TITI LIVI AB URBE CONDITA LIBER XXV

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41

[1] Dum hæc in Africa atque in Hispania geruntur, Hannibal in agro Sallentino æstatem consumpsit spe per proditionem urbis Tarentinorum potiundæ. ipsorum interim Sallentinorum ignobiles urbes ad eum defecerunt. eodem tempore in Bruttiis ex duodecim populis, qui anno priore ad Poenos desciverant, Consentini et Tauriani in fidem populi Romani redierunt et plures redissent, ni T. Pomponius Veientanus, præfectus socium, prosperis aliquot populationibus in agro Bruttio justi ducis speciem nactus, tumultuario exercitu coacto cum Hannone conflixisset. magna ibi vis hominum sed inconditæ turbæ agrestium servorumque cæsa aut capta est: minimum jacturæ fuit quod præfectus inter ceteros est captus, et tum temerariæ pugnæ auctor et ante publicanus omnibus malis artibus et rei publicæ et societatibus infidus damnosusque. Sempronius consul in Lucanis multa proelia parva, haud ullum dignum memoratu fecit et ignobilia oppida Lucanorum aliquot expugnavit. quo diutius trahebatur bellum et variabant secundæ adversæque res non fortunam magis quam animos hominum, tanta religio, et ea magna ex parte externa, civitatem incessit ut aut homines aut dei repente alii viderentur facti. nec jam in secreto modo atque intra parietes abolebantur Romani ritus, sed in publico etiam ac foro Capitolioque mulierum turba erat nec sacrificantium nec precantium deos patrio more. sacrificuli ac vates ceperant hominum mentes quorum numerum auxit rustica plebs, ex incultis diutino bello infestisque agris egestate et metu in urbem compulsa; et quæstus ex alieno errore facilis, quem velut concessæ artis usu exercebant. primo secretæ bonorum indignationes exaudiebantur; deinde ad patres etiam ac publicam querimoniam excessit res. incusati graviter ab senatu ædiles triumuirique capitales quod non prohiberent, cum emovere eam multitudinem e foro ac disicere apparatus sacrorum conati essent, haud procul afuit quin violarentur. ubi potentius jam esse id malum apparuit quam ut minores per magistratus sedaretur, M. Æmilio prætori [urb.] negotium ab senatu datum est ut eis religionibus populum liberaret. is et in contione senatus consultum recitavit et edixit ut quicumque libros vaticinos precationesue aut artem sacrificandi conscriptam haberet eos libros omnes litterasque ad se ante kalendas Apriles deferret neu quis in publico sacrove loco novo aut externo ritu sacrificaret.

[2] Aliquot publici sacerdotes mortui eo anno sunt, L. Cornelius Lentulus pontifex maximus et C. Papirius C. filius Masso pontifex et P. Furius Philus augur et C. Papirius L. filius Masso decemuir sacrorum. in Lentuli locum M. Cornelius Cethegus, in Papiri Cn. Seruilius Cæpio pontifices suffecti sunt; augur creatus L. Quinctius Flamininus, decemuir sacrorum L. Cornelius Lentulus. comitiorum consularium jam appetebat tempus; sed quia consules a bello intentos avocare non placebat, Ti. Sempronius consul comitiorum causa dictatorem dixit C. Claudium Centonem. ab eo magister equitum est dictus Q. Fuluius Flaccus. dictator primo comitiali die creavit consules Q. Fuluium Flaccum, magistrum equitum, et Ap. Claudium Pulchrum, cui Sicilia provincia in prætura fuerat. tum prætores creati Cn. Fuluius Flaccus <C.> Claudius Nero M. Junius Silanus P. Cornelius Sulla. comitiis perfectis dictator magistratu abiit. ædilis curulis fuit eo anno cum M. Cornelio Cethego P. Cornelius Scipio, cui post Africano fuit cognomen. huic petenti ædilitatem cum obsisterent tribuni plebis, negantes rationem ejus habendam esse quod nondum ad petendum legitima ætas esset, 'si me' inquit 'omnes Quirites ædilem facere volunt, satis annorum habeo.' tanto inde favore ad suffragium ferendum in tribus discursum est ut tribuni repente incepto destiterint. ædilicia largitio hæc fuit, ludi Romani pro temporis illius copiis magnifice facti et diem unum instaurati, et congii olei in vicos singulos dati. L. Villius Tappulus et M. Fundanius Fundulus, ædiles plebeii, aliquot matronas apud populum probri accusarunt; quasdam ex eis damnatas in exsilium egerunt. ludi plebeii per biduum instaurati et Jovis epulum fuit ludorum causa.

[3] Q. Fuluius Flaccus tertium, Ap. Claudius consulatum ineunt; et prætores provincias sortiti sunt, P. Cornelius Sulla urbanam et peregrinam, quæ duorum ante sors fuerat, Cn. Fuluius Flaccus Apuliam, C. Claudius Nero Suessulam, M. Junius Silanus Tuscos. consulibus bellum cum Hannibale et binæ legiones decretæ; alter a Q. Fabio superioris anni consule, alter a Fuluio Centumalo acciperet; prætorum Fului Flacci quæ Luceriæ sub Æmilio prætore, Neronis Claudi quæ in Piceno sub C. Terentio fuissent legiones essent; supplementum in eas ipsi scriberent sibi; M. Junio in Tuscos legiones urbanæ prioris anni datæ. Ti. Sempronio Graccho et P. Sempronio Tuditano imperium provinciæque Lucani et Gallia cum suis exercitibus prorogatæ; item P. Lentulo qua vetus provincia in Sicilia esset, M. Marcello Syracusæ et qua Hieronis regnum fuisset, T. Otacilio classis, Græcia M. Valerio, Sardinia Q. Mucio Scævolæ, Hispaniæ P. et Cn. Corneliis. ad veteres exercitus duæ urbanæ legiones a consulibus scriptæ summaque trium et viginti legionum eo anno effecta est.

Dilectum consulum M. Postumii Pyrgensis cum magno prope motu rerum factum impediit. publicanus erat Postumius, qui multis annis parem fraude avaritiaque neminem in civitate habuerat præter T. Pomponium Veientanum, quem populantem temere agros in Lucanis ductu Hannonis priore anno ceperant Carthaginienses. hi, quia publicum periculum erat a vi tempestatis in iis quæ portarentur ad exercitus et ementiti erant falsa naufragia et ea ipsa quæ vera renuntiaverant fraude ipsorum facta erant, non casu. in veteres quassasque naves paucis et parvi pretii rebus impositis, cum mersissent eas in alto exceptis in præparatas scaphas nautis, multiplices fuisse merces ementiebantur. ea fraus indicata M. Æmilio prætori priore anno fuerat ac per eum ad senatum delata nec tamen ullo senatus consulto notata, quia patres ordinem publicanorum in tali tempore offensum nolebant. populus severior vindex fraudis erat; excitatique tandem duo tribuni plebis, Sp. et L. Caruilii, cum rem invisam infamemque cernerent, ducentum milium æris multam M. Postumio dixerunt. cui certandæ cum dies advenisset conciliumque tam frequens plebis adesset ut multitudinem area Capitolii vix caperet, perorata causa una spes videbatur esse si C. Seruilius Casca tribunus plebis, qui propinquus cognatusque Postumio erat, priusquam ad suffragium tribus vocarentur, intercessisset. testibus datis tribuni populum submoverunt sitellaque lata est ut sortirentur ubi Latini suffragium ferrent. interim publicani Cascæ instare ut concilio diem eximeret; populus reclamare; et forte in cornu primus sedebat Casca, cui simul metus pudorque animum versabat. cum in eo parum præsidii esset, turbandæ rei causa publicani per vacuum submoto locum cuneo inruperunt jurgantes simul cum populo tribunisque. nec procul dimicatione res erat cum Fuluius consul tribunis 'nonne videtis' inquit 'uos in ordinem coactos esse et rem ad seditionem spectare, ni propere dimittitis plebis concilium?'

[4] Plebe dimissa senatus vocatur et consules referunt de concilio plebis turbato vi atque audacia publicanorum: M. Furium Camillum, cujus exsilium ruina urbis secutura fuerit, damnari se ab iratis civibus passum esse; decemuiros ante eum, quorum legibus ad eam diem viverent, multos postea principes civitatis judicium de se populi passos; Postumium Pyrgensem suffragium populo Romano extorsisse, concilium plebis sustulisse, tribunos in ordinem coegisse, contra populum Romanum aciem instruxisse, locum occupasse ut tribunos a plebe intercluderet, tribus in suffragium vocari prohiberet. nihil aliud a cæde ac dimicatione continuisse homines nisi patientiam magistratuum, quod cesserint in præsentia furori atque audaciæ paucorum vincique se ac populum Romanum passi sint et comitia, quæ reus vi atque armis prohibiturus erat, ne causa quærentibus dimicationem daretur, voluntate ipsi sua sustulerint. hæc cum ab optimo quoque pro atrocitate rei accepta essent vimque eam contra rem publicam et pernicioso exemplo factam senatus decresset, confestim Caruilii tribuni plebis omissa multæ certatione rei capitalis diem Postumio dixerunt ac ni vades daret prendi a viatore atque in carcerem duci jusserunt. Postumius vadibus datis non adfuit. tribuni plebem rogaverunt plebesque ita scivit, si M. Postumius ante kalendas Maias non prodisset citatusque eo die non respondisset neque excusatus esset, videri eum in exsilio esse bonaque ejus venire, ipsi aqua et igni placere interdici. singulis deinde eorum qui turbæ ac tumultus concitatores fuerant, rei capitalis diem dicere ac vades poscere coeperunt. primo non dantes, deinde etiam eos qui dare possent in carcerem coniciebant; cujus rei periculum vitantes plerique in exsilium abjerunt.

[5] Hunc fraus publicanorum, deinde fraudem audacia protegens exitum habuit. comitia inde pontifici maximo creando sunt habita; ea comitia novus pontifex M. Cornelius Cethegus habuit. tres ingenti certamine petierunt, Q. Fuluius Flaccus consul, qui et ante bis consul et censor fuerat, et T. Manlius Torquatus, et ipse duobus consulatibus et censura insignis, et <P.> Licinius Crassus, qui ædilitatem curulem petiturus erat. hic senes honoratosque juvenis in eo certamine vicit. ante hunc intra centum annos et viginti nemo præter P. Cornelium Calussam pontifex maximus creatus fuerat qui sella curuli non sedisset. consules dilectum cum ægre conficerent, quod inopia juniorum non facile in utrumque ut et novæ urbanæ legiones et supplementum veteribus scriberetur sufficiebat, senatus absistere eos incepto vetuit et triumuiros binos creari jussit, alteros qui citra, alteros qui ultra quinquagesimum lapidem in pagis forisque et conciliabulis omnem copiam ingenuorum inspicerent et, si qui roboris satis ad ferenda arma habere viderentur, etiamsi nondum militari ætate essent, milites facerent; tribuni plebis, si iis videretur, ad populum ferrent ut, qui minores septendecim annis sacramento dixissent, iis perinde stipendia procederent ac si septendecim annorum aut majores milites facti essent. ex hoc senatus consulto creati triumuiri bini conquisitionem ingenuorum per agros habuerunt.

Eodem tempore ex Sicilia litteræ M. Marcelli de postulatis militum qui cum P. Lentulo militabant in senatu recitatæ sunt. Cannensis reliquiæ cladis hic exercitus erat, relegatus in Siciliam, sicut ante dictum est, ne ante Punici belli finem in Italiam reportarentur.

[6] Hi permissu Lentuli primores equitum centurionumque et robora ex legionibus peditum legatos in hiberna ad M. Marcellum miserunt, e quibus unus potestate dicendi facta: 'consulem te, M. Marcelle, in Italia adissemus, cum primum de nobis, etsi non iniquum, certe triste senatus consultum factum est, nisi hoc sperassemus in provinciam nos morte regum turbatam ad grave bellum adversus Siculos simul Poenosque mitti, et sanguine nostro volneribusque nos senatui satisfacturos esse, sicut patrum memoria qui capti a Pyrrho ad Heracleam erant adversus Pyrrhum ipsum pugnantes satisfecerunt. quamquam quod ob meritum nostrum suscensuistis, patres conscripti, nobis aut suscensetis? ambo mihi consules et universum senatum intueri videor, cum te, M. Marcelle, intueor, quem si ad Cannas consulem habuissemus, melior et rei publicæ et nostra fortuna esset. sine, quæso, priusquam de condicione nostra queror, noxam cujus arguimur nos purgare. si non deum ira nec fato, cujus lege immobilis rerum humanarum ordo seritur, sed culpa periimus ad Cannas, cujus tandem ea culpa fuit? militum an imperatorum? equidem miles nihil unquam dicam de imperatore meo, cui præsertim gratias sciam ab senatu actas quod non desperaverit de re publica, cui post fugam Cannensem per omnes annos prorogatum imperium. ceteros item ex reliquiis cladis ejus, quos tribunos militum habuimus, honores petere et gerere et provincias obtinere audivimus. an vobis vestrisque liberis ignoscitis facile, patres conscripti, in hæc vilia capita sævitis? et consuli primoribusque aliis civitatis fugere, cum spes alia nulla esset, turpe non fuit, milites utique morituros in aciem misistis? ad Alliam prope omnis exercitus fugit; ad Furculas Caudinas ne expertus quidem certamen arma tradidit hosti, ut alias pudendas clades exercituum taceam; tamen tantum afuit ab eo ut ulla ignominia iis exercitibus quæreretur ut et urbs Roma per eum exercitum qui ab Allia Veios transfugerat reciperaretur, et Caudinæ legiones quæ sine armis redierant Romam armatæ remissæ in Samnium eundem illum hostem sub jugum miserint, qui hac sua ignominia lætatus fuerat. Cannensem vero quisquam exercitum fugæ aut pavoris insimulare potest, ubi plus quinquaginta milia hominum ceciderunt, unde consul cum equitibus septuaginta fugit, unde nemo superest nisi quem hostis cædendo fessus reliquit? cum captivis redemptio negabatur, nos volgo homines laudabant quod rei publicæ nos reseruassemus quod ad consulem Venusiam redissemus et speciem justi exercitus fecissemus; nunc deteriore condicione sumus quam apud patres nostros fuerunt captivi. quippe illis arma tantum atque ordo militandi locusque, in quo tenderent in castris, est mutatus, quæ tamen semel navata rei publicæ opera et uno felici proelio reciperarunt; nemo eorum relegatus in exsilium est, nemini spes emerendi stipendia adempta; hostis denique est datus, cum quo dimicantes aut vitam semel aut ignominiam finirent; nos, quibus, nisi quod commisimus ut quisquam ex Cannensi acie miles Romanus superesset, nihil obici potest, non solum a patria procul Italiaque sed ab hoste etiam relegati sumus, ubi senescamus in exsilio ne qua spes, ne qua occasio abolendæ ignominiæ, ne qua placandæ civium iræ, ne qua denique bene moriendi sit. neque ignominiæ finem nec virtutis præmium petimus; modo experiri animum et virtutem exercere liceat. laborem et periculum petimus, ut virorum, ut militum officio fungamur. bellum in Sicilia jam alterum annum ingenti dimicatione geritur; urbes alias Poenus, alias Romanus expugnat; peditum, equitum acies concurrunt; ad Syracusas terra marique geritur res; clamorem pugnantium crepitumque armorum exaudimus resides ipsi ac segnes, tamquam nec manus nec arma habeamus. servorum legionibus Ti. Sempronius consul totiens jam cum hoste signis conlatis pugnavit; operæ pretium habent libertatem civitatemque. pro seruis saltem ad hoc bellum emptis vobis simus; congredi cum hoste liceat et pugnando quærere libertatem. vis tu mari, vis terra, vis acie, vis urbibus oppugnandis experiri virtutem? asperrima quæque ad laborem periculumque deposcimus, ut quod ad Cannas faciundum fuit quam primum fiat, quoniam quidquid postea viximus id omne destinatum ignominiæ est.'

[7] Sub hæc dicta ad genua Marcelli procubuerunt. Marcellus id nec juris nec potestatis suæ esse dixit; senatui scripturum se omniaque de sententia patrum facturum esse. eæ litteræ ad novos consules allatæ ac per eos in senatu recitatæ sunt; consultusque de iis litteris ita decrevit senatus: militibus, qui ad Cannas commilitones suos pugnantes deseruissent, senatum nihil videre cur res publica committenda esset. si M. Claudio proconsuli aliter videretur, faceret quod e re publica fideque sua duceret, dum ne quis eorum munere vacaret neu dono militari virtutis ergo donaretur neu in Italiam reportaretur donec hostis in terra Italia esset. comitia deinde a prætore urbano de senatus sententia plebique scitu sunt habita, quibus creatis sunt quinqueviri muris turribus reficiendis et triumuiri bini, uni sacris conquirendis donisque persignandis, alteri reficiendis ædibus Fortunæ et matris Matutæ intra portam Carmentalem et Spei extra portam, quæ priore anno incendio consumptæ fuerant. tempestates foedæ fuere; in Albano monte biduum continenter lapidibus pluvit; tacta de cælo multa, duæ in Capitolio ædes, vallum in castris multis locis supra Suessulam, et duo vigiles exanimati; murus turresque quædam Cumis non ictæ modo fulminibus sed etiam decussæ. Reate saxum ingens visum volitare, sol rubere solito magis sanguineoque similis. horum prodigiorum causa diem unum supplicatio fuit et per aliquot dies consules rebus divinis operam dederunt et per eosdem dies sacrum novendiale fuit. cum Tarentinorum defectio jam diu et in spe Hannibali et in suspicione Romanis esset, causa forte extrinsecus maturandæ ejus intervenit. Phileas Tarentinus diu jam per speciem legationis Romæ cum esset, vir inquieti animi et minime otium, quo tum diutino senescere videbatur, patientis, aditum sibi ad obsides Thurinos <et> Tarentinos invenit. custodiebantur in atrio Libertatis minore cura, quia nec ipsis nec civitatibus eorum fallere Romanos expediebat. hos crebris conloquiis sollicitatos corruptis ædituis duobus cum primis tenebris custodia eduxisset, ipse comes occulti itineris factus profugit. luce prima volgata per urbem fuga est missique qui sequerentur ab Tarracina comprensos omnes retraxerunt. deducti in comitium virgisque approbante populo cæsi de saxo deiciuntur.

[8] Hujus atrocitas poenæ duarum nobilissimarum in Italia Græcarum civitatium animos inritavit cum publice, tum etiam singulos privatim ut quisque tam foede interemptos aut propinquitate aut amicitia contingebat. ex iis tredecim fere nobiles juvenes Tarentini conjuraverunt, quorum principes Nico et Philemenus erant. hi priusquam aliquid moverent conloquendum cum Hannibale rati, nocte per speciem venandi urbe egressi ad eum proficiscuntur; et cum haud procul castris abessent, ceteri silua prope viam sese occuluerunt, Nico et Philemenus progressi ad stationes comprehensique, ultro id petentes, ad Hannibalem deducti sunt. qui cum et causas consilii sui et quid pararent exposuissent, conlaudati oneratique promissis jubentur, ut fidem popularibus facerent, prædandi causa se urbe egressos, pecora Carthaginiensium quæ pastum propulsa essent ad urbem agere; tuto ac sine certamine id facturos promissum est. conspecta ea præda juvenum est minusque iterum ac sæpius id eos audere miraculo fuit. congressi cum Hannibale rursus fide sanxerunt liberos Tarentinos leges <suas> suaque omnia habituros neque ullum vectigal Poeno pensuros præsidiumue invitos recepturos; prodita præsidia Carthaginiensium fore. hæc ubi convenerunt, tunc vero Philemenus consuetudinem nocte egrediundi redeundique in urbem frequentiorem facere. et erat venandi studio insignis, canesque et alius apparatus sequebatur, captumque ferme aliquid aut ab hoste ex præparato allatum reportans donabat aut præfecto aut custodibus portarum; nocte maxime commeare propter metum hostium credebant. ubi jam eo consuetudinis adducta res est ut, quocumque noctis tempore sibilo dedisset signum, porta aperiretur, tempus agendæ rei Hannibali visum est. tridui viam aberat; ubi, quo minus mirum esset uno eodemque loco stativa eum tam diu habere, ægrum simulabat. Romanis quoque, qui in præsidio Tarenti erant, suspecta esse jam segnis mora ejus desierat.

[9] Ceterum postquam Tarentum ire constituit, decem milibus peditum atque equitum, quos in expeditionem velocitate corporum ac levitate armorum aptissimos esse ratus est, electis, quarta vigilia noctis signa movit, præmissisque octoginta fere Numidis equitibus præcepit ut discurrerent circa vias perlustrarentque omnia oculis, ne quis agrestium procul spectator agminis falleret; prægressos retraherent, obvios occiderent, ut prædonum magis quam exercitus accolis species esset. ipse raptim agmine acto quindecim ferme milium spatio castra ab Tarento posuit; et ne ibi quidem nuntiato quo pergerent, tantum convocatos milites monuit via omnes irent nec deverti quemquam aut excedere ordine agminis paterentur et in primis intenti ad imperia accipienda essent neu quid nisi ducum jussu facerent; se in tempore editurum quæ vellet agi. eadem ferme hora Tarentum fama prævenerat Numidas equites paucos populari agros terroremque late agrestibus injecisse. ad quem nuntium nihil ultra motus præfectus Romanus quam ut partem equitum postero die luce prima juberet exire ad arcendum populationibus hostem; in cetera adeo nihil ab eo intenta cura est ut contra pro argumento fuerit illa procursatio Numidarum Hannibalem exercitumque <e> castris non movisse.

Hannibal concubia nocte movit. dux Philemenus erat cum solito captæ venationis onere; ceteri proditores ea quæ composita erant exspectabant. convenerat autem ut Philemenus portula adsueta venationem inferens armatos induceret, parte alia portam Temenitida adiret Hannibal; ea mediterranea regio est orientem spectans; busta aliquantum intra moenia includunt. cum portæ adpropinquaret, editus ex composito ignis ab Hannibale est refulsitque idem redditum ab Nicone signum; exstinctæ deinde utrimque flammæ sunt. Hannibal silentio ducebat ad portam. Nico ex improviso adortus sopitos vigiles in cubilibus suis obtruncat portamque aperit. Hannibal cum peditum agmine ingreditur, equites subsistere jubet ut, quo res postulet occurrere libero campo possent. et Philemenus portulæ parte alia, qua commeare adsuerat, adpropinquabat. nota vox ejus et familiare jam signum cum excitasset vigilem, dicenti vix sustineri grandis bestiæ onus portula aperitur. inferentes aprum duos juvenes secutus ipse cum expedito venatore vigilem, incautius miraculo magnitudinis in eos qui ferebant versum, venabulo traicit. ingressi deinde triginta fere armati ceteros vigiles obtruncant refringuntque portam proximam et agmen sub signis confestim inrupit. inde cum silentio in forum ducti Hannibali sese conjunxerunt. tum duo milia Gallorum Poenus in tres divisa partes per urbem dimittit; Tarentinos <iis addit duces binos>; itinera quam maxime frequentia occupari jubet, tumultu orto Romanos passim cædi, oppidanis parci. sed ut fieri id posset, præcipit juvenibus Tarentinis ut, ubi quem suorum procul vidissent, quiescere ac silere ac bono animo esse juberent.

[10] Jam tumultus erat clamorque qualis esse in capta urbe solet; sed quid rei esset nemo satis pro certo scire. Tarentini Romanos ad diripiendam urbem credere coortos; Romanis seditio aliqua cum fraude videri ab oppidanis mota. præfectus primo excitatus tumultu in portum effugit; inde acceptus scapha in arcem circumuehitur. errorem et tuba audita ex theatro faciebat; nam et Romana erat, a proditoribus ad hoc ipsum præparata, et inscienter a Græco inflata quis aut quibus signum daret incertum efficiebat. ubi inluxit, et Romanis Punica et Gallica arma cognita [tum] dubitationem exemerunt, et Græci Romanos passim cæde stratos cernentes, ab Hannibale captam urbem senserunt. postquam lux certior erat et Romani qui cædibus superfuerant in arcem confugerant conticiscebatque paulatim tumultus, tum Hannibal Tarentinos sine armis convocari jubet. convenere omnes, præterquam qui cedentes in arcem Romanos ad omnem adeundam simul fortunam persecuti fuerant. ibi Hannibal benigne adlocutus Tarentinos testatusque quæ præstitisset civibus eorum quos ad Trasumennum aut ad Cannas cepisset, simul in dominationem superbam Romanorum invectus, recipere se in domos suas quemque jussit et foribus nomen suum inscribere; se domos eas quæ inscriptæ non essent signo extemplo dato diripi jussurum; si quis in hospitio civis Romani—uacuas autem tenebant domo— nomen inscripsisset, eum se pro hoste habiturum. contione dimissa cum titulis notatæ fores discrimen pacatæ ab hostili domo fecissent, signo dato ad diripienda hospitia Romana passim discursum est; et fuit prædæ aliquantum.

[11] Postero die ad oppugnandam arcem ducit; quam cum et <a> mari, quo in pæne insulæ modum pars major circumluitur, præaltis rupibus et ab ipsa urbe muro et fossa ingenti sæptam videret eoque nec vi nec operibus expugnabilem esse, ne aut se ipsum cura tuendi Tarentinos a majoribus rebus moraretur aut in relictos sine valido præsidio Tarentinos impetum ex arce cum vellent Romani facerent, vallo urbem ab arce intersæpire statuit, non sine illa etiam spe cum prohibentibus opus Romanis manum posse conseri et, si ferocius procucurrissent, magna cæde ita attenuari præsidii vires ut facile per se ipsi Tarentini urbem ab iis tueri possent. ubi coeptum opus est, patefacta repente porta impetum in munientes fecerunt Romani pellique se statio passa est quæ pro opere erat, ut successu cresceret audacia pluresque et longius pulsos persequerentur. tum signo dato coorti undique Poeni sunt, quos instructos ad hoc Hannibal tenuerat; nec sustinuere impetum Romani; sed ab effusa fuga loci angustiæ eos impeditaque alia opere jam coepto, alia apparatu operis morabantur; plurimi in fossam præcipitavere occisique sunt plures in fuga quam in pugna. inde et opus nullo prohibente fieri coeptum. fossa ingens ducta et vallum intra eam erigitur modicoque post intervallo murum etiam eadem regione addere parat, ut vel sine præsidio tueri se adversus Romanos possent. reliquit tamen modicum præsidium, simul ut in perficiendo muro adjuvaret: ipse profectus cum ceteris copiis ad Galæsum flumen—quinque milia ab urbe abest—posuit castra.

Ex his stativis regressus ad inspiciendum quod opus aliquantum opinione ejus celerius creverat, spem cepit etiam arcem expugnari posse. et est non altitudine, ut ceteræ, tuta sed loco plano posita et ab urbe muro tantum ac fossa divisa. cum jam machinationum omni genere et operibus oppugnaretur, missum a Metaponto præsidium Romanis fecit animum ut nocte ex improviso opera hostium invaderent. alia disiecerunt, alia igni corruperunt, isque finis Hannibali fuit ea parte arcem oppugnandi. reliqua erat in obsidione spes nec ea satis efficax, quia arcem tenentes, quæ in pæne insula posita imminet faucibus portus, mare liberum habebant, urbs contra exclusa maritimis commeatibus propiusque inopiam erant obsidentes quam obsessi. Hannibal convocatis principibus Tarentinis omnes præsentes difficultates exposuit: neque arcis tam munitæ expugnandæ cernere viam neque in obsidione quicquam habere spei donec mari hostes potiantur; quod si naves sint, quibus commeatus invehi prohibeat, extemplo aut abscessuros aut dedituros se hostes. adsentiebantur Tarentini; ceterum ei qui consilium adferret opem quoque in eam rem adferendam censebant esse. Punicas enim naves ex Sicilia accitas id posse facere: suas, quæ sinu exiguo intus inclusæ essent, cum claustra portus hostis haberet, quem ad modum inde in apertum mare evasuras? 'evadent' inquit Hannibal. 'multa, quæ impedita natura sunt, consilio expediuntur. urbem in campo sitam habetis; planæ et satis latæ viæ patent in omnes partes. via, quæ ex portu per mediam urbem ad mare transmissa est, plaustris transueham naves haud magna mole et mare nostrum erit, quo nunc hostes potiuntur, et illinc mari, hinc terra circumsedebimus arcem; immo brevi aut relictam ab hostibus aut cum ipsis hostibus capiemus.' hæc oratio non spem modo effectus sed ingentem etiam ducis admirationem fecit. contracta extemplo undique plaustra junctaque inter se et machinæ ad subducendas naves admotæ munitumque inter quo faciliora plaustra minorque moles in transitu esset. jumenta inde et homines contracti et opus impigre coeptum; paucosque post dies classis instructa ac parata circumuehitur arcem et ante os ipsum portus ancoras jacit. hunc statum rerum Hannibal Tarenti relinquit, regressus ipse in hiberna. ceterum defectio Tarentinorum utrum priore anno an hoc facta sit, in diversum auctores trahunt; plures propioresque ætate memoriæ rerum hoc anno factam tradunt.

[12] Romæ consules prætoresque usque <ad> ante diem quintum kalendas Maias Latinæ tenuerunt; eo die perpetrato sacro in monte in suas quisque provincias proficiscuntur. religio deinde nova objecta est ex carminibus Marcianis. vates hic Marcius inlustris fuerat, et cum conquisitio priore anno ex senatus consulto talium librorum fieret, in M. Æmili prætoris [urbem], qui eam rem agebat, manus venerant; is protinus novo prætori Sullæ tradiderat. ex hujus Marci duobus carminibus alterius post rem actam editi comperto auctoritas eventu alteri quoque, cujus nondum tempus venerat, adferebat fidem. priore carmine Cannensis prædicta clades in hæc fere verba erat: 'amnem, Trojugena, fuge Cannam, ne te alienigenæ cogant in campo Diomedis conserere manus. sed neque credes tu mihi, donec compleris sanguine campum, multaque milia occisa tua deferet amnis in pontum magnum ex terra frugifera; piscibus atque avibus ferisque quæ incolunt terras iis fuat esca caro tua; nam mihi ita Juppiter fatus est.' et Diomedis Argivi campos et Cannam flumen ii qui militaverant in iis locis juxta atque ipsam cladem agnoscebant. tum alterum carmen recitatum, non eo tantum obscurius quia incertiora futura præteritis sunt sed perplexius etiam scripturæ genere. 'hostes, Romani, si ex agro expellere voltis, vomicam quæ gentium venit longe, Apollini vovendos censeo ludos qui quotannis comiter Apollini fiant; cum populus dederit ex publico partem, privati uti conferant pro se atque suis; iis ludis faciendis præsit prætor is quis jus populo plebeique dabit summum; decemuiri Græco ritu hostiis sacra faciant. hoc si recte facietis, gaudebitis semper fietque res vestra melior; nam is deum exstinguet perduelles vestros qui vestros campos pascit placide.' ad id carmen expiandum diem unum sumpserunt; postero die senatus consultum factum est ut decemuiri libros de ludis Apollini reque divina facienda inspicerent. ea cum inspecta relataque ad senatum essent, censuerunt patres Apollini ludos vovendos faciendosque et quando ludi facti essent, duodecim milia æris prætori ad rem divinam et duas hostias majores dandas. alterum senatus consultum factum est ut decemuiri sacrum Græco ritu facerent hisce hostiis, Apollini bove aurato et capris duabus albis auratis, Latonæ bove femina aurata. ludos prætor in circo maximo cum facturus esset, edixit ut populus per eos ludos stipem Apollini quantam commodum esset conferret. hæc est origo ludorum Apollinarium, victoriæ, non valetudinis ergo ut plerique rentur, votorum factorumque. populus coronatus spectavit, matronæ supplicavere; volgo apertis januis in propatulo epulati sunt celeberque dies omni cærimoniarum genere fuit.

[13] Cum Hannibal circa Tarentum, consules ambo in Samnio essent sed circumsessuri Capuam viderentur, quod malum diuturnæ obsidionis esse solet, jam famem Campani sentiebant, quia sementem facere prohibuerant eos Romani exercitus. itaque legatos ad Hannibalem miserunt orantes ut priusquam consules in agros suos educerent legiones viæque omnes hostium præsidiis insiderentur, frumentum ex propinquis locis convehi juberet Capuam. Hannibal Hannonem ex Bruttiis cum exercitu in Campaniam transire et dare operam ut frumenti copia fieret Campanis jussit. Hanno ex Bruttiis profectus cum exercitu, vitabundus castra hostium consulesque qui in Samnio erant, cum Benevento jam appropinquaret, tria milia passuum ab ipsa urbe loco edito castra posuit; inde ex sociis circa populis quo æstate comportatum erat devehi frumentum in castra jussit præsidiis datis quæ commeatus eos prosequerentur. Capuam inde nuntium misit qua die in castris ad accipiendum frumentum præsto essent omni undique genere vehiculorum jumentorumque ex agris contracto. id pro cetera socordia neglegentiaque a Campanis actum; paulo plus quadringenta vehicula missa et pauca præterea jumenta. ob id castigatis ab Hannone quod ne fames quidem, quæ mutas accenderet bestias, curam eorum stimulare posset alia prodicta dies ad frumentum majore apparatu petendum. ea omnia, sicut acta erant, cum enuntiata Beneventanis essent, legatos decem extemplo ad consules—circa Bovianum castra Romanorum erant—miserunt. qui cum auditis quæ ad Capuam agerentur inter se comparassent ut alter in Campaniam exercitum duceret, Fuluius, cui ea provincia obvenerat, profectus nocte Beneventi moenia est ingressus. ex propinquo cognoscit Hannonem cum exercitus parte profectum frumentatum; per quæstorem Campanis datum frumentum; duo milia plaustrorum, inconditam inermemque aliam turbam advenisse; per tumultum ac trepidationem omnia agi, castrorumque formam et militarem ordinem immixtis agrestibus [iis] externis sublatum.

His satis compertis, consul militibus edicit, signa tantum armaque in proximam noctem expedirent; castra Punica oppugnanda esse. quarta vigilia profecti sarcinis omnibus impedimentisque Beneventi relictis, paulo ante lucem cum ad castra peruenissent, tantum pavoris injecerunt ut, si in plano castra posita essent, haud dubie primo impetu capi potuerint. altitudo loci et munimenta defendere quæ nulla ex parte adiri nisi arduo ac difficili adscensu poterant. luce prima proelium ingens accensum est. nec vallum modo tutantur Poeni sed, ut quibus locus æquior esset, deturbant nitentes per ardua hostes.

[14] Vincit tamen omnia pertinax virtus, et aliquot simul partibus ad vallum ac fossas peruentum est sed cum multis volneribus ac militum pernicie. itaque convocatis <legatis> tribunisque militum consul absistendum temerario incepto ait; tutius sibi videri reduci eo die exercitum Beneventum, dein postero <castra> castris hostium jungi, ne exire inde Campani neve Hanno regredi posset; id quo facilius obtineatur, collegam quoque et exercitum ejus se acciturum totumque eo versuros bellum. hæc consilia ducis, cum jam receptui caneret, clamor militum aspernantium tam segne imperium disiecit. proxima forte [hostium] erat cohors Pæligna, cujus præfectus Vibius Accaus arreptum vexillum trans vallum hostium traiecit. exsecratus inde seque et cohortem si ejus vexilli hostes potiti essent, princeps ipse per fossam vallumque in castra inrupit. jamque intra vallum Pæligni pugnabant, cum altera parte, Valerio Flacco tribuno militum tertiæ legionis exprobrante Romanis ignaviam qui sociis captorum castrorum concederent decus, T. Pedanius princeps primus centurio, cum signifero signum ademisset, 'iam hoc signum et hic centurio' inquit 'intra vallum hostium erit; sequantur qui capi signum ab hoste prohibituri sunt.' manipulares sui primum transcendentem fossam, dein legio tota secuta est. jam et consul ad conspectum transgredientium vallum mutato consilio ab revocando[que] ad incitandos hortandosque versus milites, ostendere in quanto discrimine ac periculo fortissima cohors sociorum et civium legio esset. itaque pro se quisque omnes per æqua atque iniqua loca, cum undique tela conicerentur armaque et corpora hostes obicerent, peruadunt inrumpuntque; multi volnerati etiam quos vires et sanguis desereret, ut intra vallum hostium caderent nitebantur; capta itaque momento temporis velut in plano sita nec permunita castra. cædes inde, non jam pugna erat omnibus intra vallum permixtis. supra sex milia hostium occisa, supra septem milia capitum cum frumentatoribus Campanis omnique plaustrorum et jumentorum apparatu capta; et alia ingens præda fuit quam Hanno, populabundus passim cum isset, ex sociorum populi Romani agris traxerat. inde deletis hostium castris Beneventum reditum prædamque ibi ambo consules—nam et Ap. Claudius eo post paucos dies venit—uendiderunt diviseruntque. et donati quorum opera castra hostium capta erant, ante alios Accaus Pælignus et T. Pedanius, princeps tertiæ legionis. Hanno ab Cominio Ocrito, quo nuntiata castrorum clades est, cum paucis frumentatoribus quos forte secum habuerat fugæ magis quam itineris modo in Bruttios rediit.

[15] Et [legati] Campani, audita sua pariter sociorumque clade legatos ad Hannibalem miserunt qui nuntiarent duos consules ad Beneventum esse, diei iter a Capua; tantum non ad portas et muros bellum esse; ni propere subveniat, celerius Capuam quam Arpos in potestatem hostium venturam. ne Tarentum quidem, non modo arcem, tanti debere esse ut Capuam, quam Carthagini æquare sit solitus, desertam indefensamque populo Romano tradat. Hannibal, curæ sibi fore rem Campanam pollicitus, in præsentia duo milia equitum cum legatis mittit quo præsidio agros populationibus possent prohibere.

Romanis interim, sicut aliarum rerum, arcis Tarentinæ præsidiique quod ibi obsideretur cura est. C. Seruilius legatus, ex auctoritate patrum a P. Cornelio prætore in Etruriam ad frumentum coemendum missus, cum aliquot navibus onustis in portum Tarentinum inter hostium custodias peruenit. cujus adventu qui ante in exigua spe vocati sæpe ad transitionem ab hostibus per conloquia erant ultro ad transeundum hostes vocabant sollicitabantque. et erat satis validum præsidium traductis ad arcem Tarenti tuendam qui Metaponti erant militibus. itaque Metapontini extemplo metu quo tenebantur liberati ad Hannibalem defecere. hoc idem eadem ora maris et Thurini fecerunt. movit eos non Tarentinorum magis defectio Metapontinorumque, quibus indidem ex Achaia oriundi etiam cognatione juncti erant, quam ira in Romanos propter obsides nuper interfectos. eorum amici cognatique litteras ac nuntios ad Hannonem Magonemque, qui in propinquo in Bruttiis erant, miserunt, si exercitum ad moenia admovissent, se in potestatem eorum urbem tradituros esse. M. Atinius Thuriis cum modico præsidio præerat, quem facile elici ad certamen temere ineundum rebantur posse, non militum quos perpaucos habebat fiducia quam juventutis Thurinæ; eam ex industria centuriaverat armaveratque ad tales casus. divisis copiis inter se duces Poeni cum agrum Thurinum ingressi essent, Hanno cum peditum agmine infestis signis ire ad urbem pergit, Mago cum equitatu tectus collibus ap<te ad> tegendas insidias oppositis subsistit. Atinius peditum tantum agmine per exploratores comperto in aciem copias educit, et fraudis intestinæ et hostium insidiarum ignarus. pedestre proelium fuit persegne paucis in prima acie pugnantibus Romanis, Thurinis exspectantibus magis quam adjuvantibus eventum; et Carthaginiensium acies de industria pedem referebat, ut ad terga collis ab equite suo insessi hostem incautum pertraheret. quo ubi est ventum, coorti cum clamore equites prope inconditam Thurinorum turbam nec satis fido animo unde pugnabat stantem extemplo in fugam averterunt. Romani, quamquam circumuentos hinc pedes, hinc eques urgebat, tamen aliquamdiu pugnam traxere; postremo et ipsi terga vertunt atque ad urbem fugiunt. ibi proditores conglobati cum popularium agmen patentibus portis accepissent, ubi Romanos fusos ad urbem ferri viderunt, conclamant instare Poenum permixtosque et hostes urbem invasuros ni propere portas claudant. ita exclusos Romanos præbuere hosti ad cædem; Atinius tamen cum paucis receptus. seditio inde paulisper tenuit, cum [inde] alii cedendum fortunæ et tradendam urbem victoribus censerent. ceterum, ut plerumque, fortuna et consilia mala vicerunt; Atinio cum suis ad mare ac naves deducto, magis quia ipsi ob imperium in se mite ac justum consultum volebant quam respectu Romanorum, Carthaginienses in urbem accipiunt. consules a Benevento in Campanum agrum legiones ducunt non ad frumenta modo, quæ jam in herbis erant, corrumpenda sed ad Capuam oppugnandam, nobilem se consulatum tam opulentæ urbis excidio rati facturos, simul et ingens flagitium imperio dempturos, quod urbi tam propinquæ tertium annum impunita defectio esset. ceterum ne Beneventum sine præsidio esset et ut ad subita belli, si Hannibal, quod facturum haud dubitabant, ad opem ferendam sociis Capuam venisset, equitis vim sustinere possent, Ti. Gracchum ex Lucanis cum equitatu ac levi armatura Beneventum venire jubent; legionibus stativisque ad obtinendas res in Lucanis aliquem præficeret.

[16] Graccho, priusquam ex Lucanis moveret, sacrificanti triste prodigium factum est. ad exta sacrificio perpetrato angues duo ex occulto adlapsi adedere jocur conspectique repente ex oculis abjerunt. et cum haruspicum monitu sacrificium instauraretur atque intentius exta seruarentur, iterum ac tertium tradunt libato[que] jocinere intactos angues abisse. cum haruspices ad imperatorem id pertinere prodigium præmonuissent et ab occultis cavendum hominibus consultisque, nulla tamen providentia fatum imminens moveri potuit. Flavus Lucanus fuit, caput partis ejus Lucanorum, cum pars ad Hannibalem defecisset, quæ cum Romanis stabat; et jam annuo in magistratu erat, ab iisdem illis creatus prætor. is mutata repente voluntate locum gratiæ apud Poenum quærens, neque transire ipse neque trahere ad defectionem Lucanos satis habuit, nisi imperatoris et ejusdem hospitis proditi capite ac sanguine foedus cum hostibus sanxisset. ad Magonem, qui in Bruttiis præerat, clam in conloquium venit fideque ab eo accepta, si Romanum iis imperatorem tradidisset, liberos cum suis legibus venturos in amicitiam Lucanos, deducit Poenum in locum <quo cum> paucis Gracchum adducturum ait: Mago ibi pedites equitesque armatos—et capere eas latebras ingentem numerum—occuleret. loco satis inspecto atque undique explorato dies composita gerendæ rei est. Flavus ad Romanum imperatorem venit. rem se ait magnam incohasse, ad quam perficiendam ipsius Gracchi opera opus esse: omnium populorum prætoribus, qui ad Poenum in illo communi Italiæ motu descissent, persuasisse ut redirent in amicitiam Romanorum, quando res quoque Romana, quæ prope exitium clade Cannensi venisset, in dies melior atque auctior fieret, Hannibalis vis senesceret ac prope ad nihilum venisset: veteri delicto haud implacabiles fore Romanos; nullam unquam gentem magis exorabilem promptioremque veniæ dandæ fuisse; quotiens rebellioni etiam majorum suorum ignotum? hæc ab se suis dicta; ceterum ab ipso Graccho eadem hæc audire malle eos præsentisque contingere dextram <et> id pignus fidei secum ferre: locum se concilio iis dixisse a conspectu amotum, haud procul castris Romanis; ibi paucis verbis transigi rem posse ut omne nomen Lucanum in fide ac societate Romana sit. Gracchus fraudem et sermoni et rei abesse ratus ac similitudine veri captus, cum lictoribus ac turma equitum e castris profectus duce hospite <in> insidias præcipitat. hostes subito exorti; et, ne dubia proditio esset, Flavus iis se adjungit. tela undique in Gracchum atque equites coniciuntur. Gracchus ex equo desilit; idem ceteros facere jubet hortaturque ut, quod unum reliquum fortuna fecerit, id cohonestent virtute: reliquum autem quid esse paucis a multitudine in valle silua ac montibus sæpta circumuentis præter mortem? id referre, utrum præbentes corpora pecorum modo inulti trucidentur an toti a patiendo exspectandoque eventu in impetum atque iram versi, agentes audentesque, perfusi hostium cruore, inter exspirantium inimicorum cumulata armaque et corpora cadant. Lucanum proditorem ac transfugam omnes peterent; qui eam victimam præ se ad inferos misisset, eum decus eximium, egregium solatium suæ morti inventurum. inter hæc dicta paludamento circa lævum bracchium intorto—nam ne scuta quidem secum extulerant—in hostes impetum fecit. major quam pro numero hominum editur pugna. jaculis maxime aperta corpora Romanorum; et, cum undique ex altioribus locis in cavam vallem conjectus esset, transfiguntur. Gracchum jam nudatum præsidio vivum capere Poeni nituntur; ceterum conspicatus Lucanum hospitem inter hostes adeo infestus confertos invasit ut parci ei sine multorum pernicie non posset. exanimem eum Mago extemplo ad Hannibalem misit ponique cum captis simul fascibus ante tribunal imperatoris jussit. hæc si vera fama est, Gracchus in Lucanis ad campos qui Veteres vocantur periit.

[17] Sunt qui in agro Beneventano prope Calorem fluvium contendant a castris cum lictoribus ac tribus seruis lavandi causa progressum, cum forte inter salicta innata ripis laterent hostes, nudum atque inermem saxisque quæ voluit amnis propugnantem interfectum. sunt qui haruspicum monitu quingentos passus a castris progressum, uti loco puro ea quæ ante dicta prodigia sunt procuraret, ab insidentibus forte locum duabus turmis Numidarum circumuentum scribant. adeo nec locus nec ratio mortis in viro tam claro et insigni constat. funeris quoque Gracchi varia est fama. alii in castris Romanis sepultum ab suis, alii ab Hannibale—et ea volgatior fama est—tradunt in vestibulo Punicorum castrorum rogum exstructum esse, armatum exercitum decucurrisse cum tripudiis Hispanorum motibusque armorum et corporum suæ cuique genti adsuetis, ipso Hannibale omni rerum verborumque honore exsequias celebrante. hæc tradunt qui in Lucanis rei gestæ auctores sunt. si illis qui ad Calorem fluvium interfectum memorant credere velis, capitis tantum Gracchi hostes potiti sunt; eo delato ad Hannibalem missus ab eo confestim Carthalo, qui in castra Romana ad Cn. Cornelium quæstorem deferret; is funus imperatoris in castris celebrantibus cum exercitu Beneventanis fecit.

[18] Consules agrum Campanum ingressi cum passim popularentur, eruptione oppidanorum et Magonis cum equitatu territi et trepidi ad signa milites palatos passim revocarunt, et vixdum instructa acie fusi supra mille et quingentos milites amiserunt. inde ingens ferocia superbæ suopte ingenio genti crevit multisque proeliis lacessebant Romanos; sed intentiores ad cavendum consules una pugna fecerat incaute atque inconsulte inita. restituit tamen his animos et illis minuit audaciam parva una res; sed in bello nihil tam leve est quod non magnæ interdum rei momentum faciat. T. Quinctio Crispino Badius Campanus hospes erat perfamiliari hospitio junctus. creverat consuetudo, quod æger Romæ apud Crispinum Badius ante defectionem Campanam liberaliter comiterque curatus fuerat. is tum Badius progressus ante stationes quæ pro porta stabant vocari Crispinum jussit. quod ubi est Crispino nuntiatum, ratus conloquium amicum ac familiare quæri, manente memoria etiam in discidio publicorum foederum privati juris, paulum a ceteris processit. postquam in conspectum venere, 'provoco te' inquit 'ad pugnam, Crispine' Badius; 'conscendamus equos summotisque aliis uter bello melior sit decernamus.' ad ea Crispinus nec sibi nec illi ait hostes deesse in quibus virtutem ostendant; se, etiamsi in acie occurrerit, declinaturum, ne hospitali cæde dextram violet; conversusque abibat. enimuero ferocius tum Campanus increpare mollitiam ignaviamque et se digna probra in insontem jacere, hospitalem hostem appellans simulantemque parcere cui sciat parem se non esse. si parum publicis foederibus ruptis dirempta simul et privata jura esse putet, Badium Campanum T. Quinctio Crispino Romano palam duobus exercitibus audientibus renuntiare hospitium. nihil sibi cum eo consociatum, nihil foederatum, hosti cum hoste, cujus patriam ac penates publicos privatosque oppugnatum venisset. si vir esset, congrederetur. diu cunctantem Crispinum perpulere turmales ne impune insultare Campanum pateretur. itaque tantum moratus dum imperatores consuleret permitterentne sibi extra ordinem in provocantem hostem pugnare, permissu eorum arma cepit equumque conscendit et Badium nomine compellans ad pugnam evocavit. nulla mora a Campano facta est; infestis equis concurrerunt. Crispinus supra scutum sinistrum umerum Badio hasta transfixit, superque delapsum cum volnere ex equo desiluit ut pedes jacentem conficeret. Badius priusquam opprimeretur parma atque equo relicto ad suos aufugit; Crispinus equum armaque capta et cruentam cuspidem insignis spoliis ostentans cum magna laude et gratulatione militum ad consules est deductus laudatusque ibi magnifice et donis donatus.

[19] Hannibal ex agro Beneventano castra ad Capuam cum movisset, tertio post die quam venit copias in aciem eduxit, haudquaquam dubius, quod Campanis absente se paucos ante dies secunda fuisset pugna, quin multo minus se suumque totiens victorem exercitum sustinere Romani possent. ceterum postquam pugnari coeptum est, equitum maxime incursu, cum jaculis obrueretur, laborabat Romana acies, donec signum equitibus datum est ut in hostem admitterent equos. ita equestre proelium erat, cum procul visus Sempronianus exercitus, cui Cn. Cornelius quæstor præerat, utrique parti parem metum præbuit ne hostes novi adventarent. velut ex composito utrimque signum receptui datum reductique in castra prope æquo Marte discesserunt; plures tamen ab Romanis primo incursu equitum ceciderunt. inde consules, ut averterent Capua Hannibalem, nocte quæ secuta est diversi, Fuluius in agrum Cumanum, Claudius in Lucanos abiit. postero die cum vacua castra Romanorum esse nuntiatum Hannibali esset et duobus agminibus diversos abiisse, incertus primo utrum sequeretur Appium institit sequi. ille circumducto hoste qua voluit alio itinere ad Capuam rediit.

Hannibali alia in his locis bene gerendæ rei fortuna oblata est. M. Centenius fuit cognomine Pænula, insignis inter primi pili centuriones et magnitudine corporis et animo. is, perfunctus militia, per P. Cornelium Sullam prætorem in senatum introductus petit a patribus uti sibi quinque milia militum darentur: se peritum et hostis et regionum brevi operæ pretium facturum et quibus artibus ad id locorum nostri et duces et exercitus capti forent iis adversus inventorem usurum. id non promissum magis stolide quam stolide creditum tamquam eædem militares et imperatoriæ artes essent. data pro quinque octo milia militum, pars dimidia cives, pars socii; et ipse aliquantum voluntariorum in itinere ex agris concivit ac prope duplicato exercitu in Lucanos peruenit, ubi Hannibal nequiquam secutus Claudium substiterat. haud dubia res erat, quippe inter Hannibalem ducem et centurionem exercitusque alterum vincendo veteranum, alterum novum totum, magna ex parte etiam tumultuarium ac semermem. ut conspecta inter se agmina sunt et neutra pars detractavit pugnam, extemplo instructæ acies. pugnatum tamen ~ut in nulla pari re~ duas amplius horas concitata, donec dux stetit, Romana acie. postquam is non pro vetere fama solum sed etiam metu futuri dedecoris, si sua temeritate contractæ cladi superesset, objectans se hostium telis cecidit, fusa extemplo est Romana acies; sed adeo ne fugæ quidem iter patuit omnibus viis ab equite insessis, ut ex tanta multitudine vix mille evaserint, ceteri passim alii alia peste absumpti sint.

[20] Capua a consulibus iterum summa vi obsideri coepta est, quæque in eam rem opus erant comportabantur parabanturque. Casilinum frumentum convectum; ad Volturni ostium, ubi nunc urbs est, castellum communitum, <ibique et Puteolis—iam> ante Fabius Maximus munierat—præsidium impositum ut mare proximum et flumen in potestate essent. in ea duo maritima castella frumentum, quod ex Sardinia nuper missum erat quodque M. Junius prætor ex Etruria coemerat, ab Ostia convectum est ut exercitui per hiemem copia esset. ceterum super eam cladem quæ in Lucanis accepta erat volonum quoque exercitus, qui vivo Graccho summa fide stipendia fecerat, velut exauctoratus morte ducis ab signis discessit.

Hannibal non Capuam neglectam neque in tanto discrimine desertos volebat socios; sed prospero ex temeritate unius Romani ducis successu in alterius ducis exercitusque opprimendi occasionem imminebat. Cn. Fuluium prætorem Apuli legati nuntiabant primo, dum urbes quasdam Apulorum quæ ad Hannibalem descivissent oppugnaret, intentius rem egisse: postea nimio successu et ipsum et milites præda impletos in tantam licentiam socordiamque effusos ut nulla disciplina militiæ esset. cum sæpe alias, tum paucis diebus ante expertus qualis sub inscio duce exercitus esset in Apuliam castra movit.

[21]Ccirca Herdoneam Romanæ legiones et prætor Fuluius erat. quo ubi allatum est hostes adventare, prope est factum ut injussu prætoris signis convolsis in aciem exirent; nec res magis ulla tenuit quam spes haud dubia suo id arbitrio ubi vellent facturos. nocte insequenti Hannibal, cum tumultuatum in castris et plerosque ferociter, signum ut daret, institisse duci ad arma vocantes sciret, haud dubius prosperæ pugnæ occasionem dari, tria milia expeditorum militum in villis circa vepribusque et siluis disponit, qui signo dato simul omnes e latebris exsisterent, et Magonem ac duo ferme milia equitum qua fugam inclinaturam credebat omnia itinera insidere jubet. his nocte præparatis, prima luce in aciem copias educit; nec Fuluius est cunctatus, non tam sua ulla spe quam militum impetu fortuito tractus. itaque eadem temeritate qua processum in aciem est instruitur ipsa acies ad libidinem militum forte procurrentium consistentiumque quo loco ipsorum tulisset animus, deinde per libidinem aut metum deserentium locum. prima legio et sinistra ala in primo instructæ et in longitudinem porrecta acies. clamantibus tribunis nihil introrsus roboris ac virium esse et quacumque impetum fecissent hostes perrupturos, nihil quod salutare esset non modo ad animum sed ne ad aures quidem admittebat. et Hannibal haudquaquam similis dux neque simili exercitu neque ita instructo aderat. ergo ne clamorem quidem atque impetum primum eorum Romani sustinuere. dux stultitia et temeritate Centenio par, animo haudquaquam comparandus, ubi rem inclinatam ac trepidantes suos videt, equo arrepto cum ducentis ferme equitibus effugit; cetera a fronte pulsa, inde a tergo atque alis circumuenta acies eo usque est cæsa ut ex duodeviginti milibus hominum duo milia haud amplius evaserint. castris hostes potiti sunt.

[22] Hæ clades, super aliam alia, Romam cum essent nuntiatæ, ingens quidem et luctus et pavor civitatem cepit; sed tamen quia consules, ubi summa rerum esset, ad id locorum prospere rem gererent, minus his cladibus commovebantur. legatos ad consules mittunt C. Lætorium M. Metilium qui nuntiarent, ut reliquias duorum exercituum cum cura colligerent, darentque operam ne per metum ac desperationem hosti se dederent, id quod post Cannensem accidisset cladem, et ut desertores de exercitu volonum conquirerent. idem negotii P. Cornelio datum, cui et dilectus mandatus erat; isque per fora conciliabulaque edixit ut conquisitio volonum fieret iique ad signa reducerentur. hæc omnia intentissima cura acta.

Ap. Claudius consul D. Junio ad ostium Volturni, M. Aurelio Cotta Puteolis præposito qui, ut quæque naves ex Etruria ac Sardinia accessissent, extemplo in castra mitterent frumentum, ipse ad Capuam regressus Q. Fuluium collegam invenit Casilino omnia deportantem molientemque ad oppugnandam Capuam. tum ambo circumsederunt urbem et Claudium Neronem prætorem ab Suessula ex Claudianis castris exciverunt. is quoque modico ibi præsidio ad tenendum locum relicto ceteris omnibus copiis ad Capuam descendit. ita tria prætoria circa Capuam erecta; tres exercitus diversis partibus opus adgressi fossa valloque circumdare urbem parant et castella excitant modicis intervallis, multisque simul locis cum prohibentibus opera Campanis eo eventu pugnant ut postremo portis muroque se contineret Campanus. prius tamen quam hæc continuarentur opera, legati ad Hannibalem missi qui quererentur desertam ab eo Capuam ac prope redditam Romanis obtestarenturque ut tunc saltem opem non circumsessis modo sed etiam circumuallatis ferret. consulibus litteræ a P. Cornelio prætore missæ ut, priusquam clauderent Capuam operibus, potestatem Campanis facerent ut qui eorum vellent exirent a Capua suasque res secum ferrent: liberos fore suaque omnia habituros qui ante idus Martias exissent; post eam diem quique exissent quique ibi mansissent hostium futuros numero. ea pronuntiata Campanis atque ita spreta ut ultro contumelias dicerent minarenturque. Hannibal ab Herdonea Tarentum duxerat legiones, spe aut vi aut dolo arcis Tarentinæ potiundæ; quod ubi parum processit, ad Brundisium flexit iter, prodi id oppidum ratus. ibi quoque cum frustra tereret tempus, legati Campani ad eum venerunt querentes simul orantesque; quibus Hannibal magnifice respondit et antea se soluisse obsidionem et nunc adventum suum consules non laturos. cum hac spe dimissi legati vix regredi Capuam jam duplici fossa valloque cinctam potuerunt.

[23] Cum maxime Capua circumuallaretur, Syracusarum oppugnatio ad finem venit, præterquam vi ac virtute ducis exercitusque, intestina etiam proditione adjuta. namque Marcellus initio veris incertus utrum Agrigentum ad Himilconem et Hippocraten verteret bellum an obsidione Syracusas premeret, quamquam nec vi capi videbat posse inexpugnabilem terrestri ac maritimo situ urbem nec fame, ut quam prope liberi a Carthagine commeatus alerent, tamen, ne quid inexpertum relinqueret, transfugas Syracusanos—erant autem apud Romanos aliqui nobilissimi viri, inter defectionem ab Romanis, quia ab novis consiliis abhorrebant, pulsi—conloquiis suæ partis temptare hominum animos jussit et fidem dare, si traditæ forent Syracusæ, liberos eos ac suis legibus victuros esse. non erat conloquii copia, quia multorum animi suspecti omnium curam oculosque eo verterant ne quid falleret tale admissum. servus unus exsulum, pro transfuga intromissus in urbem, conventis paucis initium conloquendi de tali re fecit. deinde in piscatoria quidam nave retibus operti circumuectique ita ad castra Romana conlocutique cum transfugis et iidem sæpius eodem modo et alii atque alii; postremo ad octoginta facti. et cum jam composita omnia ad proditionem essent, indicio delato ad Epicyden per Attalum quendam indignantem sibi rem creditam non esse, necati omnes cum cruciatu sunt.

Alia subinde spes, postquam hæc vana evaserat, excepit. Damippus quidam Lacedæmonius, missus ab Syracusis ad Philippum regem, captus ab Romanis navibus erat. hujus utique redimendi et Epicydæ cura erat ingens, nec abnuit Marcellus jam tum Ætolorum, quibus socii Lacedæmonii erant, amicitiam adfectantibus Romanis. ad conloquium de redemptione ejus missis medius maxime atque utrisque opportunus locus ad portum Trogilorum propter turrim, quam vocant Galeagram, est visus. quo cum sæpius commearent, unus ex Romanis, ex propinquo murum contemplans, numerando lapides æstimandoque ipse secum quid in fronte paterent singuli, altitudinem muri quantum proxime conjectura poterat permensus humilioremque aliquanto pristina opinione sua et ceterorum omnium ratus esse et vel mediocribus scalis superabilem, ad Marcellum rem defert. haud spernenda visa; sed cum adiri locus, quia ob id ipsum intentius custodiebatur, non posset, occasio quærebatur; quam obtulit transfuga nuntians diem festum Dianæ per triduum agi et, quia alia in obsidione desint, vino largius epulas celebrari et ab Epicyde præbito universæ plebei et per tribus a principibus diviso. quod ubi accepit Marcellus, cum paucis tribunorum militum conlocutus, electisque per eos ad rem tantam agendam audendamque idoneis centurionibus militibusque et scalis in occulto comparatis ceteris signum dari jubet, ut mature corpora curarent quietique darent: nocte in expeditionem eundum esse. inde ubi id temporis visum quo <de> die epulatis jam vini satias principiumque somni esset, signi unius milites ferre scalas jussit; et ad mille fere armati tenui agmine per silentium eo deducti. ubi sine strepitu ac tumultu primi evaserunt in murum, secuti ordine alii, cum priorum audacia dubiis etiam animum faceret.

[24] Jam mille armatorum <muri> ceperant partem, cum ceteræ admotæ <sunt copiæ> pluribusque scalis in murum evadebant, signo ab Hexapylo dato quo per ingentem solitudinem erat peruentum, quia magna pars in turribus epulati aut sopiti vino erant aut semigraves potabant; paucos tamen eorum oppressos in cubilibus interfecerunt. prope Hexapylon est portula; ea magna vi refringi coepta et e muro ex composito tuba datum signum erat et jam undique non furtim sed vi aperta gerebatur res. quippe ad Epipolas, frequentem custodiis locum, peruentum erat terrendique magis hostes erant quam fallendi, sicut territi sunt. nam simulac tubarum est auditus cantus clamorque tenentium muros partemque urbis omnia teneri custodes rati alii per murum fugere, alii salire de muro præcipitarique turba paventium. magna pars tamen ignara tanti mali erat et gravatis omnibus vino somnoque et in vastæ magnitudinis urbe partium sensu non satis pertinente in omnia. sub lucem Hexapylo effracto Marcellus omnibus copiis urbem ingressus excitavit convertitque omnes ad arma capienda opemque si quam possent jam captæ prope urbi ferendam. Epicydes ab Insula, quam ipsi Nasson vocant, citato profectus agmine, haud dubius quin paucos, per neglegentiam custodum transgressos murum, expulsurus foret, occurrentibus pavidis tumultum augere eos dictitans et majora ac terribiliora vero adferre, postquam conspexit omnia circa Epipolas armis completa, lacessito tantum hoste paucis missilibus retro in Achradinam agmen convertit, non tam vim multitudinemque hostium metuens quam ne qua intestina fraus per occasionem oreretur clausasque inter tumultum Achradinæ atque Insulæ inveniret portas. Marcellus ut moenia ingressus ex superioribus locis urbem omnium ferme illa tempestate pulcherrimam subjectam oculis vidit, inlacrimasse dicitur partim gaudio tantæ perpetratæ rei, partim vetusta gloria urbis. Atheniensium classes demersæ et duo ingentes exercitus cum duobus clarissimis ducibus deleti occurrebant et tot bella cum Carthaginiensibus tanto cum discrimine gesta, tot tam opulenti tyranni regesque, præter ceteros Hiero, cum recentissimæ memoriæ rex, tum ante omnia quæ virtus ei fortunaque sua dederat beneficiis in populum Romanum insignis. ea cum universa occurrerent animo subiretque cogitatio jam illa momento horæ arsura omnia et ad cineres reditura, priusquam signa Achradinam admoveret, præmittit Syracusanos qui intra præsidia Romana, ut ante dictum est, fuerant, ut adloquio leni perlicerent hostes ad dedendam urbem.

[25] Tenebant Achradinæ portas murosque maxime transfugæ, quibus nulla erat per condiciones veniæ spes; ei nec adire muros nec adloqui quemquam passi. itaque Marcellus, postquam id inceptum inritum fuit, ad Euryalum signa referri jussit. tumulus est in extrema parte urbis aversus a mari viæque imminens ferenti in agros mediterraneaque insulæ, percommode situs ad commeatus excipiendos. præerat huic arci Philodemus Argivus, ab Epicyde impositus, ad quem missus a Marcello Sosis, unus ex interfectoribus tyranni, cum longo sermone habito dilatus per frustrationem esset, rettulit Marcello tempus eum ad deliberandum sumpsisse. cum is diem de die differret dum Hippocrates atque Himilco admoverent castra [legiones], haud dubius, si in arcem accepisset eos, deleri Romanum exercitum inclusum muris posse, Marcellus, ut Euryalum neque tradi neque capi vidit posse, inter Neapolim et Tycham—nomina ea partium urbis et instar urbium sunt—posuit castra, timens ne, si frequentia intrasset loca, contineri ab discursu miles avidus prædæ non posset. legati eo ab Tycha et Neapoli cum infulis et velamentis venerunt, precantes ut a cædibus et ab incendiis parceretur. de quorum precibus quam postulatis magis consilio habito Marcellus ex omnium sententia edixit militibus ne quis liberum corpus violaret: cetera prædæ futura. castra objectu parietum pro muro sæpta; portis regione platearum patentibus stationes præsidiaque disposuit, ne quis in discursu militum impetus in castra fieri posset. inde signo dato milites discurrerunt; refractisque foribus cum omnia terrore ac tumultu streperent, a cædibus tamen temperatum est; rapinis nullus ante modus fuit quam omnia diuturna felicitate cumulata bona egesserunt. inter hæc et Philodemus, cum spes auxilii nulla esset, fide accepta ut inviolatus ad Epicyden rediret, deducto præsidio tradidit tumulum Romanis. aversis omnibus ad tumultum ex parte captæ urbis Bomilcar noctem eam nactus, qua propter vim tempestatis stare ad ancoram in salo Romana classis non posset, cum triginta quinque navibus ex portu Syracusano profectus libero mari vela in altum dedit quinque et quinquaginta navibus Epicydæ et Syracusanis relictis; edoctisque Carthaginiensibus in quanto res Syracusana discrimine esset cum centum navibus post paucos dies redit, multis, ut fama est, donis ex Hieronis gaza ab Epicyde donatus.

[26] Marcellus Euryalo recepto præsidioque addito una cura liber erat ne qua ab tergo vis hostium in arcem accepta inclusos impeditosque moenibus suos turbaret. Achradinam inde trinis castris per idonea dispositis loca, spe ad inopiam omnium rerum inclusos redacturum, circumsedit. cum per aliquot dies quietæ stationes utrimque fuissent, repente adventus Hippocratis et Himilconis ut ultro undique oppugnarentur Romani fecit. nam et Hippocrates castris ad magnum portum communitis signoque iis dato qui Achradinam tenebant castra vetera Romanorum adortus est, quibus Crispinus præerat, et Epicydes eruptionem in stationes Marcelli fecit et classis Punica litori quod inter urbem et castra Romana erat adpulsa est, ne quid præsidii Crispino summitti a Marcello posset. tumultum tamen majorem hostes præbuerunt quam certamen; nam et Crispinus Hippocraten non reppulit tantum munimentis sed insecutus etiam est trepide fugientem, et Epicyden Marcellus in urbem compulit; satisque jam etiam in posterum videbatur provisum ne quid ab repentinis eorum excursionibus periculi foret. accessit et ad <hæc> pestilentia, commune malum, quod facile utrorumque animos averteret a belli consiliis. nam tempore autumni et locis natura gravibus, multo tamen magis extra urbem quam in urbe, intoleranda vis æstus per utraque castra omnium ferme corpora movit. ac primo temporis ac loci vitio et ægri erant et moriebantur; postea curatio ipsa et contactus ægrorum volgabat morbos, ut aut neglecti desertique qui incidissent morerentur aut adsidentes curantesque eadem vi morbi repletos secum traherent, cotidianaque funera et mors ob oculos esset et undique dies noctesque ploratus audirentur. postremo ita adsuetudine mali efferaverant animos, ut non modo lacrimis justoque comploratu prosequerentur mortuos sed ne efferrent quidem aut sepelirent, jacerentque strata exanima corpora in conspectu similem mortem exspectantium, mortuique ægros, ægri validos cum metu, tum tabe ac pestifero odore corporum conficerent; et ut ferro potius morerentur, quidam invadebant soli hostium stationes. multo tamen vis major pestis Poenorum castra quam Romana <adfecerat; nam Romani> diu circumsedendo Syracusas cælo aquisque adsuerant magis. ex hostium exercitu Siculi, ut primum videre ex gravitate loci volgari morbos, in suas quisque propinquas urbes dilapsi sunt; at Carthaginienses, quibus nusquam receptus erat, cum ipsis ducibus Hippocrate atque Himilcone ad internecionem omnes perierunt. Marcellus, ut tanta vis ingruebat mali, traduxerat in urbem suos, infirmaque corpora tecta et umbræ recreaverant; multi tamen ex Romano exercitu eadem peste absumpti sunt.

[27] Deleto terrestri Punico exercitu Siculi, qui Hippocratis milites fuerant, . . . haud magna oppida, ceterum et situ et munimentis tuta; tria milia alterum ab Syracusis, alterum quindecim abest; eo et commeatus e civitatibus suis comportabant et auxilia accersebant. interea Bomilcar iterum cum classe profectus Carthaginem, ita exposita fortuna sociorum, ut spem faceret non ipsis modo salutarem opem ferri posse sed Romanos quoque in capta quodam modo urbe capi, perpulit ut onerarias naves quam plurimas omni copia rerum onustas secum mitterent classemque suam augerent. igitur centum triginta navibus longis, septingentis onerariis profectus a Carthagine satis prosperos ventos ad traiciendum in Siciliam habuit; sed iidem venti superare eum Pachynum prohibebant. Bomilcaris adventus fama primo, dein præter spem mora cum gaudium et metum in vicem Romanis Syracusanisque præbuisset, Epicydes metuens ne, si pergerent iidem qui tum tenebant ab ortu solis flare per dies plures venti, classis Punica Africam repeteret, tradita Achradina mercennariorum militum ducibus ad Bomilcarem navigat. classem in statione versa in Africam habentem atque timentem navale proelium, non tam quod impar viribus aut numero navium esset—quippe etiam plures habebat—quam quod venti aptiores Romanæ quam suæ classi flarent, perpulit tamen ut fortunam navalis certaminis experiri vellet. et Marcellus, cum et Siculum exercitum ex tota insula conciri videret et cum ingenti commeatu classem Punicam adventare, ne simul terra marique inclusus urbe hostium urgeretur, quamquam impar numero navium erat, prohibere aditu Syracusarum Bomilcarem constituit. duæ classes infestæ circa promunturium Pachynum stabant, ubi prima tranquillitas maris in altum evexisset, concursuræ. itaque cadente jam Euro, qui per dies aliquot sævierat, prior Bomilcar movit; cujus primo classis petere altum visa est, quo facilius superaret promunturium; ceterum postquam tendere ad se Romanas naves vidit, incertum qua subita territus re, Bomilcar vela in altum dedit missisque nuntiis Heracleam qui onerarias retro Africam repetere juberent ipse Siciliam præteruectus Tarentum petit. Epicydes, a tanta repente destitutus spe, ne in obsidionem magna ex parte captæ urbis rediret, Agrigentum navigat, exspectaturus magis eventum quam inde quicquam moturus.

[28] Quæ ubi in castra Siculorum sunt nuntiata Epicyden Syracusis excessisse, a Carthaginiensibus relictam insulam et prope iterum traditam Romanis, legatos de condicionibus dedendæ urbis explorata prius per conloquia voluntate eorum qui obsidebantur ad Marcellum mittunt. cum haud ferme discreparet, quin quæ ubique regum fuissent Romanorum essent, Siculis cetera cum libertate ac legibus suis seruarentur, evocatis ad conloquium iis quibus ab Epicyde creditæ res erant, missos se simul ad Marcellum, simul ad eos ab exercitu Siculorum aiunt, ut una omnium qui obsiderentur quique extra obsidionem fuissent fortuna esset neve alteri proprie sibi paciscerentur quicquam. recepti deinde ab iis, ut necessarios hospitesque adloquerentur, expositis quæ pacta jam cum Marcello haberent, oblata spe salutis perpulere eos ut secum præfectos Epicydis Polyclitum et Philistionem et Epicyden, cui Sindon cognomen erat, adgrederentur. interfectis iis et multitudine ad contionem vocata inopiam quæque ipsi inter se fremere occulte soliti erant conquesti, quamquam tot mala urgerent, negarunt fortunam accusandam esse quod in ipsorum esset potestate quam diu ea paterentur; Romanis causam oppugnandi Syracusas fuisse caritatem Syracusanorum, non odium; nam ut occupatas res ab satellitibus Hannibalis, deinde Hieronymi, Hippocrate atque Epicyde, audierint, tum bellum movisse et obsidere urbem coepisse, ut crudeles tyrannos ejus, non ut ipsam urbem expugnarent. Hippocrate vero interempto, Epicyde intercluso ab Syracusis et præfectis ejus occisis, Carthaginiensibus omni possessione Siciliæ terra marique pulsis quam superesse causam Romanis cur non, perinde ac si Hiero ipse viveret unicus Romanæ amicitiæ cultor, incolumes Syracusas esse velint? itaque nec urbi nec hominibus aliud periculum quam ab semet ipsis esse, si occasionem reconciliandi se Romanis prætermisissent; eam autem, qualis illo momento horæ sit, nullam deinde fore, si simul liberatas ~ab impotentibus tyrannis apparuisset~.

[29] Omnium ingenti adsensu audita ea oratio est. prætores tamen prius creari quam legatos nominari placuit; ex ipsorum deinde prætorum numero missi oratores ad Marcellum, quorum princeps 'neque primo' inquit 'Syracusani a vobis defecimus sed Hieronymus, nequaquam tam in vos impius quam in nos, nec postea pacem tyranni cæde compositam Syracusanus quisquam sed satellites regii Hippocrates atque Epicydes oppressis nobis hinc metu hinc fraude turbaverunt. nec quisquam dicere potest aliquando nobis libertatis tempus fuisse quod pacis vobiscum non fuerit. nunc certe cæde eorum qui oppressas tenebant Syracusas cum primum nostri arbitrii esse coepimus, extemplo venimus ad tradenda arma, dedendos nos, urbem, moenia, nullam recusandam fortunam quæ imposita a vobis fuerit. gloriam captæ nobilissimæ pulcherrimæque urbis Græcarum dei tibi dederunt, Marcelle. quidquid unquam terra marique memorandum gessimus, id tui triumphi titulo accedit. famæne credi velis quanta urbs a te capta sit quam posteris quoque eam spectaculo esse, quo quisquis terra, quisquis mari venerit nunc nostra de Atheniensibus Carthaginiensibusque tropæa, nunc tua de nobis ostendat incolumesque Syracusas familiæ vestræ sub clientela nominis Marcellorum tutelaque habendas tradas? ne plus apud vos Hieronymi quam Hieronis memoria momenti faciat. diutius ille multo amicus fuit quam hic hostis, et illius benefacta etiam re sensistis, hujus amentia ad perniciem tantum ipsius valuit.' omnia et impetrabilia et tuta erant apud Romanos: inter ipsos plus belli ac periculi erat. namque transfugæ, tradi se Romanis rati, mercennariorum quoque militum auxilia in eundem compulere metum; arreptisque armis prætores primum obtruncant, inde ad cædem Syracusanorum discurrunt quosque fors obtulit irati interfecere atque omnia quæ in promptu erant diripuerunt. tum, ne sine ducibus essent, sex præfectos creavere ut terni Achradinæ ac Nasso præessent. sedato tandem tumultu exsequentibus sciscitando quæ acta cum Romanis essent, dilucere id quod erat coepit aliam suam ac perfugarum causam esse.

[30] In tempore legati a Marcello redierunt, falsa eos suspicione incitatos memorantes nec causam expetendæ poenæ eorum ullam Romanis esse. erat e tribus Achradinæ præfectis Hispanus Moericus nomine. ad eum inter comites legatorum de industria unus ex Hispanorum auxiliaribus est missus, qui sine arbitris Moericum nanctus primum, quo in statu reliquisset Hispaniam—et nuper inde venerat—exponit: omnia Romanis ibi obtineri armis. posse eum, si operæ pretium faciat, principem popularium esse, seu militare cum Romanis seu in patriam reverti libeat: contra, si malle obsideri pergat, quam spem esse terra marique clauso? motus his Moericus, cum legatos ad Marcellum mitti placuisset, fratrem inter eos mittit, qui per eundem illum Hispanum secretus ab aliis ad Marcellum deductus, cum fidem accepisset composuissetque agendæ ordinem rei, Achradinam redit. tum Moericus, ut ab suspicione proditionis averteret omnium animos, negat sibi placere legatos commeare ultro citroque: neque recipiendum quemquam neque mittendum et, quo intentius custodiæ seruentur, opportuna dividenda præfectis esse, ut suæ quisque partis tutandæ reus sit. omnes adsensi sunt. partibus dividendis ipsi regio evenit ab Arethusa fonte usque ad ostium magni portus: id ut scirent Romani fecit. itaque Marcellus nocte navem onerariam cum armatis remulco quadriremis trahi ad Achradinam jussit exponique milites regione portæ quæ prope fontem Arethusam est. hoc cum quarta vigilia factum esset expositosque milites porta, ut convenerat, recepisset Moericus, luce prima Marcellus omnibus copiis moenia Achradinæ adgreditur ita ut non eos solum qui Achradinam tenebant in se converteret, sed ab Nasso etiam agmina armatorum concurrerent relictis stationibus suis ad vim et impetum Romanorum arcendum. in hoc tumultu actuariæ naves, instructæ jam ante circumuectæque ad Nassum, armatos exponunt qui improviso adorti semiplenas stationes et adapertas fores portæ, qua paulo ante excurrerant armati, haud magno certamine Nassum cepere desertam trepidatione et fuga custodum. neque in ullis minus præsidii aut pertinaciæ ad manendum quam in transfugis fuit, quia ne suis quidem satis credentes e medio certamine effugerunt. Marcellus ut vidit captam esse Nassum et Achradinæ regionem unam teneri Moericumque cum præsidio suis adjunctum, receptui cecinit, ne regiæ opes, quarum fama major quam res erat, diriperentur.

[31] Suppresso impetu militum, ut iis qui in Achradina erant transfugis spatium locusque fugæ datus est, Syracusani tandem liberi metu portis Achradinæ apertis oratores ad Marcellum mittunt, nihil petentes aliud quam incolumitatem sibi liberisque suis. Marcellus consilio advocato et adhibitis etiam Syracusanis qui per seditiones pulsi ab domo intra præsidia Romana fuerant, respondit non plura per annos quinquaginta benefacta Hieronis quam paucis his annis maleficia eorum qui Syracusas tenuerint erga populum Romanum esse; sed pleraque eorum quo debuerint reccidisse foederumque ruptorum ipsos ab se graviores multo quam populus Romanus voluerit poenas exegisse. se quidem tertium annum circumsedere Syracusas, non ut populus Romanus seruam civitatem haberet sed ne transfugarum duces captam et oppressam tenerent. quid potuerint Syracusani facere, exemplo vel eos esse Syracusanorum qui intra præsidia Romana fuerint vel Hispanum ducem Moericum qui præsidium tradiderit vel ipsorum Syracusanorum postremo serum quidem, sed forte consilium. sibi omnium laborum periculorumque circa moenia Syracusana terra marique tam diu exhaustorum nequaquam tantum fructum esse quod capere <sibi contigerit, quantum si seruare> Syracusas potuisset. inde quæstor cum præsidio ad Nassum ad accipiendam pecuniam regiam custodiendamque missus. urbs diripienda militi data est custodibus divisis per domos eorum qui intra præsidia Romana fuerant. cum multa iræ, multa avaritiæ foeda exempla ederentur, Archimeden memoriæ proditum est in tanto tumultu, quantum captæ urbis in <uiis> discursus diripientium militum ciere poterat, intentum formis quas in puluere descripserat ab ignaro milite quis esset interfectum; ægre id Marcellum tulisse sepulturæque curam habitam, et propinquis etiam inquisitis honori præsidioque nomen ac memoriam ejus fuisse. hoc maxime modo Syracusæ captæ; in quibus prædæ tantum fuit, quantum vix capta Carthagine tum fuisset cum qua viribus æquis certabatur.

Paucis ante diebus quam Syracusæ caperentur T. Otacilius cum quinqueremibus octoginta Uticam ab Lilybæo transmisit, et cum ante lucem portum intrasset, onerarias frumento onustas cepit, egressusque in terram depopulatus est aliquantum agri circa Uticam prædamque omnis generis retro ad naves egit. Lilybæum tertio die quam inde profectus erat, cum centum triginta onerariis navibus frumento prædaque onustis rediit idque frumentum extemplo Syracusas misit, quod ni tam in tempore subvenisset, victoribus victisque pariter perniciosa fames instabat.

[32] Eadem æstate in Hispania, cum biennio ferme nihil admodum memorabile factum esset consiliisque magis quam armis bellum gereretur, Romani imperatores egressi hibernis copias conjunxerunt. ibi consilium advocatum omniumque in unum congruerunt sententiæ, quando ad id locorum id modo actum esset ut Hasdrubalem tendentem in Italiam retinerent, tempus esse id jam agi ut bellum in Hispania finiretur; et satis ad id virium credebant accessisse viginti milia Celtiberorum ea hieme ad arma excita. tres exercitus erant. Hasdrubal Gisgonis filius et Mago conjunctis castris quinque ferme dierum iter ab Romanis aberant. propior erat Hamilcaris filius Hasdrubal, vetus in Hispania imperator; ad urbem nomine Amtorgim exercitum habebat. eum volebant prius opprimi duces Romani; et spes erat satis superque ad id virium esse; illa restabat cura, ne fuso eo perculsi alter Hasdrubal et Mago in avios saltus montesque recipientes sese bellum extraherent. optimum igitur rati divisis bifariam copiis totius simul Hispaniæ amplecti bellum, ita inter se diviserunt ut P. Cornelius duas partes exercitus Romanorum sociorumque adversus Magonem duceret atque Hasdrubalem, Cn. Cornelius cum tertia parte veteris exercitus Celtiberis adjunctis cum Hasdrubale Barcino bellum gereret. una profecti ambo duces exercitusque Celtiberis prægredientibus ad urbem Amtorgim in conspectu hostium dirimente amni ponunt castra. ibi Cn. Scipio cum quibus ante dictum est copiis substitit, P. Scipio profectus ad destinatam belli partem.

[33] Hasdrubal postquam animaduertit exiguum Romanum exercitum in castris et spem omnem in Celtiberorum auxiliis esse, peritus omnis barbaricæ et præcipue omnium earum gentium in quibus per tot annos militabat perfidiæ, facili lingua, cum utraque castra plena Hispanorum essent, per occulta conloquia paciscitur magna mercede cum Celtiberorum principibus ut copias inde abducant. nec atrox visum facinus—non enim ut in Romanos verterent arma agebatur—, et merces quanta vel pro bello satis esset dabatur ne bellum gererent, et cum quies ipsa, tum reditus domum fructusque videndi suos suaque grata volgo erant. itaque non ducibus facilius quam multitudini persuasum est. simul ne metus quidem ab Romanis erat, quippe tam paucis, si vi retinerent. id quidem cavendum semper Romanis ducibus erit exemplaque hæc vere pro documentis habenda, ne ita externis credant auxiliis ut non plus sui roboris suarumque proprie virium in castris habeant. signis repente sublatis Celtiberi abeunt, nihil aliud quærentibus causam obtestantibusque ut manerent Romanis respondentes quam domestico se avocari bello. Scipio, postquam socii nec precibus nec vi retineri poterant, nec se aut parem sine illis hosti esse aut fratri rursus conjungi vidit posse, nec ullum aliud salutare consilium in promptu esse, retro quantum posset cedere statuit, in id omni cura intentus necubi hosti æquo se committeret loco, qui transgressus flumen prope vestigiis abeuntium insistebat.

[34] Per eosdem dies P. Scipionem par terror, periculum majus ab novo hoste urgebat. Masinissa erat juvenis, eo tempore socius Carthaginiensium, quem deinde clarum potentemque Romana fecit amicitia. is tum cum equitatu Numidarum et advenienti P. Scipioni occurrit et deinde adsidue dies noctesque infestus aderat, ut non vagos tantum procul a castris lignatum pabulatumque progressos exciperet sed ipsis obequitaret castris invectusque in medias sæpe stationes omnia ingenti tumultu turbaret. noctibus quoque sæpe incursu repentino in portis valloque trepidatum est nec aut locus aut tempus ullum vacuum a metu ac sollicitudine erat Romanis, compulsique intra vallum adempto rerum omnium usu. cum prope justa obsidio esset futuramque artiorem eam appareret, si se Indibilis, quem cum septem milibus et quingentis Suessetanorum adventare fama erat, Poenis conjunxisset, dux cautus et providens Scipio victus necessitatibus temerarium capit consilium, ut nocte Indibili obviam iret et quocumque occurrisset loco proelium consereret. relicto igitur modico præsidio in castris præpositoque Ti. Fonteio legato media nocte profectus cum obviis hostibus manus conseruit. agmina magis quam acies pugnabant; superior tamen, ut in tumultuaria pugna, Romanus erat. ceterum et equites Numidæ repente, quos fefellisse se dux ratus erat, ab lateribus circumfusi magnum terrorem intulere, <et> contracto adversus Numidas certamine novo tertius insuper advenit hostis, duces Poeni adsecuti ab tergo jam pugnantes; ancepsque proelium Romanos circumsteterat incertos in quem potissimum hostem quamue in partem conferti eruptionem facerent. pugnanti hortantique imperatori et offerenti se ubi plurimus labor erat latus dextrum lancea traicitur; cuneusque is hostium, qui in confertos circa ducem impetum fecerat, ut exanimem labentem ex equo Scipionem vidit, alacres gaudio cum clamore per totam aciem nuntiantes discurrunt imperatorem Romanum cecidisse. ea peruagata passim vox, ut et hostes haud dubie pro victoribus et Romani pro victis essent, fecit. fuga confestim ex acie duce amisso fieri coepta est; ceterum ut ad erumpendum inter Numidas leviumque armorum alia auxilia haud difficilis erat, ita effugere tantum equitum æquantiumque equos velocitate peditum vix poterant cæsique prope plures in fuga quam in pugna sunt; nec superfuisset quisquam ni præcipiti jam ad vesperum die nox intervenisset.

[35] Haud segniter inde duces Poeni fortuna usi confestim e proelio, vix necessaria quiete data militibus ad Hasdrubalem Hamilcaris citatum agmen rapiunt non dubia spe, <si> se conjunxissent, debellari posse. quo ubi est ventum, inter exercitus ducesque victoria recenti lætos gratulatio ingens facta, imperatore tanto cum omni exercitu deleto et alteram pro haud dubia parem victoriam exspectantes. ad Romanos nondum quidem fama tantæ cladis peruenerat, sed mæstum quoddam silentium erat et tacita divinatio, qualis jam præsagientibus animis imminentis mali esse solet. imperator ipse, præterquam quod ab sociis se desertum, hostium tantum auctas copias sentiebat, conjectura etiam et ratione ad suspicionem acceptæ cladis quam ad ullam bonam spem pronior erat: quonam modo enim Hasdrubalem ac Magonem, nisi defunctos suo bello, sine certamine adducere exercitus potuisse? quomodo autem non obstitisse aut ab tergo secutum fratrem, ut, si prohibere quo minus in unum coirent et duces et exercitus hostium non posset, ipse certe cum fratre conjungeret copias? his anxius curis id modo esse salutare in præsens credebat, cedere inde quantum posset; exinde una nocte ignaris hostibus et ob id quietis aliquantum emensus est iter. luce ut senserunt profectos, hostes præmissis Numidis quam poterant maxime citato agmine sequi coeperunt. ante noctem adsecuti Numidæ, nunc ab tergo, nunc in latera incursantes, consistere coegerunt ac tutari agmen; quantum possent tamen tuto ut simul pugnarent procederentque, Scipio hortabatur, priusquam pedestres copiæ adsequerentur.

[36] Ceterum nunc agendo, nunc sustinendo agmen cum aliquamdiu haud multum procederetur et nox jam instaret, revocat e proelio suos Scipio et collectos in tumulum quendam non quidem satis tutum, præsertim agmini perculso, editiorem tamen quam cetera circa erant, subducit. ibi primo impedimentis et equitatu in medium receptis circumdati pedites haud difficulter impetus incursantium Numidarum arcebant; dein, postquam toto agmine tres imperatores cum tribus justis exercitibus aderant apparebatque, parum armis ad tuendum locum sine munimento valituros esse, circumspectare atque agitare dux coepit si quo modo posset vallum circumicere. sed erat adeo nudus tumulus et asperi soli, ut nec virgulta vallo cædendo nec terra cæspiti faciendo aut ducendæ fossæ aliive ulli operi apta inveniri posset; nec natura quicquam satis arduum aut abscisum erat, quod hosti aditum adscensumue difficilem præberet; omnia fastigio leni subvexa. ut tamen aliquam imaginem valli obicerent, clitellas inligatas oneribus velut struentes ad altitudinem solitam circumdabant, cumulo sarcinarum omnis generis objecto, ubi ad moliendum clitellæ defuerant.

Punici exercitus postquam advenere, in tumulum quidem perfacile agmen erexere; munitionis facies nova primo eos velut miraculo quodam tenuit, cum duces undique vociferarentur quid starent et non ludibrium illud, vix feminis puerisue morandis satis validum, distraherent diriperentque? captum hostem teneri, latentem post sarcinas. hæc contemptim duces increpabant; ceterum neque transilire nec moliri onera objecta nec cædere stipatas clitellas ipsisque obrutas sarcinis facile erat. at trudibus cum amoliti objecta onera armatis dedissent viam pluribusque idem partibus fieret, capta jam undique castra erant. pauci a multis perculsique a victoribus passim cædebantur; magna pars tamen militum, cum in propinquas refugisset siluas, in castra P. Scipionis, quibus Ti. Fontejus legatus præerat, perfugerunt. Cn. Scipionem alii in tumulo primo impetu hostium cæsum tradunt, alii cum paucis in propinquam castris turrim perfugisse; hanc igni circumdatam atque ita exustis foribus, quas nulla moliri potuerant vi, captam omnesque intus cum ipso imperatore occisos. anno octavo postquam in Hispaniam venerat, Cn. Scipio undetricesimo die post fratris mortem est interfectus. luctus ex morte eorum non Romæ major quam per totam Hispaniam fuit; quin apud cives partem doloris et exercitus amissi et alienata provincia et publica trahebat clades; Hispaniæ ipsos lugebant desiderabantque duces, Gnæum magis, quod diutius præfuerat iis priorque et favorem occupaverat et specimen justitiæ temperantiæque Romanæ primus dederat.

[37] Cum deleti exercitus amissæque Hispaniæ viderentur, vir unus res perditas restituit. erat in exercitu L. Marcius Septimi filius, eques Romanus, impiger juvenis animique et ingenii aliquanto quam pro fortuna in qua erat natus majoris. ad summam indolem accesserat Cn. Scipionis disciplina, sub qua per tot annos omnes militiæ artes edoctus fuerat. <is> et ex fuga collectis militibus et quibusdam de præsidiis deductis haud contemnendum exercitum fecerat junxeratque cum Ti. Fonteio, P. Scipionis legato. sed tantum præstitit eques Romanus auctoritate inter milites atque honore, ut castris citra Hiberum communitis cum ducem exercitus comitiis militaribus creari placuisset, subeuntes alii aliis in custodiam valli stationesque, donec per omnes suffragium iret, ad L. Marcium cuncti summam imperii detulerint. omne inde tempus—exiguum id fuit—muniendis castris convehendisque commeatibus consumpsit, et omnia imperia milites cum impigre, tum haudquaquam abjecto animo exsequebantur. ceterum postquam Hasdrubalem Gisgonis venientem ad reliquias belli delendas transisse Hiberum et adpropinquare adlatum est signumque pugnæ propositum ab novo duce milites viderunt, recordati quos paulo ante imperatores habuissent quibusque et ducibus et copiis freti prodire in pugnam soliti essent, flere omnes repente et offensare capita et alii manus ad cælum tendere deos incusantes, alii strati humi suum quisque nominatim ducem implorare. neque sedari lamentatio poterat excitantibus centurionibus manipulares et ipso mulcente et increpante Marcio, quod in muliebres et inutiles se projecissent fletus potius quam ad tutandos semet ipsos et rem publicam secum acuerent animos et ne inultos imperatores suos jacere sinerent; cum subito clamor tubarumque sonus—iam enim prope vallum hostes erant—exauditur. inde verso repente in iram luctu discurrunt ad arma ac velut accensi rabie discurrunt ad portas et in hostem neglegenter atque incomposite venientem incurrunt. extemplo improvisa res pavorem incutit Poenis mirabundique unde tot hostes subito exorti prope deleto exercitu forent, unde tanta audacia, tanta fiducia sui victis ac fugatis, quis imperator duobus Scipionibus cæsis exstitisset, quis castris præesset, quis signum dedisset pugnæ—ad hæc tot tam necopinata primo omnium incerti stupentesque referunt pedem, dein valida impressione pulsi terga vertunt. et aut fugientium cædes foeda fuisset aut temerarius periculosusque sequentium impetus, ni Marcius propere receptui dedisset signum obsistensque ad prima signa et quosdam ipse retinens concitatam repressisset aciem. inde in castra avidos adhuc cædisque et sanguinis reduxit. Carthaginienses trepide primo ab hostium vallo acti, postquam neminem insequi viderunt, metu substitisse rati, contemptim rursus et sedato gradu in castra abeunt. par neglegentia in castris custodiendis fuit; nam etsi propinquus hostis erat, tamen reliquias eum esse duorum exercituum ante paucos dies deletorum succurrebat. ob hoc cum omnia neglecta apud hostes essent, exploratis iis Marcius ad consilium prima specie temerarium magis quam audax animum adjecit ut ultro castra hostium oppugnaret, facilius esse ratus unius Hasdrubalis expugnari castra quam, si se rursus tres exercitus ac tres duces junxissent, sua defendi; simul aut, si successisset coeptis, erecturum se adflictas res aut, si pulsus esset, tamen ultro inferendo arma contemptum sui dempturum.

[38] Ne tamen subita res et nocturnus terror et jam non suæ fortunæ consilium perturbaret, adloquendos adhortandosque sibi milites ratus, contione advocata ita disseruit: 'uel mea erga imperatores nostros vivos mortuosque pietas vel præsens omnium nostrum, milites, fortuna fidem cuivis facere potest mihi hoc imperium, ut amplum judicio vestro, ita re ipsa grave ac sollicitum esse. quo enim tempore, nisi metus mærorem obstupefaceret, vix ita compos mei essem ut aliqua solacia invenire ægro animo possem, cogor vestram omnium vicem, quod difficillimum in luctu est, unus consulere. et ne tum quidem, ubi quonam modo has reliquias duorum exercituum patriæ conseruare possim cogitandum est, avertere animum ab adsiduo mærore licet. præsto est enim acerba memoria et Scipiones me ambo dies noctesque curis insomniisque agitant et excitant sæpe somno, neu se neu invictos per octo annos in his terris milites suos, commilitones vestros, neu rem publicam patiar inultam, et suam disciplinam suaque instituta sequi jubent et, ut imperiis vivorum nemo oboedientior me uno fuerit, ita post mortem suam, quod quaque in re facturos illos fuisse maxime censeam, id optimum ducere. vos quoque velim, milites, non lamentis lacrimisque tamquam exstinctos prosequi—uivunt vigentque fama rerum gestarum—sed, quotienscumque occurret memoria illorum, velut si adhortantes signumque dantes videatis eos, ita proelia inire. nec alia profecto species hesterno die oblata oculis animisque vestris memorabile illud edidit proelium, quo documentum dedistis hostibus non cum Scipionibus exstinctum esse nomen Romanum et, cujus populi vis atque virtus non obruta sit Cannensi clade, ex omni profecto sævitia fortunæ emersurum esse.

Nunc, quia tantum ausi estis sponte vestra, experiri libet quantum audeatis duce vestro auctore. non enim hesterno die, cum signum receptui dedi sequentibus effuse vobis turbatum hostem, frangere audaciam vestram sed differre in majorem gloriam atque opportunitatem volui, ut postmodo præparati incautos, armati inermes atque etiam sopitos per occasionem adgredi possetis. nec hujus occasionis spem, milites, forte temere sed ex re ipsa conceptam habeo. a vobis quoque profecto si quis quærat quonam modo pauci a multis, victi a victoribus castra tutati sitis? nihil aliud respondeatis quam id ipsum timentes vos omnia et operibus firmata habuisse et ipsos paratos instructosque fuisse. et ita se res habet: ad id quod ne timeatur fortuna facit minime tuti sunt homines, quia quod neglexeris incautum atque apertum habeas. nihil omnium nunc minus metuunt hostes quam ne, obsessi modo ipsi atque oppugnati, castra sua ultro oppugnemus. audeamus quod credi non potest ausuros nos; eo ipso quod difficillimum videtur facilius erit. tertia vigilia noctis silenti agmine ducam vos. exploratum habeo non vigiliarum ordinem, non stationes justas esse. clamor in portis auditus et primus impetus castra ceperit. tum inter torpidos somno paventesque ad necopinatum tumultum et inermes in cubilibus suis oppressos illa cædes edatur a qua vos hesterno die revocatos ægre ferebatis. scio audax videri consilium; sed in rebus asperis et tenui spe fortissima quæque consilia tutissima sunt, quia, si in occasionis momento cujus præteruolat opportunitas cunctatus paulum fueris, nequiquam mox omissam quæras. unus exercitus in propinquo est, duo haud procul absunt. nunc adgredientibus spes aliqua est,—et jam temptastis vestras atque illorum vires: si diem proferimus et hesternæ eruptionis fama contemni desierimus, periculum est ne omnes duces, omnes copiæ conveniant. tres deinde duces, tres exercitus sustinebimus hostium quos Cn. Scipio incolumi exercitu non sustinuit? ut dividendo copias periere duces nostri, ita separatim ac divisi opprimi possunt hostes. alia belli gerendi via nulla est. proinde nihil præter noctis proximæ opportunitatem exspectemus. ite, deis bene juvantibus, corpora curate, ut integri vigentesque eodem animo in castra hostium inrumpatis quo vestra tutati estis.' læti et audiere ab novo duce novum consilium et quo audacius erat magis placebat. reliquum diei expediendis armis et curatione corporum consumptum et major pars noctis quieti data est. quarta vigilia movere.

[39] Erant ultra proxima castra sex milium intervallo distantes aliæ copiæ Poenorum. vallis cava intererat, condensa arboribus; in hujus siluæ medio ferme spatio cohors Romana arte Punica abditur et equites. ita medio itinere intercepto ceteræ copiæ silenti agmine ad proximos hostes ductæ et, cum statio nulla pro portis neque in vallo custodiæ essent, velut in sua castra nullo usquam obsistente penetravere. inde signa canunt et tollitur clamor. pars semisomnos hostes cædunt, pars ignes casis stramento arido tectis iniciunt, pars portas occupant ut fugam intercludant. hostes simul ignis, clamor, cædes, velut alienatos sensibus, nec audire nec providere quicquam sinunt. incidunt inermes inter cateruas armatorum. alii ruunt ad portas, alii obsæptis itineribus super vallum saliunt et ut quisque evaserat protinus ad castra altera fugiunt, ubi ab cohorte et equitibus ex occulto procurrentibus circumuenti cæsique ad unum omnes sunt; quamquam, etiamsi quis ex ea cæde effugisset, adeo raptim a captis propioribus castris in altera transcursum castra ab Romanis est, ut prævenire nuntius cladis non posset. ibi vero, quo longius ab hoste aberant et quia sub lucem pabulatum lignatumque et prædatum quidam dilapsi fuerant, neglecta magis omnia ac soluta invenere, arma tantum in stationibus posita, milites inermes aut humi sedentes accubantesque aut obambulantes ante vallum portasque. cum his tam securis solutisque Romani calentes adhuc ab recenti pugna ferocesque victoria proelium ineunt. itaque nequaquam resisti in portis potuit; intra portas concursu ex totis castris ad primum clamorem et tumultum facto atrox proelium oritur; diuque tenuisset, ni cruenta scuta Romanorum visa indicium alterius cladis Poenis atque inde pavorem injecissent. hic terror in fugam avertit omnes effusique qua iter est, nisi quos cædes oppressit, exuuntur castris. ita nocte ac die bina castra hostium oppugnata ductu L. Marcii. ad triginta septem milia hostium cæsa auctor est Claudius, qui annales Acilianos ex Græco in Latinum sermonem vertit; captos ad mille octingentos triginta, prædam ingentem partam; in ea fuisse clipeum argenteum pondo centum triginta septem cum imagine Barcini Hasdrubalis. Valerius Antias una castra Magonis capta tradit, septem milia cæsa hostium; altero proelio eruptione pugnatum cum Hasdrubale, decem milia occisa, quattuor milia trecentos triginta captos. Piso quinque milia hominum, cum Mago cedentes nostros effuse sequeretur, cæsa ex insidiis scribit. apud omnes magnum nomen Marcii ducis est; et veræ gloriæ ejus etiam miracula addunt flammam ei contionanti fusam e capite sine ipsius sensu cum magno pavore circumstantium militum; monumentumque victoriæ ejus de Poenis usque ad incensum Capitolium fuisse in templo clipeum, Marcium appellatum, cum imagine Hasdrubalis.—quietæ deinde aliquamdiu in Hispania res fuere, utrisque post tantas in vicem acceptas inlatasque clades cunctantibus periculum summæ rerum facere.

[40] Dum hæc in Hispania geruntur, Marcellus captis Syracusis, cum cetera in Sicilia tanta fide atque integritate composuisset ut non modo suam gloriam sed etiam maiestatem populi Romani augeret, ornamenta urbis, signa tabulasque quibus abundabant Syracusæ, Romam devexit, hostium quidem illa spolia et parta belli jure; ceterum inde primum initium mirandi Græcarum artium opera licentiæque hinc sacra profanaque omnia volgo spoliandi factum est, quæ postremo in Romanos deos, templum id ipsum primum quod a Marcello eximie ornatum est, vertit. visebantur enim ab externis ad portam Capenam dedicata a M. Marcello templa propter excellentia ejus generis ornamenta, quorum perexigua pars comparet.

Legationes omnium ferme civitatium Siciliæ ad eum conveniebant. dispar ut causa earum, ita condicio erat. qui ante captas Syracusas aut non desciverant aut redierant in amicitiam ut socii fideles accepti cultique; quos metus post captas Syracusas dediderat ut victi a victore leges acceperunt. erant tamen haud parvæ reliquiæ belli circa Agrigentum Romanis, Epicydes et Hanno, duces reliqui prioris belli, et tertius novus ab Hannibale in locum Hippocratis missus, Libyphoenicum generis Hippacritanus—Muttinen populares vocabant—, vir impiger et sub Hannibale magistro omnes belli artes edoctus. huic ab Epicyde et Hannone Numidæ dati auxiliares, cum quibus ita peruagatus est hostium agros, ita socios ad retinendos in fide animos eorum ferendo in tempore cuique auxilium adiit, ut brevi tempore totam Siciliam impleret nominis sui nec spes alia major apud faventes rebus Carthaginiensium esset. itaque inclusi ad <id> tempus moenibus Agrigenti dux Poenus Syracusanusque, non consilio Muttinis quam fiducia magis ausi egredi extra muros ad Himeram amnem posuerunt castra. quod ubi perlatum ad Marcellum est, extemplo copias movit et ab hoste quattuor ferme milium intervallo consedit, quid agerent pararentue exspectaturus. sed nullum neque locum neque tempus cunctationi consiliove dedit Muttines, transgressus amnem ac stationibus hostium cum ingenti terrore ac tumultu invectus. postero die prope justo proelio compulit hostes intra munimenta. inde revocatus seditione Numidarum in castris facta, cum trecenti ferme eorum Heracleam Minoam concessissent, ad mitigandos revocandosque eos profectus magno opere monuisse duces dicitur ne absente se cum hoste manus consererent. id ambo ægre passi duces, magis Hanno, jam ante anxius gloria ejus: Muttinem sibi modum facere, degenerem Afrum imperatori Carthaginiensi misso ab senatu populoque? is perpulit cunctantem Epicyden ut transgressi flumen in aciem exirent: nam si Muttinem opperirentur et secunda pugnæ fortuna evenisset, haud dubie Muttinis gloriam fore.

[41] Enimuero indignum ratus Marcellus se, qui Hannibalem subnixum victoria Cannensi ab Nola reppulisset, his terra marique victis ab se hostibus cedere, arma propere capere milites et efferri signa jubet. instruenti exercitum decem effusis equis advolant ex hostium acie Numidæ nuntiantes populares suos, primum ea seditione motos qua trecenti ex numero suo concesserint Heracleam, dein quod præfectum suum ab obtrectantibus ducibus gloriæ ejus sub ipsam certaminis diem ablegatum videant, quieturos in pugna. gens fallax promissi fidem præstitit. itaque et Romanis crevit animus nuntio celeri per ordines misso destitutum ab equite hostem esse quem maxime timuerant, et territi hostes, præterquam quod maxima parte virium suarum non juvabantur, timore etiam incusso ne ab suomet ipsi equite oppugnarentur. itaque haud magni certaminis fuit; primus clamor atque impetus rem decrevit. Numidæ cum in concursu quieti stetissent in cornibus, ut terga dantes suos viderunt, fugæ tantum parumper comites facti, postquam omnes Agrigentum trepido agmine petentes viderunt, ipsi metu obsidionis passim in civitates proximas dilapsi. multa milia hominum cæsa; capta <sex milia> et octo elephanti. hæc ultima in Sicilia Marcelli pugna fuit; victor inde Syracusas rediit.

Jam ferme in exitu annus erat; itaque senatus Romæ decrevit ut P. Cornelius prætor litteras Capuam ad consules mitteret, dum Hannibal procul abesset nec ulla magni discriminis res ad Capuam gereretur, alter eorum, si ita videretur, ad magistratus subrogandos Romam veniret. litteris acceptis inter se consules compararunt ut Claudius comitia perficeret, Fuluius ad Capuam maneret. consules Claudius creavit Cn. Fuluium Centumalum et P. Sulpicium Serui filium Galbam, qui nullum antea curulem magistratum gessisset. prætores deinde creati <L. Cornelius Lentulus M.> Cornelius Cethegus C. Sulpicius <C. Calpurnius> Piso. Pisoni jurisdictio urbana, Sulpicio Sicilia, Cethego Apulia Lentulo Sardinia evenit. consulibus prorogatum in annum imperium est.