Beatus apostolus Paulus scribens ad Corinthios et rudem Christi ecclesiam sacris instruens disciplinis inter cetera mandata hoc quoque posuit dicens ' Si qua mulier habet virum infidelem et hie consentit habitare cum ea, ne dimittat virum. Sanctificatus est enim vir infide hs in uxore fideli et sanctificata est mulier infidelis in fratre. Alioquin filii vestri inmundi essent, nunc autem sancti sunt.' Si cui forte hactenus videbantur nimium disciplinæ vincula laxata et præceps indulgentia præceptoris, consideret domum patris. Tui, clarissimi quidem et eruditissimi viri, sed adhuc ambulantis in tenebris, et intelleget consilium apostoli illuc profecisse, ut radicis amaritudinem dulcedo fructuum conpensaret et vites virgulæ balsama pretiosa sudarent. Tu es nata de inpari matrimonio, de te et Toxotio meo Paula generata est. Quis hoc crederet, ut Albini pontificis neptis de repromissione matris nasceretur, ut præsente et gaudente avo parvulæ adhuc lingua balbutiens alleluia resonaret et virginem Christi in gremio exspectavimus. Sancta et fidelis domus unum sanctificat infidelem. Candidatus est fidei, quern filiorum et nepotum credens turba circumdat. Ego puto etiam ipsum lovem, si habuisset talem cognationem, potuisse in Christum credere. Despuat licet et inrideat epistulam meam et me vel stultum vel insanum clamitet, hoc et gener ejus faciebat, antequam crederet. Fiunt, non nascuntur Christiani. Auratum squalet Capitolium, fuligine et aranearum telis omnia Romæ templa cooperta sunt, movetur urbs sedibus suis et inundans populus ante delubra semiruta cii frit ad martyrum tumulos. Si non extorquet fidem prudentia, extorqueat saltim verecundia.
Hoc Læta, religiosissima in Christo filia, dictum sit, ut non desperes parentis salutem et eadem fide, qua meruisti filiam, et patrem recipias totaque domus beatitudine perfruaris sciens illud a domino repromissum: * Quæ apud homines inpossibilia, apud Deum possibilia sunt.' Numquam est sera conversio. Latro de cruce transiit ad paradisum: Nabuchodonosor, rex Babylonius, post effationem et cordis et corporis et beluarum in heremo convictum mentem recepit humanam. Et, ut omittam Vetera, ne apud incredulos nimis fabulosa videantur, ante paucos annos propinquus vester Gracchus, nobilitatem patriciam nomine sonans, cum præfecturam regeret urbanam, nonne specu Mithræ et omnia portentuosa simulacra, quibus corax, nymphius, miles, leo, Perses, heliodromus, pater initiantur, subvertit, fregit, excussit et his quasi obsidibus ante præmissis inpetravit baptismum Christi?
Solitudinem patitur et in urbe gentilitas. Dii quondam nationum cum bubonibus et noctuis in solis culminibus remanserunt; Vexilla militum crucis insignia sunt, regum purpuras et ardentes diadematum gemmas patibuli salutaris pictura condecorat. Lam et Ægyptius Serapis factus est Christianus Marnas Gazæ luget inclusus et eversionem templi jugiter pertremescit. De India, Perside et Æthiopia monachorum cotidie turbas suscipimus.; Deposuit faretras Armenius, Huni discunt psalterium, Scythæ fervent calore fidei; Getarum rutulus et flavus exercitus ecclesiarum circumfert tentoria et ideo forsitan contra nos æqua pugnat acie, quia pari religione confidunt.
Pæne lapsus sum ad aliam materiam et currente rota, dum urceum facere cogito, amphoram finxit manus. Propositum enim mihi erat sanctæ Marcellæ et tuis~precibus invitato ad matrem, id est ad te, se rationem dirigere et docere, quomodo instruere Paululam nostram debeas, quæ prius Christo est consecrata quam genita, quam ante votis quam utero
Suscepisti. Vidimus aliquid temporibus nostris de prophetalibus libris: Anna sterilitatem alvi fecunditate mutavit, tu luctuosam fecunditatem vitalibus liberis conmutasti. Fidens loquor accepturam te filios, quæ primum fœtum domino reddidisti. Ista sunt primogenita, quæ offeruntur in lege. Sic natus Samuel, sic ortus est Samson, sic lohannes propheta ad introitum Mariæ exultavit et lusit. Audiebat enim per os virginis verba domini pertonantis et de utero matris in occursum ejus gestiebat erumpere. Igitur, quæ de repromissione nata est, dignam habeat ortu suo institutionem parentum. Samuel nutritur in templo, lohannes in solitudine præparatur. Ille sacro crine venerabilis est, vinum et siceram non bibit, adhuc parvulus cum Deo sermocinatur; Hie fugit urbes, zona pellicia cingitur, locustis alitur et melle silvestri et in typum pænitentiæ prædicat tortuosissimi animalis vestitus exuviis.
Sic erudienda est anima, quæ futura est templum domini. Nihil aliud discat audire, nihil loqui, nisi quod ad timorem Dei pertinet. Turpia verba non intellegat, cantica mundi ignoret, adhuc tenera lingua psalmis dulcibus inbuatur. Procul sit ætas lasciva puerorum, ipsæ puellæ et pedisequæ a sæcularium consortiis arceantur, ne, quod mali didicerint, pejus doceant. Fiant ei litteræ vel buxeæ vel eburneæ et suis nominibus appellentur. Ludat in eis, ut et lusus ejus eruditio sit, et non solum ordinem teneat litterarum, ut memoria nominum in canticum eat, sed ipse inter se crebro ordo turbetur et mediis ultima, primis media misceantur, ut eas non sonu tantum, sed et visu noverit. Cum vero cœperit trementi manu stilum in cera ducere, vel alterius superposita manu teneri regantur arti suili vel in tabella sculpantur elementa, ut per eosdem sulcos inclusa marginibus trahantur vestigia et foras non queant evagari, Syllabas jungat ad præmium, et, quibus ilia ætas delectari potest, munusculis invitetur. Habeat et in discendo socias, quibus invideat, quarum laudibus mordeatur. Non est obiurganda, si tardior sit, sed laudibus excitandum ingenium; Et vicisse se gaudeat et victam doleat. Cavendum in primis, ne oderit studia, ne amaritudo eorum percepta in infantia ultra rudes annos transeat. Ipsa nomina, per quæ consuescet verba contexere, non sint fortuita, sed certa et coacervata de jndustria, prophetarum videlicet atque apostolorum, et omnis ab Adam patriarcharum series de Matheo' Lucaque descendat, ut, dum aliud agit, futuræ memoriæ præparetur.
Magister probæ ætatis et vitæ atque eruditionis est eligendus nec, puto, erubescit doctus vir id facere vel in propinqua vel in nobili virgine, quod Aristoteles fecit in Philippi filio, ut ipse librariorum vilitate initia ei traderet litterarum. Non sunt contemnenda quasi parva, sine quibus magna constare non possunt. Ipse elementorum sonus et prima institutio præceptoris aliter de erudito, aliter de rustico ore profertur. Unde et tibi est providendum, ne ineptis blanditiis feminarum dimidiata dicere filiam verba consuescas et in auro atque purpura ludere, quorum alterum linguæ, alterum moribus officit, ne discat in tenero, quod ei postea dediscendum est. Gracchorum eloquentiæ multum ab infantia sermo matris ser ibitur contulisse, Hortensii oratio in paterno sinu coaluit. Difficulter eraditur, quod rudes animi perbiberunt. Lanarum conchylia quis in pristinum candorem revocet.'' Rudis testa diu et saporem retinet et odorem, quo primum imbuta est. Græca narrat historia Alexandrum, potentissimum regem orbisque domitorem, et in moribus et in incessu Leonidis, pædagogi sui, non potuisse carere vitiis, quibus parvulus adhuc fuerat infectus. Proclivis est enim malorum æmulatio et, quorum virtutem adsequi nequeas, cito imitere vitia. Nutrix ipsa non sit temulenta, non lasciva, non garrula; Habeat modestam gerulam, nutricium gravem. Cum avum viderit, in pectus ejus transiliat, e collo pendeat, nolenti alleluia decantet. Rapiat eam avia, patrem risibus recognoscat,
Ipse habitus et vestitus doceat eam, cui promissa sit. Cave ne aures perfores, ne cerusa et purpurisso consecrata Christo ora depingas, ne collum margaritis et auro premas, ne caput gemmis oneres, ne capillum inrufes et ei aliquid de gehennæ ignibus auspiceris. Habeat alias margaritas, quibus postea venditis emptura est pretiosissimum margaritum. Prætextata, nobilissima quondam femina, jubente viro Hymetio, qui patruus Eustochiæ virginis fuit, habitum ejus cultumque mutavit et neglectum crinem undanti gradu texuit vincere cupiens et virginis propositum et matris desiderium. Et ecce tibi eadem nocte cernit in somnis venisse ad se angelum terribili facie minitantem pœnas et hæc verba frangentem: ' Tune ausa es viri imperium præferre Christo? Tu caput virginis Dei sacrilegis adtrectare manibus? Quæ jam nunc arescent, ut sentias excruciata, quid feceris, et finito mense quinto ad inferna ducaris. Sin autem perseveraveris in scelere, et marito simul orbaberis et filiis.' Omnia
Per ordinem expleta sunt et seram miseræ pænitentiam velox signavit interitus. Sic ulciscitur Christus violatores templi sui, sic gemmas et pretiosissima ornamenta defendit. Et hoc retuli, non quod insultare velim calamitatibus infelicium, sed ut te moneam, cum quanto metu et cautione servare debeas, quod domino spopondisti.
Heli sacerdos offendit dominum ob vitia liberorum; Episcopus fieri non potest, qui filios habuerit luxuriosos et non subditos. At e contrario de muliere scribitur, quod ' salva fiet per filiorum generationem, si permanserit in fide et caritate et sanctificatione cum pudicitia.' Si perfecta aetas et iuris inputatur parentibus, quanto magis lactans et fragilis et quæ juxta sententiam domini ignorat dexteram aut sinistram, id est boni ac mali nescit differentiam Sollicita provides, ne filia percutiatur a vipera; Cur non eadem cura provideas, ne feriatur a malleo universæ terræ, ne bibat de aureo calice Babylonis, ne egrediatur cum Dina et velit videre filias regionis alienæ, ne ludat pedibus, ne trahat tunicas? Venena non dantur nisi melle circumlita et vitia non decipiunt nisi sub specie umbraque virtutum. * Et quomodo,' inquies, ' pec eata patrum filiis non redduntur nec filiorum parentibus, sed " anima quæ peccaverit, ipsa morietur "? ' Hoc de his dicitur, qui possunt sapere, de quibus in evangelio scriptum est: 'Ætatem habet, pro se loquatur. Qui autem parvulus est et sapit ut parvulus, donee ad annos sapientiæ veniat et Pythagoræ litteræ eum perducant ad bivium, tarn mala ejus quam bona parentibus inputantur, nisi forte æstimas Christianorum filios, si baptisma non acceperint, ipsos tantum reos esse peccati et non scelus referri ad eos, qui dare noluerint, maxime eo tempore, quo contradicere non poterant, qui.Accepturi erant, sicut e regione salus infantium majorum lucrum est. Offerre necne filiam potestatis tuæ fuit, quamquam alia sit tua condicio, quæ prius eam vovisti, quam conceperis; Ut autem oblatam neglegas, ad periculum tuum pertinet. Qui claudam et mutilam et qualibet sorde maculatam obtulerit hostiam, sacrilegii reus est; Quanto magis, qui partem corporis sui et inlibata fi animæ puritatem regiis amplexibus parat, si negligens fuerit, punietur
Postquam grandicula esse cœperit et in exempl uni sponsi sui crescere sapientia, ætate et gratia apud Deum et homines, pergat cum parentibus ad templum veri patris, sed cum illis non egrediatur e templo. Quærant eam in itinere sæculi, inter turbas et frequentiam propinquorum et nusquam alibi reperiant nisi in adyto scripturarum prophetas et apostolos de spiritalibus nuptiis sciscitantem. Imitetur Mariam, quam Gabriel solam in cubiculo
Non vescatur in publico, id est in parentum convivio, nec videat cibos, quos desideret. Et licet quidam putent majoris esse virtutis praesentem contemnere voluptatem, tamen ego securioris arbitror continentiæ nescire, quod quæras. Legi quondam iri scholis puer: 'Ægre reprehendas, quod sinas consuescere.' Discat jam tunc et vinum non bibere, * in quo est luxuria.' Ante annos robustæ ætatis periculosa est teneris gravis abstinentia. Usque ad id tempus, si necessitas postularit, et balneas adeat et vino modico utatur propter stomachum et carnium edulio sustentetur, ne prius deficiant pedes, quam currere incipiant. Et ' hæc dico juxta indulgentiam, non juxta imperium,' timens debilitatem, non docens luxuriam. Alioquin. Quod Iudaica superstitio ex parte facit in eiuratione quorundam animalium atque esca rima, quod Indorum Bragmanæ et Ægyptiorum gymnosophistæ in polentæ et orizæ et pomorum solo observant cibo, cur virgo Christi non faciat in toto? Si tanti vitrum, quare non majoris sit pretii margaritum? Quæ nata est ex repromissione, sic vivat, ut illi vixerunt, qui de repromissione generati sunt. Æqua gratia æquum habeat et laborem. Surda sit ad organa: tibia, lyra et cithara cur facta sint, nesciat.
Reddat tibi pensum cotidie scripturarum certum. Ediscat Græcorum versuum numerum. Sequatur statim et Latina eruditio; Quæ si non ab initio os tenerum conposuit, in peregrinum sonum lingua corrumpitur et externis vitiis sermo patrius sordidatur. Te habeat magistram, te rudis miretur infantia. Nihil in te et in patre sue videat, quod si fecerit, peccet. Memento vos parentes virginis et magis eam exemplis docere posse quam voce. Cito flores pereunt, cito violas et lilia et crocum pestilens aura corrumpit. Numquam absque te procedat in publicum, basilicas martyrum et ecclesias sine matre non adeat. Nullus ei juvenis, nullus cincinnatus adrideat. Vigiliarum dies et sollemnes pernoctationes sic virguncula nostra celebret, ut ne transversum quidem unguem a matre discedat. Nolo de ancillulis suis aliquam plus diligat, cujus crebro auribus insusurret. Quicquid uni loquitur, hoc omnes sciant. Placeat ei comes non compta atque formosa, quæ liquido gutture carmen dulce moderetur, sed gravis, pallens, sordidata, subtristis. Præponatur ei probæ fidei et morum ac pudicitiæ virgo veterana, quæ illam doceat et adsuescat exemplo ad orationem et psalmos nocte consurgere, mane hymnos canere, tertia, sexta, nona hora quasi bellatricem Christi stare in acie accensaque lucernula reddere sacrificium vespertinum. Sic dies transeat, sic nox inveniat laborantem. Orationi lectio, lectioni succedat oratio. Breve videbitur tempus, quod tantis operum varietatibus occupatur.
Discat et lanam facere, tenere colum, ponere in gremio calatum, rotare fusum, stamina pollice ducere. Spernat bombycum telas. Serum vellera et aurum in fila lentescens. Talia vestimenta paret, quibus pellatur frigus, non quibus corpora vestita nudentur. Cibus ejus holusculum sit et simila raroque pisciculi. Et ne gulæ præcepta longius traham, de quibus in alio loco plenius sum locutus, sic comedat, ut semper esuriat, ut statim post cibum possit legere, orare, psallere. Displicent mihi in teneris vel maxime ætatibus longa et inmoderata jejunia, quibus junguntur ebdomades et oleum in cibo ac poma vitantur. Experimento didici asellum in via, cum lassus fuerit, diverticula quærere. Faciant hoc cultores Isidis et Cybelæ, qui gulosa abstinentia Fasides aves et fumantes turtures vorant, ne scilicet Cerealia dona contaminent. Hoc in perpetuo jejunio præceptum sit, ut longo itineri vires perpetes supparentur, ne in prima mansione currentes corruamus in mediis. Ceterum, ut ante scripsi, in quadragesima continentia vela pandenda sunt et tota aurigæ retinacula equis laxanda properantibus, quamquam alia sit condicio sæcularium, alia virginum ac monachorum. Sæcularis homo in quadragesima ventris ingluviem decoquit et in coclearum morem suo victitans suco futuris dapibus ac saginæ aqualiculum parat; Virgo et monachus sic in quadragesima suos emittant equos, ut sibi meminerint semper esse currendum. Finitus labor major, infinitus moderatior est; Ibi enim respiramus, hie perpetuo incedimus.
Si quando ad suburbana pergis, domi filiam non relinquas; Nesciat sine te nec possit vivere; Cum sola fuerit, pertremescat. Non habeat conloquia sæcularium, non malarum virginum contubernia, non intersit nuptiis servulorum nec familiæ perstrepentis lusibus misceatur. Scio præcepisse quosdam, ne virgo Christi cum eunuchis lavet, ne cum maritis feminis, quia alii non deponant animos virorum, aliæ tumentibus uteris præferant fœditatem. Mihi omnino in adulta virgine lavacra displicent, quæ se ipsam debet erubescere et nudam videre non posse. Si enim vigiliis et jejuniis macerat corpus suum et in servitutem redigit, si flammam libidinis et incentiva ferventis ætatis extinguere cupit continentiæ
Frigore, si adpetitis sordibus turpare festinat naturalem pulchritudinem, cur e contrario balnearum fomentis sopitos ignes suscitat?
Pro gemmis aut serico divinos codices amet, in quibus non auri et pellis Babyloniæ vermiculata. Pictura, sed ad fidem placeat emendata et erudita distinctio. Discat primum Psalterium, his se canticis avocet, et in Proverbiis Salomonis erudiatur ad vitam. In Ecclesiaste consuescat calcare, quæ mundi sunt; In lob virtutis et patientiæ exempla sectetur. Ad Evangelia transeat numquam ea positura de manibus Apostolorum Acta et Epistulas tota cordis inbibat voluntate. Cumque pectoris sui cellarium his opibus locupletarit, mandet memoriæ Prophetas et Heptateuchum et Regum ac Paralipomenon libros Hesdræque et Hester volumina, ut ultimum sine periculo discat Canticum Canticorum, ne, si in exordio legerit, sub carnalibus verbis spiritalium nuptiarum epithalamium non intellegens vulneretur. Caveat omnia apocrypha et, si quando ea non ad dogmatum veritatem, sed ad signorum reverentiam legere voluerit, sciat non eorum esse, quorum titulis prænotantur, multaque his admixta vitiosa et grandis esse prudentiæ aurum in luto quærere. Cypriani opuscula semper in manu teneat, Athanasii epistulas et tractatibus, illorum delectetur ingeniis, in quorum libris pietas fidei non vacillet; Ceteros sic legat, ut magis judicet quam sequatur.
Respondebis: ' Quomodo hæc omnia mulier sæcularis in tanta frequentia hominum Romæ custodire potero? ' Noli ergo subire onus, quod ferre non potes, sed, postquam ablaveris eam cum Isaac et vestieris cum Samuhele, mitte aviæ et amitæ. Redde pretiosissimam gemmam cubiculo Mariæ, et cunis Iesu vagientis inpone. Nutriatur in monasterio, sit inter virginum choros, jurare non discat, mentiri sacrilegium putet, nesciat sæculum, vivat angelice, sit in came sine carne, omne hominum genus sui simile putet et, ut cetera taceam, certe te liberet servandi difficultate et custodiæ periculo. Melius est tibi desiderare absentem quam pavere ad singula, cum quo loquatur, quid loquatur, cui adnuat, quem libenter aspiciat. Trade Eustochio parvulam, cujus nunc et ipse vagitus pro te oratio est, trade comitem futuram sanctitatis heredem. LUam videat, illam amet, illam ' primis miretur ab annis,' cujus et sermo et habitus et incessus doctrina virtutum est. Sit in gremio aviæ, quæ repetat in nepte, quidquid præmisit in filia, quæ longo usu didicit nutrire,
Docere, servare virgines, in cujus corona centenarii cotidie numeri castitas texitur. Felix virgo, felix Paula Toxotii, quæ per aviæ amitæque virtutes nobilior est sanctitate quam genere! O si tibi contingeret \ddere socrum et cognatam tuam et in parvis corpusculis ingentes animos intueri! Pro insita tibi pudicitia non ambigerem, quin præcederes filiam et primam Dei sententiam secunda evangelii lege mutares. Ne tu parvi penderes aliorum desideria liberorum et te ipsa magis offerres Deo! Sed quia ' tempus est amplexandi et tempus longe fieri a conplexibus ' et ' uxor non habet potestatem corporis sui ' et ' unusquisque in ea vocatione, qua vocatus est, in ea permaneat ' in domino, et, qui sub jugo est, sic debet currere, ne in luto comitem derelinquat, totum redde in subole, quod in te interim distulisti. Anna filium, quem Deo voverat, postquam obtulit tabernaculo, numquam recepit indecens arbitrata, ut futurus propheta in hujus domo cresceret, quæ adhuc alios filios habere cupiebat. Denique, postquam concepit et peperit, non est ausa ad templum accedere et vacua apparere coram domino, nisi prius redderet, quod debebat, talique immolato sacrificio reversa domum quinque liberos sibi genuit, quia primogenitum Deo peperat. Miraris felicitatem sanctæ mulieris? Imitare fidem. Ipse, si Paulam
Miseris, balbutientia senex verba formabo multo gloriosior* mundi philosopho, qui non regem Macedonum Babylonio periturum veneno, sed ancillam et sponsam Christi erudiam regnis cælestibus offerendam.