TITI LIVI AB URBE CONDITA LIBER XXI

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63

[1] In parte operis mei licet mihi præfari, quod in principio summæ totius professi plerique sunt rerum scriptores, bellum maxime omnium memorabile quæ unquam gesta sint me scripturum, quod Hannibale duce Carthaginienses cum populo Romano gessere. Nam neque validiores opibus ullæ inter se civitates gentesque contulerunt arma neque his ipsis tantum unquam virium aut roboris fuit; et haud ignotas belli artes inter sese sed expertas primo Punico conferebant bello, et adeo varia fortuna belli ancepsque Mars fuit ut propius periculum fuerint qui vicerunt. Odiis etiam prope majoribus certarunt quam viribus, Romanis indignantibus quod victoribus victi ultro inferrent arma, Poenis quod superbe avareque crederent imperitatum victis esse. Fama est etiam Hannibalem annorum ferme novem, pueriliter blandientem patri Hamilcari ut duceretur in Hispaniam, cum perfecto Africo bello exercitum eo traiecturus sacrificaret, altaribus admotum tactis sacris jure jurando adactum se cum primum posset hostem fore populo Romano. Angebant ingentis spiritus virum Sicilia Sardiniaque amissæ: nam et Siciliam nimis celeri desperatione rerum concessam et Sardiniam inter motum Africæ fraude Romanorum, stipendio etiam insuper imposito, interceptam.

[2] His anxius curis ita se Africo bello quod fuit sub recentem Romanam pacem per quinque annos, ita deinde novem annis in Hispania augendo Punico imperio gessit ut appareret majus eum quam quod gereret agitare in animo bellum et, si diutius vixisset, Hamilcare duce Poenos arma Italiæ inlaturos fuisse quæ Hannibalis ductu intulerunt. Mors Hamilcaris peropportuna et pueritia Hannibalis distulerunt bellum. Medius Hasdrubal inter patrem ac filium octo ferme annos imperium obtinuit, flore ætatis, uti ferunt, primo Hamilcari conciliatus, gener inde ob aliam indolem profecto animi adscitus et, quia gener erat, factionis Barcinæ opibus, quæ apud milites plebemque plus quam modicæ erant, haud sane voluntate principum, in imperio positus. Is plura consilio quam vi gerens, hospitiis magis regulorum conciliandisque per amicitiam principum novis gentibus quam bello aut armis rem Carthaginiensem auxit. Ceterum nihilo ei pax tutior fuit; barbarus eum quidam palam ob iram interfecti ab eo domini obtruncavit; comprensusque ab circumstantibus haud alio quam si evasisset voltu, tormentis quoque cum laceraretur, eo fuit habitu oris ut superante lætitia dolores ridentis etiam speciem præbuerit. Cum hoc Hasdrubale, quia miræ artis in sollicitandis gentibus imperioque suo jungendis fuerat, foedus renovauerat populus Romanus ut finis utriusque imperii esset amnis Hiberus Saguntinisque mediis inter imperia duorum populorum libertas seruaretur.

[3] In Hasdrubalis locum haud dubia res fuit quin[am successurus esset;] prærogativam militarem qua extemplo juvenis Hannibal in prætorium delatus imperatorque ingenti omnium clamore atque adsensu appellatus [erat, a senatu comprobaretur. Favor] etiam plebis sequebatur. Hunc vixdum puberem Hasdrubal litteris ad se accersierat, actaque res etiam in senatu fuerat. Barcinis nitentibus ut adsuesceret militiæ Hannibal atque in paternas succederet opes Hanno, alterius factionis princeps, "et æquum postulare videtur" inquit, "Hasdrubal, et ego tamen non censeo quod petit tribuendum." Cum admiratione tam ancipitis sententiæ in se omnes convertisset, "florem ætatis" inquit, "Hasdrubal, quem ipse patri Hannibalis fruendum præbuit, justo jure eum a filio repeti censet; nos tamen minime decet juventutem nostram pro militari rudimento adsuefacere libidini prætorum. An hoc timemus ne Hamilcaris filius nimis sero imperia immodica et regni paterni speciem videat et, cujus regis genero hereditarii sint relicti exercitus nostri, ejus filio parum mature seruiamus? Ego istum juvenem domi tenendum sub legibus, sub magistratibus, docendum vivere æquo jure cum ceteris censeo, ne quandoque parvus hic ignis incendium ingens exsuscitet."

[4] Pauci ac ferme optimus quisque Hannoni adsentiebantur; sed, ut plerumque fit, major pars meliorem vicit. Missus Hannibal in Hispaniam primo statim adventu omnem exercitum in se convertit; Hamilcarem juvenem redditum sibi veteres milites credere; eundem vigorem in voltu vimque in oculis, habitum oris lineamentaque intueri. Dein brevi effecit ut pater in se minimum momentum ad favorem conciliandum esset. Nunquam ingenium idem ad res diversissimas, parendum atque imparandum, habilius fuit. Itaque haud facile discerneres utrum imperatori an exercitui carior esset; neque Hasdrubal alium quemquam præficere malle ubi quid fortiter ac strenue agendum esset, neque milites alio duce plus confidere aut audere. Plurimum audaciæ ad pericula capessenda, plurimum consilii inter ipsa pericula erat. Nullo labore aut corpus fatigari aut animus vinci poterat. Caloris ac frigoris patientia par; cibi potionisque desiderio naturali, non voluptate modus finitus; vigiliarum somnique nec die nec nocte discriminata tempora; id quod gerendis rebus superesset quieti datum; ea neque molli strato neque silentio accersita; multi sæpe militari sagulo opertum humi jacentem inter custodias stationesque militum conspexerunt. Vestitus nihil inter æquales excellens: arma atque equi conspiciebantur. Equitum peditumque idem longe primus erat; princeps in proelium ibat, ultimus conserto proelio excedebat. Has tantas viri virtutes ingentia vitia æquabant, inhumana crudelitas, perfidia plus quam Punica, nihil veri, nihil sancti, nullus deum metus, nullum jus jurandum, nulla religio. Cum hac indole virtutum atque vitiorum triennio sub Hasdrubale imperatore meruit, nulla re quæ agenda videndaque magno futuro duci esset prætermissa.

[5] Ceterum ex quo die dux est declaratus, velut Italia ei provincia decreta bellumque Romanum mandatum esset, nihil prolatandum ratus ne se quoque, ut patrem Hamilcarem, deinde Hasdrubalem, cunctantem casus aliquis opprimeret, Saguntinis inferre bellum statuit. Quibus oppugnandis quia haud dubie Romana arma movebantur, in Olcadum prius fines—ultra Hiberum ea gens in parte magis quam in dicione Carthaginiensium erat—induxit exercitum, ut non petisse Saguntinos sed rerum serie finitimis domitis gentibus jungendoque tractus ad id bellum videri posset. Cartalam, urbem opulentam, caput gentis ejus, expugnat diripitque; quo metu perculsæ minores civitates stipendio imposito imperium accepere. Victor exercitus opulentusque præda Carthaginem Novam in hiberna est deductus. Ibi large partiendo prædam stipendioque præterito cum fide exsoluendo cunctis civium sociorumque animis in se firmatis vere primo in Vaccæos promotum bellum. Hermandica et Arbocala, eorum urbes, vi captæ. Arbocala et virtute et multitudine oppidanorum diu defensa; ab Hermandica profugi exsulibus Olcadum, priore æstate domitæ gentis, cum se junxissent, concitant Carpetanos adortique Hannibalem regressum ex Vaccæis haud procul Tago flumine agmen grave præda turbavere. Hannibal proelio abstinuit castrisque super ripam positis, cum prima quies silentiumque ab hostibus fuit, amnem vado traiecit valloque ita præducto ut locum ad transgrediendum hostes haberent invadere eos transeuntes statuit. Equitibus præcepit ut, cum ingressos aquam viderent, adorirentur impeditum agmen; in ripa elephantos—quadraginta autem erant—disponit. Carpetanorum cum appendicibus Olcadum Vaccæorumque centum milia fuere, invicta acies si æquo dimicaretur campo. Itaque et ingenio feroces et multitudine freti et, quod metu cessisse credebant hostem, id morari victoriam rati quod interesset amnis, clamore sublato passim sine ullius imperio qua cuique proximum est in amnem ruunt. Et ex parte altera ripæ vis ingens equitum in flumen immissa, medioque alueo haudquaquam pari certamine concursum, quippe ubi pedes instabilis ac vix vado fidens vel ab inermi equite, equo temere acto, peruerti posset, eques corpore armisque liber, equo vel per medios gurgites stabili, comminus eminusque rem gereret. Pars magna flumine absumpta; quidam verticoso amni delati in hostes ab elephantis obtriti sunt. Postremi, quibus regressus in suam ripam tutior fuit, ex varia trepidatione cum in unum colligerentur, priusquam a tanto pavore reciperent animos, Hannibal agmine quadrato amnem ingressus fugam ex ripa fecit vastatisque agris intra paucos dies Carpetanos quoque in deditionem accepit; et jam omnia trans Hiberum præter Saguntinos Carthaginiensium erant.

[6] Cum Saguntinis bellum nondum erat; ceterum jam belli causa certamina cum finitimis serebantur, maxime Turdetanis. Quibus cum adesset idem qui litis erat sator, nec certamen juris sed vim quæri appareret, legati a Saguntinis Romam missi auxilium ad bellum jam haud dubie imminens orantes. Consules tunc Romæ erant P. Cornelius Scipio et Ti. Sempronius Longus. Qui cum legatis in senatum introductis de re publica rettulissent placuissetque mitti legatos in Hispaniam ad res sociorum inspiciendas, quibus si videretur digna causa, et Hannibali denuntiarent ut ab Saguntinis, sociis populi Romani, abstineret et Carthaginem in Africam traicerent ac sociorum populi Romani querimonias deferrent—hac legatione decreta necdum missa, omnium spe celerius Saguntum oppugnari allatum est. Tunc relata de integro res ad senatum est; alii provincias consulibus Hispaniam atque Africam decernentes terra marique rem gerendam censebant, alii totum in Hispaniam Hannibalemque intenderant bellum; erant qui non temere movendam rem tantam exspectandosque ex Hispania legatos censerent. Hæc sententia, quæ tutissima videbatur, vicit; legatique eo maturius missi, P. Valerius Flaccus et Q. Bæbius Tamphilus, Saguntum ad Hannibalem atque inde Carthaginem si non absisteretur bello ad ducem ipsum in poenam foederis rupti deposcendum.

[7] Dum ea Romani parant consultantque, jam Saguntum summa vi oppugnabatur. Civitas ea longe opulentissima ultra Hiberum fuit, sita passus mille ferme a mari. Oriundi a Zacyntho insula dicuntur mixtique etiam ab Ardea Rutulorum quidam generis; ceterum in tantas brevi creverant opes seu maritimis seu terrestribus fructibus seu multitudinis incremento seu disciplinæ sanctitate qua fidem socialem usque ad perniciem suam coluerunt. Hannibal infesto exercitu ingressus fines, peruastatis passim agris urbem tripertito adgreditur. Angulus muri erat in planiorem patentioremque quam cetera circa vallem vergens; adversus eum vineas agere instituit per quas aries moenibus admoveri posset. Sed ut locus procul muro satis æquus agendis vineis fuit, ita haudquaquam prospere, postquam ad effectum operis ventum est, coeptis succedebat. Et turris ingens imminebat et murus, ut in suspecto loco, supra ceteræ modum altitudinis emunitus erat, et juventus delecta ubi plurimum periculi ac timoris ostendebatur ibi vi majore obsistebant. Ac primo missilibus summovere hostem nec quicquam satis tutum munientibus pati; deinde jam non pro moenibus modo atque turri tela micare, sed ad erumpendum etiam in stationes operaque hostium animus erat; quibus tumultuariis certaminibus haud ferme plures Saguntini cadebant quam Poeni. Ut vero Hannibal ipse, dum murum incautius subit, adversum femur tragula graviter ictus cecidit, tanta circa fuga ac trepidatio fuit ut non multum abesset quin opera ac vineæ desererentur.

[8] Obsidio deinde per paucos dies magis quam oppugnatio fuit dum volnus ducis curaretur; per quod tempus ut quies certaminum erat ita ab apparatu operum ac munitionum nihil cessatum. Itaque acrius de integro coortum est bellum pluribusque partibus, vix accipientibus quibusdam opera locis, vineæ coeptæ agi admoverique aries. Abundabat multitudine hominum Poenus; ad centum enim quinquaginta milia habuisse in armis satis creditur; oppidani ad omnia tuenda atque obeunda multifariam distineri coepti non sufficiebant. Itaque jam feriebantur arietibus muri quassatæque multæ partes erant; una continentibus ruinis nudaverat urbem; tres deinceps turres quantumque inter eas muri erat cum fragore ingenti prociderunt. Captum oppidum ea ruina crediderant Poeni, qua, velut si pariter utrosque murus texisset, ita utrimque in pugnam procursum est. Nihil tumultuariæ pugnæ simile erat, quales in oppugnationibus urbium per occasionem partis alterius conseri solent, sed justæ acies, velut patenti campo, inter ruinas muri tectaque urbis modico distantia intervallo constiterant. Hinc spes, hinc desperatio animos inritat, Poeno cepisse jam se urbem si paulum adnitatur credente, Saguntinis pro nudata moenibus patria corpora opponentibus nec ullo pedem referente ne in relictum a se locum hostem immitteret. Itaque quo acrius et confertim magis utrimque pugnabatur, eo plures volnerabantur nullo inter arma corporaque vano intercidente telo. Phalarica erat Saguntinis missile telum hastili abjegno et cetera tereti præterquam ad extremum unde ferrum exstabat; id, sicut in pilo, quadratum stuppa circumligabant linebantque pice; ferrum autem tres longum habebat pedes ut cum armis transfigere corpus posset. Sed id maxime, etiamsi hæsisset in scuto nec penetrasset in corpus, pavorem faciebat quod, cum medium accensum mitteretur conceptumque ipso motu multo majorem ignem ferret, arma omitti cogebat nudumque militem ad insequentes ictus præbebat.

[9] Cum diu anceps fuisset certamen et Saguntinis quia præter spem resisterent crevissent animi, Poenus quia non vicisset pro victo esset, clamorem repente oppidani tollunt hostemque in ruinas muri expellunt, inde impeditum trepidantemque exturbant, postremo fusum fugatumque in castra redigunt. Interim ab Roma legatos venisse nuntiatum est; quibus obviam ad mare missi ab Hannibale qui dicerent nec tuto eos adituros inter tot tam effrenatarum gentium arma nec Hannibali in tanto discrimine rerum operæ esse legationes audire. Apparebat non admissos protinus Carthaginem ituros. Litteras igitur nuntiosque ad principes factionis Barcinæ præmittit ut præpararent suorum animos ne quid pars altera gratificari populo Romano posset.

[10] Itaque, præterquam quod admissi auditique sunt, ea quoque vana atque inrita legatio fuit. Hanno unus adversus senatum causam foederis magno silentio propter auctoritatem suam, non cum adsensu audientium egit, per deos foederum arbitros ac testes obtestans ne Romanum cum Saguntino suscitarent bellum; monuisse, prædixisse se ne Hamilcaris progeniem ad exercitum mitterent; non manes, non stirpem ejus conquiescere viri, nec unquam donec sanguinis nominisque Barcini quisquam supersit quietura Romana foedera. "Ivuenem flagrantem cupidine regni viamque unam ad id cernentem si ex bellis bella serendo succinctus armis legionibusque vivat, velut materiam igni præbentes, ad exercitus misistis. Aluistis ergo hoc incendium quo nunc ardetis. Saguntum vestri circumsedent exercitus unde arcentur foedere; mox Carthaginem circumsedebunt Romanæ legiones ducibus iisdem dis per quos priore bello rupta foedera sunt ulti. Utrum hostem an vos an fortunam utriusque populi ignoratis? Legatos ab sociis et pro sociis venientes bonus imperator vester in castra non admisit; jus gentium sustulit; hi tamen, unde ne hostium quidem legati arcentur, pulsi, ad vos venerunt. Res ex foedere repetuntur; publica fraus absit: auctorem culpæ et reum criminis deposcunt. Quo lenius agunt, segnius incipiunt, eo cum coeperint vereor ne perseverantius sæviant. Ægates insulas Erycemque ante oculos proponite, quæ terra marique per quattuor et viginti annos passi sitis. Nec puer hic dux erat sed pater ipse Hamilcar, Mars alter, ut isti volunt. Sed Tarento, id est Italia, non abstinueramus ex foedere, sicut nunc Sagunto non abstinemus; vicerunt ergo di hominesque et, id de quo verbis ambigebatur uter populus foedus rupisset, eventus belli velut æquus judex, unde jus stabat, ei victoriam dedit. Carthagini nunc Hannibal vineas turresque admovet: Carthaginis moenia quatit ariete. Sagunti ruinæ—falsus utinam vates sim—nostris capitibus incident, susceptumque cum Saguntinis bellum habendum cum Romanis est. dedemus ergo Hannibalem? Dicet aliquis. Scio meam levem esse in eo auctoritatem propter paternas inimicitias; sed et Hamilcarem eo perisse lætatus sum quod, si ille viveret, bellum jam haberemus cum Romanis, et hunc juvenem tamquam furiam facemque hujus belli odi ac detestor; nec dedendum solum id piaculum rupti foederis, sed si nemo deposcit, devehendum in ultimas maris terrarumque oras, ablegandum eo unde nec ad nos nomen famaque ejus accedere neque ille sollicitare quietæ civitatis statum possit, ego ita censeo. Legatos extemplo Romam mittendos qui senatui satisfaciant, alios qui Hannibali nuntient ut exercitum ab Sagunto abducat ipsumque Hannibalem ex foedere Romanis dedant, tertiam legationem ad res Saguntinis reddendas decerno."

[11] Cum Hanno perorasset, nemini omnium certare oratione cum eo necesse fuit; adeo prope omnis senatus Hannibalis erat, infestiusque locutum arguebant Hannonem quam Flaccum Valerium, legatum Romanum. Responsum inde legatis Romanis est bellum ortum ab Saguntinis, non ab Hannibale esse; populum Romanum injuste facere, si Saguntinos vetustissimæ Carthaginiensium societati præponat. Dum Romani tempus terunt legationibus mittendis, Hannibal, quia fessum militem proeliis operibusque habebat, paucorum iis dierum quietem dedit stationibus ad custodiam vinearum aliorumque operum dispositis. Interim animos eorum nunc ira in hostes stimulando, nunc spe præmiorum accendit; ut vero pro contione prædam captæ urbis edixit militum fore, adeo accensi omnes sunt ut, si extemplo signum datum esset, nulla vi resisti videretur posse. Saguntini ut a proeliis quietem habuerant nec lacessentes nec lacessiti per aliquot dies, ita non nocte, non die unquam cessaverant ab opere, ut novum murum ab ea parte qua patefactum oppidum ruinis erat reficerent. Inde oppugnatio eos aliquanto atrocior quam ante adorta est, nec qua primum aut potissimum parte ferrent opem, cum omnia variis clamoribus streperent, satis scire poterant. Ipse Hannibal qua turris mobilis, omnia munimenta urbis superans altitudine, agebatur hortator aderat. Quæ cum admota catapultis ballistisque per omnia tabulata dispositis muros defensoribus nudasset, tum Hannibal occasionem ratus, quingentos ferme Afros cum dolabris ad subruendum ab imo murum mittit; nec erat difficile opus, quod cæmenta non calce durata erant sed interlita luto, structuræ antiquæ genere. Itaque latius quam qua cæderetur ruebat perque patentia ruinis agmina armatorum in urbem vadebant. Locum quoque editum capiunt, conlatisque eo catapultis ballistisque ut castellum in ipsa urbe velut arcem imminentem haberent muro circumdant; et Saguntini murum interjorem ab nondum capta parte urbis ducunt. Utrimque summa vi et muniunt et pugnant; sed interjora tuendo minorem in dies urbem Saguntini faciunt. Simul crescit inopia omnium longa obsidione et minuitur exspectatio externæ opis, cum tam procul Romani, unica spes, circa omnia hostium essent. Paulisper tamen adfectos animos recreavit repentina profectio Hannibalis in Oretanos Carpetanosque, qui duo populi, dilectus acerbitate consternati, retentis conquisitoribus metum defectionis cum præbuissent, oppressi celeritate Hannibalis omiserunt mota arma.

[12] Nec Sagunti oppugnatio segnior erat Maharbale Himilconis filio—eum præfecerat Hannibal—ita impigre rem agente ut ducem abesse nec cives nec hostes sentirent. Is et proelia aliquot secunda fecit et tribus arietibus aliquantum muri discussit strataque omnia recentibus ruinis advenienti Hannibali ostendit. Itaque ad ipsam arcem extemplo ductus exercitus atroxque proelium cum multorum utrimque cæde initum et pars arcis capta est. Temptata deinde per duos est exigua pacis spes, Alconem Saguntinum et Alorcum Hispanum. Alco insciis Saguntinis, precibus aliquid moturum ratus, cum ad Hannibalem noctu transisset, postquam nihil lacrimæ movebant condicionesque tristes, ut ab irato victore, ferebantur, transfuga ex oratore factus apud hostem mansit, moriturum adfirmans qui sub condicionibus iis de pace ageret. Postulabatur autem, redderent res Turdetanis traditoque omni auro atque argento egressi urbe cum singulis vestimentis ibi habitarent ubi Poenus jussisset. Has pacis leges abnuente Alcone accepturos Saguntinos, Alorcus, vinci animos ubi alia vincantur adfirmans, se pacis ejus interpretem fore pollicetur; erat autem tum miles Hannibalis, ceterum publice Saguntinis amicus atque hospes. Traditio palam telo custodibus hostium transgressus munimenta ad prætorem Saguntinum—et ipse ita jubebat—est deductus. Quo cum extemplo concursus omnis generis hominum esset factus, submota cetera multitudine senatus Alorco datus est, cujus talis oratio fuit:

[13] "Si civis vester Alco, sicut ad pacem petendam ad Hannibalem venit, ita pacis condiciones ab Hannibale ad vos rettulisset, superuacaneum hoc mihi fuisset iter, quo nec orator Hannibalis nec transfuga ad vos veni; sed cum ille aut vestra aut sua culpa manserit apud hostem—sua, si metum simulavit: vestra, si periculum est apud vos vera referentibus—ego, ne ignoraretis esse et salutis aliquas et pacis vobis condiciones, pro vetusto hospitio quod mihi vobiscum est ad vos veni. Vestra autem causa me nec ullius alterius loqui quæ loquor apud vos vel ea fides sit quod neque dum vestris viribus restitistis neque dum auxilia ab Romanis sperastis pacis unquam apud vos mentionem feci. Postquam nec ab Romanis vobis ulla est spes nec vestra vos jam aut arma aut moenia satis defendunt, pacem adfero ad vos magis necessariam quam æquam. Cujus ita aliqua spes est, si eam, quemadmodum ut victor fert Hannibal, sic vos ut victi audiatis; si non id quod amittitur in damno, cum omnia victoris sint, sed quidquid relinquitur pro munere habituri estis. Urbem vobis, quam ex magna parte dirutam, captam fere totam habet, adimit: agros relinquit, locum adsignaturus in quo novum oppidum ædificetis. Aurum et argentum omne, publicum privatumque, ad se jubet deferri: corpora vestra conjugum ac liberorum vestrorum seruat inviolata, si inermes cum binis vestimentis velitis ab Sagunto exire. Hæc victor hostis imperat; hæc quamquam sunt gravia atque acerba, fortuna vestra vobis suadet. Equidem haud despero, cum omnium potestas ei facta sit, aliquid ex his rebus remissurum; sed vel hæc patienda censeo potius quam trucidari corpora vestra, rapi trahique ante ora vestra conjuges ac liberos belli jure sinatis."

[14] Ad hæc audienda cum circumfusa paulatim multitudine permixtum senatui esset populi concilium, repente primores secessione facta priusquam responsum daretur argentum aurumque omne ex publico privatoque in forum conlatum in ignem ad id raptim factum conicientes eodem plerique semet ipsi præcipitaverunt. Cum ex eo pavor ac trepidatio totam urbem peruasisset, alius insuper tumultus ex arce auditur. Turris diu quassata prociderat, perque ruinam ejus cohors Poenorum impetu facto cum signum imperatori dedisset nudatam stationibus custodiisque solitis hostium esse urbem, non cunctandum in tali occasione ratus Hannibal, totis viribus adgressus urbem momento cepit, signo dato ut omnes puberes interficerentur. Quod imperium crudele, ceterum prope necessarium cognitum ipso eventu est; cui enim parci potuit ex iis qui aut inclusi cum conjugibus ac liberis domos super se ipsos concremaverunt aut armati nullum ante finem pugnæ quam morientes fecerunt?

[15] Captum oppidum est cum ingenti præda. Quamquam pleraque ab dominis de industria corrupta erant et in cædibus vix ullum discrimen ætatis ira fecerat et captivi militum præda fuerant, tamen et ex pretio rerum venditarum aliquantum pecuniæ redactum esse constat et multam pretiosam supellectilem vestemque missam Carthaginem. Octavo mense quam coeptum oppugnari captum Saguntum quidam scripsere; inde Carthaginem Novam in hiberna Hannibalem concessisse; quinto deinde mense quam ab Carthagine profectus sit in Italiam peruenisse. Quæ si ita sunt, fieri non potuit ut P. Cornelius Ti. Sempronius consules fuerint, ad quos et principio oppugnationis legati Saguntini missi sint et qui in suo magistratu cum Hannibale, alter ad Ticinum amnem, ambo aliquanto post ad Trebiam pugnaverint. Aut omnia breviora aliquanto fuere aut Saguntum principio anni, quo P. Cornelius Ti. Sempronius consules fuerunt, non coeptum oppugnari est sed captum. Nam excessisse pugna ad Trebiam in annum Cn. Seruili et C. Flamini non potest, quia C. Flaminius Arimini consulatum iniit, creatus a Ti. Sempronio consule, qui post pugnam ad Trebiam ad creandos consules Romam cum venisset comitiis perfectis ad exercitum in hiberna rediit.

[16] Sub idem fere tempus et legati qui redierant ab Carthagine Romam rettulerunt omnia hostilia esse, et Sagunti excidium nuntiatum est; tantusque simul mæror patres misericordiaque sociorum peremptorum indigne et pudor non lati auxilii et ira in Carthaginienses metusque de summa rerum cepit, velut si jam ad portas hostis esset, ut tot uno tempore motibus animi turbati trepidarent magis quam consulerent: nam neque hostem acriorem bellicosioremque secum congressum nec rem Romanam tam desidem unquam fuisse atque imbellem. Sardos Corsosque et Histros atque Illyrios lacessisse magis quam exercuisse Romana arma et cum Gallis tumultuatum verius quam belligeratum: Poenum hostem veteranum, trium et viginti annorum militia durissima inter Hispanas gentes semper victorem, duci acerrimo adsuetum, recentem ab excidio opulentissimæ urbis, Hiberum transire; trahere secum tot excitos Hispanorum populos; conciturum avidas semper armorum Gallicas gentes; cum orbe terrarum bellum gerendum in Italia ac pro moenibus Romanis esse.

[17] Nominatæ jam antea consulibus provinciæ erant; tum sortiri jussi. Cornelio Hispania, Sempronio Africa cum Sicilia evenit. Sex in eum annum decretæ legiones et socium quantum ipsis videretur et classis quanta parari posset. Quattuor et viginti peditum Romanorum milia scripta et mille octingenti equites, sociorum quadraginta milia peditum, quattuor milia et quadringenti equites; naves ducentæ viginti quinqueremes, celoces viginti deducti. Latum inde ad populum vellent juberent populo Carthaginiensi bellum indici; ejusque belli causa supplicatio per urbem habita atque adorati di, ut bene ac feliciter eveniret quod bellum populus Romanus jussisset. Inter consules ita copiæ divisæ: Sempronio datæ legiones duæ—ea quaterna milia erant peditum et treceni equites—et sociorum sedecim milia peditum, equites mille octingenti; naves longæ centum sexaginta, celoces duodecim. Cum his terrestribus maritimisque copiis Ti. Sempronius missus in Siciliam, ita in Africam transmissurus si ad arcendum Italia Poenum consul alter satis esset. Cornelio minus copiarum datum, quia L. Manlius prætor et ipse cum haud invalido præsidio in Galliam mittebatur; navium maxime Cornelio numerus deminutus; sexaginta quinqueremes datæ—neque enim mari venturum aut ea parte belli dimicaturum hostem credebant—et duæ Romanæ legiones cum suo justo equitatu et quattuordecim milibus sociorum peditum, equitibus mille sescentis. Duas legiones Romanas et decem milia sociorum peditum, mille equites socios, sescentos Romanos Gallia provincia eodem versa in Punicum bellum habuit.

[18] His ita comparatis, ut omnia justa ante bellum fierent, legatos majores natu, Q. Fabium M. Livium L. Æmilium C. Licinium Q. Bæbium in Africam mittunt ad percontandos Carthaginienses publicone consilio Hannibal Saguntum oppugnasset, et si id quod facturi videbantur faterentur ac defenderent publico consilio factum, ut indicerent populo Carthaginiensi bellum. Romani postquam Carthaginem venerunt, cum senatus datus esset et Q. Fabius nihil ultra quam unum quod mandatum erat percontatus esset, tum ex Carthaginiensibus unus: "Præceps vestra, Romani, et prior legatio fuit, cum Hannibalem tamquam suo consilio Saguntum oppugnantem deposcebatis; ceterum hæc legatio verbis adhuc lenior est, re asperior. Tunc enim Hannibal et insimulabatur et deposcebatur; nunc ab nobis et confessio culpæ exprimitur et ut a confessis res extemplo repetuntur. Ego autem non privato publicone consilio Saguntum oppugnatum sit quærendum censeam sed utrum jure an injuria; nostra enim hæc quæstio atque animaduersio in civem nostrum est quid nostro aut suo fecerit arbitrio: vobiscum una disceptatio est licueritne per foedus fieri. Itaque quoniam discerni placet quid publico consilio, quid sua sponte imperatores faciant, nobis vobiscum foedus est a C. Lutatio consule ictum in quo, cum caveretur utrorumque sociis, nihil de Saguntinis—necdum enim erant socii vestri—cautum est. At enim eo foedere quod cum Hasdrubale ictum est Saguntini excipiuntur. Adversus quod ego nihil dicturus sum nisi quod a vobis didici. Vos enim, quod C. Lutatius consul primo nobiscum foedus icit, quia neque auctoritate patrum nec populi jussu ictum erat, negastis vos eo teneri; itaque aliud de integro foedus publico consilio ictum est. Si vos non tenent foedera vestra nisi ex auctoritate aut jussu vestro icta, ne nos quidem Hasdrubalis foedus quod nobis insciis icit obligare potuit. Proinde omittite Sagunti atque Hiberi mentionem facere et quod diu parturit animus vester aliquando pariat." Tum Romanus sinu ex toga facto, "hic" inquit, "uobis bellum et pacem portamus; utrum placet sumite." Sub hanc vocem haud minus ferociter, daret utrum vellet, succlamatum est; et cum is iterum sinu effuso bellum dare dixisset, accipere se omnes responderunt et quibus acciperent animis iisdem se gesturos.

[19] Hæc derecta percontatio ac denuntiatio belli magis ex dignitate populi Romani visa est quam de foederum jure verbis disceptare, cum ante, tum maxime Sagunto excisa. Nam si verborum disceptationis res esset, quid foedus Hasdrubalis cum Lutati priore foedere, quod mutatum est, comparandum erat, cum in Lutati foedere diserte additum esset ita id ratum fore si populus censuisset, in Hasdrubalis foedere nec exceptum tale quicquam fuerit et tot annorum silentio ita vivo eo comprobatum sit foedus ut ne mortuo quidem auctore quicquam mutaretur? Quamquam, etsi priore foedere staretur, satis cautum erat Saguntinis sociis utrorumque exceptis; nam neque additum erat "iis qui tunc essent" nec "ne qui postea adsumerentur". Et cum adsumere novos liceret socios, quis æquum censeret aut ob nulla quemquam merita in amicitiam recipi aut receptos in fidem non defendi, tantum ne Carthaginiensium socii aut sollicitarentur ad defectionem aut sua sponte desciscentes reciperentur? Legati Romani ab Carthagine, sicut iis Romæ imperatum erat, in Hispaniam ut adirent civitates ut in societatem perlicerent aut averterent a Poenis traiecerunt. Ad Bargusios primum venerunt, a quibus benigne excepti, quia tædebat imperii Punici, multos trans Hiberum populos ad cupidinem novæ fortunæ erexerunt. Inde est ventum ad Volcianos, quorum celebre per Hispaniam responsum ceteros populos ab societate Romana avertit. Ita enim maximus natu ex iis in concilio respondit: "Quæ verecundia est, Romani, postulare vos uti vestram Carthaginiensium amicitiæ præponamus, cum qui id fecerunt [Saguntini] crudelius quam Poenus hostis perdidit vos socii prodideritis? Ibi quæratis socios censeo ubi Saguntina clades ignota est; Hispanis populis sicut lugubre, ita insigne documentum Sagunti ruinæ erunt ne quis fidei Romanæ aut societati confidat." Inde extemplo abire finibus Volcianorum jussi ab nullo deinde concilio Hispaniæ benigniora verba tulere. Ita nequiquam peragrata Hispania in Galliam transeunt.

[20] In iis nova terribilisque species visa est, quod armati— ita mos gentis erat—in concilium venerunt. Cum verbis extollentes gloriam virtutemque populi Romani ac magnitudinem imperii petissent ne Poeno bellum Italiæ inferenti per agros urbesque suas transitum darent, tantus cum fremitu risus dicitur ortus ut vix a magistratibus majoribusque natu juventus sedaretur; adeo stolida impudensque postulatio visa est censere, ne in Italiam transmittant Galli bellum, ipsos id avertere in se agrosque suos pro alienis populandos obicere. Sedato tandem fremitu responsum legatis est neque Romanorum in se meritum esse neque Carthaginiensium injuriam ob quæ aut pro Romanis aut adversus Poenos sumant arma; contra ea audire sese gentis suæ homines agro finibusque Italiæ pelli a populo Romano stipendiumque pendere et cetera indigna pati. Eadem ferme in ceteris Galliæ conciliis dicta auditaque, nec hospitale quicquam pacatumue satis prius auditum quam Massiliam venere. Ibi omnia ab sociis inquisita cum cura ac fide cognita: præoccupatos jam ante ab Hannibale Gallorum animos esse; sed ne illi quidem ipsi satis mitem gentem fore—adeo ferocia atque indomita ingenia esse—ni subinde auro, cujus avidissima gens est, principum animi concilientur. Ita peragratis Hispaniæ et Galliæ populis legati Romam redeunt haud ita multo post quam consules in provincias profecti erant. Civitatem omnem in exspectationem belli erectam invenerunt, satis constante fama jam Hiberum Poenos tramisisse.

[21] Hannibal Sagunto capto Carthaginem Novam in hiberna concesserat, ibique auditis quæ Romæ quæque Carthagine acta decretaque forent, seque non ducem solum sed etiam causam esse belli, partitis divenditisque reliquiis prædæ nihil ultra differendum ratus, Hispani generis milites convocat. "Credo ego vos" inquit, "socii, et ipsos cernere pacatis omnibus Hispaniæ populis aut finiendam nobis militiam exercitusque dimittendos esse aut in alias terras transferendum bellum; ita enim hæ gentes non pacis solum sed etiam victoriæ bonis florebunt, si ex aliis gentibus prædam et gloriam quæremus. itaque cum longinqua ab domo instet militia incertumque sit quando domos vestras et quæ cuique ibi cara sunt visuri sitis, si quis vestrum suos invisere volt, commeatum do. Primo vere edico adsitis, ut dis bene juvantibus bellum ingentis gloriæ prædæque futurum incipiamus." Omnibus fere visendi domos oblata ultro potestas grata erat, et jam desiderantibus suos et longius in futurum providentibus desiderium. Per totum tempus hiemis quies inter labores aut jam exhaustos aut mox exhauriendos renovauit corpora animosque ad omnia de integro patienda; vere primo ad edictum convenere. Hannibal cum recensuisset omnium gentium auxilia, Gades profectus Herculi vota exsoluit novisque se obligat votis, si cetera prospera evenissent. Inde partiens curas simul [in] inferendum atque arcendum bellum, ne, dum ipse terrestri per Hispaniam Galliasque itinere Italiam peteret, nuda apertaque Romanis Africa ab Sicilia esset, valido præsidio firmare eam statuit; pro eo supplementum ipse ex Africa maxime jaculatorum levium armis petiit, ut Afri in Hispania, in Africa Hispani, melior procul ab domo futurus uterque miles, velut mutuis pigneribus obligati stipendia facerent. Tredecim milia octingentos quinquaginta pedites cætratos misit in Africam et funditores Baliares octingentos septuaginta, equites mixtos ex multis gentibus mille ducentos. Has copias partim Carthagini præsidio esse, partim distribui per Africam jubet. Simul conquisitoribus in civitates missis quattuor milia conscripta delectæ juventutis, præsidium eosdem et obsides, duci Carthaginem jubet.

[22] Neque Hispaniam neglegendam ratus, atque id eo minus quod haud ignarus erat circumitam ab Romanis eam legatis ad sollicitandos principum animos, Hasdrubali fratri, viro impigro, eam provinciam destinat firmatque eum Africis maxime præsidiis, peditum Afrorum undecim milibus octingentis quinquaginta, Liguribus trecentis, Baliaribus [quingentis]. Ad hæc peditum auxilia additi equites Libyphoenices, mixtum Punicum Afris genus, quadringenti [quinquaginta] et Numidæ Maurique accolæ Oceani ad mille octingenti et parva Ilergetum manus ex Hispania, ducenti equites, et, ne quod terrestris deesset auxilii genus, elephanti viginti unus. Classis præterea data tuendæ maritimæ oræ, quia qua parte belli vicerant ea tum quoque rem gesturos Romanos credi poterat, quinquaginta quinqueremes, quadriremes duæ, triremes quinque; sed aptæ instructæque remigio triginta et duæ quinqueremes erant et triremes quinque. Ab Gadibus Carthaginem ad hiberna exercitus rediit; atque inde profectus præter Onussam urbem ad Hiberum maritima ora ducit. Ibi fama est in quiete visum ab eo juvenem divina specie qui se ab Jove diceret ducem in Italiam Hannibali missum; proinde sequeretur neque usquam a se deflecteret oculos. Pavidum primo, nusquam circumspicientem aut respicientem, secutum; deinde cura ingenii humani cum, quidnam id esset quod respicere vetitus esset, agitaret animo, temperare oculis nequivisse; tum vidisse post sese serpentem mira magnitudine cum ingenti arborum ac virgultorum strage ferri ac post insequi cum fragore cæli nimbum. Tum quæ moles ea quidue prodigii esset quærentem, audisse vastitatem Italiæ esse; pergeret porro ire nec ultra inquireret sineretque fata in occulto esse.

[23] Hoc visu lætus tripertito Hiberum copias traiecit, præmissis qui Gallorum animos, qua traducendus exercitus erat, donis conciliarent Alpiumque transitus specularentur. Nonaginta milia peditum, duodecim milia equitum Hiberum traduxit. Ilergetes inde Bargusiosque et Ausetanos et Lacetaniam, quæ subjecta Pyrenæis montibus est, subegit oræque huic omni præfecit Hannonem, ut fauces quæ Hispanias Galliis jungunt in potestate essent. Decem milia peditum Hannoni ad præsidium obtinendæ regionis data et mille equites. Postquam per Pyrenæum saltum traduci exercitus est coeptus rumorque per barbaros manavit certior de bello Romano, tria milia inde Carpetanorum peditum iter averterunt. Constabat non tam bello motos quam longinquitate viæ insuperabilique Alpium transitu. Hannibal quia revocare aut vi retinere eos anceps erat, ne ceterorum etiam feroces animi inritarentur, supra septem milia hominum domos remisit, quos et ipse gravari militia senserat, Carpetanos quoque ab se dimissos simulans.

[24] Inde, ne mora atque otium animos sollicitaret, cum reliquis copiis Pyrenæum transgreditur et ad oppidum Iliberrim castra locat. Galli quamquam Italiæ bellum inferri audiebant, tamen, quia vi subactos trans Pyrenæum Hispanos fama erat præsidiaque valida imposita, metu seruitutis ad arma consternati Ruscinonem aliquot populi conveniunt. Quod ubi Hannibali nuntiatum est, moram magis quam bellum metuens, oratores ad regulos eorum misit, conloqui semet ipsum cum iis velle; et vel illi propius Iliberrim accederent vel se Ruscinonem processurum, ut ex propinquo congressus facilior esset; nam et accepturum eos in castra sua se lætum nec cunctanter se ipsum ad eos venturum; hospitem enim se Galliæ non hostem advenisse, nec stricturum ante gladium, si per Gallos liceat, quam in Italiam venisset. Et per nuntios quidem hæc; ut vero reguli Gallorum castris ad Iliberrim extemplo motis haud gravate ad Poenum venerunt, capti donis cum bona pace exercitum per fines suos præter Ruscinonem oppidum transmiserunt.

[25] In Italiam interim nihil ultra quam Hiberum transisse Hannibalem a Massiliensium legatis Romam perlatum erat, cum, perinde ac si Alpes jam transisset, Boii sollicitatis Insubribus defecerunt, nec tam ob veteres in populum Romanum iras quam quod nuper circa Padum Placentiam Cremonamque colonias in agrum Gallicum deductas ægre patiebantur. Itaque armis repente arreptis, in eum ipsum agrum impetu facto tantum terroris ac tumultus fecerunt ut non agrestis modo multitudo sed ipsi triumuiri Romani, qui ad agrum venerant adsignandum, diffisi Placentiæ moenibus Mutinam confugerint, C. Lutatius, C. Seruilius, M. Annius. Lutati nomen haud dubium est; pro Annio Seruilioque M'. Acilium et C. Herennium habent quidam annales, alii P. Cornelium Asinam et C. Papirium Masonem. Id quoque dubium est legati ad expostulandum missi ad Boios violati sint [incertum] an in triumuiros agrum metantes impetus sit factus. Mutinæ cum obsiderentur et gens ad oppugnandarum urbium artes rudis, pigerrima eadem ad militaria opera, segnis intactis adsideret muris, simulari coeptum de pace agi; evocatique ab Gallorum principibus legati ad conloquium non contra jus modo gentium sed violata etiam quæ data in id tempus erat fide comprehenduntur, negantibus Gallis, nisi obsides sibi redderentur, eos dimissuros. Cum hæc de legatis nuntiata essent et Mutina præsidiumque in periculo esset, L. Manlius prætor ira accensus effusum agmen ad Mutinam ducit. Siluæ tunc circa viam erant, plerisque incultis. Ibi inexplorato profectus in insidias præcipitat multaque cum cæde suorum ægre in apertos campos emersit. Ibi castra communita et, quia Gallis ad temptanda ea defuit spes, refecti sunt militum animi, quamquam ad [quingentos] cecidisse satis constabat. Iter deinde de integro coeptum nec, dum per patentia loca ducebatur agmen, apparuit hostis; ubi rursus siluæ intratæ, tum postremos adorti cum magna trepidatione ac pavore omnium septingentos milites occiderunt, sex signa ademere. Finis et Gallis territandi et pavendi fuit Romanis ut ex saltu invio atque impedito evasere. Inde apertis locis facile tutantes agmen Romani Tannetum, vicum propinquum Pado, contendere. Ibi se munimento ad tempus commeatibusque fluminis et Brixianorum etiam Gallorum auxilio adversus crescentem in dies multitudinem hostium tutabantur.

[26] Qui tumultus repens postquam est Romam perlatus et Punicum insuper Gallico bellum auctum patres acceperunt, C. Atilium prætorem cum una legione Romana et quinque milibus sociorum, dilectu novo a consule conscriptis, auxilium ferre Manlio jubent; qui sine ullo certamine—abscesserant enim metu hostes—Tannetum peruenit. Et P. Cornelius, in locum ejus quæ missa cum prætore erat scripta legione nova, profectus ab urbe sexaginta longis navibus præter oram Etruriæ Ligurumque et inde Saluum montes peruenit Massiliam et ad proximum ostium Rhodani—pluribus enim divisus amnis in mare decurrit—castra locat, vixdum satis credens Hannibalem superasse Pyrenæos montes. Quem ut de Rhodani quoque transitu agitare animaduertit, incertus quonam ei loco occurreret necdum satis refectis ab jactatione maritima militibus trecentos interim delectos equites ducibus Massiliensibus et auxiliaribus Gallis ad exploranda omnia visendosque ex tuto hostes præmittit. Hannibal ceteris metu aut pretio pacatis jam in Volcarum peruenerat agrum, gentis validæ. Colunt autem circa utramque ripam Rhodani; sed diffisi citeriore agro arceri Poenum posse, ut flumen pro munimento haberent, omnibus ferme suis trans Rhodanum traiectis ulteriorem ripam [amnis] armis obtinebant. Ceteros accolas fluminis Hannibal et eorum ipsorum quos sedes suæ tenuerant simul perlicit donis ad naves undique contrahendas fabricandasque; simul et ipsi traici exercitum levarique quam primum regionem suam tanta hominum urgente turba cupiebant. Itaque ingens coacta vis navium est lintriumque temere ad vicinalem usum paratarum; novasque alias primum Galli incohantes cavabant ex singulis arboribus, deinde et ipsi milites simul copia materiæ, simul facilitate operis inducti, alueos informes, nihil dummodo innare aquæ et capere onera possent curantes, raptim quibus se suaque transueherent faciebant.

[27] Jamque omnibus satis comparatis ad traiciendum terrebant ex adverso hostes omnem ripam equites virique obtinentes. Quos ut averteret, Hannonem Bomilcaris filium vigilia prima noctis cum parte copiarum, maxime Hispanis, adverso flumine ire iter unius diei jubet et, ubi primum possit quam occultissime traiecto amni, circumducere agmen ut cum opus facto sit adoriatur ab tergo hostes. Ad id dati duces Galli edocent inde milia quinque et viginti ferme supra parvæ insulæ circumfusum amnem latiore ubi dividebatur eoque minus alto alueo transitum ostendere. Ibi raptim cæsa materia ratesque fabricatæ in quibus equi virique et alia onera traicerentur. Hispani sine ulla mole in utres vestimentis conjectis ipsi cætris superpositis incubantes flumen tranavere. Et alius exercitus ratibus junctis traiectus, castris prope flumen positis, nocturno itinere atque operis labore fessus quiete unius diei reficitur, intento duce ad consilium opportune exsequendum. Postero die profecti, ex loco edito fumo significant transisse et haud procul abesse; quod ubi accepit Hannibal, ne tempori deesset dat signum ad traiciendum. Jam paratas aptatasque habebat pedes lintres, eques fere propter equos naves. Navium agmen ad excipiendum adversi impetum fluminis parte superiore transmittens tranquillitatem infra traicientibus lintribus præbebat; equorum pars magna nantes loris a puppibus trahebantur, præter eos quos instratos frenatosque ut extemplo egresso in ripam equiti usui essent imposuerant in naves.

[28] Galli occursant in ripa cum variis ululatibus cantuque moris sui, quatientes scuta super capita vibrantesque dextris tela, quamquam et ex adverso terrebat tanta vis navium cum ingenti sono fluminis et clamore vario nautarum militumque, et qui nitebantur perrumpere impetum fluminis et qui ex altera ripa traicientes suos hortabantur. Jam satis paventes adverso tumultu terribilior ab tergo adortus clamor, castris ab Hannone captis. Mox et ipse aderat ancepsque terror circumstabat, et e navibus tanta vi armatorum in terram evadente et ab tergo improvisa premente acie. Galli postquam utroque vim facere conati pellebantur, qua patere visum maxime iter perrumpunt trepidique in vicos passim suos diffugiunt. Hannibal ceteris copiis per otium traiectis spernens jam Gallicos tumultus castra locat. Elephantorum traiciendorum varia consilia fuisse credo; certe variata memoria actæ rei. Quidam congregatis ad ripam elephantis tradunt ferocissimum ex iis inritatum ab rectore suo, cum refugientem in aquam nantem sequeretur, traxisse gregem, ut quemque timentem altitudinem destitueret vadum, impetu ipso fluminis in alteram ripam rapiente. Ceterum magis constat ratibus traiectos; id ut tutius consilium ante rem foret, ita acta re ad fidem pronius est. Ratem unam ducentos longam pedes, quinquaginta latam a terra in amnem porrexerunt, quam, ne secunda aqua deferretur, pluribus validis retinaculis parte superiore ripæ religatam pontis in modum humo injecta constraverunt ut beluæ audacter velut per solum ingrederentur. Altera ratis æque lata, longa pedes centum, ad traiciendum flumen apta, huic copulata est; tres tum elephanti per stabilem ratem tamquam viam prægredientibus feminis acti ubi in minorem adplicatam transgressi sunt, extemplo resolutis quibus leviter adnexa erat vinculis, ab actuariis aliquot navibus ad alteram ripam pertrahitur; ita primis expositis, alii deinde repetiti ac traiecti sunt. Nihil sane trepidabant, donec continenti velut ponte agerentur; primus erat pavor cum soluta ab ceteris rate in altum raperentur. Ibi urgentes inter se, cedentibus extremis ab aqua, trepidationis aliquantum edebant donec quietem ipse timor circumspectantibus aquam fecisset. Excidere etiam sævientes quidam in flumen; sed pondere ipso stabiles, dejectis rectoribus, quærendis pedetemptim vadis in terram evasere.

[29] Dum elephanti traiciuntur, interim Hannibal Numidas equites quingentos ad castra Romana miserat speculatum ubi et quantæ copiæ essent et quid pararent. Huic alæ equitum missi, ut ante dictum est, ab ostio Rhodani trecenti Romanorum equites occurrunt. Proelium atrocius quam pro numero pugnantium editur; nam præter multa volnera cædes etiam prope par utrimque fuit, fugaque et pavor Numidarum Romanis jam admodum fessis victoriam dedit. Victores ad centum sexaginta, nec omnes Romani sed pars Gallorum, victi amplius ducenti ceciderunt. Hoc principium simul omenque belli ut summæ rerum prosperum eventum, ita haud sane incruentam ancipitisque certaminis victoriam Romanis portendit. Ut re ita gesta ad utrumque ducem sui redierunt, nec Scipioni stare sententia poterat nisi ut ex consiliis coeptisque hostis et ipse conatus caperet, et Hannibalem, incertum utrum coeptum in Italiam intenderet iter an cum eo qui primus se obtulisset Romanus exercitus manus consereret, avertit a præsenti certamine Boiorum legatorum regulique Magali adventus, qui se duces itinerum, socios periculi fore adfirmantes, integro bello nusquam ante libatis viribus Italiam adgrediendam censent. Multitudo timebat quidem hostem nondum oblitterata memoria superioris belli; sed magis iter immensum Alpesque, rem fama utique inexpertis horrendam, metuebat.

[30] Itaque Hannibal, postquam ipsi sententia stetit pergere ire atque Italiam petere, advocata contione varie militum versat animos castigando adhortandoque: mirari se quinam pectora semper impavida repens terror invaserit. Per tot annos vincentes eos stipendia facere neque ante Hispania excessisse quam omnes gentesque et terræ quas duo diversa maria amplectantur Carthaginiensium essent. Indignatos deinde quod quicumque Saguntum obsedissent velut ob noxam sibi dedi postularet populus Romanus, Hiberum traiecisse ad delendum nomen Romanorum liberandumque orbem terrarum. Tum nemini visum id longum, cum ab occasu solis ad exortus intenderent iter: nunc, postquam multo majorem partem itineris emensam cernant, Pyrenæum saltum inter ferocissimas gentes superatum, Rhodanum, tantum amnem, tot milibus Gallorum prohibentibus, domita etiam ipsius fluminis vi traiectum, in conspectu Alpes habeant quarum alterum latus Italiæ sit, in ipsis portis hostium fatigatos subsistere, quid Alpes aliud esse credentes quam montium altitudines? Fingerent altiores Pyrenæi jugis: nullas profecto terras cælum contingere nec inexsuperabiles humano generi esse. Alpes quidem habitari, coli, gignere atque alere animantes; peruias paucis esse, esse et exercitibus. Eos ipsos quos cernant legatos non pinnis sublime elatos Alpes transgressos. Ne majores quidem eorum indigenas sed advenas Italiæ cultores has ipsas Alpes ingentibus sæpe agminibus cum liberis ac conjugibus migrantium modo tuto transmisisse. Militi quidem armato nihil secum præter instrumenta belli portanti quid invium aut inexsuperabile esse? Saguntum ut caperetur, quid per octo menses periculi, quid laboris exhaustum esse? Romam, caput orbis terrarum, petentibus quicquam adeo asperum atque arduum videri quod inceptum moretur? Cepisse quondam Gallos ea quæ adiri posse Poenus desperet; proinde aut cederent animo atque virtute genti per eos dies totiens ab se victæ aut itineris finem sperent campum interjacentem Tiberi ac moenibus Romanis.

[31] His adhortationibus incitatos corpora curare atque ad iter se parare jubet. Postero die profectus adversa ripa Rhodani mediterranea Galliæ petit, non quia rectior ad Alpes via esset, sed quantum a mari recessisset minus obvium fore Romanum credens, cum quo priusquam in Italiam ventum foret non erat in animo manus conserere. Quartis castris ad Insulam peruenit. Ibi Isara Rhodanusque amnes diversis ex Alpibus decurrentes, agri aliquantum amplexi confluunt in unum in mediis campis; Insulæ nomen inditum. Incolunt prope Allobroges, gens jam inde nulla Gallica gente opibus aut fama inferior. Tum discors erat. Regni certamine ambigebant fratres; major et qui prius imperitarat, Braneus nomine, minore a fratre et coetu juniorum qui jure minus, vi plus poterant, pellebatur. Hujus seditionis peropportuna disceptatio cum ad Hannibalem delata esset, arbiter regni factus, quod ea senatus principumque sententia fuerat, imperium majori restituit. Ob id meritum commeatu copiaque rerum omnium, maxime vestis, est adjutus, quam infames frigoribus Alpes præparari cogebant. Sedatis certaminibus Allobrogum cum jam Alpes peteret, non recta regione iter instituit sed ad lævam in Tricastinos flexit; inde per extremam oram Vocontiorum agri tendit in Trigorios, haud usquam impedita via priusquam ad Druentiam flumen peruenit. Is et ipse Alpinus amnis longe omnium Galliæ fluminum difficillimus transitu est; nam cum aquæ vim vehat ingentem, non tamen navium patiens est, quia nullis coercitus ripis, pluribus simul neque iisdem alueis fluens, nova semper [per] vada novosque gurgites—et ob eadem pediti quoque incerta via est—ad hoc saxa glareosa voluens, nihil stabile nec tutum ingredienti præbet; et tum forte imbribus auctus ingentem transgredientibus tumultum fecit, cum super cetera trepidatione ipsi sua atque incertis clamoribus turbarentur.

[32] P. Cornelius consul, triduo fere postquam Hannibal a ripa Rhodani movit, quadrato agmine ad castra hostium venerat, nullam dimicandi moram facturus; ceterum ubi deserta munimenta nec facile se tantum prægressos adsecuturum videt, ad mare ac naves rediit, tutius faciliusque ita descendenti ab Alpibus Hannibali occursurus. Ne tamen nuda auxiliis Romanis Hispania esset, quam provinciam sortitus erat, Cn. Scipionem fratrem cum maxima parte copiarum adversus Hasdrubalem misit, non ad tuendos tantummodo veteres socios conciliandosque novos sed etiam ad pellendum Hispania Hasdrubalem. Ipse cum admodum exiguis copiis Genuam repetit, eo qui circa Padum erat exercitu Italiam defensurus. Hannibal ab Druentia campestri maxime itinere ad Alpes cum bona pace incolentium ea loca Gallorum peruenit. Tum, quamquam fama prius, qua incerta in majus vero ferri solent, præcepta res erat, tamen ex propinquo visa montium altitudo nivesque cælo prope immixtæ, tecta informia imposita rupibus, pecora jumentaque torrida frigore, homines intonsi et inculti, animalia inanimaque omnia rigentia gelu, cetera visu quam dictu foediora terrorem renovarunt. Erigentibus in primos agmen clivos apparuerunt imminentes tumulos insidentes montani, qui, si valles occultiores insedissent, coorti ad pugnam repente ingentem fugam stragemque dedissent. Hannibal consistere signa jussit; Gallisque ad visenda loca præmissis, postquam comperit transitum ea non esse, castra inter confragosa omnia præruptaque quam extentissima potest valle locat. Tum per eosdem Gallos, haud sane multum lingua moribusque abhorrentes, cum se immiscuissent conloquiis montanorum, edoctus interdiu tantum obsideri saltum, nocte in sua quemque dilabi tecta, luce prima subiit tumulos, ut ex aperto atque interdiu vim per angustias facturus. Die deinde simulando aliud quam quod parabatur consumpto, cum eodem quo constiterant loco castra communissent, ubi primum degressos tumulis montanos laxatasque sensit custodias, pluribus ignibus quam pro numero manentium in speciem factis impedimentisque cum equite relictis et maxima parte peditum, ipse cum expeditis, acerrimo quoque viro, raptim angustias evadit iisque ipsis tumulis quos hostes tenuerant consedit.

[33] Prima deinde luce castra mota et agmen reliquum incedere coepit. Jam montani signo dato ex castellis ad stationem solitam conveniebant, cum repente conspiciunt alios arce occupata sua super caput imminentes, alios via transire hostes. Utraque simul objecta res oculis animisque immobiles parumper eos defixit; deinde, ut trepidationem in angustiis suoque ipsum tumultu misceri agmen videre, equis maxime consternatis, quidquid adjecissent ipsi terroris satis ad perniciem fore rati, peruersis rupibus juxta, invia ac devia adsueti decurrunt. Tum vero simul ab hostibus, simul ab iniquitate locorum Poeni oppugnabantur plusque inter ipsos, sibi quoque tendente ut periculo primus evaderet, quam cum hostibus certaminis erat. Et equi maxime infestum agmen faciebant, qui et clamoribus dissonis quos nemora etiam repercussæque valles augebant territi trepidabant, et icti forte aut volnerati adeo consternabantur, ut stragem ingentem simul hominum ac sarcinarum omnis generis facerent; multosque turba, cum præcipites deruptæque utrimque angustiæ essent, in immensum altitudinis dejecit, quosdam et armatos; et ruinæ maxime modo jumenta cum oneribus devoluebantur. Quæ quamquam foeda visu erant, stetit parumper tamen Hannibal ac suos continuit, ne tumultum ac trepidationem augeret; deinde, postquam interrumpi agmen vidit periculumque esse, ne exutum impedimentis exercitum nequiquam incolumem traduxisset, decurrit ex superiore loco et, cum impetu ipso fudisset hostem, suis quoque tumultum auxit. Sed is tumultus momento temporis, postquam liberata itinera fuga montanorum erant, sedatur, nec per otium modo sed prope silentio mox omnes traducti. Castellum inde, quod caput ejus regionis erat, viculosque circumiectos capit et capt[o c]ibo ac pecoribus per triduum exercitum aluit; et, quia nec montanis primo perculsis nec loco magno opere impediebantur, aliquantum eo triduo viæ confecit.

[34] Peruentum inde ad frequentem cultoribus alium, ut inter montanos, populum. Ibi non bello aperto sed suis artibus, fraude et insidiis, est prope circumuentus. Magno natu principes castellorum oratores ad Poenum veniunt, alienis malis, utili exemplo, doctos memorantes amicitiam malle quam vim experiri Poenorum; itaque oboedienter imperata facturos; commeatum itinerisque duces et ad fidem promissorum obsides acciperet. Hannibal nec temere credendo nec asperando, ne repudiati aperte hostes fierent, benigne cum respondisset, obsidibus quos dabant acceptis et commeatu quem in viam ipsi detulerant usus, nequaquam ut inter pacatos composito agmine duces eorum sequitur. Primum agmen elephanti et equites erant; ipse post cum robore peditum circumspectans sollicitus omnia incedebat. Ubi in angustiorem viam et ex parte altera subjectam jugo insuper imminenti ventum est, undique ex insidiis barbari a fronte ab tergo coorti, comminus eminus petunt, saxa ingentia in agmen devoluunt. Maxima ab tergo vis hominum urgebat. In eos versa peditum acies haud dubium fecit quin, nisi firmata extrema agminis fuissent, ingens in eo saltu accipienda clades fuerit. Tunc quoque ad extremum periculi ac prope perniciem ventum est; nam dum cunctatur Hannibal demittere agmen in angustias, quia non, ut ipse equitibus præsidio erat, ita peditibus quicquam ab tergo auxilii reliquerat, occursantes per obliqua montani interrupto medio agmine viam insedere, noxque una Hannibali sine equitibus atque impedimentis acta est.

[35] Postero die jam segnius intercursantibus barbaris junctæ copiæ saltusque haud sine clade, majore tamen jumentorum quam hominum pernicie, superatus. Inde montani pauciores jam et latrocinii magis quam belli more concursabant modo in primum, modo in novissimum agmen, utcumque aut locus opportunitatem daret aut progressi morative aliquam occasionem fecissent. Elephanti sicut per artas [præcipites] vias magna mora agebantur, ita tutum ab hostibus quacumque incederent, quia insuetis adeundi propius metus erat, agmen præbebant. Nono die in jugum Alpium peruentum est per invia pleraque et errores, quos aut ducentium fraus aut, ubi fides iis non esset, temere initæ valles a conjectantibus iter faciebant. Biduum in jugo stativa habita fessisque labore ac pugnando quies data militibus; jumentaque aliquot, quæ prolapsa in rupibus erant, sequendo vestigia agminis in castra peruenere. Fessis tædio tot malorum nivis etiam casus, occidente jam sidere Vergiliarum, ingentem terrorem adjecit. Per omnia nive oppleta cum signis prima luce motis segniter agmen incederet pigritiaque et desperatio in omnium voltu emineret, prægressus signa Hannibal in promunturio quodam, unde longe ac late prospectus erat, consistere jussis militibus Italiam ostentat subjectosque Alpinis montibus Circumpadanos campos, moeniaque eos tum transcendere non Italiæ modo sed etiam urbis Romanæ; cetera plana, proclivia fore; uno aut summum altero proelio arcem et caput Italiæ in manu ac potestate habituros. Procedere inde agmen coepit jam nihil ne hostibus quidem præter parva furta per occasionem temptantibus. Ceterum iter multo quam in adscensu fuerat—ut pleraque Alpium ab Italia sicut breviora ita arrectiora sunt—difficilius fuit; omnis enim ferme via præceps, angusta, lubrica erat, ut neque sustinere se ab lapsu possent nec qui paulum titubassent hærere adflicti vestigio suo, aliique super alios et jumenta in homines occiderent.

[36] Ventum deinde ad multo angustiorem rupem atque ita rectis saxis ut ægre expeditus miles temptabundus manibusque retinens virgulta ac stirpes circa eminentes demittere sese posset. Natura locus jam ante præceps recenti lapsu terræ in pedum mille admodum altitudinem abruptus erat. Ibi cum velut ad finem viæ equites constitissent, miranti Hannibali quæ res moraretur agmen nuntiatur rupem inviam esse. Digressus deinde ipse ad locum visendum. Haud dubia res visa quin per invia circa nec trita antea, quamuis longo ambitu, circumduceret agmen. Ea vero via insuperabilis fuit; nam cum super veterem nivem intactam nova modicæ altitudinis esset, molli nec præaltæ facile pedes ingredientium insistebant; ut vero tot hominum jumentorumque incessu dilapsa est, per nudam infra glaciem fluentemque tabem liquescentis nivis ingrediebantur. Tætra ibi luctatio erat, [ut a lubrica] glacie non recipiente vestigium et in prono citius pedes fallente, ut, seu manibus in adsurgendo seu genu se adjuvissent, ipsis adminiculis prolapsis iterum corruerent; nec stirpes circa radicesue ad quas pede aut manu quisquam eniti posset erant; ita in levi tantum glacie tabidaque nive volutabantur. Jumenta secabant interdum etiam infimam ingredientia nivem et prolapsa jactandis gravius in conitendo ungulis penitus perfringebant, ut pleraque velut pedica capta hærerent in dura et alta concreta glacie.

[37] Tandem nequiquam jumentis atque hominibus fatigatis castra in jugo posita, ægerrime ad id ipsum loco purgato; tantum nivis fodiendum atque egerendum fuit. Inde ad rupem muniendam per quam unam via esse poterat milites ducti, cum cædendum esset saxum, arboribus circa immanibus dejectis detruncatisque struem ingentem lignorum faciunt eamque, cum et vis venti apta faciendo igni coorta esset, succendunt ardentiaque saxa infuso aceto putrefaciunt. Ita torridam incendio rupem ferro pandunt molliuntque anfractibus modicis clivos ut non jumenta solum sed elephanti etiam deduci possent. Quadriduum circa rupem consumptum, jumentis prope fame absumptis; nuda enim fere cacumina sunt et, si quid est pabuli, obruunt nives. Inferiora vallis apricos quosdam colles habent rivosque prope siluas et jam humano cultu digniora loca. Ibi jumenta in pabulum missa et quies muniendo fessis hominibus data. Triduo inde ad planum descensum et jam locis mollioribus et accolarum ingeniis.

[38] Hoc maxime modo in Italiam peruentum est quinto mense a Carthagine Nova, ut quidam auctores sunt, quinto decimo die Alpibus superatis. Quantæ copiæ transgresso in Italiam Hannibali fuerint nequaquam inter auctores constat. Qui plurimum, centum milia peditum, viginti equitum fuisse scribunt; qui minimum, viginti milia peditum, sex equitum. L. Cincius Alimentus, qui captum se ab Hannibale scribit, maxime auctor moveret, nisi confunderet numerum Gallis Liguribusque additis; cum his octoginta milia peditum, decem equitum adducta—in Italia magis adfluxisse veri simile est et ita quidam auctores sunt;—ex ipso autem audisse Hannibale, postquam Rhodanum transierit triginta sex milia hominum ingentemque numerum equorum et aliorum jumentorum amisisse. Taurini Semigalli proxima gens erat in Italiam degresso. Id cum inter omnes constet, eo magis miror ambigi quanam Alpes transierit et volgo credere Poenino—atque inde nomen ei jugo Alpium inditum—transgressum, Coelium per Cremonis jugum dicere transisse; qui ambo saltus eum non in Taurinos sed per Salassos montanos ad Libuos Gallos deduxerint. Nec veri simile est ea tum ad Galliam patuisse itinera; utique quæ ad Poeninum ferunt obsæpta gentibus semigermanis fuissent. Neque hercule [nomen] montibus his, si quem forte id movet, ab transitu Poenorum ullo Sedunoveragri, incolæ jugi ejus, norint inditum sed ab eo quem in summo sacratum vertice Poeninum montani appellant.

[39] Peropportune ad principia rerum Taurinis, proximæ genti, adversus Insubres motum bellum erat. Sed armare exercitum Hannibal ut parti alteri auxilio esset, in reficiendo maxime sentientem contracta ante mala, non poterat; otium enim ex labore, copia ex inopia, cultus ex inluvie tabeque squalida et prope efferata corpora varie movebat. Ea P. Cornelio consuli causa fuit, cum Pisas navibus venisset, exercitu a Manlio Atilioque accepto tirone et in novis ignominiis trepido ad Padum festinandi ut cum hoste nondum refecto manus consereret. Sed cum Placentiam consul venit, jam ex stativis moverat Hannibal Taurinorumque unam urbem, caput gentis ejus, quia volentes in amicitiam non veniebant, vi expugnarat; junxissetque sibi non metu solum sed etiam voluntate Gallos accolas Padi, ni eos circumspectantes defectionis tempus subito adventu consul oppressisset. Et Hannibal movit ex Taurinis, incertos quæ pars sequenda esset Gallos præsentem secuturos esse ratus. Jam prope in conspectu erant exercitus convenerantque duces sicuti inter se nondum satis noti, ita jam imbutus uterque quadam admiratione alterius. Nam Hannibalis et apud Romanos jam ante Sagunti excidium celeberrimum nomen erat, et Scipionem Hannibal eo ipso quod adversus se dux potissimum lectus esset præstantem virum credebat; et auxerant inter se opinionem, Scipio, quod relictus in Gallia obvius fuerat in Italiam transgresso Hannibali, Hannibal et conatu tam audaci traiciendarum Alpium et effectu. Occupavit tamen Scipio Padum traicere et ad Ticinum amnem motis castris, priusquam educeret in aciem, adhortandorum militum causa talem orationem est exorsus.

[40] "Si eum exercitum, milites, educerem in aciem quem in Gallia mecum habui, supersedissem loqui apud vos; quid enim adhortari referret aut eos equites qui equitatum hostium ad Rhodanum flumen egregie vicissent, aut eas legiones cum quibus fugientem hunc ipsum hostem secutus confessionem cedentis ac detractantis certamen pro victoria habui? Nunc quia ille exercitus, Hispaniæ provinciæ scriptus, ibi cum fratre Cn. Scipione meis auspiciis rem gerit ubi eum gerere senatus populusque Romanus voluit, ego, ut consulem ducem adversus Hannibalem ac Poenos haberetis, ipse me huic voluntario certamini obtuli, novo imperatori apud novos milites pauca verba facienda sunt. Ne genus belli neve hostem ignoretis, cum iis est vobis, milites, pugnandum quos terra marique priore bello vicistis, a quibus stipendium per viginti annos exegistis, a quibus capta belli præmia Siciliam ac Sardiniam habetis. Erit igitur in hoc certamine is vobis illisque animus qui victoribus et victis esse solet. Nec nunc illi quia audent sed quia necesse est pugnaturi sunt, qui plures pæne perierint quam supersint; nisi creditis, qui exercitu incolumi pugnam detractavere, eos duabus partibus peditum equitumque in transitu Alpium amissis plus spei nactos esse. At enim pauci quidem sunt sed vigentes animis corporibusque, quorum robora ac vires vix sustinere vis ulla possit. Effigies immo, umbræ hominum, fame, frigore, inluvie, squalore enecti, contusi ac debilitati inter saxa rupesque; ad hoc præusti artus, nive rigentes nerui, membra torrida gelu, quassata fractaque arma, claudi ac debiles equi. Cum hoc equite, cum hoc pedite pugnaturi estis; reliquias extremas hostis, non hostem habetis, ac nihil magis vereor quam ne cui, vos cum pugnaveritis, Alpes vicisse Hannibalem videantur. Sed ita forsitan decuit, cum foederum ruptore duce ac populo deos ipsos sine ulla humana ope committere ac profligare bellum, nos, qui secundum deos violati sumus, commissum ac profligatum conficere.

[41] Non vereor ne quis me hæc vestri adhortandi causa magnifice loqui existimet, ipsum aliter animo adfectum esse. Licuit in Hispaniam, provinciam meam, quo jam profectus eram, cum exercitu ire meo, ubi et fratrem consilii participem ac periculi socium haberem et Hasdrubalem potius quam Hannibalem hostem et minorem haud dubie molem belli; tamen, cum præterueherer navibus Galliæ oram, ad famam hujus hostis in terram egressus, præmisso equitatu ad Rhodanum movi castra. Equestri proelio, qua parte copiarum conserendi manum fortuna data est, hostem fudi; peditum agmen, quod in modum fugientium raptim agebatur, quia adsequi terra non poteram, [neque] regressus ad naves [erat] quanta maxime potui celeritate tanto maris terrarumque circuitu, in radicibus prope Alpium huic timendo hosti obvius fui. Utrum, cum declinarem certamen, improvidus incidisse videor an occurrere in vestigiis ejus, lacessere ac trahere ad decernendum? Experiri juvat utrum alios repente Carthaginienses per viginti annos terra ediderit an iidem sint qui ad Ægates pugnaverunt insulas et quos ab Eryce duodevicenis denariis æstimatos emisistis, et utrum Hannibal hic sit æmulus itinerum Herculis, ut ipse fert, an vectigalis stipendiariusque et servus populi Romani a patre relictus. Quem nisi Saguntinum scelus agitaret, respiceret profecto, si non patriam victam, domum certe patremque et foedera Hamilcaris scripta manu, qui jussus ab consule nostro præsidium deduxit ab Eryce, qui graves impositas victis Carthaginiensibus leges fremens mærensque accepit, qui decedens Sicilia stipendium populo Romano dare pactus est. Itaque vos ego, milites, non eo solum animo quo adversus alios hostes soletis, pugnare velim, sed cum indignatione quadam atque ira, velut si seruos videatis vestros arma repente contra vos ferentes. Licuit ad Erycem clausos ultimo supplicio humanorum, fame interficere; licuit victricem classem in Africam traicere atque intra paucos dies sine ullo certamine Carthaginem delere; veniam dedimus precantibus, emisimus ex obsidione, pacem cum victis fecimus, tutelæ deinde nostræ duximus, cum Africo bello urgerentur. Pro his impertitis furiosum juvenem sequentes oppugnatum patriam nostram veniunt. Atque utinam pro decore tantum hoc vobis et non pro salute esset certamen. Non de possessione Siciliæ ac Sardiniæ, de quibus quondam agebatur, sed pro Italia vobis est pugnandum. Nec est alius ab tergo exercitus qui, nisi nos vincimus, hosti obsistat, nec Alpes aliæ sunt, quas dum superant, comparari nova possint præsidia; hic est obstandum, milites, velut si ante Romana moenia pugnemus. Unusquisque se non corpus suum sed conjugem ac liberos parvos armis protegere putet; nec domesticas solum agitet curas sed identidem hoc animo reputet nostras nunc intueri manus senatum populumque Romanum: qualis nostra vis virtusque fuerit, talem deinde fortunam illius urbis ac Romani imperii fore."

[42] Hæc apud Romanos consul. Hannibal rebus prius quam verbis adhortandos milites ratus, circumdato ad spectaculum exercitu captivos montanos vinctos in medio statuit armisque Gallicis ante pedes eorum projectis interrogare interpretem jussit, ecquis, si vinculis levaretur armaque et equum victor acciperet, decertare ferro vellet. Cum ad unum omnes ferrum pugnamque poscerent et dejecta in id sors esset, se quisque eum optabat quem fortuna in id certamen legeret, et, [ut] cujusque sors exciderat, alacer, inter gratulantes gaudio exsultans, cum sui moris tripudiis arma raptim capiebat. Ubi vero dimicarent, is habitus animorum non inter ejusdem modo condicionis homines erat sed etiam inter spectantes volgo, ut non vincentium magis quam bene morientium fortuna laudaretur.

[43] Cum sic aliquot spectatis paribus adfectos dimisisset, contione inde advocata ita apud eos locutus fertur. "Si, quem animum in alienæ sortis exemplo paulo ante habuistis, eundem mox in æstimanda fortuna vestra habueritis, vicimus, milites; neque enim spectaculum modo illud sed quædam veluti imago vestræ condicionis erat. Ac nescio an majora vincula majoresque necessitates vobis quam captivis vestris fortuna circumdederit. Dextra lævaque duo maria claudunt nullam ne ad effugium quidem navem habentes; circa Padus amnis, major [Padus] ac violentior Rhodano, ab tergo Alpes urgent, vix integris vobis ac vigentibus transitæ. Hic vincendum aut moriendum, milites, est, ubi primum hosti occurristis. Et eadem fortuna, quæ necessitatem pugnandi imposuit, præmia vobis ea victoribus proponit quibus ampliora homines ne ab dis quidem immortalibus optare solent. Si Siciliam tantum ac Sardiniam parentibus nostris ereptas nostra virtute reciperaturi essemus, satis tamen ampla pretia essent: quidquid Romani tot triumphis partum congestumque possident, id omne vestrum cum ipsis dominis futurum est; in hanc tam opimam mercedem, agite dum, dis bene juvantibus arma capite. Satis adhuc in vastis Lusitaniæ Celtiberiæque montibus pecora consectando nullum emolumentum tot laborum periculorumque vestrorum vidistis; tempus est jam opulenta vos ac ditia stipendia facere et magna operæ pretia mereri, tantum itineris per tot montes fluminaque et tot armatas gentes emensos. Hic vobis terminum laborum fortuna dedit; hic dignam mercedem emeritis stipendiis dabit. Nec, quam magni nominis bellum est, tam difficilem existimaritis victoriam fore; sæpe et contemptus hostis cruentum certamen edidit et incliti populi regesque perlevi momento victi sunt. Nam dempto hoc uno fulgore nominis Romani, quid est cur illi vobis comparandi sint? Ut viginti annorum militiam vestram cum illa virtute, cum illa fortuna taceam, ab Herculis columnis, ab Oceano terminisque ultimis terrarum per tot ferocissimos Hispaniæ et Galliæ populos vincentes huc peruenistis; pugnabitis cum exercitu tirone, hac ipsa æstate cæso, victo, circumsesso a Gallis, ignoto adhuc duci suo ignorantique ducem. An me in prætorio patris, clarissimi imperatoris, prope natum, certe eductum, domitorem Hispaniæ Galliæque, victorem eundem non Alpinarum modo gentium sed ipsarum, quod multo majus est, Alpium, cum semenstri hoc conferam duce, desertore exercitus sui? Cui si quis demptis signis Poenos Romanosque hodie ostendat, ignoraturum certum habeo utrius exercitus sit consul. Non ego illud parvi æstimo, milites, quod nemo est vestrum cujus non ante oculos ipse sæpe militare aliquod ediderim facinus, cui non idem ego virtutis spectator ac testis notata temporibus locisque referre sua possim decora. Cum laudatis a me miliens donatisque, alumnus prius omnium vestrum quam imperator, procedam in aciem adversus ignotos inter se ignorantesque.

[44] Quocumque circumtuli oculos, plena omnia video animorum ac roboris, veteranum peditem, generosissimarum gentium equites frenatos infrenatosque, vos socios fidelissimos fortissimosque, vos, Carthaginienses, cum ob patriam, tum ob iram justissimam pugnaturos. Inferimus bellum infestisque signis descendimus in Italiam, tanto audacius fortiusque pugnaturi quam hostis, quanto major spes, major est animus inferentis vim quam arcentis. Accendit præterea et stimulat animos dolor, injuria, indignitas. Ad supplicium depoposcerunt me ducem primum, deinde vos omnes qui Saguntum oppugnassetis; deditos ultimis cruciatibus adfecturi fuerunt. Crudelissima ac superbissima gens sua omnia suique arbitrii facit; cum quibus bellum, cum quibus pacem habeamus, se modum imponere æquum censet. Circumscribit includitque nos terminis montium fluminumque, quos non excedamus, neque eos, quos statuit, terminos obseruat: "Ne transieris Hiberum; ne quid rei tibi sit cum Saguntinis." Ad Hiberum est Saguntum? "Nusquam te vestigio moveris." Parum est quod veterrimas provincias meas, Siciliam ac Sardiniam, [ademisti?] Adimis etiam Hispanias et, si inde cessero, in Africam transcendes. [Transcendes] dico? Duos consules hujus anni, unum in Africam, alterum in Hispaniam miserunt. Nihil usquam nobis relictum est nisi quod armis vindicarimus. Illis timidis et ignavis esse licet, qui respectum habent, quos sua terra, suus ager per tuta ac pacata itinera fugientes accipient: vobis necesse est fortibus viris esse et, omnibus inter victoriam mortemue certa desperatione abruptis, aut vincere aut, si fortuna dubitabit, in proelio potius quam in fuga mortem oppetere. Si hoc [bene fixum] omnibus destinatum in animo est, iterum dicam, vicistis; nullum contemptu m[ortis incitamentum] ad vincendum homini ab dis immortalibus acrius datum est."

[45] His adhortationibus cum utrimque ad certamen accensi militum animi essent, Romani ponte Ticinum jungunt tutandique pontis causa castellum insuper imponunt: Poenus hostibus opere occupatis Maharbalem cum ala Numidarum, equitibus quingentis, ad depopulandos sociorum populi Romani agros mittit; Gallis parci quam maxime jubet principumque animos ad defectionem sollicitari. Ponte perfecto traductus Romanus exercitus in agrum Insubrium quinque milia passuum ab Victumulis consedit. Ibi Hannibal castra habebat; revocatoque propere Maharbale atque equitibus cum instare certamen cerneret, nihil unquam satis dictum præmonitumque ad cohortandos milites ratus, vocatis ad contionem certa præmia pronuntiat in quorum spem pugnarent: agrum sese daturum esse in Italia, Africa, Hispania, ubi quisque velit, immunem ipsi qui accepisset liberisque; qui pecuniam quam agrum maluisset, ei se argento satisfacturum; qui sociorum cives Carthaginienses fieri vellent, potestatem facturum; qui domos redire mallent, daturum se operam ne cujus suorum popularium mutatum secum fortunam esse vellent. Seruis quoque dominos prosecutis libertatem proponit binaque pro his mancipia dominis se redditurum. Eaque ut rata scirent fore, agnum læva manu, dextra silicem retinens, si falleret, Jovem ceterosque precatur deos ita se mactarent quemadmodum ipse agnum mactasset, et secundum precationem caput pecudis saxo elisit. Tum vero omnes, velut dis auctoribus in spem suam quisque acceptis, id moræ quod nondum pugnarent ad potienda sperata rati, proelium uno animo et voce una poscunt.

[46] Apud Romanos haudquaquam tanta alacritas erat, super cetera recentibus etiam territos prodigiis; nam et lupus intraverat castra laniatisque obviis ipse intactus evaserat, [et] examen apum in arbore prætorio imminente consederat. Quibus procuratis Scipio cum equitatu jaculatoribusque expeditis profectus ad castra hostium exque propinquo copias, quantæ et cujus generis essent, speculandas obvius fit Hannibali et ipsi cum equitibus ad exploranda circa loca progresso. Neutri alteros primo cernebant; densior deinde incessu tot hominum [et] equorum oriens puluis signum propinquantium hostium fuit. Consistit utrumque agmen et ad proelium sese expediebant. Scipio jaculatores et Gallos equites in fronte locat, Romanos sociorumque quod roboris fuit in subsidiis; Hannibal frenatos equites in medium accipit, cornua Numidis firmat. Vixdum clamore sublato jaculatores fugerunt inter subsidia ac secundam aciem. Inde equitum certamen erat aliquamdiu anceps; dein quia turbabant equos pedites intermixti, multis labentibus ex equis aut desilientibus ubi suos premi circumuentos vidissent, jam magna ex parte ad pedes pugna abjerat, donec Numidæ qui in cornibus erant circumuecti paulum ab tergo se ostenderunt. Is pavor perculit Romanos, auxitque pavorem consulis volnus periculumque intercursu tum primum pubescentis filii propulsatum. Hic erit juvenis penes quem perfecti hujusce belli laus est, Africanus ob egregiam victoriam de Hannibale Poenisque appellatus. Fuga tamen effusa jaculatorum maxime fuit quos primos Numidæ invaserunt; alius confertus equitatus consulem in medium acceptum, non armis modo sed etiam corporibus suis protegens, in castra nusquam trepide neque effuse cedendo reduxit. Seruati consulis decus Coelius ad servum natione Ligurem delegat; malim equidem de filio verum esse, quod et plures tradidere auctores et fama obtinuit.

[47] Hoc primum cum Hannibale proelium fuit; quo facile apparuit et equitatu meliorem Poenum esse et ob id campos patentes, quales sunt inter Padum Alpesque, bello gerendo Romanis aptos non esse. Itaque proxima nocte jussis militibus vasa silentio colligere castra ab Ticino mota festinatumque ad Padum est ut ratibus, quibus junxerat flumen, nondum resolutis sine tumultu atque insectatione hostis copias traiceret. Prius Placentiam peruenere quam satis sciret Hannibal ab Ticino profectos; tamen ad sescentos moratorum in citeriore ripa Padi segniter ratem soluentes cepit. Transire pontem non potuit, ut extrema resoluta erant tota rate in secundam aquam labente. Coelius auctor est Magonem cum equitatu et Hispanis peditibus flumen extemplo tranasse, ipsum Hannibalem per superiora Padi vada exercitum traduxisse, elephantis in ordinem ad sustinendum impetum fluminis oppositis. Ea peritis amnis ejus vix fidem fecerint; nam neque equites armis equisque saluis tantam vim fluminis superasse veri simile est, ut jam Hispanos omnes inflati travexerint utres, et multorum dierum circuitu Padi vada petenda fuerunt qua exercitus gravis impedimentis traduci posset. Potiores apud me auctores sunt qui biduo vix locum rate jungendo flumini inventum tradunt; ea cum Magone equites [et] Hispanorum expeditos præmissos. Dum Hannibal, circa flumen legationibus Gallorum audiendis moratus, traicit gravius peditum agmen, interim Mago equitesque ab transitu fluminis diei unius itinere Placentiam ad hostes contendunt. Hannibal paucis post diebus sex milia a Placentia castra communivit et postero die in conspectu hostium acie directa potestatem pugnæ fecit.

[48] Insequenti nocte cædes in castris Romanis, tumultu tamen quam re major, ab auxiliaribus Gallis facta est. Ad duo milia peditum et ducenti equites vigilibus ad portas trucidatis ad Hannibalem transfugiunt; quos Poenus benigne adlocutus et spe ingentium donorum accensos in civitates quemque suas ad sollicitandos popularium animos dimisit. Scipio cædem eam signum defectionis omnium Gallorum esse ratus contactosque eo scelere velut injecta rabie ad arma ituros, quamquam gravis adhuc volnere erat, tamen quarta vigilia noctis insequentis tacito agmine profectus, ad Trebiam fluvium jam in loca altiora collesque impeditiores equiti castra movet. Minus quam ad Ticinum fefellit; missisque Hannibal primum Numidis, deinde omni equitatu turbasset utique novissimum agmen, ni aviditate prædæ in vacua Romana castra Numidæ devertissent. Ibi dum perscrutantes loca omnia castrorum nullo satis digno moræ pretio tempus terunt, emissus hostis est de manibus; et cum jam transgressos Trebiam Romanos metantesque castra conspexissent, paucos moratorum occiderunt citra flumen interceptos. Scipio, nec vexationem volneris in via jactati ultra patiens et collegam— jam enim et revocatum ex Sicilia audierat—ratus exspectandum, locum qui prope flumen tutissimus stativis est visus delectum communiit. Nec procul inde Hannibal cum consedisset, quantum victoria equestri elatus, tantum anxius inopia quæ per hostium agros euntem, nusquam præparatis commeatibus, major in dies excipiebat, ad Clastidium vicum, quo magnum frumenti numerum congesserant Romani, mittit. Ibi cum vim pararent, spes facta proditionis; nec sane magno pretio, nummis aureis quadringentis, Dasio Brundisino præfecto præsidii corrupto traditur Hannibali Clastidium. Id horreum fuit Poenis sedentibus ad Trebiam. In captivos ex tradito præsidio, ut fama clementiæ in principio rerum colligeretur, nihil sævitum est.

[49] Cum ad Trebiam terrestre constitisset bellum, interim circa Siciliam insulasque Italiæ imminentes et a Sempronio consule et ante adventum ejus terra marique res gestæ. Viginti quinqueremes cum mille armatis ad depopulandam oram Italiæ a Carthaginiensibus missæ; novem Liparas, octo ad insulam Volcani tenuerunt, tres in fretum avertit æstus. Ad eas conspectas a Messana duodecim naves ab Hierone rege Syracusanorum missæ, qui tum forte Messanæ erat consulem Romanum opperiens, nullo repugnante captas naves Messanam in portum deduxerunt. Cognitum ex captivis præter viginti naves, cujus ipsi classis essent, in Italiam missas, quinque et triginta alias quinqueremes Siciliam petere ad sollicitandos veteres socios; Lilybæi occupandi præcipuam curam esse; credere eadem tempestate qua ipsi disiecti forent eam quoque classem ad Ægates insulas dejectam. Hæc, sicut audita erant, rex M. Æmilio prætori, cujus Sicilia provincia erat, perscribit monetque [et] Lilybæum firmo teneret præsidio. Extemplo et circa a prætore ad civitates missi legati tribunique suos ad curam custodiæ intendere, et ante omnia Lilybæum tueri apparatu belli, edicto proposito ut socii navales decem dierum cocta cibaria ad naves deferrent et ubi signum datum esset ne quis moram conscendendi faceret, perque omnem oram qui ex speculis prospicerent adventantem hostium classem missis. Itaque quamquam de industria morati cursum navium erant Carthaginienses ut ante lucem accederent Lilybæum, præsensum tamen est quia et luna pernox erat et sublatis armamentis veniebant. Extemplo datum signum ex speculis et in oppido ad arma conclamatum est et in naves conscensum; pars militum in muris portarumque in stationibus, pars in navibus erant. Et Carthaginienses, quia rem fore haud cum imparatis cernebant, usque ad lucem portu se abstinuerunt, demendis armamentis eo tempore aptandaque ad pugnam classe absumpto. Ubi inluxit, recepere classem in altum ut spatium pugnæ esset exitumque liberum e portu naves hostium haberent. Nec Romani detractavere pugnam et memoria circa ea ipsa loca gestarum rerum freti et militum multitudine ac virtute.

[50] Ubi in altum evecti sunt, Romanus conserere pugnam et ex propinquo vires conferre velle; contra eludere Poenus et arte non vi rem gerere naviumque quam virorum aut armorum malle certamen facere. Nam ut sociis navalibus adfatim instructam classem, ita inopem milite habebant et, sicubi conserta navis esset, haudquaquam par numerus armatorum ex ea pugnabat. Quod ubi animaduersum est, et Romanis multitudo sua auxit animum et paucitas illis minuit. Extemplo septem naves Punicæ circumuentæ: fugam ceteræ ceperunt. Mille et septingenti fuere in navibus captis milites nautæque, in his tres nobiles Carthaginiensium. Classis Romana incolumis, una tantum perforata navi sed ea quoque ipsa reduce, in portum rediit. Secundum hanc pugnam, nondum gnaris ejus qui Messanæ erant Ti. Sempronius consul Messanam venit. Ei fretum intranti rex Hiero classem ornatam obviam duxit, transgressusque ex regia in prætoriam navem, gratulatus sospitem cum exercitu et navibus advenisse precatusque prosperum ac felicem in Siciliam transitum, statum deinde insulæ et Carthaginiensium conata exposuit pollicitusque est, quo animo priore bello populum Romanum juvenis adjuvisset, eo senem adjuturum; frumentum vestimentaque sese legionibus consulis sociisque navalibus gratis præbiturum; grande periculum Lilybæo maritimisque civitatibus esse et quibusdam volentibus novas res fore. Ob hæc consuli nihil cunctandum visum quin Lilybæum classe peteret. Et rex regiaque classis una profecti. Navigantes inde pugnatum ad Lilybæum fusasque et captas hostium naves accepere.

[51] A Lilybæo consul, Hierone cum classe regia dimisso relictoque prætore ad tuendam Siciliæ oram, ipse in insulam Melitam, quæ a Carthaginiensibus tenebatur, traiecit. Advenienti Hamilcar Gisgonis filius, præfectus præsidii, cum paulo minus duobus milibus militum oppidumque cum insula traditur. Inde post paucos dies reditum Lilybæum captivique et a consule et a prætore, præter insignes nobilitate viros, sub corona venierunt. Postquam ab ea parte satis tutam Siciliam censebat consul, ad insulas Volcani, quia fama erat stare ibi Punicam classem, traiecit; nec quisquam hostium circa eas insulas inventus; jam forte transmiserant ad vastandam Italiæ oram depopulatoque Vibonensi agro urbem etiam terrebant. Repetenti Siciliam consuli escensio hostium in agrum Vibonensem facta nuntiatur, litteræque ab senatu de transitu in Italiam Hannibalis et ut primo quoque tempore collegæ ferret auxilium missæ traduntur. Multis simul anxius curis exercitum extemplo in naves impositum Ariminum mari supero misit, Sex. Pomponio legato cum viginti quinque longis navibus Vibonensem agrum maritimamque oram Italiæ tuendam attribuit, M. Æmilio prætori quinquaginta navium classem explevit. Ipse compositis Siciliæ rebus decem navibus oram Italiæ legens Ariminum peruenit. Inde cum exercitu suo profectus ad Trebiam flumen collegæ conjungitur.

[52] Jam ambo consules et quidquid Romanarum virium erat Hannibali oppositum aut illis copiis defendi posse Romanum imperium aut spem nullam aliam esse satis declarabat. Tamen consul alter, equestri proelio uno et volnere suo comminutus, trahi rem malebat; recentis animi alter eoque ferocior nullam dilationem patiebatur. Quod inter Trebiam Padumque agri est Galli tum incolebant, in duorum præpotentium populorum certamine per ambiguum favorem haud dubie gratiam victoris spectantes. Id Romani, modo ne quid moverent, æquo satis, Poenus periniquo animo ferebat, ab Gallis accitum se venisse ad liberandos eos dictitans. Ob eam iram, simul ut præda militem aleret, duo milia peditum et mille equites, Numidas plerosque, mixtos quosdam et Gallos, populari omnem deinceps agrum usque ad Padi ripas jussit. Egentes ope Galli, cum ad id dubios seruassent animos, coacti ab auctoribus injuriæ ad vindices futuros declinant legatisque ad consulem missis auxilium Romanorum terræ ob nimiam cultorum fidem in Romanos laboranti orant. Cornelio nec causa nec tempus agendæ rei placebat suspectaque ei gens erat cum ob infida multa facinora, tum, ut alia vetustate obsolevissent, ob recentem Boiorum perfidiam: Sempronius contra continendis in fide sociis maximum vinculum esse primos qui eguissent ope defensos censebat. Tum collega cunctante equitatum suum mille peditum, jaculatoribus ferme, admixtis ad defendendum Gallicum agrum trans Trebiam mittit. Sparsos et incompositos, ad hoc graves præda plerosque cum inopinato invasissent, ingentem terrorem cædemque ac fugam usque ad castra stationesque hostium fecere; unde multitudine effusa pulsi, rursus subsidio suorum proelium restituere. Varia inde pugna [inter recedentes in]sequentesque, cumque ad extremum æquassent certamen, major tamen hostium [cum cædes esset, penes] Romanos fama victoriæ fuit.

[53] Ceterum nemini omnium major ea justiorque quam ipsi consuli videri; gaudio efferri, qua parte copiarum alter consul victus foret, ea se vicisse: restitutos ac refectos militibus animos nec quemquam esse præter collegam qui dilatam dimicationem vellet; eum, animo magis quam corpore ægrum memoria volneris aciem ac tela horrere. Sed non esse cum ægro senescendum. Quid enim ultra differri aut teri tempus? Quem tertium consulem, quem alium exercitum exspectari? Castra Carthaginiensium in Italia ac prope in conspectu urbis esse. Non Siciliam ac Sardiniam, victis ademptas, nec cis Hiberum Hispaniam peti sed solo patrio terraque in qua geniti forent pelli Romanos. "Quantum ingemiscant" inquit "patres nostri, circa moenia Carthaginis bellare soliti, si videant nos, progeniem suam, duos consules consularesque exercitus, in media Italia paventes intra castra, Poenum quod inter Alpes Appenninumque agri sit suæ dicionis fecisse?" Hæc adsidens ægro collegæ, hæc in prætorio prope contionabundus agere. Stimulabat et tempus propinquum comitiorum, ne in novos consules bellum differretur, et occasio in se unum vertendæ gloriæ, dum æger collega erat. Itaque nequiquam dissentiente Cornelio parari ad propinquum certamen milites jubet. Hannibal cum quid optimum foret hosti cerneret, vix ullam spem habebat temere atque improvide quicquam consules acturos; cum alterius ingenium, fama prius, deinde re cognitum, percitum ac ferox sciret esse ferociusque factum prospero cum prædatoribus suis certamine crederet, adesse gerendæ rei fortunam haud diffidebat. Cujus ne quod prætermitteret tempus, sollicitus intentusque erat, dum tiro hostium miles esset, dum meliorem ex ducibus inutilem volnus faceret, dum Gallorum animi vigerent, quorum ingentem multitudinem sciebat segnius secuturam quanto longius ab domo traherentur. Cum ob hæc taliaque speraret propinquum certamen et facere, si cessaretur, cuperet speculatoresque Galli, ad ea exploranda quæ vellet tutiores quia in utrisque castris militabant, paratos pugnæ esse Romanos rettulissent, locum insidiis circumspectare Poenus coepit.

[54] Erat in medio rivus præaltis utrimque clausus ripis et circa obsitus palustribus herbis et quibus inculta ferme vestiuntur, virgultis vepribusque. Quem ubi equites quoque tegendo satis latebrosum locum circumuectus ipse oculis perlustravit, "hic erit locus" Magoni fratri ait "quem teneas. Delige centenos viros ex omni pedite atque equite cum quibus ad me vigilia prima venias; nunc corpora curare tempus est." Ita prætorium missum. Mox cum delectis Mago aderat. "Robora virorum cerno" inquit Hannibal; "sed uti numero etiam, non animis modo valeatis, singulis vobis novenos ex turmis manipulisque vestri similes eligite. Mago locum monstrabit quem insideatis; hostem cæcum ad has belli artes habetis." Ita [cum] mille equitibus Magone, mille peditibus dimisso Hannibal prima luce Numidas equites transgressos Trebiam flumen obequitare jubet hostium portis jaculandoque in stationes elicere ad pugnam hostem, injecto deinde certamine cedendo sensim citra flumen pertrahere. Hæc mandata Numidis: ceteris ducibus peditum equitumque præceptum ut prandere omnes juberent, armatos deinde instratisque equis signum exspectare. Sempronius ad tumultum Numidarum primum omnem equitatum, ferox ea parte virium, deinde sex milia peditum, postremo omnes copias ad destinatum jam ante consilio avidus certaminis eduxit. Erat forte brumæ tempus et nivalis dies in locis Alpibus Appenninoque interjectis, propinquitate etiam fluminum ac paludum prægelidis. Ad hoc raptim eductis hominibus atque equis, non capto ante cibo, non ope ulla ad arcendum frigus adhibita, nihil caloris inerat, et quidquid auræ fluminis appropinquabant, adflabat acrior frigoris vis. Ut vero refugientes Numidas insequentes aquam ingressi sunt—et erat pectoribus tenus aucta nocturno imbri—tum utique egressis rigere omnibus corpora ut vix armorum tenendorum potentia esset, et simul lassitudine et procedente jam die fame etiam deficere.

[55] Hannibalis interim miles ignibus ante tentoria factis oleoque per manipulos, ut mollirent artus, misso et cibo per otium capto, ubi transgressos flumen hostes nuntiatum est, alacer animis corporibusque arma capit atque in aciem procedit. Baliares locat ante signa [ac] levem armaturam, octo ferme milia hominum, dein graviorem armis peditem, quod virium, quod roboris erat; in cornibus circumfudit decem milia equitum et ab cornibus in utramque partem diversos elephantos statuit. Consul effuse sequentes equites, cum ab resistentibus subito Numidis incauti exciperentur, signo receptui dato revocatos circumdedit peditibus. Duodeviginti milia Romani erant, socium nominis Latini viginti, auxilia præterea Cenomanorum; ea sola in fide manserat Gallica gens. Iis copiis concursum est. Proelium a Baliaribus ortum est; quibus cum majore robore legiones obsisterent, diducta propere in cornua levis armatura est, quæ res effecit ut equitatus Romanus extemplo urgeretur. Nam cum vix jam per se resisterent decem milibus equitum quattuor milia et fessi integris plerisque, obruti sunt insuper velut nube jaculorum a Baliaribus conjecta. Ad hoc elephanti eminentes ab extremis cornibus, equis maxime non visu modo sed odore insolito territis, fugam late faciebant. Pedestris pugna par animis magis quam viribus erat, quas recentes Poenus paulo ante curatis corporibus in proelium attulerat; contra jeiuna fessaque corpora Romanis et rigentia gelu torpebant. Restitissent tamen animis, si cum pedite solum foret pugnatum; sed et Baliares pulso equite jaculabantur in latera et elephanti jam in mediam peditum aciem sese tulerant et Mago Numidæque, simul latebras eorum improvida præterlata acies est, exorti ab tergo ingentem tumultum ac terrorem fecere. Tamen in tot circumstantibus malis mansit aliquamdiu immota acies, maxime præter spem omnium adversus elephantos. Eos velites ad id ipsum locati verutis conjectis et avertere et insecuti aversos sub caudis, qua maxime molli cute volnera accipiunt, fodiebant.

[56] Trepidantesque et prope jam in suos consternatos e media acie in extremam ad sinistrum cornu adversus Gallos auxiliares agi jussit Hannibal. Ibi extemplo haud dubiam fecere fugam; novus quoque terror additus Romanis ut fusa auxilia sua viderunt. Itaque cum jam in orbem pugnarent, decem milia ferme hominum—cum alia evadere nequissent—media Afrorum acie quæ Gallicis auxiliis firmata erat, cum ingenti cæde hostium perrupere et, cum neque in castra reditus esset flumine interclusus neque præ imbri satis decernere possent qua suis opem ferrent, Placentiam recto itinere perrexere. Plures deinde in omnes partes eruptiones factæ; et qui flumen petiere, aut gurgitibus absumpti sunt aut inter cunctationem ingrediendi ab hostibus oppressi. Qui passim per agros fuga sparsi erant vestigia cedentis sequentes agminis Placentiam contendere; aliis timor hostium audaciam ingrediendi flumen fecit, transgressique in castra peruenerunt. Imber nive mixtus et intoleranda vis frigoris et homines multos et jumenta et elephantos prope omnes absumpsit. Finis insequendi hostis Poenis flumen Trebia fuit, et ita torpentes gelu in castra rediere ut vix lætitiam victoriæ sentirent. Itaque nocte insequenti, cum præsidium castrorum et quod reliquum [ex fuga semermium] ex magna parte militum erat ratibus Trebiam traicerent, aut nihil sensere obstrepente pluvia aut, quia jam moveri nequibant præ lassitudine ac volneribus, sentire sese dissimularunt, quietisque Poenis tacito agmine ab Scipione consule exercitus Placentiam est perductus, inde Pado traiectus Cremonam, ne duorum exercituum hibernis una colonia premeretur.

[57] Romam tantus terror ex hac clade perlatus est ut jam ad urbem Romanam crederent infestis signis hostem venturum nec quicquam spei aut auxilii esse quo portis moenibusque vim arcerent: uno consule ad Ticinum victo, altero ex Sicilia revocato, duobus consulibus, duobus consularibus exercitibus victis quos alios duces, quas alias legiones esse quæ arcessantur? Ita territis Sempronius consul advenit, ingenti periculo per effusos passim ad prædandum hostium equites audacia magis quam consilio aut spe fallendi resistendive, si non falleret, transgressus. Is, quod unum maxime in præsentia desiderabatur, comitiis consularibus habitis in hiberna rediit. Creati consules Cn. Seruilius et C. Flaminius. Ceterum ne hiberna quidem Romanis quieta erant vagantibus passim Numidis equitibus et, [ut] quæque his impeditiora erant, Celtiberis Lusitanisque. Omnes igitur undique clausi commeatus erant, nisi quos Pado naves subveherent. Emporium prope Placentiam fuit et opere magno munitum et valido firmatum præsidio. Ejus castelli oppugnandi spe cum equitibus ac levi armatura profectus Hannibal, cum plurimum in celando incepto ad effectum spei habuisset, nocte adortus non fefellit vigiles. Tantus repente clamor est sublatus ut Placentiæ quoque audiretur. Itaque sub lucem cum equitatu consul aderat jussis quadrato agmine legionibus sequi. Equestre interim proelium commissum; in quo, quia saucius Hannibal pugna excessit, pavore hostibus injecto defensum egregie præsidium est. Paucorum inde dierum quiete sumpta et vixdum satis percurato volnere, ad Victumulas oppugnandas ire pergit. Id emporium Romanis Gallico bello fuerat; munitum inde locum frequentaverant accolæ mixti undique ex finitimis populis, et tum terror populationum eo plerosque ex agris compulerat. Hujus generis multitudo fama impigre defensi ad Placentiam præsidii accensa armis arreptis obviam Hannibali procedit. Magis agmina quam acies in via concurrerunt, et cum ex altera parte nihil præter inconditam turbam esset, in altera et dux militi et duci miles fidens, ad triginta quinque milia hominum a paucis fusa. Postero die deditione facta præsidium intra moenia accepere; jussique arma tradere cum dicto parvissent, signum repente victoribus datur, ut tamquam vi captam urbem diriperent; neque ulla, quæ in tali re memorabilis scribentibus videri solet, prætermissa clades est; adeo omne libidinis crudelitatisque et inhumanæ superbiæ editum in miseros exemplum est. Hæ fuere hibernæ expeditiones Hannibalis.

[58] Haud longi inde temporis, dum intolerabilia frigora erant, quies militi data est; et ad prima ac dubia signa veris profectus ex hibernis in Etruriam ducit, eam quoque gentem, sicut Gallos Liguresque, aut vi aut voluntate adjuncturus. Transeuntem Appenninum adeo atrox adorta tempestas est, ut Alpium prope foeditatem superaverit. Vento mixtus imber cum ferretur in ipsa ora, primo, quia aut arma omittenda erant aut contra enitentes vertice intorti adfligebantur, constitere; dein, cum jam spiritum includeret nec reciprocare animam sineret, aversi a vento parumper consedere. Tum vero ingenti sono cælum strepere et inter horrendos fragores micare ignes; capti auribus et oculis metu omnes torpere; tandem effuso imbre, cum eo magis accensa vis venti esset, ipso illo quo deprensi erant loco castra ponere necessarium visum est. Id vero laboris velut de integro initium fuit; nam nec explicare quicquam nec statuere poterant nec quod statutum esset manebat omnia perscindente vento et rapiente. Et mox aqua levata vento cum super gelida montium juga concreta esset, tantum nivosæ grandinis dejecit ut omnibus omissis procumberent homines tegminibus suis magis obruti quam tecti; tantaque vis frigoris insecuta est ut ex illa miserabili hominum jumentorumque strage cum se quisque attollere ac levare vellet, diu nequiret, quia torpentibus rigore neruis vix flectere artus poterant. Deinde, ut tandem agitando sese movere ac recipere animos et raris locis ignis fieri est coeptus, ad alienam opem quisque inops tendere. Biduum eo loco velut obsessi mansere; multi homines, multa jumenta, elephanti quoque ex iis qui proelio ad Trebiam facto superfuerant septem absumpti.

[59] Degressus Appennino retro ad Placentiam castra movit et ad decem milia progressus consedit. Postero die duodecim milia peditum, quinque equitum adversus hostem ducit; nec Sempronius consul—iam enim redierat ab Roma—detractavit certamen. Atque eo die tria milia passuum inter bina castra fuere; postero die ingentibus animis vario eventu pugnatum est. Primo concursu adeo res Romana superior fuit ut non acie vincerent solum sed pulsos hostes in castra persequerentur, mox castra quoque oppugnarent. Hannibal paucis propugnatoribus in vallo portisque positis, ceteros confertos in media castra recepit intentosque signum ad erumpendum exspectare jubet. Jam nona ferme diei hora erat, cum Romanus nequiquam fatigato milite, postquam nulla spes erat potiundi castris, signum receptui dedit. Quod ubi Hannibal accepit laxatamque pugnam et recessum a castris vidit, extemplo equitibus dextra lævaque emissis in hostem ipse cum peditum robore mediis castris erupit. Pugna raro magis ulla sæva aut utriusque partis pernicie clarior fuisset, si extendi eam dies in longum spatium sivisset; nox accensum ingentibus animis proelium diremit. Itaque acrior concursus fuit quam cædes et, sicut æquata ferme pugna erat, ita clade pari discessum est. Ab neutra parte sescentis plus peditibus et dimidium ejus equitum cecidit; sed major Romanis quam pro numero jactura fuit, quia equestris ordinis aliquot et tribuni militum quinque et præfecti sociorum tres sunt interfecti. Secundum eam pugnam Hannibal in Ligures, Sempronius Lucam concessit. Venienti in Ligures Hannibali per insidias intercepti duo quæstores Romani, C. Fuluius et L. Lucretius, cum duobus tribunis militum et quinque equestris ordinis, senatorum ferme liberis, quo magis ratam fore cum iis pacem societatemque crederet, traduntur.

[60] Dum hæc in Italia geruntur, Cn. Cornelius Scipio in Hispaniam cum classe et exercitu missus, cum ab ostio Rhodani profectus Pyrenæosque montes circumuectus Emporias appulisset classem, exposito ibi exercitu orsus a Læetanis omnem oram usque ad Hiberum flumen partim renovandis societatibus partim novis instituendis Romanæ dicionis fecit. Inde conciliata clementiæ fama non ad maritimos modo populos sed in mediterraneis quoque ac montanis ad ferociores jam gentes valuit; nec pax modo apud eos sed societas etiam armorum parta est, validæque aliquot auxiliorum cohortes ex iis conscriptæ sunt. Hannonis cis Hiberum provincia erat; eum reliquerat Hannibal ad regionis ejus præsidium. Itaque priusquam alienarentur omnia obviam eundum ratus, castris in conspectu hostium positis in aciem eduxit. Nec Romano differendum certamen visum, quippe qui sciret cum Hannone et Hasdrubale sibi dimicandum esse malletque adversus singulos separatim quam adversus duos simul rem gerere. Nec magni certaminis ea dimicatio fuit. Sex milia hostium cæsa, duo capta cum præsidio castrorum; nam et castra expugnata sunt atque ipse dux cum aliquot principibus capiuntur; et Cissis, propinquum castris oppidum, expugnatur. Ceterum præda oppidi parvi pretii rerum fuit, supellex barbarica ac vilium mancipiorum; castra militem ditavere, non ejus modo exercitus qui victus erat sed et ejus qui cum Hannibale in Italia militabat, omnibus fere caris rebus, ne gravia impedimenta ferentibus essent, citra Pyrenæum relictis.

[61] Priusquam certa hujus cladis fama accideret, transgressus Hiberum Hasdrubal cum octo milibus peditum, mille equitum, tamquam ad primum adventum Romanorum occursurus, postquam perditas res ad Cissim amissaque castra accepit, iter ad mare convertit. Haud procul Tarracone classicos milites navalesque socios vagos palantesque per agros, quod ferme fit ut secundæ res neglegentiam creent, equite passim dimisso cum magna cæde, majore fuga ad naves compellit; nec diutius circa ea loca morari ausus, ne ab Scipione opprimeretur, trans Hiberum sese recepit. Et Scipio raptim ad famam novorum hostium agmine acto, cum in paucos præfectos navium animaduertisset, præsidio Tarracone modico relicto Emporias cum classe rediit. Vixdum digresso eo Hasdrubal aderat et Ilergetum populo, qui obsides Scipioni dederat, ad defectionem impulso cum eorum ipsorum juventute agros fidelium Romanis sociorum vastat; excito deinde Scipione hibernis toto cis Hiberum rursus cedit agro. Scipio relictam ab auctore defectionis Ilergetum gentem cum infesto exercitu invasisset, compulsis omnibus Atanagrum urbem, quæ caput ejus populi erat, circumsedit, intraque dies paucos pluribus quam ante obsidibus imperatis Ilergetes pecunia etiam multatos in jus dicionemque recepit. Inde in Ausetanos prope Hiberum, socios et ipsos Poenorum, procedit atque urbe eorum obsessa Lacetanos auxilium finitimis ferentes nocte haud procul jam urbe, cum intrare vellent, excepit insidiis. Cæsa ad duodecim milia; exuti prope omnes armis domos passim palantes per agros diffugere; nec obsessos alia ulla res quam iniqua oppugnantibus hiemps tutabatur. Triginta dies obsidio fuit, per quos raro unquam nix minus quattuor pedes alta jacuit adeoque pluteos ac vineas Romanorum operuerat ut ea sola ignibus aliquotiens conjectis ab hoste etiam tutamentum fuerit. Postremo cum Amusicus princeps eorum ad Hasdrubalem profugisset, viginti argenti talentis pacti deduntur. Tarraconem in hiberna reditum est.

[62] Romæ aut circa urbem multa ea hieme prodigia facta aut, quod evenire solet motis semel in religionem animis, multa nuntiata et temere credita sunt, in quis ingenuum infantem semenstrem in foro holitorio triumphum clamasse, et [in] foro boario bovem in tertiam contignationem sua sponte escendisse atque inde tumultu habitatorum territum sese dejecisse, et navium speciem de cælo adfulsisse, et ædem Spei, quæ est in foro holitorio, fulmine ictam, et Lanuvi hastam se commovisse et corvum in ædem Junonis devolasse atque in ipso puluinari consedisse, et in agro Amiternino multis locis hominum specie procul candida veste visos nec cum ullo congressos, et in Piceno lapidibus pluvisse, et Cære sortes extenuatas, et in Gallia lupum vigili gladium ex vagina raptum abstulisse. Ob cetera prodigia libros adire decemuiri jussi; quod autem lapidibus pluvisset in Piceno, novendiale sacrum edictum; et subinde aliis procurandis prope tota civitas operata fuit. Jam primum omnium urbs lustrata est hostiæque majores quibus editum est dis cæsæ, et donum ex auri pondo quadraginta Lanuvium Junoni portatum est et signum æneum matronæ Junoni in Aventino dedicaverunt, et lectisternium Cære, ubi sortes attenuatæ erant, imperatum, et supplicatio Fortunæ in Algido; Romæ quoque et lectisternium Juventati et supplicatio ad ædem Herculis nominatim, deinde universo populo circa omnia puluinaria indicta, et Genio majores hostiæ cæsæ quinque, et C. Atilius Serranus prætor vota suscipere jussus, si in decem annos res publica eodem stetisset statu. Hæc procurata votaque ex libris Sibyllinis magna ex parte levauerant religione animos.

[63] Consulum designatorum alter Flaminius, cui eæ legiones quæ Placentiæ hibernabant sorte evenerant, edictum et litteras ad consulem misit ut is exercitus idibus Martiis Arimini adesset in castris. Hic in provincia consulatum inire consilium erat memori veterum certaminum cum patribus, quæ tribunus plebis et quæ postea consul prius de consulatu qui abrogabatur, dein de triumpho habuerat, invisus etiam patribus ob novam legem, quam Q. Claudius tribunus plebis adversus senatum atque uno patrum adjuvante C. Flaminio tulerat, ne quis senator cuive senator pater fuisset maritimam navem, quæ plus quam trecentarum amphorarum esset, haberet. Id satis habitum ad fructus ex agris vectandos; quæstus omnis patribus indecorus visus. Res per summam contentionem acta invidiam apud nobilitatem suasori legis Flaminio, favorem apud plebem alterumque inde consulatum peperit. Ob hæc ratus auspiciis ementiendis Latinarumque feriarum mora et consularibus aliis impedimentis retenturos se in urbe, simulato itinere privatus clam in provinciam abiit. Ea res ubi palam facta est, novam insuper iram infestis jam ante patribus movit: non cum senatu modo sed jam cum dis immortalibus C. Flaminium bellum gerere. Consulem ante inauspicato factum revocantibus ex ipsa acie dis atque hominibus non parvisse; nunc conscientia spretorum et Capitolium et sollemnem votorum nuncupationem fugisse, ne die initi magistratus Jovis optimi maximi templum adiret, ne senatum invisus ipse et sibi uni invisum videret consuleretque, ne Latinas indiceret Jovique Latiari sollemne sacrum in monte faceret, ne auspicato profectus in Capitolium ad vota nuncupanda, paludatus inde cum lictoribus in provinciam iret. Lixæ modo sine insignibus, sine lictoribus profectum clam, furtim, haud aliter quam si exsilii causa solum vertisset. Magis pro maiestate videlicet imperii Arimini quam Romæ magistratum initurum et in deversorio hospitali quam apud penates suos prætextam sumpturum. Revocandum universi retrahendumque censuerunt et cogendum omnibus prius præsentem in deos hominesque fungi officiis quam ad exercitum et in provinciam iret. In eam legationem—legatos enim mitti placuit—Q. Terentius et M. Antistius profecti nihilo magis eum moverunt quam priore consulatu litteræ moverant ab senatu missæ. Paucos post dies magistratum iniit, immolantique ei vitulus jam ictus e manibus sacrificantium sese cum proripuisset, multos circumstantes cruore respersit; fuga procul etiam major apud ignaros quid trepidaretur et concursatio fuit. Id a plerisque in omen magni terroris acceptum. Legionibus inde duabus a Sempronio prioris anni consule, duabus a C. Atilio prætore acceptis Etruriam per Appennini tramites exercitus duci est coeptus.