Si tibi putem a me gratias referri posse, non sapiam. Potens est Deus super personam meam sanctæ animæ tuæ restituere, quod meretur. Ego enim indignus nec æstimare umquam potui nec optare, ut mihi tantum in Christo largireris adfectum. Et licet me sceleratum quidam putent et omnibus flagitiis obrutum et pro peccatis meis etiam hæc parva sint, tamen tu bene facis, quod ex tua mente etiam malos bonos putas. Periculosum quippe est de servo alterius judicare, et non facilis venia prava dixisse de rectis. Veniet, veniet ilia dies, et mecum dolebis ardere non paucos.

Ego prodigus, ego vergipellis et lubricus, ego

Antequam domum sanctæ Paulæ nossem, totius in me urbis studia consonabant. Omnium pæne judicio dignus summo sacerdotio decernebar beatæ memoriæ Damasi os meus sermo erat dicebar sanctus, dicebar humilis et disertus. Numquid domum alicujus lascivi oris ingressus sum? Numquid me vestes sericæ, nitentes gemmæ, picta facies, auri rapuit ambitio? Nulla fuit Romæ alia matronarum, quæ meam posset domare mentem, nisi lugens atque jejunans, squalens sordibus, fletibus pæne cæcata, quam continuis noctibus domini misericordiam depre eantem sol sæpe deprehendit, cujus canticum psalmi sunt, sermo evangelium, deliciæ continentia, vita jejunium. Nulla me alia potuit delectare, nisi ilia, quam manducantem numquam vidi; Postquam eam pro suæ merito sanctitatis venerari, colere, suspicere cœpi, omnes me ilico deseruere virtutes.

O invidia primum mordax tui! O Satanæ calliditas semper sancta persequens. Nullæ aliæ Romanæ urbi fabulam præbuerunt, nisi Paula et Melanium, quæ contemptis facultatibus pignoribusque desertis crucem domini quasi quoddam pietatis levavere vexillum. Baias peterent, unguenta eligerent, divitias et viduitatem haberent, materias luxuriæ et libertatis, domnæ vocarentur et sanctæ nunc in sacco et cinere formo"sæ volunt videri et in gehennæ ignis cum jejuniis et pedore descendere.

Videlicet non licet eis adplaudente populo perire cum turbis. Si gentiles banc vitam carperent, si Iudaei, haberem solacium non placendi eis, quibus displicet Christus; Nunc vero—pro nefas!—Nomine Christianæ prætermissa domum suarum cura et proprii oculi trabe neglecta in alieno festucam quærunt. Lacerant sanctum propositum et remedium pœnæ suæ arbitrantur, si nemo sit sanctus, si omnibus detrahatur, si turba sit pereuntium, multitude peccantium,

Tibi placet lavare cotidie, alius has munditias sordes putat; Tu attagenam ructuas et de comeso acipensere gloriaris, ego faba ventrem inpleo; Te delectant cachinnantium greges, Paulam Melaniumque plangentium; Tu aliena desideras, illæ contemnunt sua; Te delibuta melle vina delectant, illæ potant aquam frigidam suaviorem; Tu te perdere æstimas, quidquid in præsenti non hauseris, comederis, devoraris, et illæ futura desiderant et credunt vera esse, quæ scripta sunt. Esto: inepte et aniliter, quibus resurrectio persuasit corporum; Quid ad te? Nobis e contrario tua vita displicet. Bono tuo crassus sis, me macies delectat et pallor; Tu tales miseros arbitraris, nos te miseriorem putamus invicem nobis videmur insani.

Hæc, mi domina Asella, cum jam navem conscenderem, raptim flens dolensque conscripsi, et gratias ago Deo meo, quod dignus sum, quem mundus oderit. Ora autem, ut de Babylone Hierosolyma regrediar nec mihi dominetur Nabuchodonosor, sed lesus, filius Iosedech; Veniat Hesdras, qui interpretatur ' adiutor,' et reducat me in patriam meam. Stultus ego, qui volebam canticum domini in terra aliena et deserto monte Sion Ægypti auxilium flagitabam. Non recordabar evangelii, quod, qui Hierusalem egreditur, statim incidit in latrones, spoliatur, vulneratur, occiditur. Sed licet sacerdos decipiat atque levites, Samaritanus ille misericors est, cui cum diceretur: ' Samarites es et dæmonium habes,' dæmonem rennuens Samariten non se negavit, quia, quem nos ' custodem,' Hebræi ' samariten ' vocant. Maleficum me quidam gari junt: titulum fidei, servus agnosco; Magum vocabant et Iudaei domi hominem meum, seductor et apostolus dictus est. ' Temptatio ' me * non adprehendit nisi humana.' Quotam partem angustiarum perpessus sum, qui cruci milito? Infamiam falsi criminis inportarunt, sed scio per bonam et malam famam perveniri ad regna cælorum.

Saluta Paulam et Eustochium—velit nolit mundus, in Christo meæ sunt—saluta matrem Albinam sororesque Marcellas, Marcellinam quoque et sanctam Felicitatem, et die eis: ' " Ante tribunal

Christi stabimus " ibi parebit, qua mente quis vixerit.' Memento mei, exemplum pudicitiæ et virginitatis insigne, fluctusque maris tuis precibus mitiga.

Index