TITI LIVI AB URBE CONDITA LIBER XXXI
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50
[1] Me quoque juvat, velut ipse in parte laboris ac periculi fuerim, ad finem belli Punici peruenisse. nam etsi profiteri ausum perscripturum res omnes Romanas in partibus singulis tanti operis fatigari minime conveniat, tamen, cum in mentem venit tres et sexaginta annostot enim sunt a primo Punico ad secundum bellum finitumæque multa volumina occupasse mihi quam occupaverint quadringenti duodenonaginta anni a condita urbe ad Ap. Claudium consulem, qui primum bellum Carthaginiensibus intulit, jam provideo animo, velut qui proximis litori vadis inducti mare pedibus ingrediuntur, quidquid progredior, in vastiorem me altitudinem ac velut profundum invehi et crescere pæne opus, quod prima quæque perficiendo minui videbatur.
Pacem Punicam bellum Macedonicum excepit, periculo haudquaquam comparandum aut virtute ducis aut militum robore, claritate regum antiquorum vetustaque fama gentis et magnitudine imperii, quo multa quondam Europæ, majorem partem Asiæ obtinuerant armis, prope nobilius. ceterum coeptum bellum adversus Philippum decem ferme ante annis triennio prius depositum erat, cum Ætoli et belli et pacis fuissent causa. vacuos deinde pace Punica jam Romanos et infensos Philippo cum ob infidam adversus Ætolos aliosque regionis ejusdem socios pacem, tum ob auxilia cum pecunia nuper in Africam missa Hannibali Poenisque preces Atheniensium, quos agro peruastato in urbem compulerat, excitaverunt ad renovandum bellum.
[2] Sub idem fere tempus et ab Attalo rege et Rhodiis legati venerunt nuntiantes Asiæ quoque civitates sollicitari. his legationibus responsum est curæ eam rem senatui fore; consultatio de Macedonico bello integra ad consules, qui tunc in provinciis erant, reiecta est. interim ad Ptolomæum Ægypti regem legati tres missi, C. Claudius Nero M. Æmilius Lepidus P. Sempronius Tuditanus, ut nuntiarent victum Hannibalem Poenosque et gratias agerent regi quod in rebus dubiis, cum finitimi etiam socii Romanos desererent, in fide mansisset, et peterent ut, si coacti injuriis bellum adversus Philippum suscepissent, pristinum animum erga populum Romanum conseruaret.
Eodem fere tempore P. Ælius consul in Gallia, cum audisset a Boiis ante suum adventum incursiones in agros sociorum factas, duabus legionibus subitariis tumultus ejus causa scriptis additisque ad eas quattuor cohortibus de exercitu suo, C. Ampium præfectum socium hac tumultuaria manu per Umbriam qua tribum Sapiniam vocant agrum Boiorum invadere jussit; ipse eodem aperto itinere per montes duxit. Ampius ingressus hostium fines primo populationes satis prospere ac tuto fecit. delecto deinde ad castrum Mutilum satis idoneo loco ad demetenda frumentaiam enim maturæ erant segetesprofectus neque explorato circa nec stationibus satis firmis quæ armatæ inermes atque operi intentos tutarentur positis, improviso impetu Gallorum cum frumentatoribus est circumuentus. inde pavor fugaque etiam armatos cepit. ad septem milia hominum palata per segetes sunt cæsa, inter quos ipse C. Ampius præfectus; ceteri in castra metu compulsi. inde sine certo duce consensu militari proxima nocte, relicta magna parte rerum suarum, ad consulem per saltus prope invios peruenere. qui nisi quod populatus est Boiorum fines et cum Ingaunis Liguribus foedus icit, nihil quod esset memorabile aliud in provincia cum gessisset, Romam rediit.
[3] Cum primum senatum habuit, universis postulantibus ne quam prius rem quam de Philippo ac sociorum querellis ageret, relatum extemplo est; decrevitque frequens senatus ut P. Ælius consul quem videretur ei cum imperio mitteret qui, classe accepta quam ex Sicilia Cn. Octavius reduceret, in Macedoniam traiceret. M. Valerius Lævinus proprætor missus circa Vibonem duodequadraginta navibus ab Cn. Octavio acceptis in Macedoniam transmisit. ad quem cum M. Aurelius legatus venisset edocuissetque eum quantos exercitus, quantum navium numerum comparasset rex, et quemadmodum circa omnes non continentis modo urbes sed etiam insulas partim ipse adeundo, partim per legatos conciret homines ad arma: majore conatu Romanis id capessendum bellum esse, ne cunctantibus iis auderet Philippus quod Pyrrhus prius ausus ex aliquanto minore regno essethæc scribere eadem Aurelium consulibus senatuique placuit.
[4] Exitu hujus anni cum de agris veterum militum relatum esset qui ductu atque auspicio P. Scipionis in Africa bellum perfecissent, decreverunt patres ut M. Junius prætor urbanus, si ei videretur, decemuiros agro Samniti Apuloque, quod ejus publicum populi Romani esset, metiendo dividendoque crearet. creati P. Seruilius Q. Cæcilius Metellus C. et M. SeruiliiGeminis ambobus cognomen eratL. et A. Hostilii Catones P. Villius Tappulus M. Fuluius Flaccus P. Ælius Pætus T. Quinctius Flamininus.
Per eos dies P. Ælio consule comitia habente creati consules P. Sulpicius Galba C. Aurelius Cotta. prætores exinde facti Q. Minucius Rufus L. Furius Purpurio Q. Fuluius Gillo C. Sergius Plautus. ludi Romani scænici eo anno magnifice apparateque facti ab ædilibus curulibus L. Valerio Flacco et L. Quinctio Flaminino; biduum instauratum est; frumentique vim ingentem quod ex Africa P. Scipio miserat quaternis æris populo cum summa fide et gratia diviserunt. et plebei ludi ter toti instaurati ab ædilibus plebi L. Apustio Fullone et Q. Minucio Rufo, qui ex ædilitate prætor creatus erat; et Jovis epulum fuit ludorum causa.
[5] Anno quingentesimo quinquagesimo primo ab urbe condita, P. Sulpicio Galba C. Aurelio consulibus, bellum cum rege Philippo initum est, paucis mensibus post pacem Carthaginiensibus datam. omnium primum eam rem idibus Martiis, quo die tum consulatus inibatur, P. Sulpicius consul rettulit senatusque decrevit uti consules majoribus hostiis rem divinam facerent quibus diis ipsis videretur cum precatione ea, 'quod senatus populusque Romanus de re publica deque ineundo novo bello in animo haberet, ea res uti populo Romano sociisque ac nomini Latino bene ac feliciter eveniret'; secundum rem divinam precationemque ut de re publica deque provinciis senatum consulerent. per eos dies opportune inritandis ad bellum animis et litteræ ab M. Aurelio legato et M. Valerio Lævino proprætore allatæ et Atheniensium nova legatio venit quæ regem adpropinquare finibus suis nuntiaret brevique non agros modo sed urbem etiam in dicione ejus futuram nisi quid in Romanis auxilii foret. cum renuntiassent consules rem divinam rite peractam esse et precationi adnuisse deos haruspices respondere lætaque exta fuisse et prolationem finium victoriamque et triumphum portendi, tum litteræ Valeri Aurelique lectæ et legati Atheniensium auditi. senatus inde consultum factum est ut sociis gratiæ agerentur quod diu sollicitati ne obsidionis quidem metu fide decessissent: de auxilio mittendo tum responderi placere cum consules provincias sortiti essent atque is consul cui Macedonia provincia evenisset ad populum tulisset ut Philippo regi Macedonum indiceretur bellum.
[6] P. Sulpicio provincia Macedonia sorti evenit isque rogationem promulgavit, 'uellent juberent Philippo regi Macedonibusque qui sub regno ejus essent, ob injurias armaque inlata sociis populi Romani bellum indici.' alteri consulum Aurelio Italia provincia obtigit. prætores exinde sortiti sunt C. Sergius Plautus urbanam, Q. Fuluius Gillo Siciliam, Q. Minucius Rufus Bruttios, L. Furius Purpurio Galliam. rogatio de bello Macedonico primis comitiis ab omnibus ferme centuriis antiquata est. id cum fessi diuturnitate et gravitate belli sua sponte homines tædio periculorum laborumque fecerant, tum Q. Bæbius tribunus plebis, viam antiquam criminandi patres ingressus, incusaverat bella ex bellis seri ne pace unquam frui plebs posset. ægre eam rem passi patres laceratusque probris in senatu tribunus plebis et consulem pro se quisque hortari ut de integro comitia rogationi ferendæ ediceret castigaretque segnitiam populi atque edoceret quanto damno dedecorique dilatio ea belli futura esset.
[7] Consul in campo Martio comitiis, priusquam centurias in suffragium mitteret, contione advocata, 'ignorare' inquit 'mihi videmini, Quirites, non utrum bellum an pacem habeatis vos consulineque enim liberum id vobis Philippus permittet, qui terra marique ingens bellum molitursed utrum in Macedoniam legiones transportetis an hostes in Italiam accipiatis. hoc quantum intersit, sin unquam ante alias, proximo certe Punico bello experti estis. quis enim dubitat quin, si Saguntinis obsessis fidemque nostram implorantibus impigre tulissemus opem, sicut patres nostri Mamertinis tulerant, totum in Hispaniam aversuri bellum fuerimus, quod cunctando cum summa clade nostra in Italiam accepimus? ne illud quidem dubium est quin hunc ipsum Philippum, pactum jam per legatos litterasque cum Hannibale ut in Italiam traiceret, misso cum classe Lævino qui ultro ei bellum inferret, in Macedonia continuerimus. et quod tunc fecimus, cum hostem Hannibalem in Italia haberemus, id nunc pulso Italia Hannibale, devictis Carthaginiensibus cunctamur facere? patiamur expugnandis Athenis, sicut Sapunto expugnando Hannibalem passi sumus, segnitiam nostram experiri regem: non quinto inde mense, quemadmodum ab Sagunto Hannibal, sed quinto [inde] die quam ab Corintho soluerit naves, in Italiam perueniet. ne æquaveritis Hannibali Philippum nec Carthaginiensibus Macedonas: Pyrrho certe æquabitis. <æquabitis> dico? quantum vel vir viro vel gens genti præstat. minima accessio semper Epirus regno Macedoniæ fuit et hodie est. Peloponnesum totam in dicione Philippus habet Argosque ipsos, non vetere fama magis quam morte Pyrrhi nobilitatos. nostra nunc comparate. quanto magis florentem Italiam, quanto magis integras res, saluis ducibus, saluis tot exercitibus quos Punicum postea bellum absumpsit, adgressus Pyrrhus tamen concussit et victor prope ad ipsam urbem Romanam venit. nec Tarentini modo oraque illa Italiæ quam majorem Græciam vocant, ut linguam, ut nomen secutos crederes, sed Lucanus et Bruttius et Samnis ab nobis defecerunt. hæc vos, si Philippus in Italiam transmiserit, quietura aut mansura in fide creditis? manserunt enim Punico postea bello. nunquam isti populi, nisi cum deerit ad quem desciscant, ab nobis non deficient. si piguisset vos in Africam traicere, hodie in Italia Hannibalem et Carthaginienses hostes haberetis. Macedonia potius quam Italia bellum habeat: hostium urbes agrique ferro atque igni vastentur. experti jam sumus foris nobis quam domi feliciora potentioraque arma esse. ite in suffragium bene juvantibus divis et quæ patres censuerunt vos jubete. hujus vobis sententiæ non consul modo auctor est sed etiam di immortales, qui mihi sacrificanti precantique ut hoc bellum mihi, senatui vobisque, sociis ac nomini Latino, classibus exercitibusque nostris bene ac feliciter eveniret, læta omnia prosperaque portendere.'
[8] Ab hac oratione in suffragium missi, uti rogaret, bellum jusserunt. supplicatio inde a consulibus in triduum ex senatus consulto indicta est, obsecratique circa omnia puluinaria di ut quod bellum cum Philippo populus jussisset, id bene ac feliciter eveniret; consultique fetiales ab consule Sulpicio, bellum quod indiceretur regi Philippo utrum ipsi utique nuntiari juberent an satis esset in finibus regni quod proximum præsidium esset, eo nuntiari. fetiales decreverunt utrum eorum fecisset recte facturum. consuli a patribus permissum ut quem videretur ex iis qui extra senatum essent legatum mitteret ad bellum regi indicendum.
Tum de exercitibus consulum prætorumque actum. consules binas legiones scribere jussi, veteres dimittere exercitus. Sulpicio, cui novum ac magni nominis bellum decretum erat, permissum ut de exercitu quem P. Scipio ex Africa deportasset voluntarios, quos posset, duceret: invitum ne quem militem veterem ducendi jus esset. prætoribus L. Furio Purpurioni et Q. Minucio Rufo quina milia socium Latini nominis consules darent, quibus præsidiis alter Galliam, alter Bruttios provinciam obtineret. Q. Fuluius Gillo ipse jussus ex eo exercitu quem P. Ælius consul habuisset, ut quisque minime multa stipendia haberet, legere, donec et ipse quinque milia socium ac nominis Latini effecisset: id præsidii Siciliæ provinciæ esset. M. Valerio Faltoni, qui prætor priore anno Campaniam provinciam habuerat, prorogatum in annum imperium est, uti pro prætore in Sardiniam traiceret; is quoque de exercitu qui ibi esset quinque milia socium nominis Latini, qui eorum minime multa stipendia haberent, legeret. et consules duas urbanas legiones scribere jussi, quæ si quo res posceret, multis in Italia contactis gentibus Punici belli societate iraque inde tumentibus, mitterentur. sex legionibus Romanis eo anno usura res publica erat.
[9] In ipso apparatu belli legati a rege Ptolomæo venerunt qui nuntiarent Athenienses adversus Philippum petisse ab rege auxilium: ceterum, etsi communes socii sint, tamen nisi ex auctoritate populi Romani neque classem neque exercitum defendendi aut oppugnandi cujusquam causa regem in Græciam missurum esse; vel quieturum eum in regno, si populo Romano socios defendere libeat, vel Romanos quiescere, si malint, passurum atque ipsum auxilia, quæ facile adversus Philippum tueri Athenas possent, missurum. gratiæ regi ab senatu actæ responsumque tutari socios populo Romano in animo esse: si qua re ad id bellum opus sit indicaturos regi, regnique ejus opes scire subsidia firma ac fidelia suæ rei publicæ esse. munera deinde legatis in singulos quinum milium æris ex senatus consulto missa.
Cum dilectum consules haberent pararentque quæ ad bellum opus essent, civitas religiosa in principiis maxime novorum bellorum, supplicationibus habitis jam et obsecratione circa omnia puluinaria facta, ne quid prætermitteretur quod aliquando factum esset, ludos Jovi donumque vovere consulem cui provincia Macedonia evenisset jussit. moram voto publico Licinius pontifex maximus attulit, qui negavit ex incerta pecunia voveri debere, quia <ea> pecunia non posset in bellum usui esse seponique statim deberet nec cum alia pecunia misceri: quod si factum esset, votum rite solui non posse. quamquam et res et auctor movebat, tamen ad collegium pontificum referre consul jussus si posset recte votum incertæ pecuniæ suscipi. posse rectiusque etiam esse pontifices decreverunt. vovit in eadem verba consul præeunte maximo pontifice quibus antea quinquennalia vota suscipi solita erant, præterquam quod tanta pecunia quantam tum cum solueretur senatus censuisset ludos donaque facturum vovit. octiens ante ludi magni de certa pecunia voti erant, hi primi de incerta.
[10] Omnium animis in bellum Macedonicum versis repente, nihil minus eo tempore timentibus, Gallici tumultus fama exorta. Insubres Cenomanique et Boii excitis Celinibus Iluatibusque et ceteris Ligustinis populis, Hamilcare Poeno duce, qui in iis locis de Hasdrubalis exercitu substiterat, Placentiam invaserant; et direpta urbe ac per iram magna ex parte incensa, vix duobus milibus hominum inter incendia ruinasque relictis, traiecto Pado ad Cremonam diripiendam pergunt. vicinæ urbis audita clades spatium colonis dedit ad claudendas portas præsidiaque per muros disponenda, ut obsiderentur tamen prius quam expugnarentur nuntiosque mitterent ad prætorem Romanum. L. Furius Purpurio tum provinciæ præerat, cetero ex senatus consulto exercitu dimisso præter quinque milia socium ac Latini nominis; cum iis copiis in proxima regione provinciæ circa Ariminum substiterat. is tum senatui scripsit quo in tumultu provincia esset: duarum coloniarum quæ ingentem illam tempestatem Punici belli subterfugissent alteram captam ac direptam ab hostibus, alteram oppugnari; nec in exercitu suo satis præsidii colonis laborantibus fore nisi quinque milia socium quadraginta milibus hostiumtot enim in armis essetrucidanda obicere velit et tanta sua clade jam inflatos excidio coloniæ Romanæ augeri hostium animos.
[11] His litteris recitatis decreverunt ut C. Aurelius consul exercitum, cui in Etruriam ad conveniendum diem edixerat, Arimini eadem die adesse juberet et aut ipse, si per commodum rei publicæ posset, ad opprimendum Gallicum tumultum proficisceretur aut Q. Minucio prætori scriberet ut, cum ad eum legiones ex Etruria venissent, missis in vicem earum quinque milibus sociorum quæ interim Etruriæ præsidio essent, proficisceretur ipse ad coloniam liberandam obsidione.
Legatos item mittendos in Africam censuerunt, eosdem Carthaginem, eosdem in Numidiam ad Masinissam: Carthaginem ut nuntiarent civem eorum Hamilcarem relictum in Galliahaud satis scire ex Hasdrubalis prius an ex Magonis postea exercitubellum contra foedus facere, exercitus Gallorum Ligurumque excivisse ad arma contra populum Romanum; eum, si pax placeret, revocandum illis et dedendum populo Romano esse. simul nuntiare jussi perfugas sibi non omnes redditos esse ac magnam partem eorum palam Carthagini obversari dici; quos comprehendi conquirique debere ut sibi ex foedere restituantur. hæc ad Carthaginienses mandata. Masinissæ gratulari jussi quod non patrium modo reciperasset regnum sed parte florentissima Syphacis finium adjecta etiam auxisset. nuntiare præterea jussi bellum cum rege Philippo susceptum, quod Carthaginienses auxiliis juvisset injuriasque inferendo sociis populi Romani flagrante bello Italia coegisset classes exercitusque in Græciam mitti et distinendo copias causa in primis fuisset serius in Africam traiciendi; peterentque ut ad id bellum mitteret auxilia Numidarum equitum. dona ampla data quæ ferrent regi, vasa aurea argenteaque, toga purpurea et palmata tunica cum eburneo scipione et toga prætexta cum curuli sella; jussique polliceri, si quid ei<s> ad firmandum augendumque regnum opus esse indicasset, enixe id populum Romanum merito ejus præstaturum.
Verminæ quoque Syphacis filii legati per eos dies senatum adjerunt excusantes errorem adulescentiamque et culpam omnem in fraudem Carthaginiensium avertentes: et Masinissam Romanis ex hoste amicum factum, Verminam quoque adnisurum ne officiis in populum Romanum aut a Masinissa aut ab ullo alio vincatur; petere ut rex sociusque et amicus ab senatu appellaretur. responsum legatis est et patrem ejus Syphacem sine causa ex socio et amico hostem repente populi Romani factum et eum ipsum rudimentum adulescentiæ bello lacessentem Romanos posuisse; itaque pacem illi prius petendam ab populo Romano esse quam ut rex sociusque et amicus appelletur: nominis ejus honorem pro magnis erga se regum meritis dare populum Romanum consuesse. legatos Romanos in Africa fore, quibus mandaturum senatum ut Verminæ pacis dent leges, liberum arbitrium ejus populo Romano permittendi: si quid ad eas addi, demi mutarive vellet, rursus ab senatu ei postulandum fore. legati cum iis mandatis in Africam missi C. Terentius Varro Sp. Lucretius Cn. Octavius, quinqueremes singulis datæ.
[12] Litteræ deinde in senatu recitatæ sunt Q. Minuci prætoris, cui Bruttii provincia erat: pecuniam Locris ex Proserpinæ thesauris nocte clam sublatam nec ad quos pertineat facinus vestigia ulla exstare. indigne passus senatus non cessari ab sacrilegiis et ne Pleminium quidem, tam clarum recensque noxæ simul ac poenæ exemplum, homines deterrere. C. Aurelio consuli negotium datum ut ad prætorem in Bruttios scriberet: senatui placere quæstionem de expilatis thesauris eodem exemplo haberi quo M. Pomponius prætor triennio ante habuisset; quæ inventa pecunia esset, reponi; si quo minus inventum foret, expleri ac piacularia, si videretur, sicut ante pontifices censuissent, fieri. curam expiandæ violationis ejus templi prodigia etiam sub idem tempus pluribus locis nuntiata accenderunt. in Lucanis cælum arsisse adferebant, Priverni sereno per diem totum rubrum solem fuisse, Lanuvi i<n> templo Sospitæ Junonis nocte strepitum ingentem exortum. jam animalium obsceni fetus pluribus locis nuntiabantur: in Sabinis incertus infans natus, masculus an femina esset, alter sedecim jam annorum item ambiguo sexu inventus; Frusinone agnus cum suillo capite, Sinuessæ porcus cum capite humano natus, in Lucanis in agro publico eculeus cum quinque pedibus. foeda omnia et deformia errantisque in alienos fetus naturæ visa: ante omnia abominati semimares jussique in mare extemplo deportari, sicut proxime C. Claudio M. Livio consulibus deportatus similis prodigii fetus erat. nihilo minus decemuiros adire libros de portento eo jusserunt. decemuiri ex libris res divinas easdem quæ proxime secundum id prodigium factæ essent imperarunt. carmen præterea ab ter novenis virginibus cani per urbem jusserunt donumque Junoni reginæ ferri. ea uti fierent C. Aurelius consul ex decemuirorum responso curavit. carmen, sicut patrum memoria Livius, ita tum condidit P. Licinius Tegula.
[13] Expiatis omnibus religionibusnam etiam Locris sacrilegium peruestigatum ab Q. Minucio erat pecuniaque ex bonis noxiorum in thesauros repositacum consules in provincias proficisci vellent, privati frequentes, quibus ex pecunia quam M. Valerio M. Claudio consulibus mutuam dederant tertia pensio debebatur eo anno, adjerunt senatum, quia consules, cum ad novum bellum quod magna classe magnisque exercitibus gerendum esset vix ærarium sufficeret, negaverant esse unde iis in præsentia solueretur. senatus querentes eos non sustinuit: si in Punicum bellum pecunia data in Macedonicum quoque bellum uti res publica vellet, aliis ex aliis orientibus bellis quid aliud quam publicatam pro beneficio tamquam ob noxiam suam pecuniam fore? cum et privati æquum postularent nec tamen soluendo ære alieno res publica esset, quod medium inter æquum et utile erat decreverunt, ut, quoniam magna pars eorum agros volgo venales esse diceret et sibimet emptis opus esse, agri publici qui intra quinquagesimum lapidem esset copia iis fieret: consules agrum æstimaturos et in jugera asses vectigal testandi causa publicum agrum esse imposituros, ut si quis, cum soluere posset populus, pecuniam habere quam agrum mallet, restitueret agrum populo. læti eam condicionem privati accepere; trientabulumque is ager, quia pro tertia parte pecuniæ datus erat, appellatus.
[14] Tum P. Sulpicius secundum vota in Capitolio nuncupata paludatis lictoribus profectus ab urbe Brundisium venit et, veteribus militibus voluntariis ex Africano exercitu in legiones discriptis navibusque ex classe Cn. Corneli electis, altero die quam a Brundisio soluit in Macedoniam traiecit. ibi ei præsto fuere Atheniensium legati orantes ut se obsidione eximeret. missus extemplo Athenas est C. Claudius Cento cum viginti longis navibus et mille militumneque enim ipse rex Athenas obsidebat: eo maxime tempore Abydum oppugnabat, jam cum Rhodiis et Attalo navalibus certaminibus, neutro feliciter proelio, vires expertus, sed animos ei faciebat præter ferociam insitam foedus ictum cum Antiocho Syriæ rege divisæque jam cum eo Ægypti opes, cui morte audita Ptolomæi regis ambo imminebant.
Contraxerant autem sibi cum Philippo bellum Athenienses haudquaquam digna causa, dum ex vetere fortuna nihil præter animos seruant. Acarnanes duo juvenes per initiorum dies non initiati templum Cereris imprudentes religionis cum cetera turba ingressi sunt. facile eos sermo prodidit absurde quædam percunctantes, deductique ad antistites templi, cum palam esset per errorem ingressos, tamquam ob infandum scelus interfecti sunt. id tam foede atque hostiliter gens Acarnanum factum ad Philippum detulit impetravitque ab eo ut datis Macedonum auxiliis bellum se inferre Atheniensibus pateretur. hic exercitus primo terram Atticam ferro ignique depopulatus cum omnis generis præda in Acarnaniam rediit. et inritatio quidem animorum ea prima fuit: postea justum bellum decretis civitatis ultro indicendo factum. Attalus enim rex Rhodiique persecuti cedentem in Macedoniam Philippum cum Æginam venissent, rex Piræum renovandæ confirmandæque cum Atheniensibus societatis causa traiecit. civitas omnis obviam effusa cum conjugibus ac liberis, sacerdotes <cum> insignibus suis intrantem urbem ac di prope ipsi exciti sedibus suis acceperunt.
[15] In contionem extemplo populus vocatus ut rex quæ vellet coram ageret; deinde ex dignitate magis visum scribere eum de quibus videretur quam præsentem aut referendis suis in civitatem beneficiis erubescere aut significationibus acclamationibusque multitudinis adsentatione immodica pudorem onerantis. in litteris autem, quæ missæ in contionem recitatæque sunt, commemoratio erat beneficiorum primum in civitatem suorum, deinde rerum quas adversus Philippum gessisset, ad postremum adhortatio capessendi belli dum se, dum Rhodios, tum quidem dum etiam Romanos haberent: nequiquam postea, si tum cessassent, prætermissam occasionem quæsituros. Rhodii deinde legati auditi sunt; quorum recens erat beneficium, quod naves longas quattuor Atheniensium captas nuper ab Macedonibus reciperatasque remiserant. itaque ingenti consensu bellum adversus Philippum decretum. honores regi primum Attalo immodici, deinde et Rhodiis habiti: tum primum mentio inlata de tribu quam Attalida appellarent ad decem veteres tribus addenda, et Rhodiorum populus corona aurea virtutis ergo donatus, civitasque Rhodiis data quemadmodum Rhodii prius Atheniensibus dederant. secundum hæc rex Attalus Æginam ad classem se recipit; Rhodii Ceam ab Ægina, inde per insulas Rhodum navigarunt omnibus præter Andrum Parumque et Cythnum, quæ præsidiis Macedonum tenebantur, in societatem acceptis. Attalum Æginæ missi in Ætoliam nuntii expectatique inde legati aliquamdiu nihil agentem tenuere. sed neque illos excire ad arma potuit, gaudentes utcumque composita cum Philippo pace, et ipse Rhodiique, cum, si institissent Philippo, egregium liberatæ per se Græciæ titulum habere potuissent, patiendo rursus eum in Hellespontum traicere occupantemque Thræciæ opportuna loca vires colligere, bellum aluere gloriamque ejus gesti perfectique Romanis concesserunt.
[16] Philippus magis regio animo est usus; qui cum Attalum Rhodiosque hostes non sustinuisset, ne Romano quidem quod imminebat bello territus, Philocle quodam ex præfectis suis cum duobus milibus peditum, equitibus ducentis ad populandos Atheniensium agros misso, classe tradita Heraclidi ut Maroneam peteret, ipse terra eodem cum expeditis duobus milibus peditum, equitibus ducentis pergit. et Maroneam quidem primo impetu expugnavit; Ænum inde cum magno labore, postremo per proditionem Callimedis præfecti Ptolomæi, cepit. deinceps alia castella, Cypsela et Doriscon et Serrheum, occupat. inde progressus ad Chersonesum Elæunta et Alopeconnesum tradentibus ipsis recipit; Callipolis quoque et Madytos deditæ et castella quædam ignobilia. Abydeni ne legatis quidem admissis regi portas clauserunt. ea oppugnatio diu Philippum tenuit, eripique ex obsidione, ni cessatum ab Attalo et Rhodiis foret, potuerunt. Attalus trecentos tantum milites in præsidium, Rhodii quadriremem unam ex classe, cum ad Tenedum staret, miserunt. eodem postea, cum jam vix sustinerent obsidionem, et ipse Attalus cum traiecisset spem tantum auxilii ex propinquo ostendit, neque terra neque mari adjutis sociis.
[17] Abydeni primo tormentis per muros dispositis non terra modo adeuntes aditu arcebant sed navium quoque stationem infestam hosti faciebant; postea, cum et muri pars strata ruinis et ad interjorem raptim oppositum murum cuniculis jam peruentum esset, legatos ad regem de condicionibus tradendæ urbis miserunt. paciscebantur autem ut Rhodiam quadriremem cum sociis navalibus Attalique præsidium emitti liceret atque ipsis urbe excedere cum singulis vestimentis. quibus cum Philippus nihil pacati nisi omnia per mittentibus respondisset, adeo renuntiata hæc legatio ab indignatione simul ac desperatione iram accendit ut ad Saguntinam rabiem versi matronas omnes in templo Dianæ, pueros ingenuos virginesque, infantes etiam cum suis nutricibus in gymnasio includi juberent, aurum et argentum in forum deferri, vestem pretiosam in naves Rhodiam Cyzicenamque quæ in portu erant coici, sacerdotes victimasque adduci et altaria in medio poni. ibi delecti primum qui, ubi cæsam aciem suorum pro diruto muro pugnantem vidissent, extemplo conjuges liberosque interficerent, aurum argentum vestemque quæ in navibus esset in mare deicerent, tectis publicis privatisque quam plurimis locis possent ignes subicerent: id se facinus perpetraturos præeuntibus exsecrabile carmen sacerdotibus jure jurando adacti; tum militaris ætas jurat neminem vivum nisi victorem acie excessurum. hi memores deorum adeo pertinaciter pugnaverunt ut, cum proelium nox diremptura esset, rex prior, territus rabie eorum, pugna abstiterit. principes, quibus atrocior pars facinoris delegata erat, cum paucos et confectos volneribus ac lassitudine superesse proelio cernerent, luce prima sacerdotes cum infulis ad urbem dedendam Philippo mittunt.
[18] Ante deditionem ex iis legatis Romanis qui Alexandream missi erant M. Æmilius trium consensu, minimus natu, audita obsidione Abydenorum ad Philippum venit. qui questus Attalo Rhodiisque arma inlata et quod tum maxime Abydum oppugnaret, cum rex ab Attalo et Rhodiis ultro se bello lacessitum diceret, 'num Abydeni quoque' inquit 'ultro tibi intulerunt arma?' insueto vera audire ferocior oratio visa est quam quæ habenda apud regem esset. 'ætas' inquit 'et forma et super omnia Romanum nomen te ferociorem facit. ego autem primum velim vos foederum memores seruare mecum pacem: sin bello lacessitis, mihi quoque animos facere et regnum et Macedonum nomen haud minus quam Romanum nobile sentietis.'
Ita dimisso legato Philippus auro argento quæque <alia> coaceruata erant acceptis hominum prædam omnem amisit. tanta enim rabies multitudinem invasit ut repente proditos rati qui pugnantes mortem occubuissent, periuriumque alius alii exprobrantes et sacerdotibus maxime, qui quos ad mortem devouissent, eorum deditionem vivorum hosti fecissent, repente omnes ad cædem conjugum liberorumque discurrerent seque ipsi per omnes vias leti interficerent. obstupefactus eo furore rex suppressit impetum militum et triduum se ad moriendum Abydenis dare dixit. quo spatio plura facinora in se victi ediderunt quam infesti edidissent victores, nec, nisi quem vincula aut alia necessitas mori prohibuit, quisquam vivus in potestatem venit. Philippus imposito Abydi præsidio in regnum rediit. cum velut Sagunti excidium Hannibali, sic Philippo Abydenorum clades ad Romanum bellum animos fecisset, nuntii occurrerunt consulem jam in Epiro esse et Apolloniam terrestres copias, navales Corcyram in hiberna deduxisse.
[19] Inter hæc legatis, qui in Africam missi erant, de Hamilcare Gallici exercitus duce responsum a Carthaginiensibus est nihil ultra se facere posse quam ut exilio eum multarent bonaque ejus publicarent: perfugas et fugitivos quos inquirendo vestigare potuerint reddidisse et de ea re missuros legatos Romam qui senatui satisfacerent. ducenta milia modium tritici Romam, ducenta ad exercitum in Macedoniam miserunt. inde in Numidiam ad reges profecti legati. dona data Masinissæ mandataque edita; equites mille Numidæ, cum duo milia daret, accepti. ipse in naves imponendos curavit et cum ducentis milibus modium tritici, ducentis hordei in Macedoniam misit. tertia legatio ad Verminam erat. is ad primos fines regni legatis obviam progressus, ut scriberent ipsi quas vellent pacis condiciones permisit: omnem pacem bonam justamque fore sibi cum populo Romano. datæ leges pacis jussusque ad eam confirmandam mittere legatos Romam.
[20] Per idem tempus L. Cornelius Lentulus pro consule ex Hispania rediit. qui cum in senatu res ab se per multos annos fortiter feliciterque gestas exposuisset postulassetque ut triumphanti sibi invehi liceret in urbem, res triumpho dignas esse censebat senatus, sed exemplum a majoribus non accepisse ut qui neque dictator neque consul neque prætor res gessisset triumpharet: pro consule illum Hispaniam provinciam, non consulem aut prætorem obtinuisse. decurrebatur tamen eo ut ovans urbem iniret, intercedente Ti. Sempronio Longo tribuno plebis, qui nihilo magis id more majorum aut ullo exemplo futurum diceret. postremo victus consensu patrum tribunus cessit et ex senatus consulto L. Lentulus ovans urbem est ingressus. argenti tulit [ex præda] quadraginta tria milia pondo, auri duo milia quadringenta quinquaginta; militibus ex præda centenos vicenos asses divisit.
[21] Jam exercitus consularis ab Arretio Ariminum transductus erat et quinque milia socium Latini nominis ex Gallia in Etruriam transierant. itaque L. Furius magnis itineribus ab Arimino adversus Gallos Cremonam tum obsidentes profectus, castra mille quingentorum passuum intervallo ab hoste posuit. occasio egregie rei gerendæ fuit, si protinus de via ad castra oppugnanda duxisset: palati passim vagabantur per agros nullo satis firmo relicto præsidio; lassitudini militum timuit, quod raptim ductum agmen erat. Galli clamore suorum ex agris revocati omissa præda quæ in manibus erat castra repetivere; et postero die in aciem progressi. nec Romanus moram pugnandi fecit; sed vix spatium instruendi fuit: eo cursu hostes in proelium venerunt. dextra alain alas divisum socialem exercitum habebatin prima acie locata est, in subsidiis duæ Romanæ legiones. M. Furius dextræ alæ, legionibus M. Cæcilius, equitibus L. Valerius Flaccuslegati omnes erantpræpositi. prætor secum duos legatos, C. Lætorium et P. Titinium, habebat, cum quibus circumspicere et obire ad omnes hostium subitos conatus posset. primo Galli omni multitudine in unum locum conixi obruere atque obterere sese dextram alam, quæ prima erat, sperarunt posse. ubi id parum procedebat, circuire a cornibus et amplecti hostium aciem, quod in multitudine adversus paucos facile videbatur, conati sunt. id ubi vidit prætor, ut et ipse dilataret aciem, duas legiones ex subsidiis dextra lævaque alæ quæ in prima acie pugnabat circumdat ædemque Diiovi vovit, si eo die hostes fudisset. L. Valerio imperat ut parte una duarum legionum equites, altera sociorum equitatum in cornua hostium emittat nec circuire eos aciem patiatur; simul et ipse, ut extenuatam mediam diductis cornibus aciem Gallorum vidit, signa inferre confertos milites et perrumpere ordines jubet. et cornua ab equitibus et medii a pedite pulsi; ac repente, cum in omni parte cæde ingenti sternerentur, Galli terga verterunt fugaque effusa repetunt castra. fugientes persecutus eques; mox et legiones insecutæ in castra impetum fecerunt. minus sex milia hominum inde effugerunt: cæsa aut capta supra quinque et triginta milia cum signis militaribus septuaginta, carpentis Gallicis multa præda oneratis plus ducentis. Hamilcar dux Poenus eo proelio cecidit et tres imperatores nobiles Gallorum. Placentini captivi ad duo milia liberorum capitum redditi colonis.
[22] Magna victoria lætaque Romæ fuit: litteris allatis supplicatio in triduum decreta est. Romanorum sociorumque ad duo milia eo proelio ceciderunt, plurimi dextræ alæ, in quam primo impetu vis hostium ingens inlata est. quamquam per prætorem prope debellatum erat, consul quoque C. Aurelius, perfectis quæ Romæ agenda fuerant, profectus in Galliam victorem exercitum a prætore accepit.
Consul alter cum autumno ferme exacto in provinciam venisset, circa Apolloniam hibernabat. ab classe, quæ Corcyræ subducta erat, C. Claudius triremesque Romanæ, sicut ante dictum est, Athenas missæ cum Piræum peruenissent, despondentibus jam animos sociis spem ingentem attulerant. nam et terrestres ab Corintho quæ per Megara incursiones in agros fieri solitæ erant non fiebant, et prædonum a Chalcide naves, quæ non mare solum infestum sed etiam omnes maritimos agros Atheniensibus fecerant, non modo Sunium superare sed ne extra fretum <quidem> Euripi committere aperto mari se audebant. superuenerunt his tres Rhodiæ quadriremes et erant Atticæ tres apertæ naves, ad tuendos maritimos agros comparatæ. hac classe si urbs agrique Atheniensium defenderentur, satis in præsentia existimanti Claudio esse majoris etiam rei fortuna oblata est.
[23] Exules ab Chalcide regiorum injuriis pulsi attulerunt occupari Chalcidem sine certamine ullo posse; nam et Macedonas, quia nullus in propinquo sit hostium metus, vagari passim, et oppidanos præsidio Macedonum fretos custodiam urbis neglegere. his auctoribus profectus quamquam Sunium ita mature peruenerat ut inde provehi ad primas angustias Euboeæ posset, ne superato promunturio conspiceretur, classem in statione usque ad noctem tenuit. primis tenebris movit et tranquillo peruectus Chalcidem paulo ante lucem, qua infrequentissima urbis sunt, paucis militibus turrim proximam murumque circa scalis cepit, alibi sopitis custodibus, alibi nullo custodiente. progressi inde ad frequentia ædificiis loca, custodibus interfectis refractaque porta ceteram multitudinem armatorum acceperunt. inde in totam urbem discursum est, aucto etiam tumultu quod circa forum ignis tectis injectus erat: conflagrarunt et horrea regia et armamentarium cum ingenti apparatu machinarum tormentorumque. cædes inde passim fugientium pariter ac repugnantium fieri coepta est; nec ullo jam qui militaris ætatis esset non aut cæso aut fugato, Sopatro etiam Acarnane præfecto præsidii interfecto, præda omnis primo in forum conlata, deinde in naves imposita. carcer etiam ab Rhodiis refractus emissique captivi quos Philippus tamquam in tutissimam custodiam condiderat. statuis inde regis dejectis truncatisque signo receptui dato conscenderunt naves et Piræum, unde profecti erant, redierunt. quod si tantum militum Romanorum fuisset ut et Chalcis teneri et non deseri præsidium Athenarum potuisset, magna res principio statim belli, Chalcis et Euripus adempta regi forent; nam ut terra Thermopylarum angustiæ Græciam, ita mari fretum Euripi claudit.
[24] Demetriade tum Philippus erat. quo cum esset nuntiata clades sociæ urbis, quamquam serum auxilium perditis <rebus> erat, tamen, quæ proxima auxilio est, ultionem petens, cum expeditis quinque milibus peditum et trecentis equitibus extemplo profectus cursu prope Chalcidem contendit, haudquaquam dubius opprimi Romanos posse. a qua destitutus spe nec quicquam aliud quam ad deforme spectaculum semirutæ ac fumantis sociæ urbis cum venisset, paucis vix qui sepelirent bello absumptos relictis æque raptim ac venerat transgressus ponte Euripum per Boeotiam Athenas ducit, pari incepto haud disparem eventum ratus responsurum. et respondisset, ni speculatorhemerodromos vocant Græci, ingens die uno cursu emetientes spatiumcontemplatus regium agmen ex specula quadam, prægressus nocte media Athenas peruenisset. idem ibi somnus eademque neglegentia erat quæ Chalcidem dies ante paucos prodiderat. excitati nuntio trepido et prætor Atheniensium et Dioxippus, præfectus cohortis mercede militantium auxiliorum, convocatis in forum militibus tuba signum ex arce dari jubent, ut hostes adesse omnes scirent. ita undique ad portas, ad muros discurrunt. paucas post horas Philippus, aliquanto tamen ante lucem, adpropinquans urbi, conspectis luminibus crebris et fremitu hominum trepidantium, ut in tali tumultu, exaudito sustinuit signa et considere ac conquiescere agmen jussit, vi aperta propalam usurus quando parum dolus profuerat. ab Dipylo accessit. porta ea, velut in ore urbis posita, major aliquanto patentiorque quam ceteræ est, et intra eam extraque latæ viæ sunt, ut et oppidani derigere aciem a foro ad portam possent et extra limes mille ferme passus longus, in Academiæ gymnasium ferens, pediti equitique hostium liberum spatium præberet. eo limite Athenienses cum Attali præsidio et cohorte Dioxippi acie intra portam instructa signa extulerunt. quod ubi Philippus vidit, habere se hostes in potestate ratus et diu optata cædeneque enim ulli Græcarum civitatium infestior erat<iram> expleturum, cohortatus milites ut se intuentes pugnarent scirentque ibi signa, ibi aciem esse debere ubi rex esset, concitat in hostes equum non ira tantum sed etiam gloria elatus, quod ingenti turba completis etiam ad spectaculum muris conspici se pugnantem egregium ducebat. aliquantum ante aciem cum equitibus paucis evectus in medios hostes ingentem cum suis ardorem, tum pavorem hostibus injecit. plurimos manu sua comminus eminusque volneratos compulsosque in portam consecutus et ipse, cum majorem in angustiis trepidantium edidisset cædem, in temerario incepto tutum tamen receptum habuit quia qui in turribus portæ erant sustinebant tela ne in permixtos hostibus suos conicerent. intra muros deinde tenentibus milites Atheniensibus Philippus signo receptui dato castra ad Cynosarges- templum Herculis gymnasiumque et lucus erat circumiectusposuit. sed et Cynosarges et Lycium et quidquid sancti amoenive circa urbem erat incensum est, dirutaque non tecta solum sed etiam sepulcra, nec divini humanive juris quicquam præ impotenti ira est seruatum.
[25] Postero die cum primo clausæ fuissent portæ, deinde subito apertæ quia præsidium Attali ab Ægina Romanique ab Piræo intraverant urbem, castra ab urbe rettulit rex tria ferme milia passuum. inde Eleusinem profectus spe improviso templi castellique quod et imminet et circumdatum est templo capiendi, cum haudquaquam neglectas custodias animaduertisset et classem a Piræo subsidio venire, omisso incepto Megara ac protinus Corinthum ducit et, cum Argis Achæorum concilium esse audisset, inopinantibus Achæis contioni ipsi superuenit. consultabant de bello adversus Nabim tyrannum Lacedæmoniorum, qui tralato imperio a Philopoemene ad Cycliadan, nequaquam parem illi ducem, dilapsa cernens Achæorum auxilia redintegraverat bellum agrosque finitimorum vastabat et jam urbibus quoque erat terribilis. adversus hunc hostem cum quantum ex quaque civitate militum scriberetur consultarent, Philippus dempturum se eis curam, quod ad Nabim et Lacedæmonios attineret, <est> pollicitus nec tantum agros sociorum populationibus prohibiturum sed terrorem omnem belli in ipsam Laconicam ducto eo extemplo exercitu tralaturum. hæc oratio cum ingenti adsensu hominum acciperetur, 'ita tamen æquum est' inquit 'me vestra meis armis tutari ne mea interim nudentur præsidiis. itaque, si vobis videtur, tantum parate militum quantum ad Oreum et Chalcidem et Corinthum tuenda satis sit, ut meis ab tergo tutis securus bellum Nabidi inferam et Lacedæmoniis.' non fefellit Achæos quo spectasset tam benigna pollicitatio auxiliumque oblatum adversus Lacedæmonios: id quæri ut obsidem Achæorum juventutem educeret ex Peloponneso ad inligandam Romano bello gentem. et id quidem coarguere Cycliadas prætor Achæorum nihil attinere ratus, id modo cum dixisset non licere legibus Achæorum de aliis rebus referre quam propter quas convocati essent, decreto de exercitu parando adversus Nabim facto concilium fortiter ac libere habitum dimisit, inter adsentatores regios ante eam diem habitus. Philippus magna spe depulsus, voluntariis paucis militibus conscriptis, Corinthum atque in Atticam terram rediit.
[26] Per eos ipsos dies quibus Philippus in Achaia fuit Philocles præfectus regius ex Euboea profectus cum duobus milibus Thracum Macedonumque ad depopulandos Atheniensium fines regione Eleusinis saltum Cithæronis transcendit. inde dimidia parte militum ad prædandum passim per agros dimissa, cum parte ipse occultus loco ad insidias opportuno consedit ut, si ex castello ab Eleusine in prædantes suos impetus fieret, repente hostes effusos ex improviso adoriretur. non fefellere insidiæ. itaque revocatis qui discurrerant ad prædandum militibus instructisque ad oppugnandum castellum Eleusinem profectus, cum multis inde volneribus recessit Philippoque se venienti ex Achaia conjunxit. temptata et ab ipso rege oppugnatio ejusdem castelli est; sed naves Romanæ a Piræo venientes intromissumque præsidium absistere incepto coegerunt. diviso deinde exercitu rex cum parte Philoclem Athenas mittit, cum parte Piræum pergit ut, dum Philocles subeundo muros comminandaque oppugnatione contineret urbe Athenienses, ipsi Piræum levi cum præsidio relictum expugnandi facultas esset. ceterum nihilo ei Piræi quam Eleusinis facilior iisdem fere defendentibus oppugnatio fuit. a Piræo Athenas repente duxit. inde eruptione subita peditum equitumque inter angustias semiruti muri qui bracchiis duobus Piræum Athenis jungit repulsus, omissa oppugnatione urbis, diviso cum Philocle rursus exercitu ad agros vastandos profectus, cum priorem populationem sepulcris circa urbem diruendis exercuisset, ne quid inviolatum relinqueret, templa deum quæ pagatim sacrata habebant dirui atque incendi jussit. et ornata eo genere operum eximie terra Attica et copia domestici marmoris et ingeniis artificum præbuit huic furori materiam; neque enim diruere modo ipsa templa ac simulacra evertere satis habuit, sed lapides quoque, ne integri cumularent ruinas, frangi jussit. et postquam non tam ira <erat> satiata quam iræ exercendæ materia deerat, agro hostium in Boeotiam excessit nec aliud quicquam dignum memoria in Græcia egit.
[27] Consul Sulpicius eo tempore inter Apolloniam ac Dyrrachium ad Apsum flumen habebat castra, quo arcessitum L. Apustium legatum cum parte copiarum ad depopulandos hostium fines mittit. Apustius extrema Macedoniæ populatus, Corrhago et Gerrunio et Orgesso castellis primo impetu captis ad Antipatream, in faucibus angustis sitam urbem, venit. ac primo evocatos principes ad conloquium, ut fidei Romanorum se committerent, perlicere est conatus; deinde, ubi magnitudine ac moenibus situque urbis freti dicta aspernabantur, vi atque armis adortus expugnavit puberibusque interfectis, præda omni militibus concessa, diruit muros atque urbem incendit. hic metus Codrionem, satis validum et munitum oppidum, sine certamine ut dederetur Romanis effecit. præsidio ibi relicto Cnidusnomen propter alteram in Asia urbem quam oppidum notiusui capitur. revertentem legatum ad consulem cum satis magna præda Athenagoras quidam, regius præfectus, in transitu fluminis a novissimo agmine adortus postremos turbavit. ad quorum clamorem et trepidationem cum revectus equo propere legatus signa convertisset et conjectis in medium sarcinis aciem direxisset, non tulere impetum Romanorum militum regii: multi ex iis occisi, plures capti. legatus incolumi exercitu reducto ad consulem remittitur inde extemplo ad classem.
[28] Hac satis felici expeditione bello commisso reguli ac principes accolæ Macedonum in castra Romana veniunt, Pleuratus Scerdilædi filius et Amynander Athamanum rex et ex Dardanis Bato Longari filius: bellum suo nomine Longarus cum Demetrio Philippi patre gesserat. pollicentibus auxilia respondit consul Dardanorum et Pleurati opera, cum exercitum in Macedoniam induceret, se usurum; Amynandro Ætolos concitandos ad bellum attribuit. Attali legatisnam ii quoque per id tempus venerantmandat ut Æginæ rex, ubi hibernabat, classem Romanam opperiretur, qua adjuncta bello maritimo, sicut ante, Philippum urgeret. ad Rhodios quoque missi legati, ut capesserent partem belli. nec Philippus segniusiam enim in Macedoniam perueneratapparabat bellum. filium Persea, puerum admodum, datis ex amicorum numero qui ætatem ejus regerent, cum parte copiarum ad obsidendas angustias quæ ad Pelagoniam sunt mittit. Sciathum et Peparethum, haud ignobiles urbes, ne classi hostium prædæ ac præmio essent, diruit. ad Ætolos mittit legatos, ne gens inquieta adventu Romanorum fidem mutaret.
[29] Concilium Ætolorum stata die, quod Panætoli<c>um vocant, futurum erat. huic ut occurrerent, et regis legati iter accelerarunt et a consule missus L. Furius Purpurio legatus venit; Atheniensium quoque legati ad id concilium occurrerunt. primi Macedones, cum quibus recentissimum foedus erat, auditi sunt. qui <in> nulla nova re nihil se novi habere quod adferrent dixerunt: quibus enim de causis experta inutili societate Romana pacem cum Philippo fecissent, compositam semel pacem seruare eos debere. 'an imitari' inquit unus ex legatis 'Romanorum licentiam, an levitatem dicam, mavultis? qui cum legatis vestris Romæ responderi ita jussissent: "quid ad nos venitis, Ætoli, sine quorum auctoritate pacem cum Philippo fecistis?", iidem nunc ut bellum secum adversus Philippum geratis postulant; et antea propter vos et pro vobis arma sumpta adversus eum simulabant, nunc vos in pace esse cum Philippo prohibent. Messanæ ut auxilio essent primo in Siciliam transcenderunt, iterum ut Syracusas oppressas ab Carthaginiensibus in libertatem eximerent: et Messanam et Syracusas et totam Siciliam ipsi habent vectigalemque provinciam securibus et fascibus subjecerunt. scilicet sicut vos Naupacti legibus vestris per magistratus a vobis creatos concilium habetis, socium hostemque libere quem velitis lecturi, pacem ac bellum arbitrio habituri vestro, sic Siculorum civitatibus Syracusas aut Messanam aut Lilybæum indicitur concilium. prætor Romanus conventus agit: eo imperio evocati conveniunt, excelso in suggestu superba jura reddentem, stipatum lictoribus vident, virgæ tergo, secures ceruicibus imminent; et quotannis alium atque alium dominum sortiuntur. nec id mirari debent aut possunt, cum Italiæ urbes, Regium Tarentum Capuamne finitimas quarum ruinis crevit urbs Roma nominem, eidem subjectas videant imperio. Capua quidem sepulcrum ac monumentum Campani populi, elato et extorri ejecto ipso populo, superest, urbs trunca sine senatu, sine plebe, sine magistratibus, prodigium, relicta crudelius habitanda quam si dejecta foret. furor est, si alienigenæ homines plus lingua et moribus et legibus quam maris terrarumque spatio discreti hæc tenuerint, sperare quicquam eodem statu mansurum. Philippi regnum officere aliquid videtur libertati vestræ; qui, cum merito vestro vobis infensus esset, nihil a vobis ultra quam pacem petiit fidemque hodie pacis pactæ desiderat. adsuefacite his terris legiones externas et jugum accipite: sero ac nequiquam, cum dominum Romanum habebitis, socium Philippum quæretis. Ætolos Acarnanas Macedonas, ejusdem linguæ homines, leves ad tempus ortæ causæ diiungunt conjunguntque: cum alienigenis, cum barbaris æternum omnibus Græcis bellum est eritque; natura enim, quæ perpetua est, non mutabilibus in diem causis hostes sunt. sed unde coepit oratio mea, ibi desinet. hoc eodem loco iidem homines de ejusdem Philippi pace triennio ante decrevistis iisdem improbantibus eam pacem Romanis, qui nunc pactam et compositam turbare volunt. in qua consultatione nihil fortuna mutavit, cur vos mutetis non video.'
[30] Secundum Macedonas ipsis Romanis ita concedentibus jubentibusque Athenienses, qui foeda passi justius in crudelitatem sævitiamque regis invehi poterant, introducti sunt. deploraverunt vastationem populationemque miserabilem agrorum: neque id se queri, quod hostilia ab hoste passi forent; esse enim quædam belli jura, quæ ut facere ita pati sit fas: sata exuri, dirui tecta, prædas hominum pecorumque agi misera magis quam indigna patienti esse; verum enim vero id se queri, quod is qui Romanos alienigenas et barbaros vocet adeo omnia simul divina humanaque jura polluerit ut priore populatione cum infernis deis, secunda cum superis bellum nefarium gesserit. omnia sepulcra monumentaque diruta esse in finibus suis, omnium nudatos manes, nullius ossa terra tegi. delubra sibi fuisse quæ quondam pagatim habitantes in parvis illis castellis vicisque consecrata ne in unam urbem quidem contributi majores sui deserta reliquerint: circa ea omnia templa Philippum infestos circumtulisse ignes; semusta, truncata simulacra deum inter prostratos jacere postes templorum. qualem terram Atticam fecerit, exornatam quondam opulentamque, talem eum si liceat Ætoliam Græciamque omnem facturum. urbis quoque suæ similem deformitatem futuram fuisse, nisi Romani subvenissent. eodem enim scelere urbem colentes deos præsidemque arcis Mineruam petitam, eodem Eleusine Cereris templum, eodem Piræi Jovem Mineruamque; sed ab eorum non templis modo sed etiam moenibus vi atque armis repulsum in ea delubra quæ sola religione tuta fuerint sævisse. itaque se orare atque obsecrare Ætolos ut miseriti Atheniensium ducibus diis immortalibus, deinde Romanis, qui secundum deos plurimum possent, bellum susciperent.
[31] Tum Romanus legatus: 'totam orationis meæ formam Macedones primum, deinde Athenienses mutarunt. nam et Macedones, cum ad conquerendas Philippi injurias in tot socias nobis urbes venissem, ultro accusando Romanos, defensionem ut accusatione potiorem haberem effecerunt, et Athenienses in deos inferos superosque nefanda atque inhumana scelera ejus referendo quid mihi aut cuiquam reliquerunt quod obicere ultra possim? eadem hæc Cianos Abydenos Ænios Maronitas Thasios Parios Samios Larisenses Messenios hinc ex Achaia existimate queri, graviora etiam acerbioraque eos quibus nocendi majorem facultatem habuit. nam quod ad ea attinet quæ nobis objecit, nisi gloria digna sunt, fateor ea defendi non posse. Regium et Capuam et Syracusas nobis objecit. Regium Pyrrhi bello legio a nobis Reginis ipsis ut mitteremus orantibus in præsidium missa urbem ad quam defendendam missa erat per scelus possedit. comprobavimus ergo id facinus? an bello persecuti sceleratam legionem, in potestatem nostram redactam, tergo et ceruicibus poenas sociis pendere cum coegissemus, urbem agros suaque omnia cum libertate legibusque Reginis reddidimus? Syracusanis oppressis ab externis tyrannis, quo indignius esset, cum tulissemus opem et fatigati prope per triennium terra marique urbe munitissima oppugnanda essemus, cum jam ipsi Syracusani seruire tyrannis quam capi a nobis mallent, captam iisdem armis et liberatam urbem reddidimus. neque infitias imus Siciliam provinciam nostram esse et civitates quæ in parte Carthaginiensium fuerunt et uno animo cum illis adversus nos bellum gesserunt, stipendiarias nobis ac vectigales esse: quin contra hoc et vos et omnes gentes scire volumus pro merito cuique erga nos fortunam esse. an Campanorum poenæ, de qua ne ipsi quidem queri possunt, nos pæniteat? hi homines, cum pro iis bellum adversus Samnites per annos prope septuaginta cum magnis nostris cladibus gessissemus, ipsos foedere primum, deinde conubio atque inde cognationibus, postremo civitate nobis conjunxissemus, tempore nostro adverso primi omnium Italiæ populorum, præsidio nostro foede interfecto, ad Hannibalem defecerunt, deinde indignati se obsideri a nobis Hannibalem ad oppugnandam Romam miserunt. horum si neque urbs ipsa neque homo quisquam superesset, quis id durius quam pro merito ipsorum statutum indignari posset? plures sibimet ipsi conscientia scelerum mortem consciverunt quam ab nobis supplicio adfecti sunt. ceteris ita oppidum, ita agros ademimus ut agrum locumque ad habitandum daremus, urbem innoxiam stare incolumem pateremur, ut qui hodie videat eam nullum oppugnatæ captæve ibi vestigium inveniat. sed quid ego Capuam dico, cum Carthagini victæ pacem ac libertatem dederimus? magis illud est periculum ne nimis facile victis ignoscendo plures ob id ipsum ad experiundam adversus nos fortunam belli incitemus. hæc pro nobis dicta sint, hæc adversus Philippum, cujus domestica parricidia et cognatorum amicorumque cædes et libidinem inhumaniorem prope quam crudelitatem vos, quo propiores Macedoniæ estis, melius nostis. quod ad vos attinet, Ætoli, nos pro vobis bellum suscepimus adversus Philippum, vos sine nobis cum eo pacem fecistis. et forsitan dicatis bello Punico occupatis nobis coactos metu vos leges pacis ab eo qui tum plus poterat accepisse; et nos, cum alia majora urgerent, depositum a vobis bellum et ipsi omisimus. nunc et nos deum benignitate Punico perfecto bello totis viribus nostris in Macedoniam incubuimus, et vobis restituendi vos in amicitiam societatemque nostram fortuna oblata est, nisi perire cum Philippo quam vincere cum Romanis mavultis.'
[32] Hæc dicta ab Romano cum essent, inclinatis omnium animis ad Romanos Damocritus prætor Ætolorum pecunia, ut fama est, ab rege accepta, nihil aut huic aut illi parti adsensus, rem magni discriminis consiliis nullam esse tam inimicam quam celeritatem dixit: celerem enim pænitentiam, sed eandem seram atque inutilem sequi, cum præcipitata raptim consilia neque revocari neque in integrum restitui possint. deliberationis autem ejus cujus ipse maturitatem expectandam putaret tempus ita jam nunc statui posse: cum legibus cautum esset ne de pace belloque nisi in Panætolico et Pylaico concilio ageretur, decernerent extemplo ut prætor sine fraude, cum de bello et pace agere velit, advocet concilium et quod tum referatur decernaturque ut perinde jus ratumque <sit> ac si in Panætolico aut Pylaico concilio actum esset. dimissis ita suspensa re legatis egregie consultum genti aiebat: nam utrius partis melior fortuna belli esset, ad ejus societatem inclinaturos. hæc in concilio Ætolorum acta.
[33] Philippus impigre terra marique parabat bellum. navales copias Demetriadem in Thessaliam contrahebat; Attalum Romanamque classem principio veris ab Ægina ratus moturos, navibus maritimæque oræ præfecit Heraclidam, quem et ante præfecerat; ipse terrestres copias comparabat, magna se duo auxilia Romanis detraxisse credens, ex una parte Ætolos, ex altera Dardanos, faucibus ad Pelagoniam a filio Perseo interclusis. ab consule non parabatur sed gerebatur jam bellum. per Dassaretiorum fines exercitum ducebat, frumentum quod ex hibernis extulerat integrum vehens, quod in usum militi satis esset præbentibus agris. oppida vicique partim voluntate, partim metu se tradebant; quædam vi expugnata, quædam deserta in montes propinquos refugientibus barbaris inveniebantur. ad Lyncum stativa posuit prope flumen Bevum; inde frumentatum circa horrea Dassaretiorum mittebat. Philippus consternata quidem omnia circa pavoremque ingentem hominum cernebat, sed parum gnarus quam partem petisset consul, alam equitum ad explorandum quonam hostes iter intendissent misit. idem error apud consulem erat: movisse ex hibernis regem sciebat, quam regionem petisset ignorans. is quoque speculatum miserat equites. hæ duæ alæ ex diverso, cum diu incertis itineribus vagatæ per Dassaretios essent, tandem in unum iter convenerunt. neutros fefellit, ut fremitus procul hominum equorumque exauditus est, hostes adpropinquare. itaque priusquam in conspectum venirent, equos armaque expedierant; nec mora, ubi primum hostem videre, concurrendi facta est. forte et numero et virtute, utpote lecti utrimque, haud impares æquis viribus per aliquot horas pugnarunt. fatigatio ipsorum equorumque incerta victoria diremit proelium; Macedonum quadraginta equites, Romanorum quinque et triginta ceciderunt. neque eo magis explorati quicquam in qua regione castra hostium essent aut illi ad regem aut hi ad consulem rettulerunt; per transfugas cognitum est, quos levitas ingeniorum ad cognoscendas hostium res in omnibus bellis præbet.
[34] Philippus aliquid et ad caritatem suorum et ut promptius pro eo periculum adirent ratus profecturum se, si equitum qui ceciderant in expeditione sepeliendorum curam habuisset, adferri eos in castra jussit, ut conspiceretur ab omnibus funeris honos. nihil tam incertum nec tam inæstimabile est quam animi multitudinis. quod promptiores ad subeundam omnem dimicationem videbatur facturum, id metum pigritiamque incussit; nam qui hastis sagittisque et rara lanceis facta volnera vidissent, cum Græcis Illyriisque pugnare adsueti, postquam gladio Hispaniensi detruncata corpora bracchiis cum humero abscisis aut tota ceruice desecta divisa a corpore capita patentiaque viscera et foeditatem aliam volnerum viderunt, adversus quæ tela quosque viros pugnandum foret pavidi volgo cernebant. ipsum quoque regem terror cepit nondum justo proelio cum Romanis congressum. itaque revocato filio præsidioque quod in faucibus Pelagoniæ erat, ut iis copiis suas augeret, Pleurato Dardanisque iter in Macedoniam patefecit. ipse cum viginti milibus peditum, duobus milibus equitum ducibus transfugis ad hostem profectus paulo plus mille passus a castris Romanis tumulum propinquum Atæo fossa ac vallo conmunivit; ac subjecta cernens Romana castra, admiratus esse dicitur et universam speciem castrorum et discripta suis quæque partibus cum tendentium ordine tum itinerum intervallis, et negasse barbarorum ea castra ulli videri posse. biduum consul et rex, alter alterius conatus expectantes, continuere suos intra vallum; tertio die Romanus omnes in aciem copias eduxit.
[35] Rex non tam celerem aleam universi certaminis timens quadringentos TrallesIllyriorum id, sicut alio diximus loco, est genuset Cretenses trecentos, addito his peditibus pari numero equitum, cum duce Athenagora, uno ex purpuratis, ad lacessendos hostium equites misit. ab Romanis autemaberat acies eorum paulo plus quingentos passusuelites et equitum duæ ferme alæ emissæ, ut numero quoque eques pedesque hostem æquarent. credere regii genus pugnæ quo adsueverant fore, ut equites in vicem insequentes refugientesque nunc telis uterentur, nunc terga darent, Illyriorum velocitas ad excursiones et impetus subitos usui esset, Cretenses in invehentem se effuse hostem sagittas conicerent. turbavit hunc ordinem pugnandi non acrior quam pertinacior impetus Romanorum; nam haud secus quam si tota acie dimicarent, et velites emissis hastis comminus gladiis rem gerebant et equites, ut semel in hostem evecti sunt, stantibus equis, partim ex ipsis equis, partim desilientes immiscentesque se peditibus pugnabant. ita nec eques regius equiti par erat, insuetus ad stabilem pugnam, nec pedes concursator et vagus et prope seminudus genere armorum veliti Romano parmam gladiumque habenti pariterque et ad se tuendum et ad hostem petendum armato. non tulere itaque dimicationem nec alia re quam velocitate tutantes se in castra refugerunt.
[36] Uno deinde intermisso die, cum omnibus copiis equitum levisque armaturæ pugnaturus rex esset, nocte cætratos, quos peltas<tas> vocant, loco opportuno inter bina castra in insidiis abdiderat præceperatque Athenagoræ et equitibus ut si aperto proelio procederet res, uterentur fortuna, si minus, cedendo sensim ad insidiarum locum hostem pertraherent. et equitatus quidem cessit, duces cætratæ cohortis non satis expectato signo ante tempus excitatis suis occasionem bene gerendæ rei amisere. Romanus et aperto proelio victor et tutus a fraude insidiarum in castra sese recepit. postero die consul omnibus copiis in aciem descendit ante prima signa locatis elephantis, quo auxilio tum primum Romani, quia captos aliquot bello Punico habebant, usi sunt. ubi latentem intra vallum hostem vidit, in tumulos quoque ac sub ipsum vallum exprobrans metum successit. postquam ne tum quidem potestas pugnandi dabatur, quia ex tam propinquis stativis parum tuta frumentatio erat, dispersos milites per agros equitibus extemplo invasuris, octo fere inde milia, intervallo tutiorem frumentationem habiturus, castra ad Ottolobumid est loco nomenmovit. cum in propinquo agro frumentarentur Romani, primo rex intra vallum suos tenuit, ut cresceret simul et neglegentia cum audacia hosti. ubi effusos vidit, cum omni equitatu et Cretensium auxiliaribus, quantum equitem velocissimi pedites cursu æquare poterant, citato profectus agmine inter castra Romana et frumentatores constituit signa. inde copiis divisis partem ad consectandos vagos frumentatores emisit dato signo ne quem vivum relinquerent, cum parte ipse substitit itineraque quibus ad castra recursuri videbantur hostes obsedit. jam passim cædes ac fuga erat, necdum quisquam in castra Romana nuntius cladis peruenerat, quia refugientes in regiam stationem incidebant et plures ab obsidentibus vias quam ab emissis ad cædem interficiebantur. tandem inter medias hostium stationes elapsi quidam trepidi tumultum magis quam certum nuntium intulerunt castris.
[37] Consul equitibus jussis qua quisque posset opem ferre laborantibus ipse legiones e castris educit et agmine quadrato ad hostem ducit. dispersi equites per agros quidam aberrarunt decepti clamoribus aliis ex alio existentibus loco, pars obvios habuerunt hostes. pluribus locis simul pugna coepit. regia statio atrocissimum proelium edebat; nam et ipsa multitudine equitum peditumque prope justa acies erat et Romanorum, quia medium obsederat iter, plurimi in eam inferebantur. eo quoque superiores Macedones erant, quod et rex ipse hortator aderat et Cretensium auxiliares multos ex improviso volnerabant, conferti præparatique in dispersos et effusos pugnantes. quod si modum in insequendo habuissent, non in præsentis modo certaminis gloriam sed in summam etiam belli profectum foret: nunc aviditate cædis intemperantius secuti in prægressas cum tribunis militum cohortes Romanas incidere, et fugiens eques, ut primo signa suorum vidit, convertit in effusum hostem equos, versaque momento temporis fortuna pugnæ est terga dantibus qui modo secuti erant. multi comminus congressi, multi fugientes interfecti; nec ferro tantum periere, sed in paludes quidam conjecti profundo limo cum ipsis equis hausti sunt. rex quoque in periculo fuit; nam ruente saucio equo præceps ad terram datus haud multum afuit quin jacens opprimeretur. saluti fuit eques, qui raptim ipse desiluit pavidumque regem in equum subjecit; ipse, cum pedes æquare cursu fugientes non posset equites, ab hostibus ad casum regis concitatis confossus perit. rex circumuectus paludes per vias inviaque trepida fuga in castra tandem, jam desperantibus plerisque incolumem evasurum, peruenit. ducenti Macedonum equites eo proelio periere, centum ferme capti; octoginta admodum ornati equi spoliis simul armorum relatis abducti.
[38] Fuere qui hoc die regem temeritatis, consulem segnitiæ accusarent: nam et Philippo quiescendum fuisse, cum paucis diebus hostes exhausto circa omni agro ad ultimum inopiæ venturos sciret, et consulem, cum equitatum hostium levemque armaturam fudisset ac prope regem ipsum cepisset, protinus ad castra hostium ducere debuisse; nec enim mansuros ita perculsos hostes fuisse debellarique momento temporis potuisse. id dictu quam re, ut pleraque, facilius erat. nam si omnibus peditum quoque copiis congressus rex fuisset, forsitan inter tumultum, cum omnes victi metuque perculsi ex proelio intra vallum, protinus inde superuadentem munimenta victorem hostem fugerent, exui castris potuerit rex; cum vero integræ copiæ peditum in castris mansissent, stationes ante portas præsidiaque disposita essent, quid nisi ut temeritatem regis effuse paulo ante secuti perculsos equites imitaretur, profecisset? neque enim ne regis quidem primum consilium, quo impetum in frumentatores palatos per agros fecit, reprehendendum foret, si modum prosperæ pugnæ imposuisset. eo quoque minus est mirum temptasse eum fortunam, quod fama erat Pleuratum Dardanosque ingentibus copiis profectos domo jam in Macedoniam transcendisse; quibus si undique circumuentus copiis foret, sedentem Romanum debellaturum credi poterat. itaque secundum duas adversas equestres pugnas multo minus tutam moram in iisdem stativis fore Philippus ratus, cum abire inde et fallere abiens hostem vellet, caduceatore sub occasum solis misso ad consulem qui indutias ad sepeliendos equites peteret, frustratus hostem secunda vigilia multis ignibus per tota castra relictis silenti agmine abit.
[39] Corpus jam curabat consul cum venisse caduceatorem et quid venisset nuntiatum est. responso tantum dato mane postero die fore copiam conveniendi, id quod quæsitum erat, nox dieique insequentis pars ad præcipiendum iter Philippo data est. montes quam viam non ingressurum gravi agmine Romanum sciebat petit. consul prima luce caduceatore datis indutiis dimisso haud ita multo post abisse hostem cum sensisset, ignarus qua sequeretur, iisdem stativis frumentando dies aliquot consumpsit. Stuberram deinde petit atque ex Pelagonia frumentum quod in agris erat convexit; inde ad Pluinnam est progressus, nondum comperto quam regionem hostes petissent. Philippus cum primo ad Bruanium stativa habuisset, profectus inde transuersis limitibus terrorem præbuit subitum hosti. movere itaque ex Pluinna Romani et ad Osphagum flumen posuerunt castra. rex haud procul inde et ipse vallo super ripam amnis ductoErigonum incolæ vocantconsedit. inde satis comperto Eordæam petituros Romanos, ad occupandas angustias, ne superare hostes artis faucibus inclusum aditum possent, præcessit. ibi alia vallo, alia fossa, alia lapidum congerie ut pro muro essent, alia arboribus objectis, ut aut locus postulabat aut materia suppeditabat, <pr>opere permuniit atque, ut ipse rebatur, viam suapte natura difficilem objectis per omnes transitus operibus inexpugnabilem fecit. erant pleraque siluestria circa, incommoda phalangi maxime Macedonum, quæ nisi ubi prælongis hastis velut vallum ante clipeos objecit, quod ut fiat libero campo opus est, nullius admodum usus est. Thracas quoque rumpiæ ingentis et ipsæ longitudinis inter objectos undique ramos impediebant. Cretensium una cohors non inutilis erat; sed ea quoque ipsa ut, si quis impetum faceret, in patentem volneri equum equitemque sagittas conicere poterat, ita adversus scuta Romana nec ad traiciendum satis magnam vim habebat nec aperti quicquam erat quod peterent. itaque id ut vanum teli genus senserunt esse, saxis passim tota valle jacentibus incessebant hostem. ea majore cum sonitu quam volnere ullo pulsatio scutorum parumper succedentes Romanos tenuit; deinde iis quoque spretis partim testudine facta per adversos vadunt hostes, partim brevi circuitu cum in jugum collis evasissent, trepidos ex præsidiis stationibusque Macedonas deturbant et, ut in locis impeditis difficili fuga, plerosque etiam obtruncant.
[40] Ita angustiæ minore certamine quam quod animis proposuerant superatæ et in Eordæam peruentum, ubi peruastatis passim agris in Elimiam <consul> se recepit. inde impetum in Orestidem facit et oppidum Celetrum est adgressus in pæneinsula situm: lacus moenia cingit, angustis faucibus unum ex continenti iter est. primo situ ipso freti clausis portis abnuere imperium; deinde, postquam signa ferri ac testudine succedi ad portam obsessasque fauces agmine hostium viderunt, priusquam experirentur certamen metu in deditionem venerunt. ab Celetro in Dassaretios processit urbemque Pelion vi cepit. seruitia inde cum cetera præda abduxit, [et] libera capita sine pretio dimisit oppidumque iis reddidit præsidio valido imposito; nam et sita opportune urbs erat ad impetus in Macedoniam faciendos. ita peragratis hostium agris consul in loca pacata ad Apolloniam, unde orsus bellum erat, copias reduxit.
Philippum averterant Ætoli et Athamanes et Dardani et tot bella repente alia ex aliis locis exorta. adversus Dardanos, jam recipientes ex Macedonia sese, Athenagoran cum expeditis peditibus ac majore parte equitatus misit, jussum instare ab tergo abeuntibus et carpendo postremum agmen segniores eos ad movendos domo exercitus efficere. Ætolos Damocritus prætor, qui moræ ad decernendum bellum ad Naupactum auctor fuerat, idem proximo concilio ad arma conciverat post famam equestris ad Ottolobum pugnæ Dardanorumque et Pleurati cum Illyriis transitum in Macedoniam, ad hoc classis Romanæ adventum Oreum et super circumfusas tot Macedoniæ gentes maritimam quoque instantem obsidionem.
[41] Hæ causæ Damocritum Ætolosque restituerant Romanis; et Amynandro rege Athamanum adjuncto profecti Cercinium obsedere. clauserant portas, incertum vi an voluntate, quia regium habebant præsidium; ceterum intra paucos dies captum est Cercinium atque incensum; qui superfuerunt e magna clade liberi seruique inter ceteram prædam abducti. is timor omnes qui circumcolunt Boeben paludem relictis urbibus montes coegit petere. Ætoli inopia prædæ inde aversi in Perrhæbiam ire pergunt. Cyretias ibi vi capiunt foedeque diripiunt; qui Maloeam incolunt voluntate in deditionem societatemque accepti. ex Perrhæbia Gomphos petendi Amynander auctor erat: et imminet Athamania huic urbi videbaturque expugnari sine magno certamine posse. Ætoli campos Thessaliæ opimos ad prædam petiere, sequente quamquam non probante Amynandro nec effusas populationes Ætolorum nec castra quo fors tulisset loco sine ullo discrimine aut cura muniendi posita. itaque ne temeritas eorum neglegentiaque sibi ac suis etiam cladis alicujus causa esset, cum campestribus locis subicientes eos castra Pharcado<ni> urbi videret, ipse paulo plus mille passuum inde tumulum suis quamuis levi munimento tutum cepit. cum Ætoli nisi quod populabantur vix meminisse viderentur se in agro hostium esse, alii palati semermes vagarentur, alii in castris sine stationibus per somnum vinumque dies noctibus æquarent, Philippus inopinantibus advenit. quem cum adesse refugientes ex agris quidam pavidi nuntiassent, trepidare Damocritus ceterique duceset erat forte meridianum tempus, quo plerique graves cibo sopiti jacebant: excitare alii alios, jubere arma capere, alios dimittere ad revocandos qui palati per agros prædabantur; tantaque trepidatio fuit ut sine gladiis quidam equitum exirent, loricas plerique non induerent. ita raptim educti, cum sescentorum ægre simul equites peditesque numerum explessent, incidunt in regium equitatum numero armis animisque præstantem. itaque primo impetu fusi vix temptato certamine turpi fuga repetunt castra; cæsi captique quidam quos equites ab agmine fugientium interclusere.
[42] Philippus suis jam vallo adpropinquantibus receptui cani jussit; fatigatos enim equos virosque non tam proelio quam itineris simul longitudine, simul præpropera celeritate habebat. itaque turmatim equites, in vicem manipulos levis armaturæ aquatum ire et prandere jubet, alios in statione armatos retinet, opperiens agmen peditum tardius ductum propter gravitatem armorum. quod ubi advenit, et ipsis imperatum ut statutis signis armisque ante se positis raptim cibum caperent binis ternisue summum ex manipulis aquandi causa missis; interim eques cum levi armatura paratus instructusque stetit, si quid hostis moveret. Ætoliiam enim et quæ per agros sparsa multitudo fuerat receperat se in castraut defensuri munimenta circa portas vallumque armatos disponunt, dum quietos hostes ipsi feroces ex tuto spectabant. postquam mota signa Macedonum sunt et succedere ad vallum parati atque instructi coepere, repente omnes relictis stationibus per aversam partem castrorum ad tumulum ad castra Athamanum perfugiunt; multi in hac quoque tam trepida fuga capti cæsique sunt Ætolorum. Philippus, si satis diei superesset, non dubius quin Athamanes quoque exui castris potuissent, die per proelium, deinde per direptionem castrorum absumpto sub tumulo in proxima planitie consedit, prima luce insequentis diei hostem adgressurus. sed Ætoli eodem pavore quo sua castra reliquerant nocte proxima dispersi fugerunt. maximo usui fuit Amynander, quo duce Athamanes itinerum periti summis montibus per calles ignotas sequentibus eos hostibus in Ætoliam perduxerunt. non ita multos in dispersa fuga error intulit in Macedonum equites, quos prima luce Philippus, ut desertum tumulum videt, ad carpendum hostium agmen misit.
[43] Per eos dies et Athenagoras regius præfectus Dardanos recipientes se in fines adeptus postremum agmen primo turbavit; dein, postquam Dardani conversis signis direxere aciem, æqua pugna justo proelio erat. ubi rursus procedere Dardani coepissent, equite et levi armatura regii nullum tale auxilii genus habentes Dardanos oneratosque immobilibus armis vexabant; et loca ipsa adjuvabant. occisi perpauci sunt, plures volnerati, captus nemo, quia non excedunt temere ordinibus suis sed confertim et pugnant et cedunt. ita damna Romano accepta bello duabus per opportunas expeditiones coercitis gentibus restituerat Philippus incepto forti, non prospero solum eventu. minuit deinde ei forte oblata res hostium Ætolorum numerum. Scopas princeps gentis ab Alexandrea magno cum pondere auri ab rege Ptolomæo missus sex milia peditum et quingentos equites mercede conductos Ægyptum avexit; nec ex juventute Ætolorum quemquam reliquisset, ni Damocritus nunc belli quod instaret, nunc futuræ solitudinis admonens, incertum cura gentis an ut adversaretur Scopæ parum donis cultus, partem juniorum castigando domi continuisset.
[44] Hæc ea æstate ab Romanis Philippoque gesta terra; classis a Corcyra ejusdem principio æstatis cum L. Apustio legato profecta Maleo superato circa Scyllæum agri Hermionici Attalo regi conjuncta est. tum vero Atheniensium civitas, cui odio in Philippum per metum jam diu moderata erat, id omne in auxilii præsentis spem effundit. nec unquam ibi desunt linguæ promptæ ad plebem concitandam; quod genus cum in omnibus liberis civitatibus tum præcipue Athenis, ubi oratio plurimum pollet, favore multitudinis alitur. rogationem extemplo tulerunt plebesque scivit ut Philippi statuæ imagines omnes nominaque earum, item majorum ejus virile ac muliebre secus omnium tollerentur delerenturque, diesque festi sacra sacerdotes, quæ ipsius majorumque ejus honoris causa instituta essent, omnia profanarentur; loca quoque in quibus positum aliquid inscriptumue honoris ejus causa fuisset detestabilia esse, neque in iis quicquam postea poni dedicarique placere eorum quæ in loco puro poni dedicarique fas esset; sacerdotes publicos quotienscumque pro populo Atheniensi sociisque, exercitibus et classibus eorum precarentur, totiens detestari atque exsecrari Philippum liberos ejus regnumque, terrestres navalesque copias, Macedonum genus omne nomenque. additum decreto: si quis quid postea quod ad notam ignominiamque Philippi pertineret ferret, id omne populum Atheniensem jussurum; si quis contra ignominiam prove honore ejus dixisset fecissetue, qui occidisset eum jure cæsurum. postremo inclusum, ut omnia quæ adversus Pisistratidas decreta quondam erant eadem in Philippo seruarentur. Athenienses quidem litteris verbisque, quibus solis valent, bellum adversus Philippum gerebant.
[45] Attalus Romanique cum Piræum primo ab Hermione petissent, paucos ibi morati dies oneratique æque immodicis ad honores sociorum atque in ira adversus hostem fuerant Atheniensium decretis, navigant a Piræo Andrum. et cum in portu quem Gaureion vocant constitissent, missis qui temptarent oppidanorum animos, si voluntate tradere urbem quam vim experiri mallent, postquam præsidio regio arcem teneri nec se potestatis suæ esse respondebant, expositis copiis apparatuque omni urbium oppugnandarum diversis partibus rex et legatus Romanus ad urbem subeunt. plus aliquanto Græcos Romana arma signaque non ante visa animique militum tam prompte succedentium muros terruere; itaque fuga extemplo in arcem facta est, urbe hostes potiti. et in arce cum biduum loci se magis quam armorum fiducia tenuissent, tertio die pacti ipsi præsidiumque ut cum singulis vestimentis Delium Boeotiæ transueherentur, urbem arcemque tradiderunt. ea ab Romanis regi Attalo concessa: prædam ornamentaque urbis ipsi avexerunt. Attalus, ne desertam haberet insulam, et Macedonum fere omnibus et quibusdam Andriorum ut manerent persuasit. postea et ab Delio qui ex pacto travecti eo fuerant promissis regis, cum desiderium quoque patriæ facilius ad credendum inclinaret animos, revocati.
Ab Andro Cythnum traiecerunt; ibi dies aliquot oppugnanda urbe nequiquam absumpti et, quia vix operæ pretium erat, abscessere. ad Prasiascontinentis Atticæ is locus estIssæorum viginti lembi classi Romanorum adjuncti sunt. ii missi ad populandos Carystiorum agros; cetera classis Geræstum, nobilem Euboeæ portum, dum ab Carysto Issæi redirent, tenuit. inde omnes velis in altum datis mari medio præter Scyrum insulam Icum peruenere. ibi paucos dies sæviente Borea retenti, ubi prima tranquillitas data est, Sciathum traiecere, vastatam urbem direptamque nuper a Philippo. per agros palati milites frumentum et si qua alia usui esse ad vescendum poterant ad naves rettulere; prædæ nec erat quicquam nec meruerant Græci cur diriperentur. inde Cassandream petentes primo ad Mendæum, maritimum civitatis ejus vicum, tenuere. inde cum superato promunturio ad ipsa moenia urbis circumagere classem vellent, sæva coorta tempestate prope obruti fluctibus dispersi magna ex parte amissis armamentis in terram effugerunt. omen quoque ea maritima tempestas ad rem terra gerendam fuit. nam conlectis in unum navibus expositisque copiis adgressi urbem cum multis volneribus repulsiet erat validum ibi regium præsidium- inrito incepto regressi ad Canastræum Pallenes traiecere. inde superato Toronæ promunturio navigantes Acanthum petiere. ibi primo ager vastatus, deinde ipsa urbs vi capta ac direpta; nec ultra progressiiam enim et graves præda naves habebantretro unde venerant Sciathum et ab Sciatho Euboeam repetunt.
[46] Ibi relicta classe decem navibus expeditis sinum Maliacum intravere ad conloquendum cum Ætolis de ratione gerendi belli. Pyrrhias Ætolus princeps legationis ejus fuit quæ ad communicanda consilia Heracleam cum rege et cum Romano legato venit. petitum ex foedere ab Attalo est ut mille milites <mitteret>; tantum enim numerum bellum gerentibus adversus Philippum debebat. id negatum Ætolis, quod illi quoque gravati prius essent ad populandam Macedoniam exire, quo tempore Philippo circa Pergamum urente sacra profanaque abstrahere eum inde respectu rerum suarum potuissent. ita Ætoli cum spe magis Romanis omnia pollicentibus quam cum auxilio dimissi; Apustius cum Attalo ad classem redit.
Inde agitari de Oreo oppugnando coeptum. valida ea civitas et moenibus et, quia ante fuerat temptata, firmo erat præsidio: conjunxerant se iis post expugnationem Andri cum præfecto Acesimbroto viginti Rhodiæ naves, tectæ omnes. eam classem in stationem ad Zelasium miseruntPhthiotidis super Demetriadem promunturium est peropportune objectumut, si quid inde moverent Macedonum naves, in præsidio essent. Heraclides præfectus regius classem ibi tenebat magis per occasionem, si quam neglegentia hostium dedisset, quam aperta vi quicquam ausurus. Oreum diversi Romani et rex Attalus oppugnabant, Romani a maritima arce, regii adversus vallem inter duas jacentem arces, qua et muro intersæpta urbs est. et ut loca diversa, sic dispari modo etiam oppugnabant: Romanus testudinibus et vineis et ariete ad movendo muris, regii ballistis catapultisque et alio omni genere tormentorum tela ingerentes et pondere ingenti saxa; faciebant et cuniculos et quidquid aliud priore oppugnatione expertum profuerat. ceterum non plures tantum Macedones quam ante tuebantur urbem arcesque sed etiam præsentioribus animis, et castigationis regis in admissa culpa et simul minarum, simul promissorum in futurum memores. itaque cum præter spem tempus ibi traheretur plusque in obsidione et in operibus quam in oppugnatione celeri spei esset, interim et aliud agi posse ratus legatus ~<militibus> relictis, quod satis videbatur ad opera perficienda, traicit in proxima continentis Larisamquenon illam in Thessalia nobilem urbem, sed alteram quam Cremasten vocantsubito adventu præter arcem cepit. Attalus quoque Pteleon nihil minus quam tale quicquam in alterius oppugnatione urbis timentibus oppressit. et jam cum opera in effectu erant circa Oreum, tum præsidium quod intus erat labore adsiduo, vigiliis diurnis pariter nocturnisque et volneribus confectum. muri quoque pars ariete incusso subruta multis jam locis prociderat, perque apertum ruina iter nocte Romani in arcem quæ super portum est perruperunt. Attalus luce prima signo ex arce dato ab Romanis et ipse urbem invasit stratis magna ex parte muris: præsidium oppidanique in arcem alteram perfugere, unde biduo post deditio facta. urbs regi, captiva corpora Romanis cessere.
[47] Jam autumnale æquinoctium instabat, et est sinus Euboicus quem Coela vocant suspectus nautis; itaque ante hiemales motus evadere inde cupientes Piræum, unde profecti ad bellum erant, repetunt. Apustius triginta navibus ibi relictis super Maleum navigat Corcyram. regem statum initiorum Cereris ut sacris interesset tenuit; secundum initia et ipse in Asiam se recepit Acesimbroto et Rhodiis domum remissis. hæc ea æstate terra marique adversus Philippum sociosque ejus ab consule et legato Romanis adjuvantibus rege Attalo et Rhodiis gesta.
Consul alter C. Aurelius ad confectum bellum cum in provinciam venisset, haud clam tulit iram adversus prætorem quod absente se rem gessisset. misso igitur eo in Etruriam ipse in agrum hostium legiones induxit populandoque cum præda majore quam gloria bellum gessit. L. Furius simul quod in Etruria nihil erat rei quod gereret, simul Gallico triumpho imminens quem absente consule irato atque invidente facilius impetrari posse ratus <est>, Romam inopinato cum venisset, senatum in æde Bellonæ habuit expositisque rebus gestis ut triumphanti sibi in urbem invehi liceret petit.
[48] Apud magnam partem senatus et magnitudine rerum gestarum valebat et gratia. majores natu negabant triumphum et quod alieno exercitu rem gessisset et quod provinciam reliquisset cupiditate rapiendi per occasionem triumphi: id vero eum nullo exemplo fecisse. consulares præcipue expectandum fuisse consulem censebantpotuisse enim castris prope urbem positis tutanda colonia ita ut acie non decerneret in adventum ejus rem extrahereet quod prætor non fecisset, senatui faciendum esse ut consulem expectaret: ubi coram disceptantes consulem et prætorem audissent verius de causa existimaturos esse. magna pars senatus nihil præter res gestas et an in magistratu suis quis auspiciis gessisset censebant spectare senatum debere: ex duabus coloniis, quæ velut claustra ad cohibendos Gallicos tumultus oppositæ fuissent, cum una direpta et incensa esset traiecturumque id incendium velut ex continentibus tectis in alteram tam propinquam coloniam esset, quid tandem prætori faciendum fuisse? nam si sine consule geri nihil oportuerit, aut senatum peccasse qui exercitum prætori dederitpotuisse enim sicut non prætoris sed consulis exercitu rem geri voluerit, ita finire senatus consulto ne per prætorem sed per consulem gerereturaut consulem qui non, cum exercitum ex Etruria transire in Galliam jussisset, ipse Arimini occurrerit ut bello interesset quod sine eo geri fas non esset. non expectare belli tempora moras et dilationes imperatorum, et pugnandum esse interdum non quia velis sed quia hostis cogat. pugnam ipsam eventumque pugnæ spectari debere: fusos cæsosque hostes, castra capta ac direpta, coloniam liberatam obsidione, alterius coloniæ captivos reciperatos restitutosque suis, debellatum uno proelio esse. non homines tantum ea victoria lætatos sed diis quoque immortalibus per triduum supplicationes habitas, quod bene ac feliciter, non quod male ac temere res publica a L. Furio prætore gesta esset. data fato etiam quodam Furiæ genti Gallica bella.
[49] Hujus generis orationibus ipsius amicorumque victa est præsentis gratia prætoris absentis consulis maiestas triumphumque frequentes L. Furio decreverunt. triumphavit de Gallis in magistratu L. Furius prætor et in ærarium tulit trecenta viginti milia æris, argenti <bigati> centum septuaginta milia mille quingentos. neque captivi ulli ante currum ducti neque spolia prælata neque milites secuti: omnia præter victoriam penes consulem esse apparebat.
Ludi deinde a P. Cornelio Scipione quos consul in Africa voverat magno apparatu facti. et de agris militum ejus decretum ut quot quisque eorum annos in Hispania aut in Africa militasset, in singulos annos bina jugera agri acciperet: eum agrum decemuiri adsignarent. triumuiri item creati ad supplendum Venusinis colonorum numerum, quod bello Hannibalis attenuatæ vires ejus coloniæ erant, C. Terentius Varro T. Quinctius Flamininus P. Cornelius Cn. f. Scipio; hi colonos Venusiam adscripserunt.
Eodem anno C. Cornelius Cethegus, qui proconsul Hispaniam obtinebat, magnum hostium exercitum in agro Sedetano fudit. quindecim milia Hispanorum eo proelio dicuntur cæsa, signa militaria capta octo et septuaginta. C. Aurelius consul cum ex provincia Romam comitiorum causa venisset, non id quod animis præceperant questus est, non expectatum se ab senatu neque disceptandi cum prætore consuli potestatem factam, sed ita triumphum decresse senatum ut nullius nisi ejus qui triumphaturus esset et <non> eorum qui bello interfuissent verba audiret: majores ideo instituisse ut legati tribuni centuriones milites denique triumpho adessent, ut testes rerum gestarum ejus cui tantus honos haberetur populus Romanus videret. ecquem ex eo exercitu qui cum Gallis pugnaverit, si non militem, lixam saltem fuisse quem percunctari posset senatus quid veri prætor vanive adferret? comitiis deinde diem edixit, quibus creati sunt consules L. Cornelius Lentulus P. Villius Tappulus. prætores inde facti L. Quinctius Flamininus L. Valerius Flaccus L. Villius Tappulus Cn. Bæbius Tamphilus.
[50] Annona quoque eo anno peruilis fuit; frumenti vim magnam ex Africa advectam ædiles curules M. Claudius Marcellus et Sex. Ælius Pætus binis æris in modios populo diviserunt. et ludos Romanos magno apparatu fecerunt; diem unum instaurarunt; signa ænea quinque ex multaticio argento in ærario posuerunt. plebeii ludi ab ædilibus L. Terentio Massiliota et Cn. Bæbio Tamphilo, qui prætor designatus erat, ter toti instaurati. et ludi funebres eo anno per quadriduum in foro mortis causa <M.> Valeri Lævini a P. et M. filiis ejus facti et munus gladiatorium datum ab iis; paria quinque et viginti pugnarunt. M. Aurelius Cotta decemuir sacrorum mortuus: in ejus locum M'. Acilius Glabrio suffectus.
Comitiis ædiles curules creati sunt forte ambo qui statim occipere magistratum non possent. nam C. Cornelius Cethegus absens creatus erat, cum Hispaniam obtineret provinciam; C. Valerius Flaccus, quem præsentem creaverant, quia flamen Dialis erat jurare in leges non poterat; magistratum autem plus quinque dies, nisi qui jurasset in leges, non licebat gerere. petente Flacco ut legibus solueretur, senatus decrevit ut si ædilis qui pro se juraret arbitratu consulum daret, consules si iis videretur cum tribunis plebis agerent uti ad plebem ferrent. datus qui juraret pro fratre L. Valerius Flaccus prætor designatus; tribuni ad plebem tulerunt plebesque scivit ut perinde esset ac si ipse ædilis jurasset. et de altero ædile scitum plebi est factum: rogantibus tribunis quos duos in Hispaniam cum imperio ad exercitus ire juberent, ut C. Cornelius ædilis curulis ad magistratum gerendum veniret et L. Manlius Acidinus decederet de provincia multos post annos, plebes Cn. Cornelio Lentulo et L. Stertinio pro consulibus imperium esse in Hispania jussit.