TITI LIVI AB URBE CONDITA LIBER XXVI

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51

[1] Cn. Fuluius Centumalus P. Sulpicius Galba consules cum idibus Martiis magistratum inissent, senatu in Capitolium vocato, de re publica, de administratione belli, de provinciis exercitibusque patres consuluerunt. Q. Fuluio Ap. Claudio, prioris anni consulibus, prorogatum imperium est atque exercitus quos habebant decreti, adjectumque ne a Capua quam obsidebant abscederent priusquam expugnassent. ea tum cura maxime intentos habebat Romanos, non ab ira tantum, quæ in nullam unquam civitatem justior fuit, quam quod urbs tam nobilis ac potens, sicut defectione sua traxerat aliquot populos, ita recepta inclinatura rursus animos videbatur ad veteris imperii respectum. et prætoribus prioris anni M. Junio in Etruria, P. Sempronio in Gallia cum binis legionibus quas habuerant prorogatum est imperium. prorogatum et M. Marcello, ut pro consule in Sicilia reliqua belli perficeret eo exercitu quem haberet: si supplemento opus esset, suppleret de legionibus quibus P. Cornelius pro prætore in Sicilia præesset, dum ne quem militem legeret ex eo numero quibus senatus missionem reditumque in patriam negasset ante belli finem. C. Sulpicio cui Sicilia evenerat duæ legiones quas P. Cornelius habuisset decretæ et supplementum de exercitu Cn. Fului, qui priore anno in Apulia foede cæsus fugatusque erat. huic generi militum senatus eundem, quem Cannensibus, finem statuerat militiæ. additum etiam utrorumque ignominiæ est ne in oppidis hibernarent neve hiberna propius ullam urbem decem milibus passuum ædificarent. L. Cornelio in Sardinia duæ legiones datæ quibus Q. Mucius præfuerat; supplementum si opus esset consules scribere jussi. T. Otacilio et M. Valerio Siciliæ Græciæque oræ cum legionibus classibusque quibus præerant decretæ; quinquaginta Græcia cum legione una, centum Sicilia cum duabus legionibus habebat naves. tribus et viginti legionibus Romanis eo anno bellum terra marique est gestum.

[2] Principio ejus anni cum de litteris L. Marci referretur, res gestæ magnificæ senatui visæ: titulus honoris, quod imperio non populi jussu, non ex auctoritate patrum dato 'proprætor senatui' scripserat, magnam partem hominum offendebat: rem mali exempli esse imperatores legi ab exercitibus et sollemne auspicandorum comitiorum in castra et provincias procul ab legibus magistratibusque ad militarem temeritatem transferri. et cum quidam referendum ad senatum censerent, melius visum differri eam consultationem donec proficiscerentur equites qui ab Marcio litteras attulerant. rescribi de frumento et vestimentis exercitus placuit eam utramque rem curæ fore senatui; adscribi autem 'proprætori L. Marcio' non placuit, ne id ipsum quod consultationi reliquerant pro præiudicato ferret. dimissis equitibus, de nulla re prius consules rettulerunt, omniumque in unum sententiæ congruebant agendum cum tribunis plebis esse, primo quoque tempore ad plebem ferrent quem cum imperio mitti placeret in Hispaniam ad eum exercitum cui Cn. Scipio imperator præfuisset. ea res cum tribunis acta promulgataque est; sed aliud certamen occupaverat animos. C. Sempronius Blæsus die dicta Cn. Fuluium ob exercitum in Apulia amissum in contionibus vexabat, multos imperatores temeritate atque inscitia exercitum in locum præcipitem duxisse dictitans, neminem præter Cn. Fuluium ante corrupisse omnibus vitiis legiones suas quam proderet. itaque vere dici posse prius eos perisse quam viderent hostem, nec ab Hannibale, sed ab imperatore suo victos esse. neminem cum suffragium ineat satis cernere cui imperium, cui exercitum permittat. quid interfuisse inter Ti. Sempronium <et Cn. Fuluium? Ti. Sempronium> cum ei servorum exercitus datus esset brevi effecisse disciplina atque imperio ut nemo eorum generis ac sanguinis sui memor in acie esset <sed> præsidio sociis, hostibus terrori essent; Cumas Beneventum aliasque urbes eos velut e faucibus Hannibalis ereptas populo Romano restituisse: Cn. Fuluium Quiritium Romanorum exercitum, honeste genitos, liberaliter educatos, seruilibus vitiis imbuisse. ergo effecisse ut feroces et inquieti inter socios, ignavi et imbelles inter hostes essent, nec impetum modo Poenorum sed ne clamorem quidem sustinere possent. nec hercule mirum esse <cessisse> milites in acie cum primus omnium imperator fugeret: magis mirari se aliquos stantes cecidisse et non omnes comites Cn. Fului fuisse pavoris ac fugæ. C. Flaminium, L. Paulum, L. Postumium, Cn. ac P. Scipiones cadere in acie maluisse quam deserere circumuentos exercitus: Cn. Fuluium prope unum nuntium deleti exercitus Romam redisse. facinus indignum esse Cannensem exercitum quod ex acie fugerit in Siciliam deportatum ne prius inde dimittatur quam hostis ex Italia decesserit et hoc idem in Cn. Fului legionibus nuper decretum, Cn. Fuluio fugam ex proelio ipsius temeritate commisso impunitam esse et eum in ganea lustrisque ubi juventam egerit senectutem acturum, milites qui nihil aliud peccaverint quam quod imperatoris similes fuerint relegatos prope in exsilium ignominiosam pati militiam; adeo imparem libertatem Romæ diti ac pauperi, honorato atque inhonorato esse.

[3] Reus ab se culpam in milites transferebat: eos ferociter pugnam poscentes, productos in aciem non eo quo voluerint, quia serum diei fuerit, sed postero die, et tempore et loco æquo instructos, seu famam seu vim hostium non sustinuisse. cum effuse omnes fugerent, se quoque turba ablatum, ut Varronem Cannensi pugna, ut multos alios imperatores. qui autem solum se restantem prodesse rei publicæ, nisi si mors sua remedio publicis cladibus futura esset, potuisse? non se inopia commeatus [non] in loca iniqua incaute deductum, non agmine inexplorato euntem insidiis circumuentum: vi aperta armis acie victum. nec suorum animos nec hostium in potestate habuisse: suum cuique ingenium audaciam aut pavorem facere. bis est accusatus pecuniaque anquisitum. tertio testibus datis cum, præterquam quod omnibus probris onerabatur, jurati permulti dicerent fugæ pavorisque initium a prætore ortum, ab eo desertos milites cum haud vanum timorem ducis crederent terga dedisse, tanta ira accensa est ut capite anquirendum contio succlamaret. de eo quoque novum certamen ortum; nam cum bis pecunia anquisisset, tertio capitis se anquirere diceret, tribuni plebis appellati collegæ negarunt se in mora esse quo minus, quod ei more majorum permissum esset, seu legibus seu moribus mallet, anquireret quoad vel capitis vel pecuniæ judicasset privato. tum Sempronius perduellionis se judicare Cn. Fuluio dixit, diemque comitiis ab C. Calpurnio prætore urbano petit. inde alia spes ab reo temptata est, si adesse in judicio Q. Fuluius frater posset, florens tum et fama rerum gestarum et propinqua spe Capuæ potiundæ. id cum per litteras miserabiliter pro fratris capite scriptas petisset Fuluius negassentque patres e re publica esse abscedi a Capua, postquam dies comitiorum aderat, Cn. Fuluius exsulatum Tarquinios abiit. id ei justum exsilium esse scivit plebs.

[4] Inter hæc vis omnis belli versa in Capuam erat; obsidebatur tamen acrius quam oppugnabatur, nec aut famem tolerare seruitia ac plebs poterant aut mittere nuntios ad Hannibalem per custodias tam artas. inventus est Numida qui acceptis litteris evasurum se professus præstaret promissum. per media Romana castra nocte egressus spem accendit Campanis dum aliquid virium superesset ab omni parte eruptionem temptandi. ceterum in multis certaminibus equestria proelia ferme prospera faciebant, pedites superabantur; sed nequaquam tam lætum vincere quam triste vinci ulla parte erat ab obsesso et prope expugnato hoste. inita tandem ratio est ut quod viribus deerat arte æquaretur. ex omnibus legionibus electi sunt juvenes maxime vigore ac levitate corporum veloces; eis parmæ breviores quam equestres et septena jacula quaternos longa pedes data, præfixa ferro quale hastis velitaribus inest. eos singulos in equos suos accipientes equites adsuefecerunt et vehi post sese et desilire perniciter ubi datum signum esset. postquam adsuetudine cotidiana satis intrepide fieri visum est, in campum qui medius inter castra murumque erat adversus instructos Campanorum equites processerunt, et ubi ad conjectum teli ventum est signo dato velites desiliunt. pedestris inde acies ex equitatu repente in hostium equites incurrit jaculaque cum impetu alia super alia emittunt; quibus plurimis in equos virosque passim conjectis permultos volneraverunt; pavoris tamen plus ex re nova atque inopinata injectum est, et in perculsum hostem equites invecti fugam stragemque eorum usque ad portas fecerunt. inde equitatu quoque superior Romana res fuit; institutum ut velites in legionibus essent. auctorem peditum equiti immiscendorum centurionem Q. Navium ferunt honorique id ei apud imperatorem fuisse.

[5] Cum in hoc statu ad Capuam res essent, Hannibalem diversum Tarentinæ arcis potiundæ Capuæque retinendæ trahebant curæ. vicit tamen respectus Capuæ in quam omnium sociorum hostiumque conversos videbat animos, documento futuræ qualemcunque eventum defectio ab Romanis habuisset. igitur magna parte impedimentorum relicta in Bruttiis et omni graviore armatu, cum delectis peditum equitumque quam poterat aptissimus ad maturandum iter in Campaniam contendit; secuti tamen tam raptim euntem tres et triginta elephanti. in valle occulta post Tifata, montem imminentem Capuæ, consedit. adveniens cum castellum Calatiam præsidio vi pulso cepisset, in circumsedentes Capuam se vertit, præmissisque nuntiis Capuam quo tempore castra Romana adgressurus esset ut eodem et illi ad eruptionem parati portis omnibus se effunderent, ingentem præbuit terrorem; nam alia parte ipse adortus est, alia Campani omnes, equites peditesque, et cum iis Punicum præsidium cui Bostar et Hanno præerant erupit. Romani ut in re trepida, ne ad unam concurrendo partem aliquid indefensi relinquerent, ita inter sese copias partiti sunt: Ap. Claudius Campanis, Fuluius Hannibali est oppositus; C. Nero proprætor cum equitibus sex legionum via quæ Suessulam fert, C. Fuluius Flaccus legatus cum sociali equitatu constitit e regione Volturni amnis. proelium non solito modo clamore ac tumultu est coeptum; sed ad alium virorum equorum armorumque sonum disposita in muris Campanorum imbellis multitudo tantum cum æris crepitu qualis in defectu lunæ silenti nocte cieri solet edidit clamorem ut averteret etiam pugnantium animos. Campanos facile a vallo Appius arcebat: major vis ab altera parte Fuluium Hannibal et Poeni urgebant. legio ibi sexta loco cessit; qua pulsa, cohors Hispanorum cum tribus elephantis usque ad vallum peruasit; ruperatque mediam aciem Romanorum et in ancipiti spe ac periculo erat utrum in castra perrumperet an intercluderetur a suis. quem pavorem legionis periculumque castrorum Fuluius ubi vidit, Q. Navium primoresque alios centurionum hortatur ut cohortem hostium sub vallo pugnantem invadant: in summo discrimine rem verti; aut viam dandam iis esse--et minore conatu quam condensam aciem rupissent in castra inrupturos--aut conficiendos sub vallo esse; nec magni certaminis rem fore; paucos esse et ab suis interclusos; et quæ dum paveat Romanus interrupta acies videatur, eam si se utrimque in hostem vertat ancipiti pugna medios circumuenturam. Navius ubi hæc imperatoris dicta accepit, secundi hastati signum ademptum signifero in hostes infert, jacturum in medios eos minitans ni se propere sequantur milites et partem capessant pugnæ. ingens corpus erat et arma honestabant; et sublatum alte signum converterat ad spectaculum cives hostesque. ceterum postquam jam ad signa peruenerat Hispanorum, tum undique in eum tragulæ conjectæ et prope tota in unum acies versa; sed neque multitudo hostium neque telorum vis arcere impetum ejus viri potuerunt.

[6] Et M. Atilius legatus primi principis ex eadem legione signum inferre in cohortem Hispanorum coepit; et qui castris præerant, L. Porcius Licinus et T. Popillius legati, pro vallo acriter propugnant elephantosque transgredientes in ipso vallo conficiunt. quorum corporibus cum oppleta fossa esset, velut aggere aut ponte injecto transitum hostibus dedit; ibi per stragem jacentium elephantorum atrox edita cædes. altera in parte castrorum jam impulsi erant Campani Punicumque præsidium et sub ipsa porta Capuæ quæ Volturnum fert pugnabatur; neque tam armati inrumpentibus Romanis resistebant quam porta ballistis scorpionibusque instructa missilibus procul hostes arcebat. et suppressit impetum Romanorum volnus imperatoris Ap. Claudi, cui suos ante prima signa adhortanti sub lævo umero summum pectus gæso ictum est. magna vis tamen hostium ante portam est cæsa, ceteri trepidi in urbem compulsi. et Hannibal postquam cohortis Hispanorum stragem vidit summaque vi castra hostium defendi, omissa oppugnatione recipere signa et convertere agmen peditum objecto ab tergo equitatu ne hostis instaret coepit. legionum ardor ingens ad hostem insequendum fuit: Flaccus receptui cani jussit, satis ad utrumque profectum ratus ut et Campani quam haud multum in Hannibale præsidii esset, et ipse Hannibal sentiret. cæsa eo die, qui hujus pugnæ auctores sunt, octo milia hominum de Hannibalis exercitu, tria ex Campanis tradunt, signaque Carthaginiensibus quindecim adempta, duodeviginti Campanis. apud alios nequaquam tantam molem pugnæ inveni plusque pavoris quam certaminis fuisse, cum inopinato in castra Romana Numidæ Hispanique cum elephantis inrupissent, elephanti per media castra vadentes stragem tabernaculorum ingenti sonitu ac fugam abrumpentium vincula jumentorum facerent; fraudem quoque super tumultum adjectam, immissis ab Hannibale qui habitu Italico gnari Latinæ linguæ juberent consulum verbis quoniam amissa castra essent pro se quemque militum in proximos montes fugere; sed eam celeriter cognitam fraudem oppressamque magna cæde hostium; elephantos igni e castris exactos. hoc ultimum, utcumque initum finitumque est, ante deditionem Capuæ proelium fuit. medix tuticus, qui summus magistratus apud Campanos est, eo anno Seppius Loesius erat, loco obscuro tenuique fortuna ortus. matrem ejus quondam pro pupillo eo procurantem familiare ostentum cum respondisset haruspex summum quod esset imperium Capuæ peruenturum ad eum puerum, nihil ad eam spem adgnoscentem dixisse ferunt: 'ne tu perditas res Campanorum narras, ubi summus honos ad filium meum perueniet.' ea ludificatio veri et ipsa in verum vertit; nam cum fame ferroque urgerentur nec spes ulla superesset sisti <posse iis qui nati> in spem honorum erant honores detractantibus, Loesius querendo desertam ac proditam a primoribus Capuam, summum magistratum ultimus omnium Campanorum cepit.

[7] Ceterum Hannibal, ut nec hostes elici amplius ad pugnam vidit neque per castra eorum perrumpi ad Capuam posse, ne suos quoque commeatus intercluderent novi consules, abscedere inrito incepto et movere a Capua statuit castra. multa secum quonam inde ire pergeret voluenti subiit animum impetus caput ipsum belli Romam petendi, cujus rei semper cupitæ prætermissam occasionem post Cannensem pugnam et alii fremebant et ipse non dissimulabat: necopinato pavore ac tumultu non esse desperandum aliquam partem urbis occupari posse, et si Roma in discrimine esset, Capuam extemplo omissuros aut ambo imperatores Romanos aut alterum ex iis; et si divisissent copias, utrumque infirmiorem factum aut sibi aut Campanis bene gerendæ rei fortunam daturos esse. una ea cura angebat ne ubi abscessisset extemplo dederentur Campani. Numidam promptum ad omnia audenda donis pellicit ut litteris acceptis specie transfugæ castra Romana ingressus, altera parte clam Capuam peruadat. litteræ autem erant adhortatione plenæ: profectionem suam quæ salutaris illis foret abstracturam ad defendendam Romam ab oppugnanda Capua duces atque exercitus Romanos; ne desponderent animos; tolerando paucos dies totam soluturos obsidionem. inde naves in flumine Volturno comprehensas subigi ad id quod jam ante præsidii causa fecerat castellum jussit. quarum ubi tantam copiam esse ut una nocte traici posset exercitus allatum est, cibariis decem dierum præparatis deductas nocte ad fluvium legiones ante lucem traiecit.

[8] Id priusquam fieret ita futurum compertum ex transfugis Fuluius Flaccus senatui Romam cum scripsisset, varie animi hominum pro cujusque ingenio adfecti sunt. ut in re tam trepida senatu extemplo vocato, P. Cornelius cui Asinæ cognomen erat omnes duces exercitusque ex tota Italia, neque Capuæ neque ullius alterius rei memor, ad urbis præsidium revocabat. Fabius Maximus abscedi a Capua terrerique et circumagi ad nutus comminationesque Hannibalis flagitiosum ducebat: qui ad Cannas victor ire tamen ad urbem ausus non esset, eum a Capua repulsum spem potiundæ urbis Romæ cepisse. non ad Romam obsidendam, sed ad Capuæ liberandam obsidionem ire. Romam cum eo exercitu qui ad urbem esset Jovem foederum ruptorum ab Hannibale testem deosque alios defensuros esse. has diversas sententias media sententia P. Valeri Flacci vicit, qui utriusque rei memor imperatoribus qui ad Capuam essent scribendum censuit quid ad urbem præsidii esset; quantas autem Hannibal copias duceret aut quanto exercitu ad Capuam obsidendam opus esset, ipsos scire. si ita Romam e ducibus alter et exercitus pars mitti posset, ut ab reliquo et duce et exercitu Capua recte obsideretur, inter se compararent Claudius Fuluiusque utri obsidenda Capua, utri ad prohibendam obsidione patriam Romam veniundum esset. hoc senatus consulto Capuam perlato Q. Fuluius proconsul, cui collega ex volnere ægro redeundum Romam erat, e tribus exercitibus milite electo ad quindecim milia peditum mille equites Volturnum traducit. inde cum Hannibalem Latina via iturum satis comperisset, ipse per Appiæ municipia quæque propter eam viam sunt, Setiam, Coram, Lavinium præmisit ut commeatus paratos et in urbibus haberent et ex agris deviis in viam proferrent, præsidiaque in urbes contraherent ut sua cuique res publica in manu esset.

[9] Hannibal quo die Volturnum est transgressus, haud procul a flumine castra posuit: postero die præter Cales in agrum Sidicinum peruenit. ibi diem unum populando moratus per Suessanum Allifanumque et Casinatem agrum via Latina ducit. sub Casino biduo stativa habita et passim populationes factæ. inde præter Interamnam Aquinumque in Fregellanum agrum ad Lirim fluvium ventum, ubi intercisum pontem a Fregellanis morandi itineris causa invenit. et Fuluium Volturnus tenuerat amnis, navibus ab Hannibale incensis, rates ad traiciendum exercitum in magna inopia materiæ ægre comparantem. traiecto ratibus exercitu, reliquum Fuluio expeditum iter, non per urbes modo sed circa viam expositis benigne commeatibus, erat; alacresque milites alius alium ut adderet gradum memor ad defendendam iri patriam hortabantur. Romam Fregellanus nuntius diem noctemque itinere continuato ingentem attulit terrorem. tumultuosius quam allatam erat <uolgatum periculum dis>cursu hominum adfingentium vana auditis totam urbem concitat. ploratus mulierum non ex privatis solum domibus exaudiebatur, sed undique matronæ in publicum effusæ circa deum delubra discurrunt crinibus passis aras verrentes, nixæ genibus, supinas manus ad cælum ac deos tendentes orantesque ut urbem Romanam e manibus hostium eriperent matresque Romanas et liberos parvos inviolatos seruarent. senatus magistratibus in foro præsto est si quid consulere velint. alii accipiunt imperia disceduntque ad suas quisque officiorum partes: alii offerunt se si quo usus operæ sit. præsidia in arce, in Capitolio, in muris, circa urbem, in monte etiam Albano atque arce Æfulana ponuntur. inter hunc tumultum Q. Fuluium proconsulem profectum cum exercitu Capua adfertur; cui ne minueretur imperium si in urbem venisset, decernit senatus ut Q. Fuluio par cum consulibus imperium esset. Hannibal, infestius perpopulato agro Fregellano propter intercisos pontes, per Frusinatem Ferentinatemque et Anagninum agrum in Labicanum venit, inde Algido Tusculum petiit, nec receptus moenibus infra Tusculum dextrorsus Gabios descendit. inde in Pupiniam exercitu demisso octo milia passuum ab Roma posuit castra. quo propius hostis accedebat, eo major cædes fiebat fugientium præcedentibus Numidis, pluresque omnium generum atque ætatium capiebantur.

[10] In hoc tumultu Fuluius Flaccus porta Capena cum exercitu Romam ingressus, media urbe per Carinas Esquilias contendit; inde egressus inter Esquilinam Collinamque portam posuit castra. ædiles plebis commeatum eo comportarunt; consules senatusque in castra venerunt; ibi de summa republica consultatum. placuit consules circa portas Collinam Esquilinamque ponere castra; C. Calpurnium prætorem urbanum Capitolio atque arci præesse, et senatum frequentem in foro contineri si quid in tam subitis rebus consulto opus esset. inter hæc Hannibal ad Anienem fluvium tria milia passuum ab urbe castra admovit. ibi stativis positis ipse cum duobus milibus equitum ad portam Collinam usque ad Herculis templum est progressus atque unde proxime poterat moenia situmque urbis obequitans contemplabatur. id eum tam licenter atque otiose facere Flacco indignum visum est; itaque immisit equites summoverique atque in castra redigi hostium equitatum jussit. cum commissum proelium esset, consules transfugas Numidarum, qui tum in Aventino ad mille et ducenti erant, media urbe transire Esquilias jusserunt, nullos aptiores inter convalles tectaque hortorum et sepulcra et cavas undique vias ad pugnandum futuros rati. quos cum ex arce Capitolioque clivo Publicio in equis decurrentes quidam vidissent, captum Aventinum conclamaverunt. ea res tantum tumultum ac fugam præbuit ut nisi castra Punica extra urbem fuissent, effusura se omnis pavida multitudo fuerit: tunc in domos atque in tecta refugiebant, vagosque in viis suos pro hostibus lapidibus telisque incessebant. nec comprimi tumultus aperirique error poterat refertis itineribus agrestium turba pecorumque quæ repentinus pavor in urbem compulerat. equestre proelium secundum fuit summotique hostes sunt. et quia multis locis comprimendi tumultus erant qui temere oriebantur, placuit omnes qui dictatores consules censoresue fuissent cum imperio esse, donec recessisset a muris hostis. et diei quod reliquum fuit et nocte insequenti multi temere excitati tumultus sunt compressique.

[11] Postero die transgressus Anienem Hannibal in aciem omnes copias eduxit; nec Flaccus consulesque certamen detractavere. instructis utrimque exercitibus in ejus pugnæ casum in qua urbs Roma victori præmium esset, imber ingens grandine mixtus ita utramque aciem turbavit ut vix armis retentis in castra sese receperint, nullius rei minore quam hostium metu. et postero die eodem loco acies instructas eadem tempestas diremit; ubi recepissent se in castra, mira serenitas cum tranquillitate oriebatur. in religionem ea res apud Poenos versa est, auditaque vox Hannibalis fertur potiundæ sibi urbis Romæ modo mentem non dari, modo fortunam. minuere etiam spem ejus duæ aliæ, parva magnaque, res, magna illa quod cum ipse ad moenia urbis Romæ armatus sederet milites sub vexillis in supplementum Hispaniæ profectos audiit, parva autem quod per eos dies eum forte agrum in quo ipse castra haberet venisse nihil ob id deminuto pretio cognitum ex quodam captivo est. id vero adeo superbum atque indignum visum ejus soli quod ipse bello captum possideret haberetque inventum Romæ emptorem ut extemplo vocato præcone tabernas argentarias quæ circa forum Romanum essent jusserit venire. his motus ad Tutiam fluvium castra rettulit sex milia passuum ab urbe. inde ad lucum Feroniæ pergit ire, templum ea tempestate inclutum divitiis. Capenates aliique qui accolæ ejus erant primitias frugum eo donaque alia pro copia portantes multo auro argentoque id exornatum habebant. iis omnibus donis tum spoliatum templum; æris acerui cum rudera milites religione inducti jacerent post profectionem Hannibalis magni inventi.--hujus populatio templi haud dubia inter scriptores est. Coelius Romam euntem ab Ereto devertisse eo Hannibalem tradit, iterque ejus ab Reate Cutiliisque et ab Amiterno orditur: ex Campania in Samnium, inde in Pælignos peruenisse, præterque oppidum Sulmonem in Marrucinos transisse; inde Albensi agro in Marsos, hinc Amiternum Forulosque vicum venisse. neque ibi error est quod tanti <ducis tanti>que exercitus vestigia intra tam brevis ævi memoriam potuerint confundi --isse enim ea constat--: tantum id interest veneritne eo itinere ad urbem an ab urbe in Campaniam redierit.

[12] Ceterum non quantum Romanis pertinaciæ ad premendam obsidione Capuam fuit, tantum ad defendendam Hannibali. namque <per Samnium Apuliamque> et Lucanos in Bruttium agrum ad fretum ac Regium eo cursu contendit ut prope repentino adventu incautos oppresserit. Capua etsi nihilo segnius obsessa per eos dies fuerat, tamen adventum Flacci sensit, et admiratio orta est non simul regressum Hannibalem. inde per conloquia intellexerunt relictos se desertosque et spem Capuæ retinendæ deploratam apud Poenos esse. accessit edictum proconsulum ex senatus consulto propositum volgatumque apud hostes ut qui civis Campanus ante certam diem transisset sine fraude esset. nec ulla facta est transitio, metu magis eos quam fide continente quia majora in defectione deliquerant quam quibus ignosci posset. ceterum quemadmodum nemo privato consilio ad hostem transibat, ita nihil salutare in medium consulebatur. nobilitas rem publicam deseruerat, neque in senatum cogi poterant; in magistratu erat qui non sibi honorem adjecisset, sed indignitate sua vim ac jus magistratui quem gerebat dempsisset. jam ne in foro quidem aut publico loco principum quisquam apparebat; domibus inclusi patriæ occasum cum suo exitio in dies expectabant. summa curæ omnis in Bostarem Hannonemque, præfectos præsidii Punici, versa erat, suo non sociorum periculo sollicitos. ii conscriptis ad Hannibalem litteris non libere modo, sed etiam aspere, quibus non Capuam solam traditam in manum hostibus, sed se quoque et præsidium in omnes cruciatus proditos incusabant: abisse eum in Bruttios velut avertentem sese ne Capua in oculis ejus caperetur. at hercule Romanos ne oppugnatione quidem urbis Romanæ abstrahi a Capua obsidenda potuisse; tanto constantiorem inimicum Romanum quam amicum Poenum esse. si redeat Capuam bellumque omne eo vertat, et se et Campanos paratos eruptioni fore. non cum Reginis neque Tarentinis bellum gesturos transisse Alpes: ubi Romanæ legiones sint, ibi et Carthaginiensium exercitus debere esse. sic ad Cannas, sic ad Trasumennum rem bene gestam, coeundo conferundoque cum hoste castra, fortunam temptando. in hanc sententiam litteræ conscriptæ Numidis, proposita mercede eam professis operam, dantur. ii specie transfugarum cum ad Flaccum in castra venissent ut inde tempore capto abirent, famesque quæ tam diu Capuæ erat nulli non probabilem causam transitionis faceret, mulier repente Campana in castra venit, scortum transfugarum unius, indicatque imperatori Romano Numidas fraude composita transisse litterasque ad Hannibalem ferre: id unum ex iis qui sibi rem aperuisset arguere sese paratam esse. productus primo satis constanter ignorare se mulierem simulabat: paulatim dein convictus veris cum tormenta posci et parari videret, fassus id ita esse litteræque prolatæ. additum etiam indicio quod celabatur et alios specie transfugarum Numidas vagari in castris Romanis. ii supra septuaginta comprensi et cum transfugis novis mulcati virgis manibusque præcisis Capuam rediguntur.

[13] Conspectum tam triste supplicium fregit animos Campanorum. concursus ad curiam populi factus coegit Loesium senatum vocare; et primoribus qui jam diu publicis consiliis aberant propalam minabantur nisi venirent in senatum circa domos eorum ituros se et in publicum omnes vi extracturos esse. is timor frequentem senatum magistratui præbuit. ibi cum ceteri de legatis mittendis ad imperatores Romanos agerent, Vibius Virrius, qui defectionis auctor ab Romanis fuerat, interrogatus sententiam, negat eos qui de legatis et de pace ac deditione loquantur meminisse nec quid facturi fuerint si Romanos in potestate habuissent nec quid ipsis patiendum sit. 'quid? vos' inquit 'eam deditionem fore censetis qua quondam, ut adversus Samnites auxilium impetraremus, nos nostraque omnia Romanis dedidimus? jam e memoria excessit, quo tempore et in qua fortuna a populo Romano defecerimus? jam, quemadmodum in defectione præsidium, quod poterat emitti, per cruciatum et ad contumeliam necarimus? quotiens in obsidentes, quam inimice eruperimus, castra oppugnarimus, Hannibalem vocaverimus ad opprimendos eos? hoc quod recentissimum est, ad oppugnandam Romam hinc eum miserimus? age contra, quæ illi infeste in nos fecerint repetite, ut ex eo quid speretis habeatis. cum hostis alienigena in Italia esset et Hannibal hostis et cuncta bello arderent, omissis omnibus, omisso ipso Hannibale, ambo consules et duo consulares exercitus ad Capuam oppugnandam miserunt. alterum annum circumuallatos inclusosque nos fame macerant, et ipsi nobiscum ultima pericula et gravissimos labores perpessi, circa vallum ac fossas sæpe trucidati ac prope ad extremum castris exuti. sed omitto hæc--uetus atque usitata res est in oppugnanda hostium urbe labores ac pericula pati--: illud iræ atque odii <inexpiabilis> exsecrabilisque indicium est. Hannibal ingentibus copiis peditum equitumque castra oppugnavit et ex parte cepit: tanto periculo nihil moti sunt ab obsidione. profectus trans Volturnum perussit Calenum agrum: nihil tanta sociorum clade avocati sunt. ad ipsam urbem Romam infesta signa ferri jussit: eam quoque tempestatem imminentem spreverunt. transgressus Anienem tria milia passuum ab urbe castra posuit, postremo ad moenia ipsa et ad portas accessit; Romam se adempturum eis, nisi omitterent Capuam, ostendit: non omiserunt. feras bestias cæco impetu ac rabie concitatas, si ad cubilia et catulos earum ire pergas, ad opem suis ferendam avertas: Romanos Roma circumsessa conjuges, liberi, quorum ploratus hinc prope exaudiebantur, aræ foci deum delubra sepulcra majorum temerata ac violata a Capua non averterunt; tanta aviditas supplicii expetendi, tanta sanguinis nostri hauriendi est sitis. nec injuria forsitan; nos quoque idem fecissemus, si data fortuna esset. itaque quoniam aliter dis immortalibus est visum, cum mortem ne recusare quidem debeam, cruciatus contumeliasque quas parat hostis dum liber, dum mei potens sum, effugere morte præterquam honesta, etiam leni possum. non videbo Ap. Claudium et Q. Fuluium victoria insolenti subnixos, neque vinctus per urbem Romanam triumphi spectaculum trahar, ut deinde ~in carcerem~ aut ad palum deligatus, lacerato virgis tergo, ceruicem securi Romanæ subiciam; nec dirui incendique patriam videbo, nec rapi ad stuprum matres Campanas virginesque et ingenuos pueros. Albam unde ipsi oriundi erant a fundamentis proruerunt, ne stirpis, ne memoria originum suarum exstaret: nedum eos Capuæ parsuros credam, cui infestiores quam Carthagini sunt. itaque quibus vestrum ante fato cedere quam hæc tot tam acerba videant in animo est, iis apud me hodie epulæ instructæ paratæque sunt. satiatis vino ciboque poculum idem quod mihi datum fuerit circumferetur; ea potio corpus a cruciatu, animum a contumeliis, oculos aures a videndis audiendisque omnibus acerbis indignisque quæ manent victos vindicabit. parati erunt qui magno rogo in propatulo ædium accenso corpora exanima iniciant. hæc una via et honesta et libera ad mortem. et ipsi virtutem mirabuntur hostes et Hannibal fortes socios sciet ab se desertos ac proditos esse.'

[14] Hanc orationem Virri plures cum adsensu audierunt quam forti animo id quod probabant exsequi potuerunt. major pars senatus, multis sæpe bellis expertam populi Romani clementiam haud diffidentes sibi quoque placabilem fore, legatos ad dedendam Romanis Capuam decreverunt miseruntque. Vibium Virrium septem et viginti ferme senatores domum secuti sunt, epulatique cum eo et quantum facere potuerant alienatis mentibus vino ab imminentis sensu mali, venenum omnes sumpserunt; inde misso convivio dextris inter se datis ultimoque complexu conlacrimantes suum patriæque casum, alii ut eodem rogo cremarentur manserunt, alii domos digressi sunt. impletæ cibis vinoque venæ minus efficacem in maturanda morte vim veneni fecerunt; itaque noctem totam plerique eorum et diei insequentis partem cum animam egissent, omnes tamen prius quam aperirentur hostibus portæ exspirarunt. postero die porta Jovis, quæ adversus castra Romana erat, jussu proconsulum aperta est. ea intromissa legio una et duæ alæ cum C. Fuluio legato. is cum omnium primum arma telaque quæ Capuæ erant ad se conferenda curasset, custodiis ad omnes portas dispositis ne quis exire aut emitti posset, præsidium Punicum comprehendit, senatum Campanum ire in castra ad imperatores Romanos jussit. quo cum venissent, extemplo iis omnibus catenæ injectæ, jussique ad quæstores deferre quod auri atque argenti haberent. auri pondo duo milia septuaginta fuit, argenti triginta milia pondo et mille ducenta. senatores quinque et viginti Cales in custodiam, duodetriginta Teanum missi, quorum de sententia maxime descitum ab Romanis constabat.

[15] De supplicio Campani senatus haudquaquam inter Fuluium Claudiumque conveniebat. facilis impetrandæ veniæ Claudius, Fului durior sententia erat. itaque Appius Romam ad senatum arbitrium ejus rei totum reiciebat: percontandi etiam æquum esse potestatem fieri patribus, num communicassent consilia cum aliquis sociorum Latini nominis [municipiorum] et num ope eorum in bello forent adjuti. id vero minime committendum esse Fuluius dicere ut sollicitarentur criminibus dubiis sociorum fidelium animi, et subicerentur indicibus quis neque <quid dicerent neque> quid facerent quicquam unquam pensi fuisset; itaque se eam quæstionem oppressurum exstincturumque. ab hoc sermone cum digressi essent, et Appius quamuis ferociter loquentem collegam non dubitaret tamen litteras super tanta re ab Roma exspectaturum, Fuluius, ne id ipsum impedimentum incepto foret, dimittens prætorium tribunis militum ac præfectis socium imperavit uti duobus milibus equitum delectis denuntiarent ut ad tertiam bucinam præsto essent. cum hoc equitatu nocte Teanum profectus, prima luce portam intravit atque in forum perrexit; concursuque ad primum equitum ingressum facto magistratum Sidicinum citari jussit imperavitque ut produceret Campanos quos in custodia haberet. producti omnes virgisque cæsi ac securi percussi. inde citato equo Cales percurrit; ubi cum in tribunali consedisset productique Campani deligarentur ad palum, eques citus ab Roma venit litterasque a C. Calpurnio prætore Fuluio et senatus consultum tradit. murmur ab tribunali totam contionem peruasit differri rem integram ad patres de Campanis; et Fuluius, id ita esse ratus acceptas litteras neque resolutas cum in gremio reposuisset, præconi imperavit ut lictorem lege agere juberet. ita de iis quoque qui Calibus erant sumptum supplicium. tum litteræ lectæ senatusque consultum, serum ad impediendam rem actam quæ summa ope approperata erat ne impediri posset. consurgentem jam Fuluium Taurea Vibellius Campanus per mediam vadens turbam nomine inclamavit, et cum mirabundus quidnam sese vellet resedisset Flaccus, 'me quoque' inquit 'iube occidi ut gloriari possis multo fortiorem quam ipse es virum abs te occisum esse.' cum Flaccus negaret profecto satis compotem mentis esse, modo prohiberi etiam se si id vellet senatus consulto diceret, tum Vibellius 'quando quidem' inquit 'capta patria propinquis amicisque amissis, cum ipse manu mea conjugem liberosque interfecerim ne quid indigni paterentur, mihi ne mortis quidem copia eadem est quæ his civibus meis, petatur a virtute invisæ hujus vitæ vindicta.' atque ita gladio quem veste texerat per adversum pectus transfixus, ante pedes imperatoris moribundus procubuit.

[16] Quia et quod ad supplicium attinet Campanorum et pleraque alia de Flacci unius sententia acta erant, mortuum Ap. Claudium sub deditionem Capuæ quidam tradunt; hunc quoque ipsum Tauream neque sua sponte venisse Cales neque sua manu interfectum, sed dum inter ceteros ad palum deligatur, quia parum inter strepitus exaudiri possent quæ vociferaretur silentium fieri Flaccum jussisse; tum Tauream illa quæ ante memorata sunt dixisse, virum se fortissimum ab nequaquam pari ad virtutem occidi; sub hæc dicta jussu proconsulis præconem ita pronuntiasse: 'lictor, viro forti adde virgas et in eum primum lege age.' lectum quoque senatus consultum priusquam securi feriret quidam auctores sunt, sed quia adscriptum in senatus consulto fuerit si ei videretur integram rem ad senatum reiceret, interpretatum esse quid magis e re publica duceret æstimationem sibi permissam. Capuam a Calibus reditum est, Atellaque et Calatia in deditionem acceptæ; ibi quoque in eos qui capita rerum erant animaduersum. ita ad septuaginta principes senatus interfecti, trecenti ferme nobiles Campani in carcerem conditi, alii per sociorum Latini nominis urbes in custodias dati, variis casibus interjerunt: multitudo alia civium Campanorum venum data. de urbe agroque reliqua consultatio fuit, quibusdam delendam censentibus urbem prævalidam propinquam inimicam. ceterum præsens utilitas vicit; nam propter agrum, quem omni fertilitate terræ satis constabat primum in Italia esse, urbs seruata est ut esset aliqua aratorum sedes. urbi frequentandæ multitudo incolarum libertinorumque et institorum opificumque retenta: ager omnis et tecta publica populi Romani facta. ceterum habitari tantum tamquam urbem Capuam frequentarique placuit, corpus nullum civitatis nec senatum nec plebis concilium nec magistratus esse: sine consilio publico, sine imperio multitudinem nullius rei inter se sociam ad consensum inhabilem fore; præfectum ad jura reddenda ab Roma quotannis missuros. ita ad Capuam res compositæ consilio ab omni parte laudabili. severe et celeriter in maxime noxios animaduersum; multitudo civium dissipata in nullam spem reditus; non sævitum incendiis ruinisque in tecta innoxia murosque, et cum emolumento quæsita etiam apud socios lenitatis species incolumitate urbis nobilissimæ opulentissimæque, cujus ruinis omnis Campania, omnes qui Campaniam circa accolunt populi ingemuissent; confessio expressa hosti quanta vis in Romanis ad expetendas poenas ab infidelibus sociis et quam nihil in Hannibale auxilii ad receptos in fidem tuendos esset.

[17] Romani patres perfuncti quod ad Capuam attinebat cura, C. Neroni ex iis duabus legionibus quas ad Capuam habuerat sex milia peditum et trecentos equites quos ipse legisset et socium Latini nominis peditum numerum parem et octingentos equites decernunt. eum exercitum Puteolis in naves impositum Nero in Hispaniam transportavit. cum Tarraconem navibus venisset, expositisque ibi copiis et navibus subductis socios quoque navales multitudinis augendæ causa armasset, profectus ad Hiberum flumen exercitum ab Ti. Fonteio et L. Marcio accepit. inde pergit ad hostes ire. Hasdrubal Hamilcaris ad Lapides Atros castra habebat; in Ausetanis is locus est inter oppida Iliturgim et Mentissam. hujus saltus fauces Nero occupavit. Hasdrubal, ne in arto res esset, caduceatorem misit qui promitteret si inde missus foret se omnem exercitum ex Hispania deportaturum. quam rem cum læto animo Romanus accepisset, diem posterum Hasdrubal conloquio petivit ut coram leges conscriberentur de tradendis arcibus urbium dieque statuenda ad quam præsidia deducerentur suaque omnia sine fraude Poeni deportarent. quod ubi impetravit, extemplo primis tenebris atque inde tota nocte quod gravissimum exercitus erat Hasdrubal quacunque posset evadere e saltu jussit. data sedulo opera est ne multi ea nocte exirent, ut ipsa paucitas cum ad hostem silentio fallendum aptior, tum ad evadendum per artas semitas ac difficiles esset. ventum insequenti die ad conloquium est; sed loquendo plura scribendoque dedita opera quæ in rem non essent die consumpto, in posterum dilatum est. addita insequens nox spatium dedit et alios emittendi; nec postero die res finem invenit. ita aliquot dies disceptando palam de legibus noctesque emittendis clam e castris Carthaginiensibus absumptæ. et postquam pars major emissa exercitus erat, jam ne iis quidem quæ ultro dicta erant stabatur; minusque ac minus, cum timore simul fide decrescente, conveniebat. jam ferme pedestres omnes copiæ evaserant e saltu cum prima luce densa nebula saltum omnem camposque circa intexit. quod ubi sensit Hasdrubal, mittit ad Neronem qui in posterum diem conloquium differret: illum diem religiosum Carthaginiensibus ad agendum quicquam rei seriæ esse. ne tum quidem suspecta fraus cum esset, data venia ejus diei, extemploque Hasdrubal cum equitatu elephantisque castris egressus sine ullo tumultu in tutum evasit. hora ferme quarta dispulsa sole nebula aperuit diem, vacuaque hostium castra conspexerunt Romani tum demum Claudius Punicam fraudem adgnoscens ut se dolo captum sensit, proficiscentem institit sequi paratus confligere acie. sed hostis detractabat pugnam; levia tamen proelia inter extremum Punicum agmen præcursoresque Romanorum fiebant.

[18] Inter hæc Hispaniæ populi nec qui post cladem acceptam defecerant redibant ad Romanos, nec ulli novi deficiebant; et Romæ senatui populoque post receptam Capuam non Italiæ jam major quam Hispaniæ cura erat. et exercitum augeri et imperatorem mitti placebat; nec tam quem mitterent satis constabat quam illud, ubi duo summi imperatores intra dies triginta cecidissent, qui in locum duorum succederet extraordinaria cura deligendum esse. cum alii alium nominarent, postremum eo decursum est ut proconsuli creando in Hispaniam comitia haberentur; diemque comitiis consules edixerunt. primo exspectaverant ut qui se tanto imperio dignos crederent nomina profiterentur; quæ ut destituta exspectatio est, redintegratus luctus acceptæ cladis desideriumque imperatorum amissorum. mæsta itaque civitas prope inops consilii comitiorum die tamen in campum descendit; atque in magistratus versi circumspectant ora principum aliorum alios intuentium fremuntque adeo perditas res desperatumque de re publica esse ut nemo audeat in Hispaniam imperium accipere, cum subito P. Cornelius <Publi filius ejus> qui in Hispania ceciderat, [filius] quattuor et viginti ferme annos natus, professus se petere, in superiore unde conspici posset loco constitit. in quem postquam omnium ora conversa sunt, clamore ac favore ominati extemplo sunt felix faustumque imperium. jussi deinde inire suffragium ad unum omnes non centuriæ modo, sed etiam homines P. Scipioni imperium esse in Hispania jusserunt. ceterum post rem actam ut jam resederat impetus animorum ardorque, silentium subito ortum et tacita cogitatio quidnam egissent; nonne favor plus valuisset quam ratio. ætatis maxime pænitebat; quidam fortunam etiam domus horrebant nomenque ex funestis duabus familiis in eas provincias ubi inter sepulcra patris patruique res gerendæ essent proficiscentis.

[19] Quam ubi ab re tanto impetu acta sollicitudinem curamque hominum animaduertit, advocata contione ita de ætate sua imperioque mandato et bello quod gerundum esset magno elatoque animo disseruit, ut ardorem eum qui resederat excitaret rursus novaretque et impleret homines certioris spei quam quantam fides promissi humani aut ratio ex fiducia rerum subicere solet. fuit enim Scipio non veris tantum virtutibus mirabilis, sed arte quoque quadam ab juventa in ostentationem earum compositus, pleraque apud multitudinem aut per nocturnas visa species aut velut divinitus mente monita agens, sive et ipse capti quadam superstitione animi, sive ut imperia consiliaque velut sorte oraculi missa sine cunctatione exsequerentur. ad hoc jam inde ab initio præparans animos, ex quo togam virilem sumpsit nullo die prius ullam publicam privatamque rem egit quam in Capitolium iret ingressusque ædem consideret et plerumque solus in secreto ibi tempus tereret. hic mos per omnem vitam seruatus seu consulto seu temere volgatæ opinioni fidem apud quosdam fecit stirpis eum divinæ virum esse, rettulitque famam in Alexandro magno prius volgatam, et vanitate et fabula parem, anguis immanis concubitu conceptum, et in cubiculo matris ejus visam persæpe prodigii ejus speciem interventuque hominum evolutam repente atque ex oculis elapsam. his miraculis nunquam ab ipso elusa fides est; quin potius aucta arte quadam nec abnuendi tale quicquam nec palam adfirmandi. multa alia ejusdem generis, alia vera, alia adsimulata, admirationis humanæ in eo juvene excesserant modum; quibus freta tunc civitas ætati haudquaquam maturæ tantam rerum molem tantumque imperium permisit. ad eas copias quas ex vetere exercitu Hispania habebat, quæque a Puteolis cum C. Nerone traiectæ erant, decem milia militum et mille equites adduntur, et M. Junius Silanus proprætor adjutor ad res gerendas datus est. ita cum triginta navium classe--omnes autem quinqueremes erant--Ostiis Tiberinis profectus præter oram Tusci maris, Alpesque et Gallicum sinum et deinde Pyrenæi circumuectus promuntorium, Emporiis urbe Græca--oriundi et ipsi a Phocæa sunt--copias exposuit. inde sequi navibus jussis Tarraconem pedibus profectus conventum omnium sociorum --etenim legationes ad famam ejus ex omni se provincia effuderant--habuit. naves ibi subduci jussit, remissis quattuor triremibus Massiliensium quæ officii causa ab domo prosecutæ fuerant. responsa inde legationibus suspensis varietate tot casuum dare coepit, ita elato ab ingenti virtutum suarum fiducia animo ut nullum ferox verbum excideret ingensque omnibus quæ diceret cum maiestas inesset tum fides.

[20] Profectus ab Tarracone et civitates sociorum et hiberna exercitus adiit, collaudavitque milites quod duabus tantis deinceps cladibus icti provinciam obtinuissent, nec fructum secundarum rerum sentire hostes passi omni cis Hiberum agro eos arcuissent, sociosque cum fide tutati essent. Marcium secum habebat cum tanto honore, ut facile appareret nihil minus vereri quam ne quis obstaret gloriæ suæ. successit inde Neroni Silanus, et in hiberna milites novi deducti. Scipio omnibus quæ adeunda agendaque erant mature aditis peractisque Tarraconem concessit. nihilo minor fama apud hostes Scipionis erat quam apud cives sociosque, et divinatio quædam futuri, quo minus ratio timoris reddi poterat oborti temere, majorem inferens metum. in hiberna diversi concesserant, Hasdrubal Gisgonis usque ad Oceanum et Gades, Mago in mediterranea maxime supra Castulonensem saltum; Hasdrubal Hamilcaris filius proximus Hibero circa Saguntum hibernavit. æstatis ejus extremo qua capta est Capua et Scipio in Hispaniam venit, Punica classis ex Sicilia Tarentum accita ad arcendos commeatus præsidii Romani quod in arce Tarentina erat, clauserat quidem omnes ad arcem a mari aditus, sed adsidendo diutius artiorem annonam sociis quam hosti faciebat; non enim tantum subvehi oppidanis per pacata litora apertosque portus præsidio navium Punicarum poterat quantum frumenti classis ipsa turba navali mixta ex omni genere hominum absumebat, ut arcis præsidium etiam sine invecto quia pauci erant ex ante præparato sustentari posset, Tarentinis classique ne invectum quidem sufficeret. tandem majore gratia quam venerat classis dimissa est; annona haud multum laxaverat quia remoto maritimo præsidio subvehi frumentum non poterat.

[21] Ejusdem æstatis exitu M. Marcellus ex Sicilia provincia cum ad urbem venisset, a C. Calpurnio prætore senatus ei ad ædem Bellonæ datus est. ibi cum de rebus ab se gestis disseruisset, questus leniter non suam magis quam militum vicem quod provincia confecta exercitum deportare non licuisset, postulavit ut triumphanti urbem inire liceret. id non impetravit. cum multis verbis actum esset utrum minus conveniret cujus nomine absentis ob res prospere ductu ejus gestas supplicatio decreta foret et dis immortalibus habitus honos ei præsenti negare triumphum, an quem tradere exercitum successori jussissent--quod nisi manente in provincia bello non decerneretur--eum quasi debellato triumphare cum exercitus testis meriti atque immeriti triumphi abesset, medium visum ut ovans urbem iniret. tribuni plebis ex auctoritate senatus ad populum tulerunt ut M. Marcello quo die urbem ovans iniret imperium esset. pridie quam urbem iniret in monte Albano triumphavit; inde ovans multam præ se prædam in urbem intulit. cum simulacro captarum Syracusarum catapultæ ballistæque et alia omnia instrumenta belli lata et pacis diuturnæ regiæque opulentiæ ornamenta, argenti ærisque fabrefacti vis, alia supellex pretiosaque vestis et multa nobilia signa, quibus inter primas Græciæ urbes Syracusæ ornatæ fuerant. Punicæ quoque victoriæ signum octo ducti elephanti, et non minimum fuere spectaculum cum coronis aureis præcedentes Sosis Syracusanus et Moericus Hispanus, quorum altero duce nocturno Syracusas introitum erat, alter Nassum quodque ibi præsidii erat prodiderat. his ambobus civitas data et quingena jugera agri, Sosidi in agro Syracusano qui aut regius aut hostium populi Romani fuisset et ædes Syracusis cujus vellet eorum in quos belli jure animaduersum esset, Moerico Hispanisque qui cum eo transierant urbs agerque in Sicilia ex iis qui a populo Romano defecissent, jussa dari. id M. Cornelio mandatum ut ubi ei videretur urbem agrumque eis adsignaret. in eodem agro Belligeni, per quem inlectus ad transitionem Moericus erat, quadringenta jugera agri decreta. post profectionem ex Sicilia Marcelli Punica classis octo milia peditum, tria Numidarum equitum exposuit. ad eos Murgentia et Er<getium urbes defece>re. secutæ defectionem earum Hybla et Macella et ignobiliores quædam aliæ; et Numidæ præfecto Muttine vagi per totam Siciliam sociorum populi Romani agros urebant. super hæc exercitus Romanus iratus, partim quod cum imperatore non devectus ex provincia esset, partim quod in oppidis hibernare vetiti erant, segni fungebantur militia, magisque eis auctor ad seditionem quam animus deerat. inter has difficultates M. Cornelius prætor et militum animos nunc consolando nunc castigando sedavit, et civitates omnes quæ defecerant in dicionem redegit; atque ex iis Murgentiam Hispanis quibus urbs agerque debebatur ex senatus consulto attribuit.

[22] Consules cum ambo Apuliam provinciam haberent, minusque jam terroris a Poenis et Hannibale esset, sortiri jussi Apuliam Macedoniamque provincias. Sulpicio Macedonia evenit isque Lævino successit. Fuluius Romam comitiorum causa arcessitus cum comitia consulibus rogandis haberet, prærogativa Voturia juniorum T. Manlium Torquatum et T. Otacilium <consules dixit. cum ad Manlium>, qui præsens erat, gratulandi causa turba coiret, nec dubius esset consensus populi, magna circumfusus turba ad tribunal consulis venit, petitque ut pauca sua verba audiret centuriamque quæ tulisset suffragium revocari juberet. erectis omnibus exspectatione quidnam postulaturus esset, oculorum valetudinem excusavit: impudentem et gubernatorem et imperatorem esse qui, cum alienis oculis ei omnia agenda sint, postulet sibi aliorum capita ac fortunas committi; proinde si videretur ei, redire in suffragium Voturiam juniorum juberet et meminisse in consulibus creandis belli quod in Italia sit temporumque rei publicæ; vixdum requiesse aures a strepitu et tumultu hostili, quo paucos ante menses cesserint prope moenia Romana. post hæc cum centuria frequens succlamasset nihil se mutare sententiæ eosdemque consules dicturos esse, tum Torquatus 'neque ego vestros' inquit 'mores consul ferre potero neque vos imperium meum. redite in suffragium et cogitate bellum Punicum in Italia et hostium ducem Hannibalem esse.' tum centuria et auctoritate mota viri et admirantium circa fremitu, petiit a consule ut Voturiam seniorum citaret: velle sese cum majoribus natu conloqui et ex auctoritate eorum consules dicere. citatis Voturiæ senioribus, datum secreto in Ovili cum iis conloquendi tempus. seniores de tribus consulendum dixerunt esse, duobus plenis jam honorum, Q. Fabio et M. Marcello, et si utique novum aliquem adversus Poenos consulem creari vellent, M. Valerio Lævino; egregie adversus Philippum regem terra marique rem gessisse. ita de tribus consultatione data, senioribus dimissis juniores suffragium ineunt. M. Claudium, fulgentem tum Sicilia domita, et M. Valerium absentes consules dixerunt. auctoritatem prærogativæ omnes centuriæ secutæ sunt. eludant nunc antiqua mirantes: non equidem, si qua sit sapientium civitas quam docti fingunt magis quam norunt, aut principes graviores temperantioresque a cupidine imperii aut multitudinem melius moratam censeam fieri posse. centuriam vero juniorum seniores consulere voluisse quibus imperium suffragio mandaret, vix ut veri simile sit parentium quoque hoc sæculo vilis levisque apud liberos auctoritas fecit.

[23] Prætoria inde comitia habita. P. Manlius Volso et L. Manlius Acidinus et C. Lætorius et L. Cincius Alimentus creati sunt. forte ita incidit ut comitiis perfectis nuntiaretur T. Otacilium, quem T. Manlio nisi interpellatus ordo comitiorum esset collegam absentem daturus fuisse videbatur populus, mortuum in Sicilia esse. ludi Apollinares et priore anno fuerant et eo anno ut fierent referente Calpurnio prætore senatus decrevit ut in perpetuum voverentur. eodem anno prodigia aliquot visa nuntiataque sunt. in æde Concordiæ Victoria quæ in culmine erat fulmine icta decussaque ad Victorias quæ in antefixis erant hæsit neque inde procidit; et Anagniæ et Fregellis nuntiatum est murum portasque de cælo tacta, et in foro Subertano sanguinis rivos per diem totum fluxisse, et Ereti lapidibus pluvisse, et Reate mulam peperisse. ea prodigia hostiis majoribus sunt procurata et obsecratio in unum diem populo indicta et novendiale sacrum. sacerdotes publici aliquot eo anno demortui sunt novique suffecti: in locum M'. Æmili Numidæ decemuiri sacrorum M. Æmilius Lepidus, in locum M. Pomponi Mathonis pontificis C. Livius, in locum Sp. Caruili Maximi auguris M. Seruilius. T. Otacilius Crassus pontifex quia exacto anno mortuus erat, ideo nominatio in locum ejus non est facta. C. Claudius flamen Dialis quod exta perperam dederat flamonio abiit.

[24] Per idem tempus M. Valerius Lævinus temptatis prius per secreta conloquia principum animis ad indictum ante ad id ipsum concilium Ætolorum classe expedita venit. ubi cum Syracusas Capuamque captas in fidem in Italia <Sicilia>que rerum secundarum ostentasset, adjecissetque jam inde a majoribus traditum morem Romanis colendi socios, ex quibus alios in civitatem atque æquum secum jus accepissent, alios in ea fortuna haberent ut socii esse quam cives mallent: Ætolos eo in majore futuros honore quod gentium transmarinarum in amicitiam primi venissent; Philippum eis et Macedonas graves accolas esse, quorum se vim ac spiritus et jam fregisse et eo redacturum esse ut non iis modo urbibus quas per vim ademisset Ætolis excedant, sed ipsam Macedoniam infestam habeant; et Acarnanas quos ægre ferrent Ætoli a corpore suo diremptos restituturum se in antiquam formulam jurisque ac dicionis eorum;--hæc dicta promissaque a Romano imperatore Scopas, qui tum prætor gentis erat, et Dorimachus princeps Ætolorum adfirmaverunt auctoritate sua, minore cum verecundia et majore cum fide vim maiestatemque populi Romani extollentes. maxime tamen spes potiundæ movebat Acarnaniæ. igitur conscriptæ condiciones quibus in amicitiam societatemque populi Romani venirent; additumque ut, si placeret vellentque, eodem jure amicitiæ Elei Lacedæmoniique et Attalus et Pleuratus et Scerdilædus essent, Asiæ Attalus, hi Thracum et Illyriorum reges; bellum ut extemplo Ætoli cum Philippo terra gererent; navibus ne minus viginti quinque quinqueremibus adjuvaret Romanus; urbium Corcyræ tenus ab Ætolia incipienti solum tectaque et muri cum agris Ætolorum, alia omnis præda populi Romani esset, darentque operam Romani ut Acarnaniam Ætoli haberent; si Ætoli pacem cum Philippo facerent, foederi adscriberent ita ratam fore pacem si Philippus arma ab Romanis sociisque quique eorum dicionis essent abstinuisset; item si populus Romanus foedere jungeretur regi, ut caveret ne jus ei belli inferendi Ætolis sociisque eorum esset. hæc convenerunt, conscriptaque biennio post Olympiæ ab Ætolis, in Capitolio ab Romanis, ut testata sacratis monumentis essent sunt posita. moræ causa fuerant retenti Romæ diutius legati Ætolorum; nec tamen impedimento id rebus gerendis fuit. et Ætoli extemplo moverunt adversus Philippum bellum, et Lævinus Zacynthum--parua insula est propinqua Ætoliæ; urbem unam eodem quo ipsa est nomine habet; eam præter arcem vi cepit--et Oeniadas Nassumque Acarnanum captas Ætolis contribuit; Philippum quoque satis implicatum bello finitimo ratus ne Italiam Poenosque et pacta cum Hannibale posset respicere, Corcyram ipse se recepit.

[25] Philippo Ætolorum defectio Pellæ hibernanti allata est. itaque quia primo vere moturus exercitum in Græciam erat, Illyrios finitimasque eis urbes ab tergo metu quietas ut Macedonia haberet, expeditionem subitam in Oricinorum atque Apolloniatium fines fecit, egressosque Apolloniatas cum magno terrore ac pavore compulit intra muros. vastatis proximis Illyrici in Pelagoniam eadem celeritate vertit iter; inde Dardanorum urbem Sintiam, in Macedoniam transitum Dardanis facturam, cepit. his raptim actis, memor Ætolici junctique cum eo Romani belli per Pelagoniam et Lyncum et Bottiæam in Thessaliam descendit--ad bellum secum adversus Ætolos capessendum incitari posse homines credebat--et relicto ad fauces Thessaliæ Perseo cum quattuor milibus armatorum ad arcendos aditu Ætolos, ipse priusquam majoribus occuparetur rebus in Macedoniam atque inde in Thraciam exercitum ac Mædos duxit. incurrere ea gens in Macedoniam solita erat, ubi regem occupatum externo bello ac sine præsidio esse regnum sensisset. ad frangendas igitur <uires gentis simul> vastare agros et urbem Jamphorynnam, caput arcemque Mædicæ, oppugnare coepit. Scopas ubi profectum in Thraciam regem occupatumque ibi bello audivit, armata omni juventute Ætolorum bellum inferre Acarnaniæ parat. adversus quos Acarnanum gens, et viribus impar et jam Oeniadas Nassumque amissa cernens Romanaque insuper arma ingruere, ira magis instruit quam consilio bellum. conjugibus liberisque et senioribus super sexaginta annos in propinquam Epirum missis, ab quindecim ad sexaginta annos conjurant nisi victores se non redituros; qui victus acie excessisset, eum ne quis urbe tecto mensa lare reciperet, diram exsecrationem in populares, obtestationem quam sanctissimam potuerunt adversus hospites composuerunt; precatique simul Epirotas sunt ut qui suorum in acie cecidissent eos uno tumulo contegerent, adicerentque humatis titulum: 'hic siti sunt Acarnanes, qui adversus vim atque injuriam Ætolorum pro patria pugnantes mortem occubuerunt.' per hæc incitatis animis castra in extremis finibus suis obvia hosti posuerunt. nuntiis ad Philippum missis quanto res in discrimine esset, omittere Philippum id quod in manibus erat coegerunt bellum, Jamphorynna per deditionem recepta et prospero alio successu rerum. Ætolorum impetum tardaverat primo conjurationis fama Acarnanicæ; deinde auditus Philippi adventus regredi etiam in intimos coegit fines. nec Philippus, quanquam ne opprimerentur Acarnanes itineribus magnis jerat, ultra Dium est progressus; inde cum audisset reditum Ætolorum ex Acarnania, et ipse Pellam rediit.

[26] Lævinus veris principio a Corcyra profectus navibus superato Leucata promuntorio cum venisset Naupactum, Anticyram inde se petiturum edixit ut præsto ibi Scopas Ætolique essent. sita Anticyra est in Locride læva parte sinum Corinthiacum intranti; breve terra iter eo, brevis navigatio ab Naupacto est. tertio ferme post die utrimque oppugnari coepta est; gravior a mari oppugnatio erat quia et tormenta machinæque omnis generis in navibus erant et Romani inde oppugnabant. itaque intra paucos dies recepta urbs per deditionem Ætolis traditur: præda ex pacto Romanis cessit. litteræ Lævino redditæ consulem eum absentem declaratum et successorem venire P. Sulpicium; ceterum diuturno ibi morbo implicitus serius spe omnium Romam venit. M. Marcellus cum idibus Martiis consulatum inisset, senatum eo die moris modo causa habuit professus nihil se absente collega neque de re publica neque de provinciis acturum: scire se frequentes Siculos prope urbem in villis obtrectatorum suorum esse; quibus tantum abesse ut per se non liceat palam Romæ crimina edita [ficta] ab inimicis volgare, ut ni simularent aliquem sibi timorem absente collega dicendi de consule esse, ipse eis extemplo daturus senatum fuerit. ubi quidem collega venisset non passurum quicquam prius agi quam ut Siculi in senatum introducantur. dilectum prope a M. Cornelio per totam Siciliam habitum ut quam plurimi questum de se Romam venirent; eundem litteris falsis urbem implesse bellum in Sicilia esse ut suam laudem minuat. moderati animi gloriam eo die adeptus consul senatum dimisit, ac prope justitium omnium rerum futurum videbatur donec alter consul ad urbem venisset. otium, ut solet, excitavit plebis rumores. belli diuturnitatem et vastatos agros circa urbem, qua infesto agmine isset Hannibal, exhaustam dilectibus Italiam et prope quotannis cæsos exercitus querebantur, et consules bellicosos ambo viros acresque nimis et feroces creatos qui vel in pace tranquilla bellum excitare possent, nedum in bello respirare civitatem forent passuri.

[27] Interrupit hos sermones nocte quæ pridie Quinquatrus fuit pluribus simul locis circa forum incendium ortum. eodem tempore septem tabernæ quæ postea quinque, et argentariæ quæ nunc novæ appellantur, arsere; comprehensa postea privata ædificia--neque enim tum basilicæ erant--comprehensæ lautumiæ forumque piscatorium et atrium regium; ædis Vestæ vix defensa est tredecim maxime servorum opera, qui in publicum redempti ac manu missi sunt. nocte ac die continuatum incendium fuit, nec ulli dubium erat humana id fraude factum esse quod pluribus simul locis et iis diversis ignes coorti essent. itaque consul ex auctoritate senatus pro contione edixit qui, quorum opera id conflatum incendium, profiteretur, præmium fore libero pecuniam, seruo libertatem. eo præmio inductus Campanorum Calaviorum seruus--Manus ei nomen erat--indicavit dominos et quinque præterea juvenes nobiles Campanos quorum parentes a Q. Fuluio securi percussi erant id incendium fecisse, volgoque facturos alia ni comprendantur. comprehensi ipsi familiæque eorum. et primo elevabatur index indiciumque: pridie eum verberibus castigatum ab dominis discessisse; per iram ac levitatem ex re fortuita crimen commentum. ceterum ut coram coarguebantur et quæstio ex ministris facinoris foro medio haberi coepta est, fassi omnes, atque in dominos seruosque conscios animaduersum est; indici libertas data et viginti milia æris. consuli Lævino Capuam prætereunti circumfusa multitudo Campanorum est obsecrantium cum lacrimis ut sibi Romam ad senatum ire liceret oratum, si qua misericordia tandem flecti possent, ne se ad ultimum perditum irent nomenque Campanorum a Q. Flacco deleri sinerent. Flaccus sibi privatam simultatem cum Campanis negare ullam esse: publicas inimicitias ~hostilis~ et esse et futuras, quoad eo animo esse erga populum Romanum sciret; nullam enim in terris gentem esse, nullum infestiorem populum nomini Romano. ideo se moenibus inclusos tenere eos, quia si qui evasissent aliqua, velut feras bestias per agros vagari et laniare et trucidare quodcunque obvium detur; alios ad Hannibalem transfugisse, alios ad Romam incendendam profectos. inventurum in semusto foro consulem vestigia sceleris Campanorum; Vestæ ædem petitam et æternos ignes et conditum in penetrali fatale pignus imperii Romani. se minime censere tutum esse Campanis potestatem intrandi Romana moenia fieri. Lævinus Campanos, jure jurando a Flacco adactos quinto die quam ab senatu responsum accepissent Capuam redituros, sequi se Romam jussit. hac circumfusus multitudine, simul Siculis obviam egressis secutisque Romam, præbuit <dolentis speciem duarum> clarissimarum urbium excidio, ac celeberrimis viris victos bello accusatores in urbem adducentis. de re publica tamen primum ac de provinciis ambo consules ad senatum rettulere.

[28] Ibi Lævinus, quo statu Macedonia et Græcia, Ætoli, Acarnanes Locrique essent, quasque ibi res ipse egisset terra marique, exposuit: Philippum inferentem bellum Ætolis in Macedoniam retro ab se compulsum ad intima penitus regni abisse, legionemque inde deduci posse; classem satis esse ad arcendum Italia regem. hæc de se deque provincia, cui præfuerat, consul: tum de provinciis communis relatio fuit. decrevere patres ut alteri consulum Italia bellumque cum Hannibale provincia esset, alter classem cui T. Otacilius præfuisset Siciliamque provinciam cum L. Cincio prætore obtineret. exercitus eis duo decreti qui in Etruria Galliaque essent; eæ quattuor erant legiones; urbanæ duæ superioris anni in Etruriam, duæ quibus Sulpicius consul præfuisset in Galliam mitterentur. Galliæ et legionibus præesset quem consul cujus Italia provincia esset præfecisset: in Etruriam C. Calpurnius post præturam prorogato in annum imperio missus. et Q. Fuluio Capua provincia decreta prorogatumque in annum imperium; exercitus civium sociorumque minui jussus ut ex duabus legionibus una legio, quinque milia peditum et trecenti equites essent, dimissis qui plurima stipendia haberent, et sociorum septem milia peditum et trecenti equites relinquerentur, eadem ratione stipendiorum habita in veteribus militibus dimittendis. Cn. Fuluio consuli superioris anni nec de provincia Apulia nec de exercitu quem habuerat quicquam mutatum; tantum in annum prorogatum imperium est. P. Sulpicius collega ejus omnem exercitum præter socios navales jussus dimittere est. item ex Sicilia exercitus cui M. Cornelius præesset ubi consul in provinciam venisset dimitti jussus. L. Cincio prætori ad obtinendam Siciliam Cannenses milites dati, duarum instar legionum. totidem legiones in Sardiniam P. Manlio Volsoni prætori decretæ, quibus L. Cornelius in eadem provincia priore anno præfuerat. urbanas legiones ita scribere consules jussi ne quem militem facerent qui in exercitu M. Claudi M. Valeri Q. Fului fuisset, neve eo anno plures quam una et viginti Romanæ legiones essent.

[29] His senatus consultis perfectis sortiti provincias consules. Sicilia et classis Marcello, Italia cum bello adversus Hannibalem Lævino evenit. quæ sors, velut iterum captis Syracusis, ita exanimavit Siculos, exspectatione sortis in consulum conspectu stantes, ut comploratio eorum flebilesque voces et extemplo oculos hominum converterint et postmodo sermones præbuerint. circumibant enim senatorum <domos> cum veste sordida, adfirmantes se non modo suam quosque patriam, sed totam Siciliam relicturos si eo Marcellus iterum cum imperio redisset. nullo suo merito eum ante implacabilem in se fuisse: quid iratum quod Romam de se questum venisse Siculos sciat facturum? obrui Ætnæ ignibus aut mergi freto satius illi insulæ esse quam velut dedi noxæ inimico. hæ Siculorum querellæ domos primum nobilium circumlatæ celebratæque sermonibus, quos partim misericordia Siculorum, partim invidia Marcelli excitabat, in senatum etiam peruenerunt. postulatum a consulibus est ut de permutandis provinciis senatum consulerent. Marcellus si jam auditi ab senatu Siculi essent aliam forsitan futuram fuisse sententiam suam dicere: nunc ne quis timore frenari eos dicere posset quo minus de eo libere querantur in cujus potestate mox futuri sint, si collegæ nihil intersit mutare se provinciam paratum esse, deprecari senatus præiudicium; nam cum extra sortem collegæ optionem dari provinciæ iniquum fuerit, quanto majorem injuriam, immo contumeliam esse, sortem suam ad eum transferri? ita senatus cum quid placeret magis ostendisset quam decrevisset, dimittitur. inter ipsos consules permutatio provinciarum rapiente fato Marcellum ad Hannibalem facta est, ut ex quo primus post <aduersissimas haud> adversæ pugnæ gloriam ceperat, in ejus laudem postremus Romanorum imperatorum prosperis tum maxime bellicis rebus caderet.

[30] Permutatis provinciis Siculi in senatum introducti multa de Hieronis regis fide perpetua erga populum Romanum verba fecerunt, in gratiam publicam avertentes: Hieronymum ac postea Hippocraten atque Epicyden tyrannos cum ob alia, tum propter defectionem ab Romanis ad Hannibalem invisos fuisse sibi. ob eam causam et Hieronymum a principibus juventutis prope publico consilio interfectum, et in Epicydis Hippocratisque cædem septuaginta nobilissimorum juvenum conjurationem factam; quos Marcelli mora destitutos quia ad prædictum tempus exercitum ad Syracusas non admovisset indicio facto omnes ab tyrannis interfectos. eam quoque Hippocratis et Epicydis tyrannidem Marcellum excitasse Leontinis crudeliter direptis. nunquam deinde principes Syracusanorum desisse ad Marcellum transire pollicerique se urbem cum vellet ei tradituros; sed eum primo vi capere maluisse; dein cum id neque terra neque mari omnia expertus potuisset, auctores traditarum Syracusarum fabrum ærarium Sosim et Moericum Hispanum quam principes Syracusanorum habere, totiens id nequiquam ultro offerentes, præoptasse, quo scilicet justiore de causa vetustissimos socios populi Romani trucidaret ac diriperet. si non Hieronymus ad Hannibalem defecisset, sed populus Syracusanus et senatus, si portas Marcello Syracusani publice et non oppressis Syracusanis tyranni eorum Hippocrates et Epicydes clausissent, si Carthaginiensium animis bellum cum populo Romano gessissent, quid ultra quam quod fecerit nisi ut deleret Syracusas facere hostiliter Marcellum potuisse? certe præter moenia et tecta exhausta urbis ac refracta ac spoliata deum delubra dis ipsis ornamentisque eorum ablatis nihil relictum Syracusis esse. bona quoque multis adempta ita ut ne nudo quidem solo reliquiis direptæ fortunæ alere sese ac suos possent. orare se patres conscriptos ut si nequeant omnia, saltem quæ compareant cognoscique possint restitui dominis jubeant. talia conquestos cum excedere ex templo ut de postulatis eorum patres consuli possent Lævinus jussisset, 'maneant immo' inquit Marcellus, 'ut coram iis respondeam, quando ea condicione pro vobis, patres conscripti, bella gerimus ut victos armis accusatores habeamus duæ<que> captæ hoc anno urbes Capua Fuluium reum, Marcellum Syracusæ habeant.'

[31] Reductis in curiam legatis tum consul 'non adeo maiestatis' inquit 'populi Romani imperiique hujus oblitus sum, patres conscripti, ut, si de meo crimine ambigeretur, consul dicturus causam accusantibus Græcis fuerim; sed non quid ego fecerim in disquisitionem venit, quem quidquid in hostibus feci jus belli defendit, sed quid isti pati debuerint. qui si non fuerunt hostes, nihil interest nunc an vivo Hierone Syracusas violaverim; sin autem desciverunt a populo Romano, si legatos nostros ferro atque armis petierunt, urbem ac moenia clauserunt exercituque Carthaginiensium adversus nos tutati sunt, quis passos esse hostilia cum fecerint indignatur? tradentes urbem principes Syracusanorum aversatus sum; Sosim et Moericum Hispanum quibus tantam crederem rem potiores habui. non estis extremi Syracusanorum, quippe qui aliis humilitatem obiciatis: quis est vestrum qui se mihi portas aperturum, qui armatos milites meos in urbem accepturum promiserit? odistis et exsecramini eos qui fecerunt, et ne hic quidem contumeliis in eos dicendis parcitis; tantum abest ut et ipsi tale quicquam facturi fueritis. ipsa humilitas eorum, patres conscripti, quam isti obiciunt maximo argumento est me neminem qui navatam operam rei publicæ nostræ vellet aversatum esse. et antequam obsiderem Syracusas, nunc legatis mittendis, nunc ad conloquium eundo temptavi pacem, et posteaquam neque legatos violandi verecundia erat nec mihi ipsi congresso ad portas cum principibus responsum dabatur, multis terra marique exhaustis laboribus tandem vi atque armis Syracusas cepi. quæ captis acciderint apud Hannibalem et Carthaginienses victos justius quam apud victoris populi senatum quererentur. ego, patres conscripti, Syracusas spoliatas si negaturus essem, nunquam spoliis earum urbem Romam exornarem. quæ autem singulis victor aut ademi aut dedi, cum belli jure tum ex cujusque merito satis scio me fecisse. ea vos rata habeatis, patres conscripti, necne, magis rei publicæ interest quam mea. quippe mea fides exsoluta est: ad rem publicam pertinet ne acta mea rescindendo alios in posterum segniores duces faciatis. et quoniam coram et Siculorum et mea verba audistis, patres conscripti, simul templo excedemus, ut me absente liberius consuli senatus possit.' ita dimissi Siculi et ipse in Capitolium ad dilectum discessit.

[32] Consul alter de postulatis Siculorum ad patres rettulit. ibi cum diu sententiis certatum esset et magna pars senatus, principe ejus sententiæ T. Manlio Torquato, cum tyrannis bellum gerendum fuisse censerent hostibus et Syracusanorum et populi Romani, et urbem recipi, non capi, et receptam legibus antiquis et libertate stabiliri, non fessam miseranda seruitute bello adfligi; inter tyrannorum et ducis Romani certamina præmium victoris in medio positam urbem pulcherrimam ac nobilissimam perisse, horreum atque ærarium quondam populi Romani, cujus munificentia ac donis multis tempestatibus, hoc denique ipso Punico bello adjuta ornataque res publica esset; si ab inferis exsistat rex Hiero fidissimus imperii Romani cultor, quo ore aut Syracusas aut Romam ei ostendi posse, cum, ubi semirutam ac spoliatam patriam respexerit, ingrediens Romam in vestibulo urbis, prope in porta, spolia patriæ suæ visurus sit?-- hæc taliaque cum ad invidiam consulis miserationemque Siculorum dicerentur, mitius tamen decreverunt patres: acta M. Marcelli quæ is gerens bellum victorque egisset rata habenda esse, in reliquum curæ senatui fore rem Syracusanam, mandaturosque consuli Lævino ut quod sine jactura rei publicæ fieri posset fortunis ejus civitatis consuleret. missis duobus senatoribus in Capitolium ad consulem uti rediret in curiam et introductis Siculis, senatus consultum recitatum est; legatique benigne appellati ac dimissi ad genua se Marcelli consulis projecerunt obsecrantes ut quæ deplorandæ ac levandæ calamitatis causa dixissent veniam eis daret, et in fidem clientelamque se urbemque Syracusas acciperet. potens senatus consulto consul clementer appellatos eos dimisit.

[33] Campanis deinde senatus datus est, quorum oratio miserabilior, causa durior erat. neque enim meritas poenas negare poterant, nec tyranni erant in quos culpam conferrent, sed satis pensum poenarum tot veneno absumptis, tot securi percussis senatoribus credebant: paucos nobilium superstites esse, quos nec sua conscientia ut quicquam de se gravius consulerent impulerit nec victoris ira capitis damnaverit; eos libertatem sibi suisque et bonorum aliquam partem orare cives Romanos, adfinitatibus plerosque et propinquis jam cognationibus ex conubio vetusto junctos. summotis deinde e templo paulisper dubitatum an arcessendus a Capua Q. Fuluius esset--mortuus enim post captam Claudius consul erat--ut coram imperatore qui res gessisset, sicut inter Marcellum Siculosque disceptatum fuerat, disceptaretur. dein cum M. Atilium C. Fuluium fratrem Flacci legatos ejus et Q. Minucium et L. Veturium Philonem item Claudi legatos qui omnibus gerendis rebus adfuerant in senatu viderent nec Fuluium avocari a Capua nec differri Campanos vellent, interrogatus sententiam M. Atilius Regulus, cujus ex iis qui ad Capuam fuerant maxima auctoritas erat, 'in consilio' inquit 'arbitror me fuisse consulibus Capua capta cum quæreretur ecqui Campanorum bene meritus de re publica nostra esset. duas mulieres compertum est Vestiam Oppiam Atellanam Capuæ habitantem et Paculam Cluviam quæ quondam quæstum corpore fecisset, illam cottidie sacrificasse pro salute et victoria populi Romani, hanc captivis egentibus alimenta clam suppeditasse: ceterorum omnium Campanorum eundem erga nos animum quem Carthaginiensium fuisse, securique percussos a Q. Fuluio fuisse magis quorum dignitas inter alios quam quorum culpa eminebat. per senatum agi de Campanis, qui cives Romani sunt, injussu populi non video posse, idque et apud majores nostros in Satricanis factum esse cum defecissent ut M. Antistius tribunus plebis prius rogationem ferret scisceretque plebs uti senatui de Satricanis sententiæ dicendæ jus esset. itaque censeo cum tribunis plebis agendum esse ut eorum unus pluresue rogationem ferant ad plebem qua nobis statuendi de Campanis jus fiat.' L. Atilius tribunus plebis ex auctoritate senatus plebem in hæc verba rogavit: 'omnes Campani Atellani Calatini Sabatini qui se dediderunt in arbitrium dicionemque populi Romani <Q.> Fuluio proconsuli, quosque una secum dedidere quæque una secum dedidere agrum urbemque divina humanaque utensiliaque sive quid aliud dediderunt, de iis rebus quid fieri velitis vos rogo, Quirites.' Plebes sic jussit: 'quod senatus juratus, maxima pars, censeat, qui adsient, id volumus jubemusque.'

[34] Ex hoc plebei scito senatus consultus Oppiæ Cluviæque primum bona ac libertatem restituit: si qua alia præmia petere ab senatu vellent, venire eas Romam. Campanis in familias singulas decreta facta quæ non operæ pretium est omnia enumerare: aliorum bona publicanda, ipsos liberosque eorum et conjuges vendendas, extra filias quæ enupsissent priusquam in populi Romani potestatem venirent: alios in vincula condendos ac de iis posterius consulendum: aliorum Campanorum summam etiam census distinxerunt publicanda necne bona essent: pecua captiva præter equos et mancipia præter puberes virilis sexus et omnia quæ solo non continerentur restituenda censuerunt dominis. Campanos omnes Atellanos Calatinos Sabatinos, extra quam qui eorum aut ipsi aut parentes eorum apud hostes essent, liberos esse jusserunt, ita ut nemo eorum civis Romanus aut Latini nominis esset, neve quis eorum qui Capuæ fuisset dum portæ clausæ essent in urbe agrove Campano intra certam diem maneret; locus ubi habitarent trans Tiberim qui non contingeret Tiberim daretur: qui nec Capuæ nec in urbe Campana quæ a populo Romano defecisset per bellum fuissent, eos cis Lirim amnem Romam versus, qui ad Romanos transissent priusquam Capuam Hannibal veniret, cis Volturnum emovendos censuerunt, ne quis eorum propius mare quindecim milibus passuum agrum ædificiumue haberet. qui eorum trans Tiberim emoti essent, ne ipsi posterive eorum uspiam pararent haberentue nisi in Veiente Sutrino Nepesinove agro, dum ne cui major quam quinquaginta jugerum agri modus esset. senatorum omnium quique magistratus Capuæ Atellæ Calatiæ gessissent bona venire Capuæ jusserunt: libera corpora quæ venum dari placuerat Romam mitti ac Romæ venire. signa statuas æneas quæ capta de hostibus dicerentur, quæ eorum sacra ac profana essent ad pontificum collegium reiecerunt. ob hæc decreta mæstiores aliquanto quam Romam venerant Campanos dimiserunt; nec jam Q. Fului sævitiam in sese, sed iniquitatem deum atque exsecrabilem fortunam suam incusabant.

[35] Dimissis Siculis Campanisque dilectus habitus. scripto deinde exercitu de remigum supplemento agi coeptum; in quam rem cum neque hominum satis nec ex qua pararentur stipendiumque acciperent pecuniæ quicquam ea tempestate in publico esset, edixerunt consules ut privatim ex censu ordinibusque, sicut antea, remiges darent cum stipendio cibariisque dierum triginta. ad id edictum tantus fremitus hominum, tanta indignatio fuit ut magis dux quam materia seditioni deesset: secundum Siculos Campanosque plebem Romanam perdendam lacerandamque sibi consules sumpsisse. per tot annos tributo exhaustos nihil reliqui præter terram nudam ac vastam habere. tecta hostes incendisse, servos agri cultores rem publicam abduxisse, nunc ad militiam parvo ære emendo, nunc remiges imperando; si quid cui argenti ærisue fuerit, stipendio remigum et tributis annuis ablatum. se ut dent quod non habeant nulla vi nullo imperio cogi posse. bona sua venderent; in corpora quæ reliqua essent sævirent; ne unde redimantur quidem quicquam superesse. hæc non in occulto, sed propalam in foro atque oculis ipsorum consulum ingens turba circumfusi fremebant; nec eos sedare consules nunc castigando, nunc consolando poterant. spatium deinde iis tridui se dare ad cogitandum dixerunt; quo ipsi ad rem inspiciendam <et> expediendam usi sunt. senatum postero die habuerunt de remigum supplemento; ubi cum multa disseruissent cur æqua plebis recusatio esset, verterunt orationem eo ut dicerent privatis id seu æquum seu iniquum onus injungendum esse; nam unde, cum pecunia in ærario non esset, paraturos navales socios? quomodo autem sine classibus aut Siciliam obtineri aut Italia Philippum arceri posse aut tuta Italiæ litora esse?

[36] Cum in hac difficultate rerum consilium hæreret ac prope torpor quidam occupasset hominum mentes, tum Lævinus consul: magistratus senatui et senatum populo, sicut honore præstet, ita ad omnia quæ dura atque aspera essent subeunda ducem debere esse. 'si quid injungere inferiori velis, id prius in te ac tuos si ipse juris statueris, facilius omnes obedientes habeas; nec impensa gravis est, cum <ex> ea plus quam pro virili parte sibi quemque capere principum vident. itaque <si> classes habere atque ornare volumus populum Romanum, privatos sine recusatione remiges dare, nobismet ipsis primum imperemus. aurum argentum <æs> signatum omne senatores crastino die in publicum conferamus, ita ut anulos sibi quisque et conjugi et liberis, et filio bullam et quibus uxor filiæve sunt singulas uncias pondo auri relinquant: argenti qui curuli sella sederunt equi ornamenta et libras pondo, ut salinum patellamque deorum causa habere possint: ceteri senatores libram argenti tantum: æris signati quina milia in singulos patres familiæ relinquamus: ceterum omne aurum argentum æs signatum ad triumuiros mensarios extemplo deferamus nullo ante senatus consulto facto, ut voluntaria conlatio et certamen adjuvandæ rei publicæ excitet ad æmulandum animos primum equestris ordinis, dein reliquæ plebis. hanc unam viam multa inter nos conlocuti consules invenimus; ingredimini dis bene juvantibus. res publica incolumis et privatas res facile saluas præstat: publica prodendo tua nequiquam serues.' in hæc tanto animo consensum est ut gratiæ ultro consulibus agerentur. senatu inde misso pro se quisque aurum argentum et æs in publicum conferunt, tanto certamine injecto ut prima aut inter primos nomina sua vellent in publicis tabulis esse ut nec triumuiri accipiundo nec scribæ referundo sufficerent. hunc consensum senatus equester ordo est secutus, equestris ordinis plebs. ita sine edicto, sine coercitione magistratus nec remige in supplementum nec stipendio res publica eguit; paratisque omnibus ad bellum consules in provincias profecti sunt.

[37] Neque aliud tempus belli fuit quo Carthaginienses Romanique pariter variis casibus immixti magis in ancipiti spe ac metu fuerint. nam Romanis et in provinciis hinc in Hispania adversæ res, hinc prosperæ in Sicilia luctum et lætitiam miscuerant, et in Italia cum Tarentum amissum damno et dolori, tum arx cum præsidio retenta præter spem gaudio fuit, et terrorem subitum pavoremque urbis Romæ obsessæ et oppugnatæ Capua post dies paucos capta in lætitiam vertit. transmarinæ quoque res quadam vice pensatæ: Philippus hostis tempore haud satis opportuno factus, Ætoli novi adsciti socii Attalusque Asiæ rex, jam velut despondente fortuna Romanis imperium orientis. Carthaginienses quoque Capuæ amissæ Tarentum captum æquabant, et ut ad moenia urbis Romanæ nullo prohibente se peruenisse in gloria ponebant, ita pigebat inriti incepti, pudebatque adeo se spretos ut sedentibus ipsis ad Romana moenia alia porta exercitus Romanus in Hispaniam duceretur. ipsæ quoque Hispaniæ quo propius spem venerant tantis duobus ducibus exercitibusque cæsis debellatum ibi ac pulsos inde Romanos esse, eo plus ab L. Marcio tumultuario duce ad vanum et inritum victoriam redactam esse indignationis præbebant. ita æquante fortuna suspensa omnia utrisque erant, integra spe, integro metu, velut illo tempore primum bellum inciperent.

[38] Hannibalem ante omnia angebat quod Capua pertinacius oppugnata ab Romanis quam defensa ab se multorum Italiæ populorum animos averterat, quos neque omnes tenere præsidiis nisi vellet in multas parvasque partes carpere exercitum quod minime tum expediebat poterat, nec deductis præsidiis spei liberam vel obnoxiam timori sociorum relinquere fidem. præceps in avaritiam et crudelitatem animus ad spolianda quæ tueri nequibat, ut vastata hosti relinquerentur, inclinavit. id foedum consilium cum incepto tum etiam exitu fuit. neque enim indigna patientium modo abalienabantur animi, sed ceterorum etiam; quippe ad plures exemplum ~quam~ pertinebat; nec consul Romanus temptandis urbibus sicunde spes aliqua se ostendisset deerat. Salapiæ principes erant Dasius et Blattius, Dasius Hannibali amicus; Blattius quantum ex tuto poterat rem Romanam fovebat et per occultos nuntios spem proditionis fecerat Marcello; sed sine adjutore Dasio res transigi non poterat. multum ac diu cunctatus, et tum quoque magis inopia consilii potioris quam spe effectus, Dasium appellabat; at ille, cum ab re aversus, tum æmulo potentatus inimicus, rem Hannibali aperit. arcessito utroque Hannibal cum pro tribunali quædam ageret mox de Blattio cogniturus, starentque summoto populo accusator et reus, Blattius de proditione Dasium appellat. enimuero ille, velut in manifesta re, exclamat sub oculis Hannibalis secum de proditione agi. Hannibali atque eis qui aderant quo audacior res erat, minus similis veri visa est: æmulationem profecto atque odium esse, et id crimen adferri quod, quia testem habere non posset, liberius fingenti esset. ita inde dimissi sunt. nec Blattius ante abstitit tam audaci incepto quam idem obtundendo, docendoque quam ea res ipsis patriæque salutaris esset, peruicit ut præsidium Punicum--<quingenti> autem Numidæ erant--Salapiaque traderetur Marcello. nec sine cæde multa tradi potuit. longe fortissimi equitum toto Punico exercitu erant. itaque, quamquam improvisa res fuit nec usus equorum in urbe erat, tamen armis inter tumultum captis et eruptionem temptaverunt et, cum evadere nequirent, pugnantes ad ultimum occubuerunt, nec plus quinquaginta ex his in potestatem hostium vivi venerunt. plusque aliquanto damni hæc ala equitum amissa Hannibali quam Salapia fuit; nec deinde unquam Poenus, quo longe plurimum valuerat, equitatu superior fuit.

[39] Per idem tempus cum in arce Tarentina vix inopia tolerabilis esset, spem omnem præsidium quod ibi erat Romanum præfectusque præsidii atque arcis M. Livius in commeatibus ab Sicilia missis habebant, qui ut tuto præterueherentur oram Italiæ, classis viginti ferme navium Regii stabat. præerat classi commeatibusque D. Quinctius, obscuro genere ortus, ceterum multis fortibus factis militari gloria inlustris. primo quinque naves, quarum maximæ duæ triremes, a Marcello ei traditæ erant [habuit]: postea rem impigre sæpe gerenti tres additæ quinqueremes: postremo ipse a sociis Reginisque et a Velia et a Pæsto debitas ex foedere exigendo classem viginti navium, sicut ante dictum est, efficit. huic ab Regio profectæ classi Democrates cum pari navium Tarentinarum numero quindecim milia ferme ab urbe ad Sapriportem obvius fuit. velis tum forte improvidus futuri certaminis Romanus veniebat; sed circa Crotonem Sybarimque suppleverat remigio naves, instructamque et armatam egregie pro magnitudine navium classem habebat; et tum forte sub idem tempus et venti vis omnis cecidit et hostes in conspectu fuere ut ad componenda armamenta expediendumque remigem ac militem ad imminens certamen satis temporis esset. raro alias tantis animis justæ concurrerunt classes, quippe cum in majoris discrimen rei quam ipsæ erant pugnarent, Tarentini ut reciperata urbe ab Romanis post centesimum prope annum, arcem etiam liberarent, spe commeatus quoque hostibus si navali proelio possessionem maris ademissent interclusuros, Romani ut retenta possessione arcis ostenderent non vi ac virtute, sed proditione ac furto Tarentum amissum. itaque ex utraque parte signo dato cum rostris concurrissent neque retro navem inhiberent nec dirimi ab se hostem paterentur quam quis indeptus navem erat ferrea injecta manu, ita conserebant ex propinquo pugnam ut non missilibus tantum, sed gladiis etiam prope conlato pede gereretur res. proræ inter se junctæ hærebant, puppes alieno remigio circumagebantur; ita in arto stipatæ erant naves ut vix ullum telum in mari vanum intercideret; frontibus velut pedestris acies urgebant peruiæque naves pugnantibus erant. insignis tamen inter ceteras pugna fuit duarum quæ primæ agminum concurrerant inter se. in Romana nave ipse Quinctius erat, in Tarentina Nico cui Perconi fuit cognomen, non publico modo sed privato etiam odio invisus atque infestus Romanis quod ejus factionis erat quæ Tarentum Hannibali prodiderat. hic Quinctium simul pugnantem hortantemque suos, incautum hasta transfigit. ille ut præceps cum armis procidit ante proram, victor Tarentinus in turbatam duce amisso navem impigre transgressus cum summovisset hostes et prora jam Tarentinorum esset, puppim male conglobati tuerentur Romani, repente et alia a puppe triremis hostium apparuit; ita in medio circumuenta Romana navis capitur. hinc ceteris terror injectus uti prætoriam navem captam videre, fugientesque passim aliæ in alto mersæ, aliæ in terram remis abreptæ mox prædæ fuere Thurinis Metapontinisque. ex onerariis quæ cum commeatu sequebantur, perpaucæ in potestatem hostium venere; aliæ ad incertos ventos hinc atque illinc obliqua transferentes vela, in altum evectæ sunt. nequaquam pari fortuna per eos dies Tarenti res gesta. nam ad quattuor milia hominum frumentatum egressa cum in agris passim vagarentur, Livius qui arci præsidioque Romano præerat, intentus in omnes occasiones gerendæ rei, C. Persium impigrum virum cum duobus milibus et <quingentis> armatorum ex arce emisit, qui vage effusos per agros palatosque adortus cum diu passim cecidisset, paucos ex multis, trepida fuga incidentes semiapertis portarum foribus, in urbem compulit ne<que multum afuit quin> urbs eodem impetu caperetur. ita æquatæ res ad Tarentum, Romanis victoribus <terra>, Carthaginiensibus mari. frumenti spes, quæ in oculis fuerat, utrosque frustrata pariter.

[40] Per idem tempus Lævinus consul jam magna parte anni circumacta in Siciliam veteribus novisque sociis exspectatus cum venisset, primum ac potissimum omnium ratus Syracusis nova pace inconditas componere res, Agrigentum inde, quod belli reliquum erat tenebaturque a Carthaginiensium valido præsidio, duxit legiones. et adfuit fortuna incepto. Hanno erat imperator Carthaginiensium, sed omnem in Muttine Numidisque spem repositam habebant. per totam Siciliam vagus prædas agebat ex sociis Romanorum neque intercludi ab Agrigento vi aut arte ulla nec quin erumperet ubi vellet prohiberi poterat. hæc ejus gloria quia jam imperatoris quoque famæ officiebat, postremo in invidiam vertit ut ne bene gestæ quidem res jam Hannoni propter auctorem satis lætæ essent. postremo præfecturam ejus filio suo dedit, ratus cum imperio auctoritatem quoque ei inter Numidas erepturum. quod longe aliter evenit; nam veterem favorem ejus sua insuper invidia auxit; neque ille indignitatem injuriæ tulit confestimque ad Lævinum occultos nuntios misit de tradendo Agrigento. per quos ut est facta fides compositusque rei gerendæ modus, portam ad mare ferentem Numidæ cum occupassent pulsis inde custodibus aut cæsis Romanos ad id ipsum missos in urbem acceperunt. et cum agmine jam in media urbis ac forum magno tumultu iretur, ratus Hanno non aliud quam tumultum ac secessionem, id quod et ante acciderat, Numidarum esse, ad comprimendam seditionem processit. atque ille cum ei multitudo major quam Numidarum procul visa et clamor Romanus haudquaquam ignotus ad aures accidisset, priusquam ad ictum teli veniret capessit fugam. per aversam portam emissus adsumpto comite Epicyde cum paucis ad mare peruenit; nactique opportune parvum navigium, relicta hostibus Sicilia de qua per tot annos certatum erat, in Africam traiecerunt. alia multitudo Poenorum Siculorumque ne temptato quidem certamine cum cæci in fugam ruerent clausique exitus essent circa portas cæsa. oppido recepto Lævinus qui capita rerum Agrigenti erant virgis cæsos securi percussit, ceteros prædamque vendidit; omnem pecuniam Romam misit. fama Agrigentinorum cladis Siciliam cum peruasisset, omnia repente ad Romanos inclinaverunt. prodita brevi sunt viginti oppida, sex vi capta: voluntaria deditione in fidem venerunt ad quadraginta. quarum civitatium principibus cum pro cujusque merito consul pretia poenasque exsoluisset, coegissetque Siculos positis tandem armis ad agrum colendum animos convertere, ut esset non incolarum modo alimentis frugifera insula, sed urbis Romæ atque Italiæ, id quod multis sæpe tempestatibus fecerat, annonam levaret, ab Agathyrna inconditam multitudinem secum in Italiam transuexit. quattuor milia hominum erant, mixti ex omni conluvione exsules obærati capitalia ausi plerique cum in civitatibus suis ac sub legibus vixerant, et postquam eos ex variis causis fortuna similis conglobaverat Agathyrnam per latrocinia ac rapinam tolerantes vitam. hos neque relinquere Lævinus in insula tum primum nova pace coalescente velut materiam novandis rebus satis tutum ratus est, et Reginis usui futuri erant ad populandum Bruttium agrum adsuetam latrociniis quærentibus manum. et quod ad Siciliam attinet eo anno debellatum est.

[41] In Hispania principio veris P. Scipio navibus deductis evocatisque edicto Tarraconem sociorum auxiliis classem onerariasque ostium inde Hiberi fluminis petere jubet. eodem legiones ex hibernis convenire cum jussisset, ipse cum quinque milibus sociorum ab Tarracone profectus ad exercitum est. quo cum venisset adloquendos maxime veteres milites qui tantis superfuerunt cladibus ratus, contione advocata ita disseruit: 'nemo ante me novus imperator militibus suis priusquam opera eorum usus esset gratias agere jure ac merito potuit: me vobis priusquam provinciam aut castra viderem obligavit fortuna, primum quod ea pietate erga patrem patruumque meum vivos mortuosque fuistis, deinde quod amissam tanta clade provinciæ possessionem integram et populo Romano et successori mihi virtute vestra obtinuistis. sed cum jam benignitate deum id paremus atque agamus non ut ipsi maneamus in Hispania sed ne Poeni maneant, nec ut pro ripa Hiberi stantes arceamus transitu hostes sed ut ultro transeamus transferamusque bellum, vereor ne cui vestrum majus id audaciusque consilium quam aut pro memoria cladium nuper acceptarum aut pro ætate mea videatur. adversæ pugnæ in Hispania nullius in animo quam meo minus oblitterari possunt, quippe cui pater et patruus intra triginta dierum spatium ut aliud super aliud cumularetur familiæ nostræ funus interfecti sunt; sed ut familiaris pæne orbitas ac solitudo frangit animum, ita publica cum fortuna tum virtus desperare de summa rerum prohibet. ea fato quodam data nobis sors est ut magnis omnibus bellis victi vicerimus. vetera omitto, Porsennam Gallos Samnites: a Punicis bellis incipiam. quot classes, quot duces, quot exercitus priore bello amissi sunt? jam quid hoc bello memorem? omnibus aut ipse adfui cladibus aut quibus afui, maxime unus omnium eas sensi. Trebia Trasumennus Cannæ quid aliud sunt quam monumenta occisorum exercituum consulumque Romanorum? adde defectionem Italiæ, Siciliæ majoris partis, Sardiniæ; adde ultimum terrorem ac pavorem, castra Punica inter Anienem ac moenia Romana posita et visum prope in portis victorem Hannibalem. in hac ruina rerum stetit una integra atque immobilis virtus populi Romani; hæc omnia strata humi erexit ac sustulit. vos omnium primi, milites, post Cannensem cladem vadenti Hasdrubali ad Alpes Italiamque, qui si se cum fratre conjunxisset nullum jam nomen esset populi Romani, ductu auspicioque patris mei obstitistis; et hæ secundæ res illas adversas sustinuerunt. nunc benignitate deum omnia secunda prospera in dies lætiora ac meliora in Italia Siciliaque geruntur. in Sicilia Syracusæ, Agrigentum captum, pulsi tota insula hostes, receptaque provincia in dicionem populi Romani est: in Italia Arpi recepti, Capua capta. iter omne ab urbe Roma trepida fuga emensus Hannibal, in extremum angulum agri Bruttii compulsus nihil jam majus precatur deos quam ut incolumi cedere atque abire ex hostium terra liceat. quid igitur minus conveniat, milites, quam cum aliæ super alias clades cumularentur ac di prope ipsi cum Hannibale starent, vos hic cum parentibus meis--æquentur enim etiam honore nominis--sustinuisse labantem fortunam populi Romani, nunc eosdem quia illic omnia secunda lætaque sunt animis deficere? nuper quoque quæ acciderunt, utinam tam sine meo luctu quam~~. nunc di immortales imperii Romani præsides qui centuriis omnibus ut mihi imperium juberent dari fuere auctores, iidem auguriis auspiciisque et per nocturnos etiam visus omnia læta ac prospera portendunt. animus quoque meus, maximus mihi ad hoc tempus vates, præsagit nostram Hispaniam esse, brevi extorre hinc omne Punicum nomen maria terrasque foeda fuga impleturum. quod mens sua sponte divinat, idem subicit ratio haud fallax. vexati ab iis socii nostram fidem per legatos implorant. tres duces discordantes prope ut defecerint alii ab aliis, trifariam exercitum in diversissimas regiones distraxere. eadem in illos ingruit fortuna quæ nuper nos adflixit; nam et deseruntur ab sociis, ut prius ab Celtiberis nos, et diduxere exercitus quæ patri patruoque meo causa exitii fuit; nec discordia intestina coire eos in unum sinet neque singuli nobis resistere poterunt. vos modo, milites, favete nomini Scipionum, suboli imperatorum vestrorum velut accisis recrescenti stirpibus. agite, veteres milites, novum exercitum novumque ducem traducite Hiberum, traducite in terras cum multis fortibus factis sæpe a vobis peragratas. brevi faciam ut, quemadmodum nunc noscitatis in me patris patruique similitudinem oris voltusque et lineamenta corporis, ita ingenii fidei virtutisque effigiem vobis reddam ut revixisse aut renatum sibi quisque Scipionem imperatorem dicat.'

[42] Hac oratione accensis militum animis relicto ad præsidium regionis ejus M. Silano cum tribus milibus peditum et trecentis equitibus ceteras omnes copias--erant autem viginti quinque milia peditum, duo milia quingenti equites --Hiberum traiecit. ibi quibusdam suadentibus ut quoniam in tres tam diversas regiones discessissent Punici exercitus, proximum adgrederetur, periculum esse ratus ne eo facto in unum omnes contraheret nec par esset unus tot exercitibus, Carthaginem Novam interim oppugnare statuit urbem cum ipsam opulentam suis opibus tum hostium omni bellico apparatu plenam--ibi arma, ibi pecunia, ibi totius Hispaniæ obsides erant--sitam præterea cum opportune ad traiciendum in Africam tum super portum satis amplum quantævis classi et nescio an unum in Hispaniæ ora qua nostro adjacet mari. nemo omnium quo iretur sciebat præter C. Lælium. is classe circummissus ita moderari cursum navium jussus erat ut eodem tempore Scipio ab terra exercitum ostenderet et classis portum intraret. septimo die ab Hibero Carthaginem ventum est simul terra marique. castra ab regione urbis qua in septentrionem versa est posita; his ab tergo--nam frons natura tuta erat--uallum objectum. etenim sita Carthago sic est. sinus est maris media fere Hispaniæ ora, maxime Africo vento oppositus, <ad duo milia> et quingentos passus introrsus retractus, paululo plus passuum <mille et ducentos> in latitudinem patens. hujus in ostio sinus parva insula objecta ab alto portum ab omnibus ventis præterquam Africo tutum facit. ab intimo sinu pæneinsula excurrit, tumulus is ipse in quo condita urbs est, ab ortu solis et a meridie cincta mari: ab occasu stagnum claudit paulum etiam ad septentrionem fusum, incertæ altitudinis utcumque exæstuat aut deficit mare. continenti urbem jugum ducentos fere et quinquaginta passus patens conjungit. unde cum tam parvi operis munitio esset, non objecit vallum imperator Romanus, seu fiduciam hosti superbe ostentans sive ut subeunti sæpe ad moenia urbis recursus pateret.

[43] Cetera quæ munienda erant cum perfecisset, naves etiam in portu velut maritimam quoque ostentans obsidionem instruxit; circumuectusque classem cum monuisset præfectos navium ut vigilias nocturnas intenti seruarent, omnia ubique primo obsessum hostem conari, regressus in castra ut consilii sui rationem quod ab urbe potissimum oppugnanda bellum orsus esset militibus ostenderet et spem potiundæ cohortando faceret, contione advocata ita disseruit: 'ad urbem unam oppugnandam si quis vos adductos credit, is magis operis vestri quam emolumenti rationem exactam, milites, habet; oppugnabitis enim vere moenia unius urbis, sed in una urbe universam ceperitis Hispaniam. hic sunt obsides omnium nobilium regum populorumque, qui simul in potestate vestra erunt, extemplo omnia quæ nunc sub Carthaginiensibus sunt in dicionem tradent; hic pecunia omnis hostium, sine qua neque illi gerere bellum possunt, quippe qui mercennarios exercitus alant, et quæ nobis maximo usui ad conciliandos animos barbarorum erit; hic tormenta arma omnis apparatus belli est, qui simul et vos instruet et hostes nudabit. potiemur præterea cum pulcherrima opulentissimaque urbe tum opportunissima portu egregio unde terra marique quæ belli usus poscunt suppeditentur; quæ cum magna ipsi habebimus tum dempserimus hostibus multo majora. hæc illis arx, hoc horreum ærarium armamentarium, hoc omnium rerum receptaculum est; huc rectus ex Africa cursus est; hæc una inter Pyrenæum et Gades statio; hinc omni Hispaniæ imminet Africa.~~

[44] ~~armaverat. cum terra marique instrui oppugnationem videret et ipse copias ita disponit. oppidanorum duo milia ab ea parte qua castra Romana erant opponit: quingentis militibus arcem insidit, quingentos tumulo urbis in orientem verso imponit: multitudinem aliam quo clamor, quo subita vocasset res intentam ad omnia occurrere jubet. patefacta deinde porta eos quos in via ferente ad castra hostium instruxerat emittit. Romani duce ipso præcipiente parumper cessere, ut propiores subsidiis in certamine ipso summittendis essent. et primo haud impares stetere acies; subsidia deinde identidem summissa e castris non averterunt solum in fugam hostes, sed adeo effusis institerunt ut nisi receptui cecinisset permixti fugientibus inrupturi fuisse in urbem viderentur. trepidatio vero non in proelio major quam tota urbe fuit; multæ stationes pavore atque fuga desertæ sunt relictique muri cum qua cuique erat proximum desiluissent. quod ubi egressus Scipio in tumulum quem Mercuri vocant animaduertit multis partibus nudata defensoribus moenia esse, omnes e castris excitos ire ad oppugnandam urbem et ferre scalas jubet. ipse trium præ se juvenum validorum scutis oppositis--ingens enim jam vis omnis generis telorum e muris volabat--ad urbem succedit; hortatur imperat quæ in rem sunt, quodque plurimum ad accendendos militum animos intererat, testis spectatorque virtutis atque ignaviæ cujusque adest. itaque in volnera ac tela ruunt; neque illos muri neque superstantes armati arcere queunt quin certatim adscendant. et ab navibus eodem tempore ea quæ mari adluitur pars urbis oppugnari coepta est. ceterum tumultus inde major quam vis adhiberi poterat. dum applicant, dum raptim exponunt scalas militesque dum qua cuique proximum est in terram evadere properant, ipsa festinatione et certamine alii alios impediunt.

[45] Inter hæc repleverat jam Poenus armatis muros, et vis magna ex ingenti copia congesta telorum suppeditabat; sed neque viri nec tela nec quicquam aliud æque quam moenia ipsa sese defendebant. raræ enim scalæ altitudini æquari poterant, et quo quæque altiores, eo infirmiores erant. itaque cum summus quisque evadere non posset, subirent tamen alii, onere ipso frangebantur. quidam stantibus scalis cum altitudo caliginem oculis offudisset, ad terram delati sunt. et cum passim homines scalæque ruerent et ipso successu audacia atque alacritas hostium cresceret, signum receptui datum est; quod spem non præsentis modo ab tanto certamine ac labore quietis obsessis, sed etiam in posterum dedit scalis et corona capi urbem non posse: opera et difficilia esse et tempus datura ad ferendam opem imperatoribus suis. vix prior tumultus conticuerat cum Scipio ab defessis jam volneratisque recentes integrosque alios accipere scalas jubet et vi majore adgredi urbem. ipse ut ei nuntiatum est æstum decedere, quod per piscatores Tarraconenses, nunc levibus cumbis, nunc ubi eæ siderent vadis peruagatos stagnum, compertum habebat facilem pedibus ad murum transitum dari, eo secum armatos quingentos duxit. medium ferme diei erat, et ad id, quod sua sponte cedente in mare æstu trahebatur aqua, acer etiam septentrio ortus inclinatum stagnum eodem quo æstus ferebat et adeo nudaverat vada ut alibi umbilico tenus aqua esset, alibi genua vix superaret. hoc cura ac ratione compertum in prodigium ac deos vertens Scipio qui ad transitum Romanis mare verterent et stagna auferrent viasque ante nunquam initas humano vestigio aperirent, Neptunum jubebat ducem itineris sequi ac medio stagno evadere ad moenia.

[46] Ab terra ingens labor succedentibus erat; nec altitudine tantum moenium impediebantur, sed quod ~euntes~ ad ancipites utrimque ictus subjectos habebant Romanos, ut latera infestiora subeuntibus quam adversa corpora essent. at parte ~in alia quingentis et per stagnum facilis transitus et in murum adscensus inde fuit; nam neque opere emunitus erat ut ubi ipsius loci ac stagni præsidio satis creditum foret, nec ulla armatorum statio aut custodia opposita intentis omnibus ad opem eo ferendam unde periculum ostendebatur. ubi urbem sine certamine intravere, pergunt inde quanto maximo cursu poterant ad eam portam circa quam omne contractum certamen erat; in quod adeo intenti omnium non animi solum fuere sed etiam oculi auresque pugnantium spectantiumque et adhortantium pugnantes ut nemo ante ab tergo senserit captam urbem quam tela in aversos inciderunt et utrimque ancipitem hostem habebant. tunc turbatis defensoribus metu et moenia capta et porta intus forisque pariter refringi coepta; et mox cædendo confectis ac distractis ne iter impediretur foribus armati impetum fecerunt. magna multitudo et muros transcendebat; sed hi passim ad cædem oppidanorum versi; illa quæ portam ingressa erat justa acies cum ducibus, cum ordinibus media urbe usque in forum processit. inde cum duobus itineribus fugientes videret hostes, alios ad tumulum in orientem versum qui tenebatur quingentorum militum præsidio, alios in arcem in quam et ipse Mago cum omnibus fere armatis qui muris pulsi fuerant refugerat, partem copiarum ad tumulum expugnandum mittit, partem ipse ad arcem ducit. et tumulus primo impetu est captus, et Mago arcem conatus defendere, cum omnia hostium plena videret neque spem ullam esse, se arcemque et præsidium dedidit. quoad dedita arx est, cædes tota urbe passim factæ nec ulli puberum qui obvius fuit parcebatur: tum signo dato cædibus finis factus, ad prædam victores versi, quæ ingens omnis generis fuit.

[47] Liberorum capitum virile secus ad decem milia capta; inde qui cives Novæ Carthaginis erant dimisit urbemque et sua omnia quæ reliqua eis bellum fecerat restituit. opifices ad duo milia hominum erant; eos publicos fore populi Romani edixit, cum spe propinqua libertatis si ad ministeria belli enixe operam navassent. ceteram multitudinem incolarum juvenum ac validorum servorum in classem ad supplementum remigum dedit; et auxerat navibus octo captivis classem. extra hanc multitudinem Hispanorum obsides erant, quorum perinde ac si sociorum liberi essent cura habita. captus et apparatus ingens belli; catapultæ maximæ formæ centum viginti, minores ducentæ octoginta una; ballistæ majores viginti tres, minores quinquaginta duæ; scorpionum majorum minorumque et armorum telorumque ingens numerus; signa militaria septuaginta quattuor. et auri argenti relata ad imperatorem magna vis: pateræ aureæ fuerunt ducentæ septuaginta sex, librales ferme omnes pondo; argenti infecti signatique decem et octo milia et trecenta pondo, vasorum argenteorum magnus numerus; hæc omnia C. Flaminio quæstori appensa adnumerataque sunt; tritici quadringenta milia modium, hordei ducenta septuaginta. naves onerariæ sexaginta tres in portu expugnatæ captæque, quædam cum suis oneribus, frumento, armis, ære præterea ferroque et linteis et sparto et navali alia materia ad classem ædificandam, ut minimum omnium inter tantas opes belli captas Carthago ipsa fuerit.

[48] Eo die Scipio C. Lælio cum sociis navalibus urbem custodire jusso ipse in castra legiones reduxit fessosque milites omnibus uno die belli operibus, quippe qui et acie dimicassent et capienda urbe tantum laboris periculique adissent et capta cum iis qui in arcem confugerant iniquo etiam loco pugnassent, curare corpora jussit. postero die militibus navalibusque sociis convocatis primum dis immortalibus laudes gratesque egit, qui se non urbis solum opulentissimæ omnium in Hispania uno die compotem fecissent, sed ante eo congessissent omnis Africæ atque Hispaniæ opes, ut neque hostibus quicquam relinqueretur et sibi ac suis omnia superessent. militum deinde virtutem conlaudavit quod eos non eruptio hostium, non altitudo moenium, non inexplorata stagni vada, non castellum in alto tumulo situm, non munitissima arx deterruisset quo minus transcenderent omnia perrumperentque. itaque quamquam omnibus omnia deberet, præcipuum muralis coronæ decus ejus esse qui primus murum adscendisset; profiteretur qui se dignum eo duceret dono. duo professi sunt, Q. Trebellius, centurio legionis quartæ, et Sex. Digitius, socius navalis. nec ipsi tam inter se acriter contendebant quam studia excitaverant uterque sui corporis hominum. sociis C. Lælius, præfectus classis, legionariis M. Sempronius Tuditanus aderat. ea contentio cum prope seditionem veniret, Scipio tres recuperatores cum se daturum pronuntiasset qui cognita causa testibusque auditis judicarent uter prior in oppidum transcendisset, C. Lælio et M. Sempronio, advocatis partis utriusque, P. Cornelium Caudinum de medio adjecit eosque tres recuperatores considere et causam cognoscere jussit. cum res eo majore ageretur certamine quod amoti tantæ dignitatis non tam advocati quam moderatores studorium fuerant, C. Lælius relicto consilio ad tribunal ad Scipionem accedit, eumque docet rem sine modo ac modestria agi, ac proper esse ut manus inter se conferant. Ceterum, etiam si vis absit, nihilo minus detestabili exemplo rem agi, quippe ubi fraude ac periurio decus petatur virtutis. Satre hinc legionarios milites, hinc classicos, per omnis deos paratos jurare magis quæ velint quam quæ sciant vera esse, et obstringere periurio non se solum suumque caput, sed signa militaria et aquilas sacramentique religionem. Hæc se ad eum de sententia P. Cornelii et M. Sempronii deferre. Scipio conlaudato Lælio ad contionem advocavit pronuntiavitque se satis compertum habere Q. Trebellium et Sex. Digitium pariter in murum escendisse, seque eos ambos virtutis causa coronis muralibus donare. Tum reliquos prout cujusque meritum virtusque erat donavit; ante omnis C. Lælium præfectum classis et omni genere laudis sibimet ipse æquavit et corona aurea ac triginta bubus donavit.

[49] Tum obsides civitatium Hispaniæ vocari jussit; quorum quantus numerus fuerit piget scribere, quippe ubi alibi trecentos ferme, alibi tria milia septingentos viginti quattuor fuisse inveniam. Æque et alia inter auctores discrepant. Præsidium Punicum alius decem, alius septem, alius haud plus quam duum milium fuisse scribit. Capta alibi decem milia capitum, alibi supra quinque et viginti invenias. Scorpiones majores minoresque ad sexaginta captos scripserim, si auctorem Græcum sequar Silenum; si valerium Antiatem, major scorpionumsex milia, minorum tredecim milia; adeo nullus mentiendi modus est. Ne de ducibus quidem convenit. Plerique Lælium præfuisse classi, sunt qui M. Julium Silanum dicant; Arinen præfuisse Punico præsidio deditumque Romanis Antias valerius, Magonem alii scriptores tradunt. Non de numero navium captarum, non de pondere auri atque argenti et redacta pecunia convenit; si aliquis adsentiri necesse est, media simillima veri sunt. Ceterum, vocatis obsidibus primum universos bonum animum habere jussit: venisse enim eos in populi Romani potestatem, qui beneficio quam metu obligare homines malit exterasque gentes fide ac societate junctas habere quam tristi subjectas seruitio. Deinde acceptis nominibus civitatium recensuit captivos quot cujusque populi essent, et nuntios domum misit ut ad suos quisque recipiendos veniret. Si quarum forte civitatium legati aderant, eis præsentibus suos restituit: ceterorum curam benigne tuendorum C. Flaminio quæstori attribuit. Inter hæc e media turba obsidum mulier magno natu, Mandonii uxor, qui frater Indibilis Ilergetum reguli erant, flens ad pedes imperatoris procubuit obtestarique coepit ut curam cultumque feminarum impensius custodibus commendaret. Cum Scipio nihil defuturum iis profecto diceret, tum rursus mulier: "Haud magni ista facimus" inquit; "quid enim huic fortunæ non satis est? Alia me cura ætatem harum intuentem Ð nam ipsa jam extra periculum injuriæ muliebris sum Ð stimulat." Et ætate et forma florentes circa eam Indibilis filiæ erant aliæque nobilitate pari, quæ omnes eam pro parente colebant. Tum Scipio: "Meæ populique Romani disciplinæ causæ facerem" inquit, "ne quid quod sanctum usquam esset apud nos violaretur: nunc ut id curem impensius, vestra quoque virtus dignitasque facit quæ ne in malis quidem oblitæ decoris matronalis estis". Spectatæ deinde integritatis viro tradidit eas tuerique haud secus verecunde ac modeste quam hospitum conjuges ac matres jussit.

[50] Captiva deinde a militibus adducitur ad eum adulta virgo, adeo eximia forma ut quacumque incedebat converteret omnium oculos. Scipio percontatus patriam parentesque, inter cetera accepit desponsam eam principi Celtiberorum: adulescenti Allucio nomen erat. Extemplo igitur parentibus sponsoque ab domo accitis, cum interim audiret deperire eum sponsæ amore, ubi primum venit, accuratiore eum sermone quam parentes adloquitur. "Ivuenis", inquit, "ivuenem appello, quo minor sit inter nos hujus sermonis verecundia. Ego cum sponsa tua capta a militibus nostris ad me ducta esset audiremque tibi eam cordi esse, et forma faceret fidem, quia ipse, si frui liceret ludo ætatis, præsertim in recto et legitimo amore, et non res publica animum nostrum occupasset, veniam mihi dari sponsam impensius amanti vellem, tuo cujus possum amori faveo. Fuit sponsa tua apud me eadem qua apud soceros tuos parentesque suos verecundia; seruata tibi est, ut inviolatum et dignum me teque dari tibi donum posset. Hanc mercedem unam pro eo munere paciscor: amicus populo Romano sis et, si me virum bonum credis esse quales patrem patruumque meum jam ante hæ gentes norant, scias multos nostri similes in civitate Romana esse, nec ullum in terris hodie populum dici posse quem minus tibi hostem tuisque esse velis aut amicum malis." Cum adulescens, simul pudore et gaudio perfusus, dextram Scipionis tenens deos omnes invocaret ad gratiam illi pro se referendam, quoniam sibi nequaquam satis facultatis pro suo animo atque illius erga se merito esset, parentes inde cognatique virgines appellati; qui, quoniam gratis sibi redderetur, virgo ad quam redimendam satis magnum attulissent auri pondus, orare Scipionem ut id ab se donum acciperet coeperunt, haud minorem ejus rei apud se gratiam futuram esse adfirmantes quam redditæ inviolatæ foret virginis. Scipio quando tanto opere peterent accepturum se pollicitus, poni ante pedes jussit vocatoque ad se Allucio. "Super dotem" inquit "quam accepturus a socero es, hæc tibi a me dotalia dona accedent"; aurumque tollere ac sibi habere jussit. His lætus donis honoribusque dimissus domum, implevit populares laudibus meritis Scipionis: venisse dis simillimum juvenem, vincentem omnia cum armis, tum benignitate ac beneficiis. Itaque dilectu clientium habito cum delectis mille et quadringentis equitibus intra paucos dies ad Scipionem revertit.

[51] Scipio retentum secum Lælium, dum captivos obsidesque et prædam ex consilio ejus disponeret, satis omnibus rebus compositis, data quinquereme <et> captivis + cum Magone et quindecim fere senatoribus qui simul cum eo capti erant in naves sex impositis nuntium victoriæ Romam mittit. Ipse paucos dies quibus morari Carthagine statuerat, exercendis navalibus pedestribusque copiis absumpsit. Primo die legiones in armis quattuor milium spatio decurrerunt; secundo die arma curare et tergere ante tentoria jussi; tertio die rudibus inter se in modum justæ pugnæ concurrerunt præpilatisque missilibus jaculati sunt; quarto die quies data; quinto iterum in armis decursum est. Hunc ordinem laboris quietisque quoad Carthagine morati sunt seruarunt. Remigium classicique milites tranquillo in altum evecti, agilitatem navium simulacris navalis pugnæ experiebantur. Hæc extra urbem terra marique corpora simul animosque ad bellum acuebant; urbs ipsa strepebat apparatu belli fabris omnium generum in publicam officinam inclusis. Dux cuncta pari cura obibat: nunc in classe ac navali erat, nunc cum legionibus decurrebat: nunc operibus adspiciendis tempus dabat, quæque in officinis quæque in armamentario ac navalibus fabrorum multitudo plurima in singulos dies certamine ingenti faciebat. His ita incohatis refectisque quæ quassata erant muri dispositisque præsidiis ad custodiam urbis, Tarraconem est profectus, a multis legationibus protinus in via aditus, quas partim dato responso ex itinere dimisit, partim distulit Tarraconem, quo omnibus novis veteribusque sociis edixerat conventum. Et cuncti fere qui cis Hiberum incolunt populi, multi etiam ulterioris provinciæ convenerunt. Carthaginiensium duces primo ex industria famam captæ Carthaginis compresserunt: deinde, ut clarior res erat quam ut tegi ac dissimulari posset, elevabant verbis: necopinato adventu ac prope furto unius diei urbem unam Hispaniæ interceptam, cujus rei tam parvæ præmio elatum insolentem juvenem immodico gaudio speciem magnæ victoriæ imposuisse: at ubi adpropinquare tres duces, tres victores hostium exercitus audisset, occursuram ei extemplo domesticorum funerum memoriam. Hæc in volgus jactabant, haudquaquam ipsi ignari quantum sibi ad omnia virium Carthagine amissa decessisset.