TITI LIVI AB URBE CONDITA LIBER XXII

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61

[1] Jam ver appetebat; itaque Hannibal ex hibernis movit, et nequiquam ante conatus transcendere Appenninum intolerandis frigoribus et cum ingenti periculo moratus ac metu. Galli, quos prædæ populationumque conciverat spes, postquam pro eo ut ipsi ex alieno agro raperent agerentque, suas terras sedem belli esse premique utriusque partis exercituum hibernis videre, verterunt retro in Hannibalem ab Romanis odia; petitusque sæpe principum insidiis, ipsorum inter se fraude, eadem levitate qua consenserant consensum indicantium, seruatus erat et mutando nunc vestem nunc tegumenta capitis errore etiam sese ab insidiis munierat. Ceterum hic quoque ei timor causa fuit maturius movendi ex hibernis. Per idem tempus Cn. Seruilius consul Romæ idibus Martiis magistratum iniit. Ibi cum de re publica rettulisset, redintegrata in C. Flaminium invidia est: duos se consules creasse, unum habere; quod enim illi justum imperium, quod auspicium esse? Magistratus id a domo, publicis privatisque penatibus, Latinis feriis actis, sacrificio in monte perfecto, votis rite in Capitolio nuncupatis, secum ferre; nec privatum auspicia sequi nec sine auspiciis profectum in externo ea solo nova atque integra concipere posse. Augebant metum prodigia ex pluribus simul locis nuntiata: in Sicilia militibus aliquot spicula, in Sardinia autem in muro circumeunti vigilias equiti scipionem quem manu tenuerit arsisse et litora crebris ignibus fulsisse et scuta duo sanguine sudasse, et milites quosdam ictos fulminibus et solis orbem minui visum, et Præneste ardentes lapides cælo cecidisse, et Arpis parmas in cælo visas pugnantemque cum luna solem, et Capenæ duas interdiu lunas ortas, et aquas Cæretes sanguine mixtas fluxisse fontemque ipsum Herculis cruentis manasse respersum maculis, et in Antiati metentibus cruentas in corbem spicas cecidisse, et Faleriis cælum findi velut magno hiatu visum quaque patuerit ingens lumen effulsisse; sortes sua sponte attenuatas unamque excidisse ita scriptam: "Mavors telum suum concutit", et per idem tempus Romæ signum Martis Appia via ac simulacra luporum sudasse, et Capuæ speciem cæli ardentis fuisse lunæque inter imbrem cadentis. Inde minoribus etiam dictu prodigiis fides habita: capras lanatas quibusdam factas, et gallinam in marem, gallum in feminam sese vertisse. His, sicut erant nuntiata, expositis auctoribusque in curiam introductis consul de religione patres consuluit. Decretum ut ea prodigia partim majoribus hostiis, partim lactentibus procurarentur et uti supplicatio per triduum ad omnia puluinaria haberetur; cetera, cum decemuiri libros inspexissent, ut ita fierent quemadmodum cordi esse [di sibi] divinis carminibus præfarentur. Decemuirorum monitu decretum est Jovi primum donum fulmen aureum pondo quinquaginta fieret, Junoni Mineruæque ex argento dona darentur et Junoni reginæ in Aventino Junonique Sospitæ Lanuvi majoribus hostiis sacrificaretur, matronæque pecunia conlata quantum conferre cuique commodum esset donum Junoni reginæ in Aventinum ferrent lectisterniumque fieret, et ut libertinæ et ipsæ unde Feroniæ donum daretur pecuniam pro facultatibus suis conferrent. Hæc ubi facta, decemuiri Ardeæ in foro majoribus hostiis sacrificarunt. Postremo Decembri jam mense ad ædem Saturni Romæ immolatum est, lectisterniumque imperatum—et eum lectum senatores straverunt—et convivium publicum, ac per urbem Saturnalia diem ac noctem clamata, populusque eum diem festum habere ac seruare in perpetuum jussus.

[2] Dum consul placandis Romæ dis habendoque dilectu dat operam, Hannibal profectus ex hibernis, quia jam Flaminium consulem Arretium peruenisse fama erat, cum aliud longius, ceterum commodius ostenderetur iter, propiorem viam per paludes petit, qua fluvius Arnus per eos dies solito magis inundaverat. Hispanos et Afros—id omne veterani erat robur exercitus—admixtis ipsorum impedimentis necubi consistere coactis necessaria ad usus deessent, primos ire jussit; sequi Gallos, ut id agminis medium esset; novissimos ire equites; Magonem inde cum expeditis Numidis cogere agmen, maxime Gallos, si tædio laboris longæque viæ—ut est mollis ad talia gens—dilaberentur aut subsisterent, cohibentem. primi, qua modo præirent duces, per præaltas fluvii ac profundas voragines, hausti pæne limo immergentesque se, tamen signa sequebantur. Galli neque sustinere se prolapsi neque adsurgere ex voraginibus poterant, neque aut corpora animis aut animos spe sustinebant, alii fessa ægre trahentes membra, alii, ubi semel victis tædio animis procubuissent, inter jumenta et ipsa jacentia passim morientes; maximeque omnium vigiliæ conficiebant per quadriduum jam et tres noctes toleratæ. Cum omnia obtinentibus aquis nihil ubi in sicco fessa sternerent corpora inveniri posset, cumulatis in aqua sarcinis insuper incumbebant, [aut] Jumentorum itinere toto prostratorum passim acerui tantum quod exstaret aqua quærentibus ad quietem parvi temporis necessarium cubile dabant. Ipse Hannibal æger oculis ex verna primum intemperie variante calores frigoraque, elephanto, qui unus superfuerat, quo altius ab aqua exstaret, vectus, vigiliis tamen et nocturno umore palustrique cælo gravante caput et quia medendi nec locus nec tempus erat altero oculo capitur.

[3] Multis hominibus jumentisque foede amissis cum tandem e paludibus emersisset, ubi primum in sicco potuit, castra locat, certumque per præmissos exploratores habuit exercitum Romanum circa Arreti moenia esse. Consulis deinde consilia atque animum et situm regionum itineraque et copias ad commeatus expediendos et cetera quæ cognosse in rem erat summa omnia cum cura inquirendo exsequebatur. Regio erat in primis Italiæ fertilis, Etrusci campi, qui Fæsulas inter Arretiumque jacent, frumenti ac pecoris et omnium copia rerum opulenti; consul ferox ab consulatu priore et non modo legum aut patrum maiestatis sed ne deorum quidem satis metuens; hanc insitam ingenio ejus temeritatem fortuna prospero civilibus bellicisque rebus successu aluerat. Itaque satis apparebat nec deos nec homines consulentem ferociter omnia ac præpropere acturum; quoque pronior esset in vitia sua, agitare eum atque inritare Poenus parat, et læva relicto hoste Fæsulas præteriens medio Etruriæ agro prædatum profectus, quantam maximam vastitatem potest cædibus incendiisque consuli procul ostendit. Flaminius, qui ne quieto quidem hoste ipse quieturus erat, tum vero, postquam res sociorum ante oculos prope suos ferri agique vidit, suum id dedecus ratus per mediam jam Italiam vagari Poenum atque obsistente nullo ad ipsa Romana moenia ire oppugnanda, ceteris omnibus in consilio salutaria magis quam speciosa suadentibus: collegam exspectandum, ut conjunctis exercitibus communi animo consilioque rem gererent, interim equitatu auxiliisque levium armorum ab effusa prædandi licentia hostem cohibendum,—iratus se ex consilio proripuit, signumque simul itineris pugnæque cum [iussisset pronuntiari] "immo Arreti ante moenia sedeamus" inquit, "hic enim patria et penates sunt. Hannibal emissus e manibus perpopuletur Italiam vastandoque et urendo omnia ad Romana moenia perueniat, nec ante nos hinc moverimus quam, sicut olim Camillum ab Veiis, C. Flaminium ab Arretio patres acciverint". Hæc simul increpans cum ocius signa convelli juberet et ipse in equum insiluisset, equus repente corruit consulemque lapsum super caput effudit. Territis omnibus qui circa erant velut foedo omine incipiendæ rei, insuper nuntiatur signum omni vi moliente signifero convelli nequire. Conversus ad nuntium "num litteras quoque" inquit "ab senatu adfers quæ me rem gerere vetant? Abi, nuntia, effodiant signum, si ad convellendum manus præ metu obtorpuerit". Incedere inde agmen coepit primoribus, superquam quod dissenserant ab consilio, territis etiam duplici prodigio, milite in volgus læto ferocia ducis, cum spem magis ipsam quam causam spei intueretur.

[4] Hannibal quod agri est inter Cortonam urbem Trasumennumque lacum omni clade belli peruastat, quo magis iram hosti ad vindicandas sociorum injurias acuat; et jam peruenerant ad loca nata insidiis, ubi maxime montes Cortonenses in Trasumennum sidunt. Via tantum interest perangusta, velut ad [id] Ipsum de industria relicto spatio; deinde paulo latior patescit campus; inde colles adsurgunt. Ibi castra in aperto locat, ubi ipse cum Afris modo Hispanisque consideret; Baliares ceteramque levem armaturam post montes circumducit; equites ad ipsas fauces saltus tumulis apte tegentibus locat, ut, ubi intrassent Romani, objecto equitatu clausa omnia lacu ac montibus essent. Flaminius cum pridie solis occasu ad lacum peruenisset, inexplorato postero die vixdum satis certa luce angustiis superatis, postquam in patentiorem campum pandi agmen coepit, id tantum hostium quod ex adverso erat conspexit: ab tergo ac super caput deceptæ insidiæ. Poenus ubi, id quod petierat, clausum lacu ac montibus et circumfusum suis copiis habuit hostem, signum omnibus dat simul invadendi. Qui ubi, qua cuique proximum fuit, decucurrerunt, eo magis Romanis subita atque improvisa res fuit, quod orta ex lacu nebula campo quam montibus densior sederat agminaque hostium ex pluribus collibus ipsa inter se satis conspecta eoque magis pariter decucurrerant. Romanus clamore prius undique orto quam satis cerneret se circumuentum esse sensit, et ante in frontem lateraque pugnari coeptum est quam satis instrueretur acies aut expediri arma stringique gladii possent.

[5] Consul perculsis omnibus ipse satis ut in re trepida impavidus, turbatos ordines, vertente se quoque ad dissonos clamores, instruit ut tempus locusque patitur, et quacumque adire audirique potest, adhortatur ac stare ac pugnare jubet: nec enim inde votis aut imploratione deum sed vi ac virtute evadendum esse; per medias acies ferro viam fieri et quo timoris minus sit, eo minus ferme periculi esse. Ceterum præ strepitu ac tumultu nec consilium nec imperium accipi poterat, tantumque aberat ut sua signa atque ordines et locum noscerent, ut vix ad arma capienda aptandaque pugnæ competeret animus, opprimerenturque quidam onerati magis iis quam tecti. Et erat in tanta caligine major usus aurium quam oculorum. Ad gemitus volnerum ictusque corporum aut armorum et mixtos strepentium paventiumque clamores circumferebant ora oculosque. Alii fugientes pugnantium globo inlati hærebant; alios redeuntes in pugnam avertebat fugientium agmen. Deinde, ubi in omnes partes nequiquam impetus capti et ab lateribus montes ac lacus, a fronte et ab tergo hostium acies claudebat apparuitque nullam nisi in dextera ferroque salutis spem esse, tum sibi quisque dux adhortatorque factus ad rem gerendam, et nova de integro exorta pugna est, non illa ordinata per principes hastatosque ac triarios nec ut pro signis antesignani, post signa alia pugnaret acies nec ut in sua legione miles aut cohorte aut manipulo esset; fors conglobat et animus suus cuique ante aut post pugnandi ordinem dabat tantusque fuit ardor animorum, adeo intentus pugnæ animus, ut eum motum terræ qui multarum urbium Italiæ magnas partes prostravit avertitque cursu rapidos amnes, mare fluminibus invexit, montes lapsu ingenti proruit, nemo pugnantium senserit.

[6] Tres ferme horas pugnatum est et ubique atrociter; circa consulem tamen acrior infestiorque pugna est. Eum et robora virorum sequebantur et ipse, quacumque in parte premi ac laborare senserat suos, impigre ferebat opem, insignemque armis et hostes summa vi petebant et tuebantur cives, donec Insuber eques—Ducario nomen erat—facie quoque noscitans consulem, "[En]" inquit "hic est" popularibus suis, "qui legiones nostras cecidit agrosque et urbem est depopulatus; jam ego hanc victimam manibus peremptorum foede civium dabo". Subditisque calcaribus equo per confertissimam hostium turbam impetum facit obtruncatoque prius armigero, qui se infesto venienti obviam objecerat, consulem lancea transfixit; spoliare cupientem triarii objectis scutis arcuere. Magnæ partis fuga inde primum coepit; et jam nec lacus nec montes pavori obstabant; per omnia arta præruptaque velut cæci evadunt, armaque et viri super alium alii præcipitantur. Pars magna, ubi locus fugæ deest, per prima vada paludis in aquam progressi, quoad capitibus [umeris] exstare possunt, sese immergunt; fuere quos inconsultus pavor nando etiam capessere fugam impulerit; quæ ubi immensa ac sine spe erat, aut deficientibus animis hauriebantur gurgitibus aut nequiquam fessi vada retro ægerrime repetebant atque ibi ab ingressis aquam hostium equitibus passim trucidabantur. Sex milia ferme primi agminis per adversos hostes eruptione impigre facta, ignari omnium quæ post se agerentur, ex saltu evasere et, cum in tumulo quodam constitissent, clamorem modo ac sonum armorum audientes, quæ fortuna pugnæ esset neque scire nec perspicere præ caligine poterant. Inclinata denique re, cum incalescente sole dispulsa nebula aperuisset diem, tum liquida jam luce montes campique perditas res stratamque ostendere foede Romanam aciem. Itaque ne in conspectos procul immitteretur eques, sublatis raptim signis quam citatissimo poterant agmine sese abripuerunt. Postero die cum super cetera extrema fames etiam instaret, fidem dante Maharbale, qui cum omnibus equestribus copiis nocte consecutus erat, si arma tradidissent, abire cum singulis vestimentis passurum, sese dediderunt; quæ Punica religione seruata fides ab Hannibale est atque in vincula omnes conjecti.

[7] Hæc est nobilis ad Trasumennum pugna atque inter paucas memorata populi Romani clades. Quindecim milia Romanorum in acie cæsa sunt; decem milia sparsa fuga per omnem Etruriam aversis itineribus urbem petiere; duo milia quingenti hostium in acie, multi postea [utrimque] ex volneribus periere. Multiplex cædes utrimque facta traditur ab aliis; ego præterquam quod nihil auctum ex vano velim, quo nimis inclinant ferme scribentium animi, Fabium, æqualem temporibus hujusce belli, potissimum auctorem habui. Hannibal captivorum qui Latini nominis essent sine pretio dimissis, Romanis in vincula datis, segregata ex hostium coaceruatorum cumulis corpora suorum cum sepeliri jussisset, Flamini quoque corpus funeris causa magna cum cura inquisitum non invenit. Romæ ad primum nuntium cladis ejus cum ingenti terrore ac tumultu concursus in forum populi est factus. Matronæ vagæ per vias, quæ repens clades allata quæve fortuna exercitus esset, obvios percontantur; et cum frequentis contionis modo turba in comitium et curiam versa magistratus vocaret, tandem haud multo ante solis occasum M. Pomponius prætor "pugna" inquit "magna victi sumus". Et quamquam nihil certius ex eo auditum est, tamen alius ab alio impleti rumoribus domos referunt: consulem cum magna parte copiarum cæsum; superesse paucos aut fuga passim per Etruriam sparsos aut captos ab hoste. Quot casus exercitus victi fuerant, tot in curas distracti animi eorum erant quorum propinqui sub C. Flaminio consule meruerant, ignorantium quæ cujusque suorum fortuna esset; nec quisquam satis certum habet quid aut speret aut timeat. Postero ac deinceps aliquot diebus ad portas major prope mulierum quam virorum multitudo stetit, aut suorum aliquem aut nuntios de iis opperiens; circumfundebanturque obviis sciscitantes neque avelli, utique ab notis, priusquam ordine omnia inquisissent, poterant. Inde varios voltus digredientium ab nuntiis cerneres, ut cuique læta aut tristia nuntiabantur, gratulantesque aut consolantes redeuntibus domos circumfusos. Feminarum præcipue et gaudia insignia erant et luctus. Unam in ipsa porta sospiti filio repente oblatam in complexu ejus exspirasse ferunt; alteram, cui mors filii falso nuntiata erat, mæstam sedentem domi, ad primum conspectum redeuntis filii gaudio nimio exanimatam. Senatum prætores per dies aliquot ab orto usque ad occidentem solem in curia retinent, consultantes quonam duce aut quibus copiis resisti victoribus Poenis posset.

[8] Priusquam satis certa consilia essent, repens alia nuntiatur clades, quattuor milia equitum cum C. Centenio proprætore missa ad collegam ab Seruilio consule in Umbria, quo post pugnam ad Trasumennum auditam averterant iter, ab Hannibale circumuenta. Ejus rei fama varie homines adfecit. Pars occupatis majore ægritudine animis levem ex comparatione priorum ducere recentem equitum jacturam; pars non id quod acciderat per se æstimare sed, ut in adfecto corpore quamuis levis causa magis quam [in] valido gravior sentiretur, ita tum ægræ et adfectæ civitati quodcumque adversi inciderit, non rerum magnitudine sed viribus extenuatis, quæ nihil quod adgravaret pati possent, æstimandum esse. itaque ad remedium jam diu neque desideratum nec adhibitum, dictatorem dicendum, civitas confugit; et quia et consul aberat, a quo uno dici posse videbatur, nec per occupatam armis Punicis Italiam facile erat aut nuntium aut litteras mitti [nec dictatorem populus creare poterat], quod nunquam ante eam diem factum erat, dictatorem populus creavit Q. Fabium Maximum et magistrum equitum M. Minucium Rufum; iisque negotium ab senatu datum, ut muros turresque urbis firmarent et præsidia disponerent, quibus locis videretur, pontesque rescinderent fluminum: pro urbe dimicandum esse ac penatibus quando Italiam tueri nequissent.

[9] Hannibal recto itinere per Umbriam usque ad Spoletium venit. Inde, cum perpopulato agro urbem oppugnare adortus esset, cum magna cæde suorum repulsus, conjectans ex unius coloniæ minus prospere temptatæ viribus quanta moles Romanæ urbis esset, in agrum Picenum avertit iter, non copia solum omnis generis frugum abundantem sed refertum præda, quam effuse avidi atque egentes rapiebant. Ibi per dies aliquot stativa habita refectusque miles hibernis itineribus ac palustri via proelioque magis ad eventum secundo quam levi aut facili adfectus. Ubi satis quietis datum præda ac populationibus magis quam otio aut requie gaudentibus, profectus Prætutianum Hadrianumque agrum, Marsos inde Marrucinosque et Pælignos devastat circaque Arpos et Luceriam proximam Apuliæ regionem. Cn. Seruilius consul levibus proeliis cum Gallis factis et uno oppido ignobili expugnato, postquam de collegæ exercitusque cæde audivit, jam moenibus patriæ metuens ne abesset in discrimine extremo, ad urbem iter intendit. Q. Fabius Maximus dictator iterum quo die magistratum iniit vocato senatu, ab dis orsus, cum edocuisset patres plus neglegentia cærimoniarum quam temeritate atque inscitia peccatum a C. Flaminio consule esse quæque piacula iræ deum essent ipsos deos consulendos esse, peruicit ut, quod non ferme decernitur nisi cum tætra prodigia nuntiata sunt, decemuiri libros Sibyllinos adire juberentur. Qui inspectis fatalibus libris rettulerunt patribus, quod ejus belli causa votum Marti foret, id non rite factum de integro atque amplius faciundum esse, et Jovi ludos magnos et ædes Veneri Erycinæ ac Menti vovendas esse, et supplicationem lectisterniumque habendum, et ver sacrum vovendum si bellatum prospere esset resque publica in eodem quo ante bellum fuisset statu permansisset. Senatus, quoniam Fabium belli cura occupatura esset, M. Æmilium prætorem, ex collegii pontificum sententia omnia ea ut mature fiant, curare jubet.

[10] His senatus consultis perfectis, L. Cornelius Lentulus pontifex maximus consulente collegium prætore omnium primum populum consulendum de vere sacro censet: injussu populi voveri non posse. Rogatus in hæc verba populus: "Velitis jubeatisne hæc sic fieri? Si res publica populi Romani Quiritium ad quinquennium proximum, sicut velim [uou]eamque, salua seruata erit hisce duellis, quod duellum populo Romano cum Carthaginiensi est quæque duella cum Gallis sunt qui cis Alpes sunt, tum donum duit populus Romanus Quiritium quod ver attulerit ex suillo ovillo caprino bovillo grege quæque profana erunt Jovi fieri, ex qua die senatus populusque jusserit. Qui faciet, quando volet quaque lege volet facito; quo modo faxit probe factum esto. Si id moritur quod fieri oportebit, profanum esto, neque scelus esto. Si quis rumpet occidetue insciens, ne fraus esto. Si quis clepsit, ne populo scelus esto neve cui cleptum erit. Si atro die faxit insciens, probe factum esto. Si nocte sive luce, si servus sive liber faxit, probe factum esto. Si antidea senatus populusque jusserit fieri ac faxitur, eo populus solutus liber esto". Ejusdem rei causa ludi magni voti æris trecentis triginta tribus milibus, [trecentis triginta tribus] triente, præterea bubus Jovi trecentis, multis aliis divis bubus albis atque ceteris hostiis. Votis rite nuncupatis supplicatio edicta; supplicatumque jere cum conjugibus ac liberis non urbana multitudo tantum sed agrestium etiam, quos in aliqua sua fortuna publica quoque contingebat cura. Tum lectisternium per triduum habitum decemuiris sacrorum curantibus: sex puluinaria in conspectu fuerunt, Jovi ac Junoni unum, alterum Neptuno ac Mineruæ, tertium Marti ac Veneri, quartum Apollini ac Dianæ, quintum Volcano ac Vestæ, sextum Mercurio et Cereri. Tum ædes votæ. Veneri Erycinæ ædem Q. Fabius Maximus dictator vovit, quia ita ex fatalibus libris editum erat ut is voveret cujus maximum imperium in civitate esset; Menti ædem T. Otacilius prætor vovit.

[11] Ita rebus divinis peractis, tum de bello reque [de] publica dictator rettulit quibus quotue legionibus victori hosti obviam eundum esse patres censerent. Decretum ut ab Cn. Seruilio consule exercitum acciperet; scriberet præterea ex civibus sociisque quantum equitum ac peditum videretur; cetera omnia ageret faceretque ut e re publica duceret. Fabius duas legiones se adjecturum ad Seruilianum exercitum dixit. Iis per magistrum equitum scriptis Tibur diem ad conveniendum edixit. Edictoque proposito ut, quibus oppida castellaque immunita essent, ut ii commigrarent in loca tuta, ex agris quoque demigrarent omnes regionis ejus qua iturus Hannibal esset tectis prius incensis ac frugibus corruptis ne cujus rei copia esset, ipse via Flaminia profectus obviam consuli exercituque, cum ad Tiberim circa Ocriculum prospexisset agmen consulemque cum equitibus ad se progredientem, [substitit] viatore misso qui consuli nuntiaret ut sine lictoribus ad dictatorem veniret. Qui cum dicto parvisset congressusque eorum ingentem speciem dictaturæ apud cives sociosque vetustate jam prope oblitos ejus imperii fecisset, litteræ ab urbe allatæ sunt naves onerarias commeatum ab Ostia in Hispaniam ad exercitum portantes a classe Punica circa portum Cosanum captas esse. Itaque extemplo consul Ostiam proficisci jussus navibusque quæ ad urbem Romanam aut Ostiæ essent completis milite ac navalibus sociis persequi hostium classem ac litora Italiæ tutari. Magna vis hominum conscripta Romæ erat; libertini etiam, quibus liberi essent et ætas militaris, in verba juraverant. Ex hoc urbano exercitu, qui minores quinque et triginta annis erant, in naves impositi, alii ut urbi præsiderent relicti.

[12] Dictator exercitu consulis accepto a Fuluio Flacco legato per agrum Sabinum Tibur, quo diem ad conveniendum edixerat novis militibus, venit. inde Præneste ac transuersis limitibus in viam Latinam est egressus, unde itineribus summa cum cura exploratis ad hostem ducit, nullo loco, nisi quantum necessitas cogeret, fortunæ se commissurus. Quo primum die haud procul Arpis in conspectu hostium posuit castra, nulla mora facta quin Poenus educeret in aciem copiamque pugnandi faceret. Sed ubi quieta omnia apud hostes nec castra ullo tumultu mota videt, increpans quidem victos tandem illos Martios animos Romanis, debellatumque et concessum propalam de virtute ac gloria esse, in castra rediit; ceterum tacita cura animum incessit quod cum duce haudquaquam Flamini Sempronique simili futura sibi res esset ac tum demum edocti malis Romani parem Hannibali ducem quæsissent. Et prudentiam quidem [non vim] dictatoris extemplo timuit; constantiam hauddum expertus, agitare ac temptare animum movendo crebro castra populandoque in oculis ejus agros sociorum coepit, et modo citato agmine ex conspectu abibat, modo repente in aliquo flexu viæ, si excipere degressum in æquum posset, occultus subsistebat. Fabius per loca alta agmen ducebat, modico ab hoste intervallo ut neque omitteret eum neque congrederetur. Castris, nisi quantum usus necessarii cogerent, tenebatur miles; pabulum et ligna nec pauci petebant nec passim; equitum levisque armaturæ statio, composita instructaque in subitos tumultus, et suo militi tuta omnia et infesta effusis hostium populatoribus præbebat; neque universo periculo summa rerum committebatur et parva momenta levium certaminum ex tuto coeptorum, finitimo receptu, adsuefaciebant territum pristinis cladibus militem minus jam tandem aut virtutis aut fortunæ pænitere suæ. Sed non Hannibalem magis infestum tam sanis consiliis habebat quam magistrum equitum, qui nihil aliud quam quod impar erat imperio moræ ad rem publicam præcipitandam habebat. Ferox rapidusque consiliis ac lingua immodicus, primo inter paucos, dein propalam in volgus, pro cunctatore segnem, pro cauto timidum, adfingens vicina virtutibus vitia, compellabat, premendoque superiorem, quæ pessima ars nimis prosperis multorum successibus crevit, sese extollebat.

[13] Hannibal ex Hirpinis in Samnium transit, Beneventanum depopulatur agrum, Telesiam urbem capit, inritat etiam de industria Romanum ducem, si forte accensum tot indignitatibus [cladibus] sociorum detrahere ad æquum certamen possit. Inter multitudinem sociorum Italici generis, qui ad Trasumennum capti ab Hannibale dimissique fuerant, tres Campani equites erant, multis jam tum inlecti donis promissisque Hannibalis ad conciliandos popularium animos. Hi nuntiantes si in Campaniam exercitum admovisset Capuæ potiendæ copiam fore, cum res major quam auctores esset, dubium Hannibalem alternisque fidentem ac diffidentem tamen ut Campaniam ex Samnio peteret moverunt. Monitos etiam atque etiam promissa rebus adfirmarent jussosque cum pluribus et aliquibus principum redire ad se dimisit. Ipse imperat duci ut se in agrum Casinatem ducat, edoctus a peritis regionum, si eum saltum occupasset, exitum Romano ad opem ferendam sociis interclusurum; sed Punicum abhorrens ab Latinorum nominum [locutione os, Casilinum] pro Casino dux ut acciperet, fecit, aversusque ab suo itinere per Allifanum Caiatinumque et Calenum agrum in campum Stellatem descendit. Ubi cum montibus fluminibusque clausam regionem circumspexisset, vocatum ducem percontatur ubi terrarum esset. cum is Casilini eo die mansurum eum dixisset, tum demum cognitus est error et Casinum longe inde alia regione esse; virgisque cæso duce et ad reliquorum terrorem in crucem sublato, castris communitis Maharbalem cum equitibus in agrum Falernum prædatum dimisit. Usque ad aquas Sinuessanas populatio ea peruenit. Ingentem cladem, fugam [tamen] terroremque latius Numidæ fecerunt; nec tamen is terror, cum omnia bello flagrarent, fide socios dimovit, videlicet quia justo et moderato regebantur imperio nec abnuebant, quod unum vinculum fidei est, melioribus parere.

[14] Ut vero, [post]quam ad Volturnum flumen castra sunt posita, exurebatur amoenissimus Italiæ ager villæque passim incendiis fumabant, per juga Massici montis Fabio ducente, tum prope de integro seditio [ac de seditione] accensa; [quieti fuerant] enim per paucos dies, quia, cum celerius solito ductum agmen esset, festinari ad prohibendam populationibus Campaniam crediderant. Ut vero in extrema juga Massici montis ventum est [et] hostes sub oculis erant Falerni agri colonorumque Sinuessæ tecta urentes, nec ulla erat mentio pugnæ, "spectatum huc" inquit Minucius, "ad rem fruendam oculis, sociorum cædes et incendia venimus? Nec, si nullius alterius nos ne civium quidem horum pudet, quos Sinuessam colonos patres nostri miserunt, ut ab Samnite hoste tuta hæc ora esset, quam nunc non vicinus Samnis urit sed Poenus advena, ab extremis orbis terrarum terminis nostra cunctatione et socordia jam huc progressus? Tantum pro. Degeneramus a patribus nostris ut, præter quam [per] oram illi [suam] Punicas vagari classes dedecus esse imperii sui duxerint, eam nunc plenam hostium Numidarumque ac Maurorum jam factam videamus? Qui modo Saguntum oppugnari indignando non homines tantum sed foedera et deos ciebamus, scandentem moenia Romanæ coloniæ Hannibalem læti spectamus. Fumus ex incendiis villarum agrorumque in oculos atque ora venit; strepunt aures clamoribus plorantium sociorum, sæpius nostram quam deorum invocantium opem; nos hic pecorum modo per æstivos saltus deviasque calles exercitum ducimus, conditi nubibus siluisque. Si hoc modo peragrando cacumina saltusque M. Furius recipere a Gallis urbem voluisset, quo hic novus Camillus, nobis dictator unicus in rebus adfectis quæsitus, Italiam ab Hannibale reciperare parat, Gallorum Roma esset, quam vereor ne sic cunctantibus nobis Hannibali ac Poenis totiens seruaverint majores nostri. Sed vir ac vere Romanus, quo die dictatorem eum ex auctoritate patrum jussuque populi dictum Veios allatum est, cum esset satis altum Janiculum ubi sedens prospectaret hostem, descendit in æquum atque illo ipso die media in urbe, qua nunc busta Gallica sunt, et postero die citra Gabios cecidit Gallorum legiones. Quid? Post multos annos cum ad Furculas Caudinas ab Samnite hoste sub jugum missi sumus, utrum tandem L. Papirius Cursor juga Samni perlustrando an Luceriam premendo obsidendoque et lacessendo victorem hostem depulsum ab Romanis ceruicibus jugum superbo Samniti imposuit? Modo C. Lutatio quæ alia res quam celeritas victoriam dedit, quod postero die quam hostem vidit classem gravem commeatibus, impeditam suomet ipsam instrumento atque apparatu, oppressit? Stultitia est sedendo aut votis debellari credere posse. Arma capias oportet et descendas in æquum et vir cum viro congrediaris. Audendo atque agendo res Romana crevit, non his segnibus consiliis quæ timidi cauta vocant". Hæc velut contionanti Minucio circumfundebatur tribunorum equitumque Romanorum multitudo, et ad aures quoque militum dicta ferocia evoluebantur; ac si militaris suffragii res esset, haud dubie ferebant Minucium Fabio duci prælaturos.

[15] Fabius pariter in suos haud minus quam in hostes intentus, prius ab illis invictum animum præstat. Quamquam probe scit non in castris modo suis sed jam etiam Romæ infamem suam cunctationem esse, obstinatus tamen tenore eodem consiliorum æstatis reliquum extraxit, ut Hannibal destitutus ab spe summa ope petiti certaminis jam hibernis locum circumspectaret, quia ea regio præsentis erat copiæ, non perpetuæ, arbusta vineæque et consita omnia magis amoenis quam necessariis fructibus. Hæc per exploratores relata Fabio. Cum satis sciret per easdem angustias quibus intraverat Falernum agrum rediturum, Calliculam montem et Casilinum occupat modicis præsidiis, quæ urbs Volturno flumine dirempta Falernum a Campano agro dividit; ipse jugis iisdem exercitum reducit, misso exploratum cum quadringentis equitibus sociorum L. Hostilio Mancino. Qui ex turba juvenum audientium sæpe ferociter contionantem magistrum equitum, progressus primo exploratoris modo ut ex tuto specularetur hostem, ubi vagos passim per vicos Numidas [peruastantes vidit,] per occasionem etiam paucos occidit, extemplo occupatus certamine est animus excideruntque præcepta dictatoris, qui quantum tuto posset progressum prius recipere sese jusserat quam in conspectum hostium veniret. Numidæ alii atque alii, occursantes refugientesque, ad castra prope eum cum fatigatione equorum atque hominum pertraxere. Inde Carthalo, penes quem summa equestris imperii erat, concitatis equis invectus, cum priusquam ad conjectum teli veniret avertisset hostes, quinque ferme milia continenti cursu secutus est fugientes. Mancinus postquam nec hostem desistere sequi nec spem vidit effugiendi esse, cohortatus suos in proelium rediit, omni parte virium impar. Itaque ipse et delecti equitum circumuenti occiduntur; ceteri effuso rursus cursu Cales primum, inde prope inviis callibus ad dictatorem perfugerunt. Eo forte die Minucius se conjunxerat Fabio missus ad firmandum præsidio saltum, qui super Tarracinam in artas coactus fauces imminet mari, ne ab Sinuessa Poenus Appiæ limite peruenire in agrum Romanum posset. Conjunctis exercitibus dictator ac magister equitum castra in viam deferunt qua Hannibal ducturus erat; duo inde milia hostes aberant.

[16] Postero die Poeni quod viæ inter bina castra erat agmine complevere. cum Romani sub ipso constitissent vallo haud dubie æquiore loco, successit tamen Poenus cum expeditis equitibusque ad lacessendum hostem. Carptim Poeni et procursando recipiendoque sese pugnavere; restitit suo loco Romana acies; lenta pugna et ex dictatoris magis quam Hannibalis voluntate fuit. Ducenti ab Romanis, octingenti hostium cecidere. Inclusus inde videre Hannibal via ad Casilinum obsessa, cum Capua et Samnium et tantum ab tergo divitum sociorum Romanis commeatus subveheret, Poenus inter Formiana saxa ac Literni harenas stagnaque et per horridas siluas hibernaturus esset; nec Hannibalem fefellit suis se artibus peti. Itaque cum per Casilinum evadere non posset petendique montes et jugum Calliculæ superandum esset, necubi Romanus inclusum vallibus agmen adgrederetur, ludibrium oculorum specie terribile ad frustrandum hostem commentus, principio noctis furtim succedere ad montes statuit. Fallacis consilii talis apparatus fuit. Faces undique ex agris collectæ fascesque virgarum atque aridi sarmenti præligantur cornibus boum, quos domitos indomitosque multos inter ceteram agrestem prædam agebat. Ad duo milia ferme boum effecta, Hasdrubalique negotium datum ut nocte id armentum accensis cornibus ad montes ageret, maxime, si posset, super saltus ab hoste insessos.

[17] Primis tenebris silentio mota castra; boves aliquanto ante signa acti. Ubi ad radices montium viasque angustas ventum est, signum extemplo datur, ut accensis cornibus armenta in adversos concitentur montes; et metus ipse relucentis flammæ a capite calorque jam ad vivum ad imaque cornua veniens velut stimulatos furore agebat boves. Quo repente discursu, haud secus quam siluis montibusque accensis, omnia circum virgulta ardere; capitumque inrita quassatio excitans flammam hominum passim discurrentium speciem præbebat. Qui ad transitum saltus insidendum locati erant, ubi in summis montibus ac super se quosdam ignes conspexere, circumuentos se esse rati præsidio excessere. Qua minime densæ micabant flammæ, velut tutissimum iter petentes summa montium juga, tamen in quosdam boves palatos a suis gregibus inciderunt. Et primo cum procul cernerent, veluti flammas spirantium miraculo attoniti constiterunt; deinde ut humana apparuit fraus, tum vero insidias rati esse, cum majore tumultu concitant se in fugam. Levi quoque armaturæ hostium incurrere; ceterum nox æquato timore neutros pugnam incipientes ad lucem tenuit. Interea toto agmine Hannibal transducto per saltum et quibusdam in ipso saltu hostium oppressis in agro Allifano posuit castra.

[18] Hunc tumultum sensit Fabius; ceterum et insidias esse ratus et ab nocturno utique abhorrens certamine, suos munimentis tenuit. Luce prima sub jugo montis proelium fuit, quo interclusam ab suis levem armaturam facile (etenim numero aliquantum præstabant) Romani superassent, nisi Hispanorum cohors ad id ipsum remissa ab Hannibale superuenisset. Ea adsuetior montibus et ad concursandum inter saxa rupesque aptior ac levior cum velocitate corporum, tum armorum habitu, campestrem hostem, gravem armis statariumque, pugnæ genere facile elusit. Ita haudquaquam pari certamine digressi, Hispani fere omnes incolumes, Romani aliquot suis amissis in castra contenderunt. Fabius quoque movit castra transgressusque saltum super Allifas loco alto ac munito consedit. Tum per Samnium Romam se petere simulans Hannibal usque in Pælignos populabundus rediit; Fabius medius inter hostium agmen urbemque Romam jugis ducebat nec absistens nec congrediens. Ex Pælignis Poenus flexit iter retroque Apuliam repetens Gereonium peruenit, urbem metu, quia conlapsa ruinis pars moenium erat, ab suis desertam: dictator in Larinate agro castra communiit. Inde sacrorum causa Romam revocatus, non imperio modo sed consilio etiam ac prope precibus agens cum magistro equitum, ut plus consilio quam fortunæ confidat et se potius ducem quam Sempronium Flaminiumque imitetur: ne nihil actum censeret extracta prope æstate per ludificationem hostis; medicos quoque plus interdum quiete quam movendo atque agendo proficere; haud parvam rem esse ab totiens victore hoste vinci desisse ac respirasse ab continuis cladibus,—hæc nequiquam præmonito magistro equitum Romam est profectus.

[19] Principio æstatis qua hæc gerebantur in Hispania quoque terra marique coeptum bellum est. Hasdrubal ad eum navium numerum, quem a fratre instructum paratumque acceperat, decem adjecit; quadraginta navium classem Himilconi tradit atque ita Carthagine profectus navibus prope terram, exercitum in litore ducebat, paratus confligere quacumque parte copiarum hostis occurrisset. Cn. Scipio postquam movisse ex hibernis hostem audivit, primo idem consilii fuit; deinde minus terra propter ingentem famam novorum auxiliorum concurrere ausus, delecto milite ad naves imposito quinque et triginta navium classe ire obviam hosti pergit. altero ab Tarracone die [ad] stationem decem milia passuum distantem ab ostio Hiberi amnis peruenit. Inde duæ Massiliensium speculatoriæ præmissæ rettulere, classem Punicam stare in ostio fluminis castraque in ripa posita. Itaque ut improvidos incautosque universo simul offuso terrore opprimeret, sublatis ancoris ad hostem vadit. Multas et locis altis positas turres Hispania habet, quibus et speculis et propugnaculis adversus latrones utuntur. Inde primo conspectis hostium navibus datum signum Hasdrubali est, tumultusque prius in terra et castris quam ad mare et ad naves est ortus, nondum aut pulsu remorum strepituque alio nautico exaudito aut aperientibus classem promunturiis, cum repente eques alius super alium ab Hasdrubale missus vagos in litore quietosque in tentoriis suis, nihil minus quam hostem aut proelium eo die exspectantes, conscendere naves propere atque arma capere jubet: classem Romanam jam haud procul portu esse. hæc equites dimissi passim imperabant; mox Hasdrubal ipse cum omni exercitu aderat, varioque omnia tumultu strepunt ruentibus in naves simul remigibus militibusque, fugientium magis e terra quam in pugnam euntium modo. Vixdum omnes conscenderant cum alii resolutis oris in ancoras evehuntur, alii, ne quid teneat, ancoralia incidunt; raptimque omnia [ac] præpropere agendo militum apparatu nautica ministeria impediuntur, trepidatione nautarum capere et aptare arma miles prohibetur. Et jam Romanus non appropinquabat modo sed direxerat etiam in pugnam naves. itaque non ab hoste et proelio magis Poeni quam suomet ipsi tumultu turbati, temptata verius pugna quam inita in fugam averterunt classem; et, cum adversi amnis os lato agmini et tam multis simul venientibus haud sane intrabile esset, in litus passim naves egerunt, atque alii vadis, alii sicco litore excepti, partim armati, partim inermes ad instructam per litus aciem suorum perfugere; duæ tamen primo concursu captæ erant Punicæ naves, quattuor suppressæ.

[20] Romani, quamquam terra hostium erat armatamque aciem toto prætentam in litore cernebant, haud cunctanter insecuti trepidam hostium classem naves omnes, quæ non aut perfregerant proras litori inlisas aut carinas fixerant vadis, religatas puppibus in altum extraxere; ad quinque et viginti naves e quadraginta cepere. Neque id pulcherrimum ejus victoriæ fuit sed quod una levi pugna toto ejus oræ mari potiti erant. Itaque ad Onusam classe provecti; escensio ab navibus in terram facta. Cum urbem vi cepissent captamque diripuissent, Carthaginem inde petunt, atque omnem agrum circa depopulati postremo tecta quoque conjuncta muro portisque incenderunt. Inde jam præda gravis ad Longunticam peruenit classis, ubi vis magna sparti [erat] ad rem nauticam congesta ab Hasdrubale. Quod satis in usum fuit sublato ceterum omne incensum est. Nec continentis modo prælecta est ora, sed in Ebusum insulam transmissum. Ibi urbe, quæ caput insulæ est, biduum nequiquam summo labore oppugnata, ubi in spem inritam frustra teri tempus animaduersum est, ad populationem agri versi, direptis aliquot incensisque vicis majore quam ex continenti præda parta cum in naves se recepissent, ex Baliaribus insulis legati pacem petentes ad Scipionem venerunt. Inde flexa retro classis reditumque in citeriora provinciæ, quo omnium populorum, qui [cis] Hiberum incolunt, multorum et ultimæ Hispaniæ legati concurrerunt; sed qui vere dicionis imperiique Romani facti sunt obsidibus datis, populi amplius fuere centum viginti. Igitur terrestribus quoque copiis satis fidens Romanus usque ad saltum Castulonensem est progressus; Hasdrubal in Lusitaniam ac propius Oceanum concessit.

[21] Quietum inde fore videbatur reliquum æstatis tempus fuissetque per Poenum hostem; sed præterquam quod ipsorum Hispanorum inquieta avidaque in novas res sunt ingenia, Mandonius Indibilisque, qui antea Ilergetum regulus fuerat, postquam Romani ab saltu recessere ad maritimam oram, concitis popularibus in agrum pacatum sociorum Romanorum ad populandum venerunt. Adversus eos tribuni militum cum expeditis auxiliis a Scipione missi, levi certamine ut tumultuariam manum fudere mille hominibus occisis, quibusdam captis, magnaque parte armis exuta. Hic tamen tumultus cedentem ad Oceanum Hasdrubalem cis Hiberum ad socios tutandos retraxit. Castra Punica in agro Ilergavonensium, castra Romana ad Novam Classem erant cum fama repens alio avertit bellum. Celtiberi, qui principes regionis suæ legatos [obuiam antea miserant] obsidesque dederant Romanis, nuntio misso a Scipione exciti arma capiunt provinciamque Carthaginiensium valido exercitu invadunt. Tria oppida vi expugnant; inde cum ipso Hasdrubale duobus proeliis egregie pugnantes, quindecim milia hostium occiderunt, quattuor milia cum multis militaribus signis capiunt.

[22] Hoc statu rerum in Hispania P. Scipio in provinciam venit, prorogato post consulatum imperio ab senatu missus, cum triginta longis navibus et octo milibus militum magnoque commeatu advecto. Ea classis ingens agmine onerariarum procul visa cum magna lætitia civium sociorumque portum Tarraconis ex alto tenuit. Ibi milite exposito profectus Scipio fratri se conjungit, ac deinde communi animo consilioque gerebant bellum. occupatis igitur Carthaginiensibus Celtiberico bello haud cunctanter Hiberum transgrediuntur nec ullo viso hostes Saguntum pergunt ire, quod ibi obsides totius Hispaniæ traditos ab Hannibale fama erat modico in arce custodiri præsidio. Id unum pignus inclinatos ad Romanam societatem omnium Hispaniæ populorum animos morabatur, ne sanguine liberum suorum culpa defectionis lueretur. Eo vinculo Hispaniam vir unus sollerti magis quam fideli consilio exsoluit. Abelux erat Sagunti nobilis Hispanus, fidus ante Poenis; tum, qualia plerumque sunt barbarorum ingenia, cum fortuna mutaverat fidem. Ceterum transfugam sine magnæ rei proditione venientem ad hostes nihil aliud quam unum vile atque infame corpus esse ratus, id agebat ut quam maximum emolumentum novis sociis esset. circumspectis igitur omnibus quæ fortuna potestatis ejus poterat facere, obsidibus potissimum tradendis animum adjecit, eam unam rem maxime ratus conciliaturam Romanis principum Hispaniæ amicitiam. Sed cum injussu Bostaris præfecti satis sciret nihil obsidum custodes facturos esse, Bostarem ipsum arte adgreditur. Castra extra urbem in ipso litore habebat Bostar ut aditum ea parte intercluderet Romanis. Ibi eum in secretum abductum, velut ignorantem, monet quo statu sit res: metum continuisse ad eam diem Hispanorum animos, quia procul Romani abessent; nunc cis Hiberum castra Romana esse, arcem tutam perfugiumque novas volentibus res; itaque quos metus non teneat beneficio et gratia devinciendos esse. miranti Bostari percontantique quodnam id subitum tantæ rei donum posset esse, "obsides" inquit, "in civitates remitte. Id et privatim parentibus, quorum maximum nomen in civitatibus est suis, et publice populis gratum erit. Volt sibi quisque credi et habita fides ipsam plerumque obligat fidem. ministerium restituendorum domos obsidum mihimet deposco ipse, ut opera quoque impensa consilium adjuvem meum et rei suapte natura gratæ quantam insuper gratiam possim adiciam". Homini non ad cetera Punica ingenia callido ut persuasit, nocte clam progressus ad hostium stationes, conventis quibusdam auxiliaribus Hispanis et ab his ad Scipionem perductus, quid adferret expromit et fide accepta dataque ac loco et tempore constituto ad obsides tradendos Saguntum redit. Diem insequentem absumpsit cum Bostare mandatis ad rem agendam accipiendis. Dimissus, cum se nocte iturum ut custodias hostium falleret constituisset, ad compositam cum iis horam excitatis custodibus puerorum profectus, veluti ignarus in præparatas sua fraude insidias ducit. In castra Romana perducti; cetera omnia de reddendis obsidibus, sicut cum Bostare constitutum erat, acta per eundem ordinem quo si Carthaginiensium nomine sic ageretur. major aliquanto Romanorum gratia fuit in re pari quam quanta futura Carthaginiensium fuerat. Illos enim graves [superbos] In rebus secundis expertos fortuna et timor mitigasse videri poterat: Romanus primo adventu, incognitus ante, ab re clementi liberalique initium fecerat et Abelux, vir prudens, haud frustra videbatur socios mutasse. Itaque ingenti consensu defectionem omnes spectare; armaque extemplo mota forent, ni hiemps, quæ Romanos quoque et Carthaginienses concedere in tecta coegit, intervenisset.

[23] Hæc in Hispania [quoque] secunda æstate Punici belli gesta, cum in Italia paulum intervalli cladibus Romanis sollers cunctatio Fabi fecisset; quæ ut Hannibalem non mediocri sollicitum cura habebat, tandem eum militiæ magistrum delegisse Romanos cernentem, qui bellum ratione, non fortuna gereret, ita contempta erat inter cives armatos pariter togatosque utique postquam absente eo temeritate magistri equitum læto verius dixerim quam prospero eventu pugnatum fuerat. Accesserant duæ res ad augendam invidiam dictatoris, una fraude ac dolo Hannibalis quod, cum a perfugis ei monstratus ager dictatoris esset, omnibus circa solo æquatis ab uno eo ferrum ignemque et vim omnem [hostium] abstineri jussit ut occulti alicujus pacti ea merces videri posset, altera ipsius facto, primo forsitan dubio quia non exspectata in eo senatus auctoritas est, ad extremum haud ambigue in maximam laudem verso. In permutandis captivis, quod sic primo Punico bello factum erat, convenerat inter duces Romanum Poenumque ut, quæ pars plus reciperet quam daret, argenti pondo bina et selibras in militem præstaret. Ducentis quadraginta septem cum plures Romanus quam Poenus recepisset argentumque pro eis debitum, sæpe jactata in senatu re, quoniam non consuluisset patres, tardius erogaretur, inviolatum ab hoste agrum misso Romam Quinto filio vendidit, fidemque publicam impendio privato exsoluit. Hannibal pro Gereoni moenibus, cujus urbis captæ atque incensæ ab se in usum horreorum pauca reliquerat tecta, in stativis erat. Inde frumentatum duas exercitus partes mittebat; cum tertia ipse expedita in statione erat, simul castris præsidio et circumspectans necunde impetus in frumentatores fieret.

[24] Romanus tunc exercitus in agro Larinati erat; præerat Minucius magister equitum profecto, sicut ante dictum est, ad urbem dictatore. ceterum castra, quæ in monte alto ac tuto loco posita fuerant, jam in planum deferuntur; agitabanturque pro ingenio ducis consilia calidiora, ut impetus aut in frumentatores palatos aut in castra relicta cum levi præsidio fieret. Nec Hannibalem fefellit cum duce mutatam esse belli rationem et ferocius quam consultius rem hostes gesturos; ipse autem, quod minime quis crederet cum hostis propius esset, tertiam partem militum frumentatum duabus in castris retentis dimisit; dein castra ipsa propius hostem movit, duo ferme a Gereonio milia, in tumulum hosti conspectum, ut intentum [se] sciret esse ad frumentatores, si qua vis fieret, tutandos. propior inde ei atque ipsis imminens Romanorum castris tumulus apparuit; ad quem capiendum si luce palam iretur quia haud dubie hostis breviore via præventurus erat, nocte clam missi Numidæ ceperunt. Quos tenentes locum contempta paucitate Romani postero die cum dejecissent, ipsi eo transferunt castra. [tum ut] Itaque exiguum spatii vallum a vallo aberat et id ipsum totum ut prope compleverat Romana acies, simul et per aversa castra [e castris Hannibalis] equitatus cum levi armatura emissus in frumentatores late cædem fugamque hostium palatorum fecit. Nec acie certare Hannibal ausus, quia tanta paucitate—pars exercitus aberat jam fame [gravante]—uix castra, si oppugnarentur, tutari poterat; jamque artibus Fabi sedendo et cunctando bellum gerebat receperatque suos in priora castra, quæ pro Gereoni moenibus erant. Justa quoque acie et conlatis signis dimicatum quidam auctores sunt; primo concursu Poenum usque ad castra fusum; inde eruptione facta repente versum terrorem in Romanos; Numeri Decimi Samnitis deinde adventu proelium restitutum. Hunc, principem genere ac divitiis, non Boviani modo—unde erat— sed toto Samnio, jussu dictatoris octo milia peditum et equites ad [quingentos] ducentem in castra, ab tergo cum apparuisset Hannibali, speciem parti utrique præbuisse novi præsidii cum Q. Fabio ab Roma venientis. Hannibalem, insidiarum quoque aliquid timentem, recepisse suos; Romanum insecutum adjuvante Samnite duo castella eo die expugnasse. Sex milia hostium cæsa, quinque admodum Romanorum; tamen in tam pari prope clade famam [uanam] egregiæ victoriæ cum vanioribus litteris magistri equitum Romam perlatam.

[25] De iis rebus persæpe et in senatu et in contione actum est. Cum læta civitate dictator unus nihil nec famæ nec litteris crederet, ut vera omnia essent, secunda se magis quam adversa timere diceret, tum M. Metilius tribunus plebis id unum enimuero ferendum esse negat, non præsentem solum dictatorem obstitisse rei bene gerendæ sed absentem etiam gestæ obstare [et in ducendo bello] ac sedulo tempus terere quo diutius in magistratu sit solusque et Romæ et in exercitu imperium habeat. Quippe consulum alterum in acie cecidisse, alterum specie classis Punicæ persequendæ procul ab Italia ablegatum; duos prætores Sicilia atque Sardinia occupatos, quarum neutra hoc tempore provincia prætore egeat; M. Minucium magistrum equitum, ne hostem videret, ne quid rei bellicæ gereret, prope in custodia habitum. Itaque hercule non Samnium modo, quo jam tamquam trans Hiberum agro Poenis concessum sit, sed et Campanum Calenumque et Falernum agrum peruastatos esse sedente Casilini dictatore et legionibus populi Romani agrum suum tutante. Exercitum cupientem pugnare et magistrum equitum clausos prope intra vallum retentos; tamquam hostibus captivis arma adempta. Tandem, ut abscesserit inde dictator, ut obsidione liberatos, extra vallum egressos fudisse ac fugasse hostes. Quas ob res, si antiquus animus plebei Romanæ esset, audaciter se laturum fuisse de abrogando Q. Fabi imperio; nunc modicam rogationem promulgaturum de æquando magistri equitum et dictatoris jure. Nec tamen ne ita quidem prius mittendum ad exercitum Q. Fabium quam consulem in locum C. Flamini suffecisset. Dictator contionibus se abstinuit in actione minime populari. Ne in senatu quidem satis æquis auribus audiebatur tunc, cum hostem verbis extolleret bienniique clades per temeritatem atque inscientiam ducum acceptas referret, magistro equitum, quod contra dictum suum pugnasset, rationem diceret reddendam esse. Si penes se summa imperii consiliique sit, propediem effecturum ut sciant homines bono imperatore haud magni fortunam momenti esse, mentem rationemque dominari, et in tempore et sine ignominia seruasse exercitum quam multa milia hostium occidisse majorem gloriam esse. Hujus generis orationibus frustra habitis et consule creato M. Atilio Regulo ne præsens de jure imperii dimicaret, pridie quam rogationis ferendæ dies adesset, nocte ad exercitum abiit. Luce orta cum plebis concilium esset, magis tacita invidia dictatoris favorque magistri equitum animos versabat quam satis audebant homines ad suadendum quod volgo placebat prodire, et favore superante auctoritas tamen rogationi deerat. Unus inventus est suasor legis C. Terentius Varro, qui priore anno prætor fuerat, loco non humili solum sed etiam sordido ortus. Patrem lanium fuisse ferunt, ipsum institorem mercis, filioque hoc ipso in seruilia ejus artis ministeria usum.

[26] Is juvenis, ut primum ex eo genere quæstus pecunia a patre relicta animos ad spem liberalioris fortunæ fecit, togaque et forum placuere, proclamando pro sordidis hominibus causisque adversus rem et famam bonorum primum in notitiam populi, deinde ad honores peruenit, quæsturaque et duabus ædilitatibus, plebeia et curuli, postremo et prætura, perfunctus, jam ad consulatus spem cum attolleret animos, haud parum callide auram favoris popularis ex dictatoria invidia petit scitique plebis unus gratiam tulit. Omnes eam rogationem, quique Romæ quique in exercitu erant, æqui atque iniqui, præter ipsum dictatorem in contumeliam ejus latam acceperunt. Ipse, qua gravitate animi criminantes se ad multitudinem inimicos tulerat, eadem et populi in se sævientis injuriam tulit; acceptisque in ipso itinere litteris [s. C.] de æquato imperio, satis fidens haudquaquam cum imperii jure artem imperandi æquatam, cum invicto a civibus hostibusque animo ad exercitum rediit.

[27] Minucius vero cum jam ante vix tolerabilis fuisset rebus secundis ac favore volgi, tum utique immodice immodesteque non Hannibale magis victo ab se quam Q. Fabio gloriari: illum in rebus asperis unicum ducem ac parem quæsitum Hannibali, majorem minori, dictatorem magistro equitum, quod nulla memoria habeat annalium, jussu populi æquatum in eadem civitate, in qua magistri equitum virgas ac secures dictatoris tremere atque horrere soliti sint; tantum suam felicitatem virtutemque enituisse. ergo secuturum se fortunam suam, si dictator in cunctatione ac segnitie deorum hominumque judicio damnata perstaret. Itaque quo die primum congressus est cum Q. Fabio, statuendum omnium primum ait esse quemadmodum imperio æquato utantur: se optimum ducere aut diebus alternis aut, si majora intervalla placerent, partitis temporibus alterius summum jus imperiumque esse, ut par hosti non solum consilio sed viribus etiam esset, si quam occasionem rei gerendæ habuisset. Q. Fabio haudquaquam id placere: omnia fortunam eam habitura quamcumque temeritas collegæ habuisset; sibi communicatum cum alio, non ademptum imperium esse; itaque se nunquam volentem parte, qua posset, rerum consilio gerendarum cessurum, nec se tempora aut dies imperii cum eo, exercitum divisurum suisque consiliis, quoniam omnia non liceret, quæ posset seruaturum. Ita obtinuit ut legiones, sicut consulibus mos esset, inter [se] dividerent. Prima et quarta Minucio, secunda et tertia Fabio evenerunt. Item equites pari numero sociumque et Latini nominis auxilia diviserunt. Castris quoque separari magister equitum voluit.

[28] Duplex inde Hannibali gaudium fuit; neque enim quicquam eorum quæ apud hostes agerentur eum fallebat et perfugis multa [non] Indicantibus et per suos explorantem: nam et liberam Minuci temeritatem se suo modo captaturum et sollertiæ Fabi dimidium virium decessisse. Tumulus erat inter castra Minuci et Poenorum, quem qui occupasset haud dubie iniquiorem erat hosti locum facturus. Eum non tam capere sine certamine volebat Hannibal, quamquam id operæ pretium erat, quam causam certaminis cum Minucio, quem semper occursurum ad obsistendum satis sciebat, contrahere. Ager omnis medius erat prima specie inutilis insidiatori, quia non modo siluestre quicquam sed ne vepribus quidem vestitum habebat, re ipsa natus tegendis insidiis, eo magis quod in nuda valle nulla talis fraus timeri poterat; et erant in anfractibus cavæ rupes, ut quædam earum ducenos armatos possent capere. In has latebras, quot quemque locum apte insidere poterant, quinque milia conduntur peditum equitumque. Necubi tamen aut motus alicujus temere egressi aut fulgor armorum fraudem in valle tam aperta detegeret, missis paucis prima luce ad capiendum quem ante diximus tumulum avertit oculos hostium. Primo statim conspectu contempta paucitas ac sibi quisque deposcere pellendos inde hostes ac locum capiendum; dux ipse inter stolidissimos ferocissimosque ad arma vocat et vanis minis increpat hostem. Principio levem armaturam emittit, deinde conferto agmine [mitti] equites; postremo, cum hostibus quoque subsidia mitti videret, instructis legionibus procedit. et Hannibal laborantibus suis alia atque alia accrescente certamine mittens auxilia peditum equitumque jam justam expleverat aciem, ac totis utrimque viribus certatur. Prima levis armatura Romanorum, præoccupatum [ex] inferiore loco succedens tumulum, pulsa detrusaque terrorem in succedentem intulit equitem et ad signa legionum refugit. Peditum acies inter perculsos impavida sola erat videbaturque, si justa ac directa pugna esset, haudquaquam impar futura; tantum animorum fecerat prospere ante paucos dies res gesta; sed exorti repente insidiatores eum tumultum terroremque in latera utrimque ab tergoque incursantes fecerunt ut neque animus ad pugnam neque ad fugam spes cuiquam superesset.

[29] Tum Fabius, primo clamore paventium audito, dein conspecta procul turbata acie, "ita est" inquit; "non celerius quam timui deprendit fortuna temeritatem. Fabio æquatus imperio Hannibalem et virtute et fortuna superiorem videt. Sed aliud jurgandi suscensendique tempus erit: nunc signa extra vallum proferte; victoriam hosti extorqueamus, confessionem erroris civibus". Jam magna ex parte cæsis aliis, aliis circumspectantibus fugam, Fabiana se acies repente velut cælo demissa ad auxilium ostendit. Itaque priusquam ad conjectum teli veniret aut manum consereret, et suos a fuga effusa et ab nimis feroci pugna hostes continuit. Qui solutis ordinibus vage dissipati erant undique confugerunt ad integram aciem; qui plures simul terga dederant conversi in hostem voluentesque orbem nunc sensim referre pedem, nunc conglobati restare. Ac jam prope una acies facta erat victi atque integri exercitus inferebantque signa in hostem, cum Poenus receptui cecinit, palam ferente Hannibale ab se Minucium, se ab Fabio victum. Ita per variam fortunam diei majore parte exacta cum in castra reditum esset, Minucius convocatis militibus "sæpe ego" inquit, "audivi, milites, eum primum esse virum qui ipse consulat quid in rem sit, secundum eum qui bene monenti oboediat; qui nec ipse consulere nec alteri parere sciat, eum extremi ingenii esse. Nobis quoniam prima animi ingeniique negata sors est, secundam ac mediam teneamus et, dum imperare discimus, parere prudenti in animum inducamus. Castra cum Fabio jungamus. Ad prætorium ejus signa cum tulerimus, ubi ego eum parentem appellavero, quod beneficio ejus erga nos ac maiestate ejus dignum est, vos, milites, eos quorum vos modo arma dexteræ texerunt patronos salutabitis, et, si nihil aliud, gratorum certe nobis animorum gloriam dies hic dederit."

[30] Signo dato conclamatur inde ut colligantur vasa. Profecti et agmine incedentes in dictatoris castra in admirationem et ipsum et omnes qui circa erant converterunt. Ut constituta sunt ante tribunal signa, progressus ante alios magister equitum, cum patrem Fabium appellasset circumfusosque militum ejus totum agmen patronos consalutasset, "parentibus" inquit, "meis, dictator, quibus te modo nomine quod fando possum æquavi, vitam tantum debeo, tibi cum meam salutem, tum omnium horum. Itaque plebei scitum, quo oneratus [sum] magis quam honoratus, primus antiquo abrogoque et, quod exercitibus his tuis quod tibi mihique seruato ac conseruatori sit felix, sub imperium auspiciumque tuum redeo et signa hæc legionesque restituo. tu, quæso, placatus me magisterium equitum, hos ordines suos quemque tenere jubeas". Tum dextræ interjunctæ militesque contione dimissa ab notis ignotisque benigne atque hospitaliter invitati lætusque dies ex admodum tristi paulo ante ac prope exsecrabili factus. Romæ, ut est perlata fama rei gestæ, dein litteris non magis ipsorum imperatorum quam volgo militum ex utroque exercitu adfirmata, pro se quisque Maximum laudibus ad cælum ferre. Par gloria apud Hannibalem hostesque Poenos erat; ac tum demum sentire cum Romanis atque in Italia bellum esse; nam biennio ante adeo et duces Romanos et milites spreverant, ut vix cum eadem gente bellum esse crederent cujus terribilem [eam] famam a patribus accepissent. Hannibalem quoque ex acie redeuntem dixisse ferunt tandem eam nubem, quæ sedere in jugis montium solita sit, cum procella imbrem dedisse.

[31] Dum hæc geruntur in Italia, Cn. Seruilius Geminus consul cum classe [centum viginti] navium circumuectus Sardiniæ et Corsicæ oram, et obsidibus utrimque acceptis in Africam transmisit et, priusquam in continentem escensiones faceret, Menige insula vastata et ab incolentibus Cercinam, ne et ipsorum ureretur diripereturque ager, decem talentis argenti acceptis ad litora Africæ accessit copiasque exposuit. Inde ad populandum agrum ducti milites navalesque socii juxta effusi ac si [in] insulis cultorum egentibus prædarentur. Itaque in insidias temere inlati, cum a frequentibus palantes et locorum ignari ab gnaris circumuenirentur, cum multa cæde ac foeda fuga retro ad naves compulsi sunt. Ad mille hominum cum Ti. Sempronio Blæso quæstore amissum, classis ab litoribus hostium plenis trepide soluta in Siciliam cursum tenuit, traditaque Lilybæi T. Otacilio prætori, ut ab legato ejus P. Cincio Romam reduceretur. Ipse per Siciliam pedibus profectus freto in Italiam traiecit, litteris Q. Fabi accitus et ipse et collega ejus M. Atilius, ut exercitus ab se exacto jam prope semenstri imperio acciperent. Omnium prope annales Fabium dictatorem adversus Hannibalem rem gessisse tradunt; Cælius etiam eum primum a populo creatum dictatorem scribit. Sed et Cælium et ceteros fugit uni consuli Cn. Seruilio, qui tum procul in Gallia provincia aberat, jus fuisse dicendi dictatoris; quam moram quia exspectare territa jam clade civitas non poterat, eo decursum esse ut a populo crearetur qui pro dictatore esset; res inde gestas gloriamque insignem ducis et augentes titulum imaginis posteros, ut qui pro dictatore [creatus erat, dictator] crederetur, facile obtinuisse.

[32] Consules Atilius Fabiano, Geminus Seruilius Minuciano exercitu accepto, hibernaculis mature communitis, [quod reli]quum autumni erat Fabi artibus cum summa inter se concordia bellum gesserunt. Frumentatum exeunti Hannibali diversis locis opportuni aderant, carpentes agmen palatosque excipientes; in casum universæ dimicationis, quam omnibus artibus petebat hostis, non veniebant, adeoque inopia est coactus Hannibal ut, nisi cum fugæ specie abeundum timuisset, Galliam repetiturus fuerit, nulla spe relicta alendi exercitus in eis locis si insequentes consules eisdem artibus bellum gererent. Cum ad Gereonium jam hieme impediente constitisset bellum, Neapolitani legati Romam venere. Ab iis quadraginta pateræ aureæ magni ponderis in curiam inlatæ atque ita verba facta ut dicerent: scire sese populi [Romani] ærarium bello exhauriri et, cum juxta pro urbibus agrisque sociorum ac pro capite atque arce Italiæ urbe Romana atque imperio geratur, æquum censuisse Neapolitanos, quod auri sibi cum ad templorum ornatum tum ad subsidium fortunæ a majoribus relictum foret, eo juvare populum Romanum. Si quam opem in sese crederent, eodem studio fuisse oblaturos. Gratum sibi patres Romanos populumque facturum si omnes res Neapolitanorum suas duxissent, dignosque judicaverint ab quibus donum animo ac voluntate eorum qui libentes darent quam re majus ampliusque acciperent. Legatis gratiæ actæ pro munificentia curaque; patera, quæ ponderis minimi fuit, accepta.

[33] Per eosdem dies speculator Carthaginiensis, qui per biennium fefellerat, Romæ deprensus præcisisque manibus dimissus, et serui quinque et viginti in crucem acti, quod in campo Martio conjurassent; indici data libertas et æris gravis viginti milia. Legati et ad Philippum Macedonum regem missi ad deposcendum Demetrium Pharium, qui bello victus ad eum fugisset, et alii [in] Ligures ad expostulandum quod Poenum opibus auxiliisque suis juvissent, simul ad visendum ex propinquo quæ in Boiis atque Insubribus gererentur. Ad Pinnem quoque regem in Illyrios legati missi ad stipendium, cujus dies exierat, poscendum aut, si diem proferri vellet, obsides accipiendos. Adeo, etsi bellum ingens in ceruicibus erat, nullius usquam terrarum rei cura Romanos, ne longinquæ quidem effugiebat. In religionem etiam venit ædem Concordiæ, quam per seditionem militarem biennio ante L. Manlius prætor in Gallia vovisset, locatam ad id tempus non esse. Itaque duumuiri ad eam rem creati a M. Æmilio prætore urbano, C. Pupius et Cæso Quinctius Flamininus, ædem in arce faciendam locaverunt. Ab eodem prætore ex senatus consulto litteræ ad consules missæ ut, si iis videretur, alter eorum ad consules creandos Romam veniret; se in eam diem quam jussissent comitia edicturum. Ad hæc a consulibus rescriptum sine detrimento rei publicæ abscedi non posse ab hoste; itaque per interregem comitia habenda esse potius quam consul alter a bello avocaretur. Patribus rectius visum est dictatorem a consule dici comitiorum habendorum causa. Dictus L. Veturius Philo M. Pomponium Mathonem magistrum equitum dixit. Iis vitio creatis jussisque die quarto decimo se magistratu abdicare, ad interregnum res rediit.

[34] Consulibus prorogatum in annum imperium. Interreges proditi sunt a patribus C. Claudius Appi filius Cento, inde P. Cornelius Asina. In ejus interregno comitia habita magno certamine patrum ac plebis. C. Terentio Varroni, quem sui generis hominem, plebi insectatione principum popularibusque artibus conciliatum, ab Q. Fabi opibus et dictatorio imperio concusso aliena invidia splendentem volgus extrahere ad consulatum nitebatur, patres summa ope obstabant ne se insectando sibi æquari adsuescerent homines. Q. Bæbius Herennius tribunus plebis, cognatus C. Terenti, criminando non senatum modo sed etiam augures, quod dictatorem prohibuissent comitia perficere, per invidiam eorum favorem candidato suo conciliabat: ab hominibus nobilibus, per multos annos bellum quærentibus, Hannibalem in Italiam adductum; ab iisdem, cum debellari possit, fraude bellum trahi. Cum quattuor legionibus universis pugnari posse apparuisset eo quod M. Minucius absente Fabio prospere pugnasset, duas legiones hosti ad cædem objectas, deinde ex ipsa cæde ereptas ut pater patronusque appellaretur qui prius vincere prohibuisset Romanos quam vinci. Consules deinde Fabianis artibus, cum debellare possent, bellum traxisse. Id foedus inter omnes nobiles ictum nec finem ante belli habituros quam consulem vere plebeium, id est, hominem novum fecissent; nam plebeios nobiles jam eisdem initiatos esse sacris et contemnere plebem, ex quo contemni patribus desierint, coepisse. Cui non apparere id actum et quæsitum esse ut interregnum iniretur, ut in patrum potestate comitia essent? Id consules ambos ad exercitum morando quæsisse; id postea, quia invitis iis dictator esset dictus comitiorum causa, expugnatum esse ut vitiosus dictator per augures fieret. Habere igitur interregnum eos; consulatum unum certe plebis Romanæ esse; populum liberum habiturum ac daturum ei qui [magis] vere vincere quam diu imperare malit.

[35] Cum his orationibus accensa plebs esset, tribus patriciis petentibus, P. Cornelio Merenda L. Manlio Volsone M. Æmilio Lepido, duobus nobilium jam familiarum plebeiis, C. Atilio Serrano et Q. Ælio Pæto, quorum alter pontifex, alter augur erat, C. Terentius consul unus creatur, ut in manu ejus essent comitia rogando collegæ. Tum experta nobilitas parum fuisse virium in competitoribus ejus, L. Æmilium Paulum, qui cum M. Livio consul fuerat et damnatione collegæ sui prope ambustus evaserat, infestum plebei, diu ac multum recusantem ad petitionem compellit. Is proximo comitiali die concedentibus omnibus, qui cum Varrone certaverant, par magis in adversandum quam collega datur consuli. Inde prætorum comitia habita. Creati M. Pomponius Matho et P. Furius [Philus]; Philo Romæ juri dicundo urbana sors, Pomponio inter cives Romanos et peregrinos evenit; additi duo prætores, M. Claudius Marcellus in Siciliam, L. Postumius Albinus in Galliam. Omnes absentes creati sunt nec cuiquam eorum præter Terentium consulem mandatus honos quem non jam antea gessisset, præteritis aliquot fortibus ac strenuis viris, quia in tali tempore nulli novus magistratus videbatur mandandus.

[36] Exercitus quoque multiplicati sunt; quantæ autem copiæ peditum equitumque additæ sint adeo et numero et genere copiarum variant auctores, ut vix quicquam satis certum adfirmare ausus sim. Decem milia novorum militum alii scripta in supplementum, alii novas quattuor legiones ut octo legionibus rem gererent; numero quoque peditum equitumque legiones auctas milibus peditum et centenis equitibus in singulas adjectis, ut quina milia peditum, treceni equites essent, socii duplicem numerum equitum darent, peditis æquarent, septem et octoginta milia armatorum et ducentos in castris Romanis [fuisse] cum pugnatum ad Cannas est quidam auctores sunt. Illud haudquaquam discrepat majore conatu atque impetu rem actam quam prioribus annis, quia spem posse vinci hostem dictator præbuerat. Ceterum priusquam signa ab urbe novæ legiones moverent, decemuiri libros adire atque inspicere jussi propter territos volgo homines novis prodigiis. Nam et Romæ in Aventino et Ariciæ nuntiatum erat sub idem tempus lapidibus pluvisse, et multo cruore signa in Sabinis, Cæretes aquas [fonte callidos] manasse; id quidem etiam, quod sæpius acciderat, magis terrebat; et in via fornicata, quæ ad Campum erat, aliquot homines de cælo tacti exanimatique fuerant. Ea prodigia ex libris procurata. Legati a Pæsto pateras aureas Romam attulerunt. Iis, sicut Neapolitanis, gratiæ actæ, aurum non acceptum.

[37] Per eosdem dies ab Hierone classis Ostia cum magno commeatu accessit. legati in senatum introducti nuntiarunt cædem C. Flamini consulis exercitusque allatam adeo ægre tulisse regem Hieronem ut nulla sua propria regnique sui clade moveri magis potuerit. Itaque, quamquam probe sciat magnitudinem populi Romani admirabiliorem prope adversis rebus quam secundis esse, tamen se omnia quibus a bonis fidelibusque sociis bella juvari soleant misisse; quæ ne accipere abnuant magno opere se patres conscriptos orare. Jam omnium primum ominis causa Victoriam auream pondo ducentum ac viginti adferre sese. Acciperent eam tenerentque et haberent propriam et perpetuam. Advexisse etiam trecenta milia modium tritici, ducenta hordei, ne commeatus deessent, et quantum præterea opus esset quo jussissent subvecturos. Milite atque equite scire nisi Romano Latinique nominis non uti populum Romanum: levium armorum auxilia etiam externa vidisse in castris Romanis. Itaque misisse mille sagittariorum ac funditorum, aptam manum adversus Baliares ac Mauros pugnacesque alias missili telo gentes. Ad ea dona consilium quoque addebant ut prætor, cui provincia Sicilia evenisset, classem in Africam traiceret, ut et hostes in terra sua bellum haberent minusque laxamenti daretur iis ad auxilia Hannibali summittenda. Ab senatu ita responsum regi est: virum bonum egregiumque socium Hieronem esse atque uno tenore, ex quo in amicitiam populi Romani venerit, fidem coluisse ac rem Romanam omni tempore ac loco munifice adjuvisse. Id perinde ac deberet gratum populo Romano esse. aurum et a civitatibus quibusdam allatum, gratia rei accepta, non accepisse populum Romanum; Victoriam omenque accipere sedemque ei se divæ dare dicare Capitolium, templum Jovis optimi maximi, in ea arce urbis Romanæ sacratam volentem propitiamque, firmam ac stabilem fore populo Romano. Funditores sagittariique et frumentum traditum consulibus. quinqueremes ad [quinquaginta] navium classem quæ cum T. Otacilio propratore in Sicilia erat quinque et viginti additæ, permissumque est ut, si e re publica censeret esse, in Africam traiceret.

[38] Dilectu perfecto consules paucos morati dies dum ab sociis ac nomine Latino venirent milites. Tum, quod nunquam antea factum erat, jure jurando ab tribunis militum adacti milites; nam ad eam diem nihil præter sacramentum fuerat jussu consulum conventuros neque injussu abituros; et ubi ad decuriandum aut centuriandum convenissent, sua voluntate ipsi inter sese decuriati equites, centuriati pedites conjurabant sese fugæ atque formidinis ergo non abituros neque ex ordine recessuros nisi teli sumendi aut petendi et aut hostis feriendi aut civis seruandi causa. Id ex voluntario inter ipsos foedere ad tribunos ac legitimam juris jurandi adactionem translatum. Contiones, priusquam ab urbe signa moverentur, consulis Varronis multæ ac feroces fuere denuntiantis bellum arcessitum in Italiam ab nobilibus mansurumque in visceribus rei publicæ, si plures Fabios imperatores haberet, se quo die hostem vidisset perfecturum. Collegæ ejus Pauli una, pridie quam ex urbe proficisceretur, contio fuit, verior quam gratior populo, qua nihil inclementer in Varronem dictum nisi id modo mirari se quidni qui dux priusquam aut suum aut hostium exercitum locorum situm naturam regionis nosset, jam nunc togatus in urbe sciret quæ sibi agenda armato forent, [et] diem quoque prædicere posset qua cum hoste signis conlatis esset dimicaturus: se, quæ consilia magis res dent hominibus quam homines rebus, ea ante tempus immatura non præcepturum; optare ut quæ caute ac consulte gesta essent satis prospere evenirent; temeritatem, præterquam quod stulta sit, infelicem etiam ad id locorum fuisse. Et sua sponte apparebat tuta celeribus consiliis præpositurum, et, quo id constantius perseveraret, Q. Fabius Maximus sic eum proficiscentem adlocutus fertur.

[39] "Si aut collegam, id quod mallem, tui similem, L. Æmili, haberes aut tu collegæ tui esses similis, superuacanea esset oratio mea; nam et duo boni consules, etiam me indicente, omnia e re publica fide vestra faceretis, et mali nec mea verba auribus vestris nec consilia animis acciperetis. Nunc et collegam tuum et te talem virum intuenti mihi tecum omnis oratio est, quem video nequiquam et virum bonum et civem fore, si altera parte claudente re publica malis consiliis idem ac bonis juris et potestatis erit. erras enim, L. Paule, si tibi minus certaminis cum C. Terentio quam cum Hannibale futurum censes; nescio an infestior hic adversarius quam ille hostis maneat; cum illo in acie tantum, cum hoc omnibus locis ac temporibus certaturus es; adversus Hannibalem legionesque ejus tuis equitibus ac peditibus pugnandum tibi est, Varro dux tuis militibus te est oppugnaturus. Ominis etiam tibi causa absit C. Flamini memoria. Tamen ille consul demum et in provincia et ad exercitum coepit furere: hic, priusquam peteret consulatum, deinde in petendo consulatu, nunc quoque consul, priusquam castra videat aut hostem, insanit. Et qui tantas jam nunc procellas proelia atque acies jactando inter togatos ciet, quid inter armatam juventutem censes facturum et ubi extemplo res verba sequitur? Atqui si hic, quod facturum se denuntiat, extemplo pugnaverit, aut ego rem militarem, belli hoc genus, hostem hunc ignoro, aut nobilior alius Trasumenno locus nostris cladibus erit. Nec gloriandi tempus adversus unum est, et ego contemnendo potius quam appetendo gloriam modum excesserim; sed ita res se habet: una ratio belli gerendi adversus Hannibalem est qua ego gessi. Nec eventus modo hoc docet—stultorum iste magister est—sed eadem ratio, quæ fuit futuraque donec res eædem manebunt, immutabilis est. In Italia bellum gerimus, in sede ac solo nostro; omnia circa plena civium ac sociorum sunt; armis, viris, equis, commeatibus juvant juvabuntque,—id jam fidei documentum in adversis rebus nostris dederunt; meliores, prudentiores, constantiores nos tempus diesque facit. Hannibal contra in aliena, in hostili est terra inter omnia inimica infestaque, procul ab domo, ab patria; neque illi terra neque mari est pax; nullæ eum urbes accipiunt, nulla moenia; nihil usquam sui videt, in diem rapto vivit; partem vix tertiam exercitus ejus habet quem Hiberum amnem traiecit; plures fame quam ferro absumpti; nec his paucis jam victus suppeditat. Dubitas ergo quin sedendo superaturi simus eum qui senescat in dies, non commeatus, non supplementum, non pecuniam habeat? Quamdiu pro Gereoni, castelli Apuliæ inopis, tamquam pro Carthaginis moenibus sedet? Ne adversus te quidem de me gloriabor: Seruilius atque Atilius, proximi consules, vide quemadmodum eum ludificati sint. Hæc una salutis est via, L. Paule, quam difficilem infestamque cives tibi magis quam hostes facient. Idem enim tui quod hostium milites volent; idem Varro consul Romanus quod Hannibal Poenus imperator cupiet. Duobus ducibus unus resistas oportet. Resistes autem, adversus famam rumoresque hominum si satis firmus steteris, si te neque collegæ vana gloria neque tua falsa infamia moverit. Veritatem laborare nimis sæpe aiunt, exstingui nunquam. Gloriam qui spreverit, veram habebit. Sine timidum pro cauto, tardum pro considerato, imbellem pro perito belli vocent. Malo te sapiens hostis metuat quam stulti cives laudent. Omnia audentem contemnet Hannibal, nihil temere agentem metuet. Nec ego ut nihil agatur [hortor] sed ut agentem te ratio ducat, non fortuna; tuæ potestatis semper tu tuaque omnia sint; armatus intentusque sis; neque occasioni tuæ desis neque suam occasionem hosti des. Omnia non properanti clara certaque erunt; festinatio improvida est et cæca."

[40] Adversus ea consulis oratio haud sane læta fuit, magis fatentis ea quæ diceret vera quam facilia factu esse; dictatori magistrum equitum intolerabilem fuisse; quid consuli adversus collegam seditiosum ac temerarium virium atque auctoritatis fore? Se populare incendium priore consulatu semustum effugisse; optare ut omnia prospere evenirent; sed si quid adversi caderet, hostium se telis potius quam suffragiis iratorum civium caput objecturum. Ab hoc sermone profectum Paulum tradunt prosequentibus primoribus patrum: plebeium consulem sua plebes prosecuta, turba conspectior cum dignitates deessent. Ut in castra venerunt, permixto novo exercitu ac vetere, castris bifariam factis, ut nova minora essent propius Hannibalem, in veteribus major pars et omne robur virium esset, consulum anni prioris M. Atilium, ætatem excusantem, Romam miserunt, Geminum Seruilium in minoribus castris legioni Romanæ et socium peditum equitumque duobus milibus præficiunt. Hannibal quamquam parte dimidia auctas hostium copias cernebat, tamen adventu consulum mire gaudere. Non solum enim nihil ex raptis in diem commeatibus superabat sed ne unde raperet quidem quicquam reliqui erat, omni undique frumento, postquam ager parum tutus erat, in urbes munitas convecto, ut vix decem dierum, quod compertum postea est, frumentum superesset Hispanorumque ob inopiam transitio parata fuerit, si maturitas temporum exspectata foret.

[41] Ceterum temeritati consulis ac præpropero ingenio materiam etiam fortuna dedit, quod in prohibendis prædatoribus tumultuario proelio ac procursu magis militum quam ex præparato aut jussu imperatorum orto haudquaquam par Poenis dimicatio fuit. Ad mille et septingenti cæsi, non plus centum Romanorum sociorumque occisis. Ceterum victoribus effuse sequentibus metu insidiarum obstitit Paulus consul, cujus eo die—nam alternis imperitabant—imperium erat, Varrone indignante ac vociferante emissum hostem e manibus debellarique ni cessatum foret potuisse. Hannibal id damnum haud ægerrime pati; quin potius credere velut inescatam temeritatem ferocioris consulis ac novorum maxime militum esse. Et omnia ei hostium haud secus quam sua nota erant: dissimiles discordesque imperitare, duas prope partes tironum militum in exercitu esse. Itaque locum et tempus insidiis aptum se habere ratus, nocte proxima nihil præter arma ferente secum milite castra plena omnis fortunæ publicæ privatæque relinquit, transque proximos montes læva pedites instructos condit, dextra equites, impedimenta per convallem mediam traducit, ut diripiendis velut desertis fuga dominorum castris occupatum impeditumque hostem opprimeret. Crebri relicti in castris ignes, ut fides fieret dum ipse longius spatium fuga præciperet falsa imagine castrorum, sicut Fabium priore anno frustratus esset, tenere in locis consules voluisse.

[42] Ubi inluxit, subductæ primo stationes, deinde propius adeuntibus insolitum silentium admirationem fecit. Tum satis comperta solitudine in castris concursus fit ad prætoria consulum nuntiantium fugam hostium adeo trepidam ut tabernaculis stantibus castra reliquerint, quoque fuga obscurior esset, crebros etiam relictos ignes. Clamor inde ortus ut signa proferri juberent ducerentque ad persequendos hostes ac protinus castra diripienda et consul alter velut unus turbæ militaris erat: Paulus etiam atque etiam dicere providendum præcavendumque esse; postremo, cum aliter neque seditionem neque ducem seditionis sustinere posset, Marium Statilium præfectum cum turma Lucana exploratum mittit. Qui ubi adequitavit portis, subsistere extra munimenta ceteris jussis ipse cum duobus equitibus vallum intravit speculatusque omnia cum cura renuntiat insidias profecto esse: ignes in parte castrorum quæ vergat in hostem relictos; tabernacula aperta et omnia cara in promptu relicta; argentum quibusdam locis temere per vias vel[ut] objectum ad prædam vidisse. Quæ ad deterrendos a cupiditate animos nuntiata erant, ea accenderunt, et clamore orto a militibus, ni signum detur, sine ducibus ituros, haudquaquam dux defuit; nam extemplo Varro signum dedit proficiscendi. Paulus, cum ei sua sponte cunctanti pulli quoque auspicio non addixissent, nuntiari jam efferenti porta signa collegæ jussit. Quod quamquam Varro ægre est passus, Flamini tamen recens casus Claudique consulis primo Punico bello memorata navalis clades religionem animo incussit. Di prope ipsi eo die magis distulere quam prohibuere imminentem pestem Romanis; nam forte ita evenit ut, cum referri signa in castra jubenti consuli milites non parerent, serui duo Formiani unus, alter Sidicini equitis, qui Seruilio atque Atilio consulibus inter pabulatores excepti a Numidis fuerant, profugerent eo die ad dominos; deductique ad consules nuntiant omnem exercitum Hannibalis trans proximos montes sedere in insidiis. Horum opportunus adventus consules imperii potentes fecit, cum ambitio alterius suam primum apud eos prava indulgentia maiestatem soluisset.

[43] Hannibal postquam motos magis inconsulte Romanos quam ad ultimum temere evectos vidit, nequiquam detecta fraude in castra rediit. Ibi plures dies propter inopiam frumenti manere nequit, novaque consilia in dies non apud milites solum mixtos ex conluvione omnium gentium sed etiam apud ducem ipsum oriebantur. Nam cum initio fremitus, deinde aperta vociferatio fuisset exposcentium stipendium debitum querentiumque annonam primo, postremo famem, et mercennarios milites, maxime Hispani generis, de transitione cepisse consilium fama esset, ipse etiam interdum Hannibal de fuga in Galliam dicitur agitasse ita ut relicto peditatu omni cum equitibus se proriperet. Cum hæc consilia atque hic habitus animorum esset in castris, movere inde statuit in calidiora atque eo maturiora messibus Apuliæ loca, simul ut, quo longius ab hoste recessisset, eo transfugia impeditiora levibus ingeniis essent. Profectus est nocte ignibus similiter factis tabernaculisque paucis in speciem relictis, ut insidiarum par priori metus contineret Romanos. Sed per eundem Lucanum Statilium omnibus ultra castra transque montes exploratis, cum relatum esset visum procul hostium agmen, tum de insequendo eo consilia agitari coepta. Cum utriusque consulis eadem quæ ante semper fuisset sententia, ceterum Varroni fere omnes, Paulo nemo præter Seruilium, prioris anni consulem, adsentiretur, [ex] majoris partis sententia ad nobilitandas clade Romana Cannas urgente fato profecti sunt. Prope eum vicum Hannibal castra posuerat aversa a Volturno vento, qui campis torridis siccitate nubes pulueris vehit. Id cum ipsis castris percommodum fuit, tum salutare præcipue futurum erat cum aciem dirigerent, ipsi aversi terga tantum adflante vento in occæcatum puluere offuso hostem pugnaturi.

[44] Consules satis exploratis itineribus sequentes Poenum, ut ventum ad Cannas est et in conspectu Poenum habebant, bina castra communiunt, eodem ferme intervallo quo ad Gereonium sicut ante copiis divisis. Aufidus amnis, utrisque castris adfluens, aditum aquatoribus ex sua cujusque opportunitate haud sine certamine dabat; ex minoribus tamen castris, quæ posita trans Aufidum erant, liberius aquabantur Romani, quia ripa ulterior nullum habebat hostium præsidium. Hannibal spem nanctus locis natis ad equestrem pugnam, qua parte virium invictus erat, facturos copiam pugnandi consules, dirigit aciem lacessitque Numidarum procursatione hostes. Inde rursus sollicitari seditione militari ac discordia consulum Romana castra, cum Paulus Sempronique et Flamini temeritatem Varroni Varro speciosum timidis ac segnibus ducibus exemplum Fabium obiceret testareturque deos hominesque hic nullam penes se culpam esse, quod Hannibal jam vel[ut] usu cepisset Italiam; se constrictum a collega teneri; ferrum atque arma iratis et pugnare cupientibus adimi militibus; ille, si quid projectis ac proditis ad inconsultam atque improvidam pugnam legionibus accideret, se omnis culpæ exsortem, omnis eventus participem fore diceret; videret ut quibus lingua prompta ac temeraria, æque in pugna vigerent manus.

[45] Dum altercationibus magis quam consiliis tempus teritur, Hannibal ex acie, quam ad multum diei tenuerat instructam, cum in castra ceteras reciperet copias, Numidas ad invadendos ex minoribus castris Romanorum aquatores trans flumen mittit. Quam inconditam turbam cum vixdum in ripam egressi clamore ac tumultu fugassent, in stationem quoque pro vallo locatam atque ipsas prope portas evecti sunt. Id vero indignum visum ab tumultuario auxilio jam etiam castra Romana terreri, ut ea modo una causa ne extemplo transirent flumen dirigerentque aciem tenuerit Romanos quod summa imperii eo die penes Paulum fuerit. Itaque postero die Varro, cui sors ejus diei imperii erat, nihil consulto collega signum proposuit instructasque copias flumen traduxit, sequente Paulo quia magis non probare quam non adjuvare consilium poterat. Transgressi flumen eas quoque quas in castris minoribus habuerant copias suis adjungunt atque ita instructa acie in dextro cornu—id erat flumini propius—Romanos equites locant, deinde pedites: lævum cornu extremi equites sociorum, intra pedites, ad medium juncti legionibus Romanis, tenuerunt: jaculatores ex ceteris levium armorum auxiliis prima acies facta. Consules cornua tenuerunt, Terentius lævum, Æmilius dextrum: Gemino Seruilio media pugna tuenda data.

[46] Hannibal luce prima Baliaribus levique alia armatura præmissa transgressus flumen, ut quosque traduxerat, ita in acie locabat, Gallos Hispanosque equites prope ripam lævo in cornu adversus Romanum equitatum; dextrum cornu Numidis equitibus datum media acie peditibus firmata ita ut Afrorum utraque cornua essent, interponerentur his medii Galli atque Hispani. Afros Romanam [magna ex parte] crederes aciem; ita armati erant armis et ad Trebiam ceterum magna ex parte ad Trasumennum captis. Gallis Hispanisque scuta ejusdem formæ fere erant, dispares ac dissimiles gladii, Gallis prælongi ac sine mucronibus, Hispano, punctim magis quam cæsim adsueto petere hostem, brevitate habiles et cum mucronibus. Ante alios habitus gentium harum cum magnitudine corporum, tum specie terribilis erat: Galli super umbilicum erant nudi: Hispani linteis prætextis purpura tunicis, candore miro fulgentibus, constiterant. Numerus omnium peditum qui tum stetere in acie milium fuit quadraginta, decem equitum. Duces cornibus præerant sinistro Hasdrubal, dextro Maharbal; mediam aciem Hannibal ipse cum fratre Magone tenuit. Sol seu de industria ita locatis seu quod forte ita stetere peropportune utrique parti obliquus erat Romanis in meridiem, Poenis in septentrionem versis; ventus—Volturnum regionis incolæ vocant—aduersus Romanis coortus multo puluere in ipsa ora voluendo prospectum ademit.

[47] Clamore sublato procursum ab auxiliis et pugna levibus primum armis commissa; deinde equitum Gallorum Hispanorumque lævum cornu cum dextro Romano concurrit, minime equestris more pugnæ; frontibus enim adversis concurrendum erat, quia nullo circa ad evagandum relicto spatio hinc amnis, hinc peditum acies claudebant. In derectum utrimque nitentes, stantibus ac confertis postremo turba equis vir virum amplexus detrahebat equo. Pedestre magna jam ex parte certamen factum erat; acrius tamen quam diutius pugnatum est pulsique Romani equites terga vertunt. Sub equestris finem certaminis coorta est peditum pugna, primo et viribus et animis par dum constabant ordines Gallis Hispanisque; tandem Romani, diu ac sæpe conisi, æqua fronte acieque densa impulere hostium cuneum nimis tenuem eoque parum validum, a cetera prominentem acie. Impulsis deinde ac trepide referentibus pedem institere ac tenore uno per præceps pavore fugientium agmen in mediam primum aciem inlati, postremo nullo resistente ad subsidia Afrorum peruenerunt, qui utrimque reductis alis constiterant media, qua Galli Hispanique steterant, aliquantum prominente acie. Qui cuneus ut pulsus æquavit frontem primum, deinde cedendo etiam sinum in medio dedit, Afri circa jam cornua fecerant inruentibusque incaute in medium Romanis circumdedere alas; mox cornua extendendo clausere et ab tergo hostes. Hinc Romani, defuncti nequiquam [de] proelio uno, omissis Gallis Hispanisque, quorum terga ceciderant, [et] adversus Afros integram pugnam ineunt, non tantum [in] eo iniquam quod inclusi adversus circumfusos sed etiam quod fessi cum recentibus ac vegetis pugnabant.

[48] Jam et sinistro cornu Romanis, ubi sociorum equites adversus Numidas steterant, consertum proelium erat, segne primo et a Punica coeptum fraude. Quingenti ferme Numidæ, præter solita arma telaque gladios occultos sub loricis habentes, specie transfugarum cum ab suis parmas post terga habentes adequitassent, repente ex equis desiliunt parmisque et jaculis ante pedes hostium projectis in mediam aciem accepti ductique ad ultimos considere ab tergo jubentur. Ac dum proelium ab omni parte conseritur, quieti manserunt; postquam omnium animos oculosque occupaverat certamen, tum arreptis scutis, quæ passim inter aceruos cæsorum corporum strata erant, aversam adoriuntur Romanam aciem, tergaque ferientes ac poplites cædentes stragem ingentem ac majorem aliquanto pavorem ac tumultum fecerunt. Cum alibi terror ac fuga, alibi pertinax in mala jam spe proelium esset, Hasdrubal qui ea parte præerat, subductos ex media acie Numidas, quia segnis eorum cum adversis pugna erat, ad persequendos passim fugientes mittit, Hispanos et Gallos pedites Afris prope jam fessis cæde magis quam pugna adjungit.

[49] Parte altera pugnæ Paulus, quamquam primo statim proelio funda graviter ictus fuerat, tamen et occurrit sæpe cum confertis Hannibali et aliquot locis proelium restituit, protegentibus eum equitibus Romanis, omissis postremo equis, quia consulem et ad regendum equum vires deficiebant. Tum denuntianti cuidam jussisse consulem ad pedes descendere equites dixisse Hannibalem ferunt: "quam mallem, vinctos mihi traderet". Equitum pedestre proelium, quale jam haud dubia hostium victoria, fuit, cum victi mori in vestigio mallent quam fugere, victores morantibus victoriam irati trucidarent quos pellere non poterant. Pepulerunt tamen jam paucos superantes et labore ac volneribus fessos. Inde dissipati omnes sunt, equosque ad fugam qui poterant repetebant. Cn. Lentulus tribunus militum cum præteruehens equo sedentem in saxo cruore oppletum consulem vidisset, "L. Æmili" inquit, "quem unum insontem culpæ cladis hodiernæ dei respicere debent, cape hunc equum, dum et tibi virium aliquid superest [et] comes ego te tollere possum ac protegere. Ne funestam hanc pugnam morte consulis feceris; etiam sine hoc lacrimarum satis luctusque est". Ad ea consul: "tu quidem, Cn. Corneli, macte virtute esto; sed cave, frustra miserando exiguum tempus e manibus hostium evadendi absumas. Abi, nuntia publice patribus urbem Romanam muniant ac priusquam victor hostis adveniat præsidiis firment; privatim Q. Fabio L. Æmilium præceptorum ejus memorem et vixisse [et] adhuc et mori. Me in hac strage militum meorum patere exspirare, ne aut reus iterum e consulatu sim [aut] accusator collegæ exsistam ut alieno crimine innocentiam meam protegam." Hæc eos agentes prius turba fugientium civium, deinde hostes oppressere; consulem ignorantes quis esset obruere telis, Lentulum in tumultu abripuit equus. Tum undique effuse fugiunt. Septem milia hominum in minora castra, decem in majora, duo ferme in vicum ipsum Cannas perfugerunt, qui extemplo a Carthalone atque equitibus nullo munimento tegente vicum circumuenti sunt. Consul alter, seu forte seu consilio nulli fugientium insertus agmini, cum quinquaginta fere equitibus Venusiam perfugit. Quadraginta quinque milia quingenti pedites, duo milia septingenti equites, et tantadem prope civium sociorumque pars, cæsi dicuntur; in his ambo consulum quæstores, L. Atilius et L. Furius Bibaculus, et undetriginta tribuni militum, consulares quidam prætoriique et ædilicii—inter eos Cn. Seruilium Geminum et M. Minucium numerant, qui magister equitum priore anno, [consul] aliquot annis ante fuerat—octoginta præterea aut senatores aut qui eos magistratus gessissent unde in senatum legi deberent cum sua voluntate milites in legionibus facti essent. Capta eo proelio tria milia peditum et equites mille et quingenti dicuntur.

[50] Hæc est pugna [Cannensis], Alliensi cladi nobilitate par, ceterum ut illis quæ post pugnam accidere levior, quia ab hoste est cessatum, sic strage exercitus gravior foediorque. Fuga namque ad Alliam sicut urbem prodidit, ita exercitum seruavit: ad Cannas fugientem consulem vix quinquaginta secuti sunt, alterius morientis prope totus exercitus fuit. Binis in castris cum multitudo semiermis sine ducibus esset, nuntium qui in majoribus erant mittunt, dum proelio, deinde ex lætitia epulis fatigatos quies nocturna hostes premeret ut ad se transirent: uno agmine Canusium abituros esse. eam sententiam alii totam aspernari; cur enim illos, qui se arcessant, ipsos non venire, cum æque conjungi possent? Quia videlicet plena hostium omnia in medio essent, et aliorum quam sua corpora tanto periculo mallent obicere. Aliis non tam sententia displicere quam animus deesse: P. Sempronius Tuditanus tribunus militum "capi ergo mavoltis" inquit, "ab avarissimo et crudelissimo hoste æstimarique capita vestra et exquiri pretia ab interrogantibus Romanus civis sis an Latinus socius, et ex tua contumelia et miseria alteri honos quæratur? Non tu, si quidem L. Æmili consulis, qui se bene mori quam turpiter vivere maluit, et tot fortissimorum virorum qui circa eum cumulati jacent cives estis. Sed antequam opprimit lux majoraque hostium agmina obsæpiunt iter, per hos, qui inordinati atque incompositi obstrepunt portis, erumpamus. Ferro atque audacia via fit quamuis per confertos hostes. Cuneo quidem hoc laxum atque solutum agmen, ut si nihil obstet, disicias. Itaque ite mecum qui et vosmet ipsos et rem publicam saluam voltis". Hæc ubi dicta dedit, stringit gladium cuneoque facto per medios vadit hostes et, cum in latus dextrum quod patebat Numidæ jacularentur, translatis in dextrum scutis in majora castra ad sescenti evaserunt atque inde protinus alio magno agmine adjuncto Canusium incolumes perueniunt. Hæc apud victos magis impetu animorum, quos ingenium suum cuique aut fors dabat, quam ex consilio ipsorum aut imperio cujusquam agebatur.

[51] Hannibali victori cum ceteri circumfusi gratularentur suaderentque ut, tanto perfunctus bello, diei quod reliquum esset noctisque insequentis quietem et ipse sibi sumeret et fessis daret militibus, Maharbal præfectus equitum, minime cessandum ratus, "immo ut quid hac pugna sit actum scias, die quinto" inquit, "uictor in Capitolio epulaberis. Sequere; cum equite, ut prius venisse quam venturum sciant, præcedam." Hannibali nimis læta res est visa majorque quam ut eam statim capere animo posset. Itaque voluntatem se laudare Maharbalis ait; ad consilium pensandum temporis opus esse. Tum Maharbal: "non omnia nimirum eidem di dedere. Vincere scis, Hannibal; victoria uti nescis." mora ejus diei satis creditur saluti fuisse urbi atque imperio. Postero die ubi primum inluxit, ad spolia legenda foedamque etiam hostibus spectandam stragem insistunt. Jacebant tot Romanorum milia, pedites passim equitesque, ut quem cuique fors aut pugna junxerat aut fuga; adsurgentes quidam ex strage media cruenti, quos stricta matutino frigore excitaverant volnera, ab hoste oppressi sunt; quosdam et jacentes vivos succisis feminibus poplitibusque invenerunt nudantes ceruicem jugulumque et reliquum sanguinem jubentes haurire; inventi quidam sunt mersis in effossam terram capitibus quos sibi ipsos fecisse foveas obruentesque ora superiecta humo interclusisse spiritum apparebat. Præcipue convertit omnes subtractus Numida mortuo superincubanti Romano vivus naso auribusque laceratis, cum manibus ad capiendum telum inutilibus, in rabiem ira versa laniando dentibus hostem exspirasset.

[52] Spoliis ad multum diei lectis, Hannibal ad minora ducit castra oppugnanda et omnium primum brachio objecto [a] flumine eos excludit; ceterum omnibus labore, vigiliis, volneribus etiam fessis maturior ipsius spe deditio est facta. Pacti ut arma atque equos traderent, in capita Romana trecenis nummis quadrigatis, in socios ducenis, in servos centenis et ut eo pretio persoluto cum singulis abirent vestimentis, in castra hostes acceperunt traditique in custodiam omnes sunt, seorsum cives sociique. dum ibi tempus teritur, interea cum ex majoribus castris, quibus satis virium aut animi fuit, ad quattuor milia hominum et ducenti equites, alii agmine, alii palati passim per agros, quod haud minus tutum erat, Canusium perfugissent, castra ipsa ab sauciis timidisque eadem condicione qua altera tradita hosti. Præda ingens parta est, et præter equos virosque et si quid argenti (quod plurimum in phaleris equorum erat; nam ad vescendum facto perexiguo, utique militantes, utebantur) omnis cetera præda diripienda data est. Tum sepeliendi causa conferri in unum corpora suorum jussit; ad octo milia fuisse dicuntur fortissimorum virorum. consulem quoque Romanum conquisitum sepultumque quidam auctores sunt. Eos qui Canusium perfugerant mulier Apula nomine Busa, genere clara ac divitiis, moenibus tantum tectisque a Canusinis acceptos, frumento, veste, viatico etiam juvit, pro qua ei munificentia postea bello perfecto ab senatu honores habiti sunt.

[53] Ceterum cum ibi tribuni militum quattuor essent, Fabius Maximus de legione prima, cujus pater priore anno dictator fuerat, et de legione secunda L. Publicius Bibulus et P. Cornelius Scipio et de legione tertia Ap. Claudius Pulcher, qui proxime ædilis fuerat, omnium consensu ad P. Scipionem admodum adulescentem et ad Ap. Claudium summa imperii delata est. Quibus consultantibus inter paucos de summa rerum nuntiat P. Furius Philus, consularis viri filius, nequiquam eos perditam spem fovere; desperatam comploratamque rem esse publicam; nobiles juvenes quosdam, quorum principem L. Cæcilium Metellum, mare ac naves spectare, ut deserta Italia ad regum aliquem transfugiant. Quod malum, præterquam atrox, super tot clades etiam novum, cum stupore ac miraculo torpidos defixisset qui aderant et consilium advocandum de eo censerent, negat consilii rem esse [Scipio] Juvenis, fatalis dux hujusce belli: audendum atque agendum, non consultandum ait in tanto malo esse. Irent secum extemplo armati qui rem publicam saluam vellent; nulla verius quam ubi ea cogitentur hostium castra esse. Pergit ire sequentibus paucis in hospitium Metelli et, cum concilium ibi juvenum de quibus allatum erat invenisset, stricto super capita consultantium gladio, "ex mei animi sententia" inquit, "ut ego rem publicam populi Romani non deseram neque alium civem Romanum deserere patiar; si sciens fallo, tum me, Juppiter optime maxime, domum, familiam remque meam pessimo leto adficias. In hæc verba, L. Cæcili, jures postulo, ceterique qui adestis. Qui non juraverit in se hunc gladium strictum esse sciat". Haud secus pavidi quam si victorem Hannibalem cernerent, jurant omnes custodiendosque semet ipsos Scipioni tradunt.

[54] Eo tempore quo hæc Canusi agebantur Venusiam ad consulem ad quattuor milia et quingenti pedites equitesque, qui sparsi fuga per agros fuerant, peruenere. Eos omnes Venusini per familias benigne accipiendos curandosque cum divisissent, in singulos equites togas et tunicas et quadrigatos nummos quinos vicenos, et pediti denos et arma quibus deerant dederunt, ceteraque publice ac privatim hospitaliter facta certatumque ne a muliere Canusina populus Venusinus officiis vinceretur. Sed gravius onus Busæ multitudo faciebat; et jam ad decem milia hominum erant, Appiusque et Scipio, postquam incolumem esse alterum consulem acceperunt, nuntium extemplo mittunt quantæ secum peditum equitumque copiæ essent sciscitatumque simul utrum Venusiam adduci exercitum an manere juberet Canusi. Varro ipse Canusium copias traduxit; et jam aliqua species consularis exercitus erat moenibusque se certe, si non armis, ab hoste videbantur defensuri. Romam ne has quidem reliquias superesse civium sociorumque sed occidione occisum cum duobus [consularibus ducibus] exercitum deletasque omnes copias allatum fuerat. Nunquam salua urbe tantum pavoris tumultusque intra moenia Romana fuit. Itaque succumbam oneri neque adgrediar narrare quæ edissertando minora vero faciam. consule exercituque ad Trasumennum priore anno amisso non volnus super volnus sed multiplex clades, cum duobus consulibus duo consulares exercitus amissi nuntiabantur nec ulla jam castra Romana nec ducem nec militem esse; Hannibalis Apuliam, Samnium ac jam prope totam Italiam factam. Nulla profecto alia gens tanta mole cladis non obruta esset. compares cladem ad Ægates insulas Carthaginiensium proelio navali acceptam, qua fracti Sicilia ac Sardinia cessere, inde vectigales ac stipendiarios fieri se passi sunt, aut pugnam adversam in Africa, cui postea hic ipse Hannibal succubuit; nulla ex parte comparandæ sunt nisi quod minore animo latæ sunt.

[55] P. Furius Philus et M. Pomponius prætores senatum in curiam Hostiliam vocaverunt, ut de urbis custodia consulerent; neque enim dubitabant deletis exercitibus hostem ad oppugnandam Romam, quod unum opus belli restaret, venturum. Cum in malis sicuti ingentibus ita ignotis ne consilium quidem satis expedirent obstreperetque clamor lamentantium mulierum et nondum palam facto vivi mortuique et per omnes pæne domos promiscue complorarentur, tum Q. Fabius Maximus censuit equites expeditos et Appia et Latina via mittendos, qui obvios percontando—aliquos profecto ex fuga passim dissipatos fore—referant quæ fortuna consulum atque exercituum sit et, si quid di immortales miseriti imperii reliquum Romani nominis fecerint, ubi eæ copiæ sint; quo se Hannibal post proelium contulerit, quid paret, quid agat acturusque sit. Hæc exploranda noscendaque per impigros juvenes esse; illud per patres ipsos agendum, quoniam magistratuum parum sit, ut tumultum ac trepidationem in urbe tollant, matronas publico arceant continerique intra suum quamque limen cogant, comploratus familiarum coerceant, silentium per urbem faciant, nuntios rerum omnium ad prætores deducendos curent, suæ quisque fortunæ domi auctorem exspectent, custodesque præterea ad portas ponant qui prohibeant quemquam egredi urbe cogantque homines nullam nisi urbe ac moenibus saluis salutem sperare. Ubi conticuerit [recte] tumultus, tum in curiam patres revocandos consulendumque de urbis custodia esse.

[56] Cum in hanc sententiam pedibus omnes issent summotaque foro [a] magistratibus turba patres diversi ad sedandos tumultus discessissent, tum demum litteræ a C. Terentio consule allatæ sunt: L. Æmilium consulem exercitumque cæsum; sese Canusi esse, reliquias tantæ cladis velut ex naufragio colligentem; ad decem milia militum ferme esse incompositorum inordinatorumque; Poenum sedere ad Cannas, in captivorum pretiis prædaque alia nec victoris animo nec magni ducis more nundinantem. Tum privatæ quoque per domos clades volgatæ sunt adeoque totam urbem opplevit luctus ut sacrum anniversarium Cereris intermissum sit, quia nec lugentibus id facere est fas nec ulla in illa tempestate matrona expers luctus fuerat. Itaque ne ob eandem causam alia quoque sacra publica aut privata desererentur, senatus consulto diebus triginta luctus est finitus. Ceterum cum sedato urbis tumultu revocati in curiam patres essent, aliæ insuper ex Sicilia litteræ allatæ sunt ab T. Otacilio proprætore, regnum Hieronis classe Punica vastari; cui cum opem imploranti ferre vellent [præfecti ab se missi], nuntiatum his esse aliam classem ad Ægates insulas stare paratam instructamque, ut, ubi se versum ad tuendam Syracusanam oram Poeni sensissent, Lilybæum extemplo provinciamque aliam Romanam adgrederentur; itaque classe opus esse, si regem socium Siciliamque tueri vellent.

[57] Litteris consulis prætorisque [lectis censuere patres] M. Claudium, qui classi ad Ostiam stanti præesset, Canusium ad exercitum mittendum scribendumque consuli et, cum prætori exercitum tradidisset, primo quoque tempore, quantum per commodum rei publicæ fieri posset, Romam veniret. Territi etiam super tantas clades cum ceteris prodigiis, tum quod duæ Vestales eo anno, Opimia atque Floronia, stupri compertæ et altera sub terra, uti mos est, ad portam Collinam necata fuerat, altera sibimet ipsa mortem consciverat; L. Cantilius scriba pontificius, quos nunc minores pontifices appellant, qui cum Floronia stuprum fecerat, a pontifice maximo eo usque virgis in comitio cæsus erat ut inter verbera exspiraret. hoc nefas cum inter tot, ut fit, clades in prodigium versum esset, decemuiri libros adire jussi sunt et Q. Fabius Pictor Delphos ad oraculum missus est sciscitatum quibus precibus suppliciisque deos possent placare et quænam futura finis tantis cladibus foret. Interim ex fatalibus libris sacrificia aliquot extraordinaria facta, inter quæ Gallus et Galla, Græcus et Græca in foro bovario sub terram vivi demissi sunt in locum saxo consæptum, jam ante hostiis humanis, minime Romano sacro, imbutum. Placatis satis, ut rebantur, deis M. Claudius Marcellus ab Ostia mille et quingentos milites quos in classem scriptos habebat Romam, ut urbi præsidio essent, mittit; ipse legione classica—ea legio tertia erat—cum tribunis militum Teanum Sidicinum præmissa, classe tradita P. Furio Philo collegæ paucos post dies Canusium magnis itineribus contendit. Inde dictator ex auctoritate patrum dictus M. Junius et Ti. Sempronius magister equitum dilectu edicto juniores ab annis septemdecim et quosdam prætextatos scribunt; quattuor ex his legiones et mille equites effecti. Item ad socios Latinumque nomen ad milites ex formula accipiendos mittunt. Arma, tela, alia parari jubent et vetera spolia hostium detrahunt templis porticibusque. Et aliam formam novi dilectus inopia liberorum capitum ac necessitas dedit: octo milia juvenum validorum ex seruitiis, prius sciscitantes singulos vellentne militare, empta publice armaverunt. Hic miles magis placuit, cum pretio minore redimendi captivos copia fieret.

[58] Namque Hannibal secundum tam prosperam ad Cannas pugnam victoris magis quam bellum gerentis intentus curis, cum captivis productis segregatisque socios, sicut ante ad Trebiam Trasumennumque lacum, benigne adlocutus sine pretio dimisisset, Romanos quoque vocatos, quod nunquam alias antea, satis miti sermone adloquitur: non internecivum sibi esse cum Romanis bellum; de dignitate atque imperio certare. Et patres virtuti Romanæ cessisse et se id adniti ut suæ in vicem simul felicitati et virtuti cedatur. Itaque redimendi se captivis copiam facere; pretium fore in capita equiti quingenos quadrigatos nummos, trecenos pediti, servo centenos. Quamquam aliquantum adiciebatur equitibus ad id pretium quo pepigerant dedentes se, læti tamen quamcumque condicionem paciscendi acceperunt. Placuit suffragio ipsorum decem deligi qui Romam ad senatum irent, nec pignus aliud fidei quam ut jurarent se redituros acceptum. Missus cum his Carthalo, nobilis Carthaginiensis, qui, si forte ad pacem inclinaret animus, condiciones ferret. Cum egressi castris essent, unus ex iis, minime Romani ingenii homo velut aliquid oblitus, juris jurandi soluendi causa cum in castra redisset, ante noctem comites adsequitur. Ubi Romam venire eos nuntiatum est, Carthaloni obviam lictor missus, qui dictatoris verbis nuntiaret ut ante noctem excederet finibus Romanis.

[59] Legatis captivorum senatus ab dictatore datus est, quorum princeps: "M. Juni vosque, patres conscripti" inquit, "nemo nostrum ignorat nulli unquam civitati viliores fuisse captivos quam nostræ; ceterum, nisi nobis plus justo nostra placet causa, non alii unquam minus neglegendi vobis quam nos in hostium potestatem venerunt. Non enim in acie per timorem arma tradidimus sed cum prope ad noctem superstantes cumulis cæsorum corporum proelium extraxissemus, in castra recepimus nos; diei reliquum ac noctem insequentem, fessi labore ac volneribus, vallum sumus tutati; postero die, cum circumsessi ab exercitu victore aqua arceremur nec ulla jam per confertos hostes erumpendi spes esset nec esse nefas duceremus quinquaginta milibus hominum ex acie nostra trucidatis aliquem ex Cannensi pugna Romanum militem restare, tunc demum pacti sumus pretium quo redempti dimitteremur, arma in quibus nihil jam auxilii erat hosti tradidimus. Majores quoque acceperamus se a Gallis auro redemisse et patres vestros, asperrimos illos ad condiciones pacis, legatos tamen [ad] captivorum redimendorum gratia Tarentum misisse. Atqui et [ad] Alliam cum Gallis et ad Heracleam cum Pyrrho utraque non tam clade infamis quam pavore et fuga pugna fuit: Cannenses campos acerui Romanorum corporum tegunt, nec supersumus pugnæ nisi in quibus trucidandis et ferrum et vires hostem defecerunt. Sunt etiam de nostris quidam qui ne in acie quidem fuerunt sed præsidio castris relicti, cum castra traderentur, in potestatem hostium venerunt. Haud equidem ullius civis et commilitonis fortunæ aut condicioni invideo, nec premendo alium me extulisse velim: ne illi quidem, nisi pernicitatis pedum et cursus aliquod præmium est, qui plerique inermes ex acie fugientes non prius quam Venusiæ aut Canusii constiterunt, se nobis merito prætulerint gloriatique sint in se plus quam in nobis præsidii rei publicæ esse. Sed illis et bonis ac fortibus militibus utemini et nobis etiam promptioribus pro patria, quod beneficio vestro redempti atque in patriam restituti fuerimus. Dilectum ex omni ætate et fortuna habetis; octo milia servorum audio armari. Non minor numerus noster est nec majore pretio redimi possumus quam ii emuntur; nam si conferam nos cum illis, injuriam nomini Romano faciam. Illud etiam in tali consilio animaduertendum vobis censeam, patres conscripti, si jam duriores esse velitis, quod nullo nostro merito faciatis, cui nos hosti relicturi sitis. Pyrrho videlicet, qui [uos] hospitum numero captivos habuit? An barbaro ac Poeno, qui utrum avarior an crudelior sit vix existimari potest? Si videatis catenas, squalorem, deformitatem civium vestrorum, non minus profecto vos ea species moveat quam si ex altera parte cernatis stratas Cannensibus campis legiones vestras. Intueri potestis sollicitudinem et lacrimas in vestibulo curiæ stantium cognatorum nostrorum exspectantiumque responsum vestrum. Cum ii pro nobis proque iis qui absunt ita suspensi ac solliciti sint, quem censetis animum ipsorum esse quorum in discrimine vita libertasque est? Si, mediusfidius, ipse in nos mitis Hannibal contra naturam suam esse velit, nihil tamen nobis vita opus esse censeamus cum indigni ut redimeremur a vobis visi simus. Rediere Romam quondam remissi a Pyrrho sine pretio captivi; sed rediere cum legatis, primoribus civitatis, ad redimendos sese missis. Redeam ego in patriam trecentis nummis non æstimatus civis? Suum quisque animum, patres conscripti. Scio in discrimine esse vitam corpusque meum; magis me famæ periculum movet, ne a vobis damnati ac repulsi abeamus; neque enim vos pretio pepercisse homines credent."

[60] Ubi is finem fecit, extemplo ab ea turba, quæ in comitio erat, clamor flebilis est sublatus manusque ad curiam tendebant orantes ut sibi liberos, fratres, cognatos redderent. Feminas quoque metus ac necessitas in foro [ac] turbæ virorum immiscuerat. Senatus summotis arbitris consuli coeptus. Ibi cum sententiis variaretur et alii redimendos de publico, alii nullam publice impensam faciendam nec prohibendos ex privato redimi; si quibus argentum in præsentia deesset, dandam ex ærario pecuniam mutuam prædibusque ac prædiis cavendum populo censerent, tum T. Manlius Torquatus, priscæ ac nimis duræ, ut plerisque videbatur, severitatis, interrogatus sententiam ita locutus fertur: "si tantummodo postulassent legati pro iis qui in hostium potestate sunt ut redimerentur, sine ullius insectatione eorum brevi sententiam peregissem; quid enim aliud quam admonendi essetis ut morem traditum a patribus necessario ad rem militarem exemplo seruaretis? Nunc autem, cum prope gloriati sint quod se hostibus dediderint, præferrique non captis modo in acie ab hostibus sed etiam iis qui Venusiam Canusiumque peruenerunt atque ipsi C. Terentio consuli æquum censuerint, nihil vos eorum, patres conscripti, quæ illic acta sunt ignorare patiar. Atque utinam hæc, quæ apud vos acturus sum, Canusii apud ipsum exercitum agerem, optimum testem ignaviæ cujusque et virtutis, aut unus hic saltem adesset P. Sempronius, quem si isti ducem secuti essent, milites hodie in castris Romanis non captivi in hostium potestate essent. Sed cum fessis pugnando hostibus, tum victoria lætis et ipsis plerique regressis in castra sua, noctem ad erumpendum liberam habuissent et septem milia armatorum hominum erumpere etiam [per] confertos hostes possent, neque per se ipsi id facere conati sunt neque alium sequi voluerunt. Nocte prope tota P. Sempronius Tuditanus non destitit monere, adhortari eos, dum paucitas hostium circa castra, dum quies ac silentium esset, dum nox inceptum tegere posset, se ducem sequerentur: ante lucem peruenire in tuta loca, in sociorum urbes posse. Si ut avorum memoria P. Decius tribunus militum in Samnio, si ut nobis adulescentibus priore Punico bello Calpurnius Flamma trecentis voluntariis, cum ad tumulum eos capiendum situm inter medios duceret hostes, dixit "moriamur, milites, et morte nostra eripiamus ex obsidione circumuentas legiones", si hoc P. Sempronius diceret, nec viros quidem nec Romanos vos duceret, si nemo tantæ virtutis exstitisset comes. Viam non ad gloriam magis quam ad salutem ferentem demonstrat; reduces in patriam ad parentes, ad conjuges ac liberos facit. Ut seruemini, deest vobis animus: quid, si moriendum pro patria esset, faceretis? Quinquaginta milia civium sociorumque circa vos eo ipso die cæsa jacent. Si tot exempla virtutis non movent, nihil unquam movebit; si tanta clades vilem vitam non fecit, nulla faciet. Liberi atque incolumes desiderate patriam; immo desiderate, dum patria est, dum cives ejus estis. Sero nunc desideratis, deminuti capite, [abalienati jure civium] serui Carthaginiensium facti. Pretio redituri estis eo unde ignavia ac nequitia abistis? P. Sempronium civem vestrum non audistis arma capere ac sequi se jubentem; Hannibalem post paulo audistis castra prodi et arma tradi jubentem. Quam[quam quid] ego ignaviam istorum accuso, cum scelus possim accusare? Non modo enim sequi recusarunt bene monentem sed obsistere ac retinere conati sunt, ni strictis gladiis viri fortissimi inertes summovissent. Prius, inquam, P. Sempronio per civium agmen quam per hostium fuit erumpendum. Hos cives patria desideret, quorum si ceteri similes fuissent, neminem hodie ex iis qui ad Cannas pugnaverunt civem haberet? Ex milibus septem armatorum sescenti exstiterunt qui erumpere auderent, qui in patriam liberi atque armati redirent, neque his sescentis hostes obstitere; quam tutum iter duarum prope legionum agmini futurum censetis fuisse? Haberetis hodie viginti milia armatorum Canusii fortia, fidelia, patres conscripti. Nunc autem quemadmodum hi boni fidelesque—nam "fortes" ne ipsi quidem dixerint - cives esse possunt? Nisi quis credere potest aut adfuisse erumpentibus qui, ne erumperent, obsistere conati sunt, aut non invidere eos cum incolumitati, tum gloriæ illorum per virtutem partæ, cum sibi timorem ignaviamque seruitutis ignominiosæ causam esse sciant. Maluerunt in tentoriis latentes simul lucem atque hostem exspectare, cum silentio noctis erumpendi occasio esset. [at] ad erumpendum e castris defuit animus, ad tutanda fortiter castra animum habuerunt; dies noctesque aliquot obsessi vallum armis, se ipsi tutati vallo sunt; tandem ultima ausi passique, cum omnia subsidia vitæ deessent adfectisque fame viribus arma jam sustinere nequirent, necessitatibus magis humanis quam armis victi sunt. Orto sole ab hostibus ad vallum accessum; ante secundam horam, nullam fortunam certaminis experti, tradiderunt arma ac se ipsos. Hæc vobis istorum per biduum militia fuit. Cum in acie stare ac pugnare decuerat, [cum] In castra refugerunt; cum pro vallo pugnandum erat, castra tradiderunt, neque in acie neque in castris utiles. Et vos redimam? Cum erumpere e castris oportet, cunctamini ac manetis; cum manere [et] castra tutari armis necesse est, et castra et arma et vos ipsos traditis hosti. Ego non magis istos redimendos, patres conscripti, censeo quam illos dedendos Hannibali qui per medios hostes e castris eruperunt ac per summam virtutem se patriæ restituerunt."

[61] Postquam Manlius dixit, quamquam patrum quoque plerosque captivi cognatione attingebant, præter exemplum civitatis minime in captivos jam inde antiquitus indulgentis, pecuniæ quoque summa homines movit, quia nec ærarium exhauriri, magna jam summa erogata in servos ad militiam emendos armandosque, nec Hannibalem, maxime hujusce rei, ut fama erat, egentem, locupletari volebant. Cum triste responsum non redimi captivos redditum esset novusque super veterem luctus tot jactura civium adjectus esset, cum magnis fletibus questibus legatos ad portam prosecuti sunt. Unus ex iis domum abiit, quod fallaci reditu in castra jure jurando se exsoluisset. quod ubi innotuit relatumque ad senatum est, omnes censuerunt comprehendendum et custodibus publice datis deducendum ad Hannibalem esse. Est et alia de captivis fama: decem primos venisse; de eis cum dubitatum in senatu esset admitterentur in urbem necne, ita admissos esse ne tamen iis senatus daretur; morantibus deinde longius omnium spe alios tres insuper legatos venisse, L. Scribonium et C. Calpurnium et L. Manlium; tum demum ab cognato Scriboni tribuno plebis de redimendis captivis relatum esse nec censuisse redimendos senatum; et novos legatos tres ad Hannibalem revertisse, decem veteres remansisse, quod per causam recognoscendi nomina captivorum ad Hannibalem ex itinere regressi religione sese exsoluissent; de iis dedendis magna contentione actum in senatu esse victosque paucis sententiis qui dedendos censuerint; ceterum proximis censoribus adeo omnibus notis ignominiisque confectos esse ut quidam eorum mortem sibi ipsi extemplo consciverint, ceteri non foro solum omni deinde vita sed prope luce ac publico caruerint. Mirari magis adeo discrepare inter auctores quam quid veri sit discernere queas. Quanto autem major ea clades superioribus cladibus fuerit vel ea res indicio [est quod fides socio]rum, quæ ad eam diem firma steterat, tum labare coepit nulla profecto alia de re quam quod desperaverant de imperio. Defecere autem ad Poenos hi populi: Atellani, Calatini, Hirpini, Apulorum pars, Samnites præter Pentros, Bruttii omnes, Lucani, præter hos Uzentini, et Græcorum omnis ferme ora, Tarentini, Metapontini, Crotonienses Locrique, et Cisalpini omnes Galli. Nec tamen eæ clades defectionesque sociorum moverunt ut pacis usquam mentio apud Romanos fieret neque ante consulis Romam adventum nec postquam is rediit renovauitque memoriam acceptæ cladis; quo in tempore ipso adeo magno animo civitas fuit ut consuli ex tanta clade, cujus ipse causa maxima fuisset, redeunti et obviam itum frequenter ab omnibus ordinibus sit et gratiæ actæ quod de re publica non desperasset; qui si Carthaginiensium ductor fuisset, nihil recusandum supplicii foret.