Quanto studio et amore contenderim, ut pariter in heremo moraremur, conscium mutuæ caritatis pectus agnoscit. Quibus lamentis, quo dolore, quo gemitu te aij sentem persecutus sim, istæ quoque litteræ testes sunt, quas lacrimis cemis interlitas. \erum tu quasi pan nilus deligatus contemptura rogantis per blandimenta fovisti et ego incautus, quid tunc agerem. Nesciebam. Tacerem? Sed quod ardenter volebam, moderate dissimulare non poteram. Impensius obsecrarem? Sed audire nolebas, quia similiter non amabas. Quod unum potuit, spreta caritas fecit. Quem præsentem retinere non valuit, quærit absentem. Quoniam igitur et tu ipse abiens postularas, ut tibi, postquam ad deserta migrassem, in\itatoriam a me scriptam transmitterem, et ego facturum receperam, invito, jam propera. Nolo pristinarum necessitatum recorderis—nudos amat heremus—nolo te antiquæ peregrinationis terreat difficultas. Qui in Christo credis, et ejus crede sermonibus: ' Quærite pri mimi regn jun Dei, et hæc omnia adponentur nobis.' Non {pera tibi sumenda, non virga est; Adfatim dives est. Qui cum Christo pauper est.

Sed quid ago? Rursus inprovidus obsecro? Abeant preces, blandimenta discedant; Debet amor irasci. Qui rogantem contempseras, forsitan audies obiurgantem. Quid facis in paterna domo, delicate miles? Ubi vallum, ubi fossa, ubi hiemps acta sub pellibus? Ecce de cælo tuba canit, cum nubibus debellaturus orbem imperator armatus egreditur, ecce bis acutus gladius ex regis ore procedens obvia quæque metit: et tu mihi de cubiculo ad aciem, de umbra egrederis ad solem? Corpus adsuetum tunica loricæ non suffert, caput opertum linteo galeam recusat, mollem otio manum durus exasperat capulus. Audi edictum regis tui: ' Qui mecum non est, contra me est; Et qui mecum non colligit, spargit.' Recordare tiroconii tui diem, quo Christo in baptismate consepultus sacramenti verba jurasti: pro nomine ejus non te matri parciturum esse, non patri. Ecce adversarius in pectore tuo Christum conatur occidere; Ecce donativum, quod militaturus acceperas, hostilia castra suspirant. Licet parvulus ex collo pendeat nepos, licet sparso crine et scissis vestibus ubera, quibus nutrierat, mater ostendat, licet in limine pater jaceat, per calcatum perge patrem, siccis oculis ad vexillum crucis vola Pietatis genus est in hac re esse crudelem.

Veniet postea dies, quo victor revertaris in patriam, quo Hierosolymam cælestem vir fortis coronatus incedas. Tunc municipatum cum Paulo capias, tunc et parentibus tuis ejusdem civitatis jus petes, tunc et pro me rogabis, qui, ut vinceres, incitavi. Neque vero nescio, qua te nunc dicas conpede præpediri. Non est nobis ferreum pectus nec dura præcordia, non ex silice natos Hyrcanæ nutriere tigrides. Et nos per ista transivimus. Nunc tibi blandis vidua soror hæret lacertis, nunc illi, cum quibus adolevisti, vernulæ aiunt: ' Cui nos servituros relinquis? ' Nunc et gerula quondam, jam anus, et nutricius, secundus post naturalem pietatis pater, clamitat: ' Morituros expecta paulisper et sepeli.' Forsitan et laxis uberum pellibus, arata rugis fronte antiquum referens -mamma lallare congeminet. Dicant, si volunt, et grammatici ' In te omnis domus inclinata recumbit.' Facile rumpit hæc vincula amor Christi et timor gehennæ. * At scriptura præcipit parentibus obsequendum sed quicumque eos supra Christum amat, perdit animam suam. Gladium tenet hostis, ut me perimat, et ego de matris lacrimis cogitabo? Propter patrem militiam deseram, cui sepulturam Christi causa non debeo, quam etiam omnibus ejus causa debeo? Domino passuro timide consulens Petrus scandalum fuit. Paulus retinentibus fratribus, ne Hierosolymam pergeret, respondit: ' Quid facitis plorantes et conturbantes cor meum? Ego non solum ligari, sed mori in Hierusalem paratus sum pro nomine domini nostri Iesu Christi.' Aries iste pietatis, quo fides quatitur, evangelii retundendus est muro: ' Mater mea et fratres mei hi sunt, quicumque faciunt voluntatem patris mei, qui in caelis est.' Si credunt in Christo, faveant mihi pro ejus nomine pugnaturo; Si non credunt, ' mortui sepeliant mortuos suos.'

* Sed hoc,' ais, ' in martyrio.' Erras, frater, erras, si putas umquam Christianum persecutionem non pati; Et nunc cum maxime oppugnaris, si te oppugnari nescis. Adversarius noster tamquam leo rugiens aliquem devorare quærens circuit, et tu pacem putas? * Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat innocentem; oculi ejus in pauperem respiciunt; Insidiatur in occulto sicut leo in spelunca sua; Insidiatur ut rapiat pauperem et tu frondosæ arboris tectus umbraculo molles somnos, futura præda, carpis? Inde me " persequitur luxuria, inde avaritia conatur inrumpere, inde venter meus vult mihi deus esse pro Christo, conpellit libido, ut habitantem in me spiritum sanctum fugem, ut templum ejus violem, persequitur me, inquam, hostis, ' cui nomina mille, mille nocendi artes ': et ego infelix victorem me putabo, dum capior?

Nolo, frater carissime, examinato pondere delictorum minora arbitreris idolatriæ crimina esse, quæ diximus; Immo apostoli disce sententiam, qui ait: * Hoc enim scitote intellegentes, quia omnis fornicator aut immundus, aut fraudator, quod est idolatria, non habet hereditatem in regno Dei et Christi.' Et quamquam generaliter adversum Deum sapiat, quidquid diaboli est, et quod diaboli est, idolatria sit, cui omnia idola mancipantur, tamen et in alio loco speciatim nominatimque determinat dicens: ' Mortificate membra vestra, quæ in terra sunt, exponentes fornicationem, immunditiam et concupiscentiam malam et cupiditatem, quæ sunt idolorum servitus, propter quæ venit ira Dei.' Non est tantum in eo servitus idoli, si quis duobus digitalis tura comprehensa in bustum aræ jaciat aut haustum patera fundat merum. Neget avaritiam idolatriam, qui potest triginta argenteis dominum venditum appellare justitiam; Neget sacrilegium in libidine, sed is qui membra Christi et hostiam vivam placentem Deo cum publicarum libidinum victimis nefaria conluvione violavit; Non fateatur idolatras eos, sed similis eorum, qui in Actibus Apostolorum ex patrimonio suo partem pretii reservantes præsenti periere vindicta. Animadverte, frater: non tibi licet de tuis quicquam habere rebus. ' Omnis,' inquit dominus, ' qui non renuntiaverit cunctis quæ possidet, non potest meus esse discipulus.'

Cur timido animo Christianus es.'' Respice cum patre relictum rete, respice surgentem de teloneo publicanum, statim apostolum. ' Filius hominis non habet, ubi caput reclinet ': et tu amplas porticus et ingentia tectorum spatia metaris? Hereditatem expectas sæculi, coheres Christi? Interpretare vocabulum monachi, hoc est nomen tuum: quid facis in turba, qui solus es? Et hæc ego non integris rate vel mercibus quasi ignaros fluctuum doctus nauta præmoneo, sed quasi nuper naufragio ejectus in litus timida navigaturis voce denuntio. In illo æstu Charybdis luxuriæ salutem vorat, ibi ore virgineo ad_ pudicitiæ perpetranda naufragia Scyllaceum renidens libido blanditur; Hie barbarum litus, hie diabolus pirata cum sociis portat vincla capiendis. Nolite credere, nolite esse securi. Licet in morem stagni fusum æquor adrideat, licet vix summa jacentis elementi spiritu terga crispentur, magnus hie campus montes habet, intus inclusum est periculum, intus est hostis. Expedite rudentes, vela suspendite. Crux antemnæ figatur in frontibus: tranquillitas ista tempestas est.

* Quid ergo? Quicumque in civitate sunt, Christiani non sunt? ' Non est tibi eadem causa, quæ ceteris. Dominum ausculta dicentem: ' Si vis perfectus esse, vade, vende omnia tua et da pauperibus et veni, sequere me.' Tu autem perfecti im te esse pollicitus es. Nam cum derelicta militia castrasti te propter regnum cælorum, quid aliud quam perfectam sectatus es vitam? Perfectus autem servus Christi nihil præter Christum habet; Si præter Christum habet, perfectus non est. Et si perfectus non est, cum se perfectum Deo fore pollicitus sit, ante mentitus est. ' Os,' autem, ' quod mentitur, occidit animam.' Igitur, ut concludam, si perfectus es, cur bona paterna desideras? Si perfectus non es, dominum fefellisti. Divinis evangelium vocibus tonat: ' Non potestis duobus Dominis servire,' et audet quisquam mendacem Christum facere mamonæ et domino serviendo? Vociferatur ille sæpe: * Si quis vult post me venire, abneget se ipsum et tollat crucem suam et sequatur me.' Et ego onustus auro arbitror me Christum sequi? ' Qui dicit se in Christo manere, debet, quomodo ille ambulavit, et ipse ambulare.'

Quodsi nihil habes, ut responsurum te scio, cur in patria tua te arbitraris hoc facere, cum in sua dominus signa non fecerit. Et cur id? Cum auctoritate §ume rationem: ' Nemo propheta in sua patria honorem liabet.' ' Non quæro,' inquies, ' honorem; Sufficit mihi conscientia mea.' Neque dominus quærebat, quippe qui, ne a turbis rex constitueretur, aufugit. Sed ubi honor non est, ibi contemptus est ubi contemptus, ibi frequens injuria,; Ubi autem injuria, ibi et indignatio; Ubi indignatio, ibi quies nulla; Ubi quies non est, ibi mens a proposito sæpe deducitur; Ubi autem per inquietudinem aliquid aufertur ex studio, minus fit ab eo, quod tollitur, et ubi minus est, perfectum non potest dici. Ex hac supputatione ilia summa nascitur, monachum perfectum patria sua esse non posse. Perfectum autem esse nolle delinquere"'' est.

Sed de hoc gradu pulsus provocabis ad clericos * An de his aliquid audeam dicere, qui certe in suis urbibus commorantur? ' Absit ut quicquam de his sinistrum loquar, qui apostolico gradui succedentes Christi corpus sacro ore conficiunt, per quos nos etiam Christiani sumus, qui claves regni cælorum habentes quodammodo ante judicii diem judicant, qui sponsum domini sobria castitate conservant. Sed alia, ut ante præstruxi, monachi causa est, alia clericorum. Clerici oves pascunt, ego pascor; Illi de altario vivunt, mihi quasi infructuosæ arbori securis ponitur ad radices, si munus ad altare non defero. Nec possum obtendere paupertatem, eum in evangelio anum videam duo, quæ sola sibi supererant, æra mittentem. Mihi ante presbyterum sedere non licet; Illi, si peccavero, licet tradere me Satanæ in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat.

Et in veteri quidem lege, quicumque sacerdotibus non obtemperasse t, aut extra castra positus lapidabatur a populo aut gladio cervice subiecto contemptum expiabat cruore. Nunc vero inobœdiens spiritali mucrone truncatur aut ejectus de ecclesia rabido dæmonum ore discerpitur. Quod si te quoque ad eundem ordinem pia fratrum blandimenta sollicitant, gaudebo de ascensu, timebo de lapsu. ' Qui episcopatum desiderat, bonum opus desiderat.' Scimus ista, sed junge, quod sequitur: ' Oportet autem hujusmodi inreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, pudicum, prudentem, ornatum, hospitalem, docilem, non vinolentum, non percussorem, sed modestum.' Et ceteris de eo, quæ sequuntur, explicitis non minora in tertio gradu adhibuit diligentiam dicens ' Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpilucros, habentes mysterium fidei in conscientia pura. Et hi autem probentur primam et sic ministrent nullum crimen habentes. ' Væ illi homini, qui vestem non habens nuptialem ingreditur ad cenam! Nihil superest, nisi ut statim audiat: ' Amice, quomodo

hue venisti? ' Et illo obmutescente dicatur ministris ' Tollite ilium pedibus et manibus et mittite eum in tenebras exteriores; Ibi erit fletus et stridor dentium.' Væ illi, qui acceptum talentum in sudario ligans ceteris lucra fæie ntibus id tantum, quod acceperat, reservarit! Ilico indignantis domini clamore ferietur: ' Serve nequam, quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, et ego veniens cum usuris exegissem? ' Id est: ' deposuisses ad altare, quod ferre non poteras. Dum enim tu, ignavus negotiator, denarium tenes, alterius locum, qui pecuniam duplicare poterat, occupasti.' Quam ob rem sicut is, qui bene ministrat, bonum gradum sibi adquirit, ita, qui indigne ad calicem domini accedit, reus erit dominici corporis et sanguinis.

Non omnes episcopi episcopi. Adtendis Petrum, sed et ludam considera. Stephanum suspicis, sed et Nicolaum respice, quem dominus in Apocalypsi sua odit; Qui tam turpia et nefanda commentus est, ut Ophitarum heresis ex ilia radice nascatur. Probet se unusquisque et sic accedat. Non facit ecclesiastica dignitas Christianum. Cornelius centurio adhuc ethnjcus dono spiritus sancti inundatur; Presbyteros Daniel puer judicat; Amos ruborum mora destringens repente propheta est David pastor adlegitur in regem; Minimum discipulum lesus amat plurimum. Inferius, frater,

Accumbe, ut minore veniente sursum jubearis accedere. Super quern dominus requiescit, nisi super humilem et quietum et trementem verba sua? Cui plus creditur, plus ab eo exigitur. ' Potentes potenter tormenta patientur.' Nec sibi quisquam de corporis tantum mundi castitate supplaudat, cum omne verbum otiosum, quodcumque locuti fuerint homines, reddituri sint pro eo rationem in die judicii, cum etiam convicium in fratrem homicidii sit reatus. Non est facile stare loco Pauli, tenere gradum jam cum Christo regnantium, ne forte veniat angelus, qui scindat velum templi tui, qui candelabrum tuum loco moveat. Ædificaturus turrem futuri operis sumptus supputa. Infatuatus sal ad nihilum est utile, nisi ut proiciatur foras et a porcis conculcetur. Monachus si ceciderit, rogabit pro eo sacerdos; Pro sacerdotis lapsu quis rogaturus est?

Sed quia e scopulosis locis enavigavit oratio et inter cavas spumeis fluctibus cautes fragilis in altum cumba processit, expandenda vela sunt ventis et quæstionum scopulis transvadatis lætantium more nautarum epilogi celeuma cantandum est. O desertum Christi floribus vernans! O solitudo, in qua illi nascuntur lapides, de quibus in Apocalypsi civitas magni regis extruitur! O heremus Xa miliari Deo gaudens! Quid agis, frater, in sæculo, qui major es mundo? Quam diu te tectorum umbræ premunt? Quam diu fumosa harum urbium carcer te includit? Crede mihi, nescio quid plus lucis aspicio. Libet sarcina carnis abiecta ad purum ætheris volare fulgorem. Paupertatem times? Sed beatos pauperes Christus appellat. Labore terreris? Sed nemo athleta sine sudoribus coronatur. De cibo cogitas? Sed fides famem non sentit. Super nudam metuis humum exesa jejuniis membra confidere? Sed dominus tecum jacet. Squalidi capitis horret inculta cæsaries? Sed caput tuum Christus est. Infinita heremi vastitas terret? Sed tu paradisum mente deambula. Quotienscumque illuc cogitatione conscenderis, totiens in heremo non eris. Scabra sine balneis adtrahitur cutis? Sed qui in Christo semel lotus est, non illi necesse est iterum lavare. Et, ut breviter, ad cuncta apostolum audias respondentem: * Non sunt condignæ passiones hujus sæculi ad superventuram glori ara, quæ revelabitur in nobis.' Delicatus es, carissime, si et hie vis gaudere cum sæculo et postea regnare cum Christo.

Veniet, veniet ilia dies, qua corruptivum hoc et mortale incorruptionem induat et immortalitatem. Beatus servus, quem dominus invenerit vigilantem. Tunc ad vocem tubæ pavebit terra cum populis, tu gaudebis. Lu dicaturo domino lugubre mundus immugiet; Tribus ad tribum ferient pectora; Potentissimi quondam reges nudo latere palpitabunt; Exhibebitur cum prole sua vere tunc Ignitus luppiter; Adducetur et cum suis stultus Plato discipulis; Aristoteli argumenta non proderunt. Tunc tu rusticanus et pauper exultabis, ridebis et dices: ' Ecce crucifixus Deus meus, ecce judex, qui obvolutus pannis in præsepio vagiit. Hie est ille operarii et quæstuariæ filius, hie, qui matris gestatus sinu hominem Deus fugit in Ægyptum, hie vestitus coccino, hie sentibus coronatus, hie magus dæmonium habens et Samarites. Cerne manus, Iudaee, quas""cas; Cerne latus, Romane, quod foderas. Videte corpus, an idem sit, quod dicebatis clam nocte tulisse discipulos.' Ut hæc tibi, frater, dicere, ut his interesse contingat, qui nunc labor durus est?

Index