Ut absentiam corporum spiritus confabulatione solemur, faciat unusquisque, quod prævalet. Vos dona transmittitis, nos epistulas remittimus gratiarum, ita tamen, ut, quia velatarum virginum munus est, aliqua in ipsis munusculis esse mysteria demonstremus. Saccus orationis signum atque jejunii est sellæ, ut foras pedes virgo non moveat; Cerei, ut accenso lumine sponsi expectetur adventus; Calices mortificationem carnis ostendunt— et semper animum ad martyrium præparatum ' Calix ' quippe ' domini inebrians perquam optimus '—quod autem et matronis offertis mu jcaria parvis animalibus ventilanda, procul ab illis abesse debere luxurias, quæ cito cum isto interituræ mundo oleum vitæ suavioris exterinant. Hic typus virginum, hæc figura sit matronarum. Nobis autem, in perversum licet, munera vestra conveniunt: sedere aptum est otiosis, in sacco jacere pænitentibus, calices habere potantibus, licet et propter nocturnos metus et animo semper malo conscientiæ formidante cereos quoque accendisse sit gratum.

Index