Medici, quos vocant chirurgicos, crudeles putantur et miseri sunt. An non est miseria alienis dolere vulneribus et mortuas carnes inclementi secare ferro? Non horrere curantem, quod horret ipse, qui patitur, et inimicum putari? Ita se natura habet, ut amara sit Veritas, blanda vitia æstimentur. Esaias in fixe mplum captivitatis futuræ nudus non erubescit incedere; Heremias de media Hierusalem ad Eufraten, fluvium Mesopotamiæ, mittitur, ut inter inimicas gentes, ubi est Assyrius et castra sunt Chaldæorum, ponat περίζωμα corrumpendum: Ezechiel stercore primum humano, dein bubulo panem de omni semente conspersum edere jubetur et uxoris interitum siccis oculis videt; Amos de Samaria pellitur: cur quæso? Nempe ideo, quia chirurgici spiritales secantes vitia peccatorum ad pænitentiam

Quit, ' vobis factus sum vera dicens.' Et quia salvatoris dura videbantur eloquia, plurimi discipulorum retrorsum abierunt.

Unde non mirum est, si et nos vitiis detrahentes offendimus plurimos. Disposui nasum secare fetentem: timeat, qui strumosus est. Volo corniculæ detrahere garrienti: rancidulam se intellegat cornix. Numquid unus in orbe Romano est, qui habeat ' truncas Inhonesto vulnere nares '? Numquid solus Onasus Segestanus cava verba et in vesicarum modum tumentia buccis trutinatu r inflatis? Dico quosdam scelere, periurio, falsitate ad dignitatem nescio quam pervenisse: quid ad te, qui te intellegis innocentem? Rideo advocatum, qui patrono egeat: quadrante dignam eloquentiam nare subsanno: quid ad te, qui disertus es? Volo in nummarios invehi sacerdotes: tu, qui dives es, quid irasceris? Clausum cupio suis ignibus ardere Vulcanum: numquid hospes ejus es aut vicinus, quod a delubris idoli niteris incendium submovere? Placet mihi de larvis, de noctua, de bubone, de Niliacis ridere portentis quicquid dictum fuerit, in te dictum putas. In quodcumque vitium stili mei mucro contorquetur, te clamitas designari, conserta manu in jus vocas et satiricum scriptorem in prosa stulte arguis. An ideo bellus videris, quia fausto vocaris nomine? Quasi

' Te optent generum rex et regina, puellæ

Te rapiant: quicquid calcaveris tu, rosa fiat.

Dabo tamen consilium, quibus absconditis possis pulchrior apparere: nasus non videatur in facie, sermo non sonet ad loquendum, atque ita et formosus videri potes et disertus.

Index