Ad Oceanum de Morte Fabiolæ
Plures anni sunt, quod super dormitione Blesillæ Paulam, venerabilem feminam, recenti circulus volvitur, ex quo ad Heliodorum episcopum Nepotiani scribens epitaphium, quidquid habere virium potui, in illo tunc dolore consumpsi. Ante hoc ferme biennium Pammachio meo pro subita peregrinatione Paulinæ brevem epistulam dedi erubescens ad disertissimum virum plura loqui et ei sua ingerere, ne non tarn consolari amicum viderer, quam stulta jactantia docere perfectum. Nunc mihi, fili Oceane, volenti et ultro adpetenti debitum munus inponis, quod pro novitate virtutum veterem materiam novam faciam. In illis enim vel parentis affectus vel mæror avunculi vel desiderium mariti temperandum fuit et pro diversitate personarum diversa de scripturis adhibenda medicina.
In præsentiarum tradis mihi Fabiolam, laudem Christianorum, miraculum gentilium, luctum pauperum, solacium monachorum. Quidquid primum adripuero, sequentium conparatione vilescit. Le junium prædicem? Prævertunt elemosynæ. Humilitatem laudem? Major est ardor fidei. Dicam adpetitas sordes et in condemnationem vestium sericarum plebeium cultum et servilia indumenta quæsita? Plus est animum deposuisse quam cultum. Difficilius adrogantia quam auro caremus et gemmis. His enim abiectis interdum gloriosis tumemus sordibus et vendibilem paupertatem populari auræ offerimus. Celata virtus et in conscientiæ fota secreto Deum solum judicem respicit. Unde novis mihi est efferenda præconiis et ordine rhetorum prætermisso tota de conversionis ac pænitentiæ incunabulis adsumenda. Alius forsitan scholæ memor Quintum Maximum,
' Unus qui nobis cunctando restituit rem,' et totam Fabiorum gentem proferret in medium, diceret pugnas, describeret prœlia et per tantæ nobilitatis gradus Fabiolam venisse iactaret, ut, quod in virga non poterat, in radicibus demonstrareret. Ego, diversorii Bethlemitici et præsepis dominici amator, in quo virgo puerpera Deum fudit infantem, ancillam Christi non de nobilitate veteris historiæ, sed de ecclesiæ humilitate producam.
Et quia statim in principio quasi scopulus quidam et procella mihi obtrectatorum ejus opponitur, quod secundum sortita matrimonium prius reliquerit, non laudabo conversam, nisi ream absolvero. Tanta prior maritus vitia habuisse narratur, ut ne scortum quidem et vile mancipium ea sustinere posset. Quæ si voluero dicere, perdam virtutem feminæ, quæ maluit culpam subire discidii quam quandam corporis sui infamare partem et maculas ejus detegere. Hoc solum proferam, quod verecundæ matronæ et Christianæ satis est. Præcepit dominus uxorem non debere dimitti excepta causa fornicationis et, si dimissa fuerit, manere innuptam. Quidquid viris jubetur, hoc consequenter redundat ad feminas. Neque enim adultera uxor dimittenda est et vir mœchus tenendus. Si ' qui meretrici jungitur, unum corpus facit,' ergo et, quæ scortatori inpuroque sociatur, unum cum eo corpus efficitur. Aliæ sunt leges Cæsarum, aliæ Christi; Aliud Papinianus, aliud Paulus noster præcipit. Apud illos in viris pudicitiæ frena laxantur et solo stupro atque adulterio condemnato passim per lupanaria et ancillulas libido permittitur, quasi culpam dignitas faciat, non voluptas. Apud nos, quod non licet feminis, æque non licet viris et eadem servitus pari condicione censetur. Dimisit ergo, ut aiunt, vitiosum; Dimisit illius et illius criminis noxium; Dimisit—pæne dixi, quod clamante vicinia uxor non sola prodidit. Sin autem arguitur, quare repudiato marito non innupta permanserit, facile culpam fatebor, dum tamen referam necessitatem. ' Melius est,' inquit apostolus, ' nubere quam uri.' Adulescentula erat, viduitatem suam servare non poterat. Videbat aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suæ et se vinctam atque captivam ad coitum trahi. Melius arbitrata est aperte confiteri inbecillitatem suam et umbram quandam miserabilis subire coniugii quam apostolus vult viduas ' adulescentulas nubere, filios procreare, nullam dare occasionem maledicti gratia,' Et protinus, cur hoc velit, exponit: ' lam enim quædam abierunt retro Satanas.' Igitur et Fabia, quia persuaserat sibi et putabat virum jure a se dimissum nec evangelii vigorem noverat, in quo nubendi universa causatio viventibus viris feminis Christianis amputatur, dum multa diaboli vitat vulnera, unum incauta vulnus accepit.
Sed quid ego in abolitis et antiquis moror quærens excusare culpam, cujus pænitentiam ipsa confessa est? Quis hoc crederet, ut post mortem secundi viri in semet reversa, quo tempore solent viduæ neglegentes jugo servitutis excusso agere se liberius, adire balneas, volitare per plateas, vultus circumferre meretricios, saccum indueret, errorem publice fateretur, et tota urbe spectante Romana ante diem paschæ in basilica quondam Laterani, qui Cæsariano truncatus est gladio, staret in ordine pænitentum, episcopo et presbyteris et omni populo conlacrimanti sparsum crinem, ora lurida, squalidas manus, sordida colla submitteret? Quæ peccata fletus iste non purget? Quas inveteratas maculas hæc lamenta non abluant? Petrus trinam nega-
Tionem trina confessione delevit. Aaron sacrilegium et conflatum ex auro vituli caput fraternæ correxere preces. David, sancti et mansuetissimi viri, homicidium pariter et adulterium septem dierum emendavit fames. Lac ebat in terra, volutabatur in cinere et oblitus regiæ potestatis lumen quærebat in tenebris illumque tantum respiciens, quern offenderat, lacrimabili voce dicebat: ' Tibi soli peccavi et malum coram te feci,' et: ' Redde mihi lætitiam salutaris tui et spiritu principali confirma me.' Atque ita factum est, ut, qui me prius docuerat virtutibus suis, quomodo stans non caderem, doceret per pænitentiam, quomodo cadens resurgerem. Quid tam inpium legimus inter reges quam Achab, de quo scriptura dicit: ' Non fuit alius talis ut Achab, qui venumdatus est, ut faceret malum in conspectu domini.' Hie, cum pro sanguine Nabuthæ correptus fuisset ab Helia et audisset iram domini per prophetam: ' Occidisti, insuper et possedisti,' et ' Ecce ego inducam super te mala et demetam posteriora tua,' et reliqua, ' Scidit vestimenta sua et operuit cilicio carnem suam jejunavitque in sacco et ambulabat demisso capite. Tunc factus est sermo domini ad Heliam Thesbiten dicens: " Nonne vidisti humilitatem Achab coram me? Quia ergo humilitatus est in timore mei, non inducam malum in diebus ejus." ' O felix pænitentia, quæ ad se Dei traxit oculos, quæ furentem -sententiam domini confesso errore mutavit! Hoc idem et Manassen in Paralipomenon et Nineven fecisse legimus in propheta, publicanum quoque in ev angelic, e quibus primus non solum indulgentiam, sed et regnum recipere meruit, alius inpendentem Dei fregit iram, tertius pectus verberans pugnis oculos non levabat ad cælum et multo justificatior recessit humili confessione vitiorum quam superba pharisæus jactatione virtutum, Non est loci hujus, ut pænitentiam prædicem et quasi contra Montanum Novatumque scribens dicam illam hostiam domini esse placabilem et sacrificium Deo spiritum contribulatum et: ' Malo pænitentiam peccatoris quam mortem,' et: ' Exsurge, exsurge, Hierusalem,' et multa alia, quæ prophetarum clangunt tubæ.
Hoc unum loquar, quod et legentibus utile sit et præsenti causæ conveniat. Non est confusa dominum in terris et ille eam non confundetur in cælo. Aperuit cunctis vulnus suum et decolore in corpore cicatricem flens Roma conspexit. Dissuta habuit latera, nudum caput, clausum os, Non est ingressa ecclesiam domini, sed extra castra cum Maria, sorore Moysi, separata consedit, ut, quam sacerdos ejecerat, ipse revocaret. Descendit de solio deliciarum suarum, accepit molam, fecit farinam et discalciatis pedibus transivit fluenta lacrimarum. Sedit super carbonis ignis; Hi ei fuere in adiutorium. Faciem, per quam secundo viro placuerat, verberabat, oderat gemmas, linteamina videre non poterat, ornamenta fugiebat. Sic dolebat, quasi adulterium commisisset et multis inpendiis medicaminum unum vulnus sanare cupiebat.
Diu morati sumus in pænitentia, in qua velut in vadosis locis resedimus, ut major nobis et absque ullo inpedimento se laudum ejus campus aperiret. Recepta sub oculis omnis ecclesiæ communione quid fecit? Scilicet in die bona malorum oblita est et post naufragium rursum temptare voluit pericula navigandi? Quin potius omnem censum, quern habere poterat—erat autem amplissimus et respondens generi ejus—dilapidavit ac vendidit et in pecunia congregatum usibus pauperum præparavit. Et primo omnium νοσοκομεῖν instituit, in quo ægrotantes colligeret de plateis et consumpta languoribus atque inedia miserorum membra refoveret. Describam nunc ego diversas hominum calamitates, truncas nares, effossos oculos, semiustos pedes, luridas manus, tumentes alvos, exile femur, crura turgentia et de exesis ac putridis carnibus vermiculos bullientes? Quotiens morbo regio et pædore confectos humeris suis portavit? Quotiens lavit purulentam vulnerum saniem, quam alius aspicere non audebat? Præbebat cibos propria manu et spirans cadaver sorbitiunculis inrigabat. Scio multos divites et religiosos ob stomachi angustiam exercere hujusce modi misericordiam per aliena ministeria et clementes esse pecunia, non manu. Quos equidem non reprobo et teneritudinem animi nequaquam interpreter infidelitate ro; Sed, sicut inbecillitati stomachi veniam tribuo, sic perfectæ mentis ardorem in cælum laudibus fero. Magn fides ista contemnit scit, quid in Lazaro dives purpuratus aliquando non fecerit, quali superba mens retributione damnata sit. Ille, quern despicimus, quem videre non possumus, ad cujus intuitum vomitus nobis erumpit, nostri similis est, de eodem nobiscum formatus luto, isdem conpactus dementis. Quidquid patitur, et nos pati possumus. Vulnera ejus æstimemus propria et omnis animi in alterum duritia dementi in nosmet ipsos cogitatione frangetur.
* Non, mihi si linguæ centum sint oraque centum,
Ferrea vox.
Omnia morborum percurrere nomina possim,' quæ Fabiola in tanta miserorum refrigeria commutavit, ut multi pauperum sani languentibus inviderent. Quamquam ilia simili liberalitate erga clericos et monachos ac virgines fuerit—quod monasterium non illius opibus sustentatum est? Quem nudum et clinicum non Fabiolæ vestimenta texerunt? In quos se indigentium ejus non effudit præceps et festina largitio? Angusta misericordiæ Roma fuit peragrabat ergo insulas. Etruscum mare Vulscorumque provinciam et reconditos curvorum litorum sinus, in quibus monachorum consistunt chori, vel proprio corpore vel transmissa per fideles ac sanctos viros munificentia circuibat.
Unde repente et contra opinionem omnium
Hierosolymam navigavit, ubi multorum excepta concursu nostro parumper usa est hospitio; Cujus societatis recordans videor mihi adhuc videre, quam vidi. Iesu bone, quo ilia fervore, quo studio intenta erat divinis voluminibus et veluti quandam famem satiare desiderans per prophetas, evangelia psalmosque currebat quæstiones proponens et solutas recondens in scriniolo pectoris sui! Nec vero satiabatur audiendi cupidine, sed addens scientiam addebat dolorem, et, quasi oleum flammæ adiceres, majoris ardoris fomenta capiebat. Quodam die, cum in manibus Moysi Numeros teneremus, et me verecunde rogaret, quid sibi vellet nominum tanta congeries, cur singulæ tribus in aliis atque in aliis locis varie jungerentur, quomodo Balaam ariolus sic futura Christi mysteria prophetarit, ut nullus propemodum prophetarum tam aperte de eo vaticinatus sit, respondi, ut potui, et visus sum interrogationi ejus satisfacere. Revolvens ergo librum pervenit ad eum locum, ubi catalogus describitur omnium mansionum, per quas de Ægypto egrediens populus pervenit usque ad fluenta lor danis. Cumque causas et rationes quæreret singularum, in quibusdam hæsitavi, in aliis inoffenso cucurri pede, in plerisque simpliciter ignorantiam confessus sum. Tunc vero magis cœpit urguere et, quasi mihi non liceret nescire, quod nescio, expostulare ac se indignam tantis mysteriis dicer e. Quid plura? Extorsit mihi
Negandi verecundia, ut proprium ei opus hujusce modi disputatiunculæ pollicerer, quod usque in presens tempus, ut nunc intellego, domini voluntate dilatum redditur memoriæ illius, ut sacerdotalibus prioris ad se voluminis induta vestibus per mundi hujus solitudinem gaudeat se ad terram repromissionis aliquando venisse.
Verum, quod cœpimus, persequamur. Quærentibus nobis dignum tantæ feminæ habitaculum, cum ita solitudinem cuperet, ut diversorio Mariæ carere nollet, ecce subito discurrentibus nuntiis oriens totus intremuit, ab ultima Mæotide inter glacialem Tanain et Massagetarum immanes populos, ubi Caucasi rupibus feras gentes Alexandri claustra cohibent, erupisse Hunorum examina, quæ pernicibus equis hue illucque volitantia cædis pariter ac terroris cuncta conplerent. Aberat tunc Romanus exercitus et bellis civilibus in Italia tenebatur. Hanc gentem Herodotus refert sub Dario, rege Medorum, viginti annis Orientem tenuisse captivum et ab Ægyptiis atque Æthiopibus annuum exegisse vectigal. Avertat lesus ab orbe Romano tales ultra bestias! Insperati ubique aderant et famam celeritate vincentes non religioni, non dignitatibus, non ætati, non vagienti miserebantur infantiæ. Cogebantur mori, qui dudum vivere cœperant et nesci-
Entes malum suum inter hostium manus ac tela ridebant. Consonus inter omnes rumor petere eos Hierosolymam et ob nimiam auri cupiditatem ad banc urbem concurrere. Muri neglecti pacis incuria sarciebantur Antiochiæ; Tyrus volens a terra abrumpere insulam quærebat antiquam. Tunc et nos conpulsi sumus parare naves, esse in litore, adventum hostium præcavere et sævientibus ventis magis barbaros metuere quam naufragium, non tam propriæ saluti quam virginum castimoniæ providentes. Erat in illo tempore quædam apud nos dissensio et barbarorum pugnam domestica bella superabant. Nos in Oriente tenuerunt jam fixæ sedes et inveteratum locorum sanctorum desiderium ilia, quia tota in sarcinis erat et in omni orbe peregrina, reversa est ad patriam, ut ibi pauper viveret, ubi dives fuerat, manens in alieno, quæ multos prius hospites habuit, et—ne sermonem longius traham—in conspectu Romanæ urbis pauperibus erogaret, quod ilia teste vendiderat.
Nos hoc tantum dolemus, quod pretiosissimum de Sanctis locis monile perdidimus. Recepit Roma, quod amiserat, ac procax et maledica lingua gentilium oculorum testimonio confutata est. Laudent ceteri misericordiam ejus, humilitatem, fidem: ego ardorem animi plus laudabo. Librum, quo Heliodorum quondam juvenis ad heremum cohortatus sum,
Tenebat memoriter, et Romana cernens mœnia inclusam se esse plangebat. Oblita sexus, fragilitatis inmemor ac solitudinis tantum cupida ibi erat, ubi animo morabatur. Non poterat teneri consiliis amicorum: ita ex urbe quasi de vinculis gestiebat erumpere. Dispensationem pecuniæ et cautam distributionem genus infidelitatis vocabat. Non aliis elemosynam tribuere, sed suis pariter effusis ipsa pro Christo stipes optabat accipere. Sic festinabat, sic inpatiens erat morarum, ut illam crederes profecturam. Itaque, dum semper paratur, mors eam invenire non potuit inparatam.
Inter laudes feminæ subito mihi Pammachius meus exoritur. Paulina dormit, ut ipse vigilet; Præcedit maritum, ut Christo famulum derelinquat. Hie heres uxoris et hereditatis alii possessores. Certabant vir et femina, quis in portu Abrahæ tabernaculum figeret, et hæc erat inter utrumque contentio, quis humanitate superaret. Vicit uterque et uterque superatus est. Ambo se victos et victores fatentur, dum, quod alter cupiebat, uterque perfecit. Iungunt opes, sociant voluntates, ut, quod æmulatio dissipatura erat, concordia cresceret. Necdum dictum, jam factum: emitur hospitium et ad hospitium turba concurrit. * Non est ' enira ' labor in Iacob nec dolor in Israhel.' Adducunt maria, quos in gremio suo terra suscipiat. Mittit Roma properantes, quos navigaturos litus molle confoveat.
Quod Publius semel fecit in insula Melita erga unum apostolum et—ne contradictioni locum tribuam—in una nave, hoc isti et frequenter faciunt et in plures. Nec solum inopum necessitas sustentatur, sed prona in omnes munificentia aliquid et habentibus providet. Xenodochium in portu Romano situm totus pariter mundus audivit. Sub una æstate didicit Britania, quod Ægyptus et Parthus agnoverant vere.
1 1. Quod scriptum est: ' Timentibus dominum omnia cooperantur in bonum,' in obitu tantæ feminæ vidimus conprobatum. Quodam præsagio futurorum ad multos scripserat monachos, ut venirent et grave onore laborantem absolverent faceretque sibi de iniquo mammona amicos, qui eam reciperent in æterna tabernacula. Venerunt, amici facti sunt dormivit ilia—quod voluit—et deposita tandem sarcina levior volavit ad cælos. Quantum haberet viventis Fabiolæ Roma miraculum, in mortua demonstravit. Necdum spiritum exalaverat necdum debitam Christo reddiderat animam,
* Et jam fama volans, tanti prænuntia luctus,' totius urbis populos exequias congregabat. Sonabant psalmi et aurata tecta templorum reboans in sublime alleluia quatiebat. ' Hie juvenum chorus, ille senum, qui carmine laudes
Femineas et facta ferant.*
Non sic Furius de Gallis, non Papirius de Samnitibus, non Scipio de Numantia, non Pompeius de Ponti gentibus triumphavit. Illi corpora vicere, hæc spiritales nequitias subiugavit. Audio: præcedentium turmas et catervatim exequias ejus multitudinem fluctuantem non plateæ, non porticus, non inminentia desuper tecta capere poterant prospectantes. Tunc suos in unum populos Roma conspexit: favebant sibi omnes in gloria pænitentis. Nec mirum, si de ejus salute homines exultarent, de cujus conversione angeli lætabantur in cælo.
Hoc tibi, Fabiola, ingenii mei senile munus, has officiorum inferias dedi. Laudavimus virgines, viduas ac maritatas, quarum semper fuere Candida vestimenta, quæ ' sequuntur agnum, quocumque vadit.' Felix præconium, quod nulla totius vitæ sorde maculatur! Procul livor, facessat invidia. Si pater familias bonus est, quare oculus noster malus? Quæ inciderat in latrones, Christi humeris reportata est. ' Multæ mansiones sunt apud patrem. Ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia.' Cui plus dimittitur, plus amat.