Petis, Nepotiane carissime, litteris transmarinis et crebro petis, ut tibi brevi volumine diger jjn præcepta Vivendi et, qua ratione is, qui sæculi militia derelicta vel monachus cœperit esse vel clericus, rectum Christi tramitem teneat, ne ad diversa vitiorum distringatur apiatur. Dum essem adulescens, immo pæne puer, et primos impetus lascivientis ætatis heremi duritia refrenarem, scripsi ad avunculum tuum, sanctum Heliodorum, exhortatoriam epistulam plenam lacrimis querimoniisque et quæ deserti sodalis monstraret affectum. Sed in illo opere pro ætate tunc lusimus et calentibus adhuc rhetorum studiis atque doctrinis quædam scolastico flore depinximus. Nunc jam cano capite et.fronte, ad instar boum pendentibus a mento palearibus:
' Frigidus obsistit circum præcordia sanguis '
' Omnia fert ætas, animum quoque ' et post modicum
' Nunc oblita mihi tot carmina, vox quoque Mœrim
Lam fugit.'
Quod ne dc gentili tantum litteratura proferre videamur, divinorum voluminum sacramenta cognosce. David annos natus septuaginta, bellicosus quondam vir, senectute frigente non poterat calefieri. Quæritur itaque puella de universis finibus Israhel Abisag Somanitis, quæ cum rege dormiret et senile corpus calefaceret. Nonne tibi videtur, si occidentem sequaris litteram, vel figmentum esse de mimo vel Atellanarum ludjcra? Frigidus senex obvolvitur vestimentis et nisi conplexu adulescentulæ non tepescit. Vivebat adhuc Bersabee, supererat Abigea et reliquæ uxores ejus et concubinæ, quas scriptura commemorat: omnes quasi frigidæ repudiantur, in unius tantum grandævus calescit amplexibus. Abraham multo David senior fuit et tamen vivente Sarra aliam non quæsivit uxorem Isaac duplices David annos habuit et cum Reb ecca jam vetula numquam refrixit; Taceo de prioribus ante diluvium viris, qui post annos nongentos non dico senilibus, sed pæne jam cariosis artubus nequaquam puellares quæsiere conplexus; Certe Moyses, dux Israhelitici populi, centum viginti annos habebat et Sephoram non mutavit.
Quæ est igitur ista Somanitis uxor et virgo tarn fervens, ut frigidum calefaceret, tarn sancta, ut calentem ad libidinem non provocaret? Exponat sapientissimus Salomon patris suidelicias et pacificus bellatoris viri narret amplexus: ' Posside sapientiam, posside intelligentiam. Ne obliviscaris, et ne declinaveris a verbis oris mei, et ne deliqueris eam, et adprehendet te; Ama illam et servabit te. Principium sapientiæ: posside sapientiam et in omni possessione tua posside intelligentiam; circumda illam et exaltabit te; Honora illam et amplexabitur te, ut det capiti tuo coronam gratiarum, corona quoque delie iarum protegat te.'
Omnes pæne virtutes corporis mutantur in senibus et increscente sola sapientia decrescunt ceteræ jejunia, chameuniae, hue illucque discursus, peregrinorum susceptio, defensio pauperum, standi in oratione perseverantia, visitatio languentium, labor manuum, unde præbeantur elemosynæ, et, ne sermonem longius traham, cuncta, quæ per corpus exercentur, fracto corpore minora fiunt. Nec hoc dico, quod in juvenibus et adhuc solidioris ætatis, his dumtaxat, qui labore et ardentissimo studio, vitæ quoque sanctimonia et orationis ad Deum frequentia scientiam secuti sunt, frigeat sapientia, quæ in plerisque senibus ætate marcescit, sed quod adulescentia multa corporis bella sustineat et inter incentiva vitiorum et carnis titillationes quasi ignis in lignis viridioribus suffocetur et suum non possit explicare fulgorem. Senectus vero—rursus admoneo —eorum, qui adulescentiam suam honestis artibus
Instruxerunt et in lege domini meditati sunt die ac nocte, ætate fit doctior, usu tritior, processu temporis sapientior et veterum studiorum dulcissimos fructos metit.
Unde et sapiens ille Græciæ, cum expletis centum et septem annis se mori cerneret, dixisse fertur dolere, quod tunc egrederetur e vita, quando sapere cœpisset; Plato octogesimo et uno anno scribens est mortuus; Isocrates nonaginta et novem annos in docendi scribendique labore conplevit; Taceo ceteros philosophos, Pythagoram, Democritum, Xenocratem, Zenonem, Cleanthem, qui jam ætate longæva in sapientiæ studiis floruerunt: ad poetas venio,Homerum,Hesiodum, Simonidem,Stesichorum, qui grandes natu cygneum nescio quid et solito dulcius vicina morte cecinerunt. Sophocles, cum propter nimiam senectutem et rei familiaris neglegentiam a filiis accusaretur amentiæ, Œdipi fabulam, quam nuper scripserat, recitavit judicibus et tantum sapientiæ in ætate jam fracta specimen dedit, ut severitatem tribunalium in theatri favorem verteret. Nec mirum, cum etiam Cato, Romani generis disertissimus, censorius jam et senex, Græcas litteras nec erubuerit nec desperaverit discere. Certe Homerus refert, quod de lingua Nestoris jam vetuli et pæne decrepiti dulcior melle oratio fluxerit.
Sed et ipsius ' Abisag ' nominis sacramentum sapientiam senum indicat ampliorem. Interpretatur
Enim ' pater meus superfluus ' vel ' patris mei rugitus.' Verbum ' superfluum ' ambiguum est et in præsenti loco virtutem sonat, quod amplior sit in senibus et redundans ac larga sapientia, in alio autem loco ' superfluus ' quasi ' non necessarius ' ponitur. ' Sag ' autem, id est ' rugitus,' proprie nuncupatur, cum maris fluctus resonant et, ijt lita dinam. De pelago veniens fremitus auditur. Ex quo ostenditur abundantissimum et ultra humanam vocem divini sermonis in senibus tonitruum commorari. Porro ' Somanitis ' in lingua nostra ' coccinea ' dieitur, ut significet calere sapientiam et divina lectione fervere; Quod, licet dominici sanguinis indicet sacramentum, tamen et fervorem ostendit sapientiæ. Unde et obstetrix ilia in Genesi coccinum ligat in manu Phares, qui ab eo, quod parietem diviserat duos ante populos separantem, ' divisoris,' id est ' Phares,' sortitus est nomen. Et Raab meretrix in typo ecclesiæ resticulam mysteria sanguinis continentem, ut Hiericho pereunte salvaretur, adpendit. Et in alio loco de viris Sanctis scriptura commemorat: ' Hi sunt, Cinæi qui venerunt de calore domus Rechab.' Et dominus noster in evangelio: ' Ignem,' inquit, ' veni mittere in terram et quam volo, ut ardeat! ' Qui in discipulorum corde succensus cogebat eos dicere: ' Nonne cor nostrum erat ardens in nobis, dum loqueretur in via et aperiret nobis scripturas?
Quorsum hæc tam longo repetita principio? Ne a me quæras pueriles declamationes, sententiarum flosculos, verborum lenocinia et per fines capitum singulorum acuta quædam breviterque conclusa, quæ plausus et clamores excitent audientum. Amplexetur me modo sapientia et Abisag nostra, quæ numquam senescit, in meo requiescat sinu. Inpolluta est virginitatisque perpetuæ et in similitudinem Mariæ, cum cotidie generet semperque parturiat, incorrupta est. Hinc reor dixisse et apostolum ' spiritu ferventes ' et in ev angelic dominum prædicasse, quod in fine mundi, quando juxta prophetam Zachariam stultus pastor esse cœperit, sapientia decrescente * refrigescet caritas multorum.' Audi igitur, ut beatus Cyprianus ait, ' non diserta, sed fortia.' Audi fratrem collegio, patrem senio, qui te ab incunabulis fidei usque ad perfectam ducat ætatem et per singulos gradus vivendi præcepta constituens in te ceteros erudiat. Scio quidem ab avunculo tuo, beato Heliodoro, qui nunc pontifex Christi est, te et didicisse, quæ sancta sunt, et cotidie discere normamque vitæ ejus exemplum habere virtutum; Sed et nostra, qualiacumque sunt, suscipe et libellum hunc libello illius copulato, ut, cum ille te monachum erudierit, hie clericum doceat esse perfectum.
Igitur clericus, qui Christi servit ecclesiæ, interpretetur primum vocabulum suum et nominis definitione prælata nitatur esse, quod dicitur. Si enim /κλῆρος Græce ' sors ' Latine appellatur, propterea vocantur clerici, vel quia de sorte sunt domini vel quia dominus ipse sors, id est pars, clericorum est. Qui autem vel ipse pars domini est vel dominum partem habet, talem se exhibere
A domino. Qui dominum possidet et cum propheta dicit: ' Pars mea dominus,' nihil extra dominum habere potest, quod, si quippiam aliud habuerit præter dominum, pars ejus non erit dominus. Verbi gratia, si aurum, si argentum, si possessiones, si variam supellectilem', cum his partibus dominus pars ejus fieri non dignatur. Si autem ego pars domini sum et.funiculus hereditatis ejus, nec accipio partem inter ceteras tribus, sed quasi levita et sacerdos vivo de decimis et altari serviens altaris oblatione sustentor, habens victum et vestitum his contentus ero et nudam crucem nudus sequar. Obsecro itaque te, ' et repetens iterum iterumque monebo,' ne officium clericatus genus antiquæ mih tiæ putes, id est, ne lucra saeculi in Christi quæras militia, ne plus habeas, quam quando clericus esse cœpisti, et dicatur tibi: ' Cleri eorum non proderunt eis.' Mensulam tuam pauperes et peregrini et cum illis Christus conviva noverit; Negotiatorem clericum et ex inope divitem et ex ignobili gloriosum quasi quandem pestem fuge. ' Corrumpunt mores bonos confabulationes pessimæ.' Tu aurum contemnis, alius diligit tu calcas opes, ille sectatur; Tibi cordi est silentium, mansuetudo, secretum, illi verbositas, adtrita frons, fora placent et plateæ ac medicorum tabernæ: in tanta morum discordia quæ potest esse concordia? Cleri eorum non proderunt eis.
Hospitiolum tuum aut raro aut numquam mulierum pedes terant. Omnes puellas et virgines Christi aut æqualiter ignora aut æqualiter dilige. Ne sub eodem tecto manseris; Ne in præterita castitate confidas. Nec David sanctior nec Salomone potes esse sapientior; Memento semper, quod paradisi colonum de possessione sua mulier ejecerit. Ægrotanti tibi sanctus quilibet frater adsistat et gerra ana vel mater aut probatæ quælibet apud omnes fidei. Quod si hujusce modi non fuerint consanguinitatis castimoniæque personæ, multas anus nutrit ecclesia, quæ et officium præbeant et beneficium accipiant ministrando, ut infirmitas quoque tua fructum habeat elemosynæ. Scio quosdam convaluisse corpore et animo ægrotare cœpisse. Periculose tibi ministrat, cujus vultum frequenter adtendi s. Si propter officium clericatus aut vidua tibi visitatur aut virgo, numquam domum solus intrœas talesque habeto socios, quorum contubernio non infameris. Si lector, si acolythus, si psaltes te sequitur, non ornentur vestibus, sed moribus, nec calamistro crispent comas, sed pudi eitiam habitu polliceantur. Solus cum sola secreto et absque arbitro non sedeas. Si familiarius est aliquid loquendum, habet nutricem, majorem domus virginem, viduam, maritatam; Non est tam inhumana, ut nullum præter te habeat, cui se audeat credere. Caveto omnes suspiciones et, quidquid probabiliter fingi potest, ne fingatur, ante devita. Crebra muniis cula et orariola et fasciolas. Et vestes ori adplicatas, et degustatos cibos blandasque et dulces litterulas sanctus amor non habet. ' Mel meum, lumen meum meumque desiderium ' et ceteras ineptias amatorum, omnes delicias et lepores et risu dignas urbanitates in comœdiis erubescimus, in sæculi hominibus detestamur: quanto magis in clericis et in clericis monachis, quorum et sacerdotium proposito et propositum ornatur sacerdotio Nec hoc dico, quod aut in te aut in Sanctis viris ista formidem, sed quod in omni proposito in omni gradu et sexu et boni et mali repperiantur malorumque condemnatio laus bonorum sit.
Pudet dicere: sacerdotes idolo rura, mimi et aurigæ et scorta hereditates capiunt; Solis clericis et monachis hoc lege prohibetur et prohibetur non a persecutoribus, sed a principibus Christianis. Nec de lege conqueror, sed doleo, cur meruerimus hanc legem. Cauterium bonum est, sed quo mihi vulnus, ut indigeam cauterio? Provida severaque legis cautio, et tamen nec sic refrenatur avaritia. Per fidei commissa legibus inludimus, et quasi majora sint imperatorum scita quam Christi, leges timemus, evangelia contemnimus. Sit heres, sed mater filiorum, id est gregis sui, ecclesia, quæ illos genuit, nutrivit et pavit. Quid nos i nse rimus inter matrem
Et liberos? Gloria episcopi est pauperum opibus providere, ignominia omnium sacerdotum est propriis studere divitiis. Natus in paupere domo et in tugurio rusticano, qui vix milio et cibario pane rugientem saturare ventrem poteram, nunc similam et mella fastidio, novi et genera et nomina piscium, in quo litore conca lecta sit caligo, saporibus avium discerno provincias et cibo i'um me raritas ac novissime damna ipsa delectant.
Audio præterea in senes et anus absque liberis quorundam turpe servitium. Ipsi apponunt matulam, obsident lectum, et purulentias stomachi et phlegmata pulmonis manu propria suscipiunt. Pavent ad introitum medici trementibusque labiis, an commodius habeant, sciscitantur et, si paululum senex vegetior fuerit, periclitantur ac simulata lætitia mens intrinsecus avara torquetur. Timent enim, ne perdant ministerium, et vivacem senem Mathusalæ annis conparant. O quanta apud dominum merces, si in præsenti pretium non speraret Quantis sudoribus hereditas cassa expetitur! Minori labore margaritum Christi emi poterat.
Divinas scripturas sæpius lege, immo numquam de manibus tuis sacra lectio deponatur. Disce, quod doceas; Obtine eum, qui secundum doctrinam est,
2o fidelem sermonem, ut possis exhortari in doctrina Sana et contradicentes revincere. * Permane in his, quæ didicisti et credita sunt tibi, sciens, a quo didiceris,' ' paratus semper ad satisfactionem omni poscenti te rationem de ea, quæ in te est, spe.' Non confundant opera sermonem tuum, ne, cum in ecclesia loqueris, tacitus quilibet respondeat: ' Cur ergo hæc ipse non facis? ' Delicatus magister est, qui pleno ventre de jejuniis disputat; Accusare avaritiam et latro potest; Sacerdotis Christi mens osque concordent,
Esto subiectus pontifici tuo et quasi animæ parentem suspice: amare filiorum, timeri servorum est: ' Et si pater sum,' inquit, ' ubi est honor meus? Et si dominus ego sum, ubi est timor meus? ' Plura tibi in eodem viro observanda sunt nomina: monachus, pontifex, avunculus. Sed et episcopi sacerdotes se sciant esse, non dominos: honorent clericos quasi clericos, ut et ipsis a clericis quasi episcopis deferatur. Scitum illud est oratoris Domitii: ' Ego te,' inquit, ' habeam ut principem, cum tu me non habeas ut senatorem? ' Quod Aaron et filios ejus, hoc episcopum et presbyteros noverimus: unus dominus, unum tem pium, unum sit etiam ministerium. Recordemur semper, quid apostolus Petrus praecipiat sacerdotibus: ' Pascite eum, qui in vobis est, gregem domini providentes non coacto, sed
Dicente te in ecclesia non clamor populi, sed gemitus suscitetur; Lacrimæ auditorum laudes tuæ sint; Sermo presbyteri scripturarum lectione conditus sit. Nolo te declamatorem esse et rabulam garrulumque, sed mysterii peritum et sacramentorum Dei tui eruditissimum. Verba volvere et celeritate dicendi apud inperitum vulgus admirationem sui facere indoctorum hominum est. Adtrita frons interpretatur sæpe, quod nescit, et, cum aliis suaserit, sim quoque usurpat scientiam, Præceptor quondam meus Gregorius Nazianzenus rogatus a me, ut exponeret, quid sibi vellet in Luca sabbatum δευτερόπρωτον, id est ' secundoprimum,' eleganter lusit: ' Docebo
Te,' inquiens, ' supe r hac re in ecclesia, in qua omni mihi populo acclamante cogeris invitus scire, quod nescis, aut certe, si solus tacueris, solus ab omnibus stultitiæ condemnaberis.' Nihil tarn facile, quam vilem plebiculam et indoctam contionem linguæ volubilitate decipere, quæ, quidquid non intellegit, plus miratur. Marcus Tullius, ad quern pulcherrimum illud elogium est: ' Demosthenes tibi præripuit, ne esses primus orator, tu illi, ne solus,' in oratione pro Quinto Gallio quid de favore vulgi et de inperitis contionatoribus loquatur, adtende: ' His autem ludis—loquor enim, quæ sunt ipse nuper expertus—unus quidam poeta dominatur, homo pei*litteratus, cujus sunt ilia convivia poetarum ac philosophorum, cum facit Euripiden et Menandrum inter se et alio loco Socraten atque Epicurum disserentes, quorum ætates non annis, sed sæculis scimus fuisse disiunctas. Atque his quantos plausus et clamores movet! Multos enim condiscipulos habet in theatro, qui simul litteras non didicerunt.'
Vestes pullas æque vita ut Candidas; Ornatus et sanies pari modo fugiendæ, quia alterum delicias, alterum gloriam redolet. Non absque amictu lineo incedere, sed pretium vestium linearum non habere laudabile est; Alioquin ridiculum et plenum dedecoris referto marsuppio, quod sudarium orariumque non habeas, gia ciari. Sunt, qui pauperibus parum tri-
Buunt, ut amplius accipiant, et sub prætextu elemosynæ quærunt divitias; Quæ magis yenatio appellanda est quam elemosyna. Sic bestiæ, sic aves, sic capiuntur et pisces: modica in hamo esca ponitur, ut matronarum in eo sacculi protrahantur. Scit episcopus, cui commissa est ecclesia, quem dispensationi pauperum curæque præficiat. Melius est non habere, quod tribuam, quam impudenter petere. Sed et genus adrogantiæ est clementiorem te videri velle, quam pontifex Christi est. ' Non omnia possumus omnes.' Alius in ecclesia oculus est, alius lingua, alius manus, alius pes, alius auris, venter et cetera. Lege Pauli ad Corinthios: diversa membra unum corpus efficiunt. Nec rusticus et tantum simplex frater ideo se sanctum putet, si nihil noverit, nec peritus et eloquens in lingua æstimet sanctitatem. Multoque melius est e duobus inperfectis rusticitatem sanctam habere quam eloquentiam peccatricem.
Multi ædificant parietes et columnas ecclesiæ substernunt: marmora nitent, auro splendent lacunaria, gemmis altare distinguitur et ministrorum Christi nulla electio est. Neque vero mihi aliquis opponat dives in ludæa templum, mensam, lucernas, turibula, patellas, scyphos, mortariola et cetera ex auro fabre facta. Tunc hæc probabantur a domino, quando sacerdotes hostias immolabant et sanguis pecudum erat redemptio peccatorum—quamquam hæc omnia præcesserint in figura. ' Scripta sunt
Autem ' propter nos, ' in quos fines sæculorum decurrerunt '—nunc vero, cum paupertatem domus suæ pauper do ininus dedicarit, cogitemus crucem et divitias lutum putabimus. Quid miramur, quod Christus vocat iniquum mammonam? Quid suspicimus et amamus, quod Petrus se non habere testatur? Alioquin, si tantum litteram sequimur et in auro atque divitiis simplex nos delectat historia. Cum auro observemus et cetera: ducant pontifices Christi uxores virgines; Quamvis bonæ mentis sit, qui cicatricem habuerit et deformis est, privetur sacerdotio; Lepra corporis animæ vitiis præferatur crescamus et multiplicemur et repleamus terram nec immolemus agnum nec mysticum pascha celebremus, quia hæc absque templo fieri lege prohibentur; Figamus septimo mense tabernaculum et sollemne jejunium bucina concrepemus. Quodsi hæc omnia spiritalibus spiritalia conparantes scientesque cum Paulo, quod lex spiritalis est, et David verba cantantes: ' Revela oculos meas et considerabo mirabilia de lege tua ' sic intellegamus, ut dominus quoque noster intellexit et interpretat lis est sabbatum, aut aurum repudiemus cum ceteris superstitionibus ludæorum aut, si aurum placet, placeant et Iudaei, quos cum auro aut probare nobis necesse est aut damnare.,
Convivia tibi vitanda sunt sæcularium, et maxime eorum, qui honoribus tument. Turpe est ante fores sacerdotis domini crucifixi et pauperis et
2l qui cibo quoque vescebatur alieno lictores consulum et milites excubare judicemque provinciæ melius apud te prandere quam in palatio. Quodsi obtenderis facere te hæc, ut roges pro miseris atque subiectis, judex sæculi plus defert clerico continenti quam diviti et magis sanctitatem tuam veneratur quam opes ',r aut si talis est, qui non audiat clericos nisi inter phialas: libenter carebo hujusce modi beneficio et Christum rogabo pro judice, qui magis subvenire potest; Melius est enim confidere in domino quam confidere in homine, melius est sperare in domino quam sperare in principibus.
Numquam vinum redoleas, ne audias illud philosophi: ' Hoc non est osculum porrigere, sed propinare.' Vinolentos sacerdotes et apostolus damnat et vetus lex prohibet. Qui altari serviunt, vinum et siceram non bibant. Sicera Hebræo sermone omnis potio nuncupatur, quæ inebriare potest, sive ilia fermento conficitur sive pomorum suco aut favi decoquitur in dulcem et barbaram potionem aut palmarum fructus exprimantur in liquorem coctisque frugibus aqua pinguior colatur. Quidquid inebriat et statum mentis evertit, fuge similiter ut vinum. Nec hoc dico, quod Dei a nobis creatura damnetur, siquidem et dominus vini potator appellatur et Timotheo dolenti stomachum modica vini sorbitio relaxata est, sed modum et ætatis et valetudinis et corporum qualitates exigimus in potando. Quodsi absque vino ardeo et ardeo adulescentia et inflammor
2l calore sanguinis et suculento validoque sum corpore, libenter carebo poculo, in quo suspicio veneni est. Pulchre dicitur apud Græcos, sed nescio utrum apud nos æque resonet: ' Pinguis venter non gignit sensum tenuem.'
'lantum tibi jejuniorum inpone, quantum ferre potes. Sint pura, casta, simplicia, moderata, non superstitiosa jejunia. Quid prodest oleo non vesci et molestias quasdam difficultatesque ciborum quærere? Caricae. Piper, nuces, palmarum fructus, simila, mel, pistatia, tota hortorum cultura vexatur, ut cibario non vescamur pane. Audio præterea quosdam contra rerum hominumque naturam aquam non bibere nec vesci pane, sed sorbitiunculas delicatas et contrita holera betarumque sucum non calice sorbere, sed conca. Pro pudor, non erubescimus istiusmodi ineptiis nec tædet superstitionis! Insuper etiam famam abstinentiæ in deliciis quærimus. Fortissimum jejunium est aqua et panis; Sed quia gloriam non habet et omnes pane et aqua vivimus, quasi publicum et commune jejunium non putatur.
Cave, ne hominum rumusculos aucuperis, ne offensam Dei populorum laude commutes. ' Si adhuc,' inquit apostolus, ' hominibus placerem, Christi servus non essem '; Desivit placere hominibus et servus factus est Christi. Per bonam et malam famam a dextris et a sinistris Christi miles graditur, nec laude extollitur, nec vituperatione frangitur, non divitiis tumet, non contrahitur paupertate, et læta contemnit et tristia. Per diem sol non uret eum neque luna per noctem. Nolo te orare in angulis platearum, ne rectum iter precum tuarum frangat aura popularis; Nolo te dilatare fimbrias et ostentui habere <φυ>λακτήρια et conscientia repugnante pharisæica ambitione circumdari. Melius est hæc in corde portare quam in corpore, Deum habere fautorem, non aspectus hominum. Vis scire, quales dominus quærat ornatus? Habeto prudentiam, justitiam, temperantiam, fortitudinem. His plagis cæli includere, hæc te quadriga velut aurigam Christi ad metam concitum ferat. Nihil hoc monili pretiosius, nihil hac gemmarum varietate distinctius. Ex omni parte decoraris, cingeris atque protegeris et ornamento tibi sunt et tutamini: gemmæ vertuntur in scuta.
Cave quoque, ne aut linguam aut aures habeas prurientes. Id est, ne aut ipse aliis detrahas aut alios audias detrahentes. ' Sedens,' inquit, ' adversus fratrem tuum loquebaris et adversus filium matris tuæ ponebas scandalum; Hæc fecisti et tacui. Existimasti iniquitatem, quod ero tibi similis arguam te et statuam contra faciem tuam.' Subauditur: ' Sermones tuos et cil ncta, quæ de aliis es locutus, ut tua sententia judiceris in his ipse deprehensus, quæ in aliis arguebas.' Neque vero ilia justa est excusatio: * Referentibus aliis inruj jam facere non possum.' Nemo invito auditori libenter refert. Sagitta in lapide numquam figitur, interdum
Resiliens percutit dirigentem. Discat detractor, dum te viderit non libenter audire, non facile detrahere. * Cum detractoribus,' ait Salomon, ' ne miscearis, quoniam repente veniet perditio eorum, et ruinam utriusque quis novit? ' Tam videlicet ejus, qui detrahit, quam illius, qui aurem accommodat detrahenti.
Officii tui est visitare languentes, nosse domos, matronas ac liberos earum et nobilium virorum non ignorare secreta. Officii ergo tui sit non solum oculos castos servare, sed et linguam. Numquam de formis mulierum disputes, nec alia domus, quid agatur in alia, per te noverit. Hippocrates adiurat discipulos, antequam doceat, et in verba sua jurare conpellit extorquetque sacramento silentium; Sermonem, incessum, habitum moresque describit: quanto magis nos, quibus animarum medicina commissa est, omnium Christianorum domos debemus amare quasi proprias. Consolatores potius nos in mæroribus suis quam convivas in prosperis noverint. Facile contemnitur clericus, qui sæpe vocatus ad prandium non recusat. I
Numquam petentes raro accipiamus rogati. Nescio quo enim modo etiam ipse, qui deprecatur, ut tribuat, cum acceperis, viliorem te judicat et mirum in modum, si rogantem contempseris, plus. Qui apostolum legit: ' Superest, ut et qui habent uxores, sic sint, quasi non habentes,' cur virginem cogit, ut nubat? Qui de monogamia sacerdos est, quare viduam hortatur, ut digama sit? Procuratores et dispensatores domorum alienarum atque villarum quomodo esse possunt, qui proprias jubentur contemnere facultates? Amico quippiam rapere furtum est, ecclesiam fraudare sacrilegium est. Accepisse pauperibus prog andum et esurientibus plurimis vel cautum esse vel timidum aut—quod apertissimi sceleris est—aliquid inde subtrahere omnium prædonum crudelitatem superat. Ego fame torqueor et tu judicas, quantum ventri meo satis sit? Aut divide statim, quod acceperis, aut, si timidus dispensator es, dimitte largitorem, ut sua ipse distribuat. Nolo sub occasione mea sacculus tuus plenus sit. Nemo me melius mea servare potest. Optimus dispensator est, qui sibi nihil reservat.
Cœgisti me, Nepotiane carissime, lapidato jam virginitatis libello, quem sanctæ Eustochiæ Romæ scripseram, post annos decem rursus Bethleem ora reserare et confodiendum me Unguis omnium prodere. Aut enim nihil scribendum fuit, ne hominum judicium subiremus, quod tu facere prohibuisti, aut scribentes nosse cunctorum adversum nos maledicorum tela torquenda. Quos obsecro, quiescant et desinant maledicere; Non enim ut adversarii, sed ut amici
Scripsimus, nec invecti sumus in eos, qui peccant, sed, ne peccent, monuimus. Neque in illos tantum, sed et in nos ipsos severi judices fuimus volentesque festucam de oculo alterius tollere nostram prius trabem ejecimus. Nullum læsi, nullus saltim descriptione signatus est, neminem specialiter mens sermo pulsavit: generalis de vitiis disputatio est. Qui mihi irasci voluerit, prius ipse de se, quod talis sit, confitetur.