Causa difficilis parvulæ scribere, quæ non intellegat, quid loquaris, cujus animam nescias, de cujus periculose voluntate promittas, ut secundum præclari oratoris exordium spes magis in ea laudanda quam res sit. Quid enim horteris ad conti nentiam, quæ placentas desiderat, quæ in sinu matris garrula voce balbuttit, cui dulciora sunt mella quam verba? Audiat profunda apostoli, quæ anilibus magis fabulis delectatur? Prophetarum αἰνίγματα sentiat, quam tristior gerulæ vultus exagitat? Evangelii intellegat maiestatem, ad cujus fulgura omnis mortalium hebebatur sensus? Ut parenti subiciatur, horter, quæ manu tenera ridentem verberat matrem? Itaque Pacatula nostra hoc epistulium post lectura suscipiat; Interim modo litterularum elementa cognoscat, jungat syllabas,

Discat nomina, verba consociet, atque, ut voce tinnula ista meditetur, proponatur ei crustula mulsi præmia et, quicquid gustu suave est, quod vernat in floribus, quod rutilat in gemmis, quod blanditur in pupis, acceptura festinet; Interim et tenero temptet pollice fila deducere, rumpat sæpe stamina, ut aliquando non rumpat, post laborem lusibus gestiat, de matris pendeat collo, rapiat oscula propinquorum, psalmos mercede decantet, amet, quod cogitur dicere, ut non opus sit, sed delectatio, non necessitas, sed voluntas.

Solent quædam, cum futuram virginem spoponderint, pulla tunica eam induere et furvo operire palliolo, auferre linteamina, nihil in collo, nihil in capita auri sinere re vera bono consilio, ne habere discat in tenero, quod postea deponere conpellatur. Aliis contra videtur. ' Quid enim,' aiunt, ipsa non habuerit, habentes alias non videbit? Φιλόκοσμον genus femineum est multasque etiam insignis pudicitiæ, quamvis nulli virorum, tamen sibi scimus libenter ornari. Quin potius habendo satietur et cernat laudari alias, quæ ista non habeant. Meliusque est, ut satiata contemnat, quam non habendo habere desideret.' Tale quid et Israhcletico fecisse dominum populo, ut cupientibus Ægyptias carnes usque ad nauseam et vomitum præberet examina corturnicum, multosque sæculi prius homines facilius carere experta corporis voluptate quam eos, qui a pueritia libidinem nesciant; Ab aliis enim nota calcari, ab aliis ignota appeti, illos vitare pænitendo suavitatis insidias, quas fugerunt, hos carnis inlecebris et dulci titillatione corporis blandientis, dum mella putant venena noxia reperire; Mel enim distillare labiis meretricis mulieris, quod ad tempus inpinguet vescentium fauces et postea amarius felle inveniatur. Unde et in domini mel sacrificiis non offerri ceraque contempta, quæ mellis hospitium est, oleum accendi in templo Dei, quod de amaritudine exprimitur olivarum, pascha quoque cum amaritudinibus comedi in ' azymis sinceritatis et veritatis,' quos qui habuerit, in sæculo persecutionem sustinebit. Unde et propheta mystice cantat: ' Solus sedebam, quia amaritudine repletus sum.'

Quid igitur? Luxuriandum est in adulescentia, ut postea luxuria fortius contemnatur? Absit, inquiunt; ' Unusquisque,' enim, ' in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat.' ' Circumcisus quis,' id est virgo, ' vocatus est: non adducat præputium,' hoc est non quærat pellicias tunicas nuptiarum, quibus Adam ejectus de paradiso virginitatis indutus

Est. ' In præputio quis vocatus est,' hoc est habens uxorem et matrimonio pelle circumdatus: non quærat virginitatis et æternæ pudicitiæ nuditatem, quam semel habere desivit, sed utatur vase suo hi sanctificatione et pudicitia bibatque de fontibus suis et non quærat cisternas lupanarium dissipatas, quæ purissimas aquas pudicitiæ continere non possunt, Unde et idem Paulus in eodem capitulo de virginitate et nuptiis disputans servos carnis vocat in matrimonio constitutos, liberos eos, qui absque ullo nuptiarum jugo tota domino serviunt libertate.

Quod loquimur, non in universum loquimur, sed in parte tractamus, nec de omnibus, sed de quibusdam di cunus. Ad utrumque sexum, non solum ad vas infirmius, noster sei*mo dirigitur. Virgo es: quid te mu heris delectat societas? Quid fragilem et sutilem ratem magnis committis fluctibus et grande periculum navigationis incertæ securus ascendis? Nescis, quid desideres, et tamen sic ei jungeris, quasi aut ante desideraveris aut—ut levissime dicam —postea desideraturus sis. ' Sed ad ministerium iste sexus est aptior.' Elige ergo anum, elige deformem, elige probatæ in domino continentiæ. Quid te adulescentia, quid pulchra, quid luxuriosa delectat? Uteris balneis, cute nitida, rubicundus incedis, carnibus vesceris, affluis divitiis, pretiosa veste circumdaris et juxta serpentem mortiferum securum dormire te credis? An non habitas in codem hospitio, in nocte dumtaxat? Ceterum totos dies in hujusce modi confabulatione consumens quare solus cum sola et non cum arbitris sedes? Cum etiam ipse non pecces, aliis peccare videaris, ut exemplo sis miseris, qui nominis tui auctoritate delinquant. Tu quoque, virgo vel vidua, cur tarn longo viri sermone retineris? Cur cum solo relicta non metuis? Saltim alvi te et vesicæ cogat necessitas, ut exeas foras, ut deseras in hac re, cum quo licentius quam cum germano, multo verecundius egisti cum marito. Sed de scripturis Sanctis aliquid interrogas: interroga publice; Audiant pedisequæ, audiant comites tuæ. ' Omne, quod manifestatur, lux est.' Bonus sermo secreta non quærit, quin potius delectatur laudibus suis et testimonio plurimorum. Magister egregius contemnit viros, fratres despicit et in unius mulierculæ secreta eruditione desudat.

Declinavi parumper de via occasione aliorum et, dum infantem Pacatulam instituo, immo enutrio, multarum subito male mihi pacatarum bella suscepi. Revertar ad propositum. Sexus femineus suo jungatur sexui; Nesciat, immo timeat cum pueris ludere. Nullum inpudicum verbum noverit et, si forte in tumultu familiæ discurrentis aliquid turpe audierit,

Non intellegat. Matris nutum pro verbis ac monitum pro imperio habeat. Amet ut parentem, subiciatur ut dominæ, timeat ut magistram. Cum autem virgunculam et rudem edentulam septimus ætatis annus exceperit et cœperit erubescere, scire, quid taceat, dubitare, quid dicat, discat memoriter psalterium et usque ad annos pubertatis libros Salomonis, evangelia, apostolos ac prophetas sui cordis thesaurum faciat. Nec liberius procedat ad publicum nec semper ecclesiarum quærat celebritatem. In cubiculo suo totas delicias habeat. Numquam juvenculos, numquam cincinnatos videat vocis dulcedine per aures animam vulnerantes. Puellarum quoque lascivia repellatur, quæ quanto licentius adeunt, tanto difficilius evitantur et, quod didicerunt, secreto docent inclusamque Danæn vulgi sermonibus violant. Sit ei magistra comes, pædagoga custos non multo vino dedita, non juxta apostolum otiosa ac verbosa, sed sobria, gravis, lanifica et ea tantum loquens, quæ animum puellarum ad virtutem instituant. Ut autem aqua in areola digitum sequitur præcedentem, ita ætas mollis et tenera in utramque partem flexibilis est et, quocumque duxeris, trahitur. Solent lascivi et comptuli juvenes blandimentis, affabilitate, munusculis aditum sibi per nutrices ad alumnas quærere et, cum clementer intraverint, de scintillis incendia concitare paulatimque proficere ad

Inpudentiam et nequaquam posse prohiberi illo in se versiculo conprobato: ' Ægre reprehendas, quod sinas consuescere.' Pudet dicere et tamen dicendum est: nobiles feminæ nobiliores habituræ procos vilissimæ condicionis hominibus et servulis copulantur ac sub nomine religionis et umbra continentiæ interdum deserunt viros, Helenæ sequuntur Alex andres nec Menelaos pertimescunt. Videntur hæc, planguntur et non vindicantur, quia multitude peccantium peccandi licentiam subministrat.

Pro nefas, orbis terrarum ruit et in nobis peccata non coruunt. Urbs inclita et Romani imperii caput uno hausta est incendio. Nulla regio, quæ non exules ejus habeat. In cineres ac favillas sacræ quondam ecclesiæ conciderunt et tamen studemus avaritiæ. Vivimus quasi altera die morituri et ædifi eamus quasi semper in hoc victuri sæculo. Auro parietes, auro laquearia, auro fulgent capita columnarum et nudus atque esuriens ante fores nostras in paupere Christus moritur. Legimus Aaron pontificem isse obviam furentibus flammis et accenso turibulo Dei iram cohibuisse; Stetit inter mortem et vitam sacerdos maximus nec ultra vestigia ejus ignis procedere ausus est, Moysi loquitur Deus: ' Dimitte me et delebo populum istum.' Quando dicit ' dimitte me,' ostendit se teneri, ne

Faciat, quod minatus est; Dei enim potentiam servi preces inpediebant. Quis, putas, ille sub cælo est, qui nunc iræ Dei possit occurrere, qui obviare flammis et juxta apostolum dicere: ' Optabam ego anathema esse pro fratribus meis '? Pereunt cum pastoribus greges, quia, sicut populus, sic sacerdos. Moyses conpassionis loquebatur affectu: ' Si dimittis populo huic, dimitte; Sin autem, dele me de libro tuo.' Vult perire cum pereuntibus nec propria salute contentus est. ' Gloria ' quippe ' regis multitude populi.'

His Pacatula est nata temporibus, inter hæc crepundia primam carpit ætatem ante lacrimas scitura quam risum, prius fletum sensura quam gaudium. Necdum introitus, jam exitus; Talem semper fuisse putat mundum. Nescit præterita, fugit præsentia, futura desiderat. Quæ ut tumultuario sermone dictarem et post neces amicorum luctumque perpetuum infanti senex longo postliminio scriberem, tua me, Gaudenti fratri, inpulit caritas; Maluique parum quam nihil omnino poscenti dare, quia in altero voluntas oppressa luctu, in altero amicitiæ dissimulatio est.

Index