TITI LIVI AB URBE CONDITA LIBER XXVIII

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46

[1] Cum transitu Hasdrubalis quantum in Italiam declinaverat belli tantum levatæ Hispaniæ viderentur, renatum ibi subito par priori bellum est. Hispanias ea tempestate sic habebant Romani Poenique: Hasdrubal Gisgonis filius ad Oceanum penitus Gadesque concesserat: nostri maris ora omnisque ferme Hispania qua in orientem vergit Scipionis ac Romanæ dicionis erat. novus imperator Hanno in locum Barcini Hasdrubalis novo cum exercitu ex Africa transgressus Magonique junctus cum in Celtiberia, quæ media inter duo maria est, brevi magnum hominum numerum armasset, Scipio adversus eum M. Silanum cum decem haud amplius milibus militum, equitibus quingentis misit. Silanus quantis maximis potuit itineribus—impediebant autem et asperitates viarum et angustiæ saltibus crebris, ut pleraque Hispaniæ sunt, inclusæ—tamen non solum nuntios sed etiam famam adventus sui prægressus, ducibus indidem ex Celtiberia transfugis ad hostem peruenit. eisdem auctoribus compertum est cum decem circiter milia ab hoste abessent bina castra circa viam qua irent esse; læva Celtiberos novum exercitum, supra novem milia hominum, dextra Punica tenere castra; ea stationibus vigiliis omni justa militari custodia tuta et firma esse: illa altera soluta neglectaque, ut barbarorum et tironum et minus timentium quod in sua terra essent.

Ea prius adgredienda ratus Silanus signa quam maxime ad lævam jubebat ferri, necunde ab stationibus Punicis conspiceretur; ipse præmissis speculatoribus citato agmine ad hostem pergit.

[2] Tria milia ferme aberat, cum hauddum quisquam hostium senserat; confragosa loca, et obsiti virgultis tegebant colles. ibi in cava valle atque ob id occulta considere militem et cibum capere jubet; interim speculatores transfugarum dicta adfirmantes venerunt; tum sarcinis in medium conjectis arma Romani capiunt acieque justa in pugnam vadunt. mille passuum aberant, cum ab hoste conspecti sunt trepidarique repente coeptum; et Mago ex castris citato equo ad primum clamorem et tumultum advehitur. erant in Celtiberorum exercitu quattuor milia scutata et ducenti equites; hanc justam legionem—et id ferme roboris erat—in prima acie locat: ceteros levem armaturam in subsidiis posuit. cum ita instructos educeret e castris, vixdum in egressos vallo [eos] Romani pila conjecerunt. subsidunt Hispani adversus emissa tela ab hoste, inde ad mittenda ipsi consurgunt; quæ cum Romani conferti, ut solent, densatis excepissent scutis, tum pes cum pede conlatus et gladiis geri res coepta est. ceterum asperitas locorum et Celtiberis, quibus in proelio concursare mos est, velocitatem inutilem faciebat, et haud iniqua eadem erat Romanis stabili pugnæ adsuetis, nisi quod angustiæ et internata virgulta ordines dirimebant et singuli binique velut cum paribus conserere pugnam cogebantur. quod ad fugam impedimento hostibus erat, id ad cædem eos velut vinctos præbebat; et jam ferme omnibus scutatis Celtiberorum interfectis levis armatura et Carthaginienses, qui ex alteris castris subsidio venerant, perculsi cædebantur. duo haud amplius milia peditum et equitatus omnis vix inito proelio cum Magone effugerunt: Hanno alter imperator cum eis qui postremi jam profligato proelio advenerant vivus capitur. Magonem fugientem equitatus ferme omnis et quod veterum peditum erat secuti, decimo die in Gaditanam provinciam ad Hasdrubalem peruenerunt: Celtiberi novus miles in proximas dilapsi siluas inde domos diffugerunt.

Peropportuna victoria nequaquam tantum jam conflatum bellum, quanta futuri materia belli, si licuisset iis Celtiberorum gente excita et alios ad arma sollicitare populos, oppressa erat. itaque conlaudato benigne Silano Scipio spem debellandi si nihil eam ipse cunctando moratus esset nactus, ad id quod reliquum belli erat in ultimam Hispaniam adversus Hasdrubalem pergit. Poenus cum castra tum forte in Bætica ad sociorum animos continendos in fide haberet, signis repente sublatis fugæ magis quam itineris modo penitus ad Oceanum et Gades ducit. ceterum, quoad continuisset exercitum, propositum bello se fore ratus, antequam freto Gades traiceret exercitum omnem passim in civitates divisit ut et muris se ipsi et armis muros tutarentur.

[3] Scipio ubi animaduertit dissipatum passim bellum, et circumferre ad singulas urbes arma diutini magis quam magni esse operis, retro vertit iter. ne tamen hostibus eam relinqueret regionem, L. Scipionem fratrem cum decem milibus peditum, mille equitum ad oppugnandam opulentissimam in iis locis urbem—Orongin barbari appellabant—mittit. sita in Mæsessum finibus est, Hispanæ gentis; ager frugifer; argentum etiam incolæ fodiunt. ea arx fuerat Hasdrubali ad excursiones circa mediterraneos populos faciendas. Scipio castris prope urbem positis, priusquam circumuallaret urbem misit ad portas qui ex propinquo adloquio animos temptarent suaderentque ut amicitiam potius quam vim experirentur Romanorum. ubi nihil pacati respondebatur, fossa duplicique vallo circumdata urbe in tres partes exercitum dividit ut una semper pars quietis interim duabus oppugnaret. prima pars cum adorta ~oppugnare est,~ atrox sane et anceps proelium fuit; non subire, non scalas ferre ad muros præ incidentibus telis facile erat; etiam qui erexerant ad murum scalas, alii furcis ad id ipsum factis detrudebantur, in alios lupi superne ferrei injecti ut in periculo essent ne suspensi in murum extraherentur. quod ubi animaduertit Scipio nimia paucitate suorum exæquatum certamen esse et jam eo superare hostem quod ex muro pugnaret, duabus simul partibus prima recepta urbem est adgressus. quæ res tantum pavoris injecit fessis jam cum primis pugnando, ut et oppidani moenia repentina fuga desererent et Punicum præsidium metu ne prodita urbs esset relictis stationibus in unum se conligeret.

Timor inde oppidanos incessit ne, si hostis urbem intrasset, sine discrimine Poenus an Hispanus esset obvii passim cæderentur; itaque patefacta repente porta frequentes ex oppido sese ejecerunt, scuta præ se tenentes ne tela procul conicerentur, dextras nudas ostentantes ut gladios abjecisse appareret. id utrum parum ex intervallo sit conspectum an dolus aliquis suspectus fuerit incompertum est; impetus hostilis in transfugas factus, nec secus quam adversa acies cæsi; eademque porta signa infesta urbi inlata. et aliis partibus securibus dolabrisque cædebantur portæ et refringebantur, et ut quisque intraverat eques, ad forum occupandum—ita enim præceptum erat—citato equo pergebat. additum erat et triariorum equiti præsidium; legionarii ceteras partes urbis peruadunt. direptione et cæde obviorum, nisi qui armis se tuebantur, abstinuerunt. Carthaginienses omnes in custodiam dati sunt, oppidanorum quoque trecenti ferme qui clauserant portas; ceteris traditum oppidum, suæ redditæ res. cecidere in urbis ejus oppugnatione hostium duo milia ferme, Romanorum haud amplius nonaginta.

[4] Læta et ipsis qui rem gessere urbis ejus expugnatio fuit et imperatori ceteroque exercitui; et speciosum adventum suum ingentem turbam captivorum præ se agentes fecerunt. Scipio conlaudato fratre cum quanto poterat verborum honore Carthagini ab se captæ captam ab eo Orongin æquasset, quia et hiemps instabat ut nec temptare Gades nec disiectum passim per provinciam exercitum Hasdrubalis consectari posset, in citeriorem Hispaniam omnes suas copias reduxit; dimissisque in hiberna legionibus L. Scipione fratre Romam misso et Hannone hostium imperatore ceterisque nobilibus captivis ipse Tarraconem concessit.

Eodem anno classis Romana cum M. Valerio Lævino proconsule ex Sicilia in Africam transmissa in Uticensi Carthaginiensique agro late populationes fecit. extremis finibus Carthaginiensium circa ipsa moenia Uticæ prædæ actæ sunt. repetentibus Siciliam classis Punica—septuaginta erant longæ naves—occurrit; septemdecim naves ex iis captæ sunt, quattuor in alto mersæ; cetera fusa ac fugata classis. terra marique victor Romanus cum magna omnis generis præda Lilybæum repetit. tuto inde mari pulsis hostium navibus magni commeatus frumenti Romam subvecti.

[5] Principio æstatis ejus qua hæc sunt gesta P. Sulpicius proconsul et Attalus rex cum Æginæ sicut ante dictum est hibernassent, Lemnum inde classe juncta—Romanæ quinque et viginti quinqueremes, regiæ quinque et triginta—transmiserunt. et Philippus ut, seu terra seu mari obviam eundum hosti foret, paratus ad omnes conatus esset, ipse Demetriadem ad mare descendit, Larisam diem ad conveniendum exercitui edixit. undique ab sociis legationes Demetriadem ad famam regis convenerunt. sustulerant enim animos Ætoli cum ab Romana societate tum post Attali adventum finitimosque depopulabantur; nec Acarnanes solum Boeotique et qui Euboeam incolunt in magno metu erant, sed Achæi quoque, quos super Ætolicum bellum Machanidas etiam Lacedæmonius tyrannus haud procul Argivorum fine positis castris terrebat. hi omnes suis quisque urbibus quæ pericula terra marique portenderentur memorantes auxilia regem orabant. ne ex regno quidem ipsius tranquillæ nuntiabantur res: et Scerdilædum Pleuratumque motos esse, et Thracum maxime Mædos, si quod longinquum bellum regem occupasset, proxima Macedoniæ incursuros. Boeoti quidem et interjores Græciæ populi Thermopylarum saltum, ubi angustæ fauces coartant iter, fossa valloque intercludi ab Ætolis nuntiabant ne transitum ad sociorum urbes tuendas Philippo darent.

Vel segnem ducem tot excitare tumultus circumfusi poterant. legationes dimittit pollicitus prout tempus ac res sineret omnibus laturum auxilium. in præsentia quæ maxime urgebat res, Peparethum præsidium urbi mittit, unde allatum erat Attalum ab Lemno classe transmissa omnem circum urbem agrum depopulatum. Polyphantam cum modica manu in Boeotiam, Menippum item quendam ex regiis ducibus cum mille peltatis—pelta cætræ haud dissimilis est—Chalcidem mittit; additi quingenti Agrianum ut omnes insulæ partes tueri posset. ipse Scotussam est profectus eodemque ab Larisa Macedonum copias traduci jussit. eo nuntiatum est concilium Ætolis Heracleam indictum regemque Attalum ad consultandum de summa belli venturum. hunc conventum ut turbaret subito adventu, magnis itineribus Heracleam duxit. et concilio quidem dimisso [iam] venit; segetibus tamen, quæ jam prope maturitatem erant, maxime in sinu Ænianum evastatis Scotussam copias reducit. ibi exercitu omni relicto, cum cohorte regia Demetriadem sese recepit. inde ut ad omnes hostium motus posset occurrere, in Phocidem atque Euboeam et Peparethum mittit qui loca alta eligerent unde editi ignes apparerent: ipse in Tisæo—mons est in altitudinem ingentem cacuminis editi—speculam posuit ut ignibus procul sublatis signum, ubi quid molirentur hostes, momento temporis acciperet.

Romanus imperator et Attalus rex a Peparetho Nicæam traiecerunt; inde classem in Euboeam ad urbem Oreum tramittunt, quæ ab Demetriaco sinu Chalcidem et Euripum petenti ad lævam prima urbium Euboeæ posita est. ita inter Attalum ac Sulpicium convenit ut Romani a mari, regii a terra oppugnarent.

[6] Quadriduo postquam adpulsa classis est, urbem adgressi sunt. id tempus occultis cum Platore, qui a Philippo præpositus urbi erat, conloquiis absumptum est. duas arces urbs habet, unam imminentem mari; altera urbis media est. cuniculo inde via ad mare ducit, quam a mari turris quinque tabulatorum egregium propugnaculum claudebat. ibi primo atrocissimum contractum est certamen, et turre instructa omni genere telorum et tormentis machinisque ad oppugnandam eam ex navibus expositis. cum omnium animos oculosque id certamen avertisset, porta maritimæ arcis Plator Romanos accepit momentoque arx occupata est. oppidani pulsi inde in mediam urbem ad alteram tendere arcem; et ibi positi erant qui fores portæ obicerent. ita exclusi in medio cæduntur capiunturque. Macedonum præsidium conglobatum sub arcis muro stetit, nec fuga effuse petita nec pertinaciter proelio inito. eos Plator venia ab Sulpicio impetrata in naves impositos ad Demetrium Phthiotidis exposuit; ipse ad Attalum se recepit.

Sulpicius tam facili ad Oreum successu elatus Chalcidem inde protinus victrici classe petit, ubi haudquaquam ad spem eventus respondit. ex patenti utrimque coactum in angustias mare speciem intuenti primo gemini portus in ora duos versi præbuerit; sed haud facile alia infestior classi statio est. nam et venti ab utriusque terræ præaltis montibus subiti ac procellosi deiciunt, et fretum ipsum Euripi non septiens die, sicut fama fert, temporibus statis reciprocat, sed temere in modum venti nunc huc nunc illuc verso mari, velut monte præcipiti devolutus torrens rapitur. ita nec nocte nec die quies navibus datur. cum classem tam infesta statio accepit, tum et oppidum, alia parte clausum mari, alia ab terra egregie munitum præsidioque valido firmatum et præcipue fide præfectorum principumque, quæ fluxa et vana apud Oreum fuerat, stabile atque inexpugnabile fuit. id prudenter, ut in temere suscepta re, Romanus fecit quod circumspectis difficultatibus ne frustra tempus tereret celeriter abstitit incepto classemque inde ad Cynum Locridis—emporium id est urbis Opuntiorum mille passuum a mari sitæ—traiecit.

[7] Philippum et ignes ab Oreo editi monuerant sed serius Platoris fraude ex specula elati; et impari tum maritimis viribus haud facilis erat in insulam classi accessus; ita re per cunctationem omissa ad Chalcidis auxilium, ubi signum accepit, impigre est motus. nam et ipsa Chalcis, quamquam ejusdem insulæ urbs est, tamen adeo arto interscinditur freto, ut ponte continenti jungatur terraque aditum faciliorem quam mari habeat. igitur Philippus ab Demetriade Scotussam, inde de tertia vigilia profectus, dejecto præsidio fusisque Ætolis qui saltum Thermopylarum insidebant cum trepidos hostes Heracleam compulisset, ipse uno die Phocidis Elatiam milia amplius sexaginta contendit. eodem ferme die ab Attalo rege Opuntiorum urbs capta diripiebatur— concesserat eam regi prædam Sulpicius, quia Oreum paucos ante dies ab Romano milite, expertibus regiis, direptum fuerat. cum Romana classis Oreum sese recepisset, Attalus ignarus adventus Philippi pecuniis a principibus exigendis terebat tempus, adeoque improvisa res fuit ut, nisi Cretensium quidam forte pabulatum ab urbe longius progressi agmen hostium procul conspexissent, opprimi potuerit. Attalus inermis atque incompositus cursu effuso mare ac naves petit, et molientibus ab terra naves Philippus superuenit tumultumque etiam ex terra nauticis præbuit. inde Opuntem rediit, deos hominesque accusans quod tantæ rei fortunam ex oculis prope raptam amisisset. Opuntii quoque ab eadem ira increpiti quod, cum trahere obsidionem in adventum suum potuissent, viso statim hoste prope in voluntariam deditionem concessissent.

Compositis circa Opuntem rebus Toronen est profectus. et Attalus primo Oreum se recepit; inde, cum fama accidisset Prusian Bithyniæ regem in fines regni sui transgressum, omissis Romanis rebus atque Ætolico bello in Asiam traiecit. et Sulpicius Æginam classem recipit, unde initio veris profectus erat. haud majore certamine quam Opuntem Attalus ceperat, Philippus Toronen cepit. incolebant urbem eam profugi ab Thebis Phthioticis; urbe sua capta a Philippo cum in fidem Ætolorum perfugissent, sedem iis Ætoli eam dederant urbis vastæ ac desertæ priore ejusdem Philippi bello. tum ab Torone, sicut paulo ante dictum est, recepta profectus Tithronion et Drumias, Doridis parva atque ignobilia oppida, cepit. inde Elatiam jussis ibi se opperiri Ptolomæi Rhodiorumque legatis venit. ubi cum de finiendo Ætolico bello ageretur—adfuerant enim legati nuper Heracleæ concilio Romanorum Ætolorumque—nuntius adfertur Machanidam Olympiorum sollemne ludicrum parantes Eleos adgredi statuisse. prævertendum id ratus legatis cum benigno responso dimissis—se neque causam ejus belli fuisse nec moram, si modo æqua et honesta condicione liceat, paci facturum—cum expedito agmine profectus per Boeotiam Megara atque inde Corinthum descendit, unde commeatibus sumptis Phliunta Pheneumque petit. et jam cum Heræam venisset, audito Machanidam fama adventus sui territum refugisse Lacedæmonem, Ægium se ad concilium Achæorum recepit, simul classem Punicam, ut mari quoque aliquid posset accitam, ibi ratus se inventurum. paucis ante diebus inde ~Oxeas traiecerant Poeni, inde portus Acarnanum petierant, cum ab Oreo profectum Attalum Romanosque audissent, veriti ne in se iretur et intra Rhium—fauces eæ sunt Corinthii sinus—opprimerentur.

[8] Philippus mærebat quidem et angebatur cum ad omnia ipse raptim isset nulli tamen se rei in tempore occurrisse, et rapientem omnia ex oculis elusisse celeritatem suam fortunam; in concilio autem dissimulans ægritudinem elato animo disseruit, testatus deos hominesque se nullo loco nec tempore defuisse quin ubi hostium arma concrepuissent eo quanta maxima posset celeritate tenderet: sed vix rationem iniri posse utrum a se audacius an fugacius ab hostibus geratur bellum. sic ab Opunte Attalum, sic Sulpicium ab Chalcide, sic eis ipsis diebus Machanidam e manibus suis elapsum. sed non semper felicem esse fugam nec pro difficili id bellum habendum in quo, si modo congressus cum hoste sis, viceris. quod primum esset, confessionem se hostium habere nequaquam pares esse sibi: brevi et victoriam haud dubiam habiturum, nec meliore eventu eos secum quam spe pugnaturos.

Læti regem socii audierunt. reddidit inde Achæis Heræam et Triphuliam, Alipheram autem Megalopolitis quod suorum fuisse finium satis probabant restituit. inde navibus acceptis ab Achæis—erant autem tres quadriremes et biremes totidem—Anticyram traiecit. inde quinqueremibus septem et lembis viginti amplius, quos ut adjungeret Carthaginiensium classi miserat in Corinthium sinum, profectus ad Eruthras Ætolorum, quæ prope Eupalium sunt, escensionem fecit. haud fefellit Ætolos; nam hominum quod aut in agris aut in propinquis castellis Potidaniæ atque Apolloniæ fuit in siluas montesque refugit: pecora quæ inter festinationem abigi nequierant sunt direpta et in naves compulsa. cum iis ceteraque præda Nicia prætore Achæorum Ægium misso cum Corinthum petisset, pedestres inde copias per Boeotiam terra duci jussit: ipse ab Cenchreis præter terram Atticam super Sunium navigans inter medias prope hostium classes, Chalcidem peruenit. inde conlaudata fide ac virtute quod neque timor nec spes flexisset eorum animos, hortatusque in posterum ut eadem constantia permanerent in societate si suam quam Oritanorum atque Opuntiorum fortunam mallent, ab Chalcide Oreum navigat, principumque iis qui fugere capta urbe quam se Romanis tradere maluerant summa rerum et custodia urbis permissa ipse Demetriadem ab Euboea, unde primum ad opem ferendam sociis profectus erat, traiecit. Cassandreæ deinde centum navium longarum carinis positis contractaque ad effectum ejus operis multitudine fabrorum navalium, quia res in Græcia tranquillas et profectio Attali fecerat et in tempore laborantibus sociis latum ab se auxilium, retro in regnum concessit ut Dardanis bellum inferret.

[9] Extremo æstatis ejus qua hæc in Græcia gesta sunt, cum Q. Fabius Maximus filius legatus ab M. Livio consule Romam ad senatum nuntiasset consulem satis præsidii Galliæ provinciæ credere L. Porcium cum suis legionibus esse, decedere se inde ac deduci exercitum consularem posse, patres non M. Livium tantum redire ad urbem sed collegam quoque ejus C. Claudium jusserunt. id modo in decreto interfuit quod M. Livi exercitum reduci, Neronis legiones Hannibali oppositas manere in provincia jusserunt. inter consules ita per litteras convenit ut, quemadmodum uno animo rem publicam gessissent, ita quamquam ex diversis regionibus convenirent uno tempore ad urbem accederent; Præneste qui prior venisset, collegam ibi opperiri jussus. forte ita evenit ut eodem die ambo Præneste venirent. inde præmisso edicto ut triduo post frequens senatus ad ædem Bellonæ adesset, omni multitudine obviam effusa ad urbem accessere. non salutabant modo universi circumfusi, sed contingere pro se quisque victrices dextras consulum cupientes, alii gratulabantur, alii gratias agebant quod eorum opera incolumis res publica esset. in senatu cum more omnium imperatorum expositis rebus ab se gestis postulassent ut pro re publica fortiter feliciterque administrata et dis immortalibus haberetur honos et ipsis triumphantibus urbem inire liceret, se vero ea quæ postularent decernere patres merito deorum primum, dein secundum deos consulum responderunt; et supplicatione amborum nomine et triumpho utrique decreto, inter ipsos, ne cum bellum communi animo gessissent triumphum separarent, ita convenit, quoniam et in provincia M. Livi res gesta esset et eo die quo pugnatum foret ejus forte auspicium fuisset et exercitus Livianus deductus Romam venisset, Neronis deduci de provincia non potuisset, ut M. Livium quadrigis urbem ineuntem milites sequerentur, C. Claudius equo sine militibus inveheretur.

Ita consociatus triumphus cum utrique, tum magis ei qui quantum merito anteibat tantum honore collegæ cesserat, gloriam auxit. illum equitem aiebant sex dierum spatio transcurrisse longitudinem Italiæ, et eo die cum Hasdrubale in Gallia signis conlatis pugnasse quo eum castra adversus sese in Apulia posita habere Hannibal credidisset. ita unum consulem pro utraque parte Italiæ adversus ~duos duces~ duos imperatores hinc consilium suum hinc corpus opposuisse. nomen Neronis satis fuisse ad continendum castris Hannibalem; Hasdrubalem vero qua alia re quam adventu ejus obrutum atque exstinctum esse? itaque iret alter consul sublimis curru multiiugis si vellet equis: uno equo per urbem verum triumphum vehi, Neronemque etiamsi pedes incedat vel parta eo bello vel spreta eo triumpho gloria memorabilem fore. hi sermones spectantium Neronem usque in Capitolium prosecuti sunt. pecuniæ in ærarium tulerunt sestertium triciens, octoginta milia æris. militibus M. Livius quinquagenos senos asses divisit; tantundem C. Claudius absentibus militibus suis est pollicitus cum ad exercitum redisset. notatum est eo die plura carmina militaribus jocis in C. Claudium quam in consulem suum jactata; equites L. Veturium et Q. Cæcilium legatos magnis tulisse laudibus hortatosque esse plebem ut eos consules in proximum annum crearent; adjecisse equitum prærogativæ auctoritatem consules postero die in contione quam forti fidelique duorum præcipue legatorum opera usi essent commemorantes.

[10] Cum comitiorum tempus appeteret et per dictatorem comitia haberi placuisset, C. Claudius consul M. Livium collegam dictatorem dixit, Livius Q. Cæcilium magistrum equitum. a M. Livio dictatore creati consules L. Veturius Q. Cæcilius, is ipse qui tum erat magister equitum. inde prætorum comitia habita; creati C. Seruilius M. Cæcilius Metellus Ti. Claudius Asellus Q. Mamilius Turrinus, qui tum ædilis plebis erat. comitiis perfectis dictator, magistratu abdicato dimissoque exercitu, in Etruriam provinciam ex senatus consulto est profectus ad quæstiones habendas qui Etruscorum Umbrorumue populi defectionis ab Romanis ad Hasdrubalem sub adventum ejus consilia agitassent quique eum auxiliis aut commeatu aut ope aliqua juvissent. hæc eo anno domi militiæque gesta.

Ludi Romani ter toti instaurati ab ædilibus curulibus Cn. Seruilio Cæpione Ser. Cornelio Lentulo; item ludi plebeii semel toti instaurati ab ædilibus plebis M. Pomponio Mathone et Q. Mamilio Turrino.

Tertio decimo anno Punici belli L. Veturio Philone et Q. Cæcilio Metello consulibus, Bruttii ambobus ut cum Hannibale bellum gererent provincia decreta. prætores exinde sortiti sunt M. Cæcilius Metellus urbanam, Q. Mamilius peregrinam, C. Seruilius Siciliam, Ti. Claudius Sardiniam. exercitus ita divisi: consulum alteri quem C. Claudius prioris anni consul, alteri quem Q. Claudius proprætor—eæ binæ legiones erant—habuisset exercitum: in Etruria duas volonum legiones a C. Terentio proprætore M. Livius proconsul, cui prorogatum in annum imperium erat, acciperet, et Q. Mamilius ut collegæ jurisdictione tradita Galliam cum exercitu cui L. Porcius prætor præfuerat obtineret decretum est, jussusque populari agros Gallorum qui ad Poenos sub adventum Hasdrubalis defecissent. C. Seruilio cum Cannensibus duabus legionibus, sicut C. Mamilius tenuerat, Sicilia tuenda data. ex Sardinia vetus exercitus, cui A. Hostilius præfuerat, deportatus; novam legionem quam Ti. Claudius traiceret secum consules conscripserunt. Q. Claudio ut Tarentum, C. Hostilio Tubulo ut Capuam provinciam haberet prorogatum in annum imperium est. M. Valerius proconsul, qui tuendæ circa Siciliam maritimæ oræ præfuerat, triginta navibus C. Seruilio prætori traditis cum cetera omni classe redire ad urbem jussus.

[11] In civitate tanto discrimine belli sollicita cum omnium secundorum adversorumque causas in deos verterent, multa prodigia nuntiabantur: Tarracinæ Jovis ædem, Satrici Matris Matutæ de cælo tactam; Satricanos haud minus terrebant in ædem Jovis foribus ipsis duo perlapsi angues; ab Antio nuntiatum est cruentas spicas metentibus visas esse; Cære porcus biceps et agnus mas idem feminaque natus erat; et Albæ duo soles visos ferebant et nocte Fregellis lucem obortam; et bos in agro Romano locutus et ara Neptuni multo manasse sudore in circo Flaminio dicebatur; et ædes Cereris Salutis Quirini de cælo tactæ. prodigia consules hostiis majoribus procurare jussi et supplicationem unum diem habere—ea ex senatus consulto facta—: plus omnibus aut nuntiatis peregre aut visis domi prodigiis terruit animos hominum ignis in æde Vestæ exstinctus, cæsaque flagro est Vestalis cujus custodia ejus noctis fuerat jussu P. Licini pontificis. id quamquam nihil portendentibus dis ceterum neglegentia humana acciderat, tamen et hostiis majoribus procurari et supplicationem ad Vestæ haberi placuit.

Priusquam proficiscerentur consules ad bellum moniti a senatu sunt ut in agros reducendæ plebis curam haberent: deum benignitate summotum bellum ab urbe Romana et Latio esse et posse sine metu in agris habitari; minime convenire Siciliæ quam Italiæ colendæ majorem curam esse. sed res haudquaquam erat populo facilis et liberis cultoribus bello absumptis et inopia seruitiorum et pecore direpto villisque dirutis aut incensis; magna tamen pars auctoritate consulum compulsa in agros remigravit. moverant autem hujusce rei mentionem Placentinorum et Cremonensium legati querentes agrum suum ab accolis Gallis incursari ac vastari, magnamque partem colonorum suorum dilapsam esse, et jam infrequentes se urbes, agrum vastum ac desertum habere. Mamilio prætori mandatum ut colonias ab hoste tueretur: consules ex senatus consulto edixerunt ut qui cives Cremonenses atque Placentini essent ante certam diem in colonias reverterentur.

Principio deinde veris et ipsi ad bellum profecti sunt. Q. Cæcilius consul exercitum ab C. Nerone, L. Veturius a Q. Claudio proprætore accepit, novisque militibus quos ipse conscripserat supplevit. in Consentinum agrum consules exercitum duxerunt, passimque depopulati, cum agmen jam grave præda esset, in saltu angusto a Bruttiis jaculatoribusque Numidis turbati sunt ita ut non præda tantum sed armati quoque in periculo fuerint. major tamen tumultus quam pugna fuit, et præmissa præda incolumes legiones in loca culta evasere. inde in Lucanos profecti; ea sine certamine tota gens in dicionem populi Romani rediit.

[12] Cum Hannibale nihil eo anno rei gestum est. nam neque ipse se obtulit in tam recenti volnere publico privatoque neque lacessierunt quietum Romani; tantam inesse vim etsi omnia alia circa eum ruerent in uno illo duce censebant. ac nescio an mirabilior adversis quam secundis rebus fuerit, quippe qui cum in hostium terra per annos tredecim, tam procul ab domo, varia fortuna bellum gereret, exercitu non suo civili sed mixto ex conluvione omnium gentium, quibus non lex, non mos, non lingua communis, alius habitus, alia vestis, alia arma, alii ritus, alia sacra, alii prope di essent, ita quodam uno vinculo copulaverit eos ut nulla nec inter ipsos nec adversus ducem seditio exstiterit, cum et pecunia sæpe in stipendium et commeatus in hostium agro deesset, quorum inopia priore Punico bello multa infanda inter duces militesque commissa fuerant. post Hasdrubalis vero exercitum cum duce in quibus spes omnis reposita victoriæ fuerat deletum cedendoque in angulum Bruttium cetera Italia concessum, cui non videatur mirabile nullum motum in castris factum? nam ad cetera id quoque accesserat ut ne alendi quidem exercitus nisi ex Bruttio agro spes esset, qui ut omnis coleretur exiguus tamen tanto alendo exercitui erat; tum magnam partem juventutis abstractam a cultu agrorum bellum occupaverat et mos vitio etiam insitus genti per latrocinia militiam exercendi; nec ab domo quicquam mittebatur, de Hispania retinenda sollicitis tamquam omnia prospera in Italia essent.

In Hispania res quadam ex parte eandem fortunam, quadam longe disparem habebant; eandem quod proelio victi Carthaginienses duce amisso in ultimam Hispaniæ oram usque ad Oceanum compulsi erant, disparem autem quod Hispania non quam Italia modo sed quam ulla pars terrarum bello reparando aptior erat locorum hominumque ingeniis. itaque ergo prima Romanis inita provinciarum, quæ quidem continentis sint, postrema omnium nostra demum ætate ductu auspicioque Augusti Cæsaris perdomita est. ibi tum Hasdrubal Gisgonis, maximus clarissimusque eo bello secundum Barcinos dux, regressus ab Gadibus rebellandi spe, adjuvante Magone Hamilcaris filio dilectibus per ulteriorem Hispaniam habitis ad quinquaginta milia peditum, quattuor milia et quingentos equites armavit. de equestribus copiis ferme inter auctores convenit: peditum septuaginta milia quidam adducta ad Silpiam urbem scribunt. ibi super campos patentes duo duces Poeni ea mente ne detractarent certamen consederunt.

[13] Scipio cum ad eum fama tanti comparati exercitus perlata esset, neque Romanis legionibus tantæ se parem multitudini ratus ut non in speciem saltem opponerentur barbarorum auxilia, neque in iis tamen tantum virium ponendum ut mutando fidem, quæ cladis causa fuisset patri patruoque, magnum momentum facerent, præmisso Silano ad Culcham, duodetriginta oppidis regnantem, ut equites peditesque ab eo quos se per hiemem conscripturum pollicitus erat acciperet, ipse ab Tarracone profectus protinus ab sociis qui accolunt viam modica contrahendo auxilia Castulonem peruenit. eo adducta ab Silano auxilia, tria milia peditum et quingenti equites. inde ad Bæculam urbem processum cum omni exercitu civium, sociorum, peditum equitumque quinque et quadraginta milibus. castra ponentes eos Mago et Masinissa cum omni equitatu adgressi sunt, turbassentque munientes ni abditi post tumulum opportune ad id positum ab Scipione equites improviso in effusos incurrissent. ii promptissimum quemque et proxime vallum atque in ipsos munitores primum invectum vixdum proelio inito fuderunt: cum ceteris, qui sub signis atque ordine agminis incesserant, longior et diu ambigua pugna fuit. sed cum ab stationibus primum expeditæ cohortes, deinde ex opere deducti milites atque arma capere jussi plures usque et integri fessis subirent magnumque jam agmen armatorum a castris in proelium rueret, terga haud dubie vertunt Poeni Numidæque. et primo turmatim abibant, nihil propter pavorem festinationemue confusis ordinibus; dein, postquam acrius ultimis incidebat Romanus neque sustineri impetus poterat, nihil jam ordinum memores passim qua cuique proximum fuit in fugam effunduntur. et quamquam eo proelio aliquantum et Romanis aucti et deminuti hostibus animi erant, tamen nunquam per aliquot insequentes dies ab excursionibus equitum levisque armaturæ cessatum est.

[14] Ubi satis temptatæ per hæc levia certamina vires sunt, prior Hasdrubal in aciem copias eduxit, deinde et Romani processere; sed utraque acies pro vallo stetit instructa, et cum ab neutris pugna coepta esset, jam die ad occasum inclinante a Poeno prius, deinde ab Romano in castra copiæ reductæ. hoc idem per dies aliquot factum. prior semper Poenus copias castris educebat, prior fessis stando signum receptui dabat; ab neutra parte procursum telumue missum aut vox ulla orta. mediam aciem hinc Romani illinc Carthaginienses mixti Afris, cornua socii tenebant—erant autem utrisque Hispani—; pro cornibus ante Punicam aciem elephanti castellorum procul speciem præbebant. jam hoc in utrisque castris sermonis erat, ita ut instructi stetissent pugnaturos; medias acies, Romanum Poenumque, quos inter belli causa esset, pari robore animorum armorumque concursuros. Scipio ubi hoc obstinate credi animaduertit, omnia de industria in eum diem quo pugnaturus erat mutavit. tesseram vesperi per castra dedit ut ante lucem viri equique curati pransi essent, armatus eques frenatos instratosque teneret equos.

Vixdum satis certa luce equitatum omnem cum levi armatura in stationes Punicas immisit; inde confestim ipse cum gravi agmine legionum procedit, præter opinionem destinatam suorum hostiumque Romano milite cornibus firmatis, sociis in mediam aciem acceptis. Hasdrubal clamore equitum excitatus ut ex tabernaculo prosiluit tumultumque ante vallum et trepidationem suorum et procul signa legionum fulgentia plenosque hostium campos vidit, equitatum omnem extemplo in equites emittit; ipse cum peditum agmine castris egreditur, nec ex ordine solito quicquam acie instruenda mutat. equitum jam diu anceps pugna erat nec ipsa per se decerni poterat quia pulsis, quod prope in vicem fiebat, in aciem peditum tutus receptus erat; sed ubi jam haud plus quingentos passus acies inter sese aberant, signo receptui dato Scipio patefactisque ordinibus equitatum omnem levemque armaturam in medium acceptam divisamque in partes duas in subsidiis post cornua locat. inde ubi incipiendæ jam pugnæ tempus erat, Hispanos—ea media acies fuit—presso gradu incedere jubet; ipse e dextro cornu—ibi namque præerat—nuntium ad Silanum et Marcium mittit ut cornu extenderent in sinistram partem quemadmodum se tendentem ad dextram vidissent, et cum expeditis peditum equitumque prius pugnam consererent cum hoste quam coire inter se mediæ acies possent. ita diductis cornibus cum ternis peditum cohortibus ternisque equitum turmis, ad hoc velitibus, citato gradu in hostem ducebant sequentibus in obliquum aliis; sinus in medio erat, qua segnius Hispanorum signa incedebant. et jam conflixerant cornua cum quod roboris in acie hostium erat, Poeni veterani Afrique, nondum ad teli conjectum venissent, neque in cornua ut adjuvarent pugnantes discurrere auderent ne aperirent mediam aciem venienti ex adverso hosti. cornua ancipiti proelio urgebantur; eques levisque armatura <ac> velites circumductis alis in latera incurrebant: cohortes a fronte urgebant ut abrumperent cornua a cetera acie;

[15] Et cum ab omni parte haudquaquam par pugna erat, tum quod turba Baliarium tironumque Hispanorum Romano Latinoque militi objecta erat. et procedente jam die vires etiam deficere Hasdrubalis exercitum coeperant, oppressos matutino tumultu coactosque priusquam cibo corpora firmarent raptim in aciem exire; et ad id sedulo diem extraxerat Scipio ut sera pugna esset; nam ab septima demum hora peditum signa cornibus incucurrerunt; ad medias acies aliquanto serius peruenit pugna, ita ut prius æstus a meridiano sole laborque standi sub armis et simul fames sitisque corpora adficerent quam manus cum hoste consererent. itaque steterunt scutis innixi. jam super cetera elephanti etiam tumultuoso genere pugnæ equitum velitumque et levis armaturæ consternati e cornibus in mediam aciem sese intulerant. fessi igitur corporibus animisque rettulere pedem, ordines tamen seruantes haud secus quam si imperio ducis cederet integra acies.

Sed cum eo ipso acrius ubi inclinatam sensere rem victores se undique inveherent, nec facile impetus sustineri posset quamquam retinebat obsistebatque cedentibus Hasdrubal ab tergo esse colles tutumque receptum si modice se reciperent clamitans, tamen vincente metu verecundiam cum proximus quisque hostem cederet, terga extemplo data, atque in fugam sese omnes effuderunt. ac primo consistere signa in radicibus collium ac revocare in ordines militem coeperant cunctantibus in adversum collem erigere aciem Romanis; deinde ut inferri impigre signa viderunt, integrata fuga in castra pavidi compelluntur. nec procul vallo Romanus aberat; cepissetque tanto impetu castra nisi ex vehementi sole, qualis inter graves imbre nubes effulget, tanta vis aquæ dejecta esset ut vix in castra sua receperint se victores, quosdam etiam religio ceperit ulterius quicquam eo die conandi. Carthaginienses, quamquam fessos labore ac volneribus nox imberque ad necessariam quietem vocabat, tamen quia metus et periculum cessandi non dabat tempus prima luce oppugnaturis hostibus castra, saxis undique circa ex propinquis vallibus congestis augent vallum, munimento sese quando in armis parum præsidii foret defensuri; sed transitio sociorum fuga ut tutior mora videretur fecit. principium defectionis ab Attene regulo Turdetanorum factum est; is cum magna popularium manu transfugit; inde duo munita oppida cum præsidiis tradita a præfectis Romano; et ne latius inclinatis semel ad defectionem animis serperet res, silentio proximæ noctis Hasdrubal castra movet.

[16] Scipio, ut prima luce qui in stationibus erant rettulerunt profectos hostes, præmisso equitatu signa ferri jubet; adeoque citato agmine ducti sunt ut, si via recta vestigia sequentes issent, haud dubie adsecuturi fuerint: ducibus est creditum brevius aliud esse iter ad Bætim fluvium ut transeuntes adgrederentur. Hasdrubal clauso transitu fluminis ad Oceanum flectit, et jam inde fugientium modo effusi abibant; itaque ab legionibus Romanis aliquantum intervalli fecit. eques levisque armatura nunc ab tergo nunc ab lateribus occurrendo fatigabat morabaturque, sed cum ad crebros tumultus signa consisterent et nunc equestria nunc cum velitibus auxiliisque peditum proelia consererent, superuenerunt legiones. inde non jam pugna sed trucidatio velut pecorum fieri donec ipse dux fugæ auctor in proximos colles cum sex millibus ferme semermium evasit; ceteri cæsi captique. castra tumultuaria raptim Poeni tumulo editissimo communiverunt, atque inde cum hostis nequiquam subire iniquo adscensu conatus esset haud difficulter sese tutati sunt. sed obsidio in loco nudo atque inopi vix in paucos dies tolerabilis erat; itaque transitiones ad hostem fiebant. postremo dux ipse navibus accitis—nec procul inde aberat mare—nocte relicto exercitu Gades perfugit. Scipio fuga ducis hostium audita decem milia peditum mille equites relinquit Silano ad castrorum obsidionem; ipse cum ceteris copiis septuagensimis castris, protinus causis regulorum civitatiumque cognoscendis ut præmia ad veram meritorum æstimationem tribui possent, Tarraconem rediit. post profectionem ejus Masinissa cum Silano clam congressus, ut ad nova consilia gentem quoque suam oboedientem haberet cum paucis popularibus in Africam traiecit, non tam evidenti eo tempore subitæ mutationis causa quam documento post id tempus constantissimæ ad ultimam senectam fidei ne tum quidem eum sine probabili causa fecisse. Mago inde remissis ab Hasdrubale navibus Gades petit; ceteri deserti ab ducibus, pars transitione, pars fuga dissipati per proximas civitates sunt, nulla numero aut viribus manus insignis.

Hoc maxime modo ductu atque auspicio P. Scipionis pulsi Hispania Carthaginienses sunt, quarto decimo anno post bellum initum, quinto quam P. Scipio provinciam et exercitum accepit. haud multo post Silanus debellatum referens Tarraconem ad Scipionem rediit.

[17] L. Scipio cum multis nobilibus captivis nuntius receptæ Hispaniæ Romam est missus. et cum ceteri lætitia gloriaque ingenti eam rem volgo ferrent, unus qui gesserat, inexplebilis virtutis veræque laudis, parvum instar eorum quæ spe ac magnitudine animi concepisset receptas Hispanias ducebat. jam Africam magnamque Carthaginem et in suum decus nomenque velut consummatam ejus belli gloriam spectabat. itaque præmoliendas sibi ratus jam res conciliandosque regum gentiumque animos, Syphacem primum regem statuit temptare. Masæsuliorum is rex erat. Masæsulii, gens adfinis Mauris, in regionem Hispaniæ maxime qua sita Nova Carthago est spectant. foedus ea tempestate regi cum Carthaginiensibus erat, quod haud gravius ei sanctiusque quam volgo barbaris, quibus ex fortuna pendet fides, ratus fore, oratorem ad eum C. Lælium cum donis mittit. quibus barbarus lætus et quia res tum prosperæ ubique Romanis, Poenis in Italia adversæ in Hispania nullæ jam erant, amicitiam se Romanorum accipere adnuit: firmandæ ejus fidem nec dare nec accipere nisi cum ipso coram duce Romano. ita Lælius in id modo fide ab rege accepta tutum adventum fore, ad Scipionem redit.

Magnum in omnia momentum Syphax adfectanti res Africæ erat, opulentissimus ejus terræ rex, bello jam expertus ipsos Carthaginienses, finibus etiam regni apte ad Hispaniam quod freto exiguo dirimuntur positis. dignam itaque rem Scipio ratus quæ, quoniam non aliter posset, magno periculo peteretur, L. Marcio Tarracone M. Silano Carthagine Nova, quo pedibus ab Tarracone itineribus magnis jerat, ad præsidium Hispaniæ relictis ipse cum C. Lælio duabus quinqueremibus ab Carthagine profectus tranquillo mari plurimum remis, interdum et leni adjuvante vento, in Africam traiecit. forte ita incidit ut eo ipso tempore Hasdrubal, pulsus Hispania, septem triremibus portum invectus, ancoris positis terræ applicaret naves cum conspectæ duæ quinqueremes, haud cuiquam dubio quin hostium essent opprimique a pluribus priusquam portum intrarent possent, nihil aliud quam tumultum ac trepidationem simul militum ac nautarum nequiquam armaque et naves expedientium fecerunt. percussa enim ex alto vela paulo acriori vento prius in portum intulerunt quinqueremes quam Poeni ancoras molirentur; nec ultra tumultum ciere quisquam in regio portu audebat. ita in terram prior Hasdrubal, mox Scipio et Lælius egressi ad regem pergunt.

[18] Magnificumque id Syphaci—nec erat aliter—uisum duorum opulentissimorum ea tempestate duces populorum uno die suam pacem amicitiamque petentes venisse.

Utrumque in hospitium invitat, et quoniam fors eos sub uno tecto esse atque ad eosdem penates voluisset, contrahere in conloquium dirimendarum simultatium causa est conatus, Scipione abnuente aut privatim sibi ullum cum Poeno odium esse quod conloquendo finiret, aut de re publica quicquam se cum hoste agere injussu senatus posse. illud magno opere tendente rege, ne alter hospitum exclusus mensa videretur, ut in animum induceret ad easdem venire epulas haud abnuit, cenatumque simul apud regem est; eodem etiam lecto Scipio atque Hasdrubal quia ita cordi erat regi accubuerunt. tanta autem inerat comitas Scipioni atque ad omnia naturalis ingenii dexteritas ut non Syphacem modo, barbarum insuetumque moribus Romanis, sed hostem etiam infestissimum facunde adloquendo sibi conciliarit. mirabiliorem sibi eum congresso coram visum præ se ferebat quam bello rebus gestis, nec dubitare quin Syphax regnumque ejus jam in Romanorum essent potestate; eam artem illi viro ad conciliandos animos esse. itaque non quo modo Hispaniæ amissæ sint quærendum magis Carthaginiensibus esse quam quo modo Africam retineant cogitandum. non peregrinabundum neque circa amoenas oras vagantem tantum ducem Romanum, relicta provincia novæ dicionis relictis exercitibus, duabus navibus in Africam traiecisse et commisisse sese in hostilem terram, in potestatem regiam, in fidem inexpertam, sed potiundæ Africæ spem adfectantem. hoc eum jam pridem volutare in animo, hoc palam fremere quod non quemadmodum Hannibal in Italia sic Scipio in Africa bellum gereret. Scipio, foedere icto cum Syphace, profectus ex Africa dubiisque et plerumque sævis in alto jactatus ventis die quarto Novæ Carthaginis portum tenuit.

[19] Hispaniæ sicut a bello Punico quietæ erant, ita quasdam civitates propter conscientiam culpæ metu magis quam fide quietas esse apparebat, quarum maxime insignes et magnitudine et noxa Iliturgi et Castulo erant. Castulo, cum prosperis rebus socii fuissent, post cæsos cum exercitibus Scipiones defecerat ad Poenos: Iliturgitani prodendis qui ex illa clade ad eos perfugerant interficiendisque scelus etiam defectioni addiderant. in eos populos primo adventu cum dubiæ Hispaniæ essent merito magis quam utiliter sævitum foret: tunc jam tranquillis rebus quia tempus expetendæ poenæ videbatur venisse, accitum ab Tarracone L. Marcium cum tertia parte copiarum ad Castulonem oppugnandum mittit, ipse cum cetero exercitu quintis fere ad Iliturgin castris peruenit. clausæ erant portæ omniaque instructa et parata ad oppugnationem arcendam; adeo conscientia quid se meritos scirent pro indicto eis bello fuerat. hinc et hortari milites Scipio orsus est: ipsos claudendo portas indicasse Hispanos quid ut timerent meriti essent. itaque multo infestioribus animis cum eis quam cum Carthaginiensibus bellum gerendum esse; quippe cum illis prope sine ira de imperio et gloria certari, ab his perfidiæ et crudelitatis et sceleris poenas expetendas. evenisse tempus quo et nefandam commilitonum necem et in semet ipsos, si eodem fuga delati forent, instructam fraudem ulciscerentur, et in omne tempus gravi documento sancirent ne quis unquam Romanum civem militemque in ulla fortuna opportunum injuriæ duceret.

Ab hac cohortatione ducis incitati scalas electis per manipulos viris dividunt, partitoque exercitu ita ut parti alteri Lælius præesset legatus, duobus simul locis ancipiti terrore urbem adgrediuntur. non dux unus aut plures principes oppidanos, sed suus ipsorum ex conscientia culpæ metus ad defendendam impigre urbem hortatur. et meminerant et admonebant alios supplicium ex se non victoriam peti: ubi quisque mortem oppeteret, id referre, utrum in pugna et in acie, ubi Mars communis et victum sæpe erigeret et adfligeret victorem, an postmodo cremata et diruta urbe, ante ora captarum conjugum liberorumque, inter verbera et vincula, omnia foeda atque indigna passi exspirarent. igitur non militaris modo ætas aut viri tantum, sed feminæ puerique super animi corporisque vires adsunt, pugnantibus tela ministrant, saxa in muros munientibus gerunt. non libertas solum agebatur, quæ virorum fortium tantum pectora acuit, sed ultima omnibus supplicia et foeda mors ob oculos erat. accendebantur animi et certamine laboris ac periculi atque ipso inter se conspectu. itaque tanto ardore certamen initum est ut domitor ille totius Hispaniæ exercitus ab unius oppidi juventute sæpe repulsus a muris haud satis decoro proelio trepidaret. id ubi vidit Scipio, veritus ne vanis tot conatibus suorum et hostibus cresceret animus et segnior miles fieret, sibimet conandum ac partem periculi capessendam esse ratus increpita ignavia militum ferri scalas jubet et se ipsum si ceteri cunctentur escensurum minatur. jam subjerat haud mediocri periculo moenia cum clamor undique ab sollicitis vicem imperatoris militibus sublatus, scalæque multis simul partibus erigi coeptæ; et ex altera parte Lælius institit. tum victa oppidanorum vis dejectisque propugnatoribus occupantur muri. arx etiam ab ea parte qua inexpugnabilis videbatur inter tumultum capta est:

[20] Transfugæ Afri, qui tum inter auxilia Romana erant, et oppidanis in ea tuenda unde periculum videbatur versis et Romanis subeuntibus qua adire poterant, conspexerunt editissimam urbis partem, quia rupe præalta tegebatur, neque opere ullo munitam et ab defensoribus vacuam. levium corporum homines et multa exercitatione pernicium, clavos secum ferreos portantes, qua per inæqualiter eminentia rupis poterant scandunt. sicubi nimis arduum et leve saxum occurrebat, clavos per modica intervalla figentes cum velut gradus fecissent, primi insequentes extrahentes manu, postremi sublevantes eos qui præ se irent, in summum evadunt. inde decurrunt cum clamore in urbem jam captam ab Romanis. tum vero apparuit ab ira et ab odio urbem oppugnatam esse. nemo capiendi vivos, nemo patentibus ad direptionem omnibus prædæ memor est; trucidant inermes juxta atque armatos, feminas pariter ac viros; usque ad infantium cædem ira crudelis peruenit. ignem deinde tectis iniciunt ac diruunt quæ incendio absumi nequeunt; adeo vestigia quoque urbis exstinguere ac delere memoriam hostium sedis cordi est.

Castulonem inde Scipio exercitum ducit, quam urbem non Hispani modo convenæ sed Punici etiam exercitus ex dissipata passim fuga reliquiæ tutabantur. sed adventum Scipionis prævenerat fama cladis Iliturgitanorum terrorque inde ac desperatio invaserat; et in diversis causis cum sibi quisque consultum sine alterius respectu vellet, primo tacita suspicio, deinde aperta discordia secessionem inter Carthaginienses atque Hispanos fecit. his Cerdubelus propalam deditionis auctor, Himilco Punicis auxiliaribus præerat; quos urbemque clam fide accepta Cerdubelus Romano prodit. mitior ea victoria fuit; nec tantundem noxæ admissum erat et aliquantum iræ lenierat voluntaria deditio.

[21] Marcius inde in barbaros si qui nondum perdomiti erant sub jus dicionemque redigendos missus. Scipio Carthaginem ad vota soluenda dis munusque gladiatorium, quod mortis causa patris patruique paraverat, edendum rediit. gladiatorum spectaculum fuit non ex eo genere hominum ex quo lanistis comparare mos est, servorum de catasta ac liberorum qui venalem sanguinem habent: voluntaria omnis et gratuita opera pugnantium fuit. nam alii missi ab regulis sunt ad specimen insitæ genti virtutis ostendendum, alii ipsi professi se pugnaturos in gratiam ducis, alios æmulatio et certamen ut provocarent provocatique haud abnuerent traxit; quidam quas disceptando controversias finire nequierant aut noluerant, pacto inter se ut victorem res sequeretur, ferro decreverunt. neque obscuri generis homines sed clari inlustresque, Corbis et Orsua, patrueles fratres, de principatu civitatis quam Ibem vocabant ambigentes ferro se certaturos professi sunt. Corbis major erat ætate: Orsuæ pater princeps proxime fuerat a fratre majore post mortem ejus principatu accepto. cum verbis disceptare Scipio vellet ac sedare iras, negatum id ambo dicere cognatis communibus, nec alium deorum hominumue quam Martem se judicem habituros esse. robore major, minor flore ætatis ferox, mortem in certamine quam ut alter alterius imperio subiceretur præoptantes cum dirimi ab tanta rabie nequirent, insigne spectaculum exercitui præbuere documentumque quantum cupiditas imperii malum inter mortales esset. major usu armorum et astu facile stolidas vires minoris superavit. huic gladiatorum spectaculo ludi funebres additi pro copia provinciali et castrensi apparatu.

[22] Res interim nihilo minus ab legatis gerebantur. Marcius superato Bæte amni, quem incolæ Certim appellant, duas opulentas civitates sine certamine in deditionem accepit. Astapa urbs erat Carthaginiensium semper partis; neque id tam dignum ira erat quam quod extra necessitates belli præcipuum in Romanos gerebant odium. nec urbem aut situ aut munimento tutam habebant quæ ferociores iis animos faceret; sed ingenia incolarum latrocinio læta ut excursiones in finitimum agrum sociorum populi Romani facerent impulerant et vagos milites Romanos lixasque et mercatores exciperent. magnum etiam comitatum, quia paucis parum tutum fuerat, transgredientem fines positis insidiis circumuentum iniquo loco interfecerant. ad hanc urbem oppugnandam cum admotus exercitus esset, oppidani conscientia scelerum, quia nec deditio tuta ad tam infestos videbatur neque spes moenibus aut armis tuendæ salutis erat, facinus in se ac suos foedum ac ferum consciscunt. locum in foro destinant quo pretiosissima rerum suarum congererent. super eum cumulum conjuges ac liberos considere cum jussissent, ligna circa exstruunt fascesque virgultorum coniciunt. quinquaginta deinde armatis juvenibus præcipiunt ut, donec incertus eventus pugnæ esset, præsidium eo loco fortunarum suarum corporumque quæ cariora fortunis essent seruarent; si rem inclinatam viderent atque in eo jam esse ut urbs caperetur, scirent omnes quos euntes in proelium cernerent mortem in ipsa pugna obituros; illos se per deos superos inferosque orare ut memores libertatis, quæ illo die aut morte honesta aut seruitute infami finienda esset, nihil relinquerent in quod sævire iratus hostis posset; ferrum ignemque in manibus esse; amicæ ac fideles potius ea quæ peritura forent absumerent manus quam insultarent superbo ludibrio hostes. his adhortationibus exsecratio dira adjecta si quem a proposito spes mollitiave animi flexisset.

Inde concitato agmine patentibus portis ingenti cum tumultu erumpunt; neque erat ulla satis firma statio opposita, quia nihil minus quam ut egredi moenibus auderent timeri poterat. perpaucæ equitum turmæ levisque armatura repente e castris ad id ipsum emissa occurrit. acrior impetu atque animis quam compositior ordine ullo pugna fuit. itaque pulsus eques qui primus se hosti obtulerat terrorem intulit levi armaturæ; pugnatumque sub ipso vallo foret, ni robur legionum perexiguo ad instruendum dato tempore aciem direxisset. ibi quoque trepidatum parumper circa signa est cum cæci furore in volnera ac ferrum vecordi audacia ruerent; dein vetus miles, adversus temerarios impetus pertinax, cæde primorum insequentes suppressit. conatus paulo post ultro inferre pedem, ut neminem cedere atque obstinatos mori in vestigio quemque suo vidit, patefacta acie, quod ut facere posset multitudo armatorum facile suppeditabat, cornua hostium amplexus, in orbem pugnantes ad unum omnes occidit.

[23] Atque hæc tamen hostium iratorum <in morem> ac tum maxime dimicantium jure belli in armatos repugnantesque edebantur: foedior alia in urbe trucidatio erat cum turbam feminarum puerorumque imbellem inermem cives sui cæderent et in succensum rogum semianima pleraque inicerent corpora rivique sanguinis flammam orientem restinguerent: postremo ipsi cæde miseranda suorum fatigati cum armis medio incendio se injecerunt. jam cædi perpetratæ victores Romani superuenerunt. ac primo conspectu tam foedæ rei mirabundi parumper obstipuerunt; dein cum aurum argentumque cumulo rerum aliarum interfulgens aviditate ingenii humani rapere ex igni vellent, correpti alii flamma sunt, alii ambusti adflatu vaporis, cum receptus primis urgente ab tergo ingenti turba non esset. ita Astapa sine præda militum ferro ignique absumpta est. Marcius ceteris ejus regionis metu in deditionem acceptis victorem exercitum Carthaginem ad Scipionem reduxit.

Per eos ipsos dies perfugæ a Gadibus venerunt pollicentes urbem Punicumque præsidium quod in ea urbe esset et imperatorem præsidii cum classe prodituros. Mago ibi ex fuga substiterat, navibusque in Oceano conlectis aliquantum auxiliorum et trans fretum ex Africa ora et ex proximis Hispaniæ locis per Hannonem præfectum coegerat. fide accepta dataque perfugis, et Marcius eo cum expeditis cohortibus et Lælius cum septem triremibus quinqueremi una est missus ut terra marique communi consilio rem gererent.

[24] Scipio ipse gravi morbo implicitus, graviore tamen fama cum ad id quisque quod audierat insita hominibus libidine alendi de industria rumores adiceret aliquid, provinciam omnem ac maxime longinqua ejus turbavit; apparuitque quantam excitatura molem vera fuisset clades cum vanus rumor tantas procellas excivisset. non socii in fide, non exercitus in officio mansit. Mandonius et Indibilis, quibus quia regnum sibi Hispaniæ pulsis inde Carthaginiensibus destinarant animis nihil pro spe contigerat, concitatis popularibus—Lacetani autem erant—et juventute Celtiberorum excita agrum Suessetanum Sedetanumque sociorum populi Romani hostiliter depopulati sunt.

Civilis alius furor in castris ad Sucronem ortus; octo ibi milia militum erant, præsidium gentibus quæ cis Hiberum incolunt impositum. motæ autem eorum mentes sunt non tum primum cum de vita imperatoris rumores dubii allati sunt, sed jam ante licentia ex diutino, ut fit, otio conlecta, et nonnihil quod in hostico laxius rapto suetis vivere artiores in pace res erant. ac primo sermones tantum occulti serebantur: si bellum in provincia esset, quid sese inter pacatos facere? si debellatum jam et confecta provincia esset, cur in Italiam non revehi? flagitatum quoque stipendium procacius quam ex more et modestia militari erat, et ab custodibus probra in circumeuntes vigilias tribunos jacta, et noctu quidam prædatum in agrum circa pacatum jerant; postremo interdiu ac propalam sine commeatu ab signis abibant. omnia libidine ac licentia militum, nihil instituto aut disciplina militiæ aut imperio eorum qui præerant gerebatur. forma tamen Romanorum castrorum constabat una ea spe quod tribunos ex contagione furoris haud expertes seditionis defectionisque rati fore, et jura reddere in principiis sinebant et signum ab eis petebant et in stationes ac vigilias ordine ibant; et ut vim imperii abstulerant, ita speciem dicto parentium ultro sibi ipsi imperantes seruabant.

Erupit deinde seditio, postquam reprehendere atque improbare tribunos ea quæ fierent et conari obviam ire et propalam abnuere furoris eorum se futuros socios senserunt. fugatis itaque ex principiis ac post paulo e castris tribunis ad principes seditionis gregarios milites C. Albium Calenum et C. Atrium Umbrum delatum omnium consensu imperium est; qui nequaquam tribuniciis contenti ornamentis, insignia etiam summi imperii, fasces securesque, attractare ausi; neque eis venit in mentem suis tergis suis ceruicibus virgas illas securesque imminere quas ad metum aliorum præferrent. mors Scipionis falso credita occæcabat animos, sub cujus volgatam jam famam non dubitabant totam Hispaniam arsuram bello: in eo tumultu et sociis pecunias imperari et diripi propinquas urbes posse; et turbatis rebus cum omnia omnes auderent minus insignia fore quæ ipsi fecissent.

[25] Cum alios subinde recentes nuntios non mortis modo sed etiam funeris exspectarent, neque superueniret quisquam evanesceretque temere ortus rumor, tum primi auctores requiri coepti; et subtrahente se quoque ut credidisse potius temere quam finxisse rem talem videri posset, destituti duces jam sua ipsi insignia et pro vana imagine imperii quod gererent veram justamque mox in se versuram potestatem horrebant. stupente ita seditione cum vivere primo, mox etiam valere Scipionem certi auctores adferrent, tribuni militum septem ab ipso Scipione missi superuenerunt. ad quorum primum adventum exasperati animi: mox ipsis placido sermone permulcentibus notos cum quibus congressi erant, leniti sunt. circumeuntes enim tentoria primo, deinde in principiis prætorioque ubi sermones inter se serentium circulos vidissent adloquebantur, percontantes magis quæ causa iræ consternationisque subitæ foret quam factum accusantes. volgo stipendium non datum ad diem jactabatur, et cum eodem tempore quo scelus Iliturgitanum exstitisset post duorum imperatorum duorumque exercituum stragem sua virtute defensum nomen Romanum ac retenta provincia esset, Iliturgitanos poenam noxæ meritam habere, suis recte factis gratiam qui exsoluat non esse. talia querentes æqua orare seque ea relaturos ad imperatorem respondebant; lætari quod nihil tristius nec insanabilius esset; et P. Scipionem deum benignitate et rem publicam esse gratiæ referendæ.

Scipionem, bellis adsuetum, ad seditionum procellas rudem, sollicitum habebat res ne aut exercitus peccando aut ipse puniendo modum excederet. in præsentia, ut coepisset, leniter agi placuit et missis circa stipendiarias civitates exactoribus stipendii spem propinquam facere; et edictum subinde propositum ut ad stipendium petendum convenirent Carthaginem, seu carptim partes seu universi mallent. tranquillam seditionem jam per se languescentem repentina quies rebellantium Hispanorum fecit; redierant enim in fines omisso incepto Mandonius et Indibilis, postquam vivere Scipionem allatum est; nec jam erat aut civis aut externus cum quo furorem suum consociarent. omnia circumspectantes [consilia] nihil reliqui habebant præter unum tutissimum a malis consiliis receptum, ut imperatoris vel justæ iræ vel non desperandæ clementiæ sese committerent: etiam hostibus eum ignovisse cum quibus ferro dimicasset: suam seditionem sine volnere, sine sanguine fuisse nec ipsam atrocem nec atroci poena dignam—ut ingenia humana sunt ad suam cuique levandam culpam nimio plus facunda. illa dubitatio erat singulæne cohortes an universi ad stipendium petendum irent. inclinavit sententia, quod tutius censebant, universos ire.

[26] Per eosdem dies quibus hæc illi consultabant consilium de iis Carthagini erat, certabaturque sententiis utrum in auctores tantum seditionis—erant autem ii numero haud plus quam quinque et triginta—animaduerteretur, an plurium supplicio vindicanda tam foedi exempli defectio magis quam seditio esset. vicit sententia lenior ut unde culpa orta esset ibi poena consisteret: ad multitudinem castigationem satis esse. consilio dimisso, ut id actum videretur, expeditio adversus Mandonium Indibilemque edicitur exercitui qui Carthagine erat et cibaria dierum aliquot parare jubentur. tribunis septem qui et antea Sucronem ad leniendam seditionem jerant obviam exercitui missis quina nomina principum seditionis edita sunt, ut eos per idoneos homines benigno voltu ac sermone in hospitium invitatos sopitosque vino vincirent. haud procul jam Carthagine aberant cum ex obviis auditum postero die omnem exercitum cum M. Silano in Lacetanos proficisci non metu modo omni qui tacitus insidebat animis liberavit eos, sed lætitiam ingentem fecit quod magis habituri solum imperatorem quam ipsi futuri in potestate ejus essent. sub occasum solis urbem ingressi sunt exercitumque alterum parantem omnia ad iter viderunt. excepti sermonibus de industria compositis—lætum opportunumque adventum eorum imperatori esse quod sub ipsam profectionem alterius exercitus venissent— corpora curant. ab tribunis sine ullo tumultu auctores seditionis per idoneos homines perducti in hospitia comprensi ac vincti sunt. vigilia quarta impedimenta exercitus cujus simulabatur iter proficisci coepere: sub lucem signa mota, et ad portam retentum agmen custodesque circa omnes portas missi ne quis urbe egrederetur. vocati deinde ad contionem qui pridie venerant, ferociter in forum ad tribunal imperatoris ut ultro territuri succlamationibus concurrunt. simul et imperator in tribunal escendit et reducti armati a portis inermi contioni se ab tergo circumfuderunt. tum omnis ferocia concidit et, ut postea fatebantur, nihil æque eos terruit quam præter spem robur et colos imperatoris, quem adfectum visuros crediderant, voltusque qualem ne in acie quidem aiebant meminisse. sedit tacitus paulisper donec nuntiatum est deductos in forum auctores seditionis et parata omnia esse.

[27] Tum silentio per præconem facto ita coepit: 'nunquam mihi defuturam orationem qua exercitum meum adloquerer credidi, non quo verba unquam potius quam res exercuerim, sed quia prope a pueritia in castris habitus adsueram militaribus ingeniis: apud vos quemadmodum loquar nec consilium nec oratio suppeditat, quos ne quo nomine quidem appellare debeam scio. cives? qui a patria vestra descistis. an milites? qui imperium auspiciumque abnuistis, sacramenti religionem rupistis. hostes? corpora, ora, vestitum, habitum civium adgnosco: facta, dicta, consilia, animos hostium video. quid enim vos, nisi quod Ilergetes et Lacetani, aut optastis aliud aut sperastis? et illi tamen Mandonium atque Indibilem, regiæ nobilitatis viros, duces furoris secuti sunt: vos auspicium et imperium ad Umbrum Atrium et Calenum Albium detulistis. negate vos id omnes fecisse aut factum voluisse, milites; paucorum eum furorem atque amentiam esse libenter credam, negantibus; nec enim ea sunt commissa quæ, volgata in omnem exercitum, sine piaculis ingentibus expiari possint.

'Inuitus ea tamquam volnera attingo; sed nisi tacta tractataque sanari non possunt. equidem pulsis Hispania Carthaginiensibus nullum locum tota provincia nullos homines credebam esse ubi vita invisa esset mea; sic me non solum adversus socios gesseram sed etiam adversus hostes: in castris en meis—quantum opinio fefellit.—fama mortis meæ non accepta solum sed etiam exspectata est. non quod ego vulgari facinus per omnes velim—equidem si totum exercitum meum mortem mihi optasse crederem hic statim ante oculos vestros morerer, nec me vita juvaret invisa civibus et militibus meis. sed multitudo omnis sicut natura maris per se immobilis est, [et] venti et auræ cient; ita aut tranquillum aut procellæ in vobis sunt; et causa atque origo omnis furoris penes auctores est, vos contagione insanistis; qui mihi ne hodie quidem scire videmini quo amentiæ progressi sitis, quid facinoris in me, quid in patriam parentesque ac liberos vestros, quid in deos sacramenti testes, quid adversus auspicia sub quibus militatis, quid adversus morem militiæ disciplinamque majorum, quid adversus summi imperii maiestatem ausi sitis.

'De me ipso taceo—temere potius quam avide credideritis, is denique ego sim cujus imperii tædere exercitum minime mirandum sit—: patria quid de vobis meruerat, quam cum Mandonio et Indibili consociando consilia prodebatis? quid populus Romanus, cum imperium ablatum ab tribunis suffragio populi creatis ad homines privatos detulistis, cum eo ipso non contenti si pro tribunis illos haberetis, fasces imperatoris vestri ad eos quibus servus cui imperarent nunquam fuerat, Romanus exercitus detulistis? in prætorio tetenderunt Albius et Atrius; classicum apud eos cecinit; signum ab iis petitum est; sederunt in tribunali P. Scipionis; lictor apparuit; summoto incesserunt; fasces cum securibus prælatis sunt. lapides pluere et fulmina jaci de cælo et insuetos fetus animalia edere vos portenta esse putatis: hoc est portentum quod nullis hostiis nullis supplicationibus sine sanguine eorum qui tantum ausi facinus sunt expiari possit.

[28] 'Atque ego, quamquam nullum scelus rationem habet, tamen, ut in re nefaria, quæ mens, quod consilium vestrum fuerit scire velim. Regium quondam in præsidium missa legio interfectis per scelus principibus civitatis urbem opulentam per decem annos tenuit, propter quod facinus tota legio, milia hominum quattuor, in foro Romæ securi percussi sunt. sed illi primum non Atrium Umbrum semilixam, nominis etiam abominandi ducem, sed D. Vibellium tribunum militum secuti sunt, nec cum Pyrrho nec cum Samnitibus aut Lucanis, hostibus populi Romani, se conjunxerunt: vos cum Mandonio et Indibili et consilia communicastis et arma consociaturi fuistis. illi, sicut Campani Capuam Tuscis veteribus cultoribus ademptam, Mamertini in Sicilia Messanam, sic Regium habituri perpetuam sedem erant, nec populum Romanum nec socios populi Romani ultro lacessituri bello: Sucronemne vos domicilium habituri eratis? ubi si vos decedens confecta provincia imperator relinquerem, deum hominumque fidem implorare debebatis quod non redieritis ad conjuges liberosque vestros.

'Sed horum quoque memoriam, sicut patriæ meique, ejeceritis ex animis vestris: viam consilii scelerati sed non ad ultimum dementis exsequi volo; mene vivo et cetero incolumi exercitu, cum quo ego die uno Carthaginem cepi, cum quo quattuor imperatores quattuor exercitus Carthaginiensium fudi, fugavi, Hispania expuli, vos octo milia hominum, minoris certe omnes pretii quam Albius et Atrius sunt quibus vos subjecistis, Hispaniam provinciam populo Romano erepturi eratis? amolior et amoveo nomen meum; nihil ultra facile creditam mortem meam a vobis violatus sim: quid? si ego morerer, mecum exspiratura res publica, mecum casurum imperium populi Romani erat? ne istuc Juppiter optimus maximus sirit, urbem auspicato dis auctoribus in æternum conditam huic fragili et mortali corpori æqualem esse. Flaminio, Paulo, Graccho, Postumio Albino, M. Marcello, T. Quinctio Crispino, Cn. Fuluio, Scipionibus meis, tot tam præclaris imperatoribus uno bello absumptis superstes est populus Romanus, eritque mille aliis nunc ferro nunc morbo morientibus: meo unius funere elata esset res publica? vos ipsi hic in Hispania patre et patruo meo duobus imperatoribus interfectis Septimum Marcium ducem vobis adversus exsultantes recenti victoria Poenos delegistis. et sic loquor tamquam sine duce Hispaniæ futuræ fuerint: M. Silanus eodem jure eodem imperio mecum in provinciam missus, L. Scipio frater meus et C. Lælius legati, vindices maiestatis imperii deessent? utrum exercitus exercitui, an duces ducibus, an dignitas, an causa comparari poterat? quibus si omnibus superiores essetis, arma contra patriam contra cives vestros ferretis? Africam Italiæ, Carthaginem urbi Romanæ imperare velletis? quam ob noxam patriæ?

[29] Coriolanum quondam damnatio injusta, miserum et indignum exsilium ut iret ad oppugnandam patriam impulit; revocavit tamen a publico parricidio privata pietas: vos qui dolor, quæ ira incitavit? stipendiumne diebus paucis imperatore ægro serius numeratum satis digna causa fuit cur patriæ indiceretis bellum, cur ad Ilergetes descisceretis a populo Romano, cur nihil divinarum humanarumue rerum inviolatum vobis esset?

'Insanistis profecto, milites, nec major in corpus meum vis morbi quam in vestras mentes invasit. horret animus referre quid crediderint homines, quid speraverint, quid optaverint: auferat omnia inrita oblivio, si potest: si non, utcumque silentium tegat. non negaverim tristem atrocemque vobis visam orationem meam: quanto creditis facta vestra atrociora esse quam dicta mea? et me ea quæ fecistis pati æquum censetis: vos ne dici quidem omnia æquo animo fertis? sed ne ea quidem ipsa ultra exprobrabuntur. utinam tam facile vos obliviscamini eorum quam ego obliviscar. itaque quod ad universos vos attinet, si erroris pænitet, satis superque poenarum habeo: Albius Calenus et Atrius Umber et ceteri nefariæ seditionis auctores sanguine luent quod admiserunt. vobis supplicii eorum spectaculum non modo non acerbum sed lætum etiam, si sana mens rediit, debet esse; de nullis enim quam de vobis infestius aut inimicius consuluerunt.'

Vix finem dicendi fecerat cum ex præparato simul omnium rerum terror oculis auribusque est offusus. exercitus, qui corona contionem circumdederat, gladiis ad scuta concrepuit; præconis audita vox citantis nomina damnatorum in consilio; nudi in medium protrahebantur et simul omnis apparatus supplicii expromebatur. deligati ad palum virgisque cæsi et securi percussi, adeo torpentibus metu qui aderant ut non modo ferocior vox adversus atrocitatem poenæ sed ne gemitus quidem exaudiretur. tracti inde de medio omnes, purgatoque loco citati milites nominatim apud tribunos militum in verba P. Scipionis jurarunt stipendiumque ad nomen singulis persolutum est. hunc finem exitumque seditio militum coepta apud Sucronem habuit.

[30] Per idem tempus ad Bætim fluvium Hanno præfectus Magonis missus a Gadibus cum parva manu Afrorum, mercede Hispanos sollicitando ad quattuor milia juvenum armavit. castris deinde exutus ab L. Marcio, maxima parte militum inter tumultum captorum castrorum, quibusdam etiam in fuga amissis, palatos persequente equite, cum paucis ipse effugit.

Dum hæc ad Bætim fluvium geruntur, Lælius interim freto in Oceanum evectus ad Carteiam classe accessit. urbs ea in ora Oceani sita est, ubi primum e faucibus angustis panditur mare. Gades sine certamine per proditionem recipiendi, ultro qui eam rem pollicerentur in castra Romana venientibus, spes, sicut ante dictum est, fuerat. sed patefacta immatura proditio est, comprensosque omnes Mago Adherbali prætori Carthaginem devehendos tradit. Adherbal conjuratis in quinqueremem impositis præmissaque ea, quia tardior quam triremis erat, ipse cum octo triremibus modico intervallo sequitur. jam fretum intrabat quinqueremis cum Lælius et ipse in quinqueremi ex portu Carteiæ sequentibus septem triremibus evectus in Adherbalem ac triremes invehitur, quinqueremem satis credens deprensam rapido in freto in adversum æstum reciprocari non posse. Poenus in re subita parumper incertus trepidavit utrum quinqueremem sequeretur an in hostes rostra converteret. ipsa cunctatio facultatem detractandæ pugnæ ademit; jam enim sub ictu teli erant et undique instabant hostes. æstus quoque arbitrium moderandi naves ademerat; neque erat navali pugna similis, quippe ubi nihil voluntarium, nihil artis aut consilii esset. una natura freti æstusque totius certaminis potens suis, alienis navibus nequiquam remigio in contrarium tendentes invehebat; et fugientem navem videres, vertice retro intortam victoribus inlatam, et sequentem, si in contrarium tractum incidisset maris, fugientis modo sese avertentem. jam in ipsa pugna hæc cum infesta rostro peteret hostium navem, obliqua ipsa ictum alterius rostri accipiebat: illa cum transuersa obiceretur hosti, repente intorta in proram circumagebatur. cum inter triremes fortuna regente anceps proelium misceretur, quinqueremis Romana seu pondere tenacior seu pluribus remorum ordinibus scindentibus vertices cum facilius regeretur, duas triremes suppressit, unius, prælata impetu, lateris alterius remos detersit; ceterasque quas indepta esset mulcasset, ni cum reliquis quinque navibus Adherbal velis in Africam transmisisset.

[31] Lælius victor Carteiam revectus. auditis quæ acta Gadibus erant—patefactam proditionem conjuratosque missos Carthaginem, spem ad inritum redactam qua venissent—nuntiis ad L. Marcium missis nisi si terere frustra tempus sedendo ad Gades vellent redeundum ad imperatorem esse, adsentiente Marcio paucos post dies ambo Carthaginem rediere. ad quorum discessum non respiravit modo Mago cum terra marique ancipiti metu urgeretur, sed etiam audita rebellione Ilergetum spem reciperandæ Hispaniæ nanctus nuntios Carthaginem ad senatum mittit qui simul seditionem civilem in castris Romanis simul defectionem sociorum in majus verbis extollentes hortentur ut auxilia mitterent quibus traditum a patribus imperium Hispaniæ repeti posset. Mandonius et Indibilis in fines regressi paulisper dum quidnam de seditione statueretur scirent suspensi quieverunt, si civium errori ignosceretur non diffidentes sibi quoque ignosci posse. postquam volgata est atrocitas supplicii suam quoque noxam pari poena æstimatam rati, vocatis rursus ad arma popularibus contractisque quæ ante habuerant auxiliis, in Sedetanum agrum, ubi principio defectionis stativa habuerant, cum viginti milibus peditum duobus milibus equitum et quingentis transcenderunt.

[32] Scipio cum fide soluendi pariter omnibus noxiis innoxiisque stipendii tum voltu ac sermone in omnes placato facile reconciliatis militum animis, priusquam castra ab Carthagine moveret contione advocata multis verbis in perfidiam rebellantium regulorum invectus, nequaquam eodem animo se ire professus est ad vindicandum id scelus quo civilem errorem nuper sanaverit. tum se haud secus quam viscera secantem sua cum gemitu et lacrimis triginta hominum capitibus expiasse octo milium seu imprudentiam seu noxam: nunc læto et erecto animo ad cædem Ilergetum ire. non enim eos neque natos in eadem terra nec ulla secum societate junctos esse; eam quæ sola fuerit fidei atque amicitiæ ipsos per scelus rupisse. in exercitu suo se, præterquam quod omnes cives aut socios Latinique nominis videat, etiam eo moveri quod nemo fere sit miles qui non aut a patruo suo Cn. Scipione, qui primus Romani nominis in eam provinciam venerit, aut a patre consule aut a se sit ex Italia advectus. Scipionum nomini auspiciisque omnes adsuetos, quos secum in patriam ad meritum triumphum deducere velit, quos consulatum petenti velut si omnium communis agatur honos adfuturos speret.

Quod ad expeditionem attineat quæ instet, immemorem esse rerum suarum gestarum qui id bellum ducat. Magonis hercule sibi qui extra orbem terrarum in circumfusam Oceano insulam cum paucis perfugerit navibus majorem curam esse quam Ilergetum; quippe illic et ducem Carthaginiensem et quantumcumque Punicum præsidium esse, hic latrones latronumque duces, quibus ut ad populandos finitimorum agros tectaque urenda et rapienda pecora aliqua vis sit, ita in acie ac signis conlatis nullam esse; magis velocitate ad fugam quam armis fretos pugnaturos esse. itaque non quod ullum inde periculum aut semen majoris belli videat, ideo se priusquam provincia decedat opprimendos Ilergetes duxisse, sed primum ne impunita tam scelerata defectio esset, deinde ne quis in provincia simul virtute tanta et felicitate perdomita relictus hostis dici posset. proinde dis bene juvantibus sequerentur, non tam ad bellum gerendum—neque enim cum pari hoste certamen esse—quam ad expetendas ab hominibus scelestis poenas.

[33] Ab hac oratione dimissos ad iter se comparare in diem posterum jubet profectusque decimis castris peruenit ad Hiberum flumen. inde superato amni die quarto in conspectu hostium posuit castra. campus ante montibus circa sæptus erat. in eam vallem Scipio cum pecora rapta pleraque ex ipsorum hostium agris propelli ad inritandam feritatem barbarorum jussisset, velites subsidio misit, a quibus ubi per procursationem commissa pugna esset Lælium cum equitatu impetum ex occulto facere jubet. mons opportune prominens equitum insidias texit nec ulla mora pugnæ facta est. Hispani in conspecta procul pecora, velites in Hispanos præda occupatos incurrere. primo missilibus territavere; deinde missis levibus telis, quæ inritare magis quam decernere pugnam poterant, gladios nudant et conlato pede res coepta geri est; ancepsque pedestre certamen erat ni equites superuenissent. neque ex adverso tantum inlati obvios obtrivere, sed circumuecti etiam quidam per infima clivi ab tergo se ut plerosque intercluderent objecerunt, majorque cædes fuit quam quantam edere levia per excursiones proelia solent.

Ira magis accensa adverso proelio barbaris est quam imminuti animi. itaque ne perculsi viderentur prima luce postero die in aciem processere. non capiebat omnes copias angusta, sicut ante dictum est, valles; duæ ferme peditum partes omnis equitatus in aciem descendit: quod reliquum peditum erat obliquo constituerunt colle. Scipio pro se esse loci angustias ratus et quod in arto pugna Romano aptior quam Hispano militi futura videbatur et quod in eum locum detracta hostium acies esset qui non omnem multitudinem eorum caperet, novo etiam consilio adjecit animum; equitem nec se posse circumdare cornibus in tam angusto spatio, et hosti, quem cum pedite deduxisset inutilem fore. itaque imperat Lælio ut per colles quam occultissimo itinere circumducat equites segregetque quantum possit equestrem a pedestri pugnam: ipse omnia signa peditum in hostes vertit; quattuor cohortes in fronte statuit quia latius pandere aciem non poterat. moram pugnandi nullam fecit ut ipso certamine averteret ab conspectu transeuntium per colles equitum; neque ante circumductos sensere quam tumultum equestris pugnæ ab tergo accepere. ita duo diversa proelia erant; duæ peditum acies, duo equitatus per longitudinem campi, quia misceri ex genere utroque proelium angustiæ non patiebantur, pugnabant. Hispanorum cum neque pedes equiti neque eques pediti auxilio esset, pedes fiducia equitis temere commissus campo cæderetur, eques circumuentus nec peditem a fronte—iam enim stratæ pedestres copiæ erant—nec ab tergo equitem sustineret, et ipsi cum diu in orbem sese stantibus equis defendissent ad unum omnes cæsi sunt, nec quisquam peditum equitumue superfuit qui in valle pugnaverunt. tertia pars, quæ in colle ad spectaculum magis tutum quam ad partem pugnæ capessendam steterat, et locum et tempus ad fugiendum habuit. inter eos et reguli ipsi fugerunt priusquam tota circumueniretur acies inter tumultum elapsi.

[34] Castra eodem die Hispanorum, præter ceteram prædam, cum tribus ferme milibus hominum capiuntur. Romani sociique ad mille et ducenti in eo proelio ceciderunt; volnerata amplius tria milia hominum. minus cruenta victoria fuisset si patentiore campo et ad fugam capessendam facili foret pugnatum.

Indibilis abjectis belli consiliis nihil tutius in adflictis rebus experta fide et clementia Scipionis ratus, Mandonium fratrem ad eum mittit; qui advolutus genibus fatalem rabiem temporis ejus accusat cum velut contagione quadam pestifera non Ilergetes modo et Lacetani sed castra quoque Romana insanierint. suam quidem et fratris et reliquorum popularium eam condicionem esse ut aut, si ita videatur, reddant spiritum P. Scipioni ab eodem illo acceptum, aut seruati bis uni debitam vitam pro eo in perpetuum devoueant. antea in causa sua fiduciam sibi fuisse nondum experta clementia ejus: nunc contra nullam in causa, omnem in misericordia victoris spem positam habere. mos vetustus erat Romanis, cum quo nec foedere nec æquis legibus jungeretur amicitia, non prius imperio in eum tamquam pacatum uti quam omnia divina humanaque dedidisset, obsides accepti, arma adempta, præsidia urbibus imposita forent. Scipio multis invectus in præsentem Mandonium absentemque Indibilem verbis, illos quidem merito perisse ipsorum maleficio ait, victuros suo atque populi Romani beneficio. ceterum se neque arma iis adempturum <neque obsides imperaturum>—quippe ea pignera timentium rebellionem esse: se libera arma relinquere, solutos animos—neque [se] in obsides innoxios sed in ipsos, si defecerint, sæviturum, nec ab inermi sed ab armato hoste poenas expetiturum. utramque fortunam expertis permittere sese utrum propitios an iratos habere Romanos mallent. ita dimissus Mandonius pecunia tantummodo imperata ex qua stipendium militi præstari posset. ipse Marcio in ulteriorem Hispaniam præmisso, Silano Tarraconem remisso paucos moratus dies dum imperatam pecuniam Ilergetes pernumerarent, cum expeditis Marcium jam adpropinquantem Oceano adsequitur.

[35] Incohata res jam ante de Masinissa aliis atque aliis de causis dilata erat, quod Numida cum ipso utique congredi Scipione volebat atque ejus dextra fidem sancire; ea tum itineris tam longi ac tam devii causa Scipioni fuit. Masinissa cum Gadibus esset, certior adventare eum a Marcio factus, causando corrumpi equos inclusos in insula penuriamque omnium rerum et facere ceteris et ipsos sentire, ad hoc equitem marcescere desidia, <Magonem> perpulit ut se traicere in continentem ad depopulandos proximos Hispaniæ agros pateretur. transgressus tres principes Numidarum præmittit ad tempus locumque conloquio statuendum. duos pro obsidibus retineri ab Scipione jubet: remisso tertio qui quo jussus erat adduceret Masinissam, cum paucis in conloquium venerunt. ceperat jam ante Numidam ex fama rerum gestarum admiratio viri, substitueratque animo speciem quoque corporis amplam ac magnificam; ceterum major præsentis veneratio cepit, et præterquam quod suapte natura multa maiestas inerat, adornabat promissa cæsaries habitusque corporis non cultus munditiis sed virilis vere ac militaris, et ætas erat in medio virium robore, quod plenius nitidiusque ex morbo velut renovatus flos juventæ faciebat.

Prope attonitus ipso congressu Numida gratias de fratris filio remisso agit. ex eo tempore adfirmat eam se quæsisse occasionem quam tandem oblatam deum immortalium beneficio non omiserit. cupere se illi populoque Romano operam navare ita ut nemo unus externus magis enixe adjuverit rem Romanam. id se, etiamsi jam pridem vellet, minus præstare in Hispania terra aliena atque ignota potuisse; in qua autem genitus educatusque in spem paterni regni esset, facile præstaturum. si quidem eundem Scipionem ducem in Africam Romani mittant, satis sperare perbrevis ævi Carthaginem esse. lætus eum Scipio vidit audivitque cum caput rerum in omni hostium equitatu Masinissam fuisse sciret, et ipse juvenis specimen animi præ se ferret. fide data acceptaque profectus retro Tarraconem est. Masinissa permissu Romanorum ne sine causa traiecisse in continentem videretur populatus proximos agros, Gades rediit.

[36] Magoni desperatis in Hispania rebus, in quarum spem seditio primum militaris, deinde defectio Indibilis animos ejus sustulerant, paranti traicere in Africam nuntiatum ab Carthagine est jubere senatum ut classem quam Gadibus haberet in Italiam traiceret; conducta ibi Gallorum ac Ligurum quanta maxima posset juventute conjungeret se Hannibali neu senescere bellum maximo impetu majore fortuna coeptum sineret. ad eam rem et a Carthagine pecunia Magoni advecta est, et ipse quantam potuit a Gaditanis exegit, non ærario modo eorum sed etiam templis spoliatis et privatim omnibus coactis aurum argentumque in publicum conferre.

Cum præterueheretur Hispaniæ oram, haud procul Carthagine Nova expositis in terram militibus proximos depopulatur agros; inde ad urbem classem adpulit. ibi cum interdiu milites in navibus tenuisset, nocte in litus expositos ad partem eam muri qua capta Carthago ab Romanis fuerat ducit, nec præsidio satis valido urbem teneri ratus et aliquos oppidanorum ad spem novandi res aliquid moturos. ceterum nuntii ex agris trepidi simul populationem agrestiumque fugam et hostium adventum attulerant, et visa interdiu classis erat, nec sine causa electam ante urbem stationem apparebat; itaque instructi armatique intra portam ad stagnum ac mare versam continebantur. ubi effusi hostes, mixta inter milites navalis turba, ad muros tumultu majore quam vi subjerunt, patefacta repente porta Romani cum clamore erumpunt, turbatosque hostes et ad primum incursum conjectumque telorum aversos usque ad litus cum multa cæde persequuntur; nec nisi naves litori adpulsæ trepidos accepissent superfuisset fugæ aut pugnæ quisquam. in ipsis quoque trepidatum navibus est dum ne hostes cum suis simul inrumperent trahunt scalas, orasque et ancoras ne in moliendo mora esset præcidunt; multique adnantes navibus, incerto præ tenebris quid aut peterent aut vitarent, foede interjerunt. postero die cum classis inde retro ad Oceanum unde venerat fugisset, ad octingenti homines cæsi inter murum litusque et ad duo milia armorum inventa.

[37] Mago cum Gades repetisset, exclusus inde ad Cimbios—haud procul a Gadibus is locus abest—classe adpulsa, mittendis legatis querendoque quod portæ sibi socio atque amico clausæ forent, purgantibus iis multitudinis concursu factum infestæ ob direpta quædam ab conscendentibus naves militibus, ad conloquium sufetes eorum, qui summus Poenis est magistratus, cum quæstore elicuit, laceratosque verberibus cruci adfigi jussit. inde navibus ad Pityusam insulam centum milia ferme a continenti—Poeni tum eam incolebant—traiecit. itaque classis bona cum pace accepta est, nec commeatus modo benigne præbiti sed in supplementum classis juventus armaque data; quorum fiducia Poenus in Baliares insulas—quinquaginta inde milia absunt—tramisit.

Duæ sunt Baliares insulæ, major altera atque opulentior armis virisque; et portum habet, ubi commode hibernaturum se—et jam extremum autumni erat—censebat. ceterum haud secus quam si Romani eam insulam incolerent hostiliter classi occursum est. fundis ut nunc plurimum, ita tum solo eo telo utebantur, nec quisquam alterius gentis unus tantum ea arte quantum inter omnes alios Baliares excellunt. itaque tanta vis lapidum creberrimæ grandinis modo in propinquantem jam terræ classem effusa est ut intrare portum non ausi averterent in altum naves. in minorem inde Baliarium insulam traiecerunt, fertilem agro, viris armis haud æque validam. itaque egressi navibus super portum loco munito castra locant; ac sine certamine urbe agroque potiti, duobus milibus auxiliarium inde conscriptis missisque Carthaginem, ad hibernandum naves subduxerunt. post Magonis ab Oceani ora discessum Gaditani Romanis deduntur.

[38] Hæc in Hispania P. Scipionis ductu auspicioque gesta. ipse L. Lentulo et L. Manlio Acidino proprætoribus provincia tradita decem navibus Romam rediit, et senatu extra urbem dato in æde Bellonæ quas res in Hispania gessisset disseruit, quotiens signis conlatis dimicasset, quot oppida ex hostibus vi cepisset, quas gentes in dicionem populi Romani redegisset; adversus quattuor se imperatores, quattuor victores exercitus in Hispaniam isse; neminem Carthaginiensem in iis terris reliquisse. ob has res gestas magis temptata est triumphi spes quam petita pertinaciter, quia neminem ad eam diem triumphasse qui sine magistratu res gessisset constabat. senatu misso urbem est ingressus, argentique præ se in ærarium tulit quattuordecim milia pondo trecenta quadraginta duo et signati argenti magnum numerum. comitia inde creandis consulibus habuit L. Veturius Philo, centuriæque omnes ingenti favore P. Cornelium Scipionem consulem dixerunt; collega additur ei P. Licinius Crassus pontifex maximus. ceterum comitia majore quam ulla per id bellum celebrata frequentia proditum memoriæ est. convenerant undique non suffragandi modo sed etiam spectandi causa P. Scipionis, concurrebantque et domum frequentes et in Capitolium ad immolantem eum cum centum bubus votis in Hispania Jovi sacrificaret; spondebantque animis, sicut C. Lutatius superius bellum Punicum finisset, ita id quod instaret P. Cornelium finiturum, atque uti Hispania omni Poenos expulisset, sic Italia pulsurum esse; Africamque ei perinde ac debellatum in Italia foret provinciam destinabant. prætoria inde comitia habita. creati duo qui tum ædiles plebis erant, Sp. Lucretius et Cn. Octavius, et ex privatis Cn. Seruilius Cæpio et L. Æmilius Papus.

Quarto decimo anno Punici belli P. Cornelius Scipio et P. Licinius Crassus ut consulatum injerunt, nominatæ consulibus provinciæ sunt, Sicilia Scipioni extra sortem, concedente collega quia cura sacrorum pontificem maximum in Italia retinebat, Bruttii Crasso. tum prætoriæ provinciæ in sortem conjectæ. urbana Cn. Seruilio obtigit, Ariminum—ita Galliam appellabant—Sp. Lucretio, Sicilia L. Æmilio, Cn. Octavio Sardinia.

Senatus in Capitolio habitus. ibi referente P. Scipione senatus consultum factum est ut quos ludos inter seditionem militarem in Hispania vovisset, ex ea pecunia quam ipse in ærarium detulisset faceret.

[39] Tum Saguntinorum legatos in senatum introduxit. ex eis maximus natu: 'etsi nihil ultra malorum est, patres conscripti, quam quod passi sumus ut ad ultimum fidem vobis præstaremus, tamen ea vestra merita imperatorumque vestrorum erga nos fuerunt ut nos cladium nostrarum non pæniteat. bellum propter nos suscepistis; susceptum quartum decimum annum tam pertinaciter geritis ut sæpe ad ultimum discrimen et ipsi veneritis et populum Carthaginiensem adduxeritis. cum in Italia tam atrox bellum et Hannibalem hostem haberetis, consulem cum exercitu in Hispaniam velut ad conciliandas reliquias naufragii nostri misistis. P. et Cn. Cornelii ex quo in provinciam venerunt nullo tempore destiterunt quæ nobis secunda quæque adversa hostibus nostris essent facere. jam omnium primum oppidum nobis restituerunt; per omnem Hispaniam cives nostros venum datos, dimissis qui conquirerent, ex seruitute in libertatem restituerunt. cum jam prope esset ut optabilem ex miserrima fortunam haberemus, P. et Cn. Cornelii imperatores vestri luctuosius nobis prope quam vobis perierunt.

'Tum vero ad hoc retracti ex distantibus locis in sedem antiquam videbamur ut iterum periremus et alterum excidium patriæ videremus—nec ad perniciem nostram Carthaginiensi utique aut duce aut exercitu opus esse: ab Turdulis nos veterrimis hostibus, qui prioris quoque excidii causa nobis fuerant, exstingui posse—cum ex insperato repente misistis nobis hunc P. Scipionem, quem fortunatissimi omnium Saguntinorum videmur quia consulem declaratum videmus ac vidisse nos civibus nostris renuntiaturi sumus, spem, opem, salutem nostram; qui cum plurimas hostium vestrorum cepisset in Hispania urbes, ubique ex captorum numero excretos Saguntinos in patriam remisit; postremo Turdetaniam, adeo infestam nobis ut illa gente incolumi stare Saguntum non posset, ita bello adflixit ut non modo nobis sed—absit verbo invidia—ne posteris quidem timenda nostris esset. deletam urbem cernimus eorum quorum in gratiam Saguntum deleverat Hannibal; vectigal ex agro eorum capimus quod nobis non fructu jucundius est quam ultione. ob hæc, quibus majora nec sperare nec optare ab dis immortalibus poteramus, gratias actum nos decem legatos Saguntinus senatus populusque ad vos misit; simul gratulatum quod ita res hos annos in Hispania atque Italia gessistis ut Hispaniam non Hibero amne tenus sed qua terrarum ultimas finit Oceanus domitam armis habeatis, Italiæ nisi quatenus vallum castrorum cingit nihil reliqueritis Poeno. Jovi optimo maximo, præsidi Capitolinæ arcis, non grates tantum ob hæc agere jussi sumus sed donum hoc etiam, si vos permitteretis, coronam auream in Capitolium victoriæ ergo ferre. id uti permittatis quæsumus, utique, si vobis ita videtur, quæ nobis imperatores vestri commoda tribuerunt, ea rata atque perpetua auctoritate vestra faciatis.'

Senatus legatis Saguntinis respondit et dirutum et restitutum Saguntum fidei socialis utrimque seruatæ documentum omnibus gentibus fore; suos imperatores recte et ordine et ex voluntate senatus fecisse quod Saguntum restituerint civesque Saguntinos seruitio exemerint; quæque alia eis benigne fecerint, ea senatum ita voluisse fieri; donum permittere ut in Capitolio ponerent. locus inde lautiaque legatis præberi jussa et muneris ergo in singulos dari ne minus dena milia æris. legationes deinde ceteræ in senatum introductæ auditæque; et petentibus Saguntinis ut quatenus tuto possent Italiam spectatum irent, duces dati litteræque per oppida missæ ut Hispanos comiter acciperent. tum de re publica, de exercitibus scribendis, de provinciis relatum.

[40] Cum Africam novam provinciam extra sortem P. Scipioni destinari homines fama ferrent, et ipse nulla jam modica gloria contentus non ad gerendum modo bellum sed ad finiendum diceret se consulem declaratum, neque id aliter fieri posse quam si ipse in Africam exercitum transportasset, et acturum se id per populum aperte ferret si senatus adversaretur,—id consilium haudquaquam primoribus patrum cum placeret, ceteri per metum aut ambitionem mussarent, Q. Fabius Maximus rogatus sententiam: 'scio multis vestrum videri, patres conscripti, rem actam hodierno die agi et frustra habiturum orationem qui tamquam de integra re de Africa provincia sententiam dixerit. ego autem primum illud ignoro quemadmodum jam certa provincia Africa consulis, viri fortis ac strenui, sit, quam nec senatus censuit in hunc annum provinciam esse nec populus jussit. deinde, si est, consulem peccare arbitror qui de re transacta simulando se referre senatum ludibrio habet, non senatorem qui de quo consulitur suo loco dicit sententiam. atque ego certum habeo dissentienti mihi ab ista festinatione in Africam traiciendi duarum rerum subeundam opinionem esse, unius, insitæ ingenio meo cunctationis, quam metum pigritiamque homines adulescentes sane appellent, dum ne pæniteat adhuc aliorum speciosiora primo adspectu consilia semper visa, mea usu meliora; alterius, obtractationis atque invidiæ adversus crescentem in dies gloriam fortissimi consulis. a qua suspicione si me neque vita acta et mores mei neque dictatura cum quinque consulatibus tantumque gloriæ belli domique partæ vindicat ut propius fastidium ejus sim quam desiderium, ætas saltem liberet. quæ enim mihi æmulatio cum eo esse potest qui ne filio quidem meo æqualis sit? me dictatorem cum vigerem adhuc viribus et in cursu maximarum rerum essem recusantem nemo aut in senatu aut apud populum audivit quo minus insectanti me magistro equitum, quod fando nunquam ante auditum erat, imperium mecum æquaretur; rebus quam verbis adsequi malui ut qui aliquorum judicio mihi comparatus erat sua mox confessione me sibi præferret; nedum ego perfunctus honoribus certamina mihi atque æmulationem cum adulescente florentissimo proponam; videlicet ut mihi jam vivendo non solum rebus gerendis fesso, si huic negata fuerit, Africa provincia decernatur. cum ea gloria quæ parta est vivendum atque moriendum est. vincere ego prohibui Hannibalem ut a vobis quorum vigent nunc vires etiam vinci posset.

[41] 'Illud te mihi ignoscere, P. Corneli, æquum erit, si cum in me ipso nunquam pluris famam hominum quam rem publicam fecerim, ne tuam quidem gloriam bono publico præponam. quamquam si aut bellum nullum in Italia aut is hostis esset ex quo victo nihil gloriæ quæreretur, qui te in Italia retineret, etsi id bono publico faceret, simul cum bello materiam gloriæ tuæ isse ereptum videri posset. cum vero Hannibal hostis incolumi exercitu quartum decimum annum Italiam obsideat, pænitebit te, P. Corneli, gloriæ tuæ si hostem eum qui tot funerum tot cladium nobis causa fuit tu consul Italia expuleris et, sicut penes C. Lutatium prioris Punici perpetrati belli titulus fuit, ita penes te hujus fuerit? nisi aut Hamilcar Hannibali dux est præferendus aut illud bellum huic, aut victoria illa major clariorque quam hæc—modo contingat ut te consule vincamus—futura est? a Drepanis aut Eryce detraxisse Hamilcarem quam Italia expulisse Poenos atque Hannibalem malis? ne tu quidem, etsi magis partam quam speratam gloriam amplecteris, Hispania potius quam Italia bello liberata gloriatus fueris.

'Nondum is est Hannibal, quem non magis timuisse videatur quam contempsisse qui aliud bellum maluerit. quin igitur ad hoc accingeris nec per istos circuitus, ut cum in Africam traieceris secuturum te illuc Hannibalem speres, potius quam recto hinc itinere, ubi Hannibal est, eo bellum intendis? egregiam istam palmam belli Punici patrati petis? hoc et natura prius est, tua cum defenderis aliena ire oppugnatum. pax ante in Italia quam bellum in Africa sit, et nobis prius decedat timor quam ultro aliis inferatur. si utrumque tuo ductu auspicioque fieri potest, Hannibale hic victo, illic Carthaginem expugna: si alterautra victoria novis consulibus relinquenda est, prior cum major clariorque tum causa etiam insequentis fuerit. nam nunc quidem, præterquam quod et in Italia et in Africa duos diversos exercitus alere ærarium non potest, præterquam quod unde classes tueamur unde commeatibus sufficiamus præbendis nihil reliqui est, quid? periculi tandem quantum adeatur quem fallit? P. Licinius in Italia, P. Scipio bellum in Africa geret. quid? si—quod omnes di omen avertant et dicere etiam reformidat animus, sed quæ acciderunt accidere possunt—uictor Hannibal ire ad urbem perget, tum demum te consulem ex Africa, sicut Q. Fuluium a Capua, arcessemus? quid? quod in Africa quoque Mars communis belli erit? domus tibi tua, pater patruusque intra triginta dies cum exercitibus cæsi documento sint, ubi per aliquot annos maximis rebus terra marique gerendis amplissimum nomen apud exteras gentes populi Romani vestræque familiæ fecerant. dies me deficiat si reges imperatoresque temere in hostium terram transgressos cum maximis cladibus suis exercituumque suorum enumerare velim. Athenienses, prudentissima civitas, bello domi relicto, auctore æque impigro ac nobili juvene, magna classe in Siciliam tramissa, una pugna navali florentem rem publicam suam in perpetuum adflixerunt.

[42] 'Externa et nimis antiqua repeto. Africa eadem ista et M. Atilius, insigne utriusque fortunæ exemplum, nobis documento sint. ne tibi, P. Corneli, cum ex alto Africam conspexeris, ludus et jocus fuisse Hispaniæ tuæ videbuntur. quid enim simile? pacato mari præter oram Italiæ Galliæque vectus Emporias in urbem sociorum classem adpulisti; expositos milites per tutissima omnia ad socios et amicos populi Romani Tarraconem duxisti; ab Tarracone deinde iter per præsidia Romana; circa Hiberum exercitus patris patruique tui post amissos imperatores ferociores calamitate ipsa facti, et dux tumultuarius quidem ille L. Marcius et militari suffragio ad tempus lectus, ceterum si nobilitas ac justi honores adornarent, claris imperatoribus qualibet arte belli par; oppugnata per summum otium Carthago nullo trium Punicorum exercituum socios defendente; cetera—neque ea elevo—nullo tamen modo Africo bello comparanda, ubi non portus ullus classi nostræ apertus, non ager pacatus, non civitas socia, non rex amicus, non consistendi usquam locus, non procedendi; quacumque circumspexeris hostilia omnia atque infesta.

'An Syphaci Numidisque credis? satis sit semel creditum; non semper temeritas est felix, et fraus fidem in parvis sibi præstruit ut, cum operæ pretium sit, cum mercede magna fallat. non hostis patrem patruumque tuum armis prius quam Celtiberi socii fraude circumuenerunt; nec tibi ipsi a Magone et Hasdrubale hostium ducibus quantum ab Indibili et Mandonio in fidem acceptis periculi fuit. Numidis tu credere potes, defectionem militum tuorum expertus? et Syphax et Masinissa se quam Carthaginienses malunt potentissimos in Africa esse, Carthaginienses quam quemquam alium. nunc illos æmulatio inter sese et omnes causæ certaminum acuunt quia procul externus metus est: ostende Romana arma et exercitum alienigenam; jam velut ad commune restinguendum incendium concurrent. aliter iidem illi Carthaginienses Hispaniam defenderunt, aliter moenia patriæ, templa deum, aras et focos defendent cum euntes in proelium pavida prosequetur conjunx et parvi liberi occursabunt.

'Quid porro, si satis confisi Carthaginienses consensu Africæ, fide sociorum regum, moenibus suis, cum tuo exercitusque tui præsidio nudatam Italiam viderint, ultro ipsi novum exercitum in Italiam aut ex Africa miserint, aut Magonem, quem a Baliaribus classe transmissa jam præter oram Ligurum Alpinorum vectari constat, Hannibali se conjungere jusserint? nempe in eodem terrore erimus in quo nuper fuimus cum Hasdrubal in Italiam transcendit, quem tu, qui non solum Carthaginem sed omnem Africam exercitu tuo es clausurus, e manibus tuis in Italiam emisisti. victum a te dices; eo quidem minus vellem—et id tua non rei publicæ solum causa—iter datum victo in Italiam esse. patere nos omnia quæ prospera tibi ac populi Romani imperio evenere tuo consilio adsignare, adversa casibus incertis belli et fortunæ relegare: quo melior fortiorque es, eo magis talem præsidem sibi patria tua atque universa Italia retinet. non potes ne ipse quidem dissimulare, ubi Hannibal sit, ibi caput atque arcem hujus belli esse, quippe qui præ te feras eam tibi causam traiciendi in Africam esse ut Hannibalem eo trahas. sive igitur hic sive illic, cum Hannibale est tibi futura res.

'Utrum tandem ergo firmior eris in Africa solus an hic tuo collegæque exercitu conjuncto? ne Claudius quidem et Livius consules tam recenti exemplo quantum id intersit documento sunt? quid? Hannibalem utrum tandem extremus angulus agri Bruttii, frustra jam diu poscentem ab domo auxilia, an propinqua Carthago et tota socia Africa potentiorem armis virisque faciet? quod istud consilium est, ibi malle decernere ubi tuæ dimidio minores copiæ sint, hostium multo majores, quam ubi duobus exercitibus adversus unum tot proeliis et tam diuturna ac gravi militia fessum pugnandum sit? quam compar consilium tuum parentis tui consilio sit reputa. ille consul profectus in Hispaniam, ut Hannibali ab Alpibus descendenti occurreret in Italiam ex provincia rediit: tu cum Hannibal in Italia sit relinquere Italiam paras, non quia rei publicæ utile sed quia tibi id amplum et gloriosum censes esse—sicut cum provincia et exercitu relicto sine lege sine senatus consulto duabus navibus populi Romani imperator fortunam publicam et maiestatem imperii, quæ tum in tuo capite periclitabantur, commisisti. ego, patres conscripti, P. Cornelium rei publicæ nobisque, non sibi ipsi privatim creatum consulem existimo, exercitusque ad custodiam urbis atque Italiæ scriptos esse, non quos regio more per superbiam consules quo terrarum velint traiciant.'

[43] Cum oratione ad tempus parata Fabius, tum auctoritate et inveteratæ prudentiæ fama magnam partem senatus et seniores maxime <cum> movisset, pluresque consilium senis quam animum adulescentia ferocem laudarent, Scipio ita locutus fertur: 'et ipse Q. Fabius principio orationis, patres conscripti, commemoravit in sententia sua posse obtractationem suspectam esse; cujus ego rei non tam ipse ausim tantum virum insimulare quam ea suspicio, vitio orationis an rei, haud sane purgata est. sic enim honores suos et famam rerum gestarum extulit verbis ad exstinguendum invidiæ crimen tamquam mihi ab infimo quoque periculum sit ne mecum æmuletur, et non ab eo qui, quia super ceteros excellat, quo me quoque niti non dissimulo, me sibi æquari nolit. sic senem se perfunctumque et me infra ætatem filii etiam sui posuit tamquam non longius quam quantum vitæ humanæ spatium est cupiditas gloriæ extendatur maximaque pars ejus in memoriam ac posteritatem promineat. maximo cuique id accidere animo certum habeo ut se non cum præsentibus modo sed cum omnis ævi claris viris comparent. equidem haud dissimulo me tuas, Q. Fabi, laudes non adsequi solum velle sed—bona venia tua dixerim—, si possim, etiam exsuperare. illud nec tibi in me nec mihi in minoribus natu animi sit ut nolimus quemquam nostri similem evadere civem; id enim non eorum modo quibus inviderimus sed rei publicæ et pæne omnis generis humani detrimentum est.

'Commemoravit quantum essem periculi aditurus si in Africam traicerem, ut meam quoque, non solum rei publicæ et exercitus vicem videretur sollicitus. unde hæc repente cura de me exorta? cum pater patruusque meus interfecti, cum duo exercitus eorum prope occidione occisi essent, cum amissæ Hispaniæ, cum quattuor exercitus Poenorum quattuorque duces omnia metu armisque tenerent, cum quæsitus ad id bellum imperator nemo se ostenderet præter me, nemo profiteri nomen ausus esset, cum mihi quattuor et viginti annos nato detulisset imperium populus Romanus, quid ita tum nemo ætatem meam, vim hostium, difficultatem belli, patris patruique recentem cladem commemorabat? utrum major aliqua nunc in Africa calamitas accepta est quam tunc in Hispania erat? an majores nunc sunt exercitus in Africa et duces plures melioresque quam tunc in Hispania fuerunt? an ætas mea tunc maturior bello gerendo fuit quam nunc est? an cum Carthaginiensi hoste in Hispania quam in Africa bellum geri aptius est? facile est post fusos fugatosque quattuor exercitus Punicos, post tot urbes vi captas aut metu subactas in dicionem, post perdomita omnia usque ad Oceanum, tot regulos, tot sævas gentes, post receptam totam Hispaniam ita ut vestigium belli nullum reliquum sit, elevare meas res gestas, tam hercule quam, si victor ex Africa redierim, ea ipsa elevare quæ nunc retinendi mei causa ut terribilia eadem videantur verbis extolluntur.

'Negat aditum esse in Africam, negat ullos patere portus. M. Atilium captum in Africa commemorat, tamquam M. Atilius primo accessu ad Africam offenderit, neque recordatur illi ipsi tam infelici imperatori patuisse tamen portus Africæ, et res egregie primo anno gessisse et quantum ad Carthaginienses duces attinet invictum ad ultimum permansisse. nihil igitur me isto exemplo terrueris. si hoc bello non priore, si nuper et non annis ante quadraginta ista ita clades accepta foret, qui ego minus in Africam Regulo capto quam Scipionibus occisis in Hispaniam traicerem? nec felicius Xanthippum Lacedæmonium Carthagini quam me patriæ meæ sinerem natum esse, cresceretque mihi ex eo ipso fiducia quod possit in hominis unius virtute tantum momenti esse. at etiam Athenienses audiendi sunt temere in Siciliam omisso domi bello transgressi. cur ergo, quoniam Græcas fabulas enarrare vacat, non Agathoclem potius, Syracusanum regem, cum diu Sicilia Punico bello ureretur, transgressum in hanc eandem Africam avertisse eo bellum unde venerat refers?

[44] 'Sed quid, ultro metum inferre hosti et ab se remoto periculo alium in discrimen adducere quale sit, veteribus externisque exemplis admonere opus est? majus præsentiusue ullum exemplum esse quam Hannibal potest? multum interest alienos populere fines an tuos uri exscindi videas; plus animi est inferenti periculum quam propulsanti. ad hoc major ignotarum rerum est terror: bona malaque hostium ex propinquo ingressus fines adspicias. non speraverat Hannibal fore ut tot in Italia populi ad se deficerent: defecerunt post Cannensem cladem: quanto minus quicquam in Africa Carthaginiensibus firmum aut stabile est infidis sociis, gravibus ac superbis dominis. ad hoc nos, etiam deserti ab sociis, viribus nostris milite Romano stetimus: Carthaginiensi nihil civilis roboris est: mercede paratos milites habent, Afros Numidasque, levissima fidei mutandæ ingenia. hic modo nihil moræ sit, una et traiecisse me audietis et ardere bello Africam et molientem hinc Hannibalem et obsideri Carthaginem. lætiores et frequentiores ex Africa exspectate nuntios quam ex Hispania accipiebatis. has mihi spes subicit fortuna populi Romani, di foederis ab hoste violati testes, Syphax et Masinissa reges quorum ego fidei ita innitar ut bene tutus a perfidia sim.

'Multa quæ nunc ex intervallo non apparent bellum aperiet: id est viri et ducis, non deesse fortunæ præbenti se et oblata casu flectere ad consilium. habebo, Q. Fabi, parem quem das Hannibalem; sed illum ego potius traham quam ille me retineat. in sua terra cogam pugnare eum, et Carthago potius præmium victoriæ erit quam semiruta Bruttiorum castella. ne quid interim dum traicio, dum expono exercitum in Africa, dum castra ad Carthaginem promoveo, res publica hic detrimenti capiat, quod tu, Q. Fabi, cum victor tota volitaret Italia Hannibal potuisti præstare, hoc vide ne contumeliosum sit concusso jam et pæne fracto Hannibale negare posse P. Licinium consulem, virum fortissimum, præstare, qui ne a sacris absit pontifex maximus ideo in sortem tam longinquæ provinciæ non venit. si hercules nihilo maturius hoc quo ego censeo modo perficeretur bellum, tamen ad dignitatem populi Romani famamque apud reges gentesque externas pertinebat, non ad defendendam modo Italiam sed ad inferenda etiam Africæ arma videri nobis animum esse, nec hoc credi volgarique quod Hannibal ausus sit neminem ducem Romanum audere, et priore Punico bello tum cum de Sicilia certaretur totiens Africam ab nostris exercitibusque et classibus oppugnatam, nunc cum de Italia certetur Africam pacatam esse. requiescat aliquando vexata tam diu Italia: uratur evasteturque in vicem Africa. castra Romana potius Carthaginis portis immineant quam nos iterum vallum hostium ex moenibus nostris videamus. Africa sit reliqui belli sedes; illuc terror fugaque, populatio agrorum, defectio sociorum, ceteræ belli clades, quæ in nos per quattuordecim annos ingruerunt, vertantur.

'Quæ ad rem publicam pertinent et bellum quod instat et provincias de quibus agitur dixisse satis est: illa longa oratio nec ad vos pertinens sit, si quemadmodum Q. Fabius meas res gestas in Hispania elevauit sic ego contra gloriam ejus eludere et meam verbis extollere velim. neutrum faciam, patres conscripti, et si nulla alia re, modestia certe et temperando linguæ adulescens senem vicero. ita et vixi et gessi res ut tacitus ea opinione quam vestra sponte conceptam animis haberetis facile contentus essem.'

[45] Minus æquis animis auditus est Scipio quia volgatum erat si apud senatum non obtinuisset ut provincia Africa sibi decerneretur, ad populum extemplo laturum. itaque Q. Fuluius, qui consul quater et censor fuerat, postulavit a consule ut palam in senatu diceret permitteretne patribus ut de provinciis decernerent staturusque eo esset quod censuissent an ad populum laturus. cum Scipio respondisset se quod e re publica esset facturum, tum Fuluius: 'non ego ignarus quid responsurus facturusue esses quæsivi, quippe cum præ te feras temptare te magis quam consulere senatum et ni provinciam tibi quam volueris extemplo decernamus paratam rogationem habeas. itaque a vobis, tribuni plebis, postulo' inquit 'ut sententiam mihi ideo non dicenti quod, etsi in meam sententiam discedatur, non sit ratum habiturus consul auxilio sitis.' inde altercatio orta cum consul negaret æquum esse tribunos intercedere quo minus suo quisque loco rogatus sententiam diceret. tribuni ita decreverunt: 'si consul senatui de provinciis permittit, stari eo quod senatus censuerit placet, nec de ea re ferri ad populum patiemur; si non permittit, qui de ea re sententiam recusabit dicere auxilio erimus.'

Consul diem ad conloquendum cum collega petit; postero die permissum senatui est. provinciæ ita decretæ: alteri consuli Sicilia et triginta rostratæ naves quas C. Seruilius superiore anno habuisset; permissumque ut in Africam, si id e re publica esse censeret, traiceret; alteri Bruttii et bellum cum Hannibale, cum eo exercitu quem~~. L. Veturius et Q. Cæcilius sortirentur inter se compararentue uter in Bruttiis duabus legionibus quas consul reliquisset rem gereret, imperiumque in annum prorogaretur cui ea provincia evenisset. et ceteris ~præter consules prætoresque qui exercitibus provinciisque præfuturi~ erant prorogata imperia. Q. Cæcilio sorti evenit ut cum consule in Bruttiis adversus Hannibalem bellum gereret.

Ludi deinde Scipionis magna frequentia et favore spectantium celebrati. Legati Delphos ad donum ex præda Hasdrubalis portandum missi M. Pomponius Matho et Q. Catius. Tulerunt coronam aureaum ducentum pondo et simulacra spoliorum ex mille pondo argenti facta.

Scipio cum ut dilectum haberet neque impetrasset neque magnopere tetendisset, ut voluntarios ducere sibi milites liceret tenuit et, quia impensæ negaverat rei publicæ futuram classem, ut quæ ab sociis darentur ad novas fabricandas naves acciperet. Etruriæ primum populi pro suis quisque facultatibus consulem adjuturos polliciti: Cærites frumentum sociis navalibus commeatumque omnis generis, Populonenses ferrum, Tarquinienses lintea in vela, Volaterrani interamenta navium et frumentum, Arretini tria milia scutorum, galeas totidem, pila gæsa hastas longas, milium quinquaginta summam pari cujusque generis numero expleturos, secures rutra falces alueolos molas quantum in quadraginta longas naves opus esset, tritici centum viginti milia modium et in viaticum decurionibus remigibusque conlaturos; Perusini Clusini Rusellani abjetem in fabricandas naves et frumenti magnum numerum; abjete <et> ex publicis siluis est usus. Umbriæ populi et præter hos Nursini et Reatini et Amiternini Sabinusque omnis ager milites polliciti. Marsi Pæligni Marrucinique multi voluntarii nomina in classem dederunt. Camertes cum æquo foedere cum Romanis essent cohortem armatam sescentorum hominum miserunt. Triginta navium carinæ, viginti quinqueremes decem quadriremes, cum essent posiræ ipse ita institit operi ut die quadragensimo quinto quam ex siluis detracta materia erat naves instructæ armatæque in aquam deductæ sint.

[46] Profectus in Siciliam est triginta navibus longis, voluntariorum septem ferme milibus in naves impositis. Et P. Licinius in Bruttios ad duos exercitus consulares venit. Ex iis eum sibi sumpsit quem L. Veturius consul habuerat: Metello ut quibus præfuisset legionibus iis præesset, facilius cum adsuetis imperio rem gesturum ratus, permisit. Et prætores diversi in provincias profecti. Et quia pecunia ad bellum deerat, agri Campani regionem a fossa Græca ad mare versam vendere quæstores jussi, indicio quoque permisso qui ager civis Campani fuisset, uti is publicus populi Romani esset; indici præmium constitutum, quantæ pecuniæ ager indicatus esset pars decima. Et Cn. Seruilio prætori urbano negotium datum ut Campani cives, ubi cuique ex senatus consulto liceret habitare, ibi habitarent, animaduerteretque in eos qui alibi habitarent.

Eadem æstate Mago Hamilcaris filius ex minore Baliarium insula, ubi hibernarat, juventute lecta in classem imposita in Italiam triginta ferme rostratis navibus et multis onerariis duodecim milia peditum duo ferme equitum traiecit, Genuamque nullis præsidiis maritimam oram tutantibus repentino adventu cepit. Inde ad oram Ligurum Alpinorum, si quos ibi motus facere posset, classem adpulit. Ingauni- Ligurum ea gens est—bellum ea tempestate gerebant cum Epanteriis Montanis. Igitur Poenus Savone oppido Alpino præda deposita et decem longis navibus in statione ad præsidium relictis, ceteris Carthaginem missis ad tuendam maritimam oram quia fama erat Scipionem traiecturum, ipse societate cum Ingaunis quorum gratiam malebat composita Montanos instituit oppugnare. Et crescebat exercitus in dies ad famam nominis ejus Gallis undique confluentibus. Ea <res> litteris cognita Sp. Lucreti, ne frustra Hasdrubale cum exercitu deleto biennio ante forent lætati si par aliud inde bellum duce tantum mutato oreretur, curam ingentem accendit patribus. Itaque et M. Livium proconsulem ex Etruria volonum exercitum admovere Ariminum jusserunt, et Cn. Seruilio prætori negotium datum ut, si e re publica censeret esse, duas urbanas legiones imperio cui videretur dato ex urbe duci juberet. M. Valerius Lævinus Arretium eas legiones duxit.

Iisdem diebus naves onerariæ Poenorum ad octoginta circa Sardiniam ab Cn. Octavio, qui provinciæ præerat, captæ; eas Coelius frumento misso ad Hannibalem commeatuque onustas,Valerius prædam Etruscam Ligurumque et Montanorum captivos Carthaginem portantes captas tradit. In Bruttiis nihil ferme anno eo memorabile gestum. Pestilentia incesserat pari clade in Romanos Poenosque, nisi quod Punicum exercitum super morbum etiam fames adfecit. Propter Junonis Laciniæ templum æstatem Hannibal egit, ibique aram condidit dedicavitque cum ingenti rerum ab se gestarum titulo Punicis Graccisque litteris insculpto.