Non debet charta dividere, quos amor mutuus copulavit, nec per singulos officia mei sunt partienda sermonis, cum sic invicem nos ametis, ut non minus tres caritas jungat, quam duos natura sociavit. Quin potius, si rei condicio pateretur, sub uno litterulæ ace nomine indiviso concluderem vestris quoque ita me litteris provocantibus, ut et in uno tres et in tribus unum putarem. Nam postquam sancto Evagrio transmittente in ea ad me heremi parte delatæ sunt, quæ inter Syros et Sarracenos vastum limitem ducit, sic gavisus sum, ut ilium diem Romanæ felicitatis, quo primum Marcelli apud Nolam prœlio post Cannensem pugnam superba Hannibalis agmina conciderunt, ego vicerim. Et licet supra dictus frater sæpe me visitet atque ita ut sua in Christo viscera foveat, tamen longo a me spatio seiunctus quam adtulerat veniendo lætitiam,
Nunc cum vestris litteris fabulor, illas amplexor, illæ mecum loquuntur, illæ hie tantum Latine sciunt. Hie enim aut barbarus seni sermo discendus est aut tacendum est. Quotiensque carissimos mihi vultus notæ manus referunt inpressa vestigia, totiens aut ego hie non sum aut vos hie estis. Credite amori vera die enti: et cum has scriberem, vos videbam. Quibus hoc primum queror, eur tot interiacentibus spatiis maris et terrarum tam parvam epistulam miseritis, nisi quod ita merui, qui vobis, ut scribitis, ante non scripsi. Chartam defuisse non puto Ægypto ministrante commercia. Et si aliqui Ptolomæus maria clausisset, tamen rex Attalus membranas e Pergamo miserat, ut penuria chartæ pellibus pensaretur; Unde pergamenarum nomen ad hanc usque diem tradente sibi invicem posteritate servatum est. Quid igitur? Arbitrer baiulum festinasse? Quamvis longæ epistulæ una nox sufficit. An vos aliqua occupatione detentos? Nulla necessitas major est ea ritate. Restant duo, ut aut vos piguerit aut ego non meruerim. E quibus malo vos incessere tarditatis, quam me condemnare non meriti. Facilius enim negligentia emendari potest, quam amor nasci.
Bonosus, ut scribitis, quasi filius ἰχθύος aquosa petit, nos pristina contagione sordentes quasi reguli et scorpiones arentia quæque sectamur. LUe jam calcat super colubri caput, nos serpenti terram ex divina sententia comedenti adhuc cibo sumus. Hie potest summum graduum psalmum scandere, nobis adhuc in primo ascensu flentibus nescio an dicere aliquando contingat: ' Levavi oculos meos in montes, unde veniat auxilium mihi.' Hie inter minaces sæculi fluctus in tuto insulæ, hoc est ecclesiæ gremio, sedens ad exemplum lohannis librum forte jam devorat, ego in scelerum meorum sepulchro jacens et peccatorum vinculis conligatus dominicum de evangelio expecto clamorem: ' Hieronyme, veni foras. ' Bonosus, inquam,—quia secundum prophetam omnis diaboli virtus in lumbo est—trans Euphraten tulit lumbare suum ibi illud in foramine petræ abscondens et postea scissum repperiens cecinit * Domine, tu possedisti renes meos; Disrupisti vincula mea; Tibi sacrificabo hostiam laudis,' me verus Nabuchodonosor ad Babylonem, id est confusionem mentis meæ, catenatum duxit; Ibi mihi captivitatis jugum inposuit, ibi ferri circulum innectens de canticis Sion cantare præcepit. Cui ego dixi: ' Dominus solvit conpeditos, dominus inluminat cæcos '; Et, ut breviter cœptam dissimilitudinem finiam, ego veniam deprecor, ille expectat coronam.
Soror mea sancti Iuliani in Christo fructus est
Dabit. Hanc mihi lesus pro eo vulnere, quod diabolus inflixerat, præstitit vivam reddendo pro mortua. Huic ego, ut ait gentilis poeta, omnia etiam tuta timeo. Scitis ipsi lubricum adolescentiæ iter, in quo et ego lapsus sum et vos non sine timoris" transitis. Hoc ilia cum maxime ingrediens omnium fulcienda præceptis, omnium est sustentanda solaciis, id est crebris vestræ sanctitudinis epistulis roboranda, et quia caritas omnia sustinet, obsecro ut etiam a papa Valeriano ad eam confortandam litteras exigatis. Nostis puellares animos his rebus plerumque solidari, si se intellegant curæ esse majoribus.
In mea enim patria rusticitatis vernacula, deus venter est et de die vivitur: sanctior est ille, qui ditior est., Accessit huic patellæ juxta tritum populi proverbium dignum operculum, Lupicinus sacerdos—secundum illud quoque, de quo semel in vita Crassum ait risisse Lucilius: ' Similem habent labra lactucam asino cardus comedente '—videlicet ut perforatam navem debilis gubernator regat et cæcus cæcos ducat in foveam talisque sit rector, quales illi qui reguntur.
Matrem communem, quæ, cum vobis sanctitate
societur, in eo vos prævenit, quia tales genuit, cujus vere venter aureus potest dici, eo salutamus honore, quo nostis; Una quoque suspiciendas cunctis sorores, quæ sexum vicere cum sæculo, quæ oleo ad lampadas largiter preparato sponsi opperiuntur adventum. O beata domus, in qua morantur Anna vidua, virgines prophetissæ, geminus Samuhel nutritus in templo! O tecta felicia, in quibus cernimus Macchabæorum martyrum coronis cinctam martyrem matrem! Nam licet cotidie Christum confiteamini, dum ejus præcepta servatis, tamen ad privatam gloriam publica hæc accessit vobis et aperta confessio, quod per vos ab urbe vestra Arriani quondam dogmatis virus exclusum est. Et miremini forsitan, quod in fine lam epistulæ rursus exorsus sim. Quid faciam? Vocem pectori negare non valeo. Epistulæ brevitas conpellit tacere, desiderium vestri cogit loqui. Præproperus sermo; Confusa turbatur oratio; Amor ordinem nescit.