Obsecras litteris et suppliciter deprecaris, ut tibi scribam, immo rescribam,i quomodo vivere debeas et viduitatis coronam inlæso pudicitiæ nomine conservare. Gaudet animus, exultant viscera, gestit affectus hoc te cupere esse post virum, quod sanctæ memoriæ mater tua Titiana multo fuit tempore sub marito. Exauditæ sunt preces et orationes ejus. Inpetravit in unica filia, quod vivens ipsa possederat. Habes præterea generis tui grande privilegium, quod exinde a Camillo vel nulla vel rara vestræ familiæ scribitur secundos nosse concubitus, ut non tam laudanda sis, si vidua perseveres, quam
Execranda, si id Christiana non serves, quod per tanta sæcula gentiles feminæ custodierunt.
Taceo de Paula et Eustochio, stirpis vestræ floribus, ne per occasionem exhortationis tuæ illas laudare videar, Blesillamque prætereo, quæ maritum suum, tuum secuta germanum, in brevi vitæ spatio tempora virtutum multa complevit. Atque utinam præconia feminarum imitarentur viri et rugosa senectus redderet, quod sponte offert adulescentia Sciens et videns in flammam mitto manum: adducentur supercilia, extendetur brachium * iratusque Chremes tumido desæviet ore.' Consurgunt proceres et adversum epistolam meam turba patricia detonabit me magum, me seductorem clamitans in terras ultimas asportandum. Addant, si volunt, et Samariten, ut domini mei titulum recognoscam. Certe filiam a parente non divido nec dico illud de evangelio: 'Sine mortui sepeliant mortuos suos.' Vivit enim, qui credit in Christo, et, qui in ilium credit, debet utique, ' quomodo ille ambulavit, et ipse ambulare.'
Facessat invidia, quam nomine Christiano malidicorum semper gen uinius infigit, ut, dum probra metuunt, ad virtutes non provocent. Exceptis epistulis ignoramus alterutrum, solaque causa pietatis est, ubi carnis nulla notitia est. ' Honora patrem tuum,' sed, si te a vero patre non separat. Tam diu scito sanguinis copulam, quam diu ille suum noverit creatorem: alioquin David tibi protinus canet ' Audi, filia, et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populum tuum et domum patris tui; Et concupiscet re* decorem tuum, quia ipse est dominus Deus tuus.' Grande præmium parentis obliti * Concupiscet rex decorem tuum,' Quia audisti, quia vidisti, quia inclinasti aurem tuam et populi tui domusque patris oblita es, ideirco ' concupiscet rex decorem tuum ' et dicet tibi: ' Tota pulchra es, proxima mea, et macula non est in te.' Quid pulchrius anima, quæ Dei filia nuncupatur et nullos extrinsecus quærit ornatus? Credit in Christum et hac ambitione c\itata pergit ad sponsum"eundem habens dominum, quem et virum.
Quid angustiarum habeant nuptiæ, didicisti in ipsis nuptiis et quasi coturnicum carnibus usque ad nausiam saturata es. Amarissimam choleram tuæ sensere fauces, egessisti acescentes et morbidos cibos, relevasti æstuantem stomachum: quid vis rursus ingerere, quod tibi noxium fuit? ' Canis revertens ad vomitum suum et sus ad 'volutabrum luti.' Bruta quoque animalia et vagæ aves in easdem pedicas retiaque non incidunt. An vereris, ne proles Furiana deficiat et ex te parens tuus non habeat pusionem, qui reptet in pectore et cervices ejus stercore linat.'' Quippini.-* Omnes habent filios, quæ habuere matrimonia, et, quibus nati sunt liberi, suo generi responderunt! Exhibuit Ciceronis filius patrem in eloquentia? Cornelia vestra, pudici-
Tiæ simul et fecunditatis exemplar, Gracchos suos se genuisse lætata est? Ridiculum sperare pro certo, quod multos et non habere videas et, cum habuerint, perdidisse. Cui dimittis tantas divitias? Christo, qui mori non potest. Quem habebis heredem? Ipsum, quem et dominum. Contristabitur pater, sed lætabitur Christus; Lugebit familia, sed angeli gratulabuntur. Faciat pater, quod vult, de gratulabuntur sua: non es ejus, cui nata es, sed cui renata, et qui te grandi pretio redemit, sanguine suo.
Cave nutrices et gerulas et istius modi vinosa animalia, quæ de corio tuo saturare ventrem suum cupiunt. Non suadent, quod tibi, sed, quod sibi prosit, et sæpe illud obganniunt
* Solane perpetua mærens carpere juventa
Nec dulces natos Veneris nec præmia noris? ' Ubi pudicitia et sanctitas, ibi frugalitas est; Ubi frugalitas, ibi damna servorum. Quidquid non tulerint, sibi ablatum putant, nec considerant, de quanto, sed quantum accipiant; Ubicumque viderint Christianum, statim illud e trivio: ὁ γραικος, ὁ ἐπιθέτης. Hi rumores turpissimos serunt et, quod ab ipsis egressum est, ab aliis audisse se simulant, idem auctores et exaggeratores. Exin fama de mendacio, quæ, cum ad matrones pervenerit et earum Unguis
Fuerit ventilata, provincias penetrat. Videas plerasque rabido ore sævire et tincta facie, viperinis orbibus, dentibus pumicatis carpere Christianos. Hie aliqua,
' Cui circa humeros hyacinthina læna est,
Rancidulum quiddam balba de nare locuta
Perstrepit ac tenero supplantat verba palato.' Omnis consonat chorus et latrant universa subsellia. Lun guntur nostri ordinis, qui et roduntur et rodunt adversum nos loquaces, pro se muti; Quasi et ipsi aliud sint quam mona clii, et non, quidquid in monachos dicitur, redu nde t in clericos, qui patres sunt monachorum. Detrimentum pecoris pastoris ignominia est, sicut ej:regione illius monachi vita laudatur, qui venerationi habet sacerdotes Christi et non detrahit gradui, per quern factus est Christianus.
Hæc locutus sum, in Christo filia, non dubitans de proposito tuo—numquam enim exhortatorias litteras postulares, si ambigeres de bono monogamiæ—sed ut nequitiam servulorum, qui te venalem portant, et insidias adfinium ac pium parentis errorem intellegeres, cui, ut amorem in te tribuam, amoris scientiam non concedo dicens aliquid cum apostolo ' Confiteor, zelum Dei habent, sed non secundum scientiam.' Imitare potius—crebro enim id repetam —sanctam matrem tuam, cujus ego quotiens recorder, venit in mentem ardor ejus in Christum, pallor ex jejuniis, elemosyna in pauperes, obsequium in servos Dei, humilitas et cordis et vestium atque in cunctis sermo moderatus. Pater tuus, quern ego honoris causa nomino—non quia consularis et patricius, sed quia Christianus est—inpleat nomen suum et lætetur filiam Christo se genuisse, non sæculo; Quin potius doleat, quod et virginitatem frustra amiseris et fructus perdideris nuptiarum. Ubi est maritus, quem tibi dedit? Etiamsi amabilis, etiamsi bonus fuisset, mors finisset omnia et copulam carnis solvisset interitus. Arripe, quæso, occasionem et fac de necessitate virtutem. Non quæruntur in Christianis initia, sed finis: Paulus male cœpit, sed bene finivit; Ludæ laudantur exordia, sed finis proditione damnatur. Lege Ezechiel: ' lu stitia justi non liberabit eum, in quacumque die peccaverit, et inpietas inpii non nocebit ei, in quacumque die conversus fuerit ab inpietate sua.' Ista est scala Iacob, per quam angeli conscendunt et descendunt, cujus dominus innititur lapsis porrigens manum et fessos ascend entium gressus sui contemplatione sustentans. Sed, sicut non vult mortem peccatoris,
Tantum ut revertatur et vivat, ita tepidos odit et cito ei nausiam faciunt. Cui plus dimittitur, plus diligit.
Meretrix ilia in ev angelic baptizata lacrimis suis et crine, qui multos ante deceperat, pedes domini tergente servata est. Non habuit crispantes mitras nec stridentes calceolos nec orbes stibio fuliginatos, quanto fœdior, tanto pulchrior. [Quid facit in facie Christianæ purpurissus et cerussa? Quorum alterum ruborem genarum labiorumque mentitur, alterum candorem oris et colli: ignes juvenum, fomenta libidinum, inpudicæ mentis indicia. Quomodo flere potest pro peccatis suis, quæ lacrimis cutem nudat et sulcos ducit in facie? Ornatus iste non domini est, velamen istud antichristi est Qua fiducia erigit ad cælum vultus, quos conditor non agnoscat? Frustra obtenditur adulescentia et ætas puellaris adseritur vidua, quæ marito placere desivit et juxta apostolum vere vidua est, nihil habet necessarium nisi perseverantiam. Meminit pristinæ voluptatis, scit, quid amiserit, quo delectata sit: ardentes diaboli sagittæ jejuniorum et vigiliarum frigore restinguendæ sunt. Aut loquendum nobis est, ut vestiti sumus, aut vestiendum, ut loquimur. Quid aliud pollicemur et aliud ostendimus? Lingua personat castitatem et totum corpus præfert inpudicitiam.
Hoc quantum ad habitum pertinet et ornatum. Ceterum vidua, ' quæ in deliciis est '—non est meum, sed apostoli ' vivens mortua est.' Quid sibi vult
Hoc, quod ait: * vivens mortua est '? Vivere quidem videtur ignorantibus et non esse peccato mortua, sed Christo, quern secreta non fallunt, mortua est. * Anima,' enim, ' quæ peccaverit, ipsa morietur. ' ' Quorundam hominum peccata manifesta sunt præcedentia ad judicium, quosdam autem et subsequuntur. Similiter et facta bona manifesta sunt, et quæ aliter se habent, abscondi non possunt.' Quod dicit, istius modi est: quidam tarn libere et palam peccant, ut, postquam eos videris, statim intellegas peccatores; Alios autem, qui callide occultant vitia sua, ex sequenti conversatione cognoscimus. Similiter et bona apud alios in propatulo sunt, in aliis longo usu discimus. Quid ergo necesse est nos jactare pudicitiam, quæ sine comitibus et adpendiculis suis, continentia et parcitate, fidem sui facere non potest? Apostolus macerat corpus suum et animæ subicit imperio, ne, quod aliis præcipit, ipse non servet: et adulescentula fervente cibis corpore de castitate secura est?
Neque vero hæc dicens condemno cibos, ' quos Deus creavit ad utendum cum gratiarum actione, sed juvenibus et puellis incentiva esse adsero voluptatum. Non Ætnæi ignes, non Vulcania tellus, non Vesevus et Olympus tantis ardoribus æstuant, ut juveniles medullæ vino plenæ, dapibus inflammatæ. Avaritia calcatur a plerisque et cum marsuppio deponitur; Maledicam linguam indictum emendat silentium; Cultus corporis et habitus
Vestium unius horæ spatio commutatur; Omnia alia peccata extrinsecus sunt, et, quod a foris est, facile abicitur: sola libido insita a Deo ob liberorum creationem, si fines suos egressa fuerit, redundat in vitium et quadam lege naturæ in coitum gestit erumpere. Grandis ergo virtutis est et sollicitæ diligentiæ superare, quod natus sis in came, non carnaliter vivere, tecum pugnare cottidie et inclusum hostem Argi, ut fabulæ ferunt, centum oculis observare. Hoc est, quod apostolus verbis aliis loquebatur: ' Omne peccatum, quod fecerit homo, extra corpus est; Qui autem fornicatur, in corpus suum peccat.* Aiunt medici et qui de humanorum corporum scripsere naturis præcipueque Galenus in libris, quorum titulus est περὶ ὑγιεινῶν, puerorum et juvenum ac perfectæ ætatis virorum mulierumque corpora insito calore fervere et noxios esse his ætatibus cibos, qui calorem augeant, sanitatique conducere frigida quæque in esu et potu sumere, sicut e contrario senibus, qui pituita laborent et frigore, calidos cibos et vetera vma prodesse. Unde et salvator: ' Adtendite,' inquit, * vobis, ne forte adgraventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis hujus vitæ.' Et apostolus: ' Vino, in quo est luxuria.' Nec mirum hoc figulum sensisse de vasculo, quod ipse fabricatus est, cum etiam comicus
Cujus finis est humanos mores nosse atque describere, dixit: ' Sine Cerere et Libero friget Venus.'
Primum igitur, si tamen stomachi firmitas patitur, donee puellares annos transeas, aquam in potum sume, quæ natura frigidissima est, aut, si hoc inbecillitas prohibet, audi cum Timotheo: ' Vino modico utere propter stomachum et frequentes tuas infirmitates.' Deinde in ipsis cibis calida quæque devita; Non solum de carnibus loquor, super quibus vas electionis profert sententiam: ' Bonum est vinum non bibere et carnem non manducare,' sed etiam in ipsis leguminibus ju flantia quæque et gravia declinanda sunt—nihilque ita scias conducere Christianis adulescentibus ut esum holerum, unde et in alio loco: ' Qui infirmus est,' ait, ' holera manducet ' ardorque corporum frigidioribus epulis temperandus est. Si autem tres pueri et Daniel leguminibus vescebantur, pueri erant, necdum ad sartiginem venerant in qua rex Babylonius senes judices frixit. Nobis non corporum cultus, qui in illis—excepto privilegio gratiæ Dei—ex hujusce modi cibis enituerat, sed animæ vigor quæritur, quæ carnis infirmitate fit fortior. Inde est, quod nonnulli vitam pudicam adpetentium in medio itinere corruunt, dum solam abstinentiam carnium putant et leguminibus onerant stomachum, quæ moderate parceque sumpta innoxia sunt. Et ut, quod sentio, loquar.
Nihil sic inflammat corpora et titillat membra genitalia nisi indigestus cibus ructusque convulsus. Malo apud te, filia, verecundia parumper quam causa periclitari. Quidquid seminarium voluptatum. Idem est, venenum puto. Parcus cibus et semper venter esuriens triduanis jejuniis præferatur, et multo melius est cottidie parum quam raro satis sumere. Pluvia ilia optima est, quæ sensim descendit in terras; Subitus et nimius imber præceps arva subruit.
Quando comedis, cogita, quod statim tibi orandum, ilico legendum sit, De scripturis Sanctis habeto fixum versuum numerum; Istud pensum domino tuo redde nec ante quieti membra concedas, quam calathum pectoris tui hoc subtegmine impleveris. Post scripturas sanctas doctorum hominum tractatus lege, eorum dumtaxat, quorum fides nota est. Non necesse habes aurum in luto quærere multis margaritis unam redime margaritam. Sta juxta Hieremiam in viis pluribus, ut ad illam viam, quæ ad patrem ducit, pervenias. Amorem monilium atque gemmarum sericarumque vestium transfer ad scientiam scripturarum. Ingredere terram repromissionis lacte et melle manantem, comede similam et oleum, vestire cum Joseph variis indumentis, perforentur aures tuæ cum Hierusalem sermone Dei, ut pretiosa ex illis novarum gegetum grana dependeant. Habes sanctum Exuperius probatæ ætatis et fidei, qui te monitis suis frequenter instituat.
Fac tibi amicos de iniquo mammona, qui te recipiant in æterna tabernacula. LUis tribue divitias tuas, qui non Phaside s aves, sed cibarium panem cœmant, qui famem expellant, qui non augeant luxuriam. Intellege super egenum et pauperem. ' Omni petenti te da,' sed ' maxima domesticis fidei ' nudum vesti, esurientem ciba, ægrotantem visita; Quotienscumque manum extendis, Christum cogita, cave ne mendicante domino tuo alienas divitias augeas.
lu venum fuge consortia. Comatulos, comptos atque lascivos domus tuæ tecta non videant. Cantor pellatur ut noxius; Fidicinas et psaltrias et istius modi chorum diaboli quasi mortifera sirenarum carmina proturba ex ædibus tuis. Noli ad publicum subinde procedere et spadonum exercitu præeunte viduarum circumferri libertate. Pessimæ consuetudinis est, cum fragilis sexus et inbecilla ætas suo arbitrio abutitur et putat licere, quod libet. ' Omnia ' quidem ' licent, sed non omnia expediunt.' Nec procurator calamistratus nec formosus conlactaneus nec candidulus et rubicundus adsecula adhæreant lateri tuo: interdum animus dominarum et ancillarum habitu judicatur. Sanctarum virginum et viduarum societatem adpete, et si sermocinandi cum viris incumbit necessitas, arbitros ne devites tantaque confabulandi fiducia sit, ut intrante alio nec paveas nec erubescas. Speculum mentis est facies et taciti
Oculi cordis fatentur arcana. Vidimus nuper ignominiosum per totum orientem volitasse: et ætas et cultus et habitus et incessus, indiscreta societas, exquisitæ epulæ, regius apparatus Neronis et Sardanapalli nuptias loquebantur. Aliorum vulnus nostra sit cautio; 'Pestilente flagellato stultus sapientior erit,'
Sanctus amor inpatientiam non habet; Falsus rumor cite opprimitur et vita posterior judicat de priori. Fieri quidem non potest, ut absque morsu hominum vitæ hujus curricula quis pertranseat, malorumque solacium est bonos carpere, dum peccantium multitudine putant culpam minui peccatorum; Sed tamen cito ignis stipulæ conquiescit et exundans flamma deficientibus nutrimentis paulatim emoritur. Si anno præterito fama mentita est aut, si certe verum dixit, cessavit vitium, cessabit et rumor. Hæc dico, non quo de te sinistrum quid metuam, sed quo pietatis affectu etiam, quæ tuta sunt, pertimescam. O si videres sororem tuam et illud sacri oris eloquium coram audire contingeret, cerneres in parvo corpusculo ingentes animos, audires totam veteris et novi testamenti supellectilem ex illius corde fervere! Le junia pro ludo habet, orationem pro deliciis. Tenet tympanum in exemplum Mariæ et Pharaone submerso virginum choro præcinit: ' Cantemus domino: gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem deiecit in mare.'
Has docet psaltrias Christo, has fidicianas erudit salvatori. Sic dies, sic nox ducitur et oleo ad lampadas præparato sponsi expectatur adventus. Imitare ergo et tu consanguineam tuam: habeat Roma, quod angustior urbe Romana possidet Bethleem.
Habes opes, facile tibi est indigentibus victus subsidia ministrare. Quod luxuriæ parabatur, virtus insumat; Nulla nuptias contemptura timeat egestatem. Redime virgines, quas in cubiculum salvatoris inducas, suscipe viduas, quas inter virginum lilia et martyrum rosas quasi quasdam violas misceas; Pro corona spinea, in qua mundi Christus delicta, portavit, talia serta compone. Lætetur et adiuv et vir nobilissimus, pater tuus; Discat a filia, quod didicerat ab uxore. Lam incanuit caput, tremunt genua, dentes cadunt et frontem obscenam rugis arat, vicina est mors in foribus, designatur rogus prope: velimus nolimus, senes sumus. Paret sibi viaticum, quos longo itinere necessarium est. Secum portet, quod invitus dimissurus est, immo præmittat in cælum, quod, ni caruerit, terra sumptura est.
Solent adulescentulæ viduæ, quarum nonnullæ ' abierunt retro Satanam, cum luxuriatæ fuerint in Christo,' subantes dicere: ' Patrimoniolum meum cottidie perit, majorum hereditas dissipatur, servus contumeliose locutus est, imperium ancilla
Neglexit. Quis procedet ad publicum? Quis respondebit pro agrorum tributis? Parvulos meos quis erudiet? Vernulas quis educabit? ' Et banc pro nefas!—Causam opponunt matrimonii, quæ vel sola debuit nuptias inpedire. Superducit mater filiis non vitricum, sed hostem, non parentem, sed tyrannum. Inflammata libidine obliviscitur uteri sui, et inter parvulos suas miserias nescientes lugens dudum nova nta conponitur. Quid obtendis patrimonium, quid superbiam servulorum? Confitere turpitudinem. Nulla idcirco ducit maritum, ut cum marito non dormiat. Aut si certe libido non stimulat, quæ tanta insania est in morem scortorum prostituere castitatem, ut augeantur divitiæ, et propter rem vilem atque perituram pudicitia, quæ et pretiosa et æterna est, polluatur? Si habes liberos, nuptias quid requiris? Si non habes, quare expertam non metuis sterilitatem et rem incertam certo præfers pudori? Scribuntur tibi nunc sponsales tabulæ, ut post paululum testamentum facere conpellaris. Simulabitur mariti infirmitas et, quod te morituram facere volet, ipse victurus faciet. Aut si evenerit, ut de secundo marito habeas filios, domestica pugna, intestinum prœlium. Non licebit tibi amare liberos nec aequis aspicere oculis, quos genuisti. Clam porriges cibos, invidebit mortuo, et nisi oderis filios, adhuc eorum amare videberis patrem. Quodsi de priori uxore habens sobolem te domum introduxerit, etiam si clementissima fueris, omnes comœdiæ et mimographi et communes rhetorum loci in novercam sævissimam declamabunt. Si privignus languerit et eon doluerit caput, infamaberis ut venefica. Si non dederis cibos, crudelis; dederis, malefica diceris. Oro te, quid habent tantum boni secundæ nuptiæ, ut hæc mala valeant conpensare?
Volumus scire, quales esse debeant viduæ? Legamus evangelium secundum Lucam: ' Et erat,' inquit, ' Anna prophetissa, filia Phanuel de tribu Aser.' Anna interpretatur ' gratia,' Phanuel in lingua nostra resonat ' vultum Dei,' Aser vel in ' beatitudinem ' vel in ' divitias * vertitur. Quia ergo ab adulescentia usque ad octoginta quattuor annos viduitatis onus sustinuerat et non recedebat de templo Dei diebus ac noctibus insistens jejuniis et obsecrationibus, idcirco meruit gratiam spiritalem et nuncupatur filia vultus Dei et atavis beatitudine divitiisque censetur. Recordemur viduæ Sareptenæ, quæ et suæ et filiorum saluti Heliæ prætulit famem et ipsa nocte moritura cum filio superstitem hospitem relinquebat malens vitam perdere quam elemosynam et in pugillo farris seminarium sibi messis dominicæ preparavit. Farina seritur et olei capsaces nascitur.
In ludæa frumenti penuria—granum enim tritici ibi mortuum fuerat—et in gentium viduæ olei fluenta manabant. Legimus Iudith—si cui tamen placet volumen recipere—viduam confectam jejuniis et habitu lugubri sorditatam, quæ non lugebat mortuum virum, sed squalore corporis sponsi quærebat adventum. Video armatam gladio manum, cruentam dexteram, recognosco caput Holofernæ de mediis hostibus reportatum. Vincit viros femina et castitas truncat libidinem habituque repente mutato ad victrices sordes redit omnibus sæculi cultibus mundiores.
Quidam inperite et Debboram inter viduas numerant ducemque Barac arbitrantur Debboræ filium, cum aliud scriptura commemoret. Nobis ad hoc nominabitur, quod prophetissa fuerit et in ordine judicum supputetur. Et quia dicere poterat: ' Quam dulcia gutturi meo eloquia tua, super mel et favum ori meo,' apis nomen accepit scripturarum floribus pasta, Spiritus Sancti odore perfusa et dulces ambrosiæ sucos prophetali ore conpone jis. Noomin, quæ nobiscum sonat -παρακεκλημένη, quam interpretari possumus ' consolatam,' marito et liberis peregre mortuis pudicitiam reportavit in patriam et hoc sustentata viatico nurum Moabitidem tenuit, ut illud Esaiæ vaticinium conplerentur: ' Emitte agnum, Domine, dominatorem terræ, de petra
Deserti.' Venio ad viduam de evangelio, viduam pauperculam, omni Isracelitico populo ditiorem, quæ accipiens granum sinapis et mittens fermentum in farinæ satis tres Patris et Filii confessionem Spiritus Sancti gratia temperavit et duo minuta misit in gazophylacium quidquid habere poterat in substantia sua universasque divitias in utroque fidei suæ obtulit testamento. Hæc sunt duo seraphin ter glorificantia Trinitatem et in thesauro ecclesiæ condita, unde et forcipe utriusque instrumenti ardens carbo conprehensus purgat labia peccatoris.
Quid Vetera repetam et virtutes feminarum de libris proferam, cum possis multas tibi ante oculos proponere in urbe, qua vivis, quarum imitari exemplum debeas? Et ne videar adulatione per singulas currere, sufficit tibi sancta Marcella, quæ respondens generi suo aliquid nobis de evangelio retulit. Anna septem annis a virginitate sua vixerat cum marito, ista septem mensibus; Ilia Christi expectabat adventum, ista tenet, quem ilia susceperat; Ilia vagientem canebat; Ista prædicat triumphantem; Ilia loquebatur de eo omnibus, qui expectabant redemptionem Hierusalem, hæc cum redemptis gentibus clamitat: ' Frater non.redimit, redimet homo,' et de alio psalmo: ' Homo natus est in ea et ipse fundavit eam altissimus.' Scio me ante hoc
Ferme biennium edidisse libros contra Iovinianum, quibus venientes e contrario quæstiones. Ubi apostolus concedit secunda matrimonia, scripturarum auctoritate contrivi. Et non necesse est eadem ex integro scribere, cum possis inde, quæ scripta sunt, mutuari. Hoc tantum, ne modum egrediar epistulæ, admonitam volo: cogita te cottidie esse morituram, et numquam de secundis nuptiis cogitabis.