TITI LIVI AB URBE CONDITA LIBER XXX
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45
[1] Cn. Seruilius et C. Seruilius consulessextus decimus is annus belli Punici eratcum de re publica belloque et provinciis ad senatum rettulissent, censuerunt patres ut consules inter se compararent sortirenturue uter Bruttios adversus Hannibalem, uter Etruriam ac Ligures provinciam haberet: cui Bruttii evenissent exercitum a P. Sempronio acciperet; P. Semproniusei quoque enim pro consule imperium in annum prorogabaturP. Licinio succederet; is Romam reverteretur, bello quoque bonus habitus ad cetera, quibus nemo ea tempestate instructior civis habebatur, congestis omnibus humanis ab natura fortunaque bonis. nobilis idem ac dives erat; forma viribusque corporis excellebat; facundissimus habebatur, seu causa oranda, seu in senatu et apud populum suadendi ac dissuadendi locus esset; juris pontificii peritissimus; super hæc bellicæ quoque laudis consulatus compotem fecerat. quod in Bruttiis provincia, idem in Etruria ac Liguribus decretum: M. Cornelius novo consuli tradere exercitum jussus, ipse prorogato imperio Galliam provinciam obtinere cum legionibus iis quas <L.> Scribonius priore anno habuisset. sortiti deinde provincias: Cæpioni Bruttii, [Seruilio] Gemino Etruria evenit. tum prætorum provinciæ in sortem conjectæ. jurisdictionem urbanam Pætus Ælius, Sardiniam P. Lentulus, Siciliam P. Villius, Ariminum cum duabus legionibussub Sp. Lucretio eæ fuerantQuinctilius Varus est sortitus. et Lucretio prorogatum imperium ut Genuam oppidum a Magone Poeno dirutum exædificaret. P. Scipioni non temporis, sed rei gerendæ fine, donec debellatum in Africa foret, prorogatum imperium est; decretumque ut supplicatio fieret, quod is in Africam provinciam traiecisset, ut ea res salutaris populo Romano ipsique duci atque exercitui esset.
[2] In Siciliam tria milia militum sunt scripta [et] quia quod roboris ea provincia habuerat in Africam transuectum fuerat; et quia ne qua classis ex Africa traiceret quadraginta navibus custodiri placuerat Siciliæ maritimam oram, tredecim novas naves Villius secum in Siciliam duxit, ceteræ in Sicilia veteres refectæ. huic classi M. Pomponius prioris anni prætor prorogato imperio præpositus novos milites ex Italia advectos in naves imposuit. parem navium numerum Cn. Octavio prætori item prioris anni cum pari jure imperii ad tuendam Sardiniæ oram patres decreverunt; Lentulus prætor duo milia militum dare in naves jussus. et Italiæ ora, quia incertum erat quo missuri classem Carthaginienses forent, videbantur autem quicquid nudatum præsidiis esset petituri, M. Marcio prætori prioris anni cum totidem navibus tuenda data est. tria milia militum in eam classem ex decreto patrum consules scripserunt et duas legiones urbanas ad incerta belli. Hispaniæ cum exercitibus imperioque veteribus imperatoribus, L. Lentulo et L. Manlio Acidino, decretæ. viginti omnino legionibus et centum sexaginta navibus longis res Romana eo anno gesta.
Prætores in provincias ire jussi: consulibus imperatum ut priusquam ab urbe proficiscerentur ludos magnos facerent quos T. Manlius Torquatus dictator in quintum annum vovisset si eodem statu res publica staret. et novas religiones excitabant in animis hominum prodigia ex pluribus locis nuntiata. aurum in Capitolio corvi non lacerasse tantum rostris crediti sed etiam edisse; mures Antii coronam auream adrosere; circa Capuam omnem agrum locustarum vis ingens, ita ut unde advenissent parum constaret, complevit; eculeus Reate cum quinque pedibus natus; Anagniæ sparsi primum ignes in cælo, dein fax ingens arsit; Frusinone arcus solem tenui linea amplexus est, circulum deinde ipsum major solis orbis extrinsecus inclusit; Arpini terra campestri agro in ingentem sinum consedit; consulum alteri primam hostiam immolanti caput jocineris defuit. ea prodigia majoribus hostiis procurata; editi a collegio pontificum dei quibus sacrificaretur.
[3] His transactis consules prætoresque in provincias profecti; omnibus tamen, velut eam sortitis, Africæ cura erat, seu quia ibi summam rerum bellique verti cernebant seu ut Scipioni gratificarentur, in quem tum omnis versa civitas erat. itaque non ex Sardinia tantum, sicut ante dictum est, sed ex Sicilia quoque et Hispania vestimenta frumentumque, et arma etiam ex Sicilia et omne genus commeatus eo portabantur. nec Scipio ullo tempore hiemis belli opera remiserat, quæ multa simul undique eum circumstabant. Uticam obsidebat; castra in conspectu Hasdrubalis erant; Carthaginienses deduxerant naves; classem paratam instructamque ad commeatus intercipiendos habebant. inter hæc ne Syphacis quidem reconciliandi curam ex animo miserat, si forte jam satias amoris in uxore ex multa copia eum cepisset. ab Syphace magis pacis cum Carthaginiensibus condiciones ut Romani Africa, Poeni Italia excederent quam, si bellaretur, spes ulla desciturum adferebatur.hæc per nuntios acta magis equidem crediderimet ita pars major auctores suntquam ipsum Syphacem, ut Antias Valerius prodit, in castra Romana ad conloquium venisse. primo eas condiciones imperator Romanus vix auribus admisit; postea, ut causa probabilis suis commeandi foret in castra hostium, mollius eadem illa abnuere ac spem facere sæpius ultro citroque agitantibus rem conventuram. hibernacula Carthaginiensium, congesta temere ex agris materia exædificata, lignea ferme tota erant. Numidæ præcipue harundine textis storeaque pars maxima tectis, passim nullo ordine, quidam ut sine imperio occupatis locis extra fossam etiam vallumque habitabant. hæc relata Scipioni spem fecerant castra hostium per occasionem incendendi.
[4] Cum legatis quos mitteret ad Syphacem calonum loco primos ordines spectatæ virtutis atque prudentiæ seruili habitu mittebat, qui dum in conloquio legati essent vagi per castra alius alia aditus exitusque omnes, situm formamque et universorum castrorum et partium, qua Poeni qua Numidæ haberent, quantum intervalli inter Hasdrubalis ac regia castra esset, specularentur moremque simul noscerent stationum vigiliarumque, nocte an interdiu opportuniores insidianti essent; et inter crebra conloquia alii atque alii de industria quo pluribus omnia nota essent mittebantur. cum sæpius agitata res certiorem spem pacis in dies et Syphaci et Carthaginiensibus per eum faceret, legati Romani vetitos se reverti ad imperatorem aiunt nisi certum responsum detur: proinde, seu ipsi staret jam sententia, <promeret sententiam>, seu consulendus Hasdrubal et Carthaginienses essent, consuleret; tempus esse aut pacem componi aut bellum naviter geri. dum consulitur Hasdrubal ab Syphace, ab Hasdrubale Carthaginienses, et speculatores omnia visendi et Scipio ad comparanda ea quæ in rem erant tempus habuit; et ex mentione ac spe pacis neglegentia, ut fit, apud Poenos Numidamque orta cavendi ne quid hostile interim paterentur. tandem relatum responsum, quibusdam, quia nimis cupere Romanus pacem videbatur, iniquis per occasionem adjectis, quæ peropportune cupienti tollere indutias Scipioni causam præbuere; ac nuntio regis cum relaturum se ad consilium dixisset, postero die respondit se uno frustra tendente nulli alii pacem placuisse; renuntiaret igitur nullam aliam spem pacis quam relictis Carthaginiensibus Syphaci cum Romanis esse. ita tollit indutias ut libera fide incepta exsequeretur; deductisque navibuset jam veris principium eratmachinas tormentaque, velut a mari adgressurus Uticam, imponit, et duo milia militum ad capiendum quem antea tenuerat tumulum super Uticam mittit, simul ut ab eo quod parabat in alterius rei curam converteret hostium animos, simul ne qua, cum ipse ad Syphacem Hasdrubalemque profectus esset, eruptio ex urbe et impetus in castra sua relicta cum levi præsidio fieret.
[5] His præparatis advocatoque consilio et dicere exploratoribus jussis quæ comperta adferrent Masinissaque, cui omnia hostium nota erant, postremo ipse quid pararet in proximam noctem proponit; tribunis edicit ut ubi prætorio dimisso signa concinuissent extemplo educerent castris legiones. ita ut imperaverat signa sub occasum solis efferri sunt coepta; ad primam ferme vigiliam agmen explicaverunt; media nocteseptem enim milia itineris erantmodico gradu ad castra hostium peruentum est. ibi Scipio partem copiarum Lælio Masinissamque ac Numidas attribuit et castra Syphacis invadere ignesque conicere jubet. singulos deinde separatim Lælium ac Masinissam seductos obtestatur ut quantum nox providentiæ adimat tantum diligentia expleant curaque: se Hasdrubalem Punicaque castra adgressurum; ceterum non ante coepturum quam ignem in regiis castris conspexisset. neque ea res morata diu est; nam ut primis casis injectus ignis hæsit, extemplo proxima quæque et deinceps continua amplexus totis se passim dissipavit castris. et trepidatio quidem quantam necesse erat in nocturno effuso tam late incendio orta est; ceterum fortuitum non hostilem ac bellicum ignem rati esse, sine armis ad restinguendum incendium effusi in armatos incidere hostes, maxime Numidas ab Masinissa notitia regiorum castrorum ad exitus itinerum idoneis locis dispositos. multos in ipsis cubilibus semisomnos hausit flamma; multi [in] præcipiti fuga ruentes super alios alii in angustiis portarum obtriti sunt.
[6] Relucentem flammam primo vigiles Carthaginiensium, deinde excitati alii nocturno tumultu cum conspexissent, ab eodem errore credere et ipsi sua sponte incendium ortum; et clamor inter cædem et volnera sublatus an ex trepidatione nocturna esset confusis sensum veri adimebat. igitur pro se quisque inermes, ut quibus nihil hostile suspectum esset, omnibus portis, qua cuique proximum erat, ea modo quæ restinguendo igni forent portantes in agmen Romanum ruebant. quibus cæsis omnibus præterquam hostili odio etiam ne quis nuntius refugeret, extemplo Scipio neglectas ut in tali tumultu portas invadit; ignibusque in proxima tecta conjectis effusa flamma primo velut sparsa pluribus locis reluxit, dein per continua serpens uno repente omnia incendio hausit. ambusti homines jumentaque foeda primum fuga, dein strage obruebant itinera portarum. quos non oppresserat ignis ferro absumpti, binaque castra clade una deleta. duces tamen ambo et ex tot milibus armatorum duo milia peditum et quingenti equites semermes, magna pars saucii adflatique incendio, effugerunt. cæsa aut hausta flammis ad quadraginta milia hominum sunt, capta supra quinque milia, multi Carthaginiensium nobiles, undecim senatores; signa militaria centum septuaginta quattuor, equi Numidici supra duo milia septingentos; elephanti sex capti, octo ferro flammaque absumpti. magna vis armorum capta; ea omnia imperator Volcano sacrata incendit.
[7] Hasdrubal ex fuga cum paucis Afrorum urbem proximam petierat, eoque omnes qui supererant vestigia ducis sequentes se contulerant; metu deinde ne dederetur Scipioni urbe excessit. mox eodem patentibus portis Romani accepti, nec quicquam hostile, quia voluntate concesserant in dicionem, factum. duæ subinde urbes captæ direptæque. ea præda et quæ castris incensis ex igne rapta erat militi concessa est. Syphax octo milium ferme inde spatio loco munito consedit; Hasdrubal Carthaginem contendit ne quid per metum ex recenti clade mollius consuleretur. quo tantus primo terror est allatus ut omissa Utica Carthaginem crederent extemplo Scipionem obsessurum. senatum itaque sufetes, quod velut consulare imperium apud eos erat, vocaverunt. ibi tribus <sententiis certatum>; una de pace legatos ad Scipionem decernebat, altera Hannibalem ad tuendam ab exitiabili bello patriam revocabat, tertia Romanæ in adversis rebus constantiæ erat; reparandum exercitum Syphacemque hortandum ne bello absisteret censebat. hæc sententia quia Hasdrubal præsens Barcinæque omnes factionis bellum malebant vicit. inde dilectus in urbe agrisque haberi coeptus, et ad Syphacem legati missi, summa ope et ipsum reparantem bellum cum uxor non jam ut ante blanditiis, satis potentibus ad animum amantis, sed precibus et misericordia valuisset, plena lacrimarum obtestans ne patrem suum patriamque proderet iisdemque flammis Carthaginem quibus castra conflagrassent absumi sineret. spem quoque opportune oblatam adferebant legati: quattuor milia Celtiberorum circa urbem nomine Obbam ab conquisitoribus suis conducta in Hispania, egregiæ juventutis, sibi occurrisse; et Hasdrubalem propediem adfore cum manu haudquaquam contemnenda. igitur non benigne modo legatis respondit, sed ostendit etiam multitudinem agrestium Numidarum quibus per eosdem dies arma equosque dedisset, et omnem juventutem adfirmat ex regno exciturum: scire incendio non proelio cladem acceptam; eum bello inferiorem esse qui armis vincatur. hæc legatis responsa, et post dies paucos rursus Hasdrubal et Syphax copias junxerunt. is omnis exercitus fuit triginta ferme milium armatorum.
[8] Scipionem, velut jam debellato quod ad Syphacem Carthaginiensesque attineret, Uticæ oppugnandæ intentum jamque machinas admoventem muris avertit fama redintegrati belli; modicisque præsidiis ad speciem modo obsidionis terra marique relictis ipse cum robore exercitus ire ad hostes pergit. primo in tumulo quattuor milia ferme distante ab castris regiis consedit; postero die cum equitatu in Magnosita vocantcampos subjectos ei tumulo degressus, succedendo ad stationes hostium lacessendoque levibus proeliis diem absumpsit. et per insequens biduum tumultuosis hinc atque illinc excursionibus in vicem nihil dictu satis dignum fecerunt: quarto die in aciem utrimque descensum est. Romanus principes post hastatorum prima signa, in subsidiis triarios constituit: equitatum Italicum ab dextro cornu, ab lævo Numidas Masinissamque opposuit. Syphax Hasdrubalque Numidis adversus Italicum equitatum, Carthaginiensibus contra Masinissam locatis Celtiberos in mediam aciem adversus signa legionum accepere. ita instructi concurrunt. primo impetu simul utraque cornua, et Numidæ et Carthaginienses, pulsi; nam neque Numidæ, maxima pars agrestes, Romanum equitatum neque Carthaginienses, et ipse novus miles, Masinissam recenti super cetera victoria terribilem sustinuere. nudata utrimque cornibus Celtiberum acies stabat quod nec in fuga salus ulla ostendebatur locis ignotis neque spes veniæ ab Scipione erat, quem bene meritum de se et gente sua mercennariis armis in Africam oppugnatum evenissent. igitur circumfusis undique hostibus alii super alios cadentes obstinate moriebantur; omnibusque in eos versis aliquantum ad fugam temporis Syphax et Hasdrubal præceperunt. fatigatos cæde diutius quam pugna victores nox oppressit.
[9] Postero die Scipio Lælium Masinissamque cum omni Romano et Numidico equitatu expeditisque militum ad persequendos Syphacem atque Hasdrubalem mittit; ipse cum robore exercitus urbes circa, quæ omnes Carthaginiensium dicionis erant, partim spe, partim metu, partim vi subigit. Carthagini erat quidem ingens terror, et circumferentem arma Scipionem omnibus finitimis raptim perdomitis ipsam Carthaginem repente adgressurum credebant. itaque et muri reficiebantur propugnaculisque armabantur, et pro se quisque quæ diutinæ obsidionis tolerandæ sunt ex agris convehit. rara mentio est pacis, frequentior legatorum ad Hannibalem arcessendum mittendorum; pars maxima classem, quæ ad commeatus excipiendos parata erat, mittere jubent ad opprimendam stationem navium ad Uticam incaute agentem; forsitan etiam navalia castra relicta cum levi præsidio oppressuros. in hoc consilium maxime inclinant; legatos tamen ad Hannibalem mittendos censent: quippe classi ut felicissime geratur res, parte aliqua levari Uticæ obsidionem: Carthaginem ipsam qui tueatur neque imperatorem alium quam Hannibalem neque exercitum alium quam Hannibalis superesse. deductæ ergo postero die naves, simul et legati in Italiam profecti; raptimque omnia stimulante fortuna agebantur, et in quo quisque cessasset prodi ab se salutem omnium rebatur. Scipio gravem jam spoliis multarum urbium exercitum trahens, captivis aliaque præda in vetera castra ad Uticam missis jam in Carthaginem intentus occupat relictum fuga custodum Tynetaabest ab Carthagine quindecim milia ferme passuum, locum cum operibus tum suapte natura tutum et qui et ab Carthagine conspici et præbere ipse prospectum cum ad urbem tum ad circumfusum mare urbi possit.
[10] inde cum maxime vallum Romani jacerent, conspecta classis hostium est Uticam ab Carthagine petens. igitur omisso opere pronuntiatum iter signaque raptim ferri sunt coepta ne naves in terram et ad obsidionem versæ ac minime navali proelio aptæ opprimerentur: qui enim restitissent agili et nautico instrumento aptæ et armatæ classi naves tormenta machinasque portantes et aut in onerariarum usum versæ aut ita adpulsæ muris ut pro aggere ac pontibus præbere adscensum possent? itaque Scipio, postquam eo ventum est, contra quam in navali certamine solet rostratis quæ præsidio aliis esse poterant in postremam aciem receptis prope terram, onerariarum quadruplicem ordinem pro muro adversus hostem opposuit, easque ipsas, ne in tumultu pugnæ turbari ordines possent, malis antennisque de nave in navem traiectis ac validis funibus velut uno inter se vinculo inligatis comprendit, tabulasque superinstravit ut peruium in totum navium ordinem esset, et sub ipsis pontibus intervalla fecit qua procurrere speculatoriæ naves in hostem ac tuto recipi possent. his raptim pro tempore instructis, mille ferme delecti propugnatores onerariis imponuntur; telorum maxime missilium ut quamuis longo certamine sufficerent vis ingens congeritur. ita parati atque intenti hostium adventum opperiebantur.
Carthaginienses, qui, si maturassent, omnia permixta turba trepidantium primo impetu oppressissent, perculsi terrestribus cladibus atque inde ne mari quidem ubi ipsi plus poterant satis fidentes, die segni navigatione absumpto sub occasum solis in portumRusucmona Afri vocant classem adpulere. postero die sub ortum solis instruxere ab alto naves velut ad justum proelium navale et tamquam exituris contra Romanis. cum diu stetissent postquam nihil moveri ab hostibus viderunt, tum demum onerarias adgrediuntur. erat res minime certamini navali similis, proxime speciem muros oppugnantium navium. altitudine aliquantum onerariæ superabant; ex rostratis Poeni vana pleraque, utpote supino jactu, tela in locum superiorem mittebant; gravior ac pondere ipso libratior superne ex onerariis ictus erat. speculatoriæ naves ac levia alia navigia, quæ sub constratis pontium per intervalla excurrebant, primo ipsæ tantum impetu ac magnitudine rostratarum obruebantur; deinde propugnatoribus quoque incommodæ erant quod permixtæ cum hostium navibus inhibere sæpe tela cogebant metu ne ambiguo ictu suis inciderent. postremo asseres ferreo unco præfixiharpagones vocat miles ex Punicis navibus inici in Romanas coepti. quos cum neque ipsos neque catenas quibus suspensi iniciebantur incidere possent, ut quæque retro inhibita rostrata onerariam hærentem unco traheret, scindi videres vincula quibus aliis innexa erat, seriem aliam simul plurium navium trahi. hoc maxime modo lacerati [quidem] omnes pontes et vix transiliendi in secundum ordinem navium spatium propugnatoribus datum est. sexaginta ferme onerariæ puppibus abstractæ Carthaginem sunt. major quam pro re lætitia, sed eo gratior quod inter adsiduas clades ac lacrimas unum quantumcumque ex insperato gaudium adfulserat, cum eo ut appareret haud procul exitio fuisse Romanam classem ni cessatum a præfectis suarum navium foret et Scipio in tempore subvenisset.
[11] Per eosdem forte dies cum Lælius et Masinissa quinto decimo ferme die in Numidiam peruenissent, Mæsulii, regnum paternum Masinissæ, læti ut ad regem diu desideratum concessere. Syphax pulsis inde præfectis præsidiisque suis vetere se continebat regno, neutiquam quieturus stimulabat ægrum amore uxor socerque, et ita viris equisque abundabat ut subjectæ oculis regni per multos florentis annos vires etiam minus barbaro atque impotenti animo spiritus possent facere. igitur omnibus qui bello apti erant in unum coactis equos arma tela dividit; equites in turmas, pedites in cohortes, sicut quondam ab Romanis centurionibus didicerat, distribuit. exercitu haud minore quam quem prius habuerat, ceterum omni prope novo atque incondito, ire ad hostes pergit. et castris in propinquo positis primo pauci equites ex tuto speculantes ab stationibus progredi, dein jaculis summoti recurrere ad suos; inde excursiones in vicem fieri et cum pulsos indignatio accenderet plures subire, quod inritamentum certaminum equestrium est cum aut vincentibus spes aut pulsis ira adgregat suos.
Ita tum a paucis proelio accenso omnem utrimque postremo equitatum certaminis studium effudit. ac dum sincerum equestre proelium erat, multitudo Masæsuliorum ingentia agmina Syphace emittente sustineri vix poterat; deinde ut pedes Romanus repentino per turmas suis viam dantes intercursu stabilem aciem fecit absterruitque effuse invehentem sese hostem, primo barbari segnius permittere equos, dein stare ac prope turbari novo genere pugnæ, postremo non pediti solum cedere sed ne equitem quidem sustinere, peditis præsidio audentem. jam signa quoque legionum adpropinquabant. tum vero Masæsulii non modo primum impetum sed ne conspectum quidem signorum atque armorum tulerunt; tantum seu memoria priorum cladium seu præsens terror valuit.
[12] Ibi Syphax dum obequitat hostium turmis si pudore, si periculo suo fugam sistere posset, equo graviter icto effusus opprimitur capiturque et vivus, lætum ante omnes Masinissæ præbiturus spectaculum, ad Lælium pertrahitur. cædes in eo proelio minor quam victoria fuit quia equestri tantummodo proelio certatum fuerat: non plus quinque milia occisa, minus dimidium ejus hominum captum est impetu in castra facto quo perculsa rege amisso multitudo se contulerat.
Cirta caput regni Syphacis erat; eoque ex fuga ingens hominum se contulerat vis. Masinissa sibi quidem dicere nihil esse in præsentia pulchrius quam victorem reciperatum tanto post intervallo patrium invisere regnum, sed tam secundis quam adversis rebus non dari spatium ad cessandum; si se Lælius cum equitatu vinctoque Syphace Cirtam præcedere sinat, trepida omnia metu se oppressurum; Lælium cum peditibus subsequi modicis itineribus posse. adsentiente Lælio prægressus Cirtam evocari ad conloquium principes Cirtensium jubet. sed apud ignaros regis casus nec quæ acta essent promendo nec minis nec suadendo ante valuit quam rex vinctus in conspectum datus est. tum ad spectaculum tam foedum comploratio orta, et partim pavore moenia sunt deserta, partim repentino consensu gratiam apud victorem quærentium patefactæ portæ. et Masinissa præsidio circa portas opportunaque moenium dimisso ne cui fugæ pateret exitus, ad regiam occupandam citato vadit equo.
Intranti vestibulum in ipso limine Sophoniba, uxor Syphacis, filia Hasdrubalis Poeni, occurrit; et cum in medio agmine armatorum Masinissam insignem cum armis tum cetero habitu conspexisset, regem esse, id quod erat, rata genibus advoluta ejus 'omnia quidem ut possis' inquit 'in nobis di dederunt virtusque et felicitas tua; sed si captivæ apud dominum vitæ necisque suæ vocem supplicem mittere licet, si genua, si victricem attingere dextram, precor quæsoque per maiestatem regiam, in qua paulo ante nos quoque fuimus, per gentis Numidarum nomen, quod tibi cum Syphace commune fuit, per hujusce regiæ deos, qui te melioribus ominibus accipiant quam Syphacem hinc miserunt, hanc veniam supplici des ut ipse quodcumque fert animus de captiva tua statuas neque me in cujusquam Romani superbum et crudele arbitrium venire sinas. si nihil aliud quam Syphacis uxor fuissem, tamen Numidæ atque in eadem mecum Africa geniti quam alienigenæ et externi fidem experiri mallem: quid Carthaginiensi ab Romano, quid filiæ Hasdrubalis timendum sit vides. si nulla re alia potes, morte me ut vindices ab Romanorum arbitrio oro obtestorque.' forma erat insignis et florentissima ætas. itaque cum modo <genua modo> dextram amplectens in id ne cui Romano traderetur fidem exposceret propiusque blanditias jam oratio esset quam preces, non in misericordiam modo prolapsus est animus victoris, sed, ut est genus Numidarum in venerem præceps, amore captivæ victor captus. data dextra in id quod petebatur obligandæ fidei in regiam concedit. institit deinde reputare secum ipse quemadmodum promissi fidem præstaret. quod cum expedire non posset, ab amore temerarium atque impudens mutuatur consilium; nuptias in eum ipsum diem parari repente jubet ne quid relinqueret integri aut Lælio aut ipsi Scipioni consulendi velut in captivam quæ Masinissæ jam nupta foret. factis nuptiis superuenit Lælius et adeo non dissimulavit improbare se factum ut primo etiam cum Syphace et ceteris captivis detractam eam <lecto> geniali mittere ad Scipionem conatus sit. victus deinde precibus Masinissæ orantis ut arbitrium utrius regum duorum fortunæ accessio Sophoniba esset ad Scipionem reiceret, misso Syphace et captivis ceteras urbes Numidiæ quæ præsidiis regiis tenebantur adjuvante Masinissa recipit.
[13] Syphacem in castra adduci cum esset nuntiatum, omnis velut ad spectaculum triumphi multitudo effusa est. præcedebat ipse vinctus; sequebatur grex nobilium Numidarum. tum quantum quisque plurimum poterat magnitudini Syphacis famæque gentis victoriam suam augendo addebat: illum esse regem cujus tantum maiestati duo potentissimi in terris tribuerint populi Romanus Carthaginiensisque ut Scipio imperator suus ad amicitiam ejus petendam relicta provincia Hispania exercituque duabus quinqueremibus in Africam navigaverit, Hasdrubal Poenorum imperator non ipse modo ad eum in regnum venerit sed etiam filiam ei nuptum dederit. habuisse eum uno tempore in potestate duos imperatores, Poenum Romanumque. sicut ab dis immortalibus pars utraque hostiis mactandis pacem petisset, ita ab eo utrimque pariter amicitiam petitam. jam tantas habuisse opes ut Masinissam regno pulsum eo redegerit ut vita ejus fama mortis et latebris ferarum modo in siluis rapto viventis tegeretur.
His sermonibus circumstantium celebratus rex in prætorium ad Scipionem est perductus. movit et Scipionem cum fortuna pristina viri præsenti fortunæ conlata, tum recordatio hospitii dextræque datæ et foederis publice ac privatim juncti. eadem hæc et Syphaci animum dederunt in adloquendo victore. nam cum Scipio quid sibi voluisset quæreret qui non societatem solum abnuisset Romanam sed ultro bellum intulisset, tum ille peccasse quidem sese atque insanisse fatebatur, sed non tum demum cum arma adversus populum Romanum cepisset; exitum sui furoris eum fuisse, non principium; tum se insanisse, tum hospitia privata et publica foedera omnia ex animo ejecisse cum Carthaginiensem matronam domum acceperit. illis nuptialibus facibus regiam conflagrasse suam; illam furiam pestemque omnibus delenimentis animum suum avertisse atque alienasse, nec conquiesse donec ipsa manibus suis nefaria sibi arma adversus hospitem atque amicum induerit. perdito tamen atque adflicto sibi hoc in miseriis solatii esse quod in omnium hominum inimicissimi sibi domum ac penates eandem pestem ac furiam transisse videat. neque prudentiorem neque constantiorem Masinissam quam Syphacem esse, etiam juventa incautiorem; certe stultius illum atque intemperantius eam quam se duxisse.
[14] Hæc non hostili modo odio sed amoris etiam stimulis amatam apud æmulum cernens cum dixisset, non mediocri cura Scipionis animum pepulit; et fidem criminibus raptæ prope inter arma nuptiæ neque consulto neque exspectato Lælio faciebant tamque præceps festinatio ut quo die captam hostem vidisset eodem matrimonio junctam acciperet et ad penates hostis sui nuptiale sacrum conficeret. et eo foediora hæc videbantur Scipioni quod ipsum in Hispania juvenem nullius forma pepulerat captivæ. hæc secum volutanti Lælius ac Masinissa superuenerunt. quos cum pariter ambo et benigno voltu excepisset et egregiis laudibus frequenti prætorio celebrasset, abductum in secretum Masinissam sic adloquitur: 'aliqua te existimo, Masinissa, intuentem in me bona et principio in Hispania ad jungendam mecum amicitiam venisse et postea in Africa te ipsum spesque omnes tuas in fidem meam commisisse. atqui nulla earum virtus est propter quas tibi adpetendus visus sim qua ego æque ac temperantia et continentia libidinum gloriatus fuerim. hanc te quoque ad ceteras tuas eximias virtutes, Masinissa, adjecisse velim. non est, nonmihi credetantum ab hostibus armatis ætati nostræ periculi quantum ab circumfusis undique voluptatibus. qui eas temperantia sua frenavit ac domuit multo majus decus majoremque victoriam sibi peperit quam nos Syphace victo habemus. quæ me absente strenue ac fortiter fecisti libenter et commemoravi et memini: cetera te ipsum reputare tecum quam me dicente erubescere malo. Syphax populi Romani auspiciis victus captusque est. itaque ipse conjunx regnum ager oppida homines qui incolunt, quicquid denique Syphacis fuit, præda populi, Romani est; et regem conjugemque ejus, etiamsi non civis Carthaginiensis esset, etiamsi non patrem ejus imperatorem hostium videremus, Romam oporteret mitti, ac senatus populique Romani de ea judicium atque arbitrium esse quæ regem socium nobis alienasse atque in arma egisse præcipitem dicatur. vince animum; cave deformes multa bona uno vitio et tot meritorum gratiam majore culpa quam causa culpæ est corrumpas.'
[15] Masinissæ hæc audienti non rubor solum suffusus sed lacrimæ etiam obortæ; et cum se quidem in potestate futurum imperatoris dixisset orassetque eum ut quantum res sineret fidei suæ temere obstrictæ consuleretpromisisse enim se in nullius potestatem eam traditurumex prætorio in tabernaculum suum confusus concessit. ibi arbitris remotis cum crebro suspiritu et gemitu, quod facile ab circumstantibus tabernaculum exaudiri posset, aliquantum temporis consumpsisset, ingenti ad postremum edito gemitu fidum e seruis unum vocat, sub cujus custodia regio more ad incerta fortunæ venenum erat, et mixtum in poculo ferre ad Sophonibam jubet ac simul nuntiare Masinissam libenter primam ei fidem præstaturum fuisse quam vir uxori debuerit: quoniam ejus arbitrium qui possint adimant, secundam fidem præstare ne viva in potestatem Romanorum veniat. memor patris imperatoris patriæque et duorum regum quibus nupta fuisset, sibi ipsa consuleret.
Hunc nuntium ac simul venenum ferens minister cum ad Sophonibam venisset, 'accipio' inquit 'nuptiale munus, neque ingratum, si nihil majus vir uxori præstare potuit. hoc tamen nuntia, melius me morituram fuisse si non in funere meo nupsissem.' non locuta est ferocius quam acceptum poculum nullo trepidationis signo dato impavide hausit. quod ubi nuntiatum est Scipioni, ne quid æger animi ferox juvenis gravius consuleret accitum eum extemplo nunc solatur, nunc quod temeritatem temeritate alia luerit tristioremque rem quam necesse fuerit fecerit leniter castigat. postero die ut a præsenti motu averteret animum ejus, in tribunal escendit et contionem advocari jussit. ibi Masinissam, primum regem appellatum eximiisque ornatum laudibus, aurea corona aurea patera sella curuli et scipione eburneo toga picta et palmata tunica donat. addit verbis honorem: neque magnificentius quicquam triumpho apud Romanos neque triumphantibus ampliorem eo ornatum esse quo unum omnium externorum dignum Masinissam populus Romanus ducat. Lælium deinde et ipsum conlaudatum aurea corona donat; et alii militares viri, prout a quoque navata opera erat, donati. his honoribus mollitus regis animus erectusque in spem propinquam sublato Syphace omnis Numidiæ potiundæ.
[16] Scipio C. Lælio cum Syphace aliisque captivis Romam misso, cum quibus et Masinissæ legati profecti sunt, ipse ad Tyneta rursus castra refert et quæ munimenta incohaverat permunit. Carthaginienses non brevi solum sed prope vano gaudio ab satis prospera in præsens oppugnatione classis perfusi, post famam capti Syphacis in quo plus prope quam in Hasdrubale atque exercitu suo spei reposuerant perculsi, jam nullo auctore belli ultra audito oratores ad pacem petendam mittunt triginta seniorum principes; id erat sanctius apud illos consilium maximaque ad ipsum senatum regendum vis. qui ubi in castra Romana et in prætorium peruenerunt more adulantiumaccepto, credo, ritu ex ea regione ex qua oriundi erantprocubuerunt. conveniens oratio tam humili adulationi fuit non culpam purgantium sed transferentium initium culpæ in Hannibalem potentiæque ejus fautores. veniam civitati petebant civium temeritate bis jam eversæ, incolumi futuræ iterum hostium beneficio; imperium ex victis hostibus populum Romanum, non perniciem petere; paratis oboedienter seruire imperaret quæ vellet.
Scipio et venisse ea spe in Africam se ait, et spem suam prospero belli eventu auctam, victoriam se non pacem domum reportaturum esse; tamen cum victoriam prope in manibus habeat, pacem non abnuere, ut omnes gentes sciant populum Romanum et suscipere juste bella et finire. leges pacis se has dicere: captivos et perfugas et fugitivos restituant; exercitus ex Italia et Gallia deducant; Hispania abstineant; insulis omnibus quæ inter Italiam atque Africam sint decedant; naves longas præter viginti omnes tradant, tritici quingenta, hordei trecenta milia modium.pecuniæ summam quantam imperaverit parum convenit; alibi quinque milia talentum, alibi quinque milia pondo argenti, alibi duplex stipendium militibus imperatum invenio.'his condicionibus' inquit 'placeatne pax triduum ad consultandum dabitur. si placuerit, mecum indutias facite, Romam ad senatum mittite legatos.' ita dimissi Carthaginienses nullas recusandas condiciones pacis cum censuissent quippe qui moram temporis quærerent dum Hannibal in Africam traiceret, legatos alios ad Scipionem ut indutias facerent, alios Romam ad pacem petendam mittunt ducentes paucos in speciem captivos perfugasque et fugitivos quo impetrabilior pax esset.
[17] Multis ante diebus Lælius cum Syphace primoribusque Numidarum captivis Romam venit quæque in Africa gesta essent omnia ordine exposuit patribus ingenti hominum et in præsens lætitia et in futurum spe. consulti inde patres regem in custodiam Albam mittendum censuerunt, Lælium retinendum donec legati Carthaginienses venirent. supplicatio in quadriduum decreta est. P. Ælius prætor senatu misso et contione inde advocata cum C. Lælio in rostra escendit. ibi vero audientes fusos Carthaginiensium exercitus, devictum et captum ingentis nominis regem, Numidiam omnem egregia victoria peragratam, tacitum continere gaudium non poterant quin clamoribus quibusque aliis multitudo solet lætitiam immodicam significarent. itaque prætor extemplo edixit uti æditui ædes sacras omnes tota urbe aperirent, circumeundi salutandique deos agendique grates per totum diem populo potestas fieret.
Postero die legatos Masinissæ in senatum introduxit. gratulati primum senatui sunt quod P. Scipio prospere res in Africa gessisset; deinde gratias egerunt quod Masinissam non appellasset modo regem sed fecisset restituendo in paternum regnum, in quo post Syphacem sublatum si ita patribus visum esset sine metu et certamine esset regnaturus, dein conlaudatum pro contione amplissimis decorasset donis, quibus ne indignus esset et dedisse operam Masinissam et porro daturum esse. petere ut regium nomen ceteraque Scipionis beneficia et munera senatus decreto confirmaret; et, nisi molestum esset, illud quoque petere Masinissam, ut Numidas captivos qui Romæ in custodia essent remitterent; id sibi amplum apud populares futurum esse. ad ea responsum legatis rerum gestarum prospere in Africa communem sibi cum rege gratulationem esse; Scipionem recte atque ordine videri fecisse quod eum regem appellaverit, et quicquid aliud fecerit quod cordi foret Masinissæ id patres comprobare ac laudare. munera quoque quæ legati ferrent regi decreverunt, sagula purpurea duo cum fibulis aureis singulis et lato clavo tunicis, equos duo phaleratos, bina equestria arma cum loricis, et tabernacula militaremque supellectilem qualem præberi consuli mos esset. hæc regi prætor mittere jussus: legatis in singulos dona ne minus quinum milium, comitibus eorum <singulorum> milium æris, et vestimenta bina legatis, singula comitibus Numidisque, qui ex custodia emissi redderentur regi; ad hoc ædes liberæ loca lautia legatis decreta.
[18] Eadem æstate qua hæc decreta Romæ et in Africa gesta sunt P. Quinctilius Varus prætor et M. Cornelius proconsul in agro Insubrum Gallorum cum Magone Poeno signis conlatis pugnarunt. prætoris legiones in prima acie fuerunt: Cornelius suas in subsidiis tenuit, ipse ad prima signa equo advectus; proque duobus cornibus prætor ac proconsul milites ad inferenda in hostes signa summa vi hortabantur. postquam nihil commovebant, tum Quinctilius Cornelio: 'lentior, ut vides, fit pugna, et induratur præter spem resistendo hostium timor, ac ne vertat in audaciam periculum est. equestrem procellam excitemus oportet si turbare ac statu movere volumus. itaque vel tu ad prima signa proelium sustine, ego inducam in pugnam equites; vel ego hic in prima acie rem geram, tu quattuor legionum equites in hostem emitte.' utram vellet prætor muneris partem proconsule accipiente, Quinctilius prætor cum filio, cui Marco prænomen erat, impigro juvene, ad equites pergit jussosque escendere in equos repente in hostem emittit. tumultum equestrem auxit clamor ab legionibus additus, nec stetisset hostium acies ni Mago ad primum equitum motum paratos elephantos extemplo in proelium induxisset; ad quorum stridorem odoremque et adspectum territi equi vanum equestre auxilium fecerunt. et ut rem~ permixtus, ubi cuspide uti et comminus gladio posset, roboris majoris Romanus eques erat, ita in ablatum paventibus procul equis melius ex intervallo Numidæ jaculabantur. simul et peditum legio duodecima magna ex parte cæsa pudore magis quam viribus tenebat locum; nec diutius tenuisset ni ex subsidiis tertia decima legio in primam aciem inducta proelium dubium excepisset. Mago quoque ex subsidiis Gallos integræ legioni opposuit. quibus haud magno certamine fusis hastati legionis undecimæ conglobant sese atque elephantos jam etiam peditum aciem turbantes invadunt; in quos cum pila confertos conjecissent nullo ferme frustra emisso, omnes retro in aciem suorum averterunt; quattuor gravati volneribus corruerunt. tum primum commota hostium acies, simul omnibus equitibus, ut aversos videre elephantos, ad augendum pavorem ac tumultum effusis. sed donec stetit ante signa Mago, gradum sensim referentes, ordines et tenorem pugnæ seruabant: postquam femine transfixo cadentem auferrique ex proelio prope exsanguem videre, extemplo in fugam omnes versi. ad quinque milia hostium eo die cæsa et signa militaria duo et viginti capta. nec Romanis incruenta victoria fuit; duo milia et trecenti de exercitu prætoris, pars multo maxima ex legione duodecima, amissi; inde et tribuni militum duo, M. Cosconius et M. Mævius; tertiæ decimæ quoque legionis, quæ postremo proelio adfuerat, C. Heluius tribunus militum in restituenda pugna cecidit; et duo et viginti ferme equites inlustres, obtriti ab elephantis, cum centurionibus aliquot perierunt. et longius certamen fuisset ni volnere ducis concessa victoria esset.
[19] Mago proximæ silentio noctis profectus quantum pati viæ per volnus poterat itineribus extentis ad mare in Ligures Ingaunos peruenit. ibi eum legati ab Carthagine paucis ante diebus in sinum Gallicum adpulsis navibus adjerunt, jubentes primo quoque tempore in Africam traicere; id et fratrem ejus Hannibalemnam ad eum quoque isse legatos eadem jubentesfacturum; non in eo esse Carthaginiensium res ut Galliam atque Italiam armis obtineant. Mago non imperio modo senatus periculoque patriæ motus sed metuens etiam ne victor hostis moranti instaret Liguresque ipsi relinqui Italiam a Poenis cernentes ad eos quorum mox in potestate futuri essent deficerent, simul sperans leniorem in navigatione quam in via jactationem volneris fore et curationi omnia commodiora, impositis copiis in naves profectus vixdum superata Sardinia ex volnere moritur. naves quoque aliquot Poenorum disiectæ in alto ab classe Romana quæ circa Sardiniam erat capiuntur. hæc terra marique in parte Italiæ quæ jacet ad Alpes gesta.
Consul C. Seruilius, nulla memorabili re in provincia Etruria Galliaquenam eo quoque processeratgesta, patre C. Seruilio et C. Lutatio ex seruitute post sextum decimum annum receptis qui ad vicum Tannetum a Boiis capti fuerant, hinc patre hinc Catulo lateri circumdatis privato magis quam publico decore insignis Romam rediit. latum ad populum est ne C. Seruilio fraudi esset quod patre qui sella curuli sedisset vivo, cum id ignoraret, tribunus plebis atque ædilis plebis fuisset contra quam sanctum legibus erat. hac rogatione perlata in provinciam rediit.
Ad Cn. Seruilium consulem, qui in Bruttiis erat, Consentia Aufugum Bergæ Bæsidiæ Ocriculum Lymphæum Argentanum Clampetia multique alii ignobiles populi senescere Punicum bellum cernentes defecere. idem consul cum Hannibale in agro Crotoniensi acie conflixit. obscura ejus pugnæ fama est. Valerius Antias quinque milia hostium cæsa ait, quæ tanta res est ut aut impudenter ficta sit aut neglegenter prætermissa. nihil certe ultra rei in Italia ab Hannibale gestum. nam ad eum quoque legati ab Carthagine revocantes in Africam, iis forte diebus quibus ad Magonem, venerunt.
[20] Frendens gemensque ac vix lacrimis temperans dicitur legatorum verba audisse. postquam edita sunt mandata, 'iam non perplexe' inquit 'sed palam revocant qui vetando supplementum et pecuniam mitti jam pridem retrahebant. vicit ergo Hannibalem non populus Romanus totiens cæsus fugatusque sed senatus Carthaginiensis obtrectatione atque invidia; neque hac deformitate reditus mei tam P. Scipio exsultabit atque efferet sese quam Hanno qui domum nostram quando alia re non potuit ruina Carthaginis oppressit.'
Jam hoc ipsum præsagiens animo præparaverat ante naves. itaque inutili militum turba præsidii specie in oppida Bruttii agri quæ pauca metu magis quam fide continebantur dimissa, quod roboris in exercitu erat in Africam transuexit, multis Italici generis, quia in Africam secuturos abnuentes concesserant in Junonis Laciniæ delubrum inviolatum ad eam diem, in templo ipso foede interfectis. raro quemquam alium patriam exsilii causa relinquentem tam mæstum abisse ferunt quam Hannibalem hostium terra excedentem; respexisse sæpe Italiæ litora, et deos hominesque accusantem in se quoque ac suum ipsius caput exsecratum quod non cruentum ab Cannensi victoria militem Romam duxisset; Scipionem ire ad Carthaginem ausum qui consul hostem Poenum in Italia non vidisset: se, centum milibus armatorum ad Trasumennum ad Cannas cæsis, circa Casilinum Cumasque et Nolam consenuisse. hæc accusans querensque ex diutina possessione Italiæ est detractus.
[21] Romam per eosdem dies et Magonem et Hannibalem profectos allatum est. cujus duplicis gratulationis minuit lætitiam et quod parum duces in retinendis iis, cum id mandatum ab senatu esset, aut animi aut virium habuisse videbantur et quod solliciti erant omni belli mole in unum exercitum ducemque inclinata quo evasura esset res. per eosdem dies legati Saguntini venerunt comprensos cum pecunia adducentes Carthaginienses qui ad conducenda auxilia in Hispaniam traiecissent. ducenta et quinquaginta auri, octingenta pondo argenti in vestibulo curiæ posuerunt. hominibus acceptis et in carcerem conditis auro argentoque reddito gratiæ legatis actæ, atque insuper munera data ac naves quibus in Hispaniam reverterentur.
Mentio deinde ab senioribus facta est segnius homines bona quam mala sentire; transitu in Italiam Hannibalis quantum terroris pavorisque esset meminisse; quas deinde clades, quos luctus incidisse. visa castra hostium e muris urbis; quæ vota singulorum universorumque fuisse. quotiens in conciliis voces manus ad cælum porrigentium auditas en unquam ille dies futurus esset quo vacuam hostibus Italiam bona pace florentem visuri essent. dedisse id deos tandem sexto decimo demum anno, nec esse qui dis grates agendas censeat; adeo ne advenientem quidem gratiam homines benigne accipere, nedum ut præteritæ satis memores sint. conclamatum deinde ex omni parte curiæ est uti referret P. Ælius prætor; decretumque ut quinque dies circa omnia puluinaria supplicaretur victimæque majores immolarentur centum viginti.
Jam dimisso Lælio legatisque Masinissæ cum Carthaginiensium legatos de pace ad senatum venientes Puteolis visos inde terra venturos allatum esset, revocari C. Lælium placuit ut coram eo de pace ageretur. Q. Fuluius Gillo legatus Scipionis Carthaginienses Romam adduxit; quibus vetitis ingredi urbem hospitium in villa publica, senatus ad ædem Bellonæ datus est.
[22] Orationem eandem ferme quam apud Scipionem habuerunt, culpam omnem belli a publico consilio in Hannibalem vertentes: eum injussu senatus non Alpes modo sed Hiberum quoque transgressum, nec Romanis solum sed ante etiam Saguntinis privato consilio bellum intulisse; senatui ac populo Carthaginiensi, si quis vere æstimet, foedus ad eam diem inviolatum esse cum Romanis; itaque nihil aliud sibi mandatum esse uti peterent quam ut in ea pace quæ postremo cum C. Lutatio facta esset manere liceret. cum more tradito [a] patribus potestatem interrogandi, si quis quid vellet, legatos prætor fecisset, senioresque qui foederibus interfuerant alia alii interrogarent, nec meminisse se per ætatemetenim omnes ferme juvenes erant dicerent legati, conclamatum ex omni parte curiæ est Punica fraude electos qui veterem pacem repeterent cujus ipsi non meminissent.
[23] Emotis deinde curia legatis sententiæ interrogari coeptæ. M. Livius C. Seruilium consulem qui propior esset arcessendum ut coram eo de pace ageretur censebat; cum de re majore quam quanta ea esset consultatio incidere non posset, non videri sibi absente consulum altero ambobusue eam rem agi satis ex dignitate populi Romani esse. Q. Metellus, qui triennio ante consul dictatorque fuerat: cum P. Scipio cædendo exercitus agros populando in eam necessitatem hostes compulisset ut supplices pacem peterent, et nemo omnium verius existimare posset qua mente ea pax peteretur quam qui ante portas Carthaginis bellum gereret, nullius alterius consilio quam Scipionis accipiendam abnuendamue pacem esse. M. Valerius Lævinus, qui bis consul fuerat, speculatores non legatos venisse arguebat, jubendosque Italia excedere et custodes cum iis usque ad naves mittendos, Scipionique scribendum ne bellum remitteret. Lælius Fuluiusque adjecerunt et Scipionem in eo positam habuisse spem pacis si Hannibal et Mago ex Italia non revocarentur; ceterum omnia simulaturos Carthaginienses, duces eos exercitusque exspectantes; deinde quamuis recentium foederum et deorum omnium oblitos bellum gesturos. eo magis in Lævini sententiam discessum. legati pace infecta ac prope sine responso dimissi.
[24] Per eos dies Cn. Seruilius consul, haud dubius quin pacatæ Italiæ penes se gloria esset, velut pulsum ab se Hannibalem persequens, in Siciliam, inde in Africam transiturus, traiecit. quod ubi Romæ volgatum est, primo censuerant patres ut prætor scriberet consuli senatum æquum censere in Italiam reverti eum; dein, cum prætor spreturum eum litteras suas diceret, dictator ad id ipsum creatus P. Sulpicius pro jure majoris imperii consulem in Italiam revocavit. reliquum anni cum M. Seruilio magistro equitum circumeundis in Italia urbibus quæ bello alienatæ fuerant noscendisque singularum causis consumpsit.
Per indutiarum tempus ex Sardinia a P. Lentulo prætore centum onerariæ naves cum commeatu viginti rostratarum præsidio, et ab hoste et ab tempestatibus mari tuto, in Africam transmiserunt. Cn. Octavio ducentis onerariis triginta longis navibus ex Sicilia traicienti non eadem fortuna fuit. in conspectum ferme Africæ prospero cursu vectum primo destituit ventus, deinde versus in Africum turbavit ac passim naves disiecit. ipse cum rostratis per adversos fluctus ingenti remigum labore enisus Apollinis promunturium tenuit: onerariæ pars maxima ad Ægimurum insulamea sinum ab alto claudit in quo sita Carthago est, triginta ferme milia ab urbe, aliæ adversus urbem ipsam ad Calidas Aquas delatæ sunt. omnia in conspectu Carthaginis erant. itaque ex tota urbe in forum concursum est; magistratus senatum vocare: populus in curiæ vestibulo fremere ne tanta ex oculis manibusque amitteretur præda. cum quidam pacis petitæ, alii indutiarumnecdum enim dies exieratfidem opponerent, permixto pæne senatus populique concilio consensum est ut classem quinquaginta navium Hasdrubal Ægimurum traiceret, inde per litora portusque dispersas Romanas naves conligeret. desertæ fuga nautarum primum ab Ægimuro, deinde ab Aquis onerariæ Carthaginem puppibus tractæ sunt.
[25] Nondum ab Roma reverterant legati neque sciebatur quæ senatus Romani de bello aut pace sententia esset, necdum indutiarum dies exierat; eo indigniorem injuriam ratus Scipio ab iis qui petissent pacem et indutias et spem pacis et fidem indutiarum violatam esse, legatos Carthaginem L. Bæbium L. Sergium L. Fabium extemplo misit. qui cum multitudinis concursu prope violati essent nec reditum tutiorem futurum cernerent, petierunt a magistratibus quorum auxilio vis prohibita erat ut naves mitterent quæ se prosequerentur. datæ triremes duæ cum ad Bagradam flumen peruenissent unde castra Romana conspiciebantur Carthaginem rediere. classis Punica ad Uticam stationem habebat. ex ea tres quadriremes, seu clam misso a Carthagine nuntio ut id fieret, seu Hasdrubale qui classi præerat sine publica fraude auso facinus, quinqueremem Romanam superantem promunturium ex alto repente adgressæ sunt. sed neque rostro ferire celeritate subterlabentem poterant neque transilire armati ex humilioribus in altiorem navem; et defendebatur egregie quoad tela suppeditarunt. quis deficientibus jam nulla alia res eam quam propinquitas terræ multitudoque a castris in litus effusa tueri potuisset. concitatam enim remis quanto maximo impetu poterant in terram cum immisissent, navis tantum jactura facta incolumes ipsi evaserunt. ita alio super aliud scelere cum haud dubie indutiæ ruptæ essent, Lælius Fuluiusque ab Roma cum legatis Carthaginiensibus superuenerunt. quibus Scipio etsi non indutiarum fides modo a Carthaginiensibus sed jus etiam gentium in legatis violatum esset tamen se nihil nec institutis populi Romani nec suis moribus indignum in iis facturum esse cum dixisset, dimissis legatis bellum parabat.
Hannibali jam terræ adpropinquanti jussus e nauticis unus escendere in malum ut specularetur quam tenerent regionem cum dixisset sepulcrum dirutum proram spectare, abominatus præteruehi jusso gubernatore ad Leptim adpulit classem atque ibi copias exposuit.
[26] Hæc eo anno in Africa gesta; insequentia excedunt in eum annum quo M. Seruilius Geminus, qui tum magister equitum erat, et Ti. Claudius Nero consules facti sunt. ceterum exitus superioris anni cum legati sociarum urbium ex Græcia questi essent vastatos agros ab regiis præsidiis profectosque in Macedoniam legatos ad res repetendas non admissos ad Philippum regem, simul nuntiassent quattuor milia militum cum Sopatro duce traiecta in Africam dici ut essent Carthaginiensibus præsidio et pecuniæ aliquantum una missum, legatos ad regem qui hæc adversus foedus facta videri patribus nuntiarent mittendos censuit senatus. missi C. Terentius Varro C. Mamilius M. Aurelius; iis tres quinqueremes datæ.
Annus insignis incendio ingenti, quo clivus Publicius ad solum exustus est, et aquarum magnitudine, sed annonæ vilitate fuit, præterquam quod pace omnis Italia erat aperta, etiam quod magnam vim frumenti ex Hispania missam M. Valerius Falto et M. Fabius Buteo ædiles curules quaternis æris vicatim populo discripserunt.
eodem anno Q. Fabius Maximus moritur, exactæ ætatis si quidem verum est augurem duos et sexaginta annos fuisse, quod quidam auctores sunt. vir certe fuit dignus tanto cognomine vel si novum ab eo inciperet. superavit paternos honores, avitos æquavit. pluribus victoriis et majoribus proeliis avus insignis Rullus; sed omnia æquare unus hostis Hannibal potest. cautior tamen quam promptior hic habitus; et sicut dubites utrum ingenio cunctator fuerit an quia ita bello proprie quod tum gerebatur aptum erat, sic nihil certius est quam unum hominem nobis cunctando rem restituisse, sicut Ennius ait. augur in locum ejus inauguratus Q. Fabius Maximus filius: in ejusdem locum pontifexnam duo sacerdotia habuitSer. Sulpicius Galba. ludi Romani diem unum, plebeii ter toti instaurati ab ædilibus M. Sextio Sabino et Cn. Tremelio Flacco. ii ambo prætores facti et cum his C. Livius Salinator et C. Aurelius Cotta. comitia ejus anni utrum C. Seruilius consul habuerit an, quia eum res in Etruria tenuerint quæstiones ex senatus consulto de conjurationibus principum habentem, dictator ab eo dictus P. Sulpicius incertum ut sit diversi auctores faciunt.
[27] Principio insequenti anni M. Seruilius et Ti. Claudius senatu in Capitolium vocato de provinciis rettulerunt. Italiam atque Africam in sortem conici, Africam ambo cupientes, volebant; ceterum Q. Metello maxime adnitente neque negata neque data est Africa. consules jussi cum tribunis plebis agere ut, si iis videretur, populum rogarent quem vellet in Africa bellum gerere. omnes tribus P. Scipionem jusserunt. nihilo minus consules provinciam Africamita enim senatus decreveratin sortem conjecerunt. Ti. Claudio Africa evenit ut quinquaginta navium classem, omnes quinqueremes, in Africam traiceret parique imperio cum P. Scipione imperator esset: M. Seruilius Etruriam sortitus. in eadem provincia et C. Seruilio prorogatum imperium si consulem manere ad urbem senatui placuisset. prætores M. Sextius Galliam est sortitus ut duas legiones provinciamque traderet ei P. Quinctilius Varus: C. Livius Bruttios cum duabus legionibus quibus P. Sempronius proconsul priore anno præfuerat: Cn. Tremelius Siciliam ut a P. Villio Tappulo prætore prioris anni provinciam et duas legiones acciperet; Villius pro prætore viginti navibus longis militibus mille oram Siciliæ tutaretur: M. Pomponius viginti navibus reliquis mille et quingentos milites Romam deportaret. C. Aurelio Cottæ urbana evenit. ceteris ita uti quisque obtinebant provincias exercitusque prorogata imperia. sedecim non amplius eo anno legionibus defensum imperium est. et ut placatis dis omnia inciperent agerentque, ludos quos M. Claudio Marcello T. Quinctio consulibus T. Manlius dictator quasque hostias majores voverat si per quinquennium res publica eodem statu fuisset, ut eos ludos consules priusquam ad bellum proficiscerentur facerent. ludi in circo per quadriduum facti hostiæque quibus votæ erant dis cæsæ.
[28] Inter hæc simul spes simul cura in dies crescebat nec satis certum constare apud animos poterat utrum gaudio dignius esset Hannibalem post sextum decimum annum ex Italia decedentem vacuam possessionem ejus reliquisse populo Romano, an magis metuendum quod incolumi exercitu in Africam transisset: locum nimirum non periculum mutatum; cujus tantæ dimicationis vatem qui nuper decessisset Q. Fabium haud frustra canere solitum graviorem in sua terra futurum hostem Hannibalem quam in aliena fuisset. nec Scipioni aut cum Syphace inconditæ barbariæ rege, cui Statorius semilixa ducere exercitus solitus sit, aut cum socero ejus Hasdrubale fugacissimo duce rem futuram, aut <cum> tumultuariis exercitibus ex agrestium semermi turba subito conlectis, sed cum Hannibale, prope nato in prætorio patris fortissimi ducis, alito atque educato inter arma, puero quondam milite, vixdum juvene imperatore, qui senex vincendo factus Hispanias Gallias Italiam ab Alpibus ad fretum monumentis ingentium rerum complesset. ducere exercitum æqualem stipendiis suis, duratum omnium rerum patientia quas vix fides fiat homines passos, perfusum miliens cruore Romano, exuvias non militum tantum sed etiam imperatorum portantem. multos occursuros Scipioni in acie qui prætores, qui imperatores, qui consules Romanos sua manu occidissent, muralibus vallaribusque insignes coronis, peruagatos capta castra captas urbes Romanas. non esse hodie tot fasces magistratibus populi Romani quot captos ex cæde imperatorum præ se ferre posset Hannibal. has formidines agitando animis ipsi curas et metus augebant, etiam quod, cum adsuessent per aliquot annos bellum ante oculos aliis atque aliis in Italiæ partibus lenta spe in nullum propinquum debellandi finem gerere, erexerant omnium animos Scipio et Hannibal velut ad supremum certamen comparati duces. iis quoque quibus erat ingens in Scipione fiducia et victoriæ spes quo magis in propinquam eam imminebant animis eo curæ intentiores erant. haud dispar habitus animorum Carthaginiensibus erat quos modo petisse pacem, intuentes Hannibalem ac rerum gestarum ejus magnitudinem, pænitebat, modo cum respicerent bis sese acie victos, Syphacem captum, pulsos se Hispania, pulsos Italia, atque ea omnia unius virtute et consilio Scipionis facta, velut fatalem eum ducem in exitium suum natum horrebant.
[29] Jam Hadrumetum peruenerat Hannibal; unde, ad reficiendum ex jactatione maritima militem paucis diebus sumptis, excitus pavidis nuntiis omnia circa Carthaginem obtineri armis adferentium magnis itineribus Zamam contendit.Zama quinque dierum iter ab Carthagine abest. inde præmissi speculatores cum excepti ab custodibus Romanis deducti ad Scipionem essent, traditos eos tribuno militum, jussosque omisso metu visere omnia, per castra qua vellent circumduci jussit; percontatusque satin per commodum omnia explorassent, datis qui prosequerentur retro ad Hannibalem dimisit. Hannibal nihil quidem eorum quæ nuntiabanturnam et Masinissam cum sex milibus peditum quattuor equitum venisse eo ipso forte die adferebantlæto animo audivit, maxime hostis fiducia, quæ non de nihilo profecto concepta esset, perculsus. itaque quamquam et ipse causa belli erat et adventu suo turbaverat et pactas indutias et spem foederum, tamen si integer quam si victus peteret pacem æquiora impetrari posse ratus, nuntium ad Scipionem misit ut conloquendi secum potestatem faceret.id utrum sua sponte fecerit an publico consilio, neutrum cur adfirmem habeo. Valerius Antias primo proelio victum eum ab Scipione, quo duodecim milia armatorum in acie sint cæsa, mille et septingenti capti, legatum cum aliis decem legatis tradit in castra ad Scipionem venisse.
Ceterum Scipio cum conloquium haud abnuisset, ambo ex composito duces castra protulerunt ut coire ex propinquo possent. Scipio haud procul Naraggara urbe cum ad cetera loco opportuno tum quod aquatio intra teli conjectum erat consedit. Hannibal tumulum a quattuor milibus inde, tutum commodumque alioqui nisi quod longinquæ aquationis erat, cepit. ibi in medio locus conspectus undique ne quid insidiarum esset delectus.
[30] Summotis pari spatio armatis, cum singulis interpretibus congressi sunt, non suæ modo ætatis maximi duces sed omnis ante se memoriæ omnium gentium cuilibet regum imperatorumue pares. paulisper alter alterius conspectu, admiratione mutua prope attoniti, conticuere; tum Hannibal prior: 'si hoc ita fato datum erat ut qui primus bellum intuli populo Romano, quique totiens prope in manibus victoriam habui, is ultro ad pacem petendam venirem, lætor te mihi sorte potissimum datum a quo peterem. tibi quoque inter multa egregia non in ultimis laudum hoc fuerit Hannibalem cui tot de Romanis ducibus victoriam di dedissent tibi cessisse, teque huic bello vestris prius quam nostris cladibus insigni finem imposuisse. hoc quoque ludibrium casus ediderit fortuna ut cum patre tuo consule ceperim arma, cum eodem primum Romano imperatore signa contulerim, ad filium ejus inermis ad pacem petendam veniam. optimum quidem fuerat eam patribus nostris mentem datam ab dis esse ut et vos Italiæ et nos Africæ imperio contenti essemus; neque enim ne vobis quidem Sicilia ac Sardinia satis digna pretia sunt pro tot classibus, tot exercitibus, tot tam egregiis amissis ducibus; sed præterita magis reprehendi possunt quam corrigi. ita aliena appetivimus ut de nostris dimicaremus nec in Italia solum nobis bellum, vobis in Africa esset; sed et vos in portis vestris prope ac moenibus signa armaque hostium vidistis et nos ab Carthagine fremitum castrorum Romanorum exaudimus. quod igitur nos maxime abominaremur, vos ante omnia optaretis, in meliore vestra fortuna de pace agitur. agimus ii quorum et maxime interest pacem esse, et qui quodcumque egerimus ratum civitates nostræ habituræ sunt: animo tantum nobis opus est non abhorrente a quietis consiliis.
'Quod ad me attinet, jam ætas senem in patriam revertentem unde puer profectus sum, jam secundæ, jam adversæ res ita erudierunt ut rationem sequi quam fortunam malim: tuam et adulescentiam et perpetuam felicitatem, ferociora utraque quam quietis opus est consiliis, metuo. non temere incerta casuum reputat quem fortuna nunquam decepit. quod ego fui ad Trasumennum, ad Cannas, id tu hodie es. vixdum militari ætate imperio accepto omnia audacissime incipientem nusquam fefellit fortuna. patris et patrui persecutus mortem ex calamitate vestræ domus decus insigne virtutis pietatisque eximiæ cepisti; amissas Hispanias reciperasti quattuor inde Punicis exercitibus pulsis; consul creatus, cum ceteris ad tutandam Italiam parum animi esset, transgressus in Africam duobus hic exercitibus cæsis, binis eadem hora captis simul incensisque castris, Syphace potentissimo rege capto, tot urbibus regni ejus, tot nostri imperii ereptis, me sextum decimum jam annum hærentem in possessione Italiæ detraxisti. potest victoriam malle quam pacem animus. novi spiritus magnos magis quam utiles; et mihi talis aliquando fortuna adfulsit. quod si in secundis rebus bonam quoque mentem darent di, non ea solum quæ evenissent sed etiam ea quæ evenire possent reputaremus. ut omnium obliviscaris aliorum, satis ego documenti in omnes casus sum quem modo castris inter Anienem atque urbem vestram positis signa inferentem ac jam prope scandentem moenia Romana videris, hic cernas duobus fratribus, fortissimis viris, clarissimis imperatoribus orbatum ante moenia prope obsessæ patriæ quibus terrui vestram urbem ea pro mea deprecantem.
'Maximæ cuique fortunæ minime credendum est. in bonis tuis rebus, nostris dubiis, tibi ampla ac speciosa danti est pax, nobis petentibus magis necessaria quam honesta. melior tutiorque est certa pax quam sperata victoria; hæc in tua, illa in deorum manu est. ne tot annorum felicitatem in unius horæ dederis discrimen. cum tuas vires tum vim fortunæ Martemque belli communem propone animo; utrimque ferrum, utrimque corpora humana erunt; nusquam minus quam in bello eventus respondent. non tantum ad id quod data pace jam habere potes, si proelio vinces, gloriæ adjeceris, quantum <dempseris>, si quid adversi eveniat. simul parta ac sperata decora unius horæ fortuna evertere potest. omnia in pace jungenda tuæ potestatis sunt, P. Corneli: tunc ea habenda fortuna erit quam di dederint. inter pauca felicitatis virtutisque exempla M. Atilius quondam in hac eadem terra fuisset, si victor pacem petentibus dedisset patribus nostris; sed non statuendo felicitati modum nec cohibendo efferentem se fortunam quanto altius elatus erat, eo foedius corruit. 'est quidem ejus qui dat, non qui petit, condiciones dicere pacis; sed forsitan non indigni simus qui nobismet ipsi multam inrogemus. non recusamus quin omnia propter quæ ad bellum itum est vestra sint, Sicilia Sardinia Hispania quidquid insularum toto inter Africam Italiamque continetur mari; Carthaginienses inclusi Africæ litoribus vos, quando ita dis placuit, externa etiam terra marique videamus regentes imperio. haud negaverim propter non nimis sincere petitam aut exspectatam nuper pacem suspectam esse vobis Punicam fidem: multum per quos petita sit ad fidem tuendæ pacis pertinet, Scipiouestri quoque, ut audio, patres nonnihil etiam ob hoc quia parum dignitatis in legatione erat negaverunt pacem; Hannibal peto pacem qui neque peterem, nisi utilem crederem, et propter eandem utilitatem tuebor eam propter quam petii; et quemadmodum quia a me bellum coeptum est ne quem ejus pæniteret quoad ipsi invidere di præstiti, ita adnitar ne quem pacis per me partæ pæniteat.'
[31] Adversus hæc imperator Romanus in hanc fere sententiam respondit: 'non me fallebat, Hannibal, adventus tui spe Carthaginienses et præsentem indutiarum fidem et spem pacis turbasse; neque tu id sane dissimulas qui de condicionibus superioribus pacis omnia subtrahas præter ea quæ jam pridem in nostra potestate sunt. ceterum ut tibi curæ est sentire cives tuos quanto per te onere leventur, sic mihi laborandum est ne quæ tum pepigerunt hodie subtracta ex condicionibus pacis præmia perfidiæ habeant. indigni quibus eadem pateat condicio, etiam ut prosit vobis fraus petitis. neque patres nostri priores de Sicilia neque nos de Hispania fecimus bellum; et tunc Mamertinorum sociorum periculum et nunc Sagunti excidium nobis pia ac justa induerunt arma. vos lacessisse et tu ipse fateris et di testes sunt qui et illius belli exitum secundum jus fasque dederunt et hujus dant et dabunt.
'Quod ad me attinet, et humanæ infirmitatis memini et vim fortunæ reputo et omnia quæcumque agimus subjecta esse mille casibus scio; ceterum quemadmodum superbe et violenter me faterer facere si priusquam in Africam traiecissem te tua voluntate cedentem Italia et imposito in naves exercitu ipsum venientem ad pacem petendam aspernarer, sic nunc cum prope manu conserta restitantem ac tergiversantem in Africam attraxerim nulla sum tibi verecundia obstrictus. proinde si quid ad ea in quæ tum pax conventura videbatur, quasi multa navium cum commeatu per indutias expugnatarum legatorumque violatorum, adicitur, est quod referam ad consilium: sin illa quoque gravia videntur, bellum parate quoniam pacem pati non potuistis.' ita infecta pace ex conloquio ad suos cum se recepissent, frustra verba temptata renuntiant: armis decernendum esse habendamque eam fortunam quam di dedissent.
[32] In castra ut est ventum, pronuntiant ambo arma expedirent milites animosque ad supremum certamen, non in unum diem sed in perpetuum, si felicitas adesset, victores. Roma an Carthago jura gentibus daret ante crastinam noctem scituros; neque enim Africam aut Italiam sed orbem terrarum victoriæ præmium fore; par periculum præmio quibus adversa pugnæ fortuna fuisset. nam neque Romanis effugium ullum patebat in aliena ignotaque terra, et Carthagini, supremo auxilio effuso, adesse videbatur præsens excidium. ad hoc discrimen procedunt postero die duorum opulentissimorum populorum duo longe clarissimi duces, duo fortissimi exercitus, multa ante parta decora aut cumulaturi eo die aut eversuri. anceps igitur spes et metus miscebant animos; contemplantibusque modo suam, modo hostium aciem, cum oculis magis quam ratione pensarent vires, simul læta, simul tristia obversabantur: quæ ipsis sua sponte non succurrebant, ea duces admonendo atque hortando subiciebant. Poenus sedecim annorum in terra Italia res gestas, tot duces Romanos, tot exercitus occidione occisos et sua cuique decora ubi ad insignem alicujus pugnæ memoria militem venerat referebat: Scipio Hispanias et recentia in Africa proelia et confessionem hostium quod neque non petere pacem propter metum neque manere in ea præ insita animis perfidia potuissent. ad hoc conloquium Hannibalis in secreto habitum ac liberum fingenti qua volt flectit. ominatur, quibus quondam auspiciis patres eorum ad Ægates pugnaverint insulas, ea illis exeuntibus in aciem portendisse deos. adesse finem belli ac laboris; in manibus esse prædam Carthaginis, reditum domum in patriam ad parentes liberos conjuges penatesque deos. celsus hæc corpore voltuque ita læto ut vicisse jam crederes dicebat.
Instruit deinde primos hastatos, post eos principes; triariis postremam aciem clausit.
[33] Non confertas autem cohortes ante sua quamque signa instruebat sed manipulos aliquantum inter se distantes ut esset spatium qua elephanti hostium acti nihil ordines turbarent. Lælium, cujus ante legati, eo anno quæstoris extra sortem ex senatus consulto opera utebatur, cum Italico equitatu ab sinistro cornu, Masinissam Numidasque ab dextro opposuit. vias patentes inter manipulos antesignanorum velitibusea tunc levis armatura eratcomplevit, dato præcepto ut ad impetum elephantorum aut post directos refugerent ordines aut in dextram lævamque discursu applicantes se antesignanis viam qua inruerent in ancipitia tela beluis darent.
Hannibal ad terrorem primos elephantosoctoginta autem erant, quot nulla unquam in acie ante habuerat instruxit, deinde auxilia Ligurum Gallorumque, Baliaribus Maurisque admixtis: in secunda acie Carthaginienses Afrosque et Macedonum legionem: modico deinde intervallo relicto subsidiariam aciem Italicorum militumBruttii plerique erant, vi ac necessitate plures quam sua voluntate decedentem ex Italia secutiinstruxit. equitatum et ipse circumdedit cornibus; dextrum Carthaginienses, sinistrum Numidæ tenuerunt. varia adhortatio erat in exercitu inter tot homines quibus non lingua, non mos, non lex, non arma, non vestitus habitusque, non causa militandi eadem esset. auxiliaribus et præsens et multiplicata ex præda merces ostentatur: Galli proprio atque insito in Romanos odio accenduntur: Liguribus campi uberes Italiæ deductis ex asperrimis montibus in spem victoriæ ostentantur: Mauros Numidasque Masinissæ impotenti futuro dominatu terret: aliis aliæ spes ac metus jactantur. Carthaginiensibus moenia patriæ, di penates, sepulcra majorum, liberi cum parentibus conjugesque pavidæ, aut excidium seruitiumque aut imperium orbis terrarum, nihil aut in metum aut in spem medium, ostentatur.
Cum maxime hæc imperator apud Carthaginienses, duces suarum gentium inter populares, pleraque per interpretes inter immixtos alienigenis agerent, tubæ cornuaque ab Romanis cecinerunt, tantusque clamor ortus ut elephanti in suos, sinistrum maxime cornu, verterentur, Mauros ac Numidas. addidit facile Masinissa perculsis terrorem nudavitque ab ea parte aciem equestri auxilio. paucæ tamen bestiarum intrepidæ in hostem actæ inter velitum ordines cum multis suis volneribus ingentem stragem edebant. resilientes enim ad manipulos velites cum viam elephantis ne obtererentur fecissent, in ancipites ad ictum utrimque coniciebant hastas, nec pila ab antesignanis cessabant donec undique incidentibus telis exacti ex Romana acie hi quoque in suo dextro cornu ipsos Carthaginiensium equites in fugam verterunt. Lælius, ut turbatos vidit hostes, addidit perculsis terrorem.
[34] Utrimque nudata equite erat Punica acies cum pedes concurrit, nec spe nec viribus jam par. ad hoc dictu parva sed magna eadem in re gerenda momenta: congruens clamor ab Romanis eoque major et terribilior, dissonæ illis, ut gentium multarum discrepantibus linguis, voces; pugna Romana stabilis et suo et armorum pondere incumbentium in hostem, concursatio et velocitas illinc major quam vis. igitur primo impetu extemplo movere loco hostium aciem Romani. ala deinde et umbonibus pulsantes in summotos gradu inlato aliquantum spatii velut nullo resistente incessere, urgentibus et novissimis primos ut semel motam aciem sensere, quod ipsum vim magnam ad pellendum hostem addebat. apud hostes auxiliares cedentes secunda acies, Afri et Carthaginienses, adeo non sustinebant ut contra etiam, ne resistentes pertinaciter primos cædendo ad se perueniret hostis, pedem referrent. igitur auxiliares terga dant repente et in suos versi partim refugere in secundam aciem, partim non recipientes cædere, ut et paulo ante non adjuti et tunc exclusi; et prope duo jam permixta proelia erant, cum Carthaginienses simul cum hostibus simul cum suis cogerentur manus conserere. non tamen ita perculsos iratosque in aciem accepere sed densatis ordinibus in cornua vacuumque circa campum extra proelium ejecere, ne pavido fuga volneribusque milite sinceram et integram aciem miscerent.
Ceterum tanta strages hominum armorumque locum in quo steterant paulo ante auxiliares compleverat ut prope difficilior transitus esset quam per confertos hostes fuerat. itaque qui primi erant, hastati, per cumulos corporum armorumque et tabem sanguinis qua quisque poterat sequentes hostem et signa et ordines confuderunt. principum quoque signa fluctuari coeperant vagam ante se cernendo aciem. quod Scipio ubi vidit receptui propere canere hastatis jussit et sauciis in postremam aciem subductis principes triariosque in cornua inducit quo tutior firmiorque media hastatorum acies esset. ita novum de integro proelium ortum est; quippe ad veros hostes peruentum erat, et armorum genere et usu militiæ et fama rerum gestarum et magnitudine vel spei vel periculi pares; sed et numero superior Romanus erat et animo quod jam equites, jam elephantos fuderat, jam prima acie pulsa in secundam pugnabat.
[35] In tempore Lælius ac Masinissa pulsos per aliquantum spatii secuti equites, revertentes in aversam hostium aciem incurrere. is demum equitum impetus perculit hostem. multi circumuenti in acie cæsi, <multi> per patentem circa campum fuga sparsi tenente omnia equitatu passim interjerunt. Carthaginiensium sociorumque cæsa eo die supra viginti milia: par ferme numerus captus cum signis militaribus centum triginta duobus, elephantis undecim: victores ad mille et quingenti cecidere.
Hannibal cum paucis equitibus inter tumultum elapsus Hadrumetum perfugit, omnia et ante aciem et in proelio priusquam excederet pugna expertus, et confessione etiam Scipionis omniumque peritorum militiæ illam laudem adeptus singulari arte aciem eo die instruxisse: elephantos in prima fronte quorum fortuitus impetus atque intolerabilis vis signa sequi et seruare ordines, in quo plurimum spei ponerent, Romanos prohiberent; deinde auxiliares ante Carthaginiensium aciem ne homines mixti ex conluvione omnium gentium, quos non fides teneret sed merces, liberum receptum fugæ haberent, simul primum ardorem atque impetum hostium excipientes fatigarent ac, si nihil aliud, volneribus suis ferrum hostile hebetarent; tum, ubi omnis spes esset, milites Carthaginienses Afrosque ut omnibus rebus aliis pares eo quod integri cum fessis ac sauciis pugnarent superiores essent; Italicos incertos socii an hostes essent in postremam aciem summotos, intervallo quoque diremptos. hoc edito velut ultimo virtutis opere, Hannibal cum Hadrumetum refugisset accitusque inde Carthaginem sexto ac tricensimo post anno quam puer inde profectus erat redisset, fassus in curia est non proelio modo se sed bello victum, nec spem salutis alibi quam in pace impetranda esse.
[36] Scipio confestim a proelio expugnatis hostium castris direptisque cum ingenti præda ad mare ac naves rediit, nuntio allato P. Lentulum cum quinquaginta rostratis centum onerariis cum omni genere commeatus ad Uticam accessisse. admovendum igitur undique terrorem perculsæ Carthagini ratus, misso Lælio Romam cum victoriæ nuntio, Cn. Octavium terrestri itinere ducere legiones Carthaginem jubet: ipse ad suam veterem nova Lentuli classe adjuncta profectus ab Utica portum Carthaginis petit. haud procul aberat cum velata infulis ramisque oleæ Carthaginiensium occurrit navis. decem legati erant principes civitatis auctore Hannibale missi ad petendam pacem. qui cum ad puppim prætoriæ navis accessissent velamenta supplicum porrigentes, orantes implorantesque fidem ac misericordiam Scipionis, nullum iis aliud responsum datum quam ut Tynetem venirent: eo se moturum castra. ipse ad contemplandum Carthaginis situm <provectus in portum> non tam noscendi in præsentia quam deprimendi hostis causa, Uticam eodem et Octavio revocato rediit.
Inde procedentibus ad Tynetem nuntius allatus Verminam Syphacis filium cum equitibus pluribus quam peditibus venire Carthaginiensibus auxilio. pars exercitus cum omni equitatu missa, Saturnalibus primis agmen adgressa, Numidas levi certamine fudit. exitu quoque fugæ intercluso a parte omni circumdatis equitibus quindecim milia hominum cæsa, mille et ducenti vivi capti, et equi Numidici mille et quingenti, signa militaria duo et septuaginta; regulus ipse inter tumultum cum paucis effugit. tum ad Tynetem eodem quo antea loco castra posita, legatique triginta ab Carthagine ad Scipionem venerunt.
Et illi quidem multo miserabilius quam ante quo magis cogebat fortuna egerunt; sed aliquanto minore cum misericordia ab recenti memoria perfidiæ auditi sunt. in consilio quamquam justa ira omnes ad delendam stimulabat Carthaginem, tamen cum et quanta res esset et quam longi temporis obsidio tam munitæ et tam validæ urbis reputarent, et ipsum Scipionem exspectatio successoris venturi ad paratum victoriæ fructum, alterius labore ac periculo finiti belli famam, sollicitaret, ad pacem omnium animi versi sunt.
[37] Postero die revocatis legatis et cum multa castigatione perfidiæ monitis ut tot cladibus edocti tandem deos et jus jurandum esse crederent, condiciones pacis dictæ ut liberi legibus suis viverent: quas urbes quosque agros quibusque finibus ante bellum tenuissent tenerent, populandique finem eo die Romanus faceret: perfugas fugitivosque et captivos omnes redderent Romanis, et naves rostratas præter decem triremes traderent elephantosque quos haberent domitos, neque domarent alios: bellum neve in Africa neve extra Africam injussu populi Romani gererent: Masinissæ res redderent foedusque cum eo facerent: frumentum stipendiumque auxiliis donec ab Roma legati redissent præstarent: decem milia talentum argenti discripta pensionibus æquis in annos quinquaginta soluerent: obsides centum arbitratu Scipionis darent ne minores quattuordecim annis neu triginta majores. indutias ita daturum, si per priores indutias naves onerariæ captæ quæque fuissent in navibus restituerentur; aliter nec indutias nec spem pacis ullam esse. has condiciones legati cum domum referre jussi in contione ederent et Gisgo ad dissuadendam pacem processisset audireturque a multitudine inquieta eadem et imbelli, indignatus Hannibal dici ea in tali tempore audirique arreptum Gisgonem manu sua ex superiore loco detraxit. quæ insueta liberæ civitati species cum fremitum populi movisset, perturbatus militaris vir urbana libertate 'novem' inquit 'annorum a vobis profectus post sextum et tricesimum annum redii. militares artes, quas me a puero fortuna nunc privata nunc publica docuit, probe videor scire: urbis ac fori jura, leges, mores vos me oportet doceatis.' excusata imprudentia de pace multis verbis disseruit quam nec iniqua et necessaria esset. id omnium maxime difficile erat quod ex navibus per indutias captis nihil præter ipsas comparebat naves, nec inquisitio erat facilis adversantibus paci qui arguerentur. placuit naves reddi et homines utique inquiri: cetera quæ abessent æstimanda Scipioni permitti atque ita pecunia luere Carthaginienses.sunt qui Hannibalem ex acie ad mare peruenisse, inde præparata nave ad regem Antiochum extemplo profectum tradant, postulantique ante omnia Scipioni ut Hannibal sibi traderetur responsum esse Hannibalem in Africa non esse.
[38] Postquam redierunt ad Scipionem legati, quæ publica in navibus fuerant ex publicis descripta rationibus quæstores, quæ privata, profiteri domini jussi; pro ea summa pecuniæ viginti quinque milia pondo argenti præsentia exacta; indutiæque Carthaginiensibus datæ in tres menses. additum ne per indutiarum tempus alio usquam quam Romam mitterent legatos et quicumque legati Carthaginem venissent ne ante dimitterent eos quam Romanum imperatorem qui et quæ petentes venissent certiorem facerent. cum legatis Carthaginiensibus Romam missi L. Veturius Philo et M. Marcius Ralla et L. Scipio imperatoris frater. per eos dies commeatus ex Sicilia Sardiniaque tantam vilitatem annonæ fecerunt ut pro vectura frumentum nautis mercator relinqueret.
Romæ ad nuntium primum rebellionis Carthaginiensium trepidatum fuerat jussusque erat Ti. Claudius mature classem in Siciliam ducere atque inde in Africam traicere, et alter consul M. Seruilius ad urbem morari donec quo statu res in Africa essent sciretur. segniter omnia in comparanda deducendaque classe ab Ti. Claudio consule facta erant quod patres de pace Scipionis potius arbitrium esse quibus legibus daretur quam consulis censuerant. prodigia quoque nuntiata sub ipsam famam rebellionis attulerant terrorem: Cumis solis orbis minui visus et pluit lapideo imbri, et in Veliterno agro terra ingentibus cavernis consedit arboresque in profundum haustæ; Ariciæ forum et circa tabernæ, Frusinone murus aliquot locis et porta de cælo tacta; et in Palatio lapidibus pluit. id prodigium more patrio novendiali sacro, cetera hostiis majoribus expiata. inter quæ etiam aquarum insolita magnitudo in religionem versa; nam ita abundavit Tiberis ut ludi Apollinares circo inundato extra portam Collinam ad ædem Erycinæ Veneris parati sint. ceterum ludorum ipso die subita serenitate orta pompa duci coepta ad portam Collinam revocata deductaque in circum est cum decessisse inde aquam nuntiatum esset; lætitiamque populo et ludis celebritatem addidit sedes sua sollemni spectaculo reddita.
[39] Claudium consulem profectum tandem ab urbe inter portus Cosanum Loretanumque atrox vis tempestatis adorta in metum ingentem adduxit. Populonium inde cum peruenisset stetissetque ibi dum reliquum tempestatis exsæviret, Iluam insulam et ab Ilua Corsicam, a Corsica in Sardiniam traiecit. ibi superantem Insanos montes multo et sævior et infestioribus locis tempestas adorta disiecit classem. multæ quassatæ armamentisque spoliatæ naves, quædam fractæ; ita vexata ac lacerata classis Carales tenuit. ubi dum subductæ reficiuntur naves, hiemps oppressit circumactumque anni tempus, et nullo prorogante imperium privatus Ti. Claudius classem Romam reduxit. M. Seruilius, ne comitiorum causa ad urbem revocaretur dictatore dicto C. Seruilio Gemino, in provinciam est profectus; dictator magistrum equitum P. Ælium Pætum dixit. sæpe comitia indicta perfici tempestates prohibuerunt; itaque cum pridie idus Martias veteres magistratus abissent, novi suffecti non essent, res publica sine curulibus magistratibus erat. T. Manlius Torquatus pontifex eo anno mortuus; in locum ejus suffectus C. Sulpicius Galba. ab L. Licinio Lucullo et Q. Fuluio ædilibus curulibus ludi Romani ter toti instaurati. pecuniam ex ærario scribæ viatoresque ædilicii clam egessisse per indicem damnati sunt, non sine infamia Luculli ædilis. P. Ælius Tubero et L. Lætorius ædiles plebis vitio creati magistratu se abdicaverunt cum ludos ludorumque causa epulum Jovi fecissent et signa tria ex multaticio argento facta in Capitolio posuissent. Cerialia ludos dictator et magister equitum ex senatus consulto fecerunt.
[40] Legati ex Africa Romani simul Carthaginiensesque cum venissent Romam, senatus ad ædem Bellonæ habitus est. ubi cum L. Veturius Philo pugnatum cum Hannibale esse suprema Carthaginiensibus pugna finemque tandem lugubri bello impositum ingenti lætitia patrum exposuisset, adjecit Verminam etiam Syphacis filium, quæ parva bene gestæ rei accessio erat, devictum. in contionem inde prodire jussus gaudiumque id populo impertire. tum patefacta gratulationi omnia in urbe templa supplicationesque in triduum decretæ. legatis Carthaginiensium et Philippi regisnam hi quoque venerantpetentibus ut senatus sibi daretur responsum jussu patrum ab dictatore est consules novos iis senatum daturos esse.
Comitia inde habita. creati consules Cn. Cornelius Lentulus P. Ælius Pætus, prætores M. Junius Pennus, cui sors urbana evenitM. Valerius Falto Bruttios, M. Fabius Buteo Sardiniam, P. Ælius Tubero Siciliam est sortitus. de provinciis consulum nihil ante placebat agi quam legati Philippi regis et Carthaginiensium auditi essent; belli finem alterius, alterius principium prospiciebant animis.
Cn. Lentulus consul cupiditate flagrabat provinciæ Africæ, seu bellum foret facilem victoriam, seu jam finiretur finiti tanti belli se consule gloriam petens. negare itaque prius quicquam agi passurum quam sibi provincia Africa decreta esset, concedente collega, moderato viro et prudenti, qui gloriæ ejus certamen cum Scipione, præterquam quod iniquum esset, etiam impar futurum cernebat. Q. Minucius Thermus et M'. Acilius Glabrio tribuni plebis rem priore anno nequiquam temptatam ab Ti. Claudio consule Cn. Cornelium temptare aiebant: ex auctoritate patrum latum ad populum esse cujus vellent imperium in Africa esse; omnes quinque et triginta tribus P. Scipioni id imperium decrevisse. multis contentionibus et in senatu et ad populum acta res postremo eo deducta est ut senatui permitterent. patres igitur juratiita enim conveneratcensuerunt uti consules provincias inter se compararent sortirenturue uter Italiam, uter classem navium quinquaginta haberet; cui classis obvenisset in Siciliam navigaret; si pax cum Carthaginiensibus componi nequisset, in Africam traiceret; consul mari, Scipio eodem quo adhuc jure imperii terra rem gereret; si condiciones convenirent pacis, tribuni plebis populum rogarent utrum consulem an P. Scipionem juberent pacem dare et quem, si deportandus exercitus victor ex Africa esset, deportare. si pacem per P. Scipionem dari atque ab eodem exercitum deportari jussissent, ne consul ex Sicilia in Africam traiceret. alter consul cui Italia evenisset duas legiones a M. Sextio prætore acciperet.
[41] P. Scipioni cum exercitibus quos haberet in provincia Africa prorogatum imperium. prætoribus M. Valerio Faltoni duæ legiones in Bruttiis quibus C. Livius priore anno præfuerat decretæP. Ælius [prætor] duas legiones in Sicilia ab Cn. Tremelio acciperet, legio una M. Fabio in Sardiniam quam P. Lentulus pro prætore habuisset decernitur. M. Seruilio prioris anni consuli cum suis duabus item legionibus in Etruria prorogatum imperium est. quod ad Hispanias attineret, aliquot annos jam ibi L. Cornelium Lentulum et L. Manlium Acidinum esse; uti consules cum tribunis agerent ut si iis videretur plebem rogarent cui juberent in Hispania imperium esse; is ex duobus exercitibus in unam legionem conscriberet Romanos milites et in quindecim cohortes socios Latini nominis, quibus provinciam obtineret; veteres milites L. Cornelius et L. Manlius in Italiam deportarent. consuli quinquaginta navium classis ex duabus classibus, Cn. Octavi quæ in Africa esset, et P. Villi quæ Siciliæ oram tuebatur, decreta, ut quas vellet naves deligeret. P. Scipio quadraginta naves longas quas habuisset haberet; quibus si Cn. Octavium, sicut præfuisset, præesse vellet, Octavio pro prætore in eum annum imperium esset; si Lælium præficeret, Octavius Romam decederet reduceretque naves quibus consuli usus non esset. et M. Fabio in Sardiniam decem longæ naves decretæ. et consules duas urbanas legiones scribere jussi, ut quattuordecim legionibus eo anno centum navibus longis res publica administraretur.
[42] Tum de legatis Philippi et Carthaginiensium actum. priores Macedonas introduci placuit; quorum varia oratio fuit. partim purgantium quæ questi erant missi ad regem ab Roma legati de populatione sociorum, partim ultro accusantium quidem et socios populi Romani sed multo infestius M. Aurelium, quem ex tribus ad se missis legatis dilectu habito substitisse et se bello lacessisse contra foedus et sæpe cum præfectis suis signis conlatis pugnasse, <partim> postulantium ut Macedones duxque eorum Sopater, qui apud Hannibalem mercede militassent, tum capti in vinclis essent, sibi restituerentur. adversus ea M. Furius, missus ad id ipsum ab Aurelio ex Macedonia, disseruit Aurelium relictum ne socii populi Romani fessi populationibus vi atque injuria ad regem deficerent; finibus sociorum non excessisse; dedisse operam ne impune in agros eorum populatores transcenderent. Sopatrum ex purpuratis et propinquis regis esse; eum cum quattuor milibus Macedonum et pecunia missum nuper in Africam esse Hannibali et Carthaginiensibus auxilio. de his rebus interrogati Macedones cum perplexe responderent, neq<uaquam> ipsi mite responsum tulerunt: bellum quærere regem et si pergat propediem inventurum; dupliciter ab eo foedus violatum et quod sociis populi Romani injurias fecerit ac bello armisque lacessiverit, et quod hostes auxiliis et pecunia juverit. et P. Scipionem recte atque ordine fecisse videri et facere quod eos qui arma contra populum Romanum ferentes capti sint hostium numero in vinclis habeat, et M. Aurelium e re publica facere gratumque id senatui esse quod socios populi Romani, quando jure foederis non possit, armis tueatur.
Cum hoc tam tristi responso dimissis Macedonibus, legati Carthaginienses vocati. quorum ætatibus dignitatibusque conspectisnam longe primi civitatis eranttum pro se quisque dicere vere de pace agi. insignis tamen inter ceteros Hasdrubal eratHædum populares cognomine appellabant, pacis semper auctor adversusque factioni Barcinæ. eo tum plus illi auctoritatis fuit belli culpam in paucorum cupiditatem ab re publica transferenti. qui cum varia oratione usus esset, nunc purgando crimina, nunc quædam fatendo ne impudenter certa negantibus difficilior venia esset, nunc monendo etiam patres conscriptos ut rebus secundis modeste ac moderate uterentursi se atque Hannonem audissent Carthaginienses et tempore uti voluissent, daturos fuisse pacis condiciones quas tunc peterent; raro simul hominibus bonam fortunam bonamque mentem dari; populum Romanum eo invictum esse quod in secundis rebus sapere et consulere meminerit; et hercule mirandum fuisse si aliter faceret; ex insolentia quibus nova bona fortuna sit impotentes lætitiæ insanire: populo Romano usitata ac prope jam obsoleta ex victoria gaudia esse ac plus pæne parcendo victis quam vincendo imperium auxisse ceterorum miserabilior oratio fuit, commemorantium ex quantis opibus quo reccidissent Carthaginiensium res: nihil iis qui modo orbem prope terrarum obtinuerint armis superesse præter Carthaginis moenia; his inclusos, non terra non mari quicquam sui juris cernere; urbem quoque ipsam ac penates ita habituros si non in ea quoque, quo nihil ulterius sit, sævire populus Romanus velit. cum flecti misericordia patres appareret, senatorum unum infestum perfidiæ Carthaginiensium succlamasse ferunt per quos deos foedus icturi essent cum eos per quos ante ictum esset fefellissent. 'per eosdem', inquit Hasdrubal 'quoniam tam infesti sunt foedera violantibus.'
[43] Inclinatis omnium ad pacem animis Cn. Lentulus consul, cui classis provincia erat, senatus consulto intercessit. tum M'. Acilius et Q. Minucius tribuni plebis ad populum tulerunt vellent juberentne senatum decernere ut cum Carthaginiensibus pax fieret; et quem eam pacem dare quemque ex Africa exercitum deportare juberent. de pace 'uti rogas' omnes tribus jusserunt; pacem dare P. Scipionem, eundem exercitum deportare. ex hac rogatione senatus decrevit ut P. Scipio ex decem legatorum sententia pacem cum populo Carthaginiensi quibus legibus ei videretur faceret. gratias deinde patribus egere Carthaginienses, et petierunt ut sibi in urbem introire et conloqui cum civibus suis liceret qui capti in publica custodia essent: esse in iis partim propinquos amicosque suos, nobiles homines, partim ad quos mandata a propinquis haberent. quibus conventis cum rursus peterent ut sibi quos vellent ex iis redimendi potestas fieret, jussi nomina edere; et cum ducenta ferme ederent, senatus consultum factum est ut legati Romani ducentos ex captivis quos Carthaginienses vellent ad P. Cornelium in Africam deportarent, nuntiarentque ei ut, si pax convenisset, sine pretio eos Carthaginiensibus redderet. fetiales cum in Africam ad foedus feriundum ire juberentur, ipsis postulantibus senatus consultum in hæc verba factum est ut privos lapides silices privasque verbenas secum ferrent ut, ubi prætor Romanus imperaret ut foedus ferirent, illi prætorem sagmina poscerent.herbæ id genus ex arce sumptum fetialibus dari solet.
Ita dimissi ab Roma Carthaginienses cum in Africam venissent ad Scipionem, quibus ante dictum est legibus pacem fecerunt. naves longas elephantos perfugas fugitivos captivorum quattuor milia tradiderunt, inter quos Q. Terentius Culleo senator fuit. naves provectas in altum incendi jussit; quingentas fuisse omnis generis quæ remis agerentur quidam tradunt; quarum conspectum repente incendium tam lugubre fuisse Poenis quam si ipsa Carthago arderet. de perfugis gravius ~quam de fugitivis~ consultum: nominis Latini qui erant securi percussi, Romani in crucem sublati.
[44] Annis ante quadraginta pax cum Carthaginiensibus postremo facta erat, Q. Lutatio A. Manlio consulibus. bellum initum annis post tribus et viginti, P. Cornelio Ti. Sempronio consulibus, finitum est septimo decimo anno, Cn. Cornelio P. Ælio consulibus. sæpe postea ferunt Scipionem dixisse Ti. Claudi primum cupiditatem, deinde Cn. Corneli fuisse in mora quo minus id bellum exitio Carthaginis finiret.
Carthagini cum prima conlatio pecuniæ diutino bello exhaustis difficilis videretur, mæstitiaque et fletus in curia esset, ridentem Hannibalem ferunt conspectum. cujus cum Hasdrubal Hædus risum increparet in publico fletu cum ipse lacrimarum causa esset, 'si, quemadmodum oris habitus cernitur oculis', inquit 'sic et animus intus cerni posset, facile vobis appareret non læti sed prope amentis malis cordis hunc quem increpatis risum esse; qui tamen nequaquam adeo est intempestivus quam vestræ istæ absurdæ atque abhorrentes lacrimæ sunt. tunc flesse decuit cum adempta sunt nobis arma, incensæ naves, interdictum externis bellis; illo enim volnere concidimus. nec est cur vos otio vestro consultum ab Romanis credatis. nulla magna civitas diu quiescere potest; si foris hostem non habet, domi invenit, ut prævalida corpora ab externis causis tuta videntur, suis ipsa viribus onerantur. sed tantum nimirum ex publicis malis sentimus quantum ad privatas res pertinet, nec in iis quicquam acrius quam pecuniæ damnum stimulat. itaque cum spolia victæ Carthagini detrahebantur, cum inermem jam ac nudam destitui inter tot armatas gentes Africæ cerneretis, nemo ingemuit: nunc quia tributum ex privato conferendum est, tamquam in publico funere comploratis. quam vereor ne propediem sentiatis levissimo in malo vos hodie lacrimasse.' hæc Hannibal apud Carthaginienses.
Scipio contione advocata Masinissam ad regnum paternum Cirta oppido et ceteris urbibus agrisque quæ ex regno Syphacis in populi Romani potestatem venissent adjectis donavit. Cn. Octavium classem in Siciliam ductam Cn. Cornelio consuli tradere jussit, legatos Carthaginiensium Romam proficisci ut quæ ab se ex decem legatorum sen tentia acta essent ea patrum auctoritate populique jussu confirmarentur.
[45] Pace terra marique parta, exercitu in naves imposito in Siciliam Lilybæum traiecit. inde magna parte militum navibus missa ipse per lætam pace non minus quam victoria Italiam effusis non urbibus modo ad habendos honores sed agrestium etiam turba obsidente vias Romam peruenit triumphoque omnium clarissimo urbem est invectus. argenti tulit in ærarium pondo centum viginti tria milia. militibus ex præda quadringenos æris divisit. morte subtractus spectaculo magis hominum quam triumphantis gloriæ Syphax est, Tiburi haud ita multo ante mortuus, quo ab Alba traductus fuerat. conspecta tamen mors ejus fuit quia publico funere est elatus.hunc regem in triumpho ductum Polybius, haudquaquam spernendus auctor, tradit. secutus Scipionem triumphantem est pilleo capiti imposito Q. Terentius Culleo, omnique deinde vita, ut dignum erat, libertatis auctorem coluit. Africani cognomen militaris prius favor an popularis aura celebraverit an, sicuti Felicis Sullæ Magnique Pompeii patrum memoria, coeptum ab adsentatione familiari sit parum compertum habeo; primus certe hic imperator nomine victæ ab se gentis est nobilitatus; exemplo deinde hujus nequaquam victoria pares insignes imaginum titulos claraque cognomina familiarum fecerunt.