Rettulit mihi quidam frater e Gallia se habere sororem virginem matre raque viduam, quæ in eadem urbe divisis habitarent cellulis et vel ob hospitii solitudinem vel custodiendas facultatulas præsules sibi quosdam clericos adsumpsissent, ut majori dedecore jungerentur alienis, quam a se fuerant separatæ. Cumque ego ingemescerem et multo plura tacendo quam loquendo significarem: ' Quæso
' Corripias eas litteris tuis et ad concordiam revoces, ut mater filiam, filia matrem agnoscat.' Cui ego: ' Optimam,' inquam, 'mihi iniungis provinciam, ut alienus conciliem, quas filius fraterque non potuit, quasi vero episcopalem cathedram teneam et non clausus cellula ac procul a turbis remotus vel præterita plangam vitia vel vitare nitar præsentia. Sed et incongruum est latere corpore et lingua per orbem vagari.' Et ille: * Nimium,' ait, * formidolosus; Ubi ilia quondam constantia, in qua multo sale urbem defricans Lucilianum quippiam rettulisti?' 'Hoc est,' aio, 'quod me fugat et labra dividere non sinit. Postquam ergo arguendo crimina factus sum criminosus et juxta tritum vulgi sermone proverbium jurantibus et negantibus cunctis me aures nec credo habere nec tango ipsique parietes in me maledicta resonarunt " Et psallebant contra me, qui bibebant vinum," coactus malo tacere didici rectius esse arbitrans ponere custodiam ori meo et ostium munitum labiis meis, quam declinare cor in verba malitiæ et, dum carpo vitia, in vitium detractionis incurrere.' Quod cum dixissem: ' Non est,' inquit, ' detrahere verum dicer e, nec privata correptio generalem doctrinam facit, cum aut rarus aut nullus sit, qui sub hujus culpæ reatum cadat. Quæso ergo te, ne me tanto itinere vexatum frustra venisse patiaris. Scit enim dominus, quod post visionem sanctorum locorum hanc vel maxime causam habui, ut tuis litteris sorori me redderes et matri.' Et ego: ' lam jam,' inquam, ' quod vis, faciam; Nam et epistulæ transmarinæ sunt et specialiter sermo dictatus raros potest invenire, quos mordeat. Te autem moneo, ut clam sermonem hunc habeas. Cumque portaveris pro viatico, si auditus fuerit, lætemur pariter; Sin autem contemptus, quod et magis reor, ego verba perdiderim, tu itineris longitudinem.'
Primum scire vos cupio, soror ac filia, me non idcirco scribere, quia aliquid de vobis suspicer, sed, ne ceteri suspicentur, vestram orare concordiam. Alioquin—quod absit!—Si peccati vos æstimarem glutino cohæsisse, numquam scriberem sciremque me surdis narrare fabulam. Deinde hoc obsecro, ut, si mordacius quippiam scripsero, non tam meæ austeritatis putetis esse quam morbi. Putridæ carnes ferro curantur et cauterio, venena serpentino pelluntur antidoto; Quod satis dolet, majori dolore expellitur. Ad extremum hoc dico, quod, etiam si conscientia vulnus non habeat, habet tamen fama ignominiam. Mater et filia, nomina pietatis, officiorum vocabula, vincula naturæ secundaque post Deum fœderatio, non est laus, si vos dih gitis; Scelus est, quod odistis. Dominus lesus subiectus est parentibus suis: venerabatur matrem, cujus erat ipse pater, colebat nutricium, quem nutrierat, gestatumque se meminerat alterius utero, alterius brachiis. Unde et in cruce pendens commendat parentem discipulo, quam numquam ante crucem dimiserat.
Tu vero, filia—jam enim desino ad matrem loqui, quam forsitan ætas et inbecillitas ac solitudo excusabilem faciunt—tu, inquam, filia, ejus domum angustam judicas, cujus non tibi fuit venter angustus? Decern mensibus utero clausa vixisti, et uno die in uno cubiculo cum matre non duras? An oculos ejus ferre non potes et, quia omnes motus tuos ilia, quæ genuit, quæ aluit et ad hanc perduxit ætatem, facilius intellegit, testem domesticam fugis? Si virgo es, quid times diligentem custodiam? Si corrupta, cur non palam nubis? Secunda post naufragium tabula est, quod male cœperis, saltim hoc remedio temperare. Neque veto hoc dico, quo post peccatum tollam pænitentiam, ut, quod male cœpit, male perseveret, sed quod desperem in istius modi copula divulsionem. Alioquin, si ad matrem migraveris post ruinam, facilius poteris cum ea plangere, quod per illius absentiam perdidisti. Quodsi adhuc integra es et non perdidisti, serva, ne perdas. Quid tibi necesse est in ea versari domo, in qua necesse habeas cotidie aut perire aut vincere? Quisquamne morta Hum juxta viperam securus somnos capit? Quæ ut non percutiat, certe sollicitat. Securius est perire non posse quam juxta periculum non perisse; In altero tranquillitas est, in altero gubernatio, ibi gaudemus, hie evadimus.
Sed forte respondeas: ' Non bene morata mater est, res sæculi cupit, amat divitias, ignorat jejunium, oculos stibio Unit, vult compta procedere et nocet proposito meo nec possum cum hujusce modi vivere.' Primum quidem, etiam si talis est, ut causaris, majus habebis præmium, si talem non
Quid igitur? Scelus est sancti viri habere contubernium? Obtorto collo me in jus trahis, ut aut probem, quod nolo, aut multorum invidiam subeam. Sanctus vir numquam filiam a matre seiungit; Utramque suspicit, utramque veneratur. Sit quamlibet sancta filia, mater vidua indicium castitatis est. Si coævus tuus est ille nescio quis, matrem tuam honoret et suam; Si senior, te ut filiam diligat et parentis subiciat disciplinae. Non expedit amborum famæ plus te ilium amare quam matrem, ne non videatur affectum in te eligere, sed ætatem. Et
Hoc dicerem, si fratrem monachum non haberes, si domesticis careres præsidiis; Nunc vero, pro dolor, inter matrem atque germanum—et matrem viduam fratremque monachum—cur se alienus interserit? Bonum quidem est, ut te et filiam noveris et sororem; Si autem utrumque non potes et mater quasi dura respuitur, saltim frater placeat. Si frater asperior est, mollior sit ilia, quæ genuit. Quid palles? Quid æstuas? Quid vultum rubore suffundis et trementibus labiis inpatientiam pectoris contestaris? Non superat amorem matris et fratris nisi solus uxoris affectus.
Audio præterea te suburbana, villarum amœnitates cum adfinibus et cognatis et istius modi genus hominibus circumire. Nec dubito, quin vel consobrina vel soror sit, in quarum solacium novi generis ducaris adsecula—absit quippe, ut, quamvis proximi sint et cognati, virorum te suspicer captare consortia—obsecro ergo te, virgo, ut mihi respondeas sola vadis in comitatu propinquorum an cum amasio tuo? Quamvis sis inpudens, sæcularium oculis eum ingerere non audebis. Si enim hoc feceris, et te et ilium familia universa cantabit, vos cunctorum digiti denotabunt, ipsa quoque soror aut adfinis sive cognata, quæ in adulationem tui sanctum et nonnum coram te vocant, cum se paululum converterit, portentosum ridebit maritum. Sin autem sola jeris—quod et magis æstimo—utique inter servos adulescentes, inter maritas feminas atque nupturas, inter lascivas puellas et comatos linteatosque juvenes furvarum vestium puella gradieris. Dabit tibi barbatulus quilibet manum, sustentabit lassam et pressis digitis aut temptabitur aut temptabit. Erit tibi inter viros matronasque convivium; Expectabis aliena oscula, prægustatos cibos et absque scandalo tuo in aliis sericas vestes auratasque miraberis. In ipso quoque convivio, ut vescaris carnibus, quasi invita cogeris, ut vinum bibas, Dei laudabitur creatura, ut laves balneis, sordibus detrahetur; Et omnes te, cum aliquid eorum, quæ suadent, retractans feceris, puram, simplicem, dominam et vere ingenuam conclamabunt. Personabit interim aliquis cantator ad mensam et inter psalmos dulci modulatione currentes, quoniam alienas non audebit uxores, te, quæ custodem non habes, sæpius respectabit. Loquetur nutibus et, quidquid metuet dicere, significabit affectibus. Inter has et tantas inlecebras voluptatum etiam ferreas mentes libido domat, quæ majorem in virginibus patitur famem, dum dulcius putat omne, quod nescit. Narrant gentilium fabulæ cantibus sirenarum nautas in saxa præcipites et ad Orphei citharam arbores bestiasque ac silicum dura mollita. Difficile inter epulas servatur pudicitia. Nitens cutis sordidum ostentat animum.
Legimus in scolis pueri—et spiritantia in plateis æra conspeximus—aliquem ossibus vix hærentem inlicitis arsisse amoribus et ante vita caruisse quam peste. Quid tu facies, puella sani corporis, delicata, pinguis, rubens, æstuans inter carnes, inter vina et balneas, juxta maritas, juxta adulescentulos? Etsi rogata non dederis, tamen formæ putes testimonium, si rogeris. Libidinosa mens ardentius honesta persequitur et, quod non licet, dulcius suspicatur. Vestis ipsa vilis et pulla animi tacentis indicium est, si rugam non habeat, si per terram, ut altior videaris, trahatur, si de industria dissuta sit tunica, ut aliquid intus appareat operiatque, quod fœdum est, et aperiat, quod formosum. Caliga quoque ambulantis nigella ac nitens stridore juvenes ad se vocat. Papillæ fasciolis conprimuntur et crispanti cingulo angustius pectus artatur. Capilli vel in frontem vel in aures defluunt. Palliolum interdum cadit, ut candidos nudet umeros, et, quasi videri noluerit, celat festina, quod volens retraxerat. Et quando in publico quasi per verecundiam operit faciem, lupa-
Narum arte id solum ostendit, quod ostensum magis placere potest.
Respondebis: ' Unde me nosti? Et quomodo tam longe in me jactas œulos tuos? ' Fratris hoc tui mihi narravere lacrimæ et intolerabiles per momenta singultus. Atque utinam ille mentitus sit et magis timens hoc quam arguens dixerit! Sed mihi crede, soror: nemo mentiens plorat. Dolet sibi prælatum juvenem, non quidem comatum, non vestium sericarum, sed trossulum et in sordibus delicatum, qui ipse sacculum signet, textrinum teneat, pensa distribuat, regat familiam, emat quicquid de publico necessarium est, dispensator et dominus et præveniens officula servulorum, quem omnes rodant famuli, et quicquid domina non dederit, ilium clamitent subtraxisse. Querulum servulorum genus est et, quantumcumque dederis, semper eis minus est. Non enim considerant de quanto, sed quantum detur, doloremque suum solis, quod possunt, detractationibus consolantur. Ille parasitum, iste inpostorem, hie heredipetam, alius novo quolibet appellat vocabulo. Ipsum jactant adsidere lectulo, obstetrices adhibere languenti, portare matulam, calefacere lintea, plicare fasciolas. Facilius mala credunt homines et quodcumque domi fingitur, rumor in publico fit. Nec mireris, si ancillæ et servuli de vobis ista confingant, cum mater quoque id ipsum queratur et frater.
Fac igitur, quod moneo, quod precor, ut primum matri, dehinc, si id fieri non potest, saltim fratri reconcilieris. Aut si ista tarn cara nomina hostiliter detestaris, dividere ab eo, quern tuis diceris prætulisse. Si autem et hoc non potes—reverteris enim ad tuos, si ilium possis deserere—vel honestius sodali tuo utere. Separentur domus vestræ dividaturque convivium, ne maledici homines sub uno tectulo vos manentes lectulum quoque criminentur habere communem. Potes et ad necessitates tuas, quale voluisti, habere solacium et aliqua ex parte publica carere infamia, quamquam cavenda sit macula, quæ nullo nitro secundum Hieremiam, nulla fullonum herba lui potest. Quando vis, ut te videat —et inviset—adhibe arbitros amicos, libertos, servulos. Bona conscientia nullius oculos fugiet. Intret intrepidus, securus exeat. Taciti oculi et sermo silens et totius corporis habitus vel trepidationem interdum vel securitatem loquuntur. Aperi, quæso, aures tuas et clamorem totius civitatis exaudi. Lam perdidisti vestra vocabula et mutuo ex vobis cognomina suscepistis: tu illius diceris et ille tuus. Hoc mater audit et frater paratique sunt et precantur vos sibi dividere et privatam vestræ conjunctionis infamiam laudem facere communem. Tu esto cum matre, sit ille cum fratre. Audentius diliges sodalem fratris tui: honestius amabit mater amicum filii quam filiæ suæ. Quodsi nolueris, si mea
Monita rugata fronte contempseris, epistula tibi hæc voce libera proclamabit: ' Quid alienum servum obsides? Quid ministrum Christi tuum famulum facis? Respice ad populum, singulorum facies intuere. Ille in ecclesia legit et te aspiciunt universi, nisi quod pæne licentia coniugali de tua infamia gloriaris nec jam secreto dedecore potes esse contenta procacitatem libertatem vocas. " Facies meretricis facta est tibi, nescis erubescere." '
Iterum me malignum, iterum suspiciosum, iterum rumigerulum clamitas. Egone suspiciosus, egone malivolus, qui, ut in principio epistulæ præfatus sum, ideo scripsi, quia non suspicabar, an tu negligens, dissoluta, contemptrix, quæ annis nata viginti et quinque adulescentem necdum bene barbatulum ita brachiis tuis quasi cassibus inclusisti? Optimum re vera pædagogum, qui te moneat, qui asperitate frontis exterreat et, quamquam in nullis ætatibus libido sit tuta, tamen vel cano capite ab aperta defendat ignominia! Veniet, veniet tempus —dies adlabitur, dum ignoras—et iste formosulus tuus, quia cito senescunt mulieres, maxime quæ juxta viros sunt, vel ditiorem reperiet vel juniorem. Tunc te pænitebit pertinaciæ, quando et rem et famam amiseris, quando, quod male junctum fuerat, dividetur bene, nisi forte secura es et coalescente tanti temporis caritate discidium non vereris.
Tu quoque, mater, quæ propter ætatem maledicta non metuis, noli sic vindicari, ut pecces. Magis a te discat filia separari, quam tu ab ilia disiungi. Habes filium et filiam et generum, immo contubernalem filiæ tuæ; Quid quæris aliena solacia et ignes lam sopitos suscitas? Honestius tibi est saltim culpam filiæ sustentare quam occasionem tuæ quærere. Sit tecum filius monachus, pietatis viduitatisque præsidium. Quid tibi alienum hominem in ea præsertim domo, quæ filium et filiam capere non potuit? Ejus jam ætatis es, ut possis nepotes habere de filia. Invita ad te utrumque Revertatur cum viro, quæ sola exierat—virum dixi, non maritum; Nemo calumnietur: sexum significare volui, ne coniugium—aut, si erubescit et retractat et domum, in qua nata est, arbitratur angustam, vos ad ejus hospitiolum pergite. Quamvis artum sit, facilius potest matrem et fratrem capere quam alienum hominem, cum quo certe in uno cubiculo manere non poterat. Sint in una domo duæ feminæ, duo masculi. Sin autem et tertius ille γηροβοσὸς tuus abire non vult et seditiones ac turbas concitat, sit biga, sit triga, frater vester ac filius et sororem illis exhibebit et matrem. Alii vitricum et generum vocent, ille nutricium appellet et fratrem.
Hæc ad brevem lucubratiunculam celeri sermone dictavi volens desiderio postulantis satisfacere et quasi ad scholasticam materiam me exercens —eadem enim die mane pulsabat ostium, qui profecturus erat—simulque, ut ostenderem obtrectatoribus meis, quod et ego possim, quicquid venerit in buccam, dicere. Unde et de scripturis pauea perstrinxi nec orationem meam, ut in ceteris libris facere solitus sum, illarum floribus texui. Extemporalis est dictio et tanta ad lumen lucernulæ facultate perfusa, ut notariorum manus lingua præcurreret et signa ac furta verborum volubilitas sermonis obrueret. Quod ideirco dixi, ut, qui non ignoscit ingenio, ignoscat vel tempori.