Sæpe a me, Innocenti carissime, postulasti, ut de ejus miraculo rei, quæ in nostram ætatem inciderat, non tacerem. Cumque ego id verecunde et vere, ut nunc experior, negarem meque adsequi posse diffiderem, sive quia omnis humanus sermo inferior esset laude eæ lesti, sive quia otium quasi quædam ingenii robigo parvulam licet facultatem pristini siccasset eloquii, tu e contrario adserebas in Dei rebus non possibilitatem inspici debere, sed animum, neque eum posse verba deficere, qui credidisset in verbo.

Quid igitur faciam? Quod inplere non possum, negare non audeo. Super onerariam navem rudis vector inponor, et homo, qui necdum scal mimi in lacu rexi, Euxini Maris credor fragori. Nunc mihi evanescentibus terris * cælum undique et undique nocte nimborum spumei fluctus ean escunt. Hortaris, ut tumida malo vela suspendam, rudentes explicem, clavum regam. Pareo jam jubenti et, quia caritas omnia potest, spiritu sancto cursum prosequente confidam habiturus in utraque parte solacium: si me ad optatos portus æstus adpulerit, gubernator putabor; Si inter asperos orationis anfractus inpolitus sermo substiterit, facultatem forsitan quæras, voluntatem certe flagitare non poteris.

Igitur Vercellæ Ligurum civitas haud procul a radicibus Alpium sita, olim potens, nunc raro habitatore semiruta. Hanc cum ex more consularis inviseret, oblatam sibi quandam mulierculam una cum adultero—nam id crimen maritus inpegerat pœnali carceris horrore circumdedit. Neque multo post, cum lividas carnes ungula cruenta pulsaret et sulcatis lateribus dolor quæreret veritatem, infelicissimus juvenis volens conpendio mortis longos vitare cruciatus, dum in suum mentitur sanguinem, accusavit alienum solusque omnium miser meritus visus est percuti, quia non reliquit innoxiæ, unde posset negare. At vero mulier sexo fortior suo, cum eculeus corpus extenderet et sordidas pædore carceris manus post tergum vincula cohiberent, oculis, quos tantum tortor alligare non poterat, suspexit ad cælum et volutis per ora lacrimis: ' Tu,' inquit, ' testis, Domine Iesu, cui occultum nihil est, qui es scrutator renis et cordis, non ideo me negare velle, ne peream At tu, miserrime homo, si interire festinas, cur duos interimis innocentes? Equidem et ipsa cupio mori, cupio invisum hoc corpus exuere, sed non quasi adultera. Præsto jugulum, micantem intrepida excipio mucronem, innocentia nx tantum mecum feram. Non moritur, quisquis victurus occiditur.'

Igitur consularis pastis cruore luminibus, ut fera, quæ gustatum semel sanguinem semper sitit, duplicare tormenta jubet et sævum dentibus frendens similem carnifici minitatus est pœnam, nisi confiteretur sexus infirmior, quod non potuerat robur virile reticere.

' Succurre, Domine Iesu: ad unum hominem tuum quam plura sunt inventa supplicia! ' Crines ligantur ad stipitem et toto corpore ad eculeum fortius alligato vicinus pedibus ignis adponitur, utrumque latus cami fex fodit nec papillis dantur indutiæ: inmota mulier manet et a dolore corporis spiritu separato, dum conscientiæ bono fruitur, vetuit circa se sævire tormenta. Iudex crudelis quasi superatus adtollitur, ilia dominum deprecatur solvuntur membra conpagibus, ilia oculos ad cælum tendit; De communi scelere alius confitetur, ilia pro confitente negat et periclitans ipsa alium vindicat periclitantem.

Una interim vox: ' Cæde, ure, lacera; Non feci. Si dictis tollitur fides, veniet dies, quæ hoc crimen diligenter excutiat; Habebo judicem meum.' Lam lassus tortor suspirabat in gemitum nec erat novo vulneri locus, jam victa sævitia corpus, quod laniarat, horrebat: extemplo ira excitus consularis: ' Quid miramini,' inquit, ' circumstantes, si torqueri mavult mulier, quam perire? Adulterium certe sine duobus committi non potest et esse eredi bilius reor noxiam ream negare de scelere, quam innocentem juvenem confiteri.'

Pari igitur prolata in utrumque sententia damnatos carnifex trahit. Totus ad spectaculum populus effunditur, et prorsus quasi migrare civitas putaretur, stipatis proruens portis turba densatur. Et quidem miserrimi juvenis ad primum statim ictum amputatur gladio caput truncumque in suo sanguine volutatur cadaver. Postquam vero ad feminam ventum est et flexis in terram poplitibus super trementem cervicem micans elevatus est gladius et exercitatam carnifex dexteram totis viribus concitavit, ad primum corporis tactum stetit mucro letalis et leviter perstringens cutem rasuræ modicæ sanguinem aspersit. Inbellem manum percussor expavit, et victam dexteram gladio marcescente miratus in secundos impetus torquet. Languidus rursum in feminam mucro delabitur et, quasi ferrum ream timeret adtingere, circa eer vicem torpet innoxium. Itaque furens et anhelus lictor paludamento in eer vicem retorto, dum totas expedit vires, fibulam, quæ chlamydis mordebat oras, in humum excussit ignarusque rei ensem librat in vulnus et: ' En tibi,' ait mulier, ' ex umero aurum ruit. Collige multo quæsitum labore, ne pereat.'

Rogo, quæ est ista securitas? Impendentem non timet mortem, lætatur percussa, carnifex pallet oculi gladium non videntes tantum fibulam vident et, ne parum esset, quod non formidabat interitum, præstabat beneficium sævienti. Lam igitur et tertius ictus: sacramentum frustraverat trinitatis. Lam speculator exterritus et non credens ferro mucronem aptabat in jugulum, ut, qui secare non poterat, saltim premente manu corpori conderetur: O omnibus inaudita res sæculis!—Ad capulum gladius reflectitur, et velut dominum suum victus aspiciens confessus est se ferire non posse.

Hue, hue mihi trium exempla puerorum, qui inter frigidos flammarum globos hymnos edidere pro fletibus; Circa quorum sarabara sanctamque cæsariem innoxium lusit incendium. Hue beati Danihelis revocetur historia, juxta quern adulantibus caudis prædam suam leonum ora timuerunt. Nunc Susanna nobilis fide mentes omnium subeat, quæ iniquo damnata judicio sancto spiritu puerum replente servata est. Ecce non dispar in utraque misericordia domini: ilia liberata per judicem, ne iret ad gladium, hæc a judice damnata absoluta per gladium est.

Tandem ergo ad feminam vindicandam populus armatur. Omnis ætas, omnis sexus carnificem fugat et cœtu in circulum cœunte non credit pæne unusquisque, quod vidit. Turbatur tali nuntio urbs propinqua et tota lictorum caterva glomeratur. E quibus medius, ad quern damnatorum cura pertinebat, erumpens et ' canitiem immundam perfuse pulvere turpans ' Meum,' inquit, ' O cives, petitis caput, me illi vicarium datis! Si misericordes, si clementes estis, si vultis servare damnatam, innocens certe perire non debeo.' Quo fletu vulgi concussus est animus mæstusque se per omnes torpor insinuat et mirum in modum voluntate mutata, cum pietatis fuisset, quod ante defenderant, pietatis visum est genus, ut paterentur occidi.

Novus igitur ensis, novus percussor adponitur.

Stat victima Christo tantum favente munita. Semel percussa cone utitur, iterum repetita quassatur, tertio vulnerata prosternitur et—O divinæ potentiæ sublimanda maiestas!—Quæ prius fuerat quarto percussa nec læsa, ideo paululum visa est mori, ne pro ea periret innoxius.

Clerici, quibus id officii erat, cruentum linteo cadaver obvolvunt et fossam humum lapidibus construentes ex more tumulum parant. Festinato sol cursu occa svun petit, et misericordiam domini celatura nox advenit. Subito feminæ palpitat pectus et oculis quærentibus lucem corpus animatur ad vitam: jam spirat, jam videt, jam sublevatur et loquitur, jam in illam potest vocem erumpere: ' Dominus, auxiliator meus, non timebo, quid faciat mihi homo.'

Anus interim quædam, quæ ecclesiæ sustentabatur opibus, debitum cælo spiritum reddidit, et quasi de industria ordine currente rerum vicarium tumulo corpus operitur. Dubia adhuc luce in lictore zabulus occurrit, quærit cadaver occisae, sepulchrum sibi monstrari petit; Vivere putat, quam mori potuisse miratur. Recens a clericis cæspes ostenditur et dudum superiecta humus cum his vocibus ingeritur flagitanti: ' Erue scilicet ossa jam condita, infer novum sepulchro bellum, et si hoc parum est, avibus ferisque lanianda membra discerpe; Septies percussa debet aliquid morte plus perpeti.'

Tali invidia carnifice confuso clam domi mulier focilatur et, ne forte creber ad ecelesiam medici commeatus suspicionis panderet viam, cum quibusdam virginibus ad secretiorem villulam secto crine transmittitur. Ibi paulatim virili habitu veste mutata in cicatricem vulnus obducitur. Et ' O vere jus summum summa malitia! '—Post tanta miracula adhuc saeviunt leges.

En quo me gestorum ordo protraxit! Lam enim ad Evagrii nostri nomen advenimus. Cujus ego pro Christo laborem si arbitrer a me dici posse, non sapiam, si penitus tacere velim, voce in gaudium erumpente non possim. Quis enim valeat digno canere præconio Auxentium Mediolanii incubantem hujus excubiis sepultum pæne ante quam mortuum, Romanum episcopum jam pæne factionis laqueis inretitum et vicisse adversarios et non nocuisse superatis?

' Verum hæc ipse equidem spatiis exclusus iniquis

Prætereo atque aliis post me memoranda relinquo.'

Præsentis tantum rei fine contentus sum: imperatorem industria adit, precibus fatigat, merito lenit, sollicitudine promeretur, ut redditam vitæ redderet libertati.

Index