TITI LIVI AB URBE CONDITA LIBER XXXIII

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49

[1] Hæc per hiemem gesta. initio autem veris Quinctius Attalo Elatiam excito Boeotorum gentem incertis ad eam diem animis fluctuantem dicionis suæ facere cupiens, profectus per Phocidem quinque milia ab Thebis, quod caput est Boeotiæ, posuit castra. inde postero die <cum> unius signi militibus et Attalo legationibusque quæ frequentes undique convenerant pergit ire ad urbem, jussis legionis hastatis—ea duo milia militum erant—sequi se mille passuum intervallo distantibus. ad medium ferme viæ Boeotorum prætor Antiphilus obvius fuit; cetera multitudo e muris adventum imperatoris Romani regisque prospeculabatur. rara arma paucique milites circa eos apparebant; hastatos sequentes procul anfractus viarum vallesque interjectæ occulebant. cum jam adpropinquaret urbi, velut obviam egredientem turbam salutaret, tardius incedebat: causa erat moræ ut hastati consequerentur. oppidani, ante lictorem turba acta, insecutum confestim agmen armatorum non ante quam ad hospitium imperatoris ventum est conspexere. tum velut prodita dolo Antiphili prætoris urbe captaque obstipuerunt omnes; et apparebat nihil liberæ consultationis concilio quod in diem posterum indictum erat Boeotis relictum esse. texerunt dolorem quem et nequiquam et non sine periculo ostendissent.

[2] In concilio Attalus primus verba fecit. orsus a majorum suorum suisque et communibus in omnem Græciam et propriis in Boeotorum gentem meritis, senior jam et infirmior quam ut contentionem dicendi sustineret, obmutuit et concidit; et dum regem auferunt reficiuntque parte membrorum captum, paulisper contio intermissa est. Aristænus inde Achæorum prætor eo cum majore auctoritate auditus quod non alia quam quæ Achæis suaserat Boeotis suadebat. pauca ab ipso Quinctio adjecta, fidem magis Romanam quam arma aut opes extollente verbis. rogatio inde a Platæensi Dicæarcho lata recitataque <de societate> cum Romanis jungenda, nullo contra dicere audente, omnium Boeotiæ civitatum suffragiis accipitur jubeturque. concilio dimisso Quinctius tantum Thebis moratus quantum Attali repens casus coegit, postquam non vitæ præsens periculum vis morbi attulisse sed membrorum debilitatem visa est, relicto eo ad curationem necessariam corporis, Elatiam unde profectus erat redit, Boeotis quoque sicut prius Achæis ad societatem adscitis et, quoniam tuta ea pacataque ab tergo relinquebantur, omnibus jam cogitationibus in Philippum et quod reliquum belli erat conversis.

[3] Philippus quoque primo vere, postquam legati ab Roma nihil pacati rettulerant, dilectum per omnia oppida regni habere instituit in magna inopia juniorum. absumpserant enim per multas jam ætates continua bella Macedonas; ipso quoque regnante et navalibus bellis adversus Rhodios Attalumque et terrestribus adversus Romanos ceciderat magnus numerus. ita et tirones ab sedecim annis milites scribebat, et emeritis quidam stipendiis, quibus modo quicquam reliqui roboris erat, ad signa revocabantur. ita suppleto exercitu secundum vernum æquinoctium omnes copias Dium contraxit ibique stativis positis exercendo cotidie milite hostem opperiebatur. et Quinctius per eosdem ferme dies ab Elatia profectus præter Thronium et Scarpheam ad Thermopylas peruenit. ibi concilium Ætolorum Heracleam indictum tenuit consultantium quantis auxiliis Romanum ad bellum sequerentur. cognitis sociorum decretis tertio die ab Heraclea Xynias prægressus in confinio Ænianum Thessalorumque positis castris Ætolica auxilia opperiebatur. nihil morati Ætoli sunt: Phænea duce sex milia peditum cum equitibus quadringentis venerunt. ne dubium esset quid expectasset, confestim Quinctius movit castra. transgresso in Phthioticum agrum quingenti Gortynii Cretensium, duce Cydante, et trecenti Apolloniatæ haud dispari armatu se conjunxere, nec ita multo post Amynander cum Athamanum peditum ducentis et mille.

Philippus cognita profectione ab Elatia Romanorum, ut cui de summa rerum adesset certamen, adhortandos milites ratus, multa jam sæpe memorata de majorum virtutibus simul de militari laude Macedonum cum disseruisset, ad ea quæ tum maxime animos terrebant quibusque <erigi> ad aliquam spem poterant venit.

[4] Acceptæ ad Aoum flumen in angustiis cladi <i>terum a Macedonum phalange ad Atragem vi pulsos Romanos opponebat: et illic tamen, ubi insessas fauces Epiri non tenuissent, primam culpam fuisse eorum qui neglegenter custodias seruassent, secundam in ipso certamine levis armaturæ mercennariorumque militum; Macedonum vero phalangem et tunc stetisse et loco æquo justaque pugna semper mansuram invictam. decem et sex milia militum hæc fuere, robur omne virium ejus regni; ad hoc duo milia cætratorum, quos peltas<tas> appellant, Thracumque et Illyriorum—Tralles est nomen genti—par numerus, bina milia erant, et mixti ex pluribus gentibus mercede conducti auxiliares mille ferme et quingenti et duo milia equitum. cum iis copiis rex hostem opperiebatur. Romanis ferme par numerus erat; qui tum copiis tantum quod Ætoli accesserant superabant.

[5] Quinctius ad Thebas Phthioticas castra cum movisset, spem nactus per Timonem principem civitatis prodi urbem, cum paucis equitum levisque armaturæ ad muros successit. ibi adeo frustrata spes est ut non certamen modo cum erumpentibus sed periculum quoque atrox subiret, ni castris exciti repente pedites equitesque in tempore subvenissent. et postquam nihil conceptæ temere spei succedebat, urbis quidem amplius temptandæ in præsentia conatu absistit; ceterum satis gnarus jam in Thessalia regem esse, nondum comperto quam in regionem venisset, milites per agros dimissos vallum cædere et parare jubet.

Vallo et Macedones et Græci usi sunt, sed usum nec ad commoditatem ferendi nec ad ipsius munitionis firmamentum aptaverunt; nam et majores et magis ramosas arbores cædebant quam quas ferre cum armis miles posset, et cum castra his ante objectis sæpsissent, facilis molitio eorum valli erat. nam et quia rari stipites magnarum arborum eminebant multique et validi rami præbebant quod recte manu caperetur, duo aut summum tres juvenes conixi arborem unam evellebant, qua evulsa portæ instar extemplo patebat, nec in promptu erat quod obmolirentur. Romanus leves et bifurcos plerosque et trium aut cum plurimum quattuor ramorum vallos cædit, ut et suspensis ab tergo armis ferat plures simul apte miles; et ita densos obfigunt implicantque ramis ut neque <quis cujusque palmæ stipes neque> quæ cujusque stipitis palma sit peruideri possit; et adeo acuti aliusque per alium immissi rami locum ad inserendam manum non relinquunt ut neque prehendi quod trahatur neque trahi, cum inter se innexi rami vinculum in vicem præbeant, possit; et si evulsus forte est unus, nec loci multum aperit et alium reponere perfacile est.

[6] Quinctius postero die vallum secum ferente milite ut paratus omni loco castris ponendis esset, progressus modicum iter sex ferme milia a Pheris cum consedisset, speculatum in qua parte Thessaliæ hostis esset quidue pararet misit. circa Larisam erat rex. certior jam factus Romanum ab Thebis Pheras movisse, defungi quam primum et ipse certamine cupiens ducere ad hostem pergit et quattuor milia fere a Pheris posuit castra. inde postero die cum expediti utrimque ad occupandos super urbem tumulos processissent, pari ferme intervallo ab jugo quod capiendum erat, cum inter se conspecti essent, constiterunt, nuntios in castra remissos qui quid sibi, quoniam præter spem hostis occurrisset, faciendum esset consulerent, quieti opperientes. et illo quidem die nullo inito certamine in castra revocati sunt; postero die circa eosdem tumulos equestre proelium fuit, in quo non minimum Ætolorum opera regii fugati atque in castra compulsi sunt. magnum utris<que> impedimentum ad rem gerendam fuit ager consitus crebris arboribus hortique, ut in suburbanis locis, et coartata itinera maceriis et quibusdam locis interclusa. itaque pariter ducibus consilium fuit excedendi ea regione, et velut ex prædicto ambo Scotusam petierunt, Philippus spe frumentandi inde, Romanus ut prægressus corrumperet hosti frumenta. per diem totum, quia colles perpetuo jugo intererant, nullo conspecta inter se loco agmina jerunt. Romani <ad> Eretriam Phthiotici agri, Philippus super amnem Onchestum posuit castra. ne postero quidem die, cum Philippus ad Melambium quod vocant Scotusæ<i> agri, Quinctius circa Thetideum Pharsaliæ terræ posuisset castra, aut hi aut illi ubi hostis esset satis compertum habuerunt. tertio die primo nimbus effusus, dein caligo nocti simillima Romanos metu insidiarum tenuit.

[7] Philippus maturandi itineris causa, post imbrem nubibus in terram demissis nihil deterritus, signa ferri jussit; sed tam densa caligo occæcaverat diem ut neque signiferi viam nec signa milites cernerent, agmen ad incertos clamores vagum velut errore nocturno turbaretur. supergressi tumulos qui Cynoscephalæ vocantur, relicta ibi statione firma peditum equitumque, posuerunt castra. Romanus iisdem ad Thetideum castris cum se tenuisset, exploratum tamen ubi hostis esset decem turmas equitum et mille pedites misit monitos ut ab insidiis, quas dies obscurus apertis quoque locis tecturus esset, præcaverent. ubi ventum ad insessos tumulos est, pavore mutuo injecto velut torpentes quieverunt; dein nuntiis retro in castra ad duces missis, ubi primus terror ab necopinato visu consedit, non diutius certamine abstinuere. principio a paucis procurrentibus lacessita pugna est, deinde subsidiis tuentium pulsos aucta. in qua cum haudquaquam pares Romani alios super alios nuntios ad ducem mitterent premi sese, quingenti equites et duo milia peditum, maxime Ætolorum, cum duobus tribunis militum propere missa rem inclinatam restituerunt, versaque fortuna Macedones laborantes opem regis per nuntios implorabant. rex, ut qui nihil minus illo die propter offusam caliginem quam proelium expectasset, magna parte hominum omnis generis pabulatum missa, aliquamdiu inops consilii trepidavit; deinde, postquam nuntii instabant, et jam juga montium detexerat nebula, et in conspectu erant Macedones in tumulum maxime editum inter alios compulsi loco se magis quam armis tutantes, committendam rerum summam in discrimen utcumque ratus, ne partis indefensæ jactura fieret, Athenagoram ducem mercede militantium cum omnibus præter Thracas auxiliis et equitatu Macedonum ac Thessalorum mittit. eorum adventu depulsi ab jugo Romani non ante restiterunt quam in planiorem vallem peruentum est. ne effusa detruderentur fuga plurimum in Ætolis equitibus præsidii fuit. is longe tum optimus eques in Græcia erat; pedite inter finitimos vincebantur.

[8] Lætior res quam pro successu pugnæ nuntiata, cum alii super alios recurrentes ex proelio clamarent fugere pavidos Romanos, invitum et cunctabundum et dicentem <Philippum> temere fieri, non locum sibi placere, non tempus, perpulit ut educeret omnes copias in aciem. idem et Romanus, magis necessitate quam occasione pugnæ inductus, fecit. dextrum cornu elephantis ante signa instructis in subsidiis reliquit; lævo cum omni levi armatura in hostem vadit, simul admonens cum iisdem Macedonibus pugnaturos quos ad Epiri fauces, montibus fluminibusque sæptos, victa naturali difficultate locorum expulissent acieque expugnassent, cum iis quos P. Sulpicii prius ductu obsidentes in Eordæam aditum vicissent: fama stetisse, non viribus Macedoniæ regnum; eam quoque famam tandem evanuisse. jam peruentum ad suos in ima valle stantes erat, qui adventu exercitus imperatorisque pugnam renovant impetuque facto rursus avertunt hostem. Philippus cum cætratis et cornu dextro peditum, robore Macedonici exercitus, quam phalangem vocabant, prope cursu ad hostem vadit; Nicanori, ex purpuratis uni, ut cum reliquis copiis confestim sequatur imperat. primo, ut in jugum evasit et jacentibus ibi paucis armis corporibusque hostium proelium eo loco fuisse pulsosque inde Romanos et pugnari prope castra hostium vidit, ingenti gaudio est elatus; mox refugientibus suis et terrore verso paulisper incertus an in castra reciperet copias trepidavit; deinde ut adpropinquabat hostis et, præterquam quod cædebantur aversi nec nisi defenderentur seruari poterant, ne ipsi quidem in tuto jam receptus erat, coactus nondum adsecuta parte suorum periculum summæ rerum facere, equites levemque armaturam qui in proelio fuerant dextero in cornu locat juxta cætratos, Macedonum phalangem hastis positis, quarum longitudo impedimento erat, gladiis rem gerere jubet. simul ne facile perrumperetur acies, dimidium de fronte demptum introrsus porrectis ordinibus duplicat, ut longa potius quam lata acies esset; simul et densari ordines jussit, ut vir viro, arma armis jungerentur.

[9] Quinctius iis qui in proelio fuerant inter signa et ordines acceptis tuba dat signum. raro alias tantus clamor dicitur in principio pugnæ exortus; nam forte utraque acies simul conclamavere nec solum qui pugnabant sed subsidia etiam quique tum maxime in proelium veniebant. dextero cornu rex loci plurimum auxilio, ex jugis altioribus pugnans, vincebat; sinistro tum cum maxime adpropinquante phalangis parte quæ novissimi agminis fuerat, sine ullo ordine trepidabatur; media acies, quæ propior dextrum cornu erat, stabat spectaculo velut nihil ad se pertinentis pugnæ intenta. phalanx, quæ venerat agmen magis quam acies aptiorque itineri quam pugnæ, vixdum in jugum evaserat. in hos incompositos Quinctius, quamquam pedem referentes in dextro cornu suos cernebat, elephantis prius in hostem actis impetum facit, ratus partem profligatam cetera tracturam. non dubia res fuit; extemplo terga vertere Macedones, terrore primo bestiarum aversi. et ceteri quidem hos pulsos sequebantur; unus e tribunis militum ex tempore capto consilio cum viginti signorum militibus, relicta ea parte suorum quæ haud dubie vincebat, brevi circuitu dextrum cornu hostium aversum invadit. nullam aciem ab tergo adortus non turbasset; ceterum ad communem omnium in tali re <tre>pidationem accessit quod phalanx Macedonum gravis atque immobilis nec circumagere se poterat nec hoc qui a fronte paulo ante pedem referentes tunc ultro territis instabant patiebantur. ad hoc loco etiam premebantur, quia jugum ex quo pugnaverant dum per proclive pulsos insequuntur tradiderant hosti ad terga sua circumducto. paulisper in medio cæsi, deinde omissis plerique armis capessunt fugam.

[10] Philippus cum paucis peditum equitumque primo tumulum altiorem inter ceteros cepit <unde> specularetur quæ in læva parte suorum fortuna esset; deinde postquam fugam effusam animaduertit et omnia circa juga signis atque armis fulgere, tum et ipse acie excessit. Quinctius cum institisset cedentibus, repente quia erigentes hastas Macedonas conspexerat, quidnam pararent incertus paulisper novitate rei constituit signa; deinde, ut accepit hunc morem esse Macedonum tradentium sese, parcere victis in animo habebat. ceterum ab ignaris militibus omissam ab hoste pugnam et quid imperator vellet impetus in eos est factus et primis cæsis ceteri in fugam dissipati sunt. rex effuso cursu Tempe petit. ibi ad Gonnos diem unum substitit ad excipiendos si qui proelio superessent. Romani victores in castra hostium spe prædæ <inrumpunt>: ea magna jam <ex parte> direpta ab Ætolis inveniunt. cæsa eo die octo milia hostium, <quinque> capta; ex victoribus septingenti ferme ceciderunt. si Valerio qui credat omnium rerum immodice numerum augenti, quadraginta milia hostium eo die sunt cæsa, capta—ibi modestius mendacium est—quinque milia septingenti, signa militaria ducenta undequinquaginta. Claudius quoque duo et triginta milia hostium cæsa scribit, capta quattuor milia et trecentos. nos non minimo potissimum numero credidimus sed Polybium secuti sumus, non incertum auctorem cum omnium Romanarum rerum tum præcipue in Græcia gestarum.

[11] Philippus collectis ex fuga qui variis casibus pugnæ dissipati vestigia ejus secuti fuerant missisque Larisam ad commentarios regios comburendos ne in hostium venirent potestatem, in Macedoniam concessit. Quinctius captivis prædaque <partim> venumdatis partim militi concessis Larisam est profectus, hauddum satis gnarus quam regionem petisset rex quidue pararet. caduceator eo regius venit, specie ut indutiæ essent donec tollerentur ad sepulturam qui in acie cecidissent, re vera ad petendam veniam legatis mittendis. utrumque ab Romano impetratum. adjecta etiam illa vox, bono animo esse regem ut juberet, quæ maxime Ætolos offendit jam tumentes querentesque mutatum victoria imperatorem: ante pugnam omnia magna parvaque communicare cum sociis solitum, nunc omnium expertes consiliorum esse, suo ipsum arbitrio cuncta agere; cum Philippo jam gratiæ privatæ locum quærere, ut dura atque aspera belli Ætoli exhauserint, pacis gratiam et fructum Romanus in se vertat. et haud dubie decesserat iis aliquantum honoris; sed cur neglegerentur ignorabant. donis regis imminere credebant invicti ab ea cupiditate animi virum; sed et suscensebat non immerito Ætolis ob insatiabilem aviditatem prædæ et adrogantiam eorum, victoriæ gloriam in se rapientium, quæ vanitate sua omnium aures offendebat, et Philippo sublato, fractis opibus Macedonici regni Ætolos habendos Græciæ dominos cernebat. ob eas causas multa sedulo ut viliores levioresque apud omnes essent et viderentur faciebat.

[12] Indutiæ quindecim dierum datæ hosti erant et cum ipso rege constitutum conloquium; cujus priusquam tempus veniret, in consilium advocavit socios. rettulit quas leges pacis placeret dici. Amynander Athamanum rex paucis sententiam absoluit: ita componendam pacem esse ut Græcia etiam absentibus Romanis satis potens tuendæ simul pacis libertatisque esset. Ætolorum asperior oratio fuit, qui pauca præfati recte atque ordine imperatorem Romanum facere quod, quos belli socios habuisset, cum iis communicaret pacis consilia, falli aiunt eum tota re si aut Romanis pacem aut Græciæ libertatem satis firmam se credat relicturum nisi Philippo aut occiso aut regno pulso; quæ utraque proclivia esse si fortuna uti vellet. ad hæc Quinctius negare Ætolos aut moris Romanorum memorem aut sibi ipsis convenientem sententiam dixisse; et illos prioribus omnibus conciliis conloquiisque [et] de condicionibus pacis semper, <non> ut ad internecionem bellaretur disseruisse, et Romanos præter vetustissimum morem victis parcendi præcipuum clementiæ documentum dedisse pace Hannibali et Carthaginiensibus data. omittere se Carthaginienses: cum Philippo ipso quotiens ventum in conloquium? nec unquam ut cederet regno actum esse. an quia victus proelio foret, inexpiabile bellum factum? cum armato hoste infestis animis concurri debere: adversus victos mitissimum quemque animum maximum habere. libertati Græciæ videri graves Macedonum reges: si regnum gensque tollatur, Thracas Illyrios Gallos deinde, gentes feras et indomitas, in Macedoniam se et in Græciam effusuras. ne proxima quæque amoliendo majoribus gravioribusque aditum ad se facerent. interfanti deinde Phæneæ prætori Ætolorum testificantique si elapsus eo tempore Philippus foret mox gravius eum rebellaturum, 'desistite tumultuari' inquit 'ubi consultandum est: non iis condicionibus inligabitur rex ut movere bellum possit.'

[13] Hoc dimisso concilio postero die rex ad fauces quæ ferunt in Tempe—is datus erat locus conloquio—uenit; tertio die datur ei Romanorum ac sociorum frequens concilium. ibi Philippus perquam prudenter iis sine quibus pax impetrari non poterat sua potius voluntate omissis quam altercando extorquerentur, quæ priore conloquio aut imperata a Romanis aut postulata ab sociis essent omnia se concedere, de ceteris senatui permissurum dixit. quamquam vel inimicissimis omnibus præclusisse vocem videbatur, Phæneas tamen Ætolus cunctis tacentibus 'quid? nobis' inquit, 'Philippe, reddisne tandem Pharsalum et Larisam Cremasten et Echinum et Thebas Phthias?' cum Philippus nihil morari diceret quo minus reciperent, disceptatio inter imperatorem Romanum et Ætolos orta est de Thebis; nam eas populi Romani jure belli factas esse Quinctius dicebat, quod integris rebus exercitu ab se admoto vocati in amicitiam, cum potestas libera desciscendi ab rege esset, regiam societatem Romanæ præposuissent; Phæneas et pro societate belli quæ ante bellum habuissent restitui Ætolis æquum censebat et ita in foedere primo cautum esse ut belli præda rerum quæ ferri agique possent Romanos, ager urbesque captæ Ætolos sequerentur. 'uos' inquit 'ipsi' Quinctius 'societatis istius leges rupistis quo tempore relictis nobis cum Philippo pacem fecistis. quæ si maneret, captarum tamen urbium illa lex foret: Thessaliæ civitates sua voluntate in dicionem nostram venerunt.' hæc cum omnium sociorum adsensu dicta Ætolis non <in> præsentia modo gravia auditu sed mox etiam belli causa magnarumque ex eo cladium iis fuerunt. cum Philippo ita convenit ut Demetrium filium et quosdam ex amicorum numero obsides et ducenta talenta daret, de ceteris Romam mitteret legatos: ad eam rem quattuor mensum indutiæ essent. si pax non impetrata ab senatu foret, obsides pecuniamque reddi Philippo receptum est. causa Romano imperatori non alia major fuisse dicitur maturandæ pacis quam quod Antiochum bellum transitumque in Europam moliri constabat.

[14] Eodem tempore atque, ut quidam tradidere, eodem die ad Corinthum Achæi ducem regium Androsthenem justo proelio fuderunt. eam urbem pro arce habiturus Philippus adversus Græciæ civitates et principes inde evocatos per speciem conloquendi quantum equitum dare Corinthii ad bellum possent retinuerat pro obsidibus, et præter quingentos Macedonas mixtosque ex omni genere auxiliorum octingentos, quot jam ante ibi fuerant, mille Macedonum eo miserat et mille ac ducentos Illyrios Thracasque et Cretenses, qui in utraque parte militabant, octingentos. his additi Boeoti Thessalique et Acarnanes mille, scutati omnes, et <septingenti ex> ipsorum Corinthiorum juventute, impleta ut essent sex milia armatorum, fiduciam Androstheni fecerunt acie decernendi. Nicostratus prætor Achæorum Sicyone erat cum duobus milibus peditum, centum equitibus, sed imparem se et numero et genere militum cernens moenibus non excedebat. regiæ copiæ peditum equitumque vagæ Pellenensem et Phliasium et Cleonæum agrum depopulabantur; postremo exprobrantes metum hosti in fines Sicyoniorum transcendebant, navibus etiam circumuecti omnem oram Achaiæ vastabant. cum id effusius hostes et, ut fit ab nimia fiducia, neglegentius etiam facerent, Nicostratus spem nactus necopinantes eos adgrediendi circa finitimas civitates nuntium occultum mittit quo die et quot ex quaque civitate armati ad Apelaurum—Stymphaliæ terræ is locus est— convenirent. omnibus ad diem edictam paratis profectus inde extemplo per Phliasiorum fines nocte Cleonas insciis omnibus quid pararet peruenit. erant autem cum eo quinque milia peditum, ex quibus ~armaturæ levis, et trecenti equites. cum iis copiis, dimissis qui specularentur quam in partem hostes effunderent sese, opperiebatur.

[15] Androsthenes omnium ignarus Corintho profectus ad Nemeam—amnis est Corinthium <et> Sicyonium interfluens agrum—castra locat. ibi partem dimidiam exercitus dimissam—trifariam divisit—et omnes equites discurrere ad depopulandos simul Pellenensem Sicyoniumque agros et Phliasium jubet. hæc tria diversa agmina discessere. quod ubi Cleonas ad Nicostratum perlatum est, extemplo validam mercennariorum manum præmissam ad occupandum saltum per quem transitus in Corinthium est agrum, ante signa equitibus ut prægrederentur locatis, ipse confestim agmine duplici sequitur. parte una mercennarii milites ibant cum levi armatura, altera clipeati; id in illarum gentium exercitibus robur erat. jam haud procul castris aberant pedites equitesque, et Thracum quidam in vagos palatosque per agros hostes impetum fecerant, cum repens terror castris infertur. trepidare dux, ut qui hostes nusquam nisi raros in collibus ante Sicyonem non audentes agmen demittere in campos vidisset, ab Cleonis quidem accessuros nunquam credidisset. revocari tuba jubet vagos a castris dilapsos; ipse raptim capere arma jussis militibus infrequenti agmine porta egressus <su>per flumen instruit aciem. ceteræ copiæ vix conligi atque instrui cum potuissent, primum hostium impetum non tulerunt. Macedones et maxime omnium frequentes ad signa fuerant et diu ancipitem victoriæ spem fecerunt; postremo fuga ceterorum nudati, cum duæ jam acies hostium ex diverso, levis armatura ab latere, clipeati cætratique a fronte urgerent, et ipsi re inclinata primo rettulere pedem, deinde impulsi terga vertunt et plerique abjectis armis, nulla spe castrorum tenendorum relicta, Corinthum petierunt. Nicostratus mercennariis militibus ad hos persequendos, equitibus Thracumque auxiliis in populatores agri Sicyonii missis magnam utrobique cædem edidit, majorem prope quam in proelio ipso. ex iis quoque qui Pellenen Phliuntaque depopulati erant, incompositi partim omniumque ignari ad castra revertentes in hostium stationes tamquam in suas inlati sunt, partim ex discursu id quod erat suspicati ita se in fugam passim sparserunt ut ab ipsis agrestibus errantes circumuenirentur. ceciderunt eo die mille et quingenti, capti trecenti. Achaia omnis magno liberata metu.

[16] Priusquam dimicaretur ad Cynoscephalas, L. Quinctius Corcyram excitis Acarnanum principibus, quæ sola Græciæ gentium in societate Macedonum manserat, initium quoddam ibi motus fecit. duæ autem maxime causæ eos tenuerant in amicitia regis, una fides insita genti, altera metus odiumque Ætolorum. concilium Leucadem indictum est. eo neque cuncti convenere Acarnanum populi nec [in] iis qui convenerant idem placuit; sed duo principes et magistratus peruicerunt ut privatum decretum Romanæ societatis fieret. id omnes qui afuerant ægre passi; et in hoc fremitu gentis a Philippo missi duo principes Acarnanum, Androcles et Echedemus, non ad tollendum modo decretum Romanæ societatis valuerunt sed etiam ut Archelaus et Bianor, principes gentis ambo, quod auctores ejus sententiæ fuissent, proditionis in concilio damnarentur et Zeuxidæ prætori, quod de ea re rettulisset, imperium abrogaretur. rem temerariam sed eventu prosperam damnati fecerunt. suadentibus nam<que> amicis cederent tempori et Corcyram ad Romanos abirent, statuerunt offerre se multitudini et aut eo ipso lenire iras aut pati quod casus tulisset. cum se frequenti concilio intulissent, primo murmur ac fremitus admirantium, silentium mox a verecundia simul pristinæ dignitatis ac misericordia præsentis fortunæ ortum est. potestate quoque dicendi facta principio suppliciter, procedente autem oratione, ubi ad crimina diluenda ventum est, cum tanta fiducia quantum innocentia dabat disseruerunt; postremo ultro aliquid etiam queri et castigare iniquitatem simul in se crudelitatemque ausi ita adfecerunt animos ut omnia quæ in eos decreta erant frequentes tollerent neque eo minus redeundum in societatem Philippi abnuendamque Romanorum amicitiam censerent.

[17] Leucade hæc sunt decreta. id caput Acarnaniæ erat eoque in concilium omnes populi conveniebant. itaque cum hæc repentina mutatio Corcyram ad legatum Flamininum perlata esset, extemplo cum classe profectus Leucadem ad Heræum quod vocant naves adplicuit. inde cum omni genere tormentorum machinarumque quibus expugnantur urbes ad muros accessit, ad primum terrorem ratus inclinari animos posse. postquam pacati nihil ostendebatur, tum vineas turresque erigere et arietem admovere muris coepit.

Acarnania universa inter Ætoliam atque Epirum posita solem occidentem et mare Siculum spectat. Leucadia nunc insula est, vadoso freto quod perfossum manu est ab Acarnania divisa; tum pæninsula erat, occidentis regione artis faucibus cohærens Acarnaniæ; quingentos ferme passus longæ eæ fauces erant, latæ haud amplius centum et viginti. in iis angustiis Leucas posita est, colli adplicata verso in orientem et Acarnaniam; ima urbis plana sunt, jacentia ad mare, quo Leucadia ab Acarnania dividitur. inde terra marique expugnabilis est; nam et vada sunt stagno similiora quam mari et campus terrenus omnis operique facilis. itaque multis simul locis aut subruti aut ariete decussi ruebant muri; sed quam urbs ipsa opportuna oppugnantibus erat, tam inexpugnabiles hostium animi. die ac nocte intenti reficere quassata muri, obstruere quæ patefacta ruinis erant, proelia impigre inire et armis magis muros quam se ipsos moenibus tutari; diutiusque spe Romanorum obsidionem eam extraxissent ni exules quidam Italici generis Leucade habitantes ab arce milites accepissent. eos tamen ex superiore loco magno cum tumultu decurrentes acie in foro instructa justo proelio aliquamdiu Leucadii sustinuerunt. interim et scalis capta multis locis moenia et per stragem lapidum ac ruinas transcensum in urbem; jamque ipse legatus magno agmine circumuenerat pugnantes. tum pars in medio cæsi, pars armis abjectis dediderunt sese victori. et post dies paucos audito proelio quo ad Cynoscephalas pugnatum erat, omnes Acarnaniæ populi in dicionem legati venerunt.

[18] Iisdem diebus, omnia simul inclinante fortuna, Rhodii quoque ad vindicandam a Philippo continentis regionem—Peræan vocant—possessam a majoribus suis, Pausistratum prætorem cum octingentis Achæis peditibus, mille et octingentis fere armatis ex vario genere auxiliorum collectis miserunt: Galli et Mniesutæ et Pisuetæ et Tarmiani et Theræi ex Peræa et Laudiceni ex Asia erant. cum iis copiis Pausistratus Tendeba in Stratonicensi agro, locum peropportunum, ignaris regiis qui Theræ erant occupavit. in tempore et ad <id> ipsum excitum auxilium, mille Achæi pedites cum centum equitibus superuenerunt; Theoxenus iis præerat. Dinocrates regius præfectus reciperandi castelli causa primo castra ad ipsa Tendeba movet, inde ad alterum castellum item Stratonicensis agri—Astragon vocant—; omnibusque eo præsidiis, quæ multifariam disiecta erant, devocatis et ab ipsa Stratonicea Thessalorum auxiliaribus ad Alabanda, ubi hostes erant, ducere pergit. nec Rhodii pugnam detractaverunt. ita castris in propinquo locatis extemplo in aciem descensum est. Dinocrates quingentos Macedonas dextro cornu, lævo Agrianas locat, in medium accipit contractos ex castellorum—Cares maxime erant— præsidiis, equites cornibus circumdat et Cretensium auxiliares Thracumque. Rhodii Achæos dextro cornu, sinistro mercennarios milites, lectam peditum manum, habuere, medios mixta ex pluribus gentibus auxilia, equites levisque armaturæ quod erat cornibus circumiectum. eo die steterunt tantum acies utraque super ripam qui tenui tum aqua interfluebat torrentis paucisque telis emissis in castra receperunt sese. postero die eodem ordine instructi majus aliquanto proelium quam pro numero edidere pugnantium. neque enim plus terna milia peditum fuere et centeni ferme equites; ceterum non numero tantum nec armorum genere sed animis quoque paribus et æqua spe pugnarunt. Achæi primi torrente superato in Agrianas impetum fecerunt; deinde tota prope cursu transgressa amnem acies est. diu anceps pugna stetit. numero Achæi, mille ipsi, quadringentos loco pepulere; inclinato deinde lævo cornu in dextrum omnes conisi. Macedones usque dum ordines et veluti stipata phalanx constabat moveri nequiverunt; postquam lævo latere nudato circumagere hastas in venientem ex transuerso hostem conati sunt, turbati extemplo tumultum primo inter se fecerunt, terga deinde vertunt, postremo abjectis armis in præcipitem fugam effunduntur. Bargylias petentes fugerunt; eodem et Dinocrates perfugit. Rhodii quantum diei superfuit secuti receperunt sese in castra. satis constat, si confestim victores Stratoniceam petissent, recipi eam urbem sine certamine potuisse. prætermissa ejus rei occasio est dum in castellis vicisque recipiendis Perææ tempus teritur. interim animi eorum qui Stratoniceam præsidio obtinebant confirmati sunt; mox et Dinocrates cum iis quæ proelio superfuerant copiis intravit muros. nequiquam inde obsessa oppugnataque urbs est, nec recipi nisi aliquanto post per Antiochum potuit. hæc in Thessalia, hæc in Achaia, hæc in Asia per eosdem dies ferme gesta.

[19] Philippus cum audisset Dardanos transgressos fines ab contemptu concussi tum regni superiora Macedoniæ evastare, quamquam toto prope orbe terrarum undique se suosque exigente fortuna urgebatur, tamen morte tristius ratus Macedoniæ etiam possessione pelli, dilectu raptim per urbes Macedonum habito cum sex milibus peditum et quingentis equitibus circa Stobos Pæoniæ improviso hostes oppressit. magna multitudo hominum in proelio, major cupidine prædandi palata per agros cæsa est. quibus fuga in expedito fuit, ne temptato quidem casu pugnæ in fines suos redierunt. ea una expeditione, non pro reliquo statu fortunæ facta, refectis suorum animis Thessalonicam sese recepit.

Non tam in tempore Punicum bellum terminatum erat, ne simul et cum Philippo foret bellandum, quam opportune jam Antiocho ex Syria movente bellum Philippus est superatus; nam præterquam quod facilius cum singulis quam si in unum ambo simul contulissent vires bellatum est, Hispania quoque sub idem tempus magno tumultu ad bellum consurrexit.

Antiochus cum priore æstate omnibus quæ in Coele Syria sunt civitatibus ex Ptolomæi dicione in suam potestatem redactis in hiberna Antiochiam concessisset, nihilo quietiora ea ipsis æstivis habuit. omnibus enim regni viribus conixus cum ingentes copias terrestres maritimasque comparasset, principio veris præmissis terra cum exercitu filiis duobus Ardye<que> ac Mithridate jussisque Sardibus se opperiri, ipse cum classe centum tectarum navium, ad hoc levioribus navigiis cercurisque ac lembis ducentis proficiscitur, simul per omnem oram Ciliciæ Lyciæque et Cariæ temptaturus urbes quæ in dicione Ptolomæi essent, simul Philippum— necdum enim debellatum erat—exercitu navibusque adjuturus.

[20] Multa egregie Rhodii pro fide erga populum Romanum proque universo nomine Græcorum terra marique ausi sunt, nihil magnificentius quam quod ea tempestate non territi tanta mole imminentis belli legatos ad regem miserunt ne Chelidonias—promunturium Ciliciæ est, inclutum foedere antiquo Atheniensium cum regibus Persarum—superaret: si eo fine non contineret classem copiasque suas, se obviam ituros, non ab odio ullo sed ne conjungi eum Philippo paterentur et impedimento esse Romanis liberantibus Græciam. Coracesium eo tempore Antiochus operibus oppugnabat, Zephyrio et Solis et Aphrodisiade et Coryco et superato Anemurio—promunturium id quoque Ciliciæ est—Selinunte recepto. omnibus his aliisque ejus oræ castellis aut metu aut voluntate sine certamine in dicionem acceptis, Coracesium præter spem clausis portis tenebat eum. ibi legati Rhodiorum auditi. et quamquam ea legatio erat quæ accendere regium animum posset, temperavit iræ et legatos se Rhodum missurum respondit iisque mandaturum ut renovarent vetusta jura cum ea civitate sua majorumque suorum et vetarent eos pertimescere adventum regis: nihil aut iis aut sociis eorum noxiæ futurum fraudive; nam Romanorum amicitiam se non violaturum argumento et suam recentem ad eos legationem esse et senatus honorifica in se decreta responsaque. tum forte legati redierant ab Roma comiter auditi dimissique, ut tempus postulabat, incerto adhuc adversus Philippum eventu belli. cum hæc legati regis in contione Rhodiorum agerent, nuntius venit debellatum ad Cynoscephalas esse. hoc nuntio accepto Rhodii dempto metu a Philippo omiserunt consilium obviam eundi classe Antiocho: illam alteram curam non omiserunt tuendæ libertatis civitatium sociarum Ptolomæi quibus bellum ab Antiocho imminebat. nam alias auxiliis juverunt, alias providendo ac præmonendo conatus hostis, causaque libertatis fuerunt Cauniis Myndiis Halicarnassenibus Samiisque. non operæ est persequi ut quæque acta in his locis sint, cum ad ea quæ propria Romani belli sunt vix sufficiam.

[21] Eodem tempore Attalus rex æger ab Thebis Pergamum advectus moritur altero et septuagesimo anno, cum quattuor et quadraginta annos regnasset. huic viro præter divitias nihil ad spem regni fortuna dederat. iis simul prudenter, simul magnifice utendo effecit primum ut sibi deinde ut aliis non indignus videretur regno. victis deinde proelio uno Gallis, quæ tum gens recenti adventu terribilior Asiæ erat, regium adscivit nomen, cujus magnitudini semper animum æquavit. summa justitia suos rexit, unicam fidem sociis præstitit, comis uxori ac liberis—quattuor superstites habuit—, mitis ac munificus amicis fuit; regnum adeo stabile ac firmum reliquit ut ad tertiam stirpem possessio ejus descenderit.

Cum hic status rerum in Asia Græciaque et Macedonia esset, vixdum terminato cum Philippo bello, pace certe nondum perpetrata, ingens in Hispania ulteriore coortum est bellum. M. Heluius eam provinciam obtinebat. is litteris senatum certiorem fecit Culcham et Luxinium regulos in armis esse: cum Culcha decem et septem oppida, cum Luxinio validas urbes Carmonem et Bardonem; in maritima ora Malacinos Sexetanosque <et> Bæturiam omnem et quæ nondum animos nudaverant ad finitimorum motus consurrectura. his litteris a M. Sergio prætore, cujus jurisdictio inter cives et peregrinos erat, recitatis decreverunt patres ut comitiis prætorum perfectis, cui prætori provincia Hispania obvenisset, is primo quoque tempore de bello Hispaniæ ad senatum referret.

[22] Sub idem tempus consules Romam venerunt; quibus in æde Bellonæ senatum habentibus postulantibusque triumphum ob res prospere bello gestas C. Atinius Labeo et C. Afranius tribuni plebis ut separatim de triumpho agerent consules postularunt: communem se relationem de ea re fieri non passuros, ne par honos in dispari merito esset. cum Q. Minucius utrique Italiam provinciam obtigisse diceret, communi animo consilioque se et collegam res gessisse, et C. Cornelius adiceret Boios adversus se transgredientes Padum ut Insubribus Cenomanisque auxilio essent depopulante vicos eorum atque agros collega ad sua tuenda aversos esse, tribuni res tantas bello gessisse C. Cornelium fateri ut non magis de triumpho ejus quam de honore diis immortalibus habendo dubitari possit: non tamen nec illum nec quemquam alium civem tantum gratia atque opibus valuisse ut, cum sibi meritum triumphum impetrasset, collegæ eundem honorem immeritum impudenter petenti daret. Q. Minucium in Liguribus levia proelia vix digna dictu fecisse, in Gallia magnum numerum militum amisisse; nominabant etiam tribunos militum T. Juventium Cn. Ligurium legionis quartæ: adversa pugna cum multis aliis viris fortibus, civibus ac sociis, cecidisse. oppidorum paucorum ac vicorum falsas et in tempus simulatas sine ullo pignore deditiones factas esse. hæ inter consules tribunosque altercationes biduum tenuerunt victique perseverantia tribunorum consules separatim rettulerunt.

[23] C. Cornelio omnium consensu decretus triumphus; et Placentini Cremonensesque addiderunt favorem consuli, gratias agentes commemorantesque obsidione sese ab eo liberatos, plerique etiam, cum apud hostes essent, seruitute exemptos. Q. Minucius temptata tantum relatione, cum adversum omnem senatum videret, in monte Albano se triumphaturum et jure imperii consularis et multorum clarorum virorum exemplo dixit. C. Cornelius de Insubribus Cenomanisque in magistratu triumphavit. multa signa militaria tulit, multa Gallica spolia captivis carpentis transuexit, multi nobiles Galli ante currum ducti, inter quos quidam Hamilcarem ducem Poenorum fuisse auctores sunt; ceterum magis in se convertit oculos Cremonensium Placentinorumque colonorum turba, pilleatorum currum sequentium. æris tulit in triumpho ducenta triginta septem milia quingentos, argenti bigati undeoctoginta milia; septuageni æris militibus divisi, duplex equiti centurionique. Q. Minucius consul de Liguribus Boisque Gallis in monte Albano triumphavit. is triumphus ut loco et fama rerum gestarum et quod sumptum non erogatum ex ærario omnes sciebant inhonoratior fuit, ita signis carpentisque et spoliis ferme æquabat. pecuniæ etiam prope par summa fuit: æris tralata ducenta quinquaginta quattuor milia, argenti bigati quinquaginta tria milia et ducenti; militibus centurionibusque et equitibus idem in singulos datum quod dederat collega.

[24] Secundum triumphum consularia comitia habita. creati consules L. Furius Purpurio et M. Claudius Marcellus. prætores postero die facti Q. Fabius Buteo Ti. Sempronius Longus Q. Minucius Thermus M'. Acilius Glabrio L. Apustius Fullo C. Lælius.

Exitu ferme anni litteræ a T. Quinctio venerunt se signis conlatis cum rege Philippo in Thessalia pugnasse, hostium exercitum fusum fugatumque. hæ litteræ prius in senatu a <M.> Sergio prætore, deinde ex auctoritate patrum in contione sunt recitatæ, et ob res prospere gestas in dies quinque supplicationes decretæ. brevi post legati et ab T. Quinctio et ab rege Philippo venerunt. Macedones deducti extra urbem in villam publicam ibique iis locus et lautia præbita et ad ædem Bellonæ senatus datus. ibi haud multa verba facta, cum Macedones quodcumque senatus censuisset id regem facturum esse dicerent. decem legati more majorum, quorum ex consilio T. Quinctius imperator leges pacis Philippo daret, decreti adjectumque ut in eo numero legatorum P. Sulpicius et P. Villius essent, qui consules provinciam Macedoniam obtinuissent.

Cosanis eo tem<pore> postulantibus ut sibi colonorum numerus augeretur mille adscribi jussi, dum ne quis in eo numero esset qui post P. Cornelium et Ti. Sempronium consules hostis fuisset.

[25] ludi Romani eo anno in circo scænaque ab ædilibus curulibus P. Cornelio Scipione et Cn. Manlio Volsone et magnificentius quam alias facti et lætius propter res bello bene gestas spectati totique ter instaurati. plebei septiens instaurati; M'. Acilius Glabrio et C. Lælius eos ludos fecerunt, et de argento multaticio tria signa ænea, Cererem Liberumque et Liberam, posuerunt.

L. Furius et M. Claudius Marcellus consulatu inito, cum de provinciis ageretur et Italiam utrique provinciam senatus decerneret, ut Macedoniam cum Italia sortirentur tendebant. Marcellus, provinciæ cupidior, pacem simulatam ac fallacem dicendo et rebellaturum si exercitus inde deportatus esset regem, dubios sententiæ patres fecerat; et forsitan obtinuisset consul, ni Q. Marcius Ralla et C. Atinius Labeo tribuni plebis se intercessuros dixissent ni prius ipsi ad plebem tulissent vellent juberentne cum rege Philippo pacem esse. ea rogatio in Capitolio ad plebem lata est: omnes quinque et triginta tribus 'uti rogas' jusserunt. et quo magis pacem ratam esse in Macedonia volgo lætarentur, tristis ex Hispania allatus nuntius effecit volgatæque litteræ C. Sempronium Tuditanum proconsulem in citeriore Hispania proelio victum, exercitum ejus fusum fugatum, multos inlustres viros in acie cecidisse, Tuditanum cum gravi volnere relatum ex proelio haud ita multo post exspirasse. consulibus ambobus Italia provincia cum iis legionibus quas superiores consules habuissent decreta et ut quattuor legiones novas scriberent, duas urbanas, duas quæ quo senatus censuisset mitterentur; et T. Quinctius Flamininus [cum duabus legionibus] provinciam eodem exercitu obtinere jussus: imperium ei prorogatum satis jam ante videri esse.

[26] Prætores deinde provincias sortiti, L. Apustius Fullo urbanam jurisdictionem, M'. Acilius Glabrio inter cives et peregrinos, Q. Fabius Buteo Hispaniam ulteriorem, Q. Minucius Thermus citeriorem, C. Lælius Siciliam, Ti. Sempronius Longus Sardiniam. Q. Fabio Buteoni et Q. Minucio, quibus Hispaniæ provinciæ evenerant, consules legiones singulas ex quattuor ab se scriptis quas videretur ut darent decretum est et socium ac Latini nominis quaterna milia peditum, trecenos equites; iique primo quoque tempore in provincias ire jussi. bellum in Hispania quinto post anno motum est quam simul cum Punico bello fuerat finitum. priusquam aut hi prætores ad bellum prope novum, quia tum primum suo nomine sine ullo Punico exercitu aut duce ad arma jerant, proficiscerentur aut ipsi consules ab urbe moverent, procurare, ut adsolet, prodigia quæ nuntiabantur jussi. P. Villius eques Romanus in Sabinos proficiscens fulmine ipse equusque exanimati fuerant; ædis Feroniæ in Capenati de cælo tacta erat; ad Monetæ duarum hastarum spicula arserant; lupus Esquilina porta ingressus, frequentissima parte urbis cum in forum decurrisset, Tusco vico atque inde Cermalo per portam Capenam prope intactus evaserat. hæc prodigia majoribus hostiis sunt procurata.

[27] Isdem diebus Cn. Cornelius Blasio, qui ante C. Sempronium Tuditanum citeriorem Hispaniam obtinuerat, ovans ex senatus consulto urbem est ingressus. tulit præ se auri mille et quingenta quindecim pondo, argenti viginti milia, signati denarium triginta quattuor milia et quingentos. L. Stertinius ex ulteriore Hispania, ne temptata quidem triumphi spe, quinquaginta milia pondo argenti in ærarium intulit, et de manubiis duos fornices in foro bovario ante Fortunæ ædem et matris Matutæ, unum in maximo circo fecit et his fornicibus signa aurata imposuit. hæc per hiemem ferme acta. hibernabat eo tempore Elatiæ T. Quinctius, a quo cum multa socii peterent, Boeoti petierunt impetraveruntque ut qui suæ gentis militassent apud Philippum sibi restituerentur. id a Quinctio facile impetratum, non quia satis dignos eos credebat, sed quia Antiocho rege jam suspecto favor conciliandus nomini Romano apud civitates erat. restitutis iis confestim apparuit quam nulla inita apud Boeotos gratia esset; nam ad Philippum legatos gratias agentes ei pro redditis hominibus, perinde atque ipsis et non Quinctio et Romanis id datum esset, miserunt et comitiis proximis Boeotarchen ob nullam aliam causam Brachyllem quendam quam quod præfectus Boeotorum apud regem militantium fuisset fecerunt, præteritis Zeuxippo et Pisistrato aliisque qui Romanæ societatis auctores fuerant. id ægre et in præsentia hi passi et in futurum etiam metum ceperunt: cum ad portas prope sedente exercitu Romano ea fierent, quidnam se futurum esse profectis in Italiam Romanis, Philippo ex propinquo socios adjuvante et infesto iis qui partis adversæ fuissent?

[28] Dum Romana arma in propinquo haberent, tollere Brachyllem principem fautorum regis statuerunt. et tempore ad eam rem capto, cum in publico epulatus reverteretur domum temulentus prosequentibus mollibus viris qui joci causa convivio celebri interfuerant, ab sex armatis, quorum tres Italici, tres Ætoli erant, circumuentus occiditur. fuga comitum et quiritatio facta et tumultus per totam urbem discurrentium cum luminibus; percussores proxima porta evaserunt. luce prima contio frequens velut ex ante indicto aut voce præconis convocata in theatro erat. palam ab suo comitatu et obscenis illis viris fremebant interfectum, animis autem Zeuxippum auctorem destinabant cædis. in præsentia placuit comprehendi eos qui simul fuissent quæstionemque ex iis haberi. qui dum quæruntur, Zeuxippus constanti animo avertendi ab se criminis causa in contionem progressus errare ait homines qui tam atrocem cædem pertinere ad illos semiviros crederent, multaque in eam partem probabiliter argumentatur; quibus fidem apud quosdam fecit nunquam, si sibi conscius esset, oblaturum se multitudini mentionemue ejus cædis nullo lacessente facturum fuisse; alii non dubitare impudenter obviam crimini eundo suspicionem averti. torti post paulo insontes, cum scirent ipsi nihil, opinione omnium pro indicio Zeuxippum et Pisistratum nominaverunt nullo adjecto cur scire quicquam viderentur argumento. Zeuxippus tamen cum Stratonida quodam nocte perfugit Tanagram, suam magis conscientiam quam indicium hominum nullius rei consciorum metuens; Pisistratus spretis indicibus Thebis mansit. servus erat Zeuxippi, totius internuntius et minister rei, quem indicem Pisistratus timens eo ipso timore ad indicium protraxit. litteras ad Zeuxippum mittit ut seruum conscium tolleret: non tam idoneum ad celandam rem eum videri sibi quam ad agendam fuerit. has qui tulerat litteras jussus Zeuxippo dare quam primum, quia non statim conveniendi ejus copia fuit, illi ipsi seruo, quem ex omnibus domino fidissimum credebat, tradit et adicit a Pisistrato de re magno opere pertinente ad Zeuxippum esse. conscientia ictus, cum extemplo traditurum eas adfirmasset, aperit perlectisque litteris pavidus Thebas refugit et ad magistratus indicium defert. et Zeuxippus quidem fuga serui motus Anthedonem, tutiorem exilio locum ratus, concessit; de Pisistrato aliisque quæstiones tormentis habitæ et sumptum supplicium est.

[29] Efferavit ea cædes Thebanos Boeotosque omnes ad exsecrabile odium Romanorum, credentes non sine consilio imperatoris Romani Zeuxippum principem gentis id facinus conscisse. ad rebellandum neque vires neque ducem habebant: proximum bello quod erat, in latrocinium versi alios in hospitiis, alios vagos per hiberna milites ad varios commeantes usus excipiebant. quidam in ipsis itineribus ad notas latebras ab insidiantibus, pars in deserta per fraudem deversoria deducti opprimebantur; postremo non tantum ab odio sed etiam aviditate prædæ ea facinora fiebant, quia negotiandi ferme causa argentum in zonis habentes in commeatibus erant. cum primo pauci, deinde in dies plures desiderarentur, infamis esse Boeotia omnis coepit et timidius quam in hostico egredi castris miles. tum Quinctius legatos ad quærendum de latrociniis per civitates mittit. plurimæ cædes circa Copaidem paludem inventæ: ibi ex limo eruta extractaque ex stagno cadavera saxis aut amphoris, ut pondere traherentur in profundum, adnexa; multa facinora Acræphiæ et Coroneæ facta inveniebantur. Quinctius primo noxios tradi sibi jussit et pro quingentis militibus—tot enim interempti erant—quingenta talenta Boeotos conferre. quorum cum fieret neutrum, verbis tantum civitates excusarent nihil publico consilio factum esse, missis Athenas et in Achaiam legatis qui testarentur socios justo pioque se bello persecuturum Boeotos, et cum parte copiarum Ap. Claudio Acræphiam ire jusso, ipse cum parte Coroneam circumsidit vastatis prius agris qua ab Elatia duo diversa agmina jere. hac perculsi clade Boeoti, cum omnia terrore ac fuga completa essent, legatos mittunt. qui cum in castra non admitterentur, Achæi Atheniensesque superuenerunt; plus auctoritatis Achæi habuerunt deprecantes, quia ni impetrassent pacem Boeotis bellum simul gerere decreverant. per Achæos et Boeotis copia adeundi adloquendique Romanum facta est jussisque tradere noxios et multæ nomine triginta conferre talenta pax data et ab oppugnatione recessum.

[30] Paucos post dies decem legati ab Roma venerunt, quorum ex consilio pax data Philippo in has leges est, ut omnes Græcorum civitates quæ in Europa quæque in Asia essent libertatem ac suas haberent leges: quæ earum sub dicione Philippi fuissent, præsidia ex iis Philippus deduceret vacuasque traderet, Romanis ante Isthmiorum tempus; deduceret et ex iis quæ in Asia essent, Euromo Pedasisque et Bargyliis et Jaso et Myrina et Abydo et Thaso et Perintho: eas quoque enim placere liberas esse; de Cianorum libertate Quinctium Prusiæ Bithynorum regi scribere quid senatui et decem legatis placuisset; captivos transfugasque reddere Philippum Romanis et naves omnes tectas tradere præter quinque et regiam unam inhabilis prope magnitudinis, quam sedecim versus remorum agebant; ne plus quinque milia armatorum haberet neve elephantum ullum; bellum extra Macedoniæ fines ne injussu senatus gereret; mille talentum daret populo Romano, dimidium præsens, dimidium pensionibus decem annorum. Valerius Antias quaternum milium pondo argenti vectigal in decem annos impositum regi tradit; Claudius in annos triginta quaterna milia pondo et ducena, <in> præsens viginti milia pondo. idem nominatim adjectum scribit ne cum Eumene Attali filio—novus is tum rex erat— bellum gereret. in hæc obsides accepti, inter quos Demetrius Philippi filius. adicit Antias Valerius Attalo absenti Æginam insulam elephantosque dono datos et Rhodiis Stratoniceam Cariæque alias urbes quas Philippus tenuisset; Atheniensibus insulas datas Lemnum Imbrum Delum Scyrum.

[31] Omnibus Græciæ civitatibus hanc pacem adprobantibus soli Ætoli decretum decem legatorum clam mussantes carpebant: litteras inanes vana specie libertatis adumbratas esse. cur enim alias Romanis tradi urbes nec nominari eas, alias nominari et sine traditione liberas juberi esse, nisi quod quæ in Asia sint liberentur, longinquitate ipsa tutiores, quæ in Græcia sint, ne nominatæ quidem intercipiantur, Corinthus et Chalcis et Oreus cum Eretria et Demetriade? nec tota ex vano criminatio erat. dubitabatur enim de Corintho et Chalcide et Demetriade, quia in senatus consulto, quo missi decem legati ab urbe erant, ceteræ Græciæ atque Asiæ urbes haud dubie liberabantur, de iis tribus urbibus legati quod tempora rei publicæ postulassent id e re publica fideque sua facere ac statuere jussi erant. Antiochus rex erat, quem transgressurum in Europam cum primum ei vires suæ satis placuissent non dubitabant: ei tam opportunas ad occupandum patere urbes nolebant. ab Elatia profectus Quinctius Anticyram cum decem legatis, inde Corinthum traiecit. ibi consilia de libertate Græciæ dies prope totos in concilio decem legatorum agitabantur: identidem Quinctius liberandam omnem Græciam, si Ætolorum linguas retundere, si veram caritatem ac maiestatem apud omnes nominis Romani vellent esse, si fidem facere ad liberandam Græciam, non ad transferendum a Philippo ad se imperium sese mare traiecisse. nihil contra ea de libertate urbium alii dicebant: ceterum ipsis tutius esse manere paulisper sub tutela præsidii Romani quam pro Philippo Antiochum dominum accipere. postremo ita decretum est: Corinthus redderetur Achæis ut in Acrocorintho tamen præsidium esset; Chalcidem ac Demetriadem retineri donec cura de Antiocho decessisset.

[32] Isthmiorum statum ludicrum aderat, semper quidem et alias frequens cum propter spectaculi studium insitum genti, quo certamina omnis generis artium viriumque et pernicitatis visuntur, tum quia propter opportunitatem loci per duo diversa maria omnium rerum usus ministrantis humano generi, concilium Asiæ Græciæque is mercatus erat. tum vero non ad solitos modo usus undique convenerant sed expectatione erecti qui deinde status futurus Græciæ, quæ sua fortuna esset. alii alia non taciti solum opinabantur sed sermonibus etiam ferebant Romanos facturos: vix cuiquam persuadebatur Græcia omni cessuros. ad spectaculum consederant, et præco cum tubicine, ut mos est, in mediam aream, unde sollemni carmine ludicrum indici solet, processit et tuba silentio facto ita pronuntiat: 'senatus Romanus et T. Quinctius imperator Philippo rege Macedonibusque devictis liberos, immunes, suis legibus esse jubet Corinthios, Phocenses, Locrensesque omnes et insulam Euboeam et Magnetas, Thessalos, Perrhæbos, Achæos Phthiotas'. percensuerat omnes gentes quæ sub dicione Philippi regis fuerant. audita voce præconis majus gaudium fuit quam quod universum homines acciperent: vix satis credere se quisque audisse et alii alios intueri, mirabundi velut ad somni vanam speciem; quod ad quemque pertinebat, suarum aurium fidei minimum credentes, proximos interrogabant. revocatus præco, cum unusquisque non audire modo sed videre libertatis suæ nuntium averet, iterum pronuntiavit eadem. tum ab certo jam gaudio tantus cum clamore plausus est ortus totiensque repetitus ut facile appareret nihil omnium bonorum multitudini gratius quam libertatem esse. ludicrum deinde ita raptim peractum est ut nullius nec animi nec oculi spectaculo intenti essent: adeo unum gaudium præoccupaverat omnium aliarum sensum voluptatium.

[33] Ludis vero dimissis cursu prope omnes tendere ad imperatorem Romanum, ut ruente turba in unum adire contingere dextram cupientium, coronas lemniscosque jacientium haud procul periculo fuerit. sed erat trium ferme et triginta annorum, et cum robur juventæ tum gaudium ex tam insigni gloriæ fructu vires suppeditabat. nec præsens tantummodo effusa est lætitia, sed per multos dies gratis et cogitationibus et sermonibus renovata: esse aliquam in terris gentem quæ sua impensa, suo labore ac periculo bella gerat pro libertate aliorum, nec hoc finitimis aut propinquæ vicinitatis hominibus aut terris continentibus junctis præstet, sed maria traiciat, ne quod toto orbe terrarum injustum imperium sit, ubique jus fas lex potentissima sint; una voce præconis liberatas omnes Græciæ atque Asiæ urbes: hoc spe concipere audacis animi fuisse, ad effectum adducere et virtutis et fortunæ ingentis.

[34] Secundum Isthmia Quinctius et decem legati legationes regum gentium civitatiumque audivere. primi omnium regis Antiochi vocati legati sunt. iis eadem fere quæ Romæ egerant verba sine fide rerum jactantibus nihil jam perplexe ut ante, cum dubiæ res incolumi Philippo erant, sed aperte denuntiatum ut excederet Asiæ urbibus quæ Philippi aut Ptolomæi regum fuissent, abstineret liberis civitatibus, neu quam lacesseret armis: et in pace et in libertate esse debere omnes ubique Græcas urbes; ante omnia denuntiatum ne in Europam aut ipse transiret aut copias traiceret. dimissis regis legatis conventus civitatium gentiumque est haberi coeptus, eoque maturius peragebatur quod decreta decem legatorum <in> civitates nominatim pronuntiabantur. Orestis—Macedonum ea gens est—quod primi ab rege defecissent, suæ leges redditæ. Magnetes et Perrhæbi et Dolopes liberi quoque pronuntiati. Thessalorum genti præter libertatem concessam Achæi Phthiotæ dati, Thebis Phthioticis et Pharsalo excepta. Ætolos de Pharsalo et Leucade postulantes ut ex foedere sibi restituerentur ad senatum reiecerunt; Phocenses Locrensesque, sicut ante fuerant, adjecta decreti auctoritate iis contribuerunt. Corinthus et Triphylia et Heræa—Peloponnesi et ipsa urbs est—redditæ Achæis. Oreum et Eretriam decem legati Eumeni regi, Attali filio, dabant dissentiente Quinctio: ea una res in arbitrium senatus reiecta est; senatus libertatem iis civitatibus dedit Carysto adjecta. Pleurato Lychnidus et Parthini dati: Illyriorum utraque gens sub dicione Philippi fuerant. Amynandrum tenere jusserunt castella quæ per belli tempus Philippo capta ademisset.

[35] Dimisso conventu decem legati, partiti munia inter se, ad liberandas suæ quisque regionis civitates discesserunt, P. Lentulus Bargylias, L. Stertinius Hephæstiam et Thasum et Thræciæ urbes, P. Villius et L. Terentius ad regem Antiochum, Cn. Cornelius ad Philippum. qui de minoribus rebus editis mandatis percunctatus si consilium non utile solum sed etiam salutare admittere auribus posset, cum rex gratias quoque se acturum diceret si quid quod in rem suam esset expromeret, magno opere ei suasit, quoniam pacem impetrasset, ad societatem amicitiamque petendam mitteret Romam legatos ne, si quid Antiochus moveret, expectasse et temporum opportunitates captasse ad rebellandum videri posset. ad Tempe Thessalica Philippus est conventus. qui cum se missurum extemplo legatos respondisset, Cornelius Thermopylas, ubi frequens Græciæ statis diebus esse solet conventus—Pylaicum appellant—, venit: Ætolos præcipue monuit ut constanter et fideliter in amicitia populi Romani permanerent. Ætolorum principes alii leniter questi sunt quod non idem erga suam gentem Romanorum animus esset post victoriam qui in bello fuisset; alii ferocius incusarunt exprobraruntque non modo vinci sine Ætolis Philippum sed ne transire quidem in Græciam Romanos potuisse. adversus ea respondere, ne in altercationem excederet res, cum supersedisset Romanus, omnia eos æqua impetraturos si Romam misissent dixit. itaque ex auctoritate ejus decreti legati sunt. hunc finem bellum cum Philippo habuit.

[36] Cum hæc in Græcia Macedoniaque et Asia gererentur, Etruriam infestam prope conjuratio servorum fecit. ad quærendam opprimendamque eam M'. Acilius Glabrio prætor, cui inter cives peregrinosque jurisdictio obtigerat, cum una ex duabus legione urbana est missus. alios <uagos ~comprehendit, alios> jam congregatos pugnando vicit: ex his multi occisi, multi capti; alios verberatos crucibus adfixit, qui principes conjurationis fuerant, alios dominis restituit. consules in provincias profecti sunt. Marcellum Boiorum ingressum fines, fatigato per diem totum milite via facienda, castra in tumulo quodam ponentem Corolamus quidam, regulus Boiorum, cum magna manu adortus ad tria milia hominum occidit; et inlustres viri aliquot in illo tumultuario proelio ceciderunt, inter quos præfecti socium T<i>. Sempronius Gracchus et M. Junius Silanus et tribuni militum de legione secunda M. Ogulnius et P. Claudius. castra tamen ab Romanis impigre permunita retentaque, cum hostes prospera pugna elati nequiquam oppugnassent. stativis deinde iisdem per dies aliquot sese tenuit, dum et saucios curaret et <a> tanto terrore animos militum reficeret. Boi, ut est gens minime ad moræ tædium ferendum patiens, in castella sua vicosque passim dilapsi sunt. Marcellus Pado confestim traiecto in agrum Comensem, ubi Insubres Comensibus ad arma excitis castra habebant, legiones ducit. Galli, feroces Boiorum ante dies paucos pugna, in ipso itinere proelium committunt; et primo adeo acriter invaserunt ut antesignanos impulerint. quod ubi Marcellus animaduertit, veritus ne moti semel pellerentur, cohortem Marsorum cum opposuisset, equitum Latinorum omnes turmas in hostem emisit. quorum cum primus secundusque impetus rettudisset inferentem se ferociter hostem, confirmata et reliqua acies Romana restitit primo, deinde signa acriter intulit; nec ultra sustinuere certamen Galli quin terga verterent atque effuse fugerent. in eo proelio supra quadraginta milia hominum cæsa Valerius Antias scribit, octoginta septem signa militaria capta, et carpenta septingenta triginta duo et aureos torques multos, ex quibus unum magni ponderis Claudius in Capitolio Jovi donum in æde positum scribit. castra eo die Gallorum expugnata direptaque et Comum oppidum post dies paucos captum; castella inde duodetriginta ad consulem defecerunt. id quoque inter scriptores ambigitur utrum in Boios prius an Insubres consul exercitum duxerit adversamque prospera pugna oblitteraverit an victoria ad Comum parta deformata clade in Bois accepta sit.

[37] Sub hæc tam varia fortuna gesta L. Furius Purpurio alter consul per tribum Sapiniam in Boios venit. jam castro Mutilo adpropinquabat, cum veritus ne intercluderetur simul a Bois Liguribusque exercitum eadem via qua adduxerat reduxit et magno circuitu per aperta eoque tuta loca ad collegam peruenit. inde junctis exercitibus primum Boiorum agrum usque ad Felsinam oppidum populantes peragraverunt. ea urbs ceteraque circa castella et Boi fere omnes præter juventutem, quæ prædandi causa in armis erat—tunc in devias siluas recesserat—, in deditionem venerunt. in Ligures inde traductus exercitus. Boi neglegentius coactum agmen Romanorum, quia ipsi procul abesse viderentur, improviso adgressuros se rati per occultos saltus secuti sunt. quos non adepti, Pado repente navibus traiecto Lævos Libuosque cum peruastassent, redeuntes inde per Ligurum extremos fines cum agresti præda in agmen incidunt Romanum. proelium celerius acriusque commissum quam si tempore locoque ad certamen destinato præparatis animis concurrissent. ibi quantam vim ad stimulandos animos ira haberet apparuit; nam ita cædis magis quam victoriæ avidi pugnarunt Romani ut vix nuntium cladis hosti relinquerent. ob has res gestas consulum litteris Romam allatis supplicatio in triduum decreta est. brevi post Marcellus consul Romam venit triumphusque ei magno consensu patrum est decretus. triumphavit in magistratu de Insubribus Comensibusque; Boiorum triumphi spem collegæ reliquit, quia ipsi proprie adversa pugna in ea gente evenerat, cum collega secunda. multa spolia hostium captivis carpentis travecta, multa militaria signa; æris lata trecenta viginti milia, argenti bigati ducenta triginta quattuor milia; in pedites singulos dati octogeni æris, triplex equiti centurionique.

[38] Eodem anno Antiochus rex, cum hibernasset Ephesi, omnes Asiæ civitates in antiquam imperii formulam redigere est conatus. et ceteras quidem, aut quia locis planis positæ erant aut quia parum moenibus armisque ac juventuti fidebant, haud difficulter videbat jugum accepturas: Zmyrna et Lampsacus libertatem usurpabant, periculumque erat ne, si concessum iis foret quod intenderent, Zmyrnam in Æolide Joniaque, Lampsacum in Hellesponto aliæ urbes sequerentur. igitur et ipse ab Epheso ad Zmyrnam obsidendam misit et quæ Abydi copiæ erant præsidio tantum modico relicto duci ad Lampsacum oppugnandam jussit. nec vi tantum terrebat, sed per legatos leniter adloquendo castigandoque temeritatem ac pertinaciam spem conabatur facere brevi quod peterent habituros, sed cum satis et ipsis et omnibus aliis appareret ab rege impetratam eos libertatem, non per occasionem raptam habere. adversus quæ respondebatur nihil neque mirari neque suscensere Antiochum debere, si spem libertatis differri non satis æquo animo paterentur.

Ipse initio veris navibus ab Epheso profectus Hellespontum petit, terrestres copias traici ab Abydo Chersonesum jussit. cum ad Madytum Chersonesi urbem terrestri navalem exercitum junxisset, quia clauserant portas, circumdedit moenia armatis; et jam opera admoventi deditio facta est. idem metus Sestum incolentes aliasque Chersonesi urbes in deditionem dedit. Lysimachiam inde omnibus simul navalibus terrestribus copiis venit. quam cum desertam ac stratam prope omnem ruinis invenisset—ceperant autem direptamque incenderant Thraces paucis ante annis—cupido eum restituendi nobilem urbem et loco sitam opportuno cepit. itaque omni cura simul est adgressus et tecta muros restituere et partim redimere seruientes Lysimachenses, partim fuga sparsos per Hellespontum Chersonesumque conquirere et contrahere, partim novos colonos spe commodorum proposita adscribere et omni modo frequentare; simul, ut Thracum submoveretur metus, ipse parte dimidia terrestrium copiarum ad depopulanda proxima Thraciæ est profectus, partem navalesque omnes socios reliquit in operibus reficiendæ urbis.

[39] Sub hoc tempus et L. Cornelius, missus ab senatu ad dirimenda inter Antiochum Ptolomæumque reges certamina, Selymbriæ substitit et decem legatorum P. Lentulus a Bargyliis, P. Villius et L. Terentius ab Thaso Lysimachiam petierunt. eodem et ab Selymbria L. Cornelius et ex Thracia paucos post dies Antiochus convenerunt. primus congressus cum legatis et deinceps invitatio benigna et hospitalis fuit; ut de mandatis statuque præsenti Asiæ agi coeptum est, animi exasperati sunt. Romani omnia acta ejus ex quo tempore ab Syria classem soluisset displicere senatui non dissimulabant restituique et Ptolomæo omnes civitates quæ dicionis ejus fuissent æquum censebant: nam quod ad eas civitates attineret quas a Philippo possessas Antiochus per occasionem averso Philippo in Romanum bellum intercepisset, id vero ferendum non esse Romanos per tot annos terra marique tanta pericula ac labores exhausisse, Antiochum belli præmia habere. sed ut in Asiam adventus ejus dissimulari ab Romanis tamquam nihil ad eos pertinens potuerit, quid? quod jam etiam in Europam omnibus navalibus terrestribusque copiis transierit, quantum a bello aperte Romanis indicto abesse? illum quidem, etiam si in Italiam traiciat, negaturum; Romanos autem non expectaturos ut id posset facere.

[40] Adversus ea Antiochus mirari se dixit Romanos tam diligenter inquirere quid regi Antiocho faciundum aut quousque terra marique progrediundum fuerit, ipsos non cogitare Asiam nihil ad se pertinere nec magis illis inquirendum esse quid Antiochus in Asia quam Antiocho quid in Italia populus Romanus faciat. quod ad Ptolomæum attineat, cui ademptas civitates querantur, sibi cum Ptolomæo et amicitiam esse et id agere ut brevi etiam adfinitas jungatur. ne ex Philippi quidem adversa fortuna spolia ulla se petisse aut adversus Romanos in Europam traiecisse, sed qua Lysimachi quondam regnum fuerit, quo victo omnia quæ illius fuissent jure belli Seleuci facta sint, existimare suæ dicionis esse. occupatis majoribus suis rerum aliarum cura primo quædam ex iis Ptolomæum, inde et Philippum usurpandæ alienæ possessionis causa tenuisse. Chersonesus quidem et proxima Thraciæ quæ circa Lysimachiam sint, quem dubitare quin Lysimachi fuerint? ad ea recipienda in antiquum jus venisse et Lysimachiam deletam Thracum impetu de integro condere, ut Seleucus filius eam sedem regni habeat.

[41] His disceptationibus per dies aliquot habitis rumor sine ullo satis certo auctore allatus de morte Ptolomæi regis ut nullus exitus imponeretur sermonibus effecit. nam et dissimulabat pars utraque se audisse et L. Cornelius, cui legatio ad duos reges Antiochum Ptolomæumque mandata erat, spatium modici temporis ad conveniendum Ptolomæum petebat, ut priusquam moveretur aliquid in nova possessione regni præveniret in Ægyptum, et Antiochus suam fore Ægyptum, si tum occupasset, censebat. itaque dimissis Romanis relictoque Seleuco filio cum terrestribus copiis ad restituendam ut instituerat Lysimachiam, ipse omni classe navigat Ephesum, legatis ad Quinctium missis qui ad fidem faciendam nihil novaturum regem de societate agerent. oram Asiæ legens peruenit in Lyciam, Patarisque cognito vivere Ptolomæum navigandi quidem in Ægyptum omissum consilium est. Cyprum nihilo minus petens, cum Chelidoniarum promunturium superasset, paulisper seditione remigum est retentus in Pamphylia circa Eurymedontem amnem. inde profectum eum ad capita quæ vocant Sari fluminis foeda tempestas adorta prope cum omni classe demersit: multæ fractæ, multæ naves ejectæ, multæ ita haustæ mari ut nemo in terram enarit. magna vis hominum ibi interiit, non remigum modo militumque ignotæ turbæ sed etiam insignium regis amicorum. conlectis reliquiis naufragii, cum res non in eo essent ut Cyprum temptaret, minus opulento agmine quam profectus erat Seleuciam rediit. ibi subduci navibus jussis—iam enim et hiems instabat—ipse in hiberna Antiochiam concessit. in hoc statu regum erant res.

[42] Romæ eo primum anno tresuiri epulones facti C. Licinius Lucullus tribunus plebis, qui legem de creandis his tulerat, et P. Manlius et P. Porcius Læca; iis triumuiris item ut pontificibus lege datum est togæ prætextæ habendæ jus. sed magnum certamen cum omnibus sacerdotibus eo anno fuit quæstoribus urbanis Q. Fabio Labeoni et L. Aurelio. pecunia opus erat, quod ultimam pensionem pecuniæ in bellum conlatæ persolui placuerat privatis. quæstores ab auguribus pontificibusque quod stipendium per bellum non contulissent petebant. ab sacerdotibus tribuni plebis nequiquam appellati, omniumque annorum per quos non dederant exactum est. eodem anno duo mortui pontifices novique in eorum locum suffecti, M. Marcellus consul in locum C. Semproni Tuditani, qui prætor in Hispania decesserat, et L. Valerius Flaccus in locum M. Corneli Cethegi. et Q. Fabius Maximus augur mortuus est admodum adulescens, priusquam ullum magistratum caperet; nec eo anno augur in ejus locum est suffectus.

Comitia inde consularia habita a M. Marcello consule. creati consules L. Valerius Flaccus et M. Porcius Cato. prætores inde facti Cn. Manlius Volso Ap. Claudius Nero P. Porcius Læca C. Fabricius <Luscinus C. Atinius> Labeo P. Manlius. eo anno ædiles curules M. Fuluius Nobilior et C. Flaminius tritici deciens centena milia binis æris populo discripserunt. id C. Flamini honoris causa ipsius patrisque advexerant Siculi Romam: Flaminius gratiam ejus communicaverat cum collega. ludi Romani et apparati magnifice sunt et ter toti instaurati. ædiles plebis Cn. Domitius Ahenobarbus et C. Scribonius Curio [maximus] multos pecuarios ad populi judicium adduxerunt: tres ex his condemnati sunt; ex eorum multaticia pecunia ædem in insula Fauni fecerunt. ludi plebei per biduum instaurati, et epulum fuit ludorum causa.

[43] L. Valerius Flaccus et M. Porcius Cato consules idibus Martiis, quo die magistratum injerunt, de provinciis cum ad senatum rettulissent, patres censuerunt, quoniam in Hispania tantum glisceret bellum ut jam consulari et duce et exercitu opus esset, placere consules Hispaniam citeriorem Italiamque provincias aut comparare inter se aut sortiri: utri Hispania provincia evenisset, eum duas legiones et quindecim milia socium Latini nominis et octingentos equites secum portare et naves longas viginti ducere; alter consul duas scriberet legiones: iis Galliam obtineri provinciam satis esse fractis proximo anno Insubrum Boiorumque animis. Cato Hispaniam, Valerius Italiam est sortitus. prætores deinde provincias sortiti, C. Fabricius Luscinus urbanam, C. Atinius Labeo peregrinam, Cn. Manlius Volso Siciliam, Ap. Claudius Nero Hispaniam ulteriorem, P. Porcius Læca Pisas, ut ab tergo Liguribus esset; P. Manlius in Hispaniam citeriorem adjutor consuli datus. T. Quinctio, suspectis non solum Antiocho et Ætolis sed jam etiam Nabide Lacedæmoniorum tyranno, prorogatum in annum imperium est, duas legiones ut haberet: in eas si quid supplementi opus esset, consules scribere et mittere in Macedoniam jussi. Ap. Claudio præter legionem quam Q. Fabius habuerat, duo milia <peditum> et ducentos equites novos ut scriberet permissum. par numerus peditum equitumque novorum et P. Manlio in citeriorem Hispaniam decretus et legio eadem quæ fuerat sub Q. Minucio prætore data. et P. Porcio Læcæ ad Etruriam circa Pisas decem milia peditum et quingenti equites ex Gallico exercitu decreti. in Sardinia prorogatum imperium Ti. Sempronio Longo.

[44] Provinciis ita distributis consules, priusquam ab urbe proficiscerentur, ver sacrum ex decreto pontificum jussi facere, quod A. Cornelius Mammula prætor voverat de senatus sententia populique jussu Cn. Seruilio C. Flaminio consulibus. annis post uno et viginti factum est quam votum. per eosdem dies C. Claudius Appi filius Pulcher augur in Q. Fabi Maximi locum, qui priore anno mortuus erat, lectus inauguratusque est.

Mirantibus jam volgo hominibus quod Hispania movisset bellum neglegi, litteræ a Q. Minucio allatæ sunt se ad Turdam oppidum cum Budare et Bæsadine imperatoribus Hispanis signis conlatis prospere pugnasse: duodecim milia hostium cæsa, Budarem imperatorem captum, ceteros fusos fugatosque. his litteris lectis minus terroris ab Hispanis erat, unde ingens bellum expectatum fuerat. omnes curæ utique post adventum decem legatorum in Antiochum regem conversæ. hi expositis prius quæ cum Philippo acta essent et quibus legibus data pax, non minorem belli molem instare ab Antiocho docuerunt: ingenti classe, egregio terrestri exercitu in Europam eum traicisse et, nisi avertisset vana spes ex vaniore rumore orta Ægypti invadendæ, mox bello Græciam arsuram fuisse; neque enim ne Ætolos quidem quieturos, cum ingenio inquietam tum iratam Romanis gentem. hærere et aliud in visceribus Græciæ ingens malum, Nabim, nunc Lacedæmoniorum, mox si liceat universæ Græciæ futurum tyrannum, avaritia et crudelitate omnes fama celebratos tyrannos æquantem; cui si Argos velut arcem Peloponneso impositam tenere liceat, deportatis in Italiam Romanis exercitibus nequiquam liberatam a Philippo Græciam fore, pro rege si nihil aliud longinquo vicinum tyrannum dominum habituram.

[45] Hæc cum ab tam gravibus auctoribus, tum qui omnia per se ipsos explorata adferrent, audirentur, major res quod ad Antiochum attineret, maturanda magis, quoniam rex quacumque de causa in Syriam concessisset, de tyranno consultatio visa est. cum diu disceptatum esset utrum satis jam causæ videretur cur decerneretur bellum, an permitterent T. Quinctio, quod ad Nabim Lacedæmonium attineret, faceret quod e re publica censeret esse, permiserunt, eam rem esse rati quæ maturata dilatave non ita magni momenti ad summam rem publicam esset: magis id animaduertendum esse quid Hannibal et Carthaginienses, si cum Antiocho bellum motum foret, acturi essent.

Adversæ Hannibali factionis homines principibus Romanis, hospitibus quisque suis, identidem scribebant nuntios litterasque ab Hannibale ad Antiochum missas et ab rege ad eum clam legatos venisse: ut feras quasdam nulla mitescere arte, sic immitem et implacabilem ejus viri animum esse; marcescere otii situ queri civitatem et inertia sopiri nec sine armorum sonitu excitari posse. hæc probabilia memoria prioris belli per unum illum non magis gesti quam moti faciebat. inritaverat etiam recenti facto multorum potentium animos.

[46] Judicum ordo Carthagine ea tempestate dominabatur, eo maxime quod iidem perpetui judices erant. res fama vitaque omnium in illorum potestate erat; qui unum ejus ordinis offendisset omnes adversos habebat, nec accusator apud infensos judices deerat. horum in tam impotenti regno—neque enim civiliter nimiis opibus utebantur—prætor factus Hannibal vocari ad se quæstorem jussit. quæstor id pro nihilo habuit; nam et adversæ factionis erat et, quia ex quæstura in judices, potentissimum ordinem, referebatur, jam pro futuris mox opibus animos gerebat. enimuero indignum id ratus Hannibal viatorem ad prendendum quæstorem misit subductumque in contionem non ipsum magis quam ordinem judicum, præ quorum superbia atque opibus nec leges quicquam essent nec magistratus, accusavit. et ut secundis auribus accipi orationem animaduertit et infimorum quoque libertati gravem esse superbiam eorum, legem extemplo promulgavit pertulitque ut in singulos annos judices legerentur neu quis biennium continuum judex esset. ceterum quantam eo facto ad plebem injerat gratiam, tantum magnæ partis principum offenderat animos. adjecit et aliud quo bono publico sibi proprias simultates inritavit. vectigalia publica partim neglegentia dilabebantur, partim prædæ ac divisui et principum quibusdam et magistratibus erant: quin et pecunia quæ in stipendium Romanis suo quoque anno penderetur deerat tributumque grave privatis imminere videbatur.

[47] Hannibal postquam vectigalia quanta terrestria maritimaque essent et in quas res erogarentur animaduertit et quid eorum ordinarii rei publicæ usus consumerent, quantum peculatus averteret, omnibus residuis pecuniis exactis, tributo privatis remisso satis locupletem rem publicam fore ad vectigal præstandum Romanis pronuntiavit in contione et præstitit promissum.

Tum vero ii quos paverat per aliquot annos publicus peculatus, velut bonis ereptis, non furtorum manubiis extortis infensi et irati Romanos in Hannibalem et ipsos causam odii quærentes instigabant. ita diu repugnante P. Scipione Africano, qui parum ex dignitate populi Romani esse ducebat subscribere odiis accusatorum Hannibalis et factionibus Carthaginiensium inserere publicam auctoritatem nec satis habere bello vicisse Hannibalem nisi velut accusatores calumniam in eum jurarent ac nomen deferrent, tandem peruicerunt ut legati Carthaginem mitterentur qui ad senatum eorum arguerent Hannibalem cum Antiocho rege consilia belli faciendi inire. legati tres missi, Cn. Seruilius M. Claudius Marcellus Q. Terentius Culleo. qui cum Carthaginem venissent, ex consilio inimicorum Hannibalis quærentibus causam adventus dici jusserunt venisse se ad controversias quæ cum Masinissa rege Numidarum Carthaginiensibus essent dirimendas. id creditum volgo: unum Hannibalem se peti ab Romanis non fallebat et ita pacem Carthaginiensibus datam esse ut inexpiabile bellum adversus se unum maneret. itaque cedere tempori et fortunæ statuit; et præparatis jam ante omnibus ad fugam, obversatus eo die in foro avertendæ suspicionis causa, primis tenebris vestitu forensi ad portam cum duobus comitibus ignaris consilii est egressus.

[48] Cum equi quo in loco jusserat præsto fuissent, nocte Byzacium—ita regionem quandam agri vocant—transgressus, postero die ad mare inter Acyllam et Thapsum ad suam turrem peruenit; ibi eum parata instructaque remigio excepit navis. ita Africa Hannibal excessit, sæpius patriæ quam suum eventum miseratus. eodem die in Cercinam insulam traiecit. ubi cum in portu naves aliquot Phoenicum onerarias cum mercibus invenisset et ad egressum eum e nave concursus salutantium esset factus, percunctantibus legatum se Tyrum missum dici jussit. veritus tamen ne qua earum navis nocte profecta Thapsum aut Hadrumetum nuntiaret se Cercinæ visum, sacrificio apparari jusso magistros navium mercatoresque invitari jussit et vela cum antemnis ex navibus corrogari ut umbraclum—media æstas forte erat—cenantibus in litore fieret. quanto res et tempus patiebatur apparatu celebratæ ejus diei epulæ sunt, multoque vino in serum noctis convivium productum. Hannibal cum primum fallendi eos qui in portu erant tempus habuit, navem soluit. ceteri sopiti cum postero die tandem ex somno pleni crapulæ surrexissent, ad id quod serum erat, aliquot horas referendis in naves collocandis<que> et aptandis armamentis absumpserunt. Carthagine [et] multitudinis adsuetæ domum Hannibalis frequentare concursus ad vestibulum ædium est factus. ut non comparere eum volgatum est, in forum turba convenit principem civitatis quærentium; et alii fugam conscisse, id quod erat, alii fraude Romanorum interfectum idque magis volgo fremebant, variosque voltus cerneres ut in civitate aliorum alias partes foventium et factionibus discordi; visum deinde Cercinæ eum tandem allatum est.

[49] Et Romani legati cum in senatu exposuissent compertum patribus Romanis esse et Philippum regem ante ab Hannibale maxime accensum bellum populo Romano fecisse et nunc litteras nuntiosque ab eo ad Antiochum et Ætolos missos consiliaque inita impellendæ ad defectionem Carthaginis, nec alio eum quam ad Antiochum regem profectum: haud quieturum antequam bellum toto orbe terrarum concisset; id ei non debere impune esse, si satisfacere Carthaginienses populo Romano vellent nihil eorum sua voluntate nec publico consilio factum esse—Carthaginienses responderunt quidquid æquum censuissent Romani facturos esse.

Hannibal prospero cursu Tyrum peruenit exceptusque a conditoribus Carthaginis ut ab altera patria, vir tam clarus omni genere honorum, paucos moratus dies Antiochiam navigat. ibi profectum jam regem in Asiam cum audisset filiumque ejus sollemne ludorum ad Daphnen celebrantem convenisset, comiter ab eo exceptus nullam moram navigandi fecit. Ephesi regem est consecutus, fluctuantem adhuc animo incertumque de Romano bello, sed haud parvum momentum ad animum ejus moliendum adventus Hannibalis fecit. Ætolorum quoque eodem tempore alienati ab societate Romana animi sunt, quorum legatos Pharsalum et Leucadem et quasdam alias civitates ex primo foedere repetentes senatus ad T. Quinctium reiecit.