TITI LIVI AB URBE CONDITA LIBER XXIII

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49

[1] Hannibal post Cannensem pugnam [castraque] capta ac direpta confestim ex Apulia in Samnium moverat, accitus in Hirpinos a Statio [Trebio] pollicente se Compsam traditurum. Compsanus erat Trebius nobilis inter suos; sed premebat eum Mopsiorum factio, familiæ per gratiam Romanorum potentis. Post famam Cannensis pugnæ volgatumque Trebi sermonibus adventum Hannibalis cum Mopsiani urbe excessissent, sine certamine tradita urbs Poeno præsidiumque acceptum est. Ibi præda omni atque impedimentis relictis, exercitu partito Magonem regionis ejus urbes aut deficientes ab Romanis accipere aut detractantes cogere ad defectionem jubet, ipse per agrum Campanum mare inferum petit, oppugnaturus Neapolim, ut urbem maritimam haberet. Ubi fines Neapolitanorum intravit, Numidas partim in insidiis—et pleræque cavæ sunt viæ sinusque occulti—quacumque apte poterat disposuit, alios præ se actam prædam ex agris ostentantes obequitare portis jussit. In quos, quia nec multi et incompositi videbantur, cum turma equitum erupisset, ab cedentibus consulto tracta in insidias circumuenta est; nec evasisset quisquam, ni mare propinquum et haud procul litore naves, piscatoriæ pleræque, conspectæ peritis nandi dedissent effugium. Aliquot tamen eo proelio nobiles juvenes capti cæsique, inter quos et Hegeas, præfectus equitum, intemperantius cedentes secutus cecidit. Ab urbe oppugnanda Poenum absterruere conspecta moenia haudquaquam prompta oppugnanti.

[2] Inde Capuam flectit iter, luxuriantem longa felicitate atque indulgentia fortunæ, maxime tamen inter corrupta omnia licentia plebis sine modo libertatem exercentis. Senatum et sibi et plebi obnoxium Pacuvius Calavius fecerat, nobilis idem ac popularis homo, ceterum malis artibus nanctus opes. Is cum eo forte anno, quo res male gesta ad Trasumennum est, in summo magistratu esset, jam diu infestam senatui plebem ratus per occasionem novandi res magnum ausuram facinus ut, si in ea loca Hannibal cum victore exercitu venisset, trucidato senatu traderet Capuam Poenis, improbus homo sed non ad extremum perditus, cum mallet incolumi quam eversa re publica dominari, nullam autem incolumem esse orbatam publico consilio crederet, rationem iniit qua et senatum seruaret et obnoxium sibi ac plebi faceret. Vocato senatu cum sibi defectionis ab Romanis consilium placiturum nullo modo, nisi necessarium fuisset, præfatus esset, quippe qui liberos ex Ap. Claudi filia haberet filiamque Romam nuptum M. Livio dedisset; ceterum majorem multo rem magisque timendam instare; non enim per defectionem ad tollendum ex civitate senatum plebem spectare sed per cædem senatus vacuam rem publicam tradere Hannibali ac Poenis velle; eo se periculo posse liberare eos si permittant sibi et certaminum in re publica obliti credant,—cum omnes victi metu permitterent, "claudam" inquit "in curia vos et, tamquam et ipse cogitati facinoris particeps, approbando consilia quibus nequiquam adversarer viam saluti vestræ inveniam. In hoc fidem, quam voltis ipsi, accipite." Fide data egressus claudi curiam jubet præsidiumque in vestibulo relinquit ne quis adire curiam injussu suo neve inde egredi possit.

[3] Tum vocato ad contionem populo "quod sæpe" inquit "optastis, Campani, ut supplicii sumendi vobis ex improbo ac detestabili senatu potestas esset, eam non per tumultum expugnantes domos singulorum, quas præsidiis clientium servorumque tuentur, cum summo vestro periculo, sed tutam habetis ac liberam; clausos omnes in curia accipite, solos, inermes. Nec quicquam raptim aut forte temere egeritis; de singulorum capite vobis jus sententiæ dicendæ faciam, ut quas quisque meritus est poenas pendat; sed ante omnia ita vos iræ indulgere oportet, ut potiorem ira salutem atque utilitatem vestram habeatis. Etenim hos, ut opinor, odistis senatores, non senatum omnino habere non voltis; quippe aut rex, quod abominandum, aut, quod unum liberæ civitatis consilium est, senatus habendus est. Itaque duæ res simul agendæ vobis sunt, ut et veterem senatum tollatis et novum cooptetis. Citari singulos senatores jubebo de quorum capite vos consulam; quod de quoque censueritis fiet; sed prius in ejus locum virum fortem ac strenuum novum senatorem cooptabitis quam de noxio supplicium sumatur." Inde consedit et nominibus in urnam conjectis citari quod primum sorte nomen excidit ipsumque e curia produci jussit. Ubi auditum est nomen, malum et improbum pro se quisque clamare et supplicio dignum. Tum Pacuvius: "uideo quæ de hoc sententia sit; date igitur pro malo atque improbo bonum senatorem et justum." Primo silentium erat inopia potioris subiciundi; deinde cum aliquis omissa verecundia quempiam nominasset, multo major extemplo clamor oriebatur, cum alii negarent nosse, alii nunc probra, nunc humilitatem sordidamque inopiam et pudendæ artis aut quæstus genus obicerent. Hoc multo magis in secundo ac tertio citato senatore est factum, ut ipsius pænitere homines appareret, quem autem in ejus substituerent locum deesse, quia nec eosdem nominari attinebat, nihil aliud quam ad audienda probra nominatos, et multo humiliores obscurioresque ceteri erant eis qui primi memoriæ occurrebant. Ita dilabi homines, notissimum quodque malum maxime tolerabile dicentes esse jubentesque senatum ex custodia dimitti.

[4] Hoc modo Pacuvius cum obnoxium vitæ beneficio senatum multo sibi magis quam plebi fecisset, sine armis jam omnibus concedentibus dominabatur. Hinc senatores omissa dignitatis libertatisque memoria plebem adulari; salutare, benigne invitare, apparatis accipere epulis, eas causas suscipere, ei semper parti adesse, secundum eam litem judices dare quæ magis popularis aptiorque in volgus favori conciliando esset; jam vero nihil in senatu agi aliter quam si plebis ibi esset concilium. Prona semper civitas in luxuriam non ingeniorum modo vitio sed afluenti copia voluptatium et illecebris omnis amoenitatis maritimæ terrestrisque, tum vero ita obsequio principum et licentia plebei lascivire ut nec libidini nec sumptibus modus esset. Ad contemptum legum, magistratuum, senatus accessit tum, post Cannensem cladem, ut, cujus aliqua verecundia erat, Romanum quoque spernerent imperium. Id modo erat in mora ne extemplo deficerent, quod conubium vetustum multas familias claras ac potentes Romanis miscuerat, et, quod maximum vinculum erat, trecenti equites, nobilissimus quisque Campanorum, cum militarent aliquando apud Romanos in præsidia Sicularum urbium delecti ab Romanis ac missi.

[5] Horum parentes cognatique ægre peruicerunt ut legati ad consulem Romanum mitterentur. Ii nondum Canusium profectum sed Venusiæ cum paucis ac semiermibus consulem invenerunt, quam poterant maxime miserabilem bonis sociis, superbis atque infidelibus, ut erant Campani, spernendum. Et auxit rerum suarum suique contemptum consul nimis detegendo cladem nudandoque. Nam cum legati ægre ferre senatum populumque Campanum adversi quicquam evenisse Romanis nuntiassent pollicerenturque omnia quæ ad bellum opus essent, "morem magis" inquit "loquendi cum sociis seruastis, Campani, jubentes quæ opus essent ad bellum imperare, quam convenienter ad præsentem fortunæ nostræ statum locuti estis. Quid enim nobis ad Cannas relictum est ut, quasi aliquid habeamus, id quod deest expleri ab sociis velimus? Pedites vobis imperemus tamquam equites habeamus? Pecuniam deesse dicamus tamquam ea tantum desit? Nihil, ne quod suppleremus quidem, nobis reliquit fortuna. Legiones, equitatus, arma, signa, equi virique, pecunia, commeatus aut in acie aut binis postero die amissis castris perierunt. Itaque non juvetis nos in bello oportet, Campani, sed pæne bellum pro nobis suscipiatis. Veniat in mentem, ut trepidos quondam majores vestros intra moenia compulsos, nec Samnitem modo hostem sed etiam Sidicinum paventes, receptos in fidem [ad] Saticulam defenderimus coeptumque propter vos cum Samnitibus bellum per centum prope annos variante fortuna eventum tulerimus. Adicite ad hæc, quod foedus æquum deditis, quod leges vestras, quod ad extremum, id quod ante Cannensem certe cladem maximum fuit, civitatem nostram magnæ parti vestrum dedimus communicavimusque vobiscum. Itaque communem vos hanc cladem quæ accepta est credere, Campani, oportet, communem patriam tuendam arbitrari esse. Non cum Samnite aut Etrusco res est ut quod a nobis ablatum sit in Italia tamen imperium maneat; Poenus hostis ne Africæ quidem indigenam ab ultimis terrarum oris, freto Oceani Herculisque columnis, expertem omnis juris et condicionis et linguæ prope humanæ militem trahit. Hunc natura et moribus immitem ferumque insuper dux ipse efferavit, pontibus ac molibus ex humanorum corporum strue faciendis et, quod proloqui etiam piget, vesci corporibus humanis docendo. His infandis pastos epulis, quos contingere etiam nefas sit, videre atque habere dominos et ex Africa et a Carthagine jura petere et Italiam Numidarum ac Maurorum pati provinciam esse, cui non, genito modo in Italia, detestabile sit? Pulchrum erit, Campani, prolapsum clade Romanum imperium vestra fide, vestris viribus retentum ac reciperatum esse. Triginta milia peditum, quattuor milia equitum arbitror ex Campania scribi posse; jam pecuniæ adfatim est frumentique. Si parem fortunæ vestræ fidem habetis, nec Hannibal se vicisse sentiet nec Romani victos esse."

[6] [Ab] hac oratione consulis dimissis redeuntibusque domum legatis unus ex iis Vibius Virrius tempus venisse ait, quo Campani non agrum solum ab Romanis quondam per injuriam ademptum reciperare sed imperio etiam Italiæ potiri possint; foedus enim cum Hannibale quibus velint legibus facturos; neque controversiam fore quin, cum ipse confecto bello Hannibal victor in Africam decedat exercitumque deportet, Italiæ imperium Campanis relinquatur. Hæc Virrio loquenti assensi omnes ita renuntiant legationem uti deletum omnibus videretur nomen Romanum. Extemplo plebes ad defectionem ac pars major senatus spectare; extracta tamen auctoritatibus seniorum per paucos dies est res. Postremo vicit sententia plurium ut iidem legati qui ad consulem Romanum jerant ad Hannibalem mitterentur. Quo priusquam iretur certumque defectionis consilium esset, Romam legatos missos a Campanis in quibusdam annalibus invenio, postulantes ut alter consul Campanus fieret, si rem Romanam adjuvari vellent; indignatione orta summoveri a curia jussos esse, missumque lictorem qui ex urbe educeret eos atque eo die manere extra fines Romanos juberet. Quia nimis compar Latinorum quondam postulatio erat Coeliusque et alii id haud sine causa prætermiserint scriptores, ponere pro certo sum veritus.

[7] Legati ad Hannibalem venerunt pacemque cum eo condicionibus fecerunt ne quis imperator magistratusue Poenorum jus ullum in civem Campanum haberet neve civis Campanus invitus militaret munusue faceret; ut suæ leges, sui magistratus Capuæ essent; ut trecentos ex Romanis captivis Poenus daret Campanis, quos ipsi elegissent, cum quibus equitum Campanorum, qui in Sicilia stipendia facerent, permutatio fieret. Hæc pacta: illa insuper quam quæ pacta erant facinora Campani ediderunt: nam præfectos socium civesque Romanos alios, partim aliquo militiæ munere occupatos, partim privatis negotiis implicitos, plebs repente omnes comprehensos velut custodiæ causa balneis includi jussit, ubi feruore atque æstu anima interclusa foedum in modum exspirarent. Ea ne fierent neu legatio mitteretur ad Poenum, summa ope Decius Magius, vir cui ad summam auctoritatem nihil præter sanam civium mentem defuit, restiterat. Ut vero præsidium mitti ab Hannibale audivit, Pyrrhi superbam dominationem miserabilemque Tarentinorum seruitutem exempla referens, primo ne reciperetur præsidium palam vociferatus est, deinde ut receptum aut eiceretur aut, si malum facinus quod a vetustissimis sociis consanguineisque defecissent forti ac memorabili facinore purgare vellent, ut interfecto Punico præsidio restituerent Romanis se. Hæc—nec enim occulta agebantur—cum relata Hannibali essent, primo misit qui vocarent Magium ad sese in castra; deinde, cum is ferociter negasset se iturum nec enim Hannibali jus esse in civem Campanum, concitatus ira Poenus comprehendi hominem vinctumque attrahi ad sese jussit. Veritus deinde ne quid inter vim tumultus atque ex concitatione animorum inconsulti certaminis oreretur, ipse præmisso nuntio ad Marium Blossium, prætorem Campanum, postero die se Capuæ futurum, proficiscitur e castris cum modico præsidio. Marius contione advocata edicit, ut frequentes cum conjugibus ac liberis obviam irent Hannibali. Ab universis id non obedienter modo sed enixe, favore etiam volgi et studio visendi tot jam victoriis clarum imperatorem, factum est. Decius Magius nec obviam egressus est nec, quo timorem aliquem ex conscientia significare posset, privatim se tenuit; in foro cum filio clientibusque paucis otiose inambulavit trepidante tota civitate ad excipiendum Poenum visendumque. Hannibal ingressus urbem senatum extemplo postulat, precantibusque inde primoribus Campanorum ne quid eo die seriæ rei gereret diemque ut ipse, adventu suo festum, lætus ac libens celebraret, quamquam præceps ingenio in iram erat, tamen, ne quid in principio negaret, visenda urbe magnam partem diei consumpsit.

[8] Deversatus est apud Ninnios Celeres, Sthenium Pacuviumque, inclitos nobilitate ac divitiis. Eo Pacuvius Calavius, de quo ante dictum est, princeps factionis ejus quæ traxerat rem ad Poenos, filium juvenem adduxit abstractum ab Deci Magi latere, cum quo ferocissime pro Romana societate adversus Punicum foedus steterat, nec eum aut inclinata in partem alteram civitas aut patria maiestas sententia depulerat. Huic tum pater juveni Hannibalem deprecando magis quam purgando placavit, victusque patris precibus lacrimisque etiam ad cenam eum cum patre vocari jussit, cui convivio neminem Campanum præterquam hospites Vibelliumque Tauream, insignem bello virum, adhibiturus erat. Epulari coeperunt de die, et convivium non ex more Punico aut militari disciplina esse sed, ut in civitate atque etiam domo diti ac luxuriosa, omnibus voluptatium inlecebris instructum. Unus nec dominorum invitatione nec ipsius interdum Hannibalis Calavius filius perlici ad vinum potuit, ipse valetudinem excusans patre animi quoque ejus haud mirabilem perturbationem causante. Solis ferme occasu patrem Calavium ex convivio egressum secutus filius, ubi in secretum—hortus erat posticis ædium partibus— peruenerunt, "consilium" inquit "adfero, pater, quo non veniam solum peccati, quod defecimus ad Hannibalem, impetraturi ab Romanis sed in multo majore dignitate et gratia simus Campani [futuri] quam unquam fuimus. Cum mirabundus pater quidnam id esset consilii quæreret, toga reiecta ab umero latus succinctum gladio nudat. "Iam ego" inquit "sanguine Hannibalis sanciam Romanum foedus. Te id prius scire volui, si forte abesse, dum facinus patratur, malles."

[9] Quæ ubi vidit audivitque senex, velut si jam agendis quæ audiebat interesset, amens metu "per ego te" inquit, "fili, quæcumque jura liberos jungunt parentibus, precor quæsoque ne ante oculos patris facere et pati omnia infanda velis. Paucæ horæ sunt intra quas jurantes per quidquid deorum est, dextræ dextras jungentes, fidem obstrinximus—ut sacratas fide manus, digressi a conloquio, extemplo in eum armaremus? Ab hospitali mensa surgis, ad quam tertius Campanorum adhibitus es ab Hannibale,—ut eam ipsam mensam cruentares hospitis sanguine? Hannibalem pater filio meo potui placare, filium Hannibali non possum? Sed sit nihil sancti, non fides, non religio, non pietas; audeantur infanda, si non perniciem nobis cum scelere ferunt. Unus adgressurus es Hannibalem? Quid illa turba tot liberorum servorumque? Quid in unum intenti omnium oculi? Quid tot dextræ? Torpescent in amentia illa? Voltum ipsius Hannibalis, quem armati exercitus sustinere n[equeunt], quem horret populus Romanus, tu sustinebis? Ut alia auxilia desint, me ipsum ferire corpus meum opponentem pro corpore Hannibalis sustinebis? Atqui per meum pectus petendus ille tibi transfigendusque est. Sed hic te deterreri sine potius quam illic vinci. Valeant preces apud te meæ, sicut pro te hodie valuerunt." Lacrimantem inde juvenem cernens medium complectitur atque osculo hærens non ante precibus abstitit quam peruicit, ut gladium poneret fidemque daret nihil facturum tale. Tum juvenis "ego quidem" inquit, "quam patriæ debeo pietatem exsoluam patri. Tuam doleo vicem, cui ter proditæ patriæ sustinendum est crimen, semel cum defectionem inisti ab Romanis, iterum cum pacis cum Hannibale fuisti auctor, tertio hodie, cum restituendæ Romanis Capuæ mora atque impedimentum es. Tu, patria, ferrum, quo pro te armatus hanc arcem hostium inii, quoniam parens extorquet, recipe." Hæc cum dixisset, gladium in publicum trans maceriam horti abjecit et, quo minus res suspecta esset, se ipse convivio reddidit.

[10] Postero die senatus frequens datus Hannibali; ubi prima ejus oratio perblanda ac benigna fuit, qua gratias egit Campanis quod amicitiam suam Romanæ societati præposuissent, [et] inter cetera magnifica promissa pollicitus brevi caput Italiæ omni Capuam fore juraque inde cum ceteris populis Romanum etiam petiturum. Unum esse exsortem Punicæ amicitiæ foederisque secum facti, quem neque esse Campanum neque dici debere, Magium Decium; eum postulare ut sibi dedatur, ac se præsente de eo referatur senatusque consultum fiat. Omnes in eam sententiam jerunt, quamquam magnæ parti et vir indignus ea calamitate et haud parvo initio minui videbatur jus libertatis. Egressus curia in templo magistratuum consedit comprehendique Decium Magium atque ante pedes destitutum causam dicere jussit. Qui cum manente ferocia animi negaret lege foederis id cogi posse, tum injectæ catenæ ducique ante lictorem in castra est jussus. Quoad capite aperto est ductus, contionabundus incessit, ad circumfusam undique multitudinem vociferans: "habetis libertatem, Campani, quam petistis. Foro medio, luce clara, videntibus vobis nulli Campanorum secundus vinctus ad mortem rapior. Quid violentius capta Capua fieret? Ite obviam Hannibali, exornate urbem diemque adventus ejus consecrate, ut hunc triumphum de cive vestro spectetis." Hæc vociferanti, cum moveri volgus videretur, obvolutum caput est ociusque rapi extra portam jussus. Ita in castra perducitur extemploque impositus in navem et Carthaginem missus, ne motu aliquo Capuæ ex indignitate rei orto senatum quoque pæniteret dediti principis et legatione missa ad repetendum eum aut negando rem quam primam peterent offendendi sibi novi socii aut tribuendo habendus Capuæ esset seditionis ac turbarum auctor. Navem Cyrenas detulit tempestas, quæ tum in dicione regum erant. Ibi cum Magius ad statuam Ptolomæi regis confugisset, deportatus a custodibus Alexandream ad Ptolomæum, cum eum docuisset contra jus foederis vinctum se ab Hannibale esse, vinclis liberatur, permissumque ut rediret seu Romam seu Capuam mallet. Nec Magius Capuam sibi tutam dicere et Romam eo tempore quo inter Romanos Campanosque bellum sit transfugæ magis quam hospitis fore domicilium; nusquam malle quam in regno ejus vivere quem vindicem atque auctorem habeat libertatis.

[11] Dum hæc geruntur, Q. Fabius Pictor legatus a Delphis Romam rediit responsumque ex scripto recitavit. Divi divæque in eo erant quibus quoque modo supplicaretur; tum: "si ita faxitis, Romani, vestræ res meliores facilioresque erunt magisque ex sententia res publica vestra vobis procedet victoriaque duelli populi Romani erit. Pythio Apollini re publica vestra bene gesta seruataque lucris meritis donum mittitote deque præda manubiis spoliisque honorem habetote; lasciviam a vobis prohibetote." Hæc ubi ex Græco carmine interpretata recitavit, tum dixit se oraculo egressum extemplo iis omnibus divis rem divinam ture ac vino fecisse, jussumque ab templi antistite, sicut coronatus laurea corona et oraculum adisset et rem divinam fecisset, ita coronatum navem adscendere nec ante deponere eam quam Romam peruenisset; se, quæcumque imperata sint, cum summa religione ac diligentia exsecutum coronam Romæ in aram Apollinis deposuisse. Senatus decrevit ut eæ res divinæ supplicationesque primo quoque tempore cum cura fierent. Dum hæc Romæ atque [in] Italia geruntur, nuntius victoriæ ad Cannas Carthaginem venerat Mago Hamilcaris filius, non ex ipsa acie a fratre missus sed retentus aliquot dies in recipiendis civitatibus Bruttiorum quæ deficiebant. Is, cum ei senatus datus esset, res gestas in Italia a fratre exponit: cum sex imperatoribus eum, quorum quattuor consules, duo dictator ac magister equitum fuerint, cum sex consularibus exercitibus acie conflixisse; occidisse supra ducenta milia hostium, supra quinquaginta milia cepisse. Ex quattuor consulibus duos occidisse; ex duobus saucium alterum, alterum toto amisso exercitu vix cum quinquaginta hominibus effugisse. Magistrum equitum, quæ consularis potestas sit, fusum fugatum; dictatorem, quia se in aciem nunquam commiserit, unicum haberi imperatorem. Bruttios Apulosque, partim Samnitium ac Lucanorum defecisse ad Poenos. Capuam, quod caput non Campaniæ modo sed post adflictam rem Romanam Cannensi pugna Italiæ sit, Hannibali se tradidisse. Pro his tantis totque victoriis verum esse grates deis immortalibus agi haberique.

[12] Ad fidem deinde tam lætarum rerum effundi in vestibulo curiæ jussit anulos aureos, qui tantus aceruus fuit ut metientibus dimidium supra tres modios explesse sint quidam auctores: fama tenuit quæ propior vero est, haud plus fuisse modio. Adjecit deinde verbis, quo majoris cladis indicium esset, neminem nisi equitem, atque eorum ipsorum primores, id gerere insigne. Summa fuit orationis, quo propius spem belli perficiendi sit, eo magis omni ope juvandum Hannibalem esse; procul enim ab domo militiam esse, in media hostium terra; magnam vim frumenti pecuniæ absumi, et tot acies, ut hostium exercitus delesse, ita victoris etiam copias parte aliqua minuisse; mittendum igitur supplementum esse, mittendam in stipendium pecuniam frumentumque tam bene meritis de nomine Punico militibus. Secundum hæc dicta Magonis lætis omnibus, Himilco, vir factionis Barcinæ, locum Hannonis increpandi esse ratus, "quid est, Hanno?" Inquit; "etiam nunc pænitet belli suscepti adversus Romanos? Jube dedi Hannibalem; veta in tam prosperis rebus grates deis immortalibus agi; audiamus Romanum senatorem in Carthaginiensium curia." Tum Hanno: "tacuissem hodie, patres conscripti, ne quid in communi omnium gaudio minus lætum quod esset vobis loquerer; nunc interroganti senatori, pæniteatne adhuc suscepti adversus Romanos belli, si reticeam, aut superbus aut obnoxius videar, quorum alterum est hominis alienæ libertatis obliti, alterum suæ. Respondeam" inquit "Himilconi non desisse pænitere me belli neque desiturum ante invictum vestrum imperatorem incusare quam finitum aliqua tolerabili condicione bellum videro; nec mihi pacis antiquæ desiderium ulla alia res quam pax nova finiet. Itaque ista quæ modo Mago jactavit Himilconi ceterisque Hannibalis satellitibus jam læta sunt: mihi possunt læta esse, quia res bello bene gestæ, si volumus fortuna uti, pacem nobis æquiorem dabunt; nam si prætermittimus hoc tempus quo magis dare quam accipere possumus videri pacem, vereor ne hæc quoque lætitia luxuriet nobis ac vana evadat. Quæ tamen nunc quoque qualis est? Occidi exercitus hostium; mittite milites mihi. Quid aliud rogares, si esses victus? Hostium cepi bina castra, prædæ videlicet plena et commeatuum; frumentum et pecuniam date. Quid aliud, si spoliatus, si exutus castris esses, peteres? Et ne omnia ipse mirer—mihi quoque enim, quoniam respondi Himilconi, interrogare jus fasque est—uelim seu Himilco seu Mago respondeat, cum ad internecionem Romani imperii pugnatum ad Cannas sit constetque in defectione totam Italiam esse, primum, ecquis Latini nominis populus defecerit ad nos, deinde, ecquis homo ex quinque et triginta tribubus ad Hannibalem transfugerit." Cum utrumque Mago negasset, "hostium quidem ergo" inquit "adhuc nimis multum superest. Sed multitudo ea quid animorum quidue spei habeat scire velim."

[13] Cum id nescire Mago diceret, "nihil facilius scitu est" inquit. "Ecquos legatos ad Hannibalem Romani miserunt de pace? Ecquam denique mentionem pacis Romæ factam esse allatum ad vos est?" Cum id quoque negasset, "bellum igitur" inquit "tam integrum habemus quam habuimus qua die Hannibal in Italiam est transgressus. Quam varia victoria priore [Punico] bello fuerit plerique qui meminerimus supersumus. Nunquam terra marique magis prosperæ res nostræ visæ sunt quam ante consules C. Lutatium et A. Postumium fuerunt; Lutatio et Postumio consulibus devicti ad Ægates insulas sumus. Quod si, id quod di omen avertant, nunc quoque fortuna aliquid variaverit, tum pacem speratis cum vincemur, quam nunc cum vincimus dat nemo? Ego, si quis de pace consulet seu deferenda hostibus seu accipienda, habeo quid sententiæ dicam; si de iis quæ Mago postulat refertis, nec victoribus mitti attinere puto et frustrantibus nos falsa atque inani spe multo minus censeo mittenda esse." Haud multos movit Hannonis oratio; nam et simultas cum familia Barcina leviorem auctorem faciebat et occupati animi præsenti lætitia nihil quo vanius fieret gaudium suum auribus admittebant debellatumque mox fore, si adniti paulum voluissent, rebantur. Itaque ingenti consensu fit senatus consultum ut Hannibali quattuor milia Numidarum in supplementum mitterentur et quadraginta elephanti et argenti talenta, + dictatorque + cum Magone in Hispaniam præmissus est ad conducenda viginti milia peditum, quattuor milia equitum, quibus exercitus qui in Italia quique in Hispania erant, supplerentur.

[14] Ceterum hæc, ut in secundis rebus, segniter otioseque gesta; Romanos præter insitam industriam animis fortuna etiam cunctari prohibebat. Nam nec consul ulli rei quæ per eum agenda esset deerat, et dictator M. Junius Pera, rebus divinis perfectis latoque, ut solet, ad populum ut equum escendere liceret, præter duas urbanas legiones quæ principio anni a consulibus conscriptæ fuerant et servorum dilectum cohortesque ex agro Piceno et Gallico collectas, ad ultimum prope desperatæ rei publicæ auxilium—cum honesta utilibus cedunt—descendit edixitque qui capitalem fraudem ausi quique pecuniæ judicati in vinculis essent, qui eorum apud se milites fierent, eos noxa pecuniaque sese exsolui jussurum. Ea sex milia hominum Gallicis spoliis, quæ triumpho C. Flamini tralata erant, armavit, itaque cum viginti quinque milibus armatorum ab urbe proficiscitur. Hannibal Capua recepta, cum iterum Neapolitanorum animos partim spe, partim metu nequiquam temptasset, in agrum Nolanum exercitum traducit, ut non hostiliter statim, quia non desperabat voluntariam deditionem, ita, si morarentur spem, nihil eorum quæ pati aut timere possent prætermissurus. Senatus ac maxime primores ejus in societate Romana cum fide perstare; plebs novarum, ut solet, rerum atque Hannibalis tota esse metumque agrorum populationis et patienda in obsidione multa gravia indignaque proponere animo; neque auctores defectionis deerant. Itaque ubi senatum metus cepit, si propalam tenderent, resisti multitudini concitatæ non posse, secunda simulando dilationem mali inveniunt. Placere enim sibi defectionem ad Hannibalem simulant; quibus autem condicionibus in foedus amicitiamque novam transeant, parum constare. Ita spatio sumpto legatos propere ad prætorem Romanum M[arcellum] Claudium, qui Casilini cum exercitu erat, mittunt docentque quanto in discrimine sit Nolana res: agrum Hannibalis esse et Poenorum, urbem extemplo futuram ni subveniatur; concedendo plebei senatum ubi velint defecturos se, ne deficere præfestinarent effecisse. Marcellus conlaudatis Nolanis eadem simulatione extrahi rem in suum adventum jussit; interim celari quæ secum acta essent spemque omnem auxilii Romani. Ipse a Casilino Caiatiam petit atque inde Volturno amni traiecto per agrum Saticulanum Trebianumque super Suessulam per montes Nolam peruenit.

[15] Sub adventum prætoris Romani Poenus agro Nolano excessit et ad mare proxime Neapolim descendit, cupidus maritimi oppidi potiundi, quo cursus navibus tutus ex Africa esset; ceterum postquam Neapolim a præfecto Romano teneri accepit—M. Junius Silanus erat, ab ipsis Neapolitanis accitus—Neapoli quoque, sicut Nola, omissa petit Nuceriam. Eam cum aliquamdiu circumsedisset, sæpe vi, sæpe sollicitandis nequiquam nunc plebe, nunc principibus, fame demum in deditionem accepit, pactus ut inermes cum singulis abirent vestimentis. Deinde ut qui a principio mitis omnibus Italicis præter Romanos videri vellet, præmia atque honores qui remanserint ac militare secum voluissent proposuit. Nec ea spe quemquam tenuit; dilapsi omnes, quocumque hospitia aut fortuitus animi impetus tulit, per Campaniæ urbes, maxime Nolam Neapolimque. Cum ferme triginta senatores, ac forte primus quisque, Capuam petissent, exclusi inde, quod portas Hannibali clausissent, Cumas se contulerunt. Nucerina præda militi data est, urbs direpta atque incensa. Nolam Marcellus non sui magis fiducia præsidii quam voluntate principum habebat; plebs timebatur et ante omnes L. Bantius, quem conscientia temptatæ defectionis ac metus a prætore Romano nunc ad proditionem patriæ, nunc, si ad id fortuna defuisset, ad transfugiendum stimulabat. Erat juvenis acer et sociorum ea tempestate prope nobilissimus eques. Seminecem eum ad Cannas in aceruo cæsorum corporum inventum curatumque benigne, etiam cum donis Hannibal domum remiserat. Ob ejus gratiam meriti rem Nolanam in jus dicionemque dare voluerat Poeno, anxiumque eum et sollicitum cura novandi res prætor cernebat. Ceterum cum aut poena cohibendus esset aut beneficio conciliandus, sibi adsumpsisse quam hosti ademisse fortem ac strenuum maluit socium, accitumque ad se benigne appellat: multos eum invidos inter populares habere inde existimatu facile esse quod nemo civis Nolanus sibi indicaverit quam multa ejus egregia facinora militaria essent; sed qui in Romanis militaverit castris, non posse obscuram ejus virtutem esse. Multos sibi qui cum eo stipendia fecerint, referre qui vir esset ille quæque et quotiens pericula pro salute ac dignitate populi Romani adisset, utique Cannensi proelio non prius pugna abstiterit quam prope exsanguis ruina superincidentium virorum equorum armorumque sit oppressus. "Itaque macte virtute esto" inquit. "Apud me tibi omnis honos atque omne præmium erit et, quo frequentior mecum fueris, senties eam rem tibi dignitati atque emolumento esse." Lætoque juveni promissis equum eximium dono dat bigatosque quingentos quæstorem numerare jubet; lictoribus imperat ut eum se adire quotiens velit patiantur.

[16] Hac comitate Marcelli ferocis juvenis animus adeo est mollitus ut nemo inde sociorum rem Romanam fortius ac fidelius juverit. Cum Hannibal ad portas esset—Nolam enim rursus a Nuceria movit castra—plebesque Nolana de integro ad defectionem spectaret, Marcellus sub adventum hostium intra muros se recepit, non castris metuens sed ne prodendæ urbis occasionem nimis multis in eam imminentibus daret. Instrui deinde utrimque acies coeptæ, Romanorum pro moenibus Nolæ, Poenorum ante castra sua. Proelia hinc parva inter urbem castraque et vario eventu fiebant, quia duces nec prohibere paucos temere provocantes nec dare signum universæ pugnæ volebant. In hac cotidiana duorum exercituum statione principes Nolanorum nuntiant Marcello nocturna conloquia inter plebem ac Poenos fieri statutumque esse ut, cum Romana acies egressa portis foret, impedimenta eorum ac sarcinas diriperent, clauderent deinde portas murosque occuparent, ut potentes rerum suarum atque urbis Poenum inde pro Romano acciperent. Hæc ubi nuntiata Marcello sunt, conlaudatis senatoribus Nolanis, priusquam aliqui motus in urbe oreretur, fortunam pugnæ experiri statuit. Ad tres portas in hostes versas tripertito exercitum instruxit; impedimenta subsequi jussit, calones lixasque et invalidos milites vallum ferre. Media porta robora legionum et Romanos equites, duabus circa portis novos milites levemque armaturam ac sociorum equites statuit. Nolani muros portasque adire vetiti subsidiaque destinata impedimentis data, ne occupatis proelio legionibus in ea impetus fieret. Ita instructi intra portas stabant. Hannibali sub signis, id quod per aliquot dies fecerat, ad multum diei in acie stanti primo miraculo esse quod nec exercitus Romanus porta egrederetur nec armatus quisquam in muris esset. Ratus deinde prodita conloquia esse metuque resides factos, partem militum in castra remittit jussos propere apparatum omnem oppugnandæ urbis in primam aciem adferre, satis fidens, si cunctantibus instaret, tumultum aliquem in urbe plebem moturam. Dum in sua quisque ministeria discursu trepidat ad prima signa succeditque ad muros acies, patefacta repente porta Marcellus signa canere clamoremque tolli ac pedites primum, deinde equites, quanto maximo possent impetu in hostem erumpere jubet. Satis terroris tumultusque in aciem mediam intulerant, cum duabus circa portis P. Valerius Flaccus et C. Aurelius legati in cornua hostium erupere. Addidere clamorem lixæ calonesque et alia turba custodiæ impedimentorum adposita, ut paucitatem maxime spernentibus Poenis ingentis repente exercitus speciem fecerit. Vix equidem ausim adfirmare, quod quidam auctores sunt, duo milia et octingentos hostium cæsos non plus quingentis Romanorum amissis; sed, sive tanta sive minor victoria fuit, ingens eo die res ac nescio an maxima illo bello gesta sit; non vinci enim ab Hannibale [uincentibus] difficilius fuit quam postea vincere.

[17] Hannibal spe potiundæ Nolæ adempta cum Acerras recessisset, Marcellus extemplo clausis portis custodibusque dispositis ne quis egrederetur quæstionem in foro de iis qui clam in conloquiis hostium fuerant habuit. Supra septuaginta damnatos proditionis securi percussit bonaque eorum jussit publica populi Romani esse et summa rerum senatui tradita cum exercitu omni profectus supra Suessulam castris positis consedit. Poenus Acerras primum ad voluntariam deditionem conatus perlicere, inde postquam obstinatos videt, obsidere atque oppugnare parat. Ceterum Acerranis plus animi quam virium erat; itaque desperata tutela urbis, ut circumuallari moenia viderunt, priusquam continuarentur hostium opera, per intermissa munimenta neglectasque custodias silentio noctis dilapsi, per vias inviaque qua quemque aut consilium aut error tulit, in urbes Campaniæ, quas satis certum erat non mutasse fidem, perfugerunt. Hannibal Acerris direptis atque incensis, cum a Casilino dictatorem Romanum legionesque acciri nuntiassent, ne quid novi tam propinquis hostium castris Capuæ quoque occurreret, exercitum ad Casilinum ducit. Casilinum eo tempore quingenti Prænestini habebant cum paucis Romanis Latinique nominis, quos eodem audita Cannensis clades contulerat. Hi, non confecto Præneste ad diem dilectu, serius profecti domo cum Casilinum ante famam adversæ pugnæ venissent et aliis adgregantibus sese Romanis sociisque, profecti a Casilino cum satis magno agmine irent, avertit eos retro Casilinum nuntius Cannensis pugnæ. Ibi cum dies aliquot, suspecti Campanis timentesque, cavendis ac struendis in vicem insidiis traduxissent, ut de Capuæ defectione agi accipique Hannibalem satis pro certo habuere, interfectis nocte oppidanis partem urbis, quæ cis Volturnum est—eo enim dividitur amni—occupavere idque præsidii Casilini habebant Romani. Additur et Perusina cohors, homines quadringenti sexaginta, eodem nuntio quo Prænestini paucos ante dies, Casilinum compulsi. Et satis ferme armatorum ad tam exigua moenia et flumine altera parte cincta tuenda erat: penuria frumenti, nimium etiam ut videretur hominum, efficiebat.

[18] Hannibal cum jam inde haud procul esset, Gætulos cum præfecto nomine Isalca præmittit ac primo, si fiat conloquii copia, verbis benignis ad portas aperiundas præsidiumque accipiendum perlicere jubet: si in pertinacia perstent, vi rem gerere ac temptare si qua parte invadere urbem possit. Ubi ad moenia accessere, quia silentium erat, solitudo visa; metuque concessum barbarus ratus moliri portas et claustra refringere parat, cum patefactis repente portis cohortes duæ, ad id ipsum instructæ intus, ingenti cum tumultu erumpunt stragemque hostium faciunt. Ita primis repulsis Maharbal cum majore robore virorum missus nec ipse eruptionem cohortium sustinuit. Postremo Hannibal castris ante ipsa moenia oppositis parvam urbem parvumque præsidium summa vi atque omnibus copiis oppugnare parat, ac dum instat lacessitque corona undique circumdatis moenibus, aliquot milites et promptissimum quemque e muro turribusque ictos amisit. Semel ultro erumpentes agmine elephantorum opposito prope interclusit trepidosque compulit in urbem satis multis ut ex tanta paucitate interfectis; plures cecidissent ni nox proelio intervenisset. Postero die omnium animi ad oppugnandum accenduntur, utique postquam corona aurea muralis proposita est atque ipse dux castelli plano loco positi segnem oppugnationem Sagunti expugnatoribus exprobrabat, Cannarum Trasumennique et Trebiæ singulos admonens universosque. Inde vineæ quoque coeptæ agi cuniculique; nec ad varios conatus hostium aut vis ulla aut ars deerat sociis Romanorum. Propugnacula adversus vineas statuere, transuersis cuniculis hostium cuniculos excipere, et palam et clam coeptis obviam ire, donec pudor etiam Hannibalem ab incepto avertit, castrisque communitis ac præsidio modico imposito, ne omissa res videretur, in hiberna Capuam concessit. Ibi partem majorem hiemis exercitum in tectis habuit, adversus omnia humana mala sæpe ac diu duratum, bonis inexpertum atque insuetum. Itaque, quos nulla mali vicerat vis, perdidere nimia bona ac voluptates immodicæ, et eo impensius quo avidius ex insolentia in eas se merserant. Somnus enim et vinum et epulæ et scorta balineaque et otium consuetudine in dies blandius ita eneruaverunt corpora animosque ut magis deinde præteritæ victoriæ eos quam præsentes tutarentur vires, majusque id peccatum ducis apud peritos artium militarium haberetur quam quod non ex Cannensi acie protinus ad urbem Romanam duxisset; illa enim cunctatio distulisse modo victoriam videri potuit, hic error vires ademisse ad vincendum. Itaque hercule, velut si cum alio exercitu a Capua exiret, nihil usquam pristinæ disciplinæ tenuit. Nam et redierunt plerique scortis impliciti et, ubi primum sub pellibus haberi coepti sunt, viaque et alius militaris labor excepit, tironum modo corporibus animisque deficiebant, et deinde per omne æstivorum tempus magna pars sine commeatibus ab signis dilabebantur neque aliæ latebræ quam Capua desertoribus erant.

[19] Ceterum mitescente jam hieme educto ex hibernis milite Casilinum redit, ubi, quamquam ab oppugnatione cessatum erat, obsidio tamen continua oppidanos præsidiumque ad ultimum inopiæ adduxerat. Castris Romanis Ti. Sempronius præerat dictatore auspiciorum repetendorum causa profecto Romam. Marcellum et ipsum cupientem ferre auxilium obsessis et Volturnus amnis inflatus aquis et preces Nolanorum Acerranorumque tenebant, Campanos timentium si præsidium Romanum abscessisset. Gracchus adsidens tantum Casilino, quia prædictum erat dictatoris ne quid absente eo rei gereret, nihil movebat, quamquam quæ facile omnem patientiam vincerent nuntiabantur a Casilino; nam et præcipitasse se quosdam non tolerantes famem constabat et stare inermes in muris, nuda corpora ad missilium telorum ictus præbentes. Ea ægre patiens Gracchus, cum neque pugnam conserere dictatoris injussu auderet—pugnandum autem esse, si palam frumentum importaret, videbat—neque clam importandi spes esset, farre ex agris circa undique convecto cum complura dolia complesset, nuntium ad magistratum Casilinum misit ut exciperent dolia quæ amnis deferret. Insequenti nocte intentis omnibus in flumen ac spem ab nuntio Romano factam dolia medio missa amni defluxerunt; æqualiter inter omnes frumentum divisum. Id postero quoque die ac tertio factum est; nocte et mittebantur et perueniebant; eo custodias hostium fallebant. Imbribus deinde continuis citatior solito amnis transuerso vertice dolia impulit ad ripam quam hostes seruabant. Ibi hærentia inter obnata ripis salicta conspiciuntur, nuntiatumque Hannibali est et deinde intentiore custodia cautum ne quid falleret Volturno ad urbem missum. Nuces tamen fusæ ab Romanis castris, cum medio amni ad Casilinum defluerent, cratibus excipiebantur. Postremo ad id ventum inopiæ est, ut lora detractasque scutis pelles, ubi feruida mollissent aqua, mandere conarentur nec muribus aliove animali abstinerent et omne herbarum radicumque genus aggeribus infimis muri eruerent. Et cum hostes obarassent quidquid herbidi terreni extra murum erat, raporum semen injecerunt, ut Hannibal "eone usque dum ea nascuntur ad Casilinum sessurus sum?" Exclamaret; et qui nullam antea pactionem auribus admiserat, tum demum agi secum est passus de redemptione liberorum capitum. Septunces auri in singulos pretium convenit. Fide accepta tradiderunt sese. Donec omne aurum persolutum est, in vinculis habiti; tum remissi summa cum fide. Id verius est quam ab equite in abeuntes immisso interfectos. Prænestini maxima pars fuere. Ex quingentis septuaginta qui in præsidio fuerunt, minus dimidium ferrum famesque absumpsit: ceteri incolumes Præneste cum prætore suo M. Anicio—scriba is antea fuerat—redierunt. Statua ejus indictio fuit, Præneste in foro statuta, loricata, amicta toga, velato capite, [et tria signa] cum titulo lamnæ æneæ inscripto, M. Anicium pro militibus qui Casilini in præsidio fuerint votum soluisse. Idem titulus tribus signis in æde Fortunæ positis fuit subjectus.

[20] Casilinum oppidum redditum Campanis est, firmatum septingentorum militum de exercitu Hannibalis præsidio, ne, ubi Poenus inde abscessisset, Romani oppugnarent. Prænestinis militibus senatus Romanus duplex stipendium et quinquennii militiæ vacationem decrevit; civitate cum donarentur ob virtutem, non mutaverunt. Perusinorum casus obscurior fama est, quia nec ipsorum monumento ullo est illustratus nec decreto Romanorum. Eodem tempore Petelinos, qui uni ex Bruttiis manserant in amicitia Romana, non Carthaginienses modo qui regionem obtinebant sed Bruttii quoque ceteri ob separata ab se consilia oppugnabant. Quibus cum obsistere malis nequirent Petelini, legatos Romam ad præsidium petendum miserunt. Quorum preces lacrimæque- in questus enim flebiles, cum sibimet ipsi consulere jussi sunt, sese in vestibulo curiæ profuderunt—ingentem misericordiam patribus ac populo moverunt, consultique iterum a M. Æmilio prætore patres circumspectis omnibus imperii viribus fateri coacti nihil jam longinquis sociis in se præsidii esse, redire domum fideque ad ultimum expleta consulere sibimet ipsos in reliquum [pro] præsenti fortuna jusserunt. Hæc postquam renuntiata legatio Petelinis est, tantus repente mæror pavorque senatum eorum cepit ut pars profugiendi qua quisque posset ac deserendæ urbis auctores essent, pars, quando deserti a veteribus sociis essent, adjungendi se ceteris Bruttiis ac per eos dedendi Hannibali. Vicit tamen ea pars quæ nihil raptim nec temere agendum consulendumque de integro censuit. Relata postero die per minorem trepidationem re tenuerunt optimates ut convectis omnibus ex agris urbem ac muros firmarent.

[21] Per idem fere tempus litteræ ex Sicilia Sardiniaque Romam allatæ. Priores ex Sicilia T. Otacili proprætoris in senatu recitatæ sunt: P. Furium prætorem cum classe ex Africa Lilybæum venisse; ipsum graviter saucium in discrimine ultimo vitæ esse; militi ac navalibus sociis neque stipendium neque frumentum ad diem dari neque unde detur esse; magno opere suadere ut quam primum ea mittantur, sibique, si ita videatur, ex novis prætoribus successorem mittant. Eademque ferme de stipendio frumentoque ab A. Cornelio Mammula proprætore ex Sardinia scripta. Responsum utrique non esse unde mitteretur, jussique ipsi classibus atque exercitibus suis consulere. T. Otacilius ad unicum subsidium populi Romani, Hieronem, legatos cum misisset, in stipendium quanti argenti opus fuit et sex mensum frumentum accepit; Cornelio in Sardinia civitates sociæ benigne contulerunt. Et Romæ quoque propter penuriam argenti triumuiri mensarii rogatione M. Minucii tribuni plebis facti, L. Æmilius Papus, qui consul censorque fuerat, et M. Atilius Regulus, qui bis consul fuerat, et L. Scribonius Libo, qui tum tribunus plebis erat. Et duumuiri creati M. et C. Atilii ædem Concordiæ, quam L. Manlius prætor voverat, dedicaverunt; et tres pontifices creati, Q. Cæcilius Metellus et Q. Fabius Maximus et Q. Fuluius Flaccus, in locum P. Scantini demortui et L. Æmili Pauli consulis et Q. Æli Pæti, qui ceciderant pugna Cannensi.

[22] Cum cetera quæ continuis cladibus fortuna minuerat, quantum consiliis humanis adsequi poterant, patres explessent, tandem se quoque et solitudinem curiæ paucitatemque convenientium ad publicum consilium respexerunt; neque enim post L. Æmilium et C. Flaminium censores senatus lectus fuerat, cum tantum senatorum adversæ pugnæ, ad hoc sui quemque casus per quinquennium absumpsissent. Cum de ea re M. Æmilius prætor, dictatore post Casilinum amissum profecto jam ad exercitum, exposcentibus cunctis rettulisset, tum Sp. Caruilius cum longa oratione non solum inopiam sed paucitatem etiam civium ex quibus in patres legerentur conquestus esset, explendi senatus causa et jungendi artius Latini nominis cum populo Romano magno opere se suadere dixit ut ex singulis populis Latinorum binis senatoribus, [quibus] patres Romani censuissent, civitas daretur, atque [inde] in demortuorum locum in senatum legerentur. Eam sententiam haud æquioribus animis quam ipsorum quondam postulatum Latinorum patres audierunt; et cum fremitus indignantium tota curia esset et præcipue T. Manlius esse etiam nunc ejus stirpis virum diceret ex qua quondam in Capitolio consul minatus esset quem Latinum in curia vidisset eum sua manu se interfecturum, Q. Fabius Maximus nunquam rei ullius alieniore tempore mentionem factam in senatu dicit quam inter tam suspensos sociorum animos incertamque fidem id jactum quod insuper sollicitaret eos; eam unius hominis temerariam vocem silentio omnium exstinguendam esse et, si quid unquam arcani sanctive ad silendum in curia fuerit, id omnium maxime tegendum, occulendum, obliviscendum, pro non dicto habendum esse. Ita ejus rei oppressa mentio est. Dictatorem, qui censor ante fuisset vetustissimusque ex iis qui viverent censoriis esset, creari placuit qui senatum legeret, accirique C. Terentium consulem ad dictatorem dicendum jusserunt. Qui ex Apulia relicto ibi præsidio cum magnis itineribus Romam redisset, nocte proxima, ut mos erat, M. Fabium Buteonem ex senatus consulto sine magistro equitum dictatorem in sex menses dixit.

[23] Is ubi cum lictoribus in rostra escendit, neque duos dictatores tempore uno, quod nunquam antea factum esset, probare se dixit, neque dictatorem sine magistro equitum, nec censoriam vim uni permissam et eidem iterum, nec dictatori, nisi rei gerendæ causa creato, in sex menses datum imperium. Quæ immoderata fors, tempus ac necessitas fecerit, iis se modum impositurum; nam neque senatu quemquam moturum ex iis quos C. Flaminius L. Æmilius censores in senatum legissent; transcribi tantum recitarique eos jussurum, ne penes unum hominem judicium arbitriumque de fama ac moribus senatoriis fuerit; et ita in demortuorum locum sublecturum ut ordo ordini, non homo homini prælatus videretur. Recitato vetere senatu, inde primos in demortuorum locum legit qui post L. Æmilium C. Flaminium censores curulem magistratum cepissent necdum in senatum lecti essent, ut quisque eorum primus creatus erat; tum legit qui ædiles, tribuni plebis, quæstoresue fuerant; tum ex iis qui [non] magistratus cepissent, qui spolia ex hoste fixa domi haberent aut civicam coronam accepissent. Ita centum septuaginta septem cum ingenti adprobatione hominum in senatum lectis, extemplo se magistratu abdicavit privatusque de rostris descendit lictoribus abire jussis, turbæque se immiscuit privatas agentium res, tempus hoc sedulo terens ne deducendi sui causa populum de foro abduceret. Neque tamen elanguit cura hominum ea mora frequentesque eum domum deduxerunt. Consul nocte insequenti ad exercitum redit non facto certiore senatu ne comitiorum causa in urbe retineretur.

[24] Postero die consultus a M. Pomponio prætore senatus decrevit dictatori scribendum uti, si e re publica censeret esse, ad consules subrogandos veniret cum magistro equitum et prætore M. Marcello, ut ex iis præsentibus noscere patres possent quo statu res publica esset consiliaque ex rebus caperent. Qui acciti erant, omnes venerunt relictis legatis qui legionibus præessent. Dictator de se pauca ac modice locutus in magistrum equitum Ti. Sempronium Gracchum magnam partem gloriæ vertit comitiaque edixit, quibus L. Postumius tertium absens, qui tum Galliam provinciam obtinebat, et Ti. Sempronius Gracchus, qui tum magister equitum et ædilis curulis erat, consules creantur. Prætores inde creati M. Valerius Lævinus iterum, Ap. Claudius Pulcher, Q. Fuluius Flaccus, Q. Mucius Scævola. Dictator creatis magistratibus Teanum in hiberna ad exercitum redit relicto magistro equitum Romæ, qui, cum post paucos dies magistratum initurus esset, de exercitibus scribendis comparandisque in annum patres consuleret. Cum eæ res maxime agerentur, nova clades nuntiata aliam super aliam cumulante in eum annum fortuna, L. Postumium consulem designatum in Gallia ipsum atque exercitum deletos. Silua erat vasta- Litanam Galli vocabant— qua exercitum traducturus erat. Ejus siluæ dextra lævaque circa viam Galli arbores ita inciderunt ut immotæ starent, momento levi impulsæ occiderent. Legiones duas Romanas habebat Postumius, sociumque ab supero mari tantum conscripserat ut viginti quinque milia armatorum in agros hostium induxerit. Galli oram extremæ siluæ cum circumsedissent, ubi intravit agmen saltum, tum extremas arborum succisarum impellunt; quæ alia in aliam, instabilem per se ac male hærentem, incidentes ancipiti strage arma, viros, equos obruerunt, ut vix decem homines effugerent. Nam cum exanimati plerique essent arborum truncis fragmentisque ramorum, ceteram multitudinem inopinato malo trepidam Galli saltum omnem armati circumsedentes interfecerunt paucis e tanto numero captis, qui pontem fluminis petentes obsesso ante ab hostibus ponte interclusi sunt. Ibi Postumius omni vi ne caperetur dimicans occubuit. Spolia corporis caputque præcisum ducis Boii ovantes templo quod sanctissimum est apud eos intulere. Purgato inde capite, ut mos iis est, caluam auro cælavere, idque sacrum vas iis erat quo sollemnibus libarent poculumque idem sacerdoti esset ac templi antistitibus. Præda quoque haud minor Gallis quam victoria fuit; nam etsi magna pars animalium strage siluæ oppressa erat, tamen ceteræ res, quia nihil dissipatum fuga est, stratæ per omnem jacentis agminis ordinem inventæ sunt.

[25] Hac nuntiata clade cum per dies multos in tanto pavore fuisset civitas ut tabernis clausis velut nocturna solitudine per urbem acta senatus ædilibus negotium daret ut urbem circumirent aperirique tabernas et mæstitiæ publicæ speciem urbi demi juberent, tum Ti. Sempronius senatum habuit consolatusque patres est, et adhortatus ne qui Cannensi ruinæ non succubuissent ad minores calamitates animos summitterent: quod ad Carthaginienses hostes Hannibalemque attineret, prospera modo essent, sicut speraret, futura, Gallicum bellum et omitti tuto et differri posse ultionemque eam fraudis in deorum ac populi Romani potestate fore: de hoste Poeno exercitibusque, per quos id bellum gereretur, consultandum atque agitandum. Ipse primum quid peditum equitumque, quid civium, quid sociorum in exercitu esset dictatoris, disseruit; tum Marcellus suarum copiarum summam exposuit. Quid in Apulia cum C. Terentio consule esset a peritis quæsitum est nec unde duo consulares exercitus satis firmi ad tantum bellum efficerentur inibatur ratio. Itaque Galliam, quamquam stimulabat justa ira, omitti eo anno placuit. Exercitus dictatoris consuli decretus est. De exercitu M. Marcelli, qui eorum ex fuga Cannensi essent, in Siciliam eos traduci atque ibi militare donec in Italia bellum esset placuit; eodem ex dictatoris legionibus reici militem minimi quemque roboris nullo præstituto militiæ tempore nisi quod stipendiorum legitimorum esset. Duæ legiones urbanæ alteri consuli, qui in locum L. Postumi suffectus esset, decretæ sunt eumque, cum primum saluis auspiciis posset, creari placuit; legiones præterea duas primo quoque tempore ex Sicilia acciri, atque inde consulem, cui legiones urbanæ evenissent, militum sumere quantum opus esset; C. Terentio consuli prorogari in annum imperium neque de eo exercitu quem ad præsidium Apuliæ haberet quicquam minui.

[26] Dum hæc in Italia geruntur apparanturque, nihilo segnius in Hispania bellum erat sed ad eam diem magis prosperum Romanis. P. et Cn. Scipionibus inter se partitis copias ut Gnæus terra, Publius navibus rem gereret, Hasdrubal, Poenorum imperator, neutri parti virium satis fidens, procul ab hoste intervallo ac locis tutus tenebat se, quoad multum ac diu obtestanti quattuor milia peditum et quingenti equites in supplementum missi ex Africa sunt. Tum refecta tandem spe, castra propius hostem movit classemque et ipse instrui pararique jubet ad insulas maritimamque oram tutandam. In ipso impetu movendarum de integro rerum perculit eum præfectorum navium transitio, qui post classem ad Hiberum per pavorem desertam graviter increpiti nunquam deinde satis fidi aut duci aut Carthaginiensium rebus fuerant. Fecerant hi transfugæ motum in Tartesiorum gente, desciverantque his auctoribus urbes aliquot; una etiam ab ipsis vi capta fuerat. In eam gentem versum ab Romanis bellum est, infestoque exercitu Hasdrubal ingressus agrum hostium pro captæ ante dies paucos urbis moenibus Chalbum, nobilem Tartesiorum ducem, cum valido exercitu castris se tenentem, adgredi statuit. Præmissa igitur levi armatura quæ eliceret hostes ad certamen, equitum partem ad populandum per agros passim dimisit [et] ut palantes exciperent. Simul et ad castra tumultus erat et per agros fugaque et cædes; deinde undique diversis itineribus cum in castra se recepissent, adeo repente decessit animis pavor ut non ad munimenta modo defendenda satis animorum esset sed etiam ad lacessendum proelio hostem. Erumpunt igitur agmine e castris, tripudiantes more suo, repentinaque eorum audacia terrorem hosti paulo ante ultro lacessenti incussit. Itaque et ipse Hasdrubal in collem satis arduum, flumine etiam objecto tutum, copias subducit et præmissam levem armaturam equitesque palatos eodem recipit, nec aut colli aut flumini satis fidens, castra vallo permunit. In hoc alterno pavore certamina aliquot sunt contracta; nec Numida Hispano eques par fuit nec jaculator Maurus cætrato, velocitate pari, robore animi viriumque aliquantum præstanti.

[27] Postquam neque elicere Poenum ad certamen obversati castris poterant neque castrorum oppugnatio facilis erat, urbem Ascuam, quo fines hostium ingrediens Hasdrubal frumentum commeatusque alios convexerat, vi capiunt omnique circa agro potiuntur; nec jam aut in agmine aut in castris ullo imperio contineri. Quam ubi neglegentiam ex re, ut fit, bene gesta oriri senserat Hasdrubal, cohortatus milites ut palatos sine signis hostes adgrederentur, degressus colle pergit ire acie instructa ad castra. Quem ut adesse tumultuose nuntii refugientes ex speculis stationibusque attulere, ad arma conclamatum est. Ut quisque arma ceperat, sine imperio, sine signo, incompositi, inordinati in proelium ruunt. Jam primi conseruerant manus, cum alii cateruatim currerent, alii nondum e castris exissent; tamen primo ipsa audacia terruere hostem; deinde rari in confertos inlati, cum paucitas parum tuta esset, respicere alii alios et undique pulsi coire in orbem, et, dum corpora corporibus applicant armaque armis jungunt, in artum compulsi, cum vix movendis armis satis spatii esset, corona hostium cincti ad multum diei cæduntur; exigua pars eruptione facta siluas ac montes petit. Parique terrore et castra sunt deserta et universa gens postero die in deditionem venit. Nec diu in pacto mansit; nam subinde ab Carthagine allatum est ut Hasdrubal primo quoque tempore in Italiam exercitum duceret, quæ volgata res per Hispaniam omnium ferme animos ad Romanos avertit. Itaque Hasdrubal extemplo litteras Carthaginem mittit, indicans quanto fama profectionis suæ damno fuisset: si vero inde pergeret, priusquam Hiberum transiret Romanorum Hispaniam fore; nam præterquam quod nec præsidium nec ducem haberet quem relinqueret pro se, eos imperatores esse Romanos quibus vix æquis viribus resisti possit. Itaque si ulla Hispaniæ cura esset, successorem sibi cum valido exercitu mitterent; cui si omnia prospere evenirent, non tamen otiosam provinciam fore.

[28] Eæ litteræ quamquam primo admodum moverunt senatum, tamen, quia Italiæ cura prior potiorque erat, nihil de Hasdrubale neque de copiis ejus mutatum est: Himilco cum exercitu justo et aucta classe ad retinendam terra marique ac tuendam Hispaniam est missus. Qui ut pedestres navalesque copias traiecit, castris communitis navibusque subductis et vallo circumdatis cum equitibus delectis ipse, quantum maxime accelerare poterat, per dubios infestosque populos juxta intentus ad Hasdrubalem peruenit. Cum decreta senatus mandataque exposuisset atque edoctus fuisset ipse in vicem quemadmodum tractandum bellum in Hispania foret, retro in sua castra rediit, nulla re quam celeritate tutior, quod undique abjerat antequam consentirent. Hasdrubal priusquam moveret castra pecunias imperat populis omnibus suæ dicionis, satis gnarus Hannibalem transitus quosdam pretio mercatum nec auxilia Gallica aliter quam conducta habuisse; inopem tantum iter ingressum vix penetraturum ad Alpes fuisse. Pecuniis igitur raptim exactis ad Hiberum descendit. Decreta Carthaginiensium et Hasdrubalis iter ubi ad Romanos sunt perlata, omnibus omissis rebus ambo duces junctis copiis ire obviam coeptis atque obsistere parant, rati, si Hannibali, vix per se ipsi tolerando Italiæ hosti, Hasdrubal dux atque Hispaniensis exercitus esset junctus, illum finem Romani imperii fore. His anxii curis ad Hiberum contrahunt copias et transito amne, cum diu consultassent utrum castra castris conferrent an satis haberent sociis Carthaginiensium oppugnandis morari ab itinere proposito hostem, urbem a propinquo flumine Hiberam appellatam, opulentissimam ea tempestate regionis ejus, oppugnare parant. Quod ubi sensit Hasdrubal, pro ope ferenda sociis pergit ire ipse ad urbem deditam nuper in fidem Romanorum oppugnandam. Ita jam coepta obsidio omissa ab Romanis est et in ipsum Hasdrubalem versum bellum.

[29] Quinque milium intervallo castra distantia habuere paucos dies nec sine levibus proeliis nec ut in aciem exirent: tandem uno eodemque die velut ex composito utrimque signum pugnæ propositum est atque omnibus copiis in campum descensum. Triplex stetit Romana acies; velitum pars inter antesignanos locata, pars post signa accepta; equites cornua cinxere. Hasdrubal mediam aciem Hispanis firmat; in cornibus, dextro Poenos locat, lævo Afros mercenariorumque auxilia; equitum Numidas Poenorum peditibus, ceteros Afris, pro cornibus apponit. Nec omnes Numidæ in dextro locati cornu sed quibus desultorum in modum binos trahentibus equos inter acerrimam sæpe pugnam in recentem equum ex fesso armatis transultare mos erat; tanta velocitas ipsis tamque docile equorum genus est. Cum hoc modo instructi starent, imperatorum utriusque partis haud ferme dispares spes erant; nam ne multum quidem aut numero aut genere militum hi aut illi præstabant; militibus longe dispar animus erat. Romanis enim, quamquam procul a patria pugnarent, facile persuaserant duces pro Italia atque urbe Romana eos pugnare; itaque, velut quibus reditus in patriam [in] eo discrimine pugnæ verteretur, obstinaverant animis vincere aut mori. Minus pertinaces viros habebat altera acies; nam maxima pars Hispani erant, qui vinci in Hispania quam victores in Italiam trahi malebant. Primo igitur concursu, cum vix pila conjecta essent, rettulit pedem media acies inferentibusque se magno impetu Romanis vertit terga. Nihilo segnius [in] cornibus proelium fuit. Hinc Poenus, hinc Afer urget, et velut in circumuentos proelio ancipiti pugnant; sed cum in medium tota jam coisset Romana acies, satis virium ad dimovenda hostium cornua habuit. Ita duo diversa proelia erant. Utroque Romani, ut qui pulsis jam ante mediis et numero et robore virorum præstarent, haud dubie superant. Magna vis hominum ibi occisa et, nisi Hispani vixdum conserto proelio tam effuse fugissent, perpauci ex tota superfuissent acie. Equestris pugna nulla admodum fuit, quia, simul inclinatam mediam aciem Mauri Numidæque videre, extemplo fuga effusa nuda cornua elephantis quoque præ se actis deseruere. Et Hasdrubal usque ad ultimum eventum pugnæ moratus e media cæde cum paucis effugit. Castra Romani cepere atque diripuere. Ea pugna si qua dubia [in] Hispania erant Romanis adjunxit, Hasdrubalique non modo in Italiam traducendi exercitus sed ne manendi quidem satis tuto in Hispania spes reliqua erat. Quæ posteaquam litteris Scipionum Romæ volgata sunt, non tam victoria quam prohibito Hasdrubalis in Italiam transitu lætabantur.

[30] Dum hæc in Hispania geruntur, Petelia in Bruttiis aliquot post mensibus quam coepta oppugnari erat ab Himilcone præfecto Hannibalis expugnata est. Multo sanguine ac volneribus ea Poenis victoria stetit nec ulla magis vis obsessos quam fames expugnavit. Absumptis enim frugum alimentis carnisque omnis generis quadrupedum suetæ [insuetæ]que postremo coriis herbisque et radicibus et corticibus teneris strictisque foliis vixere nec ante quam vires ad standum in muris ferendaque arma deerant expugnati sunt. Recepta Petelia Poenus ad Consentiam copias traducit, quam minus pertinaciter defensam intra paucos dies in deditionem accepit. Iisdem ferme diebus et Bruttiorum exercitus Crotonem, Græcam urbem, circumsedit, opulentam quondam armis virisque, tum jam adeo multis magnisque cladibus adflictam ut omnis ætatis minus duo milia civium superessent. Itaque urbe a defensoribus vasta facile potiti hostes sunt: arx tantum retenta, in quam inter tumultum captæ urbis e media cæde quidam effugere. Et Locrenses descivere ad Bruttios Poenosque prodita multitudine a principibus. Regini tantummodo regionis ejus et in fide erga Romanos et potestatis suæ ad ultimum manserunt. In Siciliam quoque eadem inclinatio animorum peruenit et ne domus quidem Hieronis tota ab defectione abstinuit. Namque Gelo, maximus stirpis, contempta simul senectute patris simul post Cannensem cladem Romana societate ad Poenos defecit, movissetque in Sicilia res, nisi mors, adeo opportuna ut patrem quoque suspicione aspergeret, armantem eum multitudinem sollicitantemque socios absumpsisset. Hæc eo anno in Italia, in Africa, in Sicilia, in Hispania vario eventu acta. Exitu anni Q. Fabius Maximus a senatu postulavit ut ædem Veneris Erycinæ, quam dictator vovisset, dedicare liceret. Senatus decrevit ut Ti. Sempronius, consul designatus, cum [primum magistratum] inisset, ad populum ferret ut Q. Fabium duumuirum esse juberent ædis dedicandæ causa. Et M. Æmilio Lepido, qui bis consul augurque fuerat, filii tres, Lucius, Marcus, Quintus, ludos funebres per triduum et gladiatorum paria duo et viginti [per triduum] in foro dederunt. Ædiles curules C. Lætorius et Ti. Sempronius Gracchus, consul designatus, qui in ædilitate magister equitum fuerat, ludos Romanos fecerunt, qui per triduum instaurati sunt. Plebeii ludi ædilium M. Aurelii Cottæ et M. Claudii Marcelli ter instaurati. Circumacto tertio anno Punici belli, Ti. Sempronius consul idibus Martiis magistratum init. Prætores Q. Fuluius Flaccus, qui antea consul censorque fuerat, urbanam, M. Valerius Lævinus peregrinam sortem in jurisdictione habuit; Ap. Claudius Pulcher Siciliam, Q. Mucius Scævola Sardiniam sortiti sunt. M. Marcello pro consule imperium esse populus jussit, quod post Cannensem cladem unus Romanorum imperatorum in Italia prospere rem gessisset.

[31] Senatus quo die primum est in Capitolio consultus decrevit ut quod eo anno duplex tributum imperaretur simplex confestim exigeretur, ex quo stipendium præsens omnibus militibus daretur præterquam qui milites ad Cannas fuissent. De exercitibus ita decreverunt ut duabus legionibus urbanis Ti. Sempronius consul Cales ad conveniendum diem ediceret; inde eæ legiones in castra Claudiana supra Suessulam deducerentur. Quæ ibi legiones essent—erant autem Cannensis maxime exercitus—eas Ap. Claudius Pulcher prætor in Siciliam traiceret quæque in Sicilia essent Romam deportarentur. Ad exercitum cui ad conveniendum Cales edicta dies erat M. Claudius Marcellus missus, isque jussus in castra Claudiana deducere urbanas legiones. Ad veterem exercitum accipiendum deducendumque inde in Siciliam Ti. Mæcilius Croto legatus ab Ap. Claudio est missus. Taciti primo exspectaverant homines uti consul comitia collegæ creando haberet; deinde ubi ablegatum velut de industria M. Marcellum viderunt, quem maxime consulem in eum annum ob egregie in prætura res gestas creari volebant, fremitus in curia ortus. Quod ubi sensit, consul "utrumque" inquit "e re publica fuit, patres conscripti, et M. Claudium ad permutandos exercitus in Campaniam proficisci et comitia non prius edici quam is inde confecto quod mandatum est negotio revertisset, ut vos consulem, quem tempus rei publicæ postularet, quem maxime voltis, haberetis." Ita de comitiis donec rediit Marcellus silentium fuit. Interea duumuiri creati sunt Q. Fabius Maximus et T. Otacilius Crassus ædibus dedicandis, Menti Otacilius, Fabius Veneri Erycinæ; utraque in Capitolio est, canali uno discretæ. Et de trecentis equitibus Campanis qui in Sicilia cum fide stipendiis emeritis Romam venerant latum ad populum ut cives Romani essent; item uti municipes Cumani essent pridie quam populus Campanus a populo Romano defecisset. Maxime ut hoc ferretur moverat quod quorum hominum essent scire se ipsi negabant vetere patria relicta, in eam in quam redierant nondum adsciti. Postquam Marcellus ab exercitu rediit, comitia consuli uni rogando in locum L. Postumi edicuntur. Creatur ingenti consensu Marcellus qui extemplo magistratum occiperet. Cui ineunti consulatum cum tonuisset, vocati augures vitio creatum videri pronuntiaverunt; volgoque patres ita fama ferebant, quod tum primum duo plebeii consules facti essent, id deis cordi non esse. In locum Marcelli, ubi is se magistratu abdicavit, suffectus Q. Fabius Maximus tertium. Mare arsit eo anno; ad Sinuessam bos eculeum peperit; signa Lanuvi ad Junonis Sospitæ cruore manavere lapidibusque circa id templum pluit, ob quem imbrem novendiale, ut adsolet, sacrum fuit; ceteraque prodigia cum cura expiata.

[32] Consules exercitus inter sese diviserunt. Fabio exercitus Teani, cui M. Junius dictator præfuerat, evenit; Sempronio volones qui ibi erant et sociorum viginti quinque milia, M. Valerio prætori legiones quæ ex Sicilia redissent decretæ; M. Claudius pro consule ad eum exercitum qui supra Suessulam Nolæ præsideret missus; prætores in Siciliam ac Sardiniam profecti. Consules edixerunt, quotiens in senatum vocassent, uti senatores quibusque in senatu dicere sententiam liceret ad portam Capenam convenirent. Prætores quorum juris dictio erat tribunalia ad Piscinam publicam posuerunt; eo vadimonia fieri jusserunt ibique eo anno jus dictum est. Interim Carthaginem, unde Mago, frater Hannibalis, duodecim milia peditum et mille quingentos equites, viginti elephantos, mille argenti talenta in Italiam transmissurus erat cum præsidio sexaginta navium longarum, nuntius adfertur in Hispania rem male gestam omnesque ferme ejus provinciæ populos ad Romanos defecisse. Erant qui Magonem cum classe ea copiisque omissa Italia in Hispaniam averterent, cum Sardiniæ recipiendæ repentina spes adfulsit: parvum ibi exercitum Romanum esse; veterem prætorem inde A. Cornelium provinciæ peritum decedere, novum exspectari; ad hoc fessos jam animos Sardorum esse diuturnitate imperii Romani, et proximo iis anno acerbe atque avare imperatum; gravi tributo et conlatione iniqua frumenti pressos; nihil deesse aliud quam auctorem ad quem deficerent. Hæc clandestina legatio per principes missa erat, maxime eam rem moliente Hampsicora, qui tum auctoritate atque opibus longe primus erat. His nuntiis prope uno tempore turbati erectique Magonem cum classe sua copiisque in Hispaniam mittunt, in Sardiniam Hasdrubalem deligunt ducem et tantum ferme copiarum quantum Magoni decernunt. Et Romæ consules transactis rebus quæ in urbe agendæ erant movebant jam sese ad bellum. Ti. Sempronius militibus Sinuessam diem ad conveniendum edixit, et Q. Fabius consulto prius senatu ut frumenta omnes ex agris ante kalendas Junias primas in urbes munitas conveherent; qui non invexisset ejus se agrum populaturum, servos sub hasta venditurum, villas incensurum. Ne prætoribus quidem qui ad jus dicendum creati erant vacatio a belli administratione data est. Valerium prætorem in Apuliam ire placuit ad exercitum a Terentio accipiendum; cum ex Sicilia legiones venissent, iis potissimum uti ad regionis ejus præsidium, Terentianum [exercitum Tarentum] mitti cum aliquo legatorum; et viginti quinque naves datæ quibus oram maritimam inter Brundisium ac Tarentum tutari posset. Par navium numerus Q. Fuluio prætori urbano decretus ad suburbana litora tutanda. C. Terentio proconsuli negotium datum ut in Piceno agro conquisitionem militum haberet locisque iis præsidio esset. Et T. Otacilius Crassus, postquam ædem Mentis in Capitolio dedicavit, in Siciliam cum imperio qui classi præesset missus.

[33] In hanc dimicationem duorum opulentissimorum in terris populorum omnes reges gentesque animos intenderant, inter quos Philippus Macedonum rex eo magis quod propior Italiæ ac mari tantum Jonio discretus erat. Is ubi primum fama accepit Hannibalem Alpes transgressum, ut bello inter Romanum Poenumque orto lætatus erat, ita utrius populi mallet victoriam esse incertis adhuc viribus fluctuatus animo fuerat. Postquam tertia jam pugna, tertia victoria cum Poenis erat, ad fortunam inclinavit legatosque ad Hannibalem misit; qui vitantes portus Brundisinum Tarentinumque, quia custodiis navium Romanarum tenebantur, ad Laciniæ Junonis templum in terram egressi sunt. Inde per Apuliam petentes Capuam media in præsidia Romana inlati sunt deductique ad Valerium Lævinum prætorem, circa Luceriam castra habentem. Ibi intrepide Xenophanes, legationis princeps, a Philippo rege se missum ait ad amicitiam societatemque jungendam cum populo Romano; mandata habere ad consules ac senatum populumque Romanum. Prætor inter defectiones veterum sociorum nova societate tam clari regis lætus admodum hostes pro hospitibus comiter accepit. Dat qui prosequantur; itinera cum cura demonstrat [et] quæ loca quosque saltus aut Romanus aut hostes teneant. Xenophanes per præsidia Romana in Campaniam, inde qua proximum fuit in castra Hannibalis peruenit foedusque cum eo atque amicitiam jungit legibus his: ut Philippus rex quam maxima classe—ducentas autem naves videbatur effecturus— in Italiam traiceret et vastaret maritimam oram, bellum pro parte sua terra marique gereret; ubi debellatum esset, Italia omnis cum ipsa urbe Roma Carthaginiensium atque Hannibalis esset prædaque omnis Hannibali cederet; perdomita Italia navigarent in Græciam bellumque cum quibus regi placeret gererent; quæ civitates continentis quæque insulæ ad Macedoniam vergunt, eæ Philippi regnique ejus essent.

[34] In has ferme leges inter Poenum ducem legatosque Macedonum ictum foedus; missique cum iis ad regis ipsius firmandam fidem legati, Gisgo et Bostar et Mago, eodem ad Junonis Laciniæ, ubi navis occulta in statione erat, perueniunt. Inde profecti cum altum tenerent, conspecti a classe Romana sunt quæ præsidio erat Calabriæ litoribus; Valeriusque Flaccus cercuros ad persequendam retrahendamque navem cum misisset, primo fugere regii conati, deinde, ubi celeritate vinci senserunt, tradunt se Romanis et ad præfectum classis adducti, cum quæreret qui et unde et quo tenderent cursum, Xenophanes primo satis jam semel felix mendacium struere, a Philippo se ad Romanos missum ad M. Valerium, ad quem unum iter tutum fuerit, peruenisse, Campaniam superare nequisse, sæptam hostium præsidiis. Deinde ut Punicus cultus habitusque suspectos legatos fecit Hannibalis interrogatosque sermo prodidit, tum comitibus eorum seductis ac metu territis, litteræ quoque ab Hannibale ad Philippum inventæ et pacta inter regem Macedonum Poenumque ducem. Quibus satis cognitis optimum visum est captivos comitesque eorum Romam ad senatum aut [ad] consules ubicunque essent, quam primum deportare. Ad id celerrimæ quinque naves delectæ ac L. Valerius Antias, qui præesset, missus, eique mandatum ut in omnes naves legatos separatim custodiendos divideret daretque operam ne quod iis conloquium inter se neve quæ communicatio consilii esset. Per idem tempus Romæ cum A. Cornelius Mammula, ex Sardinia provincia decedens, rettulisset qui status rerum in insula esset: bellum ac defectionem omnes spectare; Q. Mucium qui successisset sibi, gravitate cæli aquarumque advenientem exceptum, non tam in periculosum quam longum morbum implicitum, diu ad belli munia sustinenda inutilem fore, exercitumque ibi ut satis firmum pacatæ provinciæ præsidem esse, ita parum bello quod motum iri videretur, decreverunt patres ut Q. Fuluius Flaccus quinque milia peditum, quadringentos equites scriberet eamque legionem primo quoque tempore in Sardiniam traiciendam curaret, mitteretque cum imperio quem ipsi videretur, qui rem gereret quoad Mucius convaluisset. Ad eam rem missus est T. Manlius Torquatus, qui bis consul et censor fuerat subegeratque in consulatu Sardos. Sub idem fere tempus et a Carthagine in Sardiniam classis missa duce Hasdrubale, cui Calvo cognomen erat, foeda tempestate vexata ad Baliares insulas deicitur, ibique—adeo non armamenta modo sed etiam aluei navium quassati erant—subductæ naves dum reficiuntur aliquantum temporis triverunt.

[35] In Italia cum post Cannensem pugnam fractis partis alterius viribus, alterius mollitis animis, segnius bellum esset, Campani per se adorti sunt rem Cumanam suæ dicionis facere, primo sollicitantes ut ab Romanis deficerent; ubi id parum processit, dolum ad capiendos eos comparant. [erat] Campanis omnibus statum sacrificium ad Hamas. Eo senatum Campanum venturum certiores Cumanos fecerunt petieruntque ut et Cumanus eo senatus veniret ad consultandum communiter ut eosdem uterque populus socios hostesque haberet; præsidium ibi armatum se habituros ne quid ab Romano Poenove periculi esset. Cumani, quamquam suspecta fraus erat, nihil abnuere, ita tegi fallax consilium posse rati. Interim Ti. Sempronius consul Romanus Sinuessæ, quo ad conveniendum diem edixerat, exercitu lustrato transgressus Volturnum flumen circa Liternum posuit castra. Ibi quia otiosa stativa erant, crebro decurrere milites cogebat ut tirones—ea maxima pars volonum erant—adsuescerent signa sequi et in acie agnoscere ordines suos. Inter quæ maxima erat cura duci—itaque legatis tribunisque præceperat—ne qua exprobratio cuiquam veteris fortunæ discordiam inter ordines sereret; vetus miles tironi, liber voloni sese exæquare sineret; omnes satis honestos generososque ducerent quibus arma sua signaque populus Romanus commisisset; quæ fortuna coegisset ita fieri, eandem cogere tueri factum. Ea non majore cura præcepta ab ducibus sunt quam a militibus obseruata brevique tanta concordia coaluerant omnium animi ut prope in oblivionem veniret qua ex condicione quisque esset miles factus. Hæc agenti Graccho legati Cumani nuntiarunt quæ a Campanis legatio paucos ante dies venisset et quid iis ipsi respondissent: triduo post eum diem festum esse; non senatum solum omnem ibi futurum sed castra etiam et exercitum Campanum. Gracchus jussis Cumanis omnia ex agris in urbem convehere et manere intra muros, ipse pridie quam statum sacrificium Campanis esset Cumas movet castra. Hamæ inde tria milia passuum absunt. Jam Campani eo frequentes ex composito convenerant, nec procul inde in occulto Marius Alfius medix tuticus—[is] summus magistratus erat Campanis—cum quattuordecim milibus armatorum habebat castra, sacrificio adparando et inter id instruendæ fraudi aliquanto intentior quam muniendis castris aut ulli militari operi. [triduum sacrificatum ad Hamas.] nocturnum erat sacrum, ita ut ante mediam noctem compleretur. Huic Gracchus insidiandum tempori ratus, custodibus ad portas positis, ne quis enuntiare posset coepta, et ab decima diei hora coactis militibus corpora curare somnoque operam dare, ut primis tenebris convenire ad signum possent, vigilia ferme prima tolli jussit signa, silentique profectus agmine cum ad Hamas media nocte peruenisset, castra Campana ut in peruigilio neglecta simul omnibus portis invadit; alios somno stratos, alios perpetrato sacro inermes redeuntes obtruncat. Hominum eo tumultu nocturno cæsa plus duo milia cum ipso duce Mario Alfio; capta sunt signa militaria quattuor et triginta.

[36] Gracchus minus centum militum jactura castris hostium potitus Cumas se propere recepit, ab Hannibale metuens, qui super Capuam in Tifatis habebat castra. Nec eum provida futuri fefellit opinio. Nam simul Capuam ea clades est nuntiata, ratus Hannibal ab re bene gesta insolenter lætum exercitum tironum, magna ex parte servorum, spoliantem victos prædasque agentem ad Hamas se inventurum, citatum agmen præter Capuam rapit obviosque ex fuga Campanorum dato præsidio Capuam duci, saucios vehiculis portari jubet. Ipse Hamis vacua ab hostibus castra nec quicquam præter recentis vestigia cædis strataque passim corpora sociorum invenit. Auctores erant quidam ut protinus inde Cumas duceret urbemque oppugnaret. Id quamquam haud modice Hannibal cupiebat, ut, quia Neapolim non potuerat, Cumas saltem maritimam urbem haberet, tamen, quia præter arma nihil secum miles raptim acto agmine extulerat, retro in castra super Tifata se recepit. Inde fatigatus Campanorum precibus sequenti die cum omni apparatu oppugnandæ urbis Cumas redit perpopulatoque agro Cumano mille passus ab urbe castra locat, cum Gracchus magis verecundia in tali necessitate deserendi socios implorantes fidem suam populique Romani substitisset quam satis fidens exercitui. Nec alter consul Fabius, qui ad Cales castra habebat, Volturnum flumen traducere audebat exercitum, occupatus primo auspiciis repetendis, dein prodigiis quæ alia super alia nuntiabantur; expiantique ea haud facile litari haruspices respondebant.

[37] Eæ causæ cum Fabium tenerent, Sempronius in obsidione erat et jam operibus oppugnabatur. Adversus ligneam ingentem admotam urbi aliam turrem ex ipso muro excitavit consul Romanus, aliquanto altiorem, quia muro satis per se alto subjectis validis sublicis pro solo usus erat. Inde primum saxis sudibusque et ceteris missilibus propugnatores moenia atque urbem tuebantur; postremo, ubi promovendo adjunctam muro viderunt turrem, facibus ardentibus plurimum simul ignem conjecerunt. Quo incendio trepida armatorum multitudo cum de turre sese præcipitaret, eruptio ex oppido simul duabus portis stationes hostium fudit fugavitque in castra ut eo die obsesso quam obsidenti similior esset Poenus. Ad mille trecenti Carthaginiensium cæsi et undesexaginta vivi capti, qui circa muros et in stationibus solute ac neglegenter agentes, cum nihil minus quam eruptionem timuissent, ex improviso oppressi fuerant. Gracchus, priusquam se hostes ab repentino pavore colligerent, receptui signum dedit ac suos intra muros recepit. Postero die Hannibal, lætum secunda re consulem justo proelio ratus certaturum, aciem inter castra atque urbem instruxit; ceterum postquam neminem moveri ab solita custodia urbis vidit nec committi quicquam temerariæ spei, ad Tifata redit infecta re. Quibus diebus Cumæ liberatæ sunt obsidione, iisdem diebus et in Lucanis ad Grumentum Ti. Sempronius, cui Longo cognomen erat, cum Hannone Poeno prospere pugnat. Supra duo milia hominum occidit et ducentos octoginta milites [amisit], signa militaria ad quadraginta unum cepit. Pulsus finibus Lucanis Hanno retro in Bruttios sese recepit. Et ex Hirpinis oppida tria, quæ a populo Romano defecerant vi recepta per M. Valerium prætorem, Vercellium, Vescellium, Sicilinum, et auctores defectionis securi percussi. Supra quinque milia captivorum sub hasta venierunt; præda alia militi concessa, exercitusque Luceriam reductus.

[38] Dum hæc in Lucanis atque in Hirpinis geruntur, quinque naves, quæ Macedonum atque Poenorum captos legatos Romam portabant, ab supero mari ad inferum circumuectæ prope omnem Italiæ oram, cum præter Cumas velis ferrentur neque hostium an sociorum essent satis sciretur, Gracchus obviam ex classe sua naves misit. Cum percontando in vicem cognitum esset consulem Cumis esse, naves Cumas adpulsæ captivique ad consulem deducti et litteræ datæ. Consul litteris Philippi atque Hannibalis perlectis consignata omnia ad senatum itinere terrestri misit, navibus devehi legatos jussit. Cum eodem fere die litteræ legatique Romam venissent et percontatione facta dicta cum scriptis congruerent, primo gravis cura patres incessit, cernentes quanta vix tolerantibus Punicum bellum Macedonici belli moles instaret; cui tamen adeo non succubuerunt ut extemplo agitaretur quemadmodum ultro inferendo bello averterent ab Italia hostem. Captivis in vincula condi jussis comitibusque eorum sub hasta venditis, ad naves viginti quinque, quibus P. Valerius Flaccus præfectus præerat, viginti [quinque] [paratis] alias decernunt. His comparatis deductisque et additis quinque navibus, quæ advexerant captivos legatos, triginta naves ab Ostia Tarentum profectæ, jussusque P. Valerius militibus Varronianis, quibus L. Apustius legatus Tarenti præerat, in naves impositis quinquaginta quinque navium classe non tueri modo Italiæ oram sed explorare de Macedonico bello; si congruentia litteris legatorumque indiciis Philippi consilia essent, ut M. Valerium prætorem litteris certiorem faceret, isque L. Apustio legato exercitui præposito Tarentum ad classem profectus primo quoque tempore in Macedoniam transmitteret daretque operam ut Philippum in regno contineret. Pecunia ad classem tuendam bellumque Macedonicum ea decreta est, quæ Ap. Claudio in Siciliam missa erat ut redderetur Hieroni regi; ea per L. Antistium legatum Tarentum est devecta. Simul ab Hierone missa ducenta milia modium tritici et hordei centum.

[39] Dum hæc Romani parant aguntque, ad Philippum captiva navis una ex iis quæ Romam missæ erant, ex cursu refugit; inde scitum legatos cum litteris captos. Itaque ignarus rex quæ cum Hannibale legatis suis convenissent quæque legati ejus ad se allaturi fuissent, legationem aliam cum eisdem mandatis mittit. Legati ad Hannibalem missi Heraclitus [cui Scotino cognomen erat] et Crito Boeotus et Sositheus Magnes. Hi prospere tulerunt ac rettulerunt mandata; sed prius se æstas circumegit quam movere ac moliri quicquam rex posset.- tantum navis una capta cum legatis momenti fecit ad dilationem imminentis Romanis belli. Et circa Capuam transgresso Volturnum Fabio post expiata tandem prodigia ambo consules rem gerebant. Combulteriam et Trebulam et Austiculam urbes, quæ ad Poenum defecerant Fabius vi cepit, præsidiaque in his Hannibalis Campanique permulti capti. [Et] Nolæ, sicut priore anno, senatus Romanorum, plebs Hannibalis erat, consiliaque occulta de cæde principum et proditione urbis inibantur. Quibus ne incepta procederent, inter Capuam castraque Hannibalis, quæ in Tifatis erant, traducto exercitu Fabius super Suessulam in castris Claudianis consedit; inde M. Marcellum proprætorem cum iis copiis quas habebat Nolam in præsidium misit.

[40] Et in Sardinia res per T. Manlium prætorem administrari coeptæ, quæ omissæ erant postquam Q. Mucius prætor gravi morbo est implicitus. Manlius navibus longis ad Carales subductis navalibusque sociis armatis ut terra rem gereret et a prætore exercitu accepto, duo et viginti milia peditum, mille ducentos equites confecit. Cum his equitum peditumque copiis profectus in agrum hostium haud procul ab Hampsicoræ castris castra posuit. Hampsicora tum forte profectus erat in Pellitos Sardos ad juventutem armandam qua copias augeret; filius nomine Hostus castris præerat. Is adulescentia ferox temere proelio inito fusus fugatusque. Ad tria milia Sardorum eo proelio cæsa, octingenti ferme vivi capti; alius exercitus primo per agros siluasque fuga palatus, dein, quo ducem fugisse fama erat, ad urbem nomine Cornum, caput ejus regionis, confugit; debellatumque eo proelio in Sardinia esset, ni classis Punica cum duce Hasdrubale, quæ tempestate dejecta ad Baliares erat, in tempore ad spem rebellandi advenisset. Manlius post famam adpulsæ Punicæ classis Carales se recepit; ea occasio Hampsicoræ data est Poeno se jungendi. Hasdrubal copiis in terram expositis et classe remissa Carthaginem duce Hampsicora ad sociorum populi Romani agrum populandum profectus, Carales peruenturus erat, ni Manlius obvio exercitu ab effusa eum populatione continuisset. Primo castra castris modico intervallo sunt objecta; deinde per procursationes levia certamina vario eventu inita; postremo descensum in aciem. Signis conlatis justo proelio per quattuor horas pugnatum. Diu pugnam ancipitem Poeni, Sardis facile vinci adsuetis, fecerunt; postremo et ipsi, cum omnia circa strage ac fuga Sardorum repleta essent, fusi; ceterum terga dantes circumducto cornu quo pepulerat Sardos inclusit Romanus. Cædes inde magis quam pugna fuit. Duodecim milia hostium cæsa, Sardorum simul Poenorumque, ferme tria milia et septingenti capti et signa militaria septem et viginti.

[41] Ante omnia claram et memorabilem pugnam fecit Hasdrubal imperator captus et Hanno et Mago, nobiles Carthaginienses, Mago ex gente Barcina, propinqua cognatione Hannibali junctus, Hanno auctor rebellionis Sardis bellique ejus haud dubie concitor. Nec Sardorum duces minus nobilem eam pugnam cladibus suis fecerunt; nam et filius Hampsicoræ Hostus in acie cecidit, et Hampsicora cum paucis equitibus fugiens, ut super adflictas res necem quoque filii audivit, nocte, ne cujus interventus coepta impediret, mortem sibi conscivit. Ceteris urbs Cornus eadem quæ ante fugæ receptaculum fuit; quam Manlius victore exercitu adgressus intra dies paucos recepit. Deinde aliæ quoque civitates quæ ad Hampsicoram Poenosque defecerant obsidibus datis dediderunt sese; quibus stipendio frumentoque imperato pro cujusque aut viribus aut delicto Carales exercitum reduxit. Ibi navibus longis deductis impositoque quem secum advexerat milite Romam navigat Sardiniamque perdomitam nuntiat patribus; et stipendium quæstoribus, frumentum ædilibus, captivos Q. Fuluio prætori tradit. Per idem tempus T. Otacilius prætor ab Lilybæo classi in Africam transuectus depopulatusque agrum Carthaginiensem, cum Sardiniam inde peteret, quo fama erat Hasdrubalem a Baliaribus nuper traiecisse, classi Africam repetenti occurrit, levique certamine in alto commisso septem inde naves cum sociis navalibus cepit. Ceteras metus haud secus quam tempestas passim disiecit. Per eosdem forte dies et Bomilcar cum militibus ad supplementum Carthagine missis elephantisque et commeatu Locros accessit. Quem ut incautum opprimeret Ap. Claudius, per simulationem provinciæ circumeundæ Messanam raptim exercitu ducto [uento] æstuque suo Locros traiecit. Jam inde Bomilcar ad Hannonem in Bruttios profectus erat et Locrenses portas Romanis clauserunt; Appius magno conatu nulla re gesta Messanam repetit. Eadem æstate Marcellus ab Nola quam præsidio obtinebat crebras excursiones in agrum Hirpinum et Samnites Caudinos fecit adeoque omnia ferro atque igni vastavit ut antiquarum cladium Samnio memoriam renovaret.

[42] Itaque extemplo legati ad Hannibalem missi simul ex utraque gente ita Poenum adlocuti sunt. "Hostes populi Romani, Hannibal, fuimus primum per nos ipsi quoad nostra arma, nostræ vires nos tutari poterant. Postquam his parum fidebamus, Pyrrho regi nos adjunximus; a quo relicti pacem necessariam accepimus fuimusque in ea per annos prope quinquaginta ad id tempus quo tu in Italiam venisti. Tua nos non magis virtus fortunaque quam unica comitas ac benignitas erga cives nostros quos captos nobis remisisti ita conciliavit tibi ut te saluo atque incolumi amico non modo populum Romanum sed ne deos quidem iratos, si fas est dici, timeremus. At hercule non solum incolumi et victore sed præsente te, cum ploratum prope conjugum ac liberorum nostrorum exaudire et flagrantia tecta posses conspicere, ita sumus aliquotiens hac æstate devastati ut M. Marcellus, non Hannibal, vicisse ad Cannas videatur glorienturque Romani te, ad unum modo ictum vigentem, velut aculeo emisso torpere. Per annos [centum] cum populo Romano bellum gessimus, nullo externo adjuti nec duce nec exercitu nisi quod per biennium Pyrrhus nostro magis milite suas auxit vires quam suis viribus nos defendit. Non ego secundis rebus nostris gloriabor duos consules ac duos consulares exercitus ab nobis sub jugum missos et si qua alia aut læta aut gloriosa nobis evenerunt. Quæ aspera adversaque tunc acciderunt, minore indignatione referre possumus quam quæ hodie eveniunt. Magni dictatores cum magistris equitum, bini consules cum binis consularibus exercitibus ingrediebantur fines nostros; ante explorato et subsidiis positis et sub signis ad populandum ducebant; nunc proprætoris unius et parvi ad tuendam Nolam præsidii præda sumus; jam ne manipulatim quidem sed latronum modo percursant totis finibus nostris neglegentius quam si in Romano vagarentur agro. Causa autem hæc est quod neque tu defendis et nostra juventus, quæ si domi esset tutaretur, omnis sub signis militat tuis. Nec te nec exercitum tuum norim nisi, a quo tot acies Romanas fusas stratasque esse sciam, ei facile esse dicam opprimere populatores nostros vagos sine signis palatos quo quemque trahit quamuis vana prædæ spes. Numidarum paucorum illi quidem præda erunt, præsidiumque mis[eris sim]ul nobis et Nolæ ademeris, si modo, quos ut socios haberes dignos duxisti, haud indignos judicas quos in fidem receptos tuearis."

[43] Ad ea Hannibal respondit omnia simul facere Hirpinos Samnitesque et indicare clades suas et petere præsidium et queri indefensos se neglectosque; indicandum autem primum fuisse, dein petendum præsidium, postremo ni impetraretur, tum denique querendum frustra opem imploratam. Exercitum sese non in agrum Hirpinum Samnitemue, ne et ipse oneri esset, sed in proxima loca sociorum populi Romani adducturum. Iis populandis et militem suum repleturum se et metu procul ab his summoturum hostes. Quod ad bellum Romanum attineret, si Trasumenni quam Trebiæ, si Cannarum quam Trasumenni pugna nobilior esset, Cannarum se quoque memoriam obscuram majore et clariore victoria facturum. Cum hoc responso muneribusque amplis legatos dimisit; ipse præsidio modico relicto in Tifatis profectus cetero exercitu ire Nolam pergit. Eodem Hanno ex Bruttiis cum supplemento Carthagine advecto atque elephantis venit. Castris haud procul positis longe alia omnia inquirenti comperta sunt quam quæ a legatis sociorum audierat. Nihil enim Marcellus ita egerat ut aut fortunæ aut temere hosti commissum dici posset. Explorato cum firmisque præsidiis tuto receptu prædatum jerat omniaque velut adversus præsentem Hannibalem cauta provisaque fuerunt. Tum, ubi sensit hostem adventare, copias intra moenia tenuit; per muros inambulare senatores Nolanos jussit et omnia circa explorare quæ apud hostes fierent. Ex his Hanno, cum ad murum successisset, Herennium Bassum et Herium Pettium ad conloquium evocatos permissuque Marcelli egressos per interpretem adloquitur. Hannibalis virtutem fortunamque extollit: populi Romani obterit senescentem cum viribus maiestatem; quæ si paria essent ut quondam fuissent, tamen expertis quam grave Romanum imperium sociis, quanta indulgentia Hannibalis etiam in captivos omnes Italici nominis fuisset, Punicam Romanæ societatem atque amicitiam præoptandam esse. Si ambo consules cum suis exercitibus ad Nolam essent, tamen non magis pares Hannibali futuros quam ad Cannas fuissent, nedum prætor unus cum paucis et novis militibus Nolam tutari possit. Ipsorum quam Hannibalis [magis] interesse capta an tradita Nola poteretur; potiturum enim ut Capua Nuceriaque potitus esset; sed quid inter Capuæ ac Nuceriæ fortunam interesset ipsos prope in medio sitos Nolanos scire. Nolle ominari quæ captæ urbi cessura forent et potius spondere, si Marcellum cum præsidio ac Nolam tradidissent, neminem alium quam ipsos legem qua in societatem amicitiamque Hannibalis venirent dicturum.

[44] Ad ea Herennius Bassus respondit multos annos jam inter Romanum Nolanumque populum amicitiam esse, cujus neutros ad eam diem pænitere et sibi, si cum fortuna mutanda fides fuerit, sero jam esse mutare. An dedituris se Hannibali fuisse accersendum Romanorum præsidium? Cum iis qui ad sese tuendos venissent omnia sibi et esse consociata et ad ultimum fore. Hoc conloquium abstulit spem Hannibali per proditionem recipiendæ Nolæ. Itaque corona oppidum circumdedit ut simul ab omni parte moenia adgrederetur. Quem ut successisse muris Marcellus vidit, instructa intra portam acie cum magno tumultu erupit. Aliquot primo impetu perculsi cæsique sunt; dein concursu ad pugnantes facto æquatisque viribus atrox esse coepit pugna, memorabilisque inter paucas fuisset ni ingentibus procellis effusus imber diremisset pugnantes. Eo die commisso modico certamine atque inritatis animis in urbem Romani, Poeni in castra receperunt sese; tamen Poenorum prima eruptione perculsi ceciderunt haud plus quam triginta, Romani quinquaginta. Imber continens per noctem totam usque ad horam tertiam diei insequentis tenuit. Itaque, quamquam utraque pars avidi certaminis erant, eo die tenuerunt sese tamen munimentis. Tertio die Hannibal partem copiarum prædatum in agrum Nolanum misit. Quod ubi animaduertit Marcellus, extemplo in aciem copias eduxit; neque Hannibal detrectavit. Mille fere passuum inter urbem erant castraque; eo spatio—et sunt omnia campi circa Nolam—concurrerunt. Clamor ex parte utraque sublatus proximos ex cohortibus iis quæ in agros prædatum exierant ad proelium jam commissum revocavit. Et Nolani aciem Romanam auxerunt, quos conlaudatos Marcellus in subsidiis stare et saucios ex acie efferre jussit, pugna abstinere ni ab se signum accepissent.

[45] Proelium erat anceps; summa vi et duces hortabantur et milites pugnabant. Marcellus victis ante diem tertium, fugatis ante paucos dies a Cumis, pulsis priore anno ab Nola ab eodem se duce, milite alio, instare jubet: non omnes esse in acie; prædantes vagari in agro; sed qui pugnent marcere Campana luxuria, vino et scortis omnibusque lustris per totam hiemem confectos. Abisse illam vim vigoremque, delapsa esse robora corporum animorumque quibus Pyrenæi Alpiumque superata sint juga. Reliquias illorum virorum vix arma membraque sustinentes pugnare. Capuam Hannibali Cannas fuisse: ibi virtutem bellicam, ibi militarem disciplinam, ibi præteriti temporis famam, ibi spem futuri exstinctam. Cum hæc exprobrando hosti Marcellus suorum militum animos erigeret, Hannibal multo gravioribus probris increpabat: arma signaque eadem se noscere quæ ad Trebiam Trasumennumque, postremo ad Cannas viderit habueritque; militem alium profecto se in hiberna Capuam duxisse, alium inde eduxisse. "Legatumne Romanum et legionis unius atque alæ magno certamine vix toleratis pugnam, quos binæ acies consulares nunquam sustinuerunt? Marcellus tirone milite ac Nolanis subsidiis inultus nos jam iterum lacessit. Ubi ille miles meus est, qui derepto ex equo C. Flaminio consuli caput abstulit? Ubi, qui L. Paulum ad Cannas occidit? Ferrum nunc hebet? An dextræ torpent? An quid prodigii est aliud? Qui pauci plures vincere soliti estis, nunc paucis plures vix restatis. Romam vos expugnaturos, si quis duceret, fortes lingua jactabatis. En, minor res est: hic experiri vim virtutemque volo. Expugnate Nolam, campestrem urbem, non flumine, non mari sæptam. Hinc vos ex tam opulenta urbe præda spoliisque onustos vel ducam quo voletis vel sequar."

[46] Nec bene nec male dicta profuerunt ad confirmandos animos. Cum omni parte pellerentur, Romanisque crescerent animi, non duce solum adhortante sed Nolanis etiam per clamorem favoris indicem accendentibus ardorem pugnæ, terga Poeni dederunt atque in castra compulsi sunt. Quæ oppugnare cupientes milites Romanos Marcellus Nolam reduxit cum magno gaudio et gratulatione etiam plebis quæ ante inclinatior ad Poenos fuerat. Hostium plus quinque milia cæsa eo die, vivi capti sescenti et signa militaria undeviginti et duo elephanti; quattuor in acie occisi; Romanorum minus mille interfecti. Posterum diem indutiis tacitis sepeliendo utrimque cæsos in acie consumpserunt. Spolia hostium Marcellus Volcano votum cremavit. Tertio post die ob iram, credo, aliquam aut spem liberalioris militiæ ducenti septuaginta duo equites, mixti Numidæ [et] Hispani, ad Marcellum transfugerunt. Eorum forti fidelique opera in eo bello usi sunt sæpe Romani. Ager Hispanis in Hispania et Numidis in Africa post bellum virtutis causa datus est. Hannibal ab Nola remisso in Bruttios Hannone cum quibus venerat copiis ipse Apuliæ hiberna petit circaque Arpos consedit. Q. Fabius ut profectum in Apuliam Hannibalem audivit, frumento ab Nola Neapolique in ea castra convecto quæ super Suessulam erant, munimentisque firmatis et præsidio quod per hiberna ad tenendum locum satis esset relicto ipse Capuam propius movit castra agrumque Campanum ferro ignique est depopulatus, donec coacti sunt Campani, nihil admodum viribus suis fidentes, egredi portis et castra ante urbem in aperto communire. Sex milia armatorum habebant, peditem imbellem, equitatu plus poterant; itaque equestribus proeliis lacessebant hostem. Inter multos nobiles equites Campanos Cerrinus Vibellius erat, cognomine Taurea. Civis indidem erat, longe omnium Campanorum fortissimus eques adeo ut, cum apud Romanos militaret, unus eum Romanus Claudius Asellus gloria equestri æquaret. Tunc Taurea cum diu perlustrans oculis obequitasset hostium turmis, tandem silentio facto ubi esset Claudius Asellus quæsivit et, quoniam verbis secum de virtute ambigere solitus esset, cur non ferro decerneret daretque opima spolia victus aut victor caperet.

[47] Hæc ubi Asello sunt nuntiata in castra, id modo moratus ut consulem percontaretur liceretne extra ordinem in provocantem hostem pugnare, permissu ejus arma extemplo cepit, provectusque ante stationes equo Tauream nomine compellavit congredique ubi vellet jussit. Hinc Romani ad spectaculum pugnæ ejus frequentes exierant, et Campani non vallum modo castrorum sed moenia etiam urbis prospectantes repleverunt. Cum jam ante ferocibus dictis rem nobilitassent, infestis hastis concitarunt equos; dein libero spatio inter se ludificantes sine volnere pugnam extrahere. Tum Campanus Romano "equorum" inquit "hoc non equitum erit certamen, nisi e campo in cavam hanc viam demittimus equos. Ibi nullo ad evagandum spatio comminus conserentur manus". Dicto prope citius equum in viam Claudius egit. Taurea, verbis ferocior quam re, "minime, sis," inquit "cantherium in fossam"; quæ vox in rusticum inde proverbium prodita est. Claudius cum ea via longe perequitasset [quia] nullo obvio hoste in campum rursus evectus, increpans ignaviam hostis, cum magno gaudio et gratulatione victor in castra redit. Huic pugnæ equestri rem—quam vera sit communis existimatio est—mirabilem certe adiciunt quidam annales: cum refugientem ad urbem Tauream Claudius sequeretur, patenti hostium portæ invectum per alteram, stupentibus miraculo hostibus, intactum evasisse.

[48] Quieta inde stativa fuere ac retro etiam consul movit castra ut sementem Campani facerent, nec ante violavit agrum Campanum quam jam altæ in segetibus herbæ pabulum præbere poterant. Id convexit in Claudiana castra super Suessulam ibique hiberna ædificavit. M. Claudio proconsuli imperavit, ut retento Nolæ necessario ad tuendam urbem præsidio ceteros milites dimitteret Romam ne oneri sociis et sumptui rei publicæ essent. Et Ti. Gracchus a Cumis Luceriam in Apuliam legiones cum duxisset, M. Valerium inde prætorem Brundisium cum eo quem Luceriæ habuerat exercitu misit tuerique oram agri Sallentini et providere quod ad Philippum bellumque Macedonicum attineret jussit. Exitu æstatis ejus qua hæc gesta perscripsimus litteræ a P. et Cn. Scipionibus venerunt quantas quamque prosperas in Hispania res gessissent; sed pecuniam in stipendium vestimentaque et frumentum exercitui et sociis navalibus omnia deesse. Quod ad stipendium attineat, si ærarium inops sit, se aliquam rationem inituros quomodo ab Hispanis sumatur; cetera utique ab Roma mittenda esse, nec aliter aut exercitum aut provinciam teneri posse. Litteris recitatis nemo omnium erat quin et vera scribi et postulari æqua fateretur; sed occurrebat animis quantos exercitus terrestres navalesque tuerentur quantaque nova classis mox paranda esset si bellum Macedonicum moveretur: Siciliam ac Sardiniam, quæ ante bellum vectigales fuissent, vix præsides provinciarum exercitus alere; tributo sumptus suppeditari; [eum] ipsum tributum conferentium numerum tantis exercituum stragibus et ad Trasumennum lacum et ad Cannas imminutum; qui superessent pauci, si multiplici gravarentur stipendio, alia perituros peste. Itaque nisi fide staretur, rem publicam opibus non staturam. Prodeundum in contionem Fuluio prætori esse, indicandas populo publicas necessitates cohortandosque qui redempturis auxissent patrimonia, ut rei publicæ, ex qua crevissent, tempus commodarent, conducerentque ea lege præbenda quæ ad exercitum Hispaniensem opus essent, ut, cum pecunia in ærario esset, iis primis solueretur. Hæc prætor in contione; [diemque] edixit quo vestimenta frumentum Hispaniensi exercitui præbenda quæque alia opus essent navalibus sociis esset locaturus.

[49] Ubi ea dies venit, ad conducendum tres societates aderant hominum undeviginti, quorum duo postulata fuere, unum ut militia vacarent dum in eo publico essent, alterum ut quæ in naves imposuissent ab hostium tempestatisque vi publico periculo essent. Utroque impetrato conduxerunt privataque pecunia res publica administrata est. Ii mores eaque caritas patriæ per omnes ordines velut tenore uno pertinebat. Quemadmodum conducta omnia magno animo sunt, sic summa fide præbita, nec quicquam [parcius milites quam] si ex opulento ærario, ut quondam, alerentur. Cum hi commeatus venerunt, Iliturgi oppidum ab Hasdrubale ac Magone et Hannibale Bomilcaris filio ob defectionem ad Romanos oppugnabatur. Inter hæc trina castra hostium Scipiones cum in urbem sociorum magno certamine ac strage obsistentium peruenissent, frumentum, cujus inopia erat, advexerunt, cohortatique oppidanos, ut eodem animo moenia tutarentur quo pro se pugnantem Romanum exercitum vidissent, ad castra maxima oppugnanda, quibus Hasdrubal præerat, ducunt. Eodem et duo duces et duo exercitus Carthaginiensium, ibi rem summam agi cernentes, convenerunt. Itaque eruptione e castris pugnatum est. Sexaginta hostium milia eo die in pugna fuerunt, sedecim circa [ab] Romanis; tamen adeo haud dubia victoria fuit, ut plures numero quam ipsi erant Romani hostium occiderint, ceperint amplius tria milia hominum, paulo minus mille equorum, undesexaginta militaria signa, septem elephantos, quinque in proelio occisis, trinisque eo die castris potiti sint. Iliturgi obsidione liberato ad Intibili oppugnandum Punici exercitus traducti suppletis copiis ex provincia, ut quæ maxime omnium belli avida, modo præda aut merces esset, et tum juventute abundante. Iterum signis conlatis eadem fortuna utriusque partis pugnatum. Supra tredecim milia hostium cæsa, supra duo milia capta cum signis duobus et quadraginta et novem elephantis. Tum vero omnes prope Hispaniæ populi ad Romanos defecerunt, multoque majores ea æstate in Hispania quam in Italia res gestæ.