AD RUSTICUM MONACHUM
L Nihil Christiano felicius, cui promittuntur regna cælorum; Nihil laboriosius, qui cotidie de vita periclitatur. Nihil fortius, qui vincit diabolum nihil inbecillius, qui a carne superatur. Utriusque rei exempla sunt plurima. Latro credidit in cruce et statim meretur audire: ' Amen, amen dico tibi hodie mecum eris in paradiso.' Ludas de apostolatus fastigio in proditionis tartarum labitur et nec familiaritate convivii nec intinctione buccellæ nec osculi gratia frangitur, ne quasi hominem tradat, quern filium Dei noverat. Quid Samaritana vilius? Non solum ipsa credidit et post sex vires unum invenit dominum Messiamque cognoscit ad fontem, quem in templo ludæorum populus ignorabat, sed auctor fit multorum salutis et apostolis ementibus cibos esurientem reficit lassumque sustentat. Quid Salomone sapientius? Attamen infatuatur amoribus feminarum. ' Bonum est sal ' nullumque sacrificium absque hujus aspersione suscipitur—unde et apostolus præcipit: ' Sermo vester sit sale conditus '—quod, si infatuetur, foras proicitur in tantumque perdit nominis dignitatem, ut ne in sterquilinio quidem utile sit, quo solent credentium arva condiri et sterile animarum solum pinguescere. Hæc dicimus, ut prima te, fili Rustice, fronte doceamus magna cœpisse, excelsa sectari et adulescentiæ, immo pubertatis, incentiva calcantem perfectæ quidem ætatis gradum scandere, sed lubricum iter est, per "quod ingrederis, nec • tantam sequi gloriam post victoriam, quantam ignominiam post ruinam.
Non mihi nunc per virtutum prata ducendus es nec laborandum ut ostendam tibi variorum pulchritudinem florum, quid in se lilia habeant puritatis, quid rosarum verecundia possideat, quid violæ purpura promittat in regno, quid rutilantium spondeat pictura gemmarum. Lam enim propitio domino stivam tenes, jam in tectum atque solarium cum Petro apostolo conscendisti, qui esuriens in ludæis Cornelii saturatur fide et famem incredulitatis eorum gentium conversione restinguit atque in vase evangeliorum quadrangulo, quod de cælo descendit ad terras, docetur et discit omnes homines posse salvari. Rursumque, quod viderat, in specie candidissimi linteaminis in superna transfertur et credentium turbas de terris in cælum rapit, ut pollicitatio domini conpleatur: ' Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.' Totum, quod adprehensa manu insinuare tibi cupio, quod quasi doctus nauta post multa naufragia rudem conor instruere vectorem, illud est, ut, in quo litore pudicitiæ pirata sit, noveris, ubi Charybdis et radix omnium malorum avaritia, ubi Scyllæi obtrectatorum canes, de quibus apostolus loquitur: ' Ne mordentes invicem mutuo consumamini,' quomodo in media tranquillitate securi Libycis interdum vitiorum Syrtibus obruamur, quid venenatorum animantium desertum hujus sæculi nutriat.
Navigantes Rubrum Mare, in quo optandum nobis est ut verus Pharao cum suo mergatur exercitu, multis difficultatibus ac periculis ad urbem Abisamam perveniunt. Utroque litore gentes vagæ, immo Beluæ habitant ferocissimæ. Semper solliciti, semper armati totius anni vehunt cibaria. Latentibus saxis vadisque durissimis plena sunt omnia, ita ut speculator et ductor in summa mali arbore sedeat et inde regendæ et circumflectendæ navis dictata prædicat. Felix cursus est, si post sex menses supra dictæ urbis portum teneant, a quo se incipit aperire oceanus, per quern vix anno perpetuo ad Indiam pervenitur et ad Gangem fluvium—quern Phison sancta scriptura cognominat—qui circuit omnem terram Evilat et multa genera pigmentorum de paradisi dicitur fonte evehere. Ibi nascitur carbunculus et zmaragdus et margarita candentia et uniones, quibus nobilium feminarum ardet ambitio, montesque aurei, quos adire propter dracones et gryphas et inmensorum corporum monstra hominibus inpossibile est, ut ostendatur nobis, quales eustodes habeat avaritia.
Quorsum ista? Perspicuum est. Si negotiatores sæculi tanta sustinent, ut ad incertas perveniant periturasque divitias, et servant cum animæ discrimine, quæ ni ultis periculis quæsierunt, quid Christi negotiatori non faciendum est, qui venditis omnibus quærit pretiosissimum margaritum, qui totis substantiæ suis opibus emit agrum, in quo reperiat thesaurum, quem nec fur effodere nec latro possit auferre
Scio me offensurum esse quam plurimos, qui generalem de vitiis disputationem in suam referant contumeliam et, dum mihi irascuntur, suam indicant conscientiam multoque pejus de se quam de me judicant. Ego enim neminem nominabo nec veteris comœdiæ licentia certas personas eligam atque perstringam. Prudentis viri est ac prudentium feminarum dissimulare, immo emendare, quod in se intellegant, et indignari sibi magis quam mihi nec in monitorem maledicta congerere, qui, ut isdem teneatur criminibus, certe in eo melior est, quod sua ei mala non placent.
Audio religiosam habere te matrem, multorum annorum viduam, quæ aluit, quæ erudivit infantem et post studia Galliarum, quæ vel florentissima sunt, misit Romam non parcens sumptibus et absentiam filii spe sustinens futurorum, ut ubertatem Gallici nitoremque sermonis gravitas Romana condiret nec calcaribus in te sed frenis uteretur, quod et in disertissimis viris Græciæ legimus, qui Asianum tumorem Attico siccabat sale et luxuriantes flagellis vineas falcibus reprimebant, ut eloquentiæ torcularia non verborum pampinis, sed sensuum quasi uvarum expressionibus redundarent. Hanc tu suscipe ut parentem, ama ut nutricem, venerare ut sanetam. Nec aliorum imiteris exemplum, qui relinquunt suas et alienas appetunt, quorum dedecus in propatulo est sub nominibus pietatis quærentium suspecta consortia. Novi ego quasdam jam maturioris ætatis et plerasque generis libertini adulescentibus delectari et filios quærere spiritales paulatimque pudore superato per ficta matrum nomina erumpere in licentiam maritalem. Alii sorores virgines deserunt et extraneis viduis copulantur. Sunt, quæ oderunt suos et non suorum palpantur afl Fectu, quarum inpatientia, index animi, nullam recipit excusationem et cassa inpudicitiæ velamenta quasi aranearum fila disrumpit. Videas nonnullos accinctis renibus, pulla tunica, barba prolixa a mulieribus non posse discedere, sub eodem conmanere tecto, simul inire convivia, ancillas juvenes habere in ministerio et præter vocabulum nuptiarum omnia esse matrimonii. Nec culpa est nominis Christiani, si simulator religionis in vitio sit, quin immo confusio gentilium, cum ea vident ecclesiis displicere, quæ omnibus bonis non placent.
Tu vero, si monachus esse vis, non videri, habeto curam non rei familiaris, cui renuntiando hoc esse cœpisti, sed animæ tuæ. Sordes vestium candidæ mentis indicio sint, vilis tunica contemptum sæculi probet ita dumtaxat, ne animus tumeat, ne habitus sermoque dissentiat. Balnearum fomenta non quæras, qui calorem corporis jejuniorum cupis frigore extinguere. Quæ et ipsa moderata sint, ne nimia debilitent stomachum et majorem refectionem poscentia erumpant in cruditatem, quæ parens libidinum est. Modicus et temperatus cibus et cami et animæ utilis est. Matrem ita vide, ne per illam alias videre cogaris, quarum vultus cordi tuo hæreant, ' Et taciturn vivat sub pectore vulnus.' Ancillulas, quæ illi in obsequio sunt, tibi scias esse in insidiis, quia, quantum vilior earum condicio, tanto facilior ruina est. Et lohannes Baptista sanctam matrem habuit pontificisque filius erat et tamen nec matris affectu nec patris opibus vincebatur, ut in domo parentum cum periculo viveret castitatis. Vivebat in heremo et oculis desiderantibus Christum nihil aliud dignabatur aspicere. Vestis aspera, zona pellicia, cibus locustæ melque silvestre, omnia virtuti et continentiæ præparata. Filii prophetarum—quos monachos in veteri legimus testamento —ædificabant sibi casulas propter fluenta lor danis et turbis urbium derelictis polenta et herbis agrestibus victitabant. Quamdiu in patria tua es, habeto cellulam pro paradiso, varia scripturarum poma decerpe, his utere deliciis, harum fruere conplexu. Si scandalizat te oculus, pes, manus tua, proice ea. Nulli parcas, ut soli parcas animæ. ' Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam mœchatus est eam in corde suo. Quis gloriabitur castum se habere cor? ' Astra non sunt munda in conspectu domini: quanto magis homines, quorum vita temptatio est! Væ nobis, qui, quotiens concupiscimus, totiens fornicamur. ' Inebriatus est,' inquit, ' gladius meus in cælo: multo amplius in terra, quæ spinas et tribulos generat. Vas electionis, in cujus Christus ore sonabat, macerat corpus suum et subicit servituti et tamen cernit naturalem carnis ardorem suæ
Repugnare sententiæ, ut, quod non vult, hoc agere conpellatur, et quasi vim patiens vociferatur et dicit: ' Miser ego homo, quis ine liberabit de corpore mortis hujus? ' Et tu te arbitraris absque lapsu et vulnere posse transire, nisi omni custodia servaveris cor tuum et cum salvatore dixeris: ' Mater mea et fratres mei hi sunt, qui faciunt voluntatem patris mei '? Crudelitas ista pietas est; Immo quid tam pium, quam sanctæ matri sanctum filium custodire? Optat et ilia te vivere, non videre ad tempus, ut semper cum Christo videat. Anna Samuhelem non sibi, sed tabernaculo genuit.
Filii lo nadab, qui vinum et siceram non bibebant, qui habitabant in tentoriis et, quas nox conpulerat, sedes habebant, scribuntur in psalmo, quod primi captivitatem sustinuerint, quia exercitu Chaldæorum vastante ludæ am urbes introire conpulsi sunt.
Viderint, quid alii sentiant—unusquisque enim sue sensu ducitur—mihi oppidum carcer est et solitudo paradisus. Quid desideramus urbium frequentiam, qui de singularite censemur.'' Moyses, ut præesset populo ludæorum, quadraginta annis eruditur in heremo, pastor ovium hominum factus est pastor; Apostoli de piscatione lacus Genesar ad piscationem hominum transierunt. Tunc habebant patrem, rete, naviculam: secuti dominum protinus omnia reliquerunt portantes cotidie crucem suam et
Ne virgam quidem in manu habentes. Hoc dico, ut, etiam si clericatus te titillat desiderium, discas, quod possis docere, et rationabilem hostiam offeras Chris to, ne miles antequam tiro, ne prius magister sis quam discipulus. Non est humilitatis meae neque mensuræ judicare de ceteris et de ministris ecclesiarum sinistrum quippiam dicere. Habeant illi ordinem et gradum suum, quern si tenueris, quomodo tibi in eo vivendum sit, editus ad Nepotianum liber docere te poterit. Nunc monachi incunabula moresque discutimus et ejus monachi, qui liberabilibus studiis eruditus in adulescentia jugum Christi collo suo inposuit.
Primumque tractandum est, utrum solus an cum aliis in monasterio vivere debeas. Mihi placet, ut habeas sanctorum contubernium nec ipse te doceas et absque ductore ingrediaris viam, quam numquam ingressus es, statimque in partem tibi alteram declinandum sit et errori pateas plusque aut minus ambules, quam necesse est, ut currens lasseris, moram faciens obdormias. In solitudine cito subrepit superbia et, si parumper jejunaverit hominemque non viderit, putat se alicujus esse momenti oblitusque sui, unde quo venerit, intus corpore lingua foris vagatur. iudicat contra apostoli voluntatem alienos servos; Quod gula poposcerit, porrigit manus; dormit quantum voluerit; Nullum veretur, omnes se inferiores putat crebriusque in urbibus quam in cellula est et inter fratres simulat verecundiam, qui platearum turbis conliditur. Quid igitur? Solitariam vitam reprehendimus? Minime, quippe quam sæpe laudavimus. Sed de ludo monasteriorum hujusce modi volumus egredi milites, quos rudimenta non terreant, qui specimen conversationis suæ multo tempore dederint, qui omnium fuerunt minimi, ut primi omnium fierent, quos nec esuries nec saturitas aliquando superavit, qui paupertate lætantur, quorum habitus, sermo, vultus, incessus doctrina virtutum est, qui nesciunt secundum quosdam ineptos homines dæmonum obpugnantium contra se portenta confingere, ut apud inperitos et vulgi homines miraculum sui faciant et exinde sectentur lucra.
Vidimus nuper et planximus Crœsi opes unius morte deprehensas urbisque stipes quasi in usus pauperum congregatas stirpi et posteris derelictas. Tunc ferrum, quod latebat in profundo, supernatavit aquæ et inter palmarum arbores Merræ amaritudo monstrata est. Nec mirum: talem et socium habuit et magistrum, qui egentium famem suas fecit esse divitias et miseris derelicta in suam miseriam tenuit. Quorum clamor tandem pervenit ad cælum et patientissimas Dei vicit aures, ut missus angelus pessimo Nabal Carmelio diceret: ' Stulte, hac nocte auferent animam tuam a te; Quæ autem preparasti, cujus erunt?
Volo ergo te et propter causas, quas supra exposui, non habitare cum matre et praecipue, ne offerentem delicatos cibos renuendo contristes aut, si acceperis, oleum igni adicias et inter frequentiam puellarum per diem videas, quod noctibus cogites. Numquam de manu et oculis tuis recedat liber, psalterium discatur ad verbum, oratio sine intermissione, vigil sensus nec vanis cogitationibus patens. Corpus pariter animusque tendatur ad dominum. Iram vince patientia; Ama scient jani scripturarum et carnis vitia non amabis. Nec vacet mens tua variis perturbationibus, quæ, si pectori insederint, dominabuntur tui et te deducent ad delictum maximum. Fac et aliquid operis, ut semper te diabolus inveniat occupatum. Si apostoli habentes potestatem de ev angelic vivere laborabant manibus suis, ne quem gravarent, et aliis tribuebant refrigeria, quorum pro spiritalibus debebant metere carnalia, cur tu in usus tuos cessura non præpares? Vel fiscellam texe junco vel canistrum lentis plecte viminibus, sariatur humus, areolæ æquo limite dividantur; In quibus cum holerum jacta fuerint semina vel plantæ per ordinem positæ, aquæ ducantur inriguæ, ut pulcherrimorum versu una spectator adsistas
' Ecce supercilio clivosi tramitis undam
Elicit, ilia cadens raucum per levia murmur
Saxa ciet scatebrisque arentia temperat arva.'
Inserantur infructuosæ arbores vel gemmis vel surculis, et parvo post tempore laboris tui dulcia poma decerpas. Apum fabricare alvearia, ad quas te mittunt Proverbia, et monasteriorum ordinem ac regiam disciplinam in parvis disce corporibus. Texantur et lina capiendis piscibus, scribantur libri, ut et manus operetur cibos et anima lectione saturetur. ' In desideriis est omnis otiosus.' Ægyptiorum monasteria hanc morem tenent, ut nullum absque opere ac labore suscipiant, non tam propter victus necessaria quam propter animæ salutem, ne vagetur perniciosis cogitationibus, et instar fornicantis Hierusalem omni transeunti divaricet pedes suos.
Dum essem juvenis et solitudinis me deserta vallarent, incentiva vitiorum ardoremque naturæ ferre non poteram; Quæ cum crebris jejuniis frangerem, mens tamen cogitationibus æstuabat. Ad quam edomandam cuidam fratri, qui ex Hebræis crediderat, me in disciplinam dedi, ut post Quintiliani acumina Ciceronisque fluvios gravitatemque Frontonis et lenitatem Plinii alphabetum discerem, stridentia anhelantiaque verba meditarer. Quid ibi laboris insumpserim, quid sustinuerim difficultatis, quotiens desperaverim quotiensque cessaverim et contentione discendi rursus inceperim, testis est conscientia tam mea, qui passus sum, quam eorum, qui mecum duxere vitam. Et gratias ago domino,
Quod de amaro semine litterarum dulces fructus capio.
Dicam et aliud, quid in Ægyptio viderim. Græcus adulescens erat in cœnobio, qui nulla continentiæ, nulla operis magnitudine flammam poterat carnis extinguere. Hunc periclitantem pater monasterii hac arte servavit. Imperat cuidam viro gravi, ut jurgiis atque conviciis insectaretur hominem et post inrogatam injuriam primus veniret ad querimonias. Vocati testes pro eo loquebantur, qui contumeliam fecerat. Flere ille contra mendacium nullus alius credere veritati, solus pater defensionem suani callide opponere, ne ' abundantiori tristitia absorberetur frater. ' Quid multa? Ita annus ductus est, quo expleto interrogatus adulescens super cogitationibus pristinis, an adhuc molestiæ aliquid sustineret: ' Papæ,' inquit, ' vivere non licet, et fornicari libet? ' Hie si solus fuisset, quo adiutore superasset?
Philosophi sæculi solent amorem veterem amore novo quasi clavum clavo expellere. Quod et Asuero septem principes fecere Persarum, ut Vasti reginæ desiderium aliarum puellarum amore conpescerent. Illi vitium vitio peccatumque peccato remediantur, nos amore virtutum vitia superemus. ' Declina,' ait, * a malo et fac bonum; Quærere pacem et persequere eam,' Nisi oderimus malum, bonum amare non possumus. Quin potius faciendum est bonum, ut declinemus a malo; Pax quærenda, ut bella fugiamus. Nec sufficit eam
Quærere, nisi inventam fugientemque omni studio persequamur, ' quæ exsuperat omnem sensum,' in qua habitatio Dei est dicente propheta: * Et factus est in pace locus ejus,' pulchreque persecutio pacis dicitur juxta illud apostoli: ' Hospitalitatem persequentes,' ut non levi citatoque sermone et—ut ita loquar—summis labiis hospites invitemus, sed toto mentis ardore teneamus quasi auferentes secum de lucro nostro atque conpendio.
Nulla ars absque magistro discitur. Etiam muta animalia et ferarum greges ductores sequuntur suos. In apibus principes sunt; Grues unam sequuntur ordine litterato. Imperator unus, judex unus provinciæ. Roma, ut condita est, duos fratres simul habere reges non potuit et parricidio dedicatur. In Rebeccæ utero Esau et Iacob bella gesserunt. Singuli ecclesiarum episcopi, singuli archipresbyteri, singuli archidiaconi et omnis ordo ecclesiasticus suis rectoribus nititur. In navi unus gubernator, in domo unus dominus; In quamvis grandi exercitu unius signum expectatur. Et ne plura replicando fastidium legenti faciam, per hæc omnia ad illud tendit oratio, ut doceam te non tuo arbitrio dimittendum, sed vivere debere in monasterio sub unius disciplina patris consortioque multorum, ut ab alio discas humilitatem, ab alio patientiam, hie te silentium, ille doceat mansuetudinem, non facias, quod vis, comedas,
Quod juberis, habeas, quantum acceperis, vestiaris, quod acceperis, operis tui pensa persolvas, subiciaris, cui non vis, lassus ad stratum venias ambulansque dormites, necdum expleto somno surgere conpellaris, dicas psalmum in ordine tuo—in quo non dulcedo vocis sed mentis affectus quæritur scribente apostolo: ' Psallam spiritu, psallam et mente,' et ' Cantantes in cordibus vestris ': legerat enim esse præceptum: ' psallite sapienter '—servias fratribus, hospitum laves pedes, passus injuriam taceas, præpositum monasterii timeas ut dominum, diligas ut parentem, credas tibi salutare, quidquid ille præceperit, nec de majoris sententia judices, cujus officii est obœdire et inplere, quæ jussa sunt, dicente Moyse: 'Audi, Israhel, et tace.' Tantis negotiis occupatus nullis vacabis cogitationibus et, dum ab alio transis ad aliud opusque succedit operi, illud solum mente retinebis, quod agere conpelleris.
Vidi ego quosdam, qui, postquam renuntiavere sæculo—vestimentis dumtaxat et vocis professione, non rebus—nihil de pristina conversatione mutarunt. Res familiaris magis aucta quam inminuta est; Eadem ministeria servulorum, idem apparatus convivii; In vitro et patella fictili aurum come-
Ditur et inter turbas et examina ministrorum nomen sibi vindicant solitarii. Qui vero pauperes sunt et tenui substantiola videnturque sibi scioli, pomparum fere ulis similes procedunt ad publicum, ut caninam exerceant facundiam. Alii sublatis in altum humeris et intra se nescio quid corni eantes stupentibus in terram oculis tumentia verba trutinantur, ut, si præconem addideris, putes incedere præfecturam. Sunt qui, humore cellularum inmoderatisque jejuniis, tædio solitudinis ac nimia lectione, dum diebus ac noctibus auribus suis personant, vertuntur in melancholiamque Hippocratis magis fomentis quam nostris monitis indigent. Plerique artibus et negotiationibus pristinis carere non possunt mutatisque nominibus institorum eadem exercent conmercia, non victum et vestitum, quod apostolus præcipit, sed majora quam saeculi homines emolumenta sectantes. Et prius quidem ab ædilibus, quos ἀγορανόμους Græci appellant, vendentium cohercebatur rabies nec erat inpune peccatum, nunc autem sub religionis titulo exercentur iniusta conpendia et honor nominis Christiani fraudem magis facit quam patitur. Quodque pudet dicere, sed necesse est, ut saltim sic ad nostrum erubescamus dedecus, publice extendentes manus pannis aurum tegimus et contra omnium opinionem plenis sacculis morimur divites, qui quasi pauperes viximus. Tibi, cum in monasterio fueris, hæc facere non licebit et
Inolescente paulatim consuetudine, quod primum cogebaris, velle incipies et delectabit te labor tuus oblitusque præteritorum semper priora sectaberis nequaquam considerans, quid alii mali faciant, sed quid boni tu facere debeas.
Neque vero peccantium ducaris multitudine et te pereuntium turba sollicitet, ut tacitus cogites * Quid? Ergo omnes peribunt, qui in urbibus habitant? Ecce illi fruuntur suis rebus, ministrant ecclesiis, adeunt balneas, unguenta non spernunt et tamen in omnium flore versantur.' Ad quod et ante respondi et nunc breviter respondebo: me in præsenti opusculo non de clericis disputare, sed monachum instituere. Sancti sunt clerici et omnium vita laudabilis. Ita ergo age et vive in monasterio, ut clericus esse merearis, ut adulescentiam tuam nulla sorde conmacules, ut ad altare Christi quasi de thalamo virgo procedas et habeas de foris bonum testimonium feminæque nomen tuum noverint, vultum nesciant. Cum ad perfectam ætatem veneris, si tamen vita comes fuerit, et te vel populus vel pontifex civitatis in clerum adlegerit, agito, quæ clerici sunt, et inter ipsos sectare meliores, quia in omni condicione et gradu optimis mixta sunt pessima.
Ne ad scribendum cite prosilias et levi ducaris insania. Multo tempore disce, quod doceas. Ne credas laudatoribus tuis, immo inrisoribus aurem ne libenter adcommodes, qui cum te adulationibus foverint et quodam modo inpotem mentis effecerint, si subito respexeris, aut ciconiarum deprehendas post te colla curvari aut manu auriculas agitari asini aut æstuantem canis protendi linguam. Nulli detrahas nec in eo te sanctum putes, si ceteros laceres. Ao cusamus sæpe, quod facimus, et contra nosmet ipsos diserti in nostra vitia invehimur muti de eloquentibus judicantes, Testudineo Grunnius incedebat ad loquendum gradu et per intervalla quædam vix pauca verba capiebat, ut eum putares singultire, non proloqui. Et tamen, cum mensa posita librorum exposuisset struem, adducto supercilio contractisque naribus ac fronte rugata duobus digitulis concrepabat hoc signo ad audiendum discipulos provocans. Tunc nugas meras fundere et adversum singulos declamare; Criticum diceres esse Longinum censoremque Romanæ facundiæ notare, quem vellet, et de senatu doctorum excludere. Hie bene nummatus plus placebat in prandiis. Nec mirum, qui multos inescare solitus erat factoque cuneo circumstrepentium garrulorum procedebat in publicum intus Nero, foris Cato, totus ambiguus, ut ex contrariis diversisque naturis unum monstrum novamque bestiam diceres esse conpactum juxta illud poeticum: \' Prima leo, postrema draco, media ipsa chimæra.'
Numquam ergo tales videas nec hujusce modi hominibus adpliceris, ne declines cor tuum in verba malitiæ et audias: ' Sedens adversus fratrem tuum detrahebas et adversus filium matris tuæ ponebas scandalum,' et iterum: ' Filii hominum dentes eorum arma et sagittæ,' et alibi: ' Molliti sunt sermones ejus super oleum et ipsi sunt jacula,' et apertius in Ecclesiaste: ' Si mordeat serpens in silentio, sic, qui fratri suo occulte detrahit.' Sed dicis: 'Ipse non detraho, aliis loquentibus facere quid possum? ' ' Ad excusandas excusationes in peccatis ' ista prætendimus. Christus arte non luditur. Nequaquam mea, sed apostoli sententia est: * Nolite errare; Deus non inridetur.' Ille in corde, nos videmus in facie. Salomon loquitur in Proverbiis: * Ventus aquilo dissipat nubes et vultus tristis linguas detrahentium.' Sicut enim sagitta, si mittatur contra duram materiam, nonnumquam in mittentem revertitur et vulnerat vulnerantem illudque conpletur: ' Facti sunt mihi in arcum pravum,' et alibi: ' Qui mittit in altum lapi dein, recidet in caput ejus,' ita detractor, cum tristem faciem viderit audientis, immo ne audientis quidem, sed obturantis aures suas, ne audiat indicium sanguinis, ilico conticescit, pallet vultus, hærent labia, saliva siccatur. Unde idem vir
Sapiens: ' Cum detractoribus,' inquit, ' non conmiscearis, quoniam repente veniet perditio eorum; Et ruinam utriusque quis novit? ' Tarn scilicet ejus, qui loquitur, quam illius, qui audit loquentem. Veritas angulos non amat nec quærit susurrones. Timotheo dicitur: ' Adversus presbyterum accusationem cito ne receperis. Peccantem autem coram omnibus argue, ut et ceteri metum habeant.' Non est facile de perfecta ætate credendum, quam et vita præterita defendit et honorat vocabulum dignitatis, verum, qui homines sumus et interdum contra annorum maturitatem puerorum vitiis labimur, si me vis corrigi deliquentem, aperte increpa, tantum ne occulte mordeas: ' Corripiet me justus in misericordia et increpabit me, oleum autem peccatoris non inpinguet caput meum. Quem enim diligit dominus, corripit, flagellat autem omnium filium, quem recipit.' Et per Esaiam clamat Deus: ' Populus meus, qui beatos vos dicunt, seducunt vos et semitas pedum vestrorum supplantant.' Quid enim mihi prodest, si aliis mala mea referas, si me nesciente peccatis meis, immo detractionibus tuis alium vulneres et, cum certatim omnibus narres, sic singulis loquaris, quasi nulli alteri dixeris? Hoc est non me emendare, sed vitio tuo satisfacere. Præcipit dominus peccantes in nos argui debere secreto vel adhibito teste et, si audire noluerint, referri ad ecclesiam habendosque in malo pertinaces quasi ethnicos et publicanos..
Hæc expressius loquor*, ut adulescentem meum et linguæ et aurium prurigine liberem, ut renatum in Christo sine ruga et macula quasi pudicam virginem exhibeam sanctamque tarn mente quam corpore, ne solo nomine glorietur et absque oleo bonorum operum extincta lampade excludatur ab sponso. Habes ibi sanctum doctiss imumque pontificem Proculum, qui viva et præsenti voce nostras scidulas superet cotidianisque tractatibus iter tuum dirigat nec patiatur te in partem alteram declinando viam relinquere regiam, per quam Israhel ad terram repromissionis properans se transiturum esse promittit. Atque utinam exaudiatur vox ecclesiæ conplorantis: ' Domine, pacem da nobis; Omnia enim reddidisti nobis.' Utinam, quod renuntiamus sæculo, voluntas sit, non necessitas, et paupertas habeat expetita gloriam, non inlata cruciatum. Ceterum juxta miserias hujus temporis et ubique gladios sævientes satis dives est, qui pane non indiget, nimium potens, qui servire non cogitur. Sanctus Exsuperius, Tolosæ episcopus, viduæ Sareptensis imitator, esuriens pascit alios et ore pallente jejuniis fame torquetur aliena omnemque substantiam Christi visceribus erogavit. Nihil illo ditius, qui corpus domini canistro vimineo, sanguinem portat vitro, qui avaritiam proiecit e templo, qui absque funiculo et
Increpatione vendenti jun columbas, id est dona Spiritus Sancti, mensas subvertit mammonæ et nummulariorum æra dispersit, ut domus Dei domus vocaretur orationis et non latronum spelunca. Hujus e vicino sectare vestigia et ceterorum, qui virtutum illius similes sunt, quos sacerdotium et humiliores facit et pauperiores, aut, si perfecta desideras, exi cum Abraham de patria et de cognatione tua et perge, quo nescis. Si habes substantiam, vende et da pauperibus, si non habes, grandi onere liberatus es; Nudum Christum nudus set juere. Durum, grande, difficile, sed magna sunt præmia.