Marcellæ
Sæpe et multum flagitas, virgo Christi Principia, ut memoriam sanctæ feminæ Marcellæ litteris recolam et bonum, quo diu fruiti sumus, etiam ceteris noscendum imitandumque describam. Satisque doleo, quod hortaris sponte currentem. Et me arbitraris indigere precibus, qui ne tibi quidem in quam tribuam beneficii' tantarum recordatione virtutum. Nam ut hucusque reticerem et biennium præterirem silentio, non fuit dissimulationis, ut male æstimas, sed tristitiæ incredibilis, quæ ita meum obpressit animum, ut melius judicarem tacere inpræsentiarum, quam nihil dignum illius laudibus dicere. Neque vero Mare ellam tuam, immo meam et, ut verius loquar, nostram, omniumque sanctorum et proprie Romanæ urbis inclitum decus, institutis rhetorum prædicabo, ut exponam illustrem familiam, alti sanguinis decus et stemmata per consules et præfectos prætorio decurrentia. Nihil in ilia laudabo, nisi quod proprium est et in eo nobilius, quod opibus et nobilitate contempta facta est paupertate et humilitate nobilior.
Orbata patris morte viro quoque post nuptias septimo mense privata est. Cumque eam Cerealis, cujus clarum inter consules nomen est, propter ætatem et antiquitatem familiæ et insignem—quod maxime viris placere consuevit—decorem corporis ac insignem temperantiam ambitiosius peteret suasque longævus polliceretur divitias et non quasi in uxorem sed quasi in filiam vellet donationem transfundere Albinaque mater tam clarum præsidium viduitati domus ultro appeteret, ilia respondit: ' Si vellem nubere et non æternæ me cuperem pudicitiæ dedicare, utique maritum quærerem, non hereditatem.' Illoque mandante posse et senes diu vivere et juvenes cite mori eleganter lusit: ' lu venis quidem potest cito mori, sed senex diu vivere non potest.' Qua sententia repudiatus exemplo ceteris fuit, ut ejus nuptias desperarent. Legimus in ev angelic secundum Lucam: * Et erat Anna prophetissa, filia Phanuhelis, de tribu Aser et hæc provectæ ætatis in diebus plurimis. Vixeratque cum viro annis septem a virginitate sua et erat vidua annis octoginta quattuor nec recedebat de templo jejuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die.' Nec mirum, si videre meruit salvatorem, quern tanto labore quærebat. Conferamus septem annos septem mensibus, sperare Christum et tenere, natum confiteri et in crucifixum credere, parvulum non negare et virum gaudere regnantem: non facio ullam inter sanctas feminas differentiam, quod nonnulli inter sanctos viros et ecclesiarum principes stulte facere consuerunt, sed.Illo tendit adsertio, ut, quarum unus labor, unum et præmium sit.
Difficile est in maledica civitate et in urbe, in qua orbis quondam populus fuit palmaque vitiorum, si honestis detraherent et pura ac munda macularent, non aliquam sinistri rumoris fabulam trahere. Unde quasi rem difficillimam ac pæne inpossibilem optat propheta potius quam praesumit dicens: ' Beati inmaculati in via, qui ambulant in lege domini,' inmaculatos in via hujus appellans sæculi, quos nulla obscena rumoris aura macularit, qui obprobrium non acceperint adversus proximos suos. De quibus ef salvator in evangelio:—' Esto,' inquit, ' benivolus '—sive ' bene sentiens ' ' de adversario tuo, dum es cum illo in via.' Quis umquam de hac muliere, quod displiceret, audivit, ut crederet? Quis credidit, ut non magis se ipsum malignitatis et infamiæ condemnaret? Ab hac primum confusa gentilitas est, dum omnibus patuit, quæ esset viduitas Christiana, quam et conscientia et habitu promittebat.
Illæ enim solent purpurisso et cerussa ora depingere, sericis nitere vestibus, splendere gemmis, aurum portare cervicibus et auribus perforatis Rubri Maris pretiosissima grana suspendere, flagrare mure, ,,b' tandem dominatu virorum se caruisse lætentur quærantque alios, non quibus juxta Dei sententiam serviant, sed quibus imperent. Unde et pauperes eligunt, ut nomen tantum virorum habere videantur, qui patienter rivales sustineant, si mussitaverint, ilico proiciendi. Nostra vidua talibus usa est vestibus, quibus obstaret frigus, non membra nudaret, aurum usque ad anuli signaculum repudians et magis in ventribus egenorum quam in marsuppiis recondens. Nusquam sine matre, nullum clericorum et mon-
Achorum—quod amplæ domus interdum exigebat necessitas—vidit absque arbitris. Semper in comitatu suo virgines ac viduas et ipsas graves feminas habuit sciens ex lascivia puellarum sæpe de dominarum moribus judicari et, qualis quæque sit, talium consortio delectari.
Divinarum scripturarum ardor incredibilis, semperque cantabat: ' In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi,' et illud de perfecto viro: ' Et in lege domini voluntas ejus et in lege ejus meditabitur die ac nocte,' meditationem legis non replicando, quæ scripta sunt, ut ludæorum æstimant Pharisæi, sed in opere intellegens juxta illud apostolicum ' Sive comeditis sive bibitis sive quid agitis, omnia in gloriam domini facientes ' et prophetæ verba dicentis: ' A mandatis tuis intellexi,' ut, postquam mandata conplesset, tunc se sciret mereri intellegentiam scripturarum. Quod et alibi legimus * Quia cœpit lesus facere et docere.' Erubescit enim quamvis præclara doctrina, quam propria reprehendit conscientia, frustraque lingua prædicat paupertatem et docet elemosynas, qui Crœsi divitiis tumet vilique opertus palliolo pugnat contra tineas vestium sericarum. Moderata jejunia, carnium abstinentia, vini odor magis quam gustus propter stomachum et frequentes infirmitates. Raro procedebat ad publicum et maxime nobilium matronarum vitabat domus, ne cogeretur videre, quod contempserat, apostolorum et martyrum basilicas secretis celebrans orationibus et quæ populorum frequentiam declinarent. Matri in tantum obœdiens, ut interdum faceret, quod nolebat. Nam cum ilia suum diligeret sanguinem et absque filiis ac nepotibus vellet in fratris liberos universa conferri, ista pauperes eligebat et tamen matri contraire non poterat monilia et, quicquid supellectilis fuit, divitibus peritura concedens magisque volens pecuniam perdere quam parentis animum contristare.
Nulla eo tempore nobilium feminarum noverat Romæ propositum monachorum nec audebat propter rei novitatem ignominiosum, ut tunc putabatur, et vile in populis nomen adsumere. Hæc ab Alexandrinis sacerdotibus papaque Athanasio et postea Petro, qui persecutionem Arrianæ hereseos declinantes quasi ad tutissimum communionis suæ portum Roman confugerant, vitam beati Antonii adhuc tunc viventis monasteriaque in Thebaide Pachumii et virginum ac viduarum didicit disciplinam nec erubuit profiteri, quod Christo placere cognoverat. Hanc multos post annos imitata est Sophronia et aliæ, quibus rectissime illud Ennianum aptari potest: \' Utinam ne in nemore Pelio.' Hujus amicitiis fruita est Paula venerabilis, in hujus nutrita cubiculo Eustochium, virginitatis decus, ut facilis æstimatio sit, qualis magistra, ubi tales discipulæ.
Rideat forsitan infidelis lector me in muliercularum laudibus inmorari: qui si recordetur sanctas feminas, comites domini salvatoris, quæ ministrabant ei de sua substantia, et tres Marias stantes ante crucem Mariamque proprie Magdalenen, quæ ob sedulitatem et ardorem fidei ' turritæ ' nomen ace epit et prima ante apostolos Christum videre meruit resurgentem, se potius superbiæ quam nos condemnabit ineptiarum, qui virtutes non sexu sed animo judicamus. Unde et lesus Iohannem evangelistam amabat plurimum, qui propter generis nobilitatem erat notus pontifici et ludæorum insidias non timebat, in tantum, ut Petrum introduceret in atrium et staret solus apostolorum ante crucem matremque salvatoris in sua reciperet, ut hereditatem virginis domini virginem matrem filius virgo susciperet.
Annis igitur plurimis sic suam transegit ætatem, ut ante se vetulam cerneret, quam adulescentulam fuisse meminisset, laudans illud Platonicum, qui philosophiam meditationem mortis esse dixisset. Unde et noster apostolus: ' Cotidie morior per vestram salutem,' et dominus juxta antiqua exemplaria: ' Nisi quis tulerit crucem suam cotidie et secutus nemore Pelio securibvs | Cæsa accidisset abiegna ad terram trabes).
Fuerit me, non potest meus esse discipulus,' multoque ante per prophetam Spiritus Sanctus: ' Propter te mortificamur tota die, æstimati sumus ut oves occisionis ' et post multas ætates ilia sententia ' Memento semper diem mortis et mi mquam peccabis,' disertissimique præceptum satirici
* Vive memor leti, fugit hora, hoc, quod loquor,
Inde est.' Sic ergo—ut dicere cœperamus—ætatem duxit et vixit, ut semper se crederet esse morituram. Sic induta est vestibus, ut meminisset sepulchri, offerens hostiam rationabilem, vivam, placentem Deo.
Denique, cum et me Romam cum Sanctis pontificibus Paulino et Epiphanio ecclesiastica traxisset necessitas—quorum alter Antiochenam Syriæ, alter Salaminiam Cypri rexit ecclesiam—et verecunde nobiliarum feminarum oculos declinarem, ita egit secundum apostolum \' inportune, oportune,' ut pudorem meum sua superaret industria. Et quia alicujus tunc nominis æstimabar super studio scripturarum, non convenit, quin de scripturis aliquid interrogaret nec statim adquiesceret, sed moveret e contrario quæstiones, non ut contenderet, sed ut quærendo disceret earum solutiones, quas opponi posse intellegebat. Quid in ilia virtutum, quid ingenii, quid sanctitatis, quid puritatis invenerim, vereor dicere, ne fidem credulitatis excedam. Et tibi majorem dolorem incutiam recordanti, quanto bono carueris. Hoc solum dicam, quod, quicquid in nobis longo fuit studio congregatum et meditatione diuturna quasi in naturam versum, hoc ilia libavit, hoc didicit atque possedit, ita ut post perfectionem nostram, si aliquo testimonio scripturarum esset oborta contentio, ad illam judicem pergeretur. Et quia valde prudens erat et noverat illud, quod appellant philosophi TO πρέπον, id est decere, quod facias, sic interrogata respondebat, ut etiam sua non sua die eret, sed vel mea vel cujuslibet alterius, ut et in ipso, quod docebat, se discipulam fateretur—sciebat enim dictum ab apostolo: ' Docere autem mulieri non permitto '—ne virili sexui et interdum sacerdotibus de obscuris et ambiguis sciscitantibus facere videretur injuriam.
\n nostrum locum statim audivimus te illius adhæsisse consortio et numquam ab ilia ne transversum quidem unguis, ut dicitur, recessisse eadem domo, eodem cubiculo, una usam cubili et omnibus in urbe clarissima notum fieret et te matrem et illam filiam repperisse. Suburbanus ager vobis pro monasterio fuit et rus electum propter solitudinem. Multoque ita vixisti tempore, ut imitatione vestri et eon versatione multarum gauderemus Romam factam Hierosolymam. Crebra virginum monasteria, monachorum innumerabilis multitudo, ut pro frequentia servientium Deo, quod prius ignominiæ fuerat, esset postea gloriæ. Interim absentiam nostri mutuis solabamur adloquiis et, quod came non poteramus, spiritu reddebamus. Semper se obviare epistulæ, superari officiis. Salutationibus prævenire. Non multum perdebat, quæ jugibus sibi litteris jungebatur.
In hac tranquillitate et domini servitute heretica in his provinciis exorta tempestas cuncta turbavit et in tantam rabiem concitata est, ut nec sibi nec ulli bonorum parceret. Et quasi parum esset hie universa movisse, navem plenam blasphemiarum Romano intulit portui invenitque protinus patella operculum et Romanæ fidei purissimum fontem lutosa cæno permiscuere vestigia. Nec mirum, si in plateis et in foro rerum venalium pictus..ariolus stultorum verberet nates et obtorto fuste dentes mordentium quatiat, cum venenata spurcaque doctrina Romæ invenerit, quos induceret. Tunc librorum -περὶ ἀρχῶν infamis interpretatio, tunc discipulus ὄλβιος vere nominis sui, si in talem magistrum non inpegisset, tunc nostrorum διάπυρος contradictio et Pharisæorum turbata schola. Tunc sancta Marcella, quæ diu coniverat, ne per æmulationem quippiam facere crederetur, postquam sensit fidem apostolico ore laudatam in plerisque violari, ita ut sacerdotes quoque nonnullos monachorum maximeque sæculi homines in adsensum sui traheret hereticus ac simplicitati inluderet episcopi, qui de suo ingenio ceteros æstimabat, publice restitit malens Deo placere quam hominibus.
Laudat salvator in evangelio vilicum iniquitatis, quod contra dominum quidem, attamen pro se prudenter fecerit. Cernentes heretici de parva scintilla maxima incendia concitari et suppositam dudum flammam jam ad culmina pervenisse nec posse latere, quod multos deceperat, petunt et inpetrant ecclesiasticas epistulas. Ut communicantes ecclesiæ discedere viderentur. Non multum tempus in medio, succedit in pontificatum vir insignis Anastasius, quem diu Roma habere non meruit ne orbis caput sub tali episcopo truncaretur; Immo idcireo raptus atque translatus est, ne semel latam sententiam precibus suis flectere conaretur dicente domino ad Hieremiam: ' Ne oraveris pro populo isto neque depreceris in bonum, quia, si jejunaverint, non exaudiam preces eorum et, si obtulerint holocausta et victimas, non suscipiam eas; In gladio enim, fame ' et pestilentia ego consumam eos.' Dicas ' Quo hoc? ' Ad laudem Marcellæ. Damnationis hereticorum hæc fuit principium, dum adducit testes, qui prius ab eis eruditi et postea ab heretico fuerant errore correcti, dum ostendit multitudinem deceptorum, dum inpia περὶ ἀρχῶν ingerit volumina, quæ emendata manu scorpii monstrantur, dum acciti frequentibus litteris heretici, ut se defenderent, venire non ausi sunt tantaque vis conscientiæ fuit, ut magis absentes dani nari quam præsentes coargui maluerint. Hujus tarn gloriosæ victoriæ origo Marcella est tuque caput horum et causa bonorum, quæ scis me vera narrare quæ nosti vix de multis pauca dicere, ne legenti fastidium faciat odiosa replicatio et videar apud malivolos sub occasione laudis alterius stomachum meum djgerere. Pergam ad reliqua.
De occidentis partibus ad orientem turbo transgressus minitabatur plurimis magna naufragia. Tunc inpletum est: ' Putas, veniens filius hominis inveniet fidem super terram? ' Refrigerata caritate multorum pauci, qui amabant fidei veritatem, nostro lateri jungebantur, quorum publice petebatur caput, contra quos omnes opes parabantur, ita ut ' Barnabas quoque adduceretur in illam simulationem,' immo apertum parricidium, quod non viribus sed voluntate commisit. Sed ecce universa tempestas domino flante deleta est et expletum vaticinium prophetale ' Auferes spiritum eorum et deficient et in pulverem suum revertentur. In ilia die peribunt omnes cogitationes eorum,' et illud evangelicum: ' Stulte, hac nocte aufertur anima tua abs te; Quæ autem præparasti, cujus erunt?
Dum hæc aguntur in Iebus, terribilis de occidente rumor adfertur obsideri Romam et auro salutem civium redimi spoliatosque rursum circumdari, ut post substantiam vitam quoque amitterent. Hæret vox et singultus intercipiunt verba dictantis. Capitur urbs, quæ totum cepit orbem, immo fame perit ante quam gladio et vix pauci, qui caperentur, inventi sunt. Ad nefandos cibos erupit esurientium rabies et sua invi eem membra laniarunt, dum mater non parcit lactanti infantiæ et recipit utero, quem paulo ante effuderat. ' Nocte Moab capta est, noete cecidit murus ejus. Deus, venerunt gentes in hereditatem tuam, polluerunt templum sanctum tuum, posuerunt Hierusalem in pomorum custodiam, posuerunt cadavera servorum tuorum escas volatilibus cæli, carnes sanctorum tuorum bestiis terræ. Effuderunt sanguinem ipsorum sicut aquam in circuitu Hierusalem et non erat, qui sepeliret.'
* Quis cladem illius noctis, quis funera fando
Explicet aut possit lacrimis æquare dolorem?
Urbs antiqua ruit multos dominata per annos
Plurima perque vias sparguntur inertia passim
Corpora perque domos, et plurima mortis imago.
Cum interim, ut tanta confusione rerum, Marcellæ quoque domum cruentus victor ingre-
Ditur ' Sit mihi fas audita loqui,' immo a Sanctis viris visa narrare, qui interfuere præsentes, qui te dicunt in periculo quoque ei fuisse sociatam—intrepido vultu excepisse dicitur introgressos; Cumque posceretur aurum et defossas opes vili excusaret tunica, non tamen fecit fidem voluntariæ paupertatis. Cæsam fustibus flagellisque aiunt non sensisse tormenta, sed hoc lacrimis, hoc pedibus eorum egisse prostratam, ne te a suo consortio separarent, ne sustineret adulescentia, quod senilis ætas timere non poterat. Christus dura corda mollivit et inter cruentos gladios invenit locum pietas. Cumque et illam et te ad beati Pauli basilicam barbari deduxissent, ut vel salutem vobis ostenderet vel sepulchrum, in tantam lætitiam dicitur erupisse, ut gratias ageret Deo, quod te sibi integram reservasset, quod pauperem illam non fecisset captivitas, sed invenisset, quod egeret cotidiano cibo, quod saturata Christo non sentiret esuriem, quod et voce et opere loqueretur: ' Nuda exivi de ventre matris meæ, nuda et redeam. Sicut domino visum est, ita et factum est. Sit nomen domini benedictum.'
Post aliquot menses sana, integra vegetoque corpusculo dormivit in domino et te paupertatulæ suæ, immo per te pauperes reliquit heredes claudens oculos in manibus tuis, reddens spiritum in tuis osculis, dum inter lacrimas tuas ilia rideret consci-
Entia vitæ bonæ et præmiis futurorum. Hæc tibi, Marcella venerabilis, et hæc tibi, Principia filia, una et brevi lucubratione dictavi non eloquii venustate sed voluntate gratissimi in vos animi et Deo et legentibus placere desiderans.