L Grandes materias ingenia parva non sufferunt et in ipso conatu ultra vires ausa succumbunt; Quantoque maius fuerit, quod dicendum est, tanto magis obruitur, qui magnitudinem rerum verbis non potest explicare. Nepotianus meus, tuus, noster, immo Christi, et quia Christi, idcirco plus noster, reliquit senes et desiderii sui jaculo vulneratos intolerabili dolore confecit. Quem heredem putavimus, funus tenemus. Cui jam meum sudabit ingenium? Cui litterulæ placere gestient? Ubi est ille (ἐργοδιώκτης] noster et cygneo canore vox dulcior? Stupet animus, manus tremit, caligant oculi, lingua balbutit. Quidquid dixero, quia ille non audiet,

Quid igitur faciam? Iungam tecum lacrimis? Sed apostolus prohibet Christianorum mortuos dormientes vocans et dominus in evangelio: ' Non est,' inquit, ' mortua puella, sed dormit.' Lazarus quoque, quia dormierat, suscitatus est. Læter et gaudeam, quod ' raptus sit, ne malitia inmutaret mentem ejus,' quia placeret Deo anima illius? Sed invito et repugnanti per genas lacrimæ fluunt et inter præcepta virtutum resurrectionisque spem credulam mentem desiderii frangit affectus. O mors, quæ fratres dividis et amore sociatos crudelis ac dura dissocias! ' Adduxit urentem ventum dominus de deserto ascendentem, qui siccavit venas tuas et desolavit fontem tuum.' Devorasti quidem Ionam,

Sed et in utero tuo vivus fuit. Portasti quasi mortuum, ut tempestas mundi conquiesc iret et Nineve nostra illius præconio salvaretur. Ills, ille te vicit, ille jugulavit fugitivus propheta, qui reliquit domum suam, dedit dilectam animam suam in manus quærentium eam. Qui per Osee quondam tibi rigidus minabatur: ' Ero mors tua, o mors; Ero morsus tuus, inferne,' illius morte tu mortua es, illius morte nos vivimus. Devorasti et devorata es, dumque adsumpti corporis sollicitaris inlecebra et avidis faucibus prædam putas, interiora tua adunco dente confossa sunt.

Gratias tibi, Christe salvator, tua agimus creatura, quod tam potentem adversarium nostrum, dum occideris, occidisti. Quis ante miserior homine, qui æterno mortis terrore prostratus vivendi sensum ad hoc tantum acceperat, ut periret? ' Regnavit,' enim, ' mors ab Adam usque ad Moysen etiam super eos, qui non peccaverunt in similitudinem prævaricationis Adam.' Si Abraham, Isaac et Iacob in inferno, quis in cælorum regno? Si amici tui sub pœna offendentis Adam et, qui non peccaverant, alienis peccatis tenebantur obnoxii, quid de his credendum est, qui dixerunt in cordibus suis: ' non est Deus,' qui ' corrupti et abominabiles facti sunt in voluntatibus suis,' qui ' declinaverunt, simul inutiles facti sunt; Non est, qui faciat bonum, non est usque ad unum '? Quodsi Lazarus videtur in sinu Abraham locoque refrigerii, quid simile infernus et regna

Cælorum? Ante Christum Abraham apud inferos; Post Christum latro in paradiso. Et idcirco in resurrectione ejus multa dormientium corpora surrexerunt et visa sunt in cælesti Hierusalem. Tuncque conpletum est illud eloquium: ' Surge, qui dormis, et elevare et inluminabit te Christus.' Lohannes Baptista in heremo personat: ' Pænitentiam agite; Adpropinquavit enim regnum cælorum.' A diebus enim lohannis Baptistæ regnum cælorum vim passum est et violenti diripuerunt illud. Flamma ilia rumphea, custos paradisi, et præsidentia foribus cherubin Christi restincta et reserata sunt sanguine. Nec mirum hoc nobis in resurrectione promitti, cum omnes, qui in carne non secundum carnem vivimus, municipatum habeamus in cælo et hie adhuc positis dicatur in terra: ' Regnum Dei intra vos est.'

Adde quod ante resurrectionem Christi ' notus ' tantum erat ' in ludæa Deus, in Israhel magnum nomen ejus,' et ipsi, qui noverant eum, tamen ad inferos trahebantur. Ubi tunc totius orbis homines ab India usque ad Britanniam, a rigida septentrionis plaga usque ad fervores Atlantici oceani, tam innumerabiles populi et tantarum gentium multitudines ' quam variæ linguis, habitu tam vestis et armis '? Piscium ritu ac lucustarum et velut muscæ et culices conterebantur; Absque notitia enim creatoris sui omnis homo pecus est. Nunc vero passionem Christi et resurrectionem ejus cunctarum gentium

Voces et litteræ sonant. Taceo de Hebræis, Græcis et Latinis, quas nationes fidei suæ in crucis titulo dominus dedicavit. Immortalem animam et post dissolutionem corporis subsistentem, quod Pythagoras somniavit, Democritus non credidit, in consolationem damnationis suæ Socrates disputavit in carcere, Indus, Persa, Gothus, Ægyptius philosophantur. Bessorum feritas et pellitorum turba populorum, qui mortuorum quondam inferiis homines immolabant, stridorem suum in dulce crucis fregerunt melos et totius mundi una vox Christus est.

Quid agimus, anima? Quo nos vertimus? Quid primum adsumimus? Quid tacemus? Exciderunt tibi præcepta rhetorum et occupata luctu, oppressa lacrimis, præpedita singultibus dicendi ordinem non tenes! Ubi illud ab infantia studium litterarum et Anaxagoræ ac Telamonis semper laudata sententia: ' Sciebam me genuisse mortalem '? Legimus Crantorem, cujus volumen ad confovendum dolorem suum secutus est Cicero, Platonis, Diogenis, Clitomachi, Carneadis, Posidonii ad sedandos luctus opuscula percurrimus, qui diversis ætatibus diversorum lamenta vel libris vel epistulis minuere sunt conati, ut, etiamsi nostrum areret ingenium, de illorum posset fontibus inrigari: proponunt innumerabiles viros et maxime Periclen et Xenophontem Socraticum, quorum alter amissis

Duobus filiis coronatus in contione disseruit, alter, cum sacrificans filium in bello audisset occisum, deposuisse coronam dicitur et eandem capiti reposuisse, postquam fortiter in acie dimicantem repperit concidisse. Quid memorem Romanos duces, quorum virtutibus quasi quibusdam stellis Latinæ micant historiæ? Pulvillus Capitolium dedicans mortuum, ut nuntiabatur, subito filium se jussit absente sepeliri; Lucius Paulus septem diebus inter duorum exequias filiorum triumphans urbem ingressus est. Prætermitto Maximos, Catones, Gallos, Pisones, Brutos, Scævolas, Metellos, Scauros, Marios, Crassos, Marcellos atque Aufidios, quorum non minor in luctu quam in bellis virtus fuit et quorum orbitates in Consolationis libro Tullius explicavit, ne videar aliena potius quam nostra quæsisse; Quamquam et hæc in suggilationem nostri breviter dicta sint, si non præstet fides, quod exhibuit infidelitas.

Igitur ad nostra veniamus. Non plangam cum Iacob et David filios in lege morientes, sed cum Christo in evangelio suscipiam resurgentes. Ludæorum luctus Christianorum gaudium est. ' Ad vesperum demorabitur fletus et ad matutinum lætitia.' ' Nox præcessit, dies autem adpropinquavit.' Unde et Moyses moriens plangitur, lesus absque funere et lacrimis in monte sepelitur. Quidquid de scripturis super lamentatione dici potest, in

Eo libro, quo Paulam Romæ consolati sumus, breviter explicavimus. Nunc nobis per aliam semitam ad eundem locum perveniendum est, ne videamur præterita et obsoleta quondam calcare vestigia.

Scimus quidem Nepotianum nostrum esse cum Christo et sanctorum mixtum choris, quod nobiscum eminus rimabatur in terris et æstimatione quærebat, ibi videntem comminus dicere: ' Sicut audivimus, ita et vidimus in civitate domini virtutum, in civitate Dei nostri,' sed desiderium absentiæ ejus ferre non possumus, non illius, sed nostram vicem dolentes. Quanto ille felicior, tanto nos amplius in dolore, quod tali caremus bono. Flebant et sorores Lazarum, quem resurrecturum noverant, et, ut veros hominis exprimeret affectus, ipse salvator ploravit, quem suscitaturus erat. Apostolus quoque ejus, qui dixerat: ' Cupio dissolvi et esse cum Christo ' et alibi: * Mihi vivere Christus est et mori lucrum,' gratias agit, quod Epaphras de mortis sibi vicinia redditus sit, ne haberet tristitiam super tristitiam, non incredulitatis metu, sed desiderio caritatis. Quanto magis tu, et avunculus et episcopus, hoc est in carne et in spiritu pater, aves viscera tua et quasi a te divulsa suspiras! Sed obsecro, ut modum adhibeas in dolore memor illius sententiæ: ' Ne quid nimis ' obligatoque parumper vulnere audias laudes ejus, cujus semper virtute lætatus es, nec doleas.

Quod talem amiseris, sed gaudeas, quod talem habueris, et sicut hi, qui in brevi tabella terrarum situs pingunt, ita in parvo isto volumine cernas adumbrata, non expressa signa virtutum, susci piasque a nobis non vires, sed voluntatem.

Præcepta sunt rhetorum, ut majores ejus, qui laudandus est, et eorum altius gesta repetantur sicque ad ipsum per gradus sermo perveniat, quo videlicet avitis paternisque virtutibus inlustrior fiat et aut non degenerasse a bonis aut mediocres ipse ornasse videatur. Ego carnis bona, quæ semper et ipse contempsit, in animæ laudibus non requiram nec me jactabo de genere, id est de alienis bonis, cum et Abraham et Isaac, sancti viri, Ismahelem et Esau peccatores genuerint et a regione lephte in catalogo justorum apostoli voce numeratus de meretrice sit natus. ' Anima,' inquit, ' quæ peccaverit, ipsa morietur '; Ergo et, quæ non peccaverit, ipsa vivet. Nec virtutes nec vitia parentum liberis inputantur; Ab eo tempore censemur, ex quo in Christo renascimur. Paulus, persecutor ecclesiæ et mane lupus rapax Beni amin, ad vesperam dedit escam Ananiæ ovi submittens caput. Igitur et Nepotianus noster quasi infantulus vagiens et rudis puer subito nobis de lor dane nascatur.

Alius forsitan scriberet, quod ob salutem illius orientem heremumque dimiseris et me, carissimum sodalem tuum, redeundi spe lactaveris, ut primum, si fieri posset, sororem cum parvulo viduam, dein, si consilium ilia respueret, saltem nepotem dulcissimum conservares. Hie est enim ille, de quo tibi quondam vaticinatus sum: ' Licet parvulus ex collo pendeat nepos.' Referret, inquam, alius, quod in palatii militia sub chlamyde et candenti lino corpus ejus cilicio tritum sit, quod stans ante sæculi potestates lurida jejuniis ora portaverit, quod adhuc sub alterius indumentis alteri militant et ad hoc habuerit cingulum, ut viduis, pupillis, oppressis, miseris subveniret mihi non placent dilationes istæ inperfectæ servitutis Dei et centurionem Cornelium, ut lego justum, statim audio baptizatum,

Verumtamen velut incunabula quædam nascentis fidei conprobemus, ut, qui sub alienis signis devotus miles fuit, donandus laurea sit, postquam suo regi cœperit militare. Balteo posito habituque mutato, quidquid castrensis peculii fuit, in pauperes erogavit. Legerat enim: ' Qui vult perfectus esse, vendat omnia, quæ habet, et det pauperibus et sequatur me,' et iterum: ' Non potestis duobus Dominis servire, Deo et mammonæ.* Excepta vili tunica et operimento pari, quod tecto tantum corpore frigus excluderet, nihil sibi amplius reservavit. Cultus ipse provinciæ morem sequens nec munditiis

Nec sordibus notabilis erat. Cumque arderet cotidie aut ad Ægy pji monasteria pergere aut Mesopotamiæ invisere choros vel certe insularum Dalmatiæ, quæ Altino tantum freto distant, solitudines occupare, avunculum pontificem deserere non audebat tota in illo cernens exempla virtutum domique habens, unde disceret. In uno atque eodem et imitabatur monachum et episcopum venerabatur. Non, ut in plerisque accidere solet, adsiduitas familiaritatem, familiaritas contemptum illius fecerat, sed ita eum colebat, quasi parentem, ita admirabatur, quasi cotidie novum cerneret.

Quid multa? Fit clericus et per solitos gradus presbyter ordinatur. Iesu bone, qui gemitus, qui heiulatus, quæ cibi interdictio, quæ fuga oculorum omnium! Tum primum et solum avunculo iratus est. Querebatur se ferre non posse, et juvenalem ætatem incongruam sacerdotio causabatur. Sed quanto plus repugnabat, tanto magis omnium in se studia concitabat et merebatur negando, quod esse nolebat, eoque dignior erat, quod se clamabat indignum. Vidimus Timotheum nostri temporis et canos in Sapientia electumque a Moysi presbyterum, quem ipse sciret esse presbyterum. Igitur clericatum non honorem intellegens sed onus primam curam habuit, ut humilitate superaret invidiam, deinde, ut nullam obsceni in se rumoris fabulam daret, ut, qui mordebantur ad ætatem ejus, stuperent ad continentiam. Subvenire pauperibus, visitare languentes, provocare hospitio, lenire blanditiis, ' gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus ' cæcorum baculus, esurientium cibus, spes miserorum, solamen lugentium fuit. Ita in singulis virtutibus eminebat, quasi ceteras non haberet. Inter presbyteros et coæquales primus in opere, extremus in ordine. Quidquid boni fecerat, ad avunculum referebat; Si quid forte aliter evenerat, quam putarat, ilium nescire, se errasse dicebat. In publico episcopum, domi patrem noverat. Gravitatem morum hilaritate frontis temperabat. Gaudium risu, non cachinno, intellegeres. Viduas et virgines Christi honorare ut matres, hortari ut sorores cum omni castitate. Lam vero, postquam domum se contulerat et relicto foris clerico duritiæ se tradiderat monachorum, creber in orationibus, vigilans in precando lacrimas Deo, non hominibus, offerebat; Jejunia in aurigæ modum pro lassitudine et viribus corporis moderabatur. Mensæ avunculi intererat et sic adposita quæque libabat, ut et superstitionem fugeret et continentiam reservaret. Sermo ejus et omne convivium de scripturis aliquid proponere, libenter audire, respondere verecunde, recta suscipere, prava non acriter confutare, dispu-

Tantem contra se magis docere quam vincere et ingenuo pudore, qui ornabat ætatem, quid cujus esset, simpliciter confiteri; Atque in hunc modum eruditionis gloriam declinando eruditissimus habebatur. ' Illud,' aiebat, ' Tertulliani, istud Cypriani, hoc Lactantii, illud Hilarii est. Sic Minucius Felix, ita Victorinus, in hunc modum est locutus Arnobius.' Me quoque, quia pro sodalitate avunculi diligebat, interdum proferebat in medium. Lectione quoque adsidua et meditatione diuturna pectus suum bibliothecam fecerat Christi.

Quotiens ille transmarinis epistulis deprecatus est, ut aliquid ad se scriberem! Quotiens nocturnum de evangelio petitorem et interpellatricem duri judicis mihi viduam exhibuit! Cumque ego silentio magis quam litteris denegarem et pudore reticentis pudorem suffunderem postulantis, avunculum mihi opposuit precatorem, qui et liberius pro alio peteret et pro reverentia sacerdotii facilius inpetraret. Feci ergo, quod voluit, et brevi libello amicitias nostras æternæ memoriæ consecravi; Quo suscepto Crœsi opes et Darii divitias se vicisse jactabat. Ilium oculis, ilium sinu, ilium manibus, ilium ore retinebat cumque in strato frequenter evolveret, super pectus soporati dulcis pagina decidebat. Si vero peregri-

Norum, si amicorum quispiam venerat, lætabatur super se nostro testimonio et, quidquid minus in opus cule erat, distinctione moderata et pronuntiationis varietate pensabat, ut in recitando illo ipse vel placere vel displicere cotidie videretur. Unde his fervor, nisi ex amore Dei? Unde legis Christi indefessa meditatio, nisi ex desiderio ejus, qui legem dedit? AHi nummum addant nummo et marsuppium suffocantes matronarum opes venentur obsequiis, sint ditiores monachi, quam fuerant sæculares, possideant opes sub Christo paupere, quas sub locuplete diabolo non habuerant, et suspiret eos ecclesia divites, quos tenuit mundus ante mendicos Nepotianus noster aurum calcans scedulas consectatur, sed, sicut sui in came contemptor est et paupertate incedit ornatior, ita totum ecclesiæ investigat ornatum,

Ad conparationem quidem superiorum modica sunt, quæ dicturi sumus, sed et in parvis idem animus ostenditur. Ut enim creatorem non in cælo tantum miramur et terra, sole et oceano, elefantis, camelis, equis, bubus, pardis, ursis, leonibus, sed et in minutis quoque animalibus, formica, culice, muscis, vermiculis et istius modi genere, quorum magis corpora scimus quam nomina, eandemque in cunctis veneramur sollertiam, ita mens Christo dedita æque et in majoribus et in minoribus intenta est sciens etiam pro otioso verbo reddendam esse rationem. Erat ergo sollicitus, si niteret altare, si parietes absque fuligine, si pavimenta tersa, si janitor creber in porta, vela semper in ostiis, si sacrarium mundum, si vasa lucentia; Et in omnes cærimonias pia sollicitudo disposita non minus, non majus neglegebat officium. Ubicumque eum in ecclesia quæreres, invenires.

Nobilem virum Quintum Fabium miratur antiquitas, qui etiam Romanæ scriptor historiæ est, sed magis ex pictura quam litteris nomen invenit; Et Beselehel nostrum plenum sapientia et spiritu Dei scriptura testatur, Hiram quoque, filium mulieris Tyriæ, quod alter tabernaculi, alter templi supellectilem fabricati sunt. Quomodo enim lætæ segetes et uberes agri interdum culmis aristisque luxuriant, ita præclara ingenia et mens plena virtutibus in variarum artium redundat elegantiam. Unde apud Græcos philosophus ille laudatur, qui omne, quod uteretur, usque ad pallium et anulum manu sua factum gloriatus est. Hoc idem possumus et de isto dicere, qui basilicas ecclesiæ et martyrum conciliabula diversis floribus et arborum comis vitii mique pampinis adumbraret, ut, quidquid placebat in ecclesia tarn dispositione quam visu, laborem presbyteri et studium testaretur.

Macte virtute. Cujus talia principia, qualis finis erit? O miserabilis humana condicio et sine Christo vanum omne, quod vivimus. Quid te sub-

Trahis, quid tergiversaris, oratio? Quasi enim mortem illius differre possimus et vitam facere longiorem, sic timemus ad ultimum pervenire. ' Omnis caro fænum et omnis gloria ejus quasi flos fæni.' Ubi nunc decora ilia facies, ubi totius corporis dignitas, quo veluti pulchro indumento pulchritudo animæ vestiebatur? Marcescebat, pro dolor, flante austro lilium et purpura violæ in pallorem sensim migrabat. Cumque æstuaret febribus et venarum fontes hauriret calor, lasso anhelitu tristem avunculum consolabatur. Lætus erat vultus et universis circa plorantibus solus ipse ridebat. Proicere pallium, manus extendere, videre, quod alii non videbant, et quasi in occursum se erigens salutare venientes intellegeres ilium non emori, sed migrare, et mutare amicos, non relinquere. Volvuntur per ora lacrimæ et obfirmato animo non queo dolorem dissimulare, quern patior. Quis crederet in tali ilium tempore nostræ necessitudinis recordari et luctante anima studiorum scire dulcedinem? Adprehensa avunculi manu: ' Hanc,' inquit, * tunicam, qua utebar in ministerio Christi, mitte dilectissimo mihi, ætate patri, fratri collegio, et, quidquid a te nepoti debebatur affectus, in ilium transfer, quem mecum pariter diligebas.' Atque in talia verba defecit avunculum manu, me recordatione contrectans.

Scio, quod nolueris amorem in te civium sic probare, et affectum patriæ magis quæsisse in prosperis. Sed hujusce modi officium in bonis jucundius est, in malis gratius. Tota hunc civitas, tota planxit Italia. Corpus terra suscepit, anima Christo reddita est. Tu nepotem quærebas, ecclesia sacerdotem. Præcessit te successor tuus. Quod tu eras, ille post te judicio omnium merebatur. Atque ita ex una dome duplex pontificatus egressa est dignitas: dum in altero gratulatio est, quod tenuerit, in altero mæror, quod raptus sit, ne teneret. Platonis sententia est omnem sapienti vitam meditationem esse mortis. Laudant hoc philosophi et in cælum ferunt, sed multo fortius apostolus: ' Cotidie,' inquit, ' morior per vestram gloriam.' Aliud est conari, aliud agere; Aliud vivere moriturum, aliud mori victurum. Ille moriturus ex gloria est; Iste moritur semper ad gloriam.

Debemus igitur et nos animo præmeditari, quod aliquando futuri sumus et quod—velimus nolimus abesse longius non potest. Nam si nongentos vitæ excederemus annos, ut ante diluvium vivebat humanum genus, et Mathusalæ nobis tempora donarentur, tamen nihil esset præterita longitudo, quæ esse desisset. Etenim inter eum, qui decem vixit annos, et ilium, qui mille, postquam idem vitæ finis advenerit et inrecusabilis mortis necessitas, transactum omne tantundem est, nisi quod magis senex onustus peccatorum fasce proficiscitur.

' Optima quæque dies miseris mortalibus ævi

Prima fugit, subeunt morbi tristisque senectus

Et labor et duræ rapit inclementia mortis,' Nævius poeta ' Pati,' inquit, ' necesse est multa mortalem mala.' Unde et Niobam, qui multum fleverit in lapidem et in diversas bestias {conversas alias et Hecubam in canem) commutatam finxit antiquitas, et Hesiodus natales hominum plangens gaudet in funere, prudenterque Ennius:

' Plebes,' ait, ' in hoc regio antistat loco: licet

Lacrimare plebi, regi honeste non licet.' Ut regi, sic episcopo, immo minus regi quam episcopo. Ille enim nolentibus præest, hie volentibus; Ille terrore subicit, hie servitute dominatur; Ille corpora custodit ad mortem, hie animas servat ad vitam. In te omnium oculi diriguntur, domus tua et conversatio quasi in specula constituta magistra est publicæ disciplinæ. Quidquid feceris, id sibi omnes faciendum putant. Cave ne committas, quod aut, qui reprehendere volunt, digne lacerasse videantur aut, qui imitari, cogantur delinquere. Vince quantum potes, immo plus quam potes, mo Uitiem animi tui et ubertim fluentes lacrimas reprime, ne grandis pietas in nepotem apud incredulas mentes desperatio putetur in Deum. Desiderandus tibi est quasi

Absens, non quasi mortuus, ut ilium expectare, non amisisse videaris.

Verum quid ago medens dolori, quem jam reor et tempore et ratione sedatum, ac non potius replico tibi vicinas regum miserias et nostri temporis calamitates, ut non tam plangendus sit, qui hac luce caruerit, quam congratulandum ei, quod de tantis malis evaserit? Constantius, Arrianæ fautor hereseos, dum contra inimicum paratur et concitus fertur ad pugnam, in Mopsi viculo moriens magno dolore hosti reliquit imperium. Lulianus, perditor animæ suæ et Christiani jugulator exercitus, Christum sensit in Media, quem primum in Gallia denegarat; Dumque Romanos propagare vult fines, perdidit propagatos. Lovi anus gustatis tantum regalibus bonis fetore prunarum suffocatus interiit ostendens omnibus, quid sit humana potentia. Valentinianus vastato genitali solo et inultam patriam dereliquens vomitu sanguinis extinctus est. Hujus germanus Valens Gothico bello victus in Thracia eundem locum et mortis habuit et sepulchri. Gratianus ab exercitu suo proditus et ab obviis urbibus non receptus ludibrio hosti fuit cruentæque manus vestigia parietes tui, Lugdune, testantur. Adulescens Valentinianus et pæne puer post fugam, post exilia, post recuperatum multo sanguine imperium haut procul ab urbe fraternæ mortis conscia necatus est et cadaver exanimis infamatum suspendio. Quid loquar de Procopio, Maximo, Eugenio, qui utique, dum rerum potirentur, terrori gentibus erant? Omnes capti steterunt ante ora victorum et, quod potentissimis quondam miserrimum est, prius ignominia servitutis quam hostili mucrone confossi sunt.

Dicat aliquis: ' Regum talis condicio est, " feriuntque summos fulgura montes." ' Ad privatas veniam dignitates nec de his loquar, qui excedunt biennium; Atque, ut ceteros prætermittam, sufficit nobis trium nuper consularium diversos exitus scribere. Abundantius egens Pityunte exulat; Rufini caput pile Constantinopolin gestatum est et abscissa manus dextera ad dedecus insatiabilis avaritiæ ostiatim stipes mendicavit; Timasius præcipitatus repente de altissimo dignitatis gradu evasisse se putat, quod Assæ vivit inglorius. Non calamitates miserorum, sed fragilem humanæ condicionis narro statum—horret animus temporum nostrorum ruinas prosequi—viginti et eo amplius anni sunt, quod inter Constantinopolin et Alpes Iulias cotidie Romanus sanguis effunditur. Scythiam, Thraciam, Macedoniam, Thessaliam, Dardaniam, Daciam, Epiros, Dalmatiam, cunctasque Pannonias Gothus, Sarmata, Quadus, Alanus, Huni, Vandali, Marcomanni vastant, trahunt, rapiunt. Quot ma-

Tronæ, quot virgines Dei et ingenua nobiliaque corpora his beluis fuere ludibrio! Capti episcopi, interfecti presbyteri et diversorum officia clericorum, subversæ ecclesiæ, ad altaria Christi stabulati equi, martyrum effossæ reliquæ: ubique luctus, ubique gemitus ' et plurima mortis imago.' Romanus orbis ruit et tamen cervix nostra erecta non flectitur. Quid putas nunc animi habere Corinthios, Athenienses, Lacedæmonios, Arcadas cunctamque Græciam, quibus imperant barbari? Et certe paucas urbes nominavi, in quibus olim fuere regna non modica. Inmunis ab his malis videbatur oriens et tantum nuntiis consternatus: ecce tibi anno præterito ex ultimis Caucasi rupibus inmissi in nos non Arabiæ, sed septentrionis lupi tantas brevi provincias percucurrerunt. Quot monasteria capta, quantæ fluviorum aquæ humano cruore mutatæ sunt! Obsessa Antiochia et urbes reliquæ, quas Halys, Cydnus, Orontes Eufratesque præterfluunt. Tracti greges captivorum; Arabia, Phœnix, Palæstina, Ægyptus timore captivæ.

* Non mihi si linguae centum sint oraque centum,

Ferrea vox.

Omnia pœnarum percurrere nomina possim.*

Neque enim historiam proposui scribere, sed nostras breviter flere miserias. Alioquin ad hæc merito explicanda et Thucydides et Sallustius muti sunt.

Felix Nepotianus, qui hæc non videt; Felix, qui ista non audit. Nos miseri, qui aut patimur aut patientes fratres nostros tanta perspicimus; Et tamen vivere volumus eosque, qui his carent, flendos potius quam beandos putamus. Olim offensum senti nius nec placamus Deum. Nostris peccatis barbari fortes sunt, nostris vitiis Romanus superatur exercitus; Et quasi non hoc sufficeret cladibus plus pæne bella civilia quam hostilis mucro consumpsit. Miseri Israhelitæ, ad quorum conparationem Nabuchodonosor servus Dei scribitur; Infelices nos, qui tantum displicemus Deo, ut per rabiem barbarorum illius in nos ira desæviat. Ezechias egit pænitentiam, et centum octoginta quinque milia Assyriorum ab uno angelo una nocte deleta sunt; Iosophat laudes domino concinebat, et dominus pro laudante superabat; Moyses contra Amalech non gladio sed oratione pugnavit. Si erigi volumus, prosternamur. Pro pudor et stolida usque ad incredulitatem mens Romanus exercitus, victor orbis et dominus, ab his vincitur, hos pavet, horum terretur aspectu, qui ingredi non valent, qui, si terram tetigerint, se mortuos arbitrantur, et non intellegimus prophetarum voces: ' fugient mille uno persequente ' nec amparamus causas morbi, ut morbus pariter auferatur, statimque cernamus sagittas pilis, tiaras galeis, caballos equis cedere?

Excessimus consolandi modum, et, dum unius mortem flere prohibemus, totius orbis mortuos planximus. Xerxes, ille rex potentissimus, qui subvertit montes, maria constravit, cum de sublimi loco infinitam hominum multitudinem et innumerabilem vidisset exercitum, flesse dicitur, quod post centum annos nullus eorum, quos tunc cernebat, superfuturus esset. O si possemus in talem ascendere speculam, de qua universam terram sub nostris pedibus cerneremus! Lam tibi ostenderem totius mundi ruinas, gentes gentibus et regnis regna conlisa; Alios torqueri, alios necari, alios obrui fluctibus, alios ad servitutem trahi; Hie nuptias, ibi planctum; Illos nasci, istos mori; Alios affluere divitiis, alios mendicare; Et non Xerxis tantum exercitum, sed totius mundi homines, qui nunc vivunt, in brevi spatio defuturos. Vincitur sermo rei magnitudine et minus est omne quod dicimus.

Redeamus igitur ad nos et quasi e cælo descendentes paulisper nostra videamus. Sentisne, obsecro te, quando infans, quando puer, quando juvenis, quando robustæ ætatis, quando senex factus sis? Cotidie morimur, cotidie commutamur et tamen æternos esse nos credimus. Hoc ipsum, quod dicto, quod scribitur, quod relego, quod emendo, de vita mea trahitur. Quot puncta notarii, tot meorum damna sunt temporum. Scribimus atque rescribimus, transeunt maria epistulæ et fidente sulcos carina per singulos fluctus ætatis nostræ momenta minuuntur. Solum habemus lucri, quod Christi nobis amore sociamur. ' Caritas patiens est, benigna est; Caritas non zelatur, non agit perperam, non inflatur, omnia sustinet, omnia credit, omnia sperat, omnia patitur; Caritas numquam excidit.' Hæc semper vivit in pectore; Ob hanc Nepotianus noster absens præsens est et per tanta terrarum spatia divisos utraque conplectitur manu. Habemus mutuæ obsidem caritatis. Lun gamur spiritu, stringamur affectu et fortitudinem mentis, quam beatus papa Chromatius ostendit in dormitione germani, nos imitemur in filio. Ilium nostra pagella decantet, ilium cunctæ litteræ sonent. Quem corpore non valemus, recordatione teneamus et, cum quo loqui non possumus, de eo numquam loqui desinamus.

Index