Ambrosius, quo chartas, sumptus, notarios ministrante tam innumerabiles libros vere Adamantius et Chalcenterus noster? Explicavit, in quadam epistula, numquam se cibos Origene præsente sine lectione sumpsisse, nunquam venisse somnium, nisi e fratribus aliquis sacris litteris personaret, hoc diebus egisse vel noctibus, ut et lectio orationem susciperet et oratio lectionem.
Quid nos. Ventris animalia, tale umquam fecimus? Quos si secunda hora legentes invenerit, oscitamus, manu faciem defricantes continemus stomachum et quasi post multum laborem mundialibus rursum negotiis occupamur. Prætermitto prandia, quibus onerata mens premitur. Pudet dicere de frequentia salutandi, qua aut ipsi cotidie ad alios pergimus aut ad nos venientes ceteros expectamus. Deinceps itur in verba, sermo teritur, lacerantur absentes, vita aliena describitur et mordentes invicem consumimur ab invicem. Talis nos cibus et occupat et dimittit. Cum vero amici recesserint, ratiocinia subputamus. Nunc ira personam nobis leonis inponit, nunc cura superflua in annos multos duratura præcogitat, Nec recordamur evangelii dicens: ' Stulte, hac nocte repetunt animum tuam a te; Quæ autem præparasti, cujus erunt? Vestes non ad usum tantum, sed ad delicias conquiruntur. Ubicumque conpendium est, velocior pes, citus sermo, auris adtentior; Si damnum, et sæpe in re familiari accidere solet, fuerit nuntiatum, vultus mærore deprimitur. Lætamur ad nummum, obolo contristamur. Unde, cum in uno homine animorum tarn diversa sit facies, propheta dominum deprecatur dicens: ' Domine, in civitate tua imaginem eorum dissipa.' Cum enini ad imaginem et similitudinem Dei conditi sumus, ex vitio nostro et personas nobis plurimas superinducimus, et quomodo in theatralibus scænis unus atque idem histrio nunc Herculem robustus ostentat, nunc mollis in Venerem frangitur, nunc tremulus in Cybelen, ita et nos, qui, si mundi non essemus, odiremur a mundo, tot habemus personarum similitudines, quot peccata.
Quapropter, quia vitæ multum jam spatium transivimus fluctuando et navis nostra nunc procellarum concussa turbine, nunc scopulorum inlisionibus perforata est, quam primum licet, quasi quemdam portum secreta ruris intremus. Ibi cibarius panis et holus nostris manibus inrigatum, lac, deliciae rusticanæ, viles quidem, sed innocentes cibos præbeant. Ita viventes non ab oratione somnus, non saturitas a lectione revocabit. Si æstas est, secretum arboris umbra præbebit; Si autumnus, ipsa æris temperies et strata subter folia locum quietis ostendit. Vere ager floribus depingitur et inter querulas aves psalmi dulcius decantabuntur. Si frigus fuerit et brumales nives, ligna non cœmam: calidius vigilabo vel dormiam, certe, quod sciam, vilius non algebo. Habeat sibi Roma suos tumultos, harena sæviat, circus insaniat, theatra luxurient, et
Quia de nostris dicendum est, matronarum cotidie visitetur senatus: nobis adhærere Deo bonum est, ponere in domino spem nostram, ut, cum paupertatem istam cælorum regna mutaverint, erumpamus in vocem: ' Quid enim mihi restat in cælo et a te quid volui super terram? ' Quo scilicet, cum tanta reppererimus in cælo, parva et caduca quæsisse nos doleamus in terra.