phoenicuntem primum portum Erythrææ terræ præteruecti, nocte ancoris jactis, postero die in insulam ad ipsam urbem traiecerunt. ubi paucos dies remige maxime reficiendo morati Phocæam tramittunt. ibi relictis ad præsidium urbis quattuor quinqueremibus ad Canas classis venit; et, cum jam hiems appeteret, fossa valloque circumdatis naves subductæ. exitu anni comitia Romæ habita, quibus creati sunt consules L. Cornelius Scipio et C. Lælius Africanum intuentibus cunctisad finiendum cum Antiocho bellum. postero die prætores creati M. Tuccius L. Aurunculejus Cn. Fuluius L. Æmilius P. Junius C. Atinius Labeo.