GILONIS CARDINALIS EPISCOPI HISTORIA DE VIA HIEROSOLYMITANA
Hactenus intentus levibus puerilia dixi, Materia puero conveniente levi. Nec Turno dedimus carmen, nec carmen Achilli, Sed juvenis juveni carmina plura dedi, Materiamque gravem penitus mens nostra refugit, Et levibus nugis dedita tota fuit. IEtas mollis erat teneris et lusibus apta, Quæque gravant mentem ferre nequibat ea. Ausus eram, memini, de bellis scribere; Sed, ne Materia premerer, musa reliquit opus; Nam quamvis modicas mea ludere cymba per undas Non dubitet, magnas horret adire tamen. Nunc anni surgunt, et surgere carmina debent. Tempora cum numeris convenienter eunt. Jam, positis remis, velo concussa per æquor Evolet ex humili littore pulsa ratis. Errat ut ille rotam qui per declivia motam Nititur ut teneat, cum rota missa ruat, Sic miser immundum qui non vult perdere mundum Errat: dum sequitur quod ruit, obruitur. Ergo quisque moram, quia mundus habetur ad horam. Pellat, et hoc quærat quod mora nulla terat. Detineat fundus nullum, donius optima, mundus, Quin quærat lucem suspiciendo crucem. Christus prægessit, Christo victoria cessit; Crux quam susjtinuit nostra medela fuit. Ergo lege pari qui Christum vuft imitari Subdat cervicem, suscipiatque vicem. Securi pugnant, qui sub tali duce pugnant; Huic qui pugnabit dux bonus æra dabit. Vere securi pugnant, quia surit habituri Æternam requiem perpetuamque diem.
Est ope divina Tureorum facta ruina. Hoc pro laude Dei, licet impar materiei. Carmine perstringo facili, nec ludicra lingo. Christe, meæ menti tua bella referre volenti Adsis, laus cujus series est carminis hujus, Ut bene proveniant et te duce carmina fiant. Christicolæ gentes, gladioque fideque nitentes, Ut sacra purgarent a sordibus, et superarent Tureos insanos, fœdantes fana, profanos, Conjuraverunt, et Jherusalem petierunt. Ast ubi jam lassas, jam multa pericula passus, Æquoreum littus tetigit chorus ille beatus, Transiit æquoream rabiem petiitque Nicæam, In qua ter centum ter quinque triumque parentum Conventus mores struxit docuitque minores. Sed male mutata Christique fide vacuata Christum spernebat, gentilia monstra colebat, Et, quoniam Christum prius hæc coluisse putatur, Ad Christum corrupta prius merito revocatur. Ergo disponunt acies, tentoria ponunt, Undique conveniunt, et bello congrua fiunt. Partem, quam mundus vocat occasum, Bœmundus Occupat, et contra muros statuit sua castra; Qui locus est plaustro junctus contrarius austro, Ille tuæ forti, datus est, Godefride, cohorti. In loca succedunt alii, quæ congrua credunt. Cunctorum portus vertuntur solis ad ortus. Militibus densi Raymundus cum Podiensi, Hugo comes magnus, leo sævis, mitibus agnus, Et satis expertus per prælia dira Robertus, Dux quoque Flandrensis, cujus non fallitur ensis, †Stephanus muros expugnabant ruituros. Tuta sed a turbis pars una remanserat urbis, Nec timet assaltus pars quam sol respicit altus, Nam lacus immensus, multaque uligine densus, Hos defensabat, nostros transire negabat. Sed tamen hanc partem nostri tetigere per artem; Namque superjectis ratibus, multis quoque tectis, Quas Cæsar dictus junctis per terrea bobus Fecerat adduci voto tunc auxiliandi, Sic quasi per pontes potuerunt tangere sontes. Frustra securos petierunt denique muros. Acriter insistunt nostri, Turcique resistunt, Acriter impellunt illos, illique repellunt. Sæva venenatas gens mittit ab urbe sagittas, Cuique sagitta dabat leve vulnus, eum perimebat; Et, dum successit, per turpia dicta lacessit Christi cultores, cane dicens deteriores. Vocibus ingratis nostris satis exagitatis, Altior ad duros portatur machina muros. Gentiles miseri tandem cœpere vereri. Nostri non segnes lapides jaculantur et ignes, Turres impellunt, affixaque tela revellunt A clypeis, hostes proprio telo ferientes. Utque cadit spissus imber cum grandine missus, Sic non vitatæ mittuntur ubique sagittæ. Tela cadunt, miserique gemunt, moriuntur Utrinque, Hi gladiis, alii baculis pugnant sudibusque; Magnus erat turbæ clamor trepidantis in urbe. [Ergo plorantes manibus quoque significantes. Orarunt pacem, clamarunt deditionem, Expediunt dextras vaduntque recludere portas. Exultant nostri, laudant magnalia Christi. Primum purgari censent a sordibus urbem Et consignari per aquam prece sanctificatam Cumque hymnis crucibusque intrant reconciliatam. Mittuntur sacri portantes sacra ministri Lustrant securos benedicta aspergine muros Cantantes modulos divinis ritibus aptos. Talia dum cives virtranditttque capescunt, Protinus irati in gentilia monstra recurrunt, Cuncta profanari magica vertigine dicunt, Et proturbantes extra sacra agmina trudunt. Sic irritantur legiones Christicolarum Et delusa dolent mysteria cœlicolarum, Acrius insurgunt celeres et in arma recurrunt, Deque profanatis pœnas cum sanguine poscunt. Acrius incumbunt, balistas, fundibula aptant. Perfodiunt portas, miseros quasi carcere vallant, Excubias statuunt noctuque dieque caventes Ne quis colloquio exterior juvet interiores. Dumque instant vigiles sibi succedendo per horas Repperiunt quemdam per nigras ire tenebras Quærentem...... Vel portas ingrediendi Vel per...... cum clausis sermocinandi; Illi correptum graviter manicisque ligatum Cogunt aut citius quæ nosset cuncta profari. Aut duræ mortis gravia experimenta lucrari. Ille metu victus nimio, nec longa moratus, Dicere servata se devovet omnia vita. Hinc ubi fecit eum pia convenientia fidum, Exponit missum se civibus insinuatum, Ne desperarent, sed rem virtute tenerent, Namque sequente die plenum solamen haberent, Quando...... et obsessi mortificare Possent atque opibus cum libertate vacare: Millia nam propius plus consedisse trecenta Sultano ducibus Solymannoque coacta, Quæ sic de propriis se viribus exhylararent Et quasi victores jam facti glorificarent, Agmina Christicolum quo jam deleta putarent, Solaque de spoliis inter se bella pararent; Mane etiam primo statuissent castra movere, Illa quoque ante urbem, vacua statione, locare Quæ fuerat tibi, dux Raymunde, tuisque relicta. Quando ibi prima duces cœperunt figere castra. Qui retrorsus adhuc aberant ad millia bina, Pro quibus est missum citius, jussique venire. Ipsa in planitie tentoria disposuere. Legatus porro, jam factus sponte fidelis Purgari sese expetiit baptismatis unda. Quod dum fit citius concursu presbiterorum Egregius fulsit vir in ordine Christicolarum. Mane igitur primo nostri vertuntur in arma, Urbis perfidiam punitum sorte suprema. Fit clamor multus, variatur ..... †vultus Istinc pugnantum, atque illinc extrema gementum. Tormentis, jaculis, gladiis quoque bella geruntur, Haud multum distat quin protinus ingrediantur. ] Ejum sic instarent nostri, miseri trepidarent. Et jam constricti sua vellent reddere victi, Ecce repentino clamore ululante Nicæa Milibus auditis montana videntur operta Quæ, dum dissiliunt per declivia montis, Altera contiguæ properant per concava vallis. Gens tua, Christe, nimis metuens, suspirat ab imis Pectoribus; Clari bello cœpere precari Supplice voce Deum quod eis daret ipse trophæum. Ut conspexerunt Turei nostros, fremuerunt. Mox, ubi fecerunt tres turmas, disposuerunt Quod pars intraret muros inopesque juvaret Viribus et telis, et opem præstaret anhelis, Ipsi munirent portas, nostrosque ferirent. A gemina parte, comperta protinus arte, Noster in hostiles multo ruit impete miles; Pugnatur dure, sed non par actus utrimque, Sed perimunt nostri, pereunt enormiter illi, Franguntur rigide validis impulsibus hastæ, Pectora rupta sonant, rivosque cruoris inundant, Nec qui descendit montem posthac repetivit, Et, quod de nostris stolide prædixerat hostis, Hoc patitur victus, nec duros sustinet ictus; Sed celeres fugiunt, et tardi funera fiunt. Dimissa parma, fugit hic; Sua dum capit arma, Alter prostratus cadit, in capiendo moratus. Singula quid dico? Nullus succurrit amico. His pietate Dei victis, timuere Nicæi, Atque, metu tacti, tandem cessere coacti; Perque duos menses obsessæ gentis habenæ,. Dux, tibi traduntur, Constantinopolitane. His ita devictis, victis sub rege relictis, Successu læti nostri, nec cedere certi, Castra movent, Dominoque vovent jejunia, cujus Auxilio vicere pio gentis scelus hujus. Sed, quoniam per dura viam fuerant habituri, Ne populi languore sitis caderent perituri, In turmas cessere duas: tibi traditur una, Dux Boimunde; Tibi, comes Hugo, traditur una. Sicque graves colles nostri, licet ad mala molles, Transivere tribus non absque labore diebus, Inque die quarta, postquam via facta per arta, Illi securi quasi gens ignara futuri, Quos sibi commissos Boimundus ab agmine scissos Duxit, lætantes, grave nil restare putantes, Dum male se jactant et dum bene facta retractaut, Tureis insultant, ter centum milia spectant Tureorum; Mœsti tantæque resistere pesti Non ausi dubitant, prius ergo prælia vitant. Sed nullam mortem metuens, Boimunde, cohortem Instruis, ut viles depellat cuspide miles, Et ponis juxta rivos ex ordine castra, Quos nimis exosos vocat incola turba lutosos; Sed nondum nostri luerant ad bella parati, Cum quinquaginta centum ferrugine tincta Milia Tureorum cursu portantur equorum; Et non paulatim veniebant sive gradatim, Sed cito, more canum, quiddam grassando profanum Sese commiscent nostris, et prælia miscent. Noster commixtos miles ferit eminus istos, Et, fidei parma protectus, non timet arma. Turei vallabant nostros cursuque volabant, Et nunc instabant, nunc Christicolas fugiebant. Dumque fugit Tureus, sinuatus solvitur arcus; Arcu quippe magis pugnant, et non sine plagis. Dum grave cum Tureis bellum Boimundus haberet, Inque vicem Tureus nostros fugiendo fugaret (In fugiendo quidem vulnus facit et fugit idem, Nam modo qui Turei veteri sunt nomine Parthi, Fidere quos versis mos est fugiendo sagittis), Magna cohors magni non hujus conscia damni, Gente sub ignota quasi milibus octo remota, Colles gyrabat, nec tam prope bella putabat, Sed per legatum bellum scit adesse paratum, Consilio nitidus quem misit ei Boimundus. At, dum pugnatur, dum turba vocata moratur, Pars ea Turcorum, quos altera ripa tenebat, Ut faceret cædem de nostris quam sitiebat, Per loca nota parum tentoria Christicolarum Attigit, et cædes facit hostis, et occupat ædes, Datque neci lassos, et plurima vulnera passos, Oppida servantes nec martem ferre valentes; Qui, si marte mori possent, mors esset honori. Matribus hærentes illic truncare videres Infantes, gladioque dari miseras mulieres, Hoc ubi cognovit Boimundus, castra petivit, Sub duce Normanno dimittens prælia damno, Hosque juvare parat, quos gens mala pene necarat. Protinus elegit paucos, paucisque subegit Hanc gentem feedam, recipit tentoria, prædam, Armatosque viros circum tentoria ponit, Castraque terribili pro vallo milite munit. Dum duplices pugnant acies, illinc Boimundus, Ex hac parte comes Normannus in arma timendus, Francigenæ tacti nimio terrore, coacti Cum duce Normanno fugiunt, sed non sine damno, Marte, calore, siti crudeliter excruciati. Et nisi, dum fugerent, dum palmam pene tenerent Turei, vincentes se convertisset in hostes Dux Normannorum, signum clamando suorum, Lux ea plena malis nostris foret exitialis. Nec mora, Francigenæ ducti spe sedis amcenæ, Despiciendo, mori bene pro vita meliori, Ad sua conversi, circa tentoria sparsi, Facti castellum, permiscent denuo bellum, Dum nimis insistunt Turei, nostrique resistunt, Tela legunt pueri, cantant ex ordine cleri, Fortes pugnabant, mulieres collacrimabant, Altera prostratum portabat in oppida natum, Altera de rivis tendebat pocula vivis, Est aliquid quod quisque facit: tegit alter amicum; Hic fugit, hic sequitur? Captum rapit hic inimicum. Pene triumphantes nostros, te, Christe, vocantes, Turei prosternunt, et eorum prælia spernunt. Utque lupus, villas circumdans, quærit ovillas, Et, quas deceptas stabulis non esse receptas Aspicit, lias fundit miseras, et in ora recondit, Sic quoque vallantes Turei nostros trepidantes, Hunc, quem spectabant extra castella, necabant. Nostri quid facerent, nisi tanta pericula flerent? Non poterant dorsum dare, nec pugnare seorsum. Non satis est genti de palma non dubitanti Quod fuerant clausi nostri pugnare nec ausi. Sed monuit mille Tureos dux providus ille, Ut, quæ transierant nostri, montana requirant. Hac etenim de re dubii timidique fuere, Quod tegerent aliquos montana movebat iniquos. Ast eques armatus, nichil ad præcepta moratus, Montes lustravit, crudeliter ense necavit Mille viros ferme, mulieres, vulgus inerme, Exanimes factos, nimioque metu stupefactos, Multum tardatos rebusque suis oneratos, Qui, male sub caveis latitantes, non latuerunt Exploratores, sed turpiter interierunt. Ecce nichil timidus comes Hugo, dux Godefridus, Hortati fortem precibusque minisque coliortem, Cursu certabant, sociosque juvare parabant; Utque vident flentes socios jam deficientes. Dimittuntur equi; Quamvis non viribus æqui Essent, non dubitant, nec tela volantia vitant. Ergo ducum sidus, cum paucis, dux Godefridus In medium densæ gentis stricto volat ense, Et, veluti diram sus postquam colligit iram, Dente canis læsus, baculo vel arundine cæsus, Dente canes angit, ruit et venabula frangit, Hos ita conculcat Godefridus, et agmina sulcat. At comites Comitis dant multis tartara Ditis, Trans ripam rivi pugnantibus, in pede clivi. Istis prostratis, de clivo præcipitatis, Ascendit clivum Comes, implet sanguine rivum. Milia nam quinque morti dedit ipse decemque. Sed quod juncta manus Comiti fecit referamus. Omnibus accensis ad pugnandum, Podiensis Atque comes fortis Raimundus duxque cohortis, Audacesque viri, velut ad bellum solet iri, Paulatim veniunt; et ab his nova prælia fiunt. Hi cornu dextrum cædunt, aliique sinistrum, Qui prius inclusi fuerant formidine fusi. Fit strepitus inultus, fit magnus utrinque tumultus; Nec sonitu minimo dissolvitur arcus equino Nervo constrictus, sine quo satis est levis ictus Horum, spes quorum non est nisi cursus equorum; Ut vulnus geminum jactu det Tureus in uno, Cum serpentino jaculatur tela veneno. Dum sic pugnatur, nostri ter ab hoste fugantur, Terque fugæ dantur gentiles, sed revocantur, Et solitos cursus faciunt et vulnera rursus Sed puto cessissent, nec bella pati potuissent, Ni circa montes quidam Turei latitantes Acriter artarent nostros pluresque necarent. Quos ubi senserunt nostri Comites, Statuerunt Ut magis audaces committere bella sagaces Ad latebras irent, nec opino marte ferirent Hos qui pugnabant furtim multosque necabant. Protinus ingentes animis annisque vigentes Mille viri, laudis cupidi, sub tegmine fraudis Bella relinquentes, velut e bello fugientes, Ascendunt taciti montem, sed, monte potiti, Non tacuit Christi miles, fugit hostis; at isti Ensibus hos angunt, arcus et spicula frangunt. Non prodest domino nervo constrictus equino Arcus, non pharetra de cruda condita pelle, Non equus aut cursus, non illita spicula fello, Sed male turbantur, moriuntur, præcipitantur. His ita dispersis, multis in tartara mersis, Attoniti, belli subiti formidine tacti, Post illos reliqui fugiunt, dare terga coacti: Ergo resumentes animos nostri fugientes Turbant; funduntur Turci, fugiunt, moriuntur. Tardius egressi, Vel belli turbine fessi Acrius insurgunt, et equos calcaribus angunt. Francigenæ pronos faciunt ad pectora conos, Cornipedes spumant, aspersi sanguine fumant, Frena terunt, dominosque ferunt non impete parvo, Dumque ruunt, stratos feriunt (nam multus in arvo Tureus erat stratus, jaculis aut ense necatus), Exsuperare pares certant, flant, non leve nares, Albet et intinctus tabo cum pulvere rictus. Hostem quisque premit; Sed nox obscura diremit Gaudia nostrorum tristemque fugam miserorum, Et, quod non poterat levis arcus et irresolutus, Nec sonipes velox et longis cursibus aptus, Hoc importuna potuit nox turpis et una. Quippe per exosam noctem, diram, tenebrosam, Gens inimica Deo, Christi subdenda trophæo, Invenit latebras; Fugit ergo secuta tenebras, Atque per hanc noctem gens Christi perdidit hostem. Et tandem, tutus sub eadem nocte secutus Sævos gentiles, redit ad tentoria miles, Vestibus et telis dives multisque camelis. Mox Proceres læti sua membra dedere quieti. Solares ortus ubi lucifer attulit ortus, Surgunt, cognatos quondam, modo funera, natos Evertunt, fundunt, gemitus, sua pectora tundunt. Quisque brevi fossa cognati colligit ossa. Sæpe dabant aliqui tumulo caput hostis iniqui, Esse caput notum sperantes inde remotum. Vulnera contrectant, infixaque spicula spectant Vulneribus, plorant, et de pietate laborant. Aspiciuntque bonos equites in pulvere pronos, Qui, dum vivebant, super aurea strata jacebant; Inque die tota non sunt tentoria mota. Interea lassi recreantur vulnera passi. Curæ traduntur medicorum, tela leguntur, Et fiunt plenæ pharetræ, solidantur habenæ, Cuncta reformantur quorum manet usus egere. Altera lux oriens ubi noctis depulit astra, Castra movens miles sequitur gentilia castra. Miles at ille Dei cujusdam planitiei Dum loca transiret et tutus ab hostibus iret, Peste, calore, siti moriuntur in agmine multi. Inde recedentes securi, nil metuentes, Omine felici loca vastabant inimici; Hostis iter tutum dabat illis, tela tributum: Sicque metu mota patuit Romania tota, Nec sensit pœnam quis, donec ad Antiochenam Urbem, famosam muris, opibus speciosam. [Denique tam rite caruit via........... Ut quidam proceres, paucis comitantibus, irent Egregiasque urbes et fortia castra subirent; Sicque per extensas terræ Pamphylidos oras Et Cylicum fuit his spatiandi tuta voluptas Sicque metus gentes perterruit exanimatas Ut, cum Tharsenses nostrorum pauca viderent Agmina de muris se in con............. Sed quædam magni intercessit.......... Egregioque Duci fors aspera............ Nam, dum per quædam carecta cacumine celsa Mixtim transiret peditumque equitumque caterva, Quidam monstrosæ molis vel roboris ursus Pandebat rabidos in funera plurima rictus Dumque interceptum peditem laceraret acerbe Nullus et auderet pesti obvius ire malignæ Vicit iter durum pietas, ad cuncta parata, Ire vel in cladem properat, succurrere certa: Desilit alipede, procurrit et obvius hosti Ductor et exempto præfulgurat ense potenti. Ille autem contra prædam dimittit inermem Erigiturque super partem stans posteriorem Dux celer adverso mucronem pectore figit, Non tamen............ timente recondit, Ille Ducem strictum validis amplectitur ulnis Dux nihil attonitus... suis artando lacertis Sub se prosternit....... innodatus inhæsit; Et, dum.............. utrimque tenentur, Dum............... timente juvatur; Exterior............. pars vulnerat ensis, Osque............ super edita cruris. Tandem...... concursibus hoste perempto, JEgre................. vulnere duro Hæc dedit interea.... Domini per castra cohortem Mœrorem......... quoque causa timorem Nam......... Ductori hinc affore mortem Quidam............ metuebant debilitatem Quorum............. de culmine cunctos Dejiceret................ lumine cassos. Namque............... vectus equorum Per menses..... victum dedit omnibus unum. Tandem divinam recreatus per medicinam Cum sociis urbem pertendit ad Antiochenam De qua nobilium complures hystoricorum Multa reliquerunt dictorum scripta suorum, Sed neque se scriptis digne potuisse profari Quæ dicenda forent sunt inter dicta professi. Hujus nam meminit Moyses, rex historicorum, Quarta in fine Libri cui nomen dat Numerorum, Dum Dominum narrat Tribubus præcepta ferentem, Quo sibi promissam discernant ordine terram Hujus et insignis Hieremias, cum Sedechiam Narrat ibi ductum pœnam dare judicialem Quando, suis natis, sese inspectante, necatis Luminibus petiit Babylonis mœnia fossis; Hujus Hiezechihel, cum Templum spirituale Scribit, quod reputant Judæi materiale; Hanc Machabæorum Liber............ Quando secus Daphnen vatem dolet..... (Daphnes quippe fuit nemus halaus suavibus herbis, Fontibus egregiis, lauris simul ac cyparissis) Quod nunc accipimus............... Propter discursus ibi....... Alluit hanc fluvius, cui priscum nomen Orontis, Qui modo vulgatur vocitari............... Imminet huic quoque mons.............. Unde ferunt Solem specie................ Illius populus qui sit tam................ Dicitur ex scripto reliquis................. Illius atque locos reliquis................ Dicunt ob Zephyros circum spirando frequentes. Tertia majores inter prius hæc fuit urbes, Quam res acciperet Byzantica, quas modo vires. Hæc etiam Christi in primis insignia sumpsit, Christicolum nomen quando hic primordia cepit; Hic et apostolica Petro residente cathedra. Floruit ante foret quam............... Ergo profanatam male Christi turma dolentes Ad recoaptandam Christo venere frequentes.]
Urbis ut immensæ tetigerunt mœnia mense Octobris, turbis pars maxima cingitur urbis. Pons tamen in ferro fit pervius antea ferro. Multaque prædati licet et multis onerati Essent, disponunt acies, tentoria ponunt Inter inexhaustum fluvium murumque levatum. Et quia, munitæ genti bellique peritæ Si contendissent, per vires nil nocuissent, Ingenio quærunt quod per vim non potuerunt, Ingenioque fugant quæcunque vident nocitura, Accelerat quæ proficuo scit quisque futura. Ergo super flumen pontem Christi facit agmen, Per quem transisset, si grex malus invaluisset. Fiunt res,plures, fiunt ex ære secures, Fiunt ballistæ, plumbafa, phalarica, talpæ, Falces, tela, faces, aries, fundæque minaces, Mtdta per artifices celsas æquantur ad arces. Utque paraverunt quæcunque paranda fuerunt, Muros impugnant frustra, Turcique repugnant, Quæque parare vident nostros, ut inania rident. Nam quis speraret quod gens hæc exsuperaret Militibus plenam tam multis Antiochenam Urbem, quam clerus sapiens aliquis, vel Homerus, Si modo vixisset, describere non potuisset? Christicolæ fessi sunt ad sua castra regressi, Et se securos intra sua castra futuros Nocte putaverunt; Sed et hostes nocte fuerunt, Et male tranquilli nocuerunt pluribus illi, Nec semel hac fraude nocuit gens callida valde: Nocte lacessebant nostros, et nocte petebant, Non clausis portis inimica? Castra cohortis, Sed. levis interea bellum fortuna regebat, Inque vicem miseram gentem gens nostra premebat, Sæpe super nostros Tureorum dextra valebat. Jamque fatigatis nostris, opibusque minutis, In prædam pedites Christi misere quirites, Qui, dum prædari loca vellent hostis avari, Partim prædati, partimque fuere necati; Sed tamen illorum pauci, mortem sociorum Narrando tristes, faciunt socios quoque tristes. Inde nimis tristis Boimundus, rebus in istis, Supplex divinæ rogat auxilium medicinæ, Insidiasque parat genti, quæ fraude necarat Victum quærentes, nil per montana timentes. Ad victus igitur quærendos, ut prius, itur. Cum duce Flandrensi Boimundus consociatur. Armigeris (res armigeris prædicta dabatur) Præmissis mille, sequitur dux providus ille. Hos ubi prædantes viderunt insidiantes, Protinus e latebris salientes, undique crebris Vocibus insultant, et equorum pectora multant, Armigeros feriunt. Dum talia prælia fiunt, Cum parva gente Boimundus bella repente Turbavit, multos perimit, socios nec inultos Amplius esse sinit, gemitusque suos ibi finit. Hic quoque Flandrensis multos necat horridus ensis. Sic Turei telis populi cessere fidelis. Oppida victores repetunt, priscosque dolores Ponere præcipiunt, ponunt, solemnia fiunt. Tempora tranquilla victoria præbuit illa. Victus de villis, non insidiantibus ullis, Portabant gentes ad castra nichil metuentes. Ast ubi plena malis advenit hiems glacialis, Venit tempestas, nostros afflixit egestas. Imbribus et multis nivibus montana tumebant, Armenique, cibo qui castra juvare solebant, Per nimios fluctus nimios exstinguere luctus Non poterant; Flebat populus, quem grando premebat. Non inopes tantum glacies, sed tela premebant. Non aliqui portum Sancti Simeonis adibant, Qui navale forum dabat omni merce decorum. At fidei pugiles pœnas nimias fore viles Corporeas reputant, nec pœnis gaudia mutant, Nec bona tormentis titubat constantia mentis, Quamvis pressuras patiantur corpora duras; Sed quicunque pati potuerunt arma parati, Parvam nec fortem vix exstruxere cohortem Atque manu parva prædam rapuere per arva, Quos tulit eventus Gallorum clara juventus Enumerare licet; Sed quis tot acerrima dicet Prælia, pressuras, jejunia, frigora, curas Pauca quidem dico tristis, nec lumine sicco. Milia ter centum fuerant, tunc, æstimo, centum In bello clari vix possent annumerari. Sæpe quidem læti sua membra dedere quieti Et nil solliciti gaudebant ære miti; Sed, sub momento surgente per æra vento, Æris ingrati commotu præcipitati, Vix subitæ pesti poterant obsistere mcesti Cunctaque lustrabant imbres, et castra natabant. Quique locarat equum nocturno tempore secum Flebat eum mane, corpusque trahebat inane; Militibus mille qui cinctus erat prius, ille Pro nimia peste nec nomen habebat honeste Militis, atque pedes factus plorabat in ædes. Turpe quidem dictu! Sed miles inops sine victu Armigerum flentem flens ipse fame pereuntem A se pellebat, quia nec sibi sufficiebat. Proh dolor! Ipse pater nato, fratri quoque frater, Quos sibi servabat victus in morte negabat. Attonitis ducibus, quos miserat undique mundus, Cum Duce Flandrensi solatur eos Boimundus, Et bellatores j ubet armari meliores Ter decies mille pedites dux eligit ille, Armatique fere galeati mille fuere, Hique suos enses convertunt ad Syrienses: Oppida prædantur Syriæ, nostri recreantor. Telluris gratæ dum gaudet fertilitate, Diripiendo sata Syriæ, gens ilia beata, Tres ammirati (sic reges quippe vocati), Jerusalem, Calapi ductores atque Damasci, Ipsos invadunt, sed et hi nostris sua tradunt. Quippe recesserunt victi, plures perierunt. Hac palma freti, repetunt tentoria læti. Dantur opes, gaudent inopes, meliusque futurum Esse putant, credant nec posse resistere murum: Optima creduntur bona, quæ mala prima sequuntur. His ita transactis, mons exstans mœnibus altis Desuper æquatur, et castello decoratur, De quo spectaret speculator, si qua pararet Urbs armata dolis, de culmine pervia molis. Hic consumpserunt vim multam, nec potuerunt Castrum natura munitum vellere plura Agmina, nam nati Christi satis exagitati Pellebant contis cives de culmine montis. Viribus interea fractis, ex urbe Lycea Auxilium quærunt, quod non tamen obtinuerunt. Northmanno comiti dederant hanc urbe potiti Angii victores, patribusque suis meliores; Nec gens Anglorum gessit pugnas aliorum, Marte sed æquoreo fuit illa potita trophæo. Hoc genus oratum non est his participatum Mentis turma bonæ quæ gessit in obsidione; Nam grex Turcorum, divortia nota locorum Observans, nostris castella propinqua tenebat, E quibus auxilium dare Christi colis prohibebat. Auxilii postquam fiducia non fuit usquam, Hos invaserunt metus et pudor, obriguerunt Audaces animi, trepidant et in agmine primi; Pcenitet auctores rerum tot inisse labores, Pcenitet incepti; Mox in sua castra recepti, Dum perscrutantur quid agant, magis attenuantur Illorum mentes, mala quæque futura putantes Quæ poterant fieri, sed mens est nescia veri, Mens sapit humanum. Proceres dant denique vanum Consilium turbæ quod quisque recedat ab urbe Et se tutetur, ne turpi morte necetur. Dum sunt attonitæ tot gentes, fama repente Rem docet ingratam, pugnam prope castra paratam. Nam tres prædicti, primo certamine victi, Turba collecta, castrorum solvere tecta Haud diffidebant, et ad hoc taciti veniebant. Hæc ubi torpentes, quasi de somno redeuntes, Auribus hauserunt, alios alii monuerunt. Albescunt vultus, auditur ubique tumultus. Et, veluti, ventus cum fit subito violentus, Murmura parva freti, sed non omnino quieti, Turbat, at inflatum resonat mare, reddit hiatum, Res referens subitas sic aspera fama jacentes Attollit mentes, animos agit ira furentes. Protinus e castris acies procedit equestris, Quæ quadringentis armata simulque trecentis, Quatuor exemptis paucis in castra retentis, Examen diræ gentis non horret adire. Inde vigens dextris, pede prompta caterva pedestris, In numero parvo renitens exponitur arvo, In qua quingenti pedites ibant numerati. Nec simul incedunt, sed in agmina quinque recedunt, Emensisque tribus leugis aliisque duabus, Eminus optatos hostes videre paratos Ad pontem ferri; Nequeunt numerando referri Agmina Tureorum, nec vis capit hæc oculorum. Hostes absque mora, sub eadem scilicet hora, Nostros viderunt, et in ipsos se rapuerunt; Spicula mittuntur, clamores tela sequuntur. Instant pagani, jactu frustrantur inani. Tureus equo gaudens, nec prælia cominus audens Exspectare, tonat verbis, nostrosque coronat. Nostri vallati stant in medio glomerati, Et Tureis obstant; Clypei galeæque resultant Ictibus immensis, ensemque reverberat ensis. Jamque fatigati Turei, lateque necati, Non spe vincendi contendunt, sed fugiendi. Mox versis scutis petitur fuga, causa salutis. Tureus equum, frenis indulgens, urget habenis. Præceps ille fugit, tellus pede concita mugit. In campo lentus jacet arcus pulverulentus. Iste jacit pictas pharetras, capit ille relictas, Alter currendo se liberat orbe rotundo. Singula quid dicam? Gentem superant inimicam, Vix evaserunt aliqui, plures perierunt, Qui, dum luctantur superare vadum, superantur; In bello strati pauci sunt ense necati. Hanc stragem quidam gentiles prospiciebant, Castellum quoddam qui non procul inde tenebant; Lllico fugerunt et castrum deseruerunt. Huic proceres nostri custodes imposuerunt, Qui custodirent pontem; Post hæc redierunt Auxilio fulti divino, fortiter ulti. Hos exceperunt socii, lætique fuerunt, Conflictu duplici quod conciderant inimici. Nam, dum prædicti pugnant, ad castra relicti Insignem palmam de civibus obtinuerunt, Et multi, virtute Dei, paucos timuerunt. Non tamen audaci populo fiducia cessit, Nec sociis adversa suis fortuna repressit. Ergo, repente cavis de turribus egredientes. Turei turbabant victus ad castra ferentes: Neve dolo tali paterentur sæpe ruinam, Invenere duces nostri super hoc medicinam, Atque super montem, juxta fluvium, prope.pontem, Castellum fieri statuunt, pontemque tueri. Sed res difficilis non perficeretur ab illis Bello quassatis, et viribus attenuatis. Mox Boimundus equo celer insilit, et\ quasi præco Convocat e castris aliquos, vergentibus astris; Ægidii Sancti comes associatur eunti. Ensibus ergo bonis fisi, Sancti Simeonis Ad portum properant, ut ab bis suffragia quærant, Qui sua vendebant illic, nostrisque favebant. Hi sunt Genuenses, Angli, Venetumque colentes, Pisani, cuncti navali marte periti. Dumque duces aberant, reliqui torpescere sperant, Si non impeterent cives urbique nocerent. Protinus afflatis animis vento levitatis, Urbanum temere pontem nostri petiere. Sic inconsultæ gentis facto grege, stulte Provocat hostiles Tureos prope mœnia miles. Funduntur portis subito, clamoribus ortis, Nudati pedites, quorum vix spicula vites, Prosiliuntque citi juvenes vittis redimiti, Et procul exertis jaculantur utrinque lacertis; Ille sudes jacit, hic lapides, hic tela, sed ille Dum trahitur gemit; Hic petitur per spicula mille; Lumina nostrorum nubes hebetant jaculorum,. Atque coarctati crudeli cedere marti, Qui tot vicerunt toties, prius hic didicerunt. Laxatis loris fugiunt, multumque cruoris Amittunt; Parthus confractos proterit artus; Hic pedis, hic oris vulnus gemit, ille, cruoris Exhaustas venas dum respicit, inter habenas Labitur, et plenam defunctis mordet arenam. Nullus equi frontem vertit, donec fuga pontem Pieperit, ut dixi, quem dudum navibus ipsi Struxerunt; Sed ibi restant animi melioris Agmina, quæ necdum fuerant oblita decoris, Et se defendunt clypeis, hostesque retardant. Plures, dum trepidi pontem conscendere tardant, Turpiter oppressi moriuntur flumine mersi. Turei lætantur, flent nostri, castra petuntur. Nec sic lassatur ferus hostis, at insidiatur, Dum succedit ei, male callidus huic aciei, Quæ Ducis hortatu veniebat cum comitatu Forti, multiplici; Sed et hunc superant inimici, Atque necant peditum tria milia. Turma quiritum Evasit latitans per colles, prælia vitans. Nec mora: gaudentes de turribus illa videntes Persæ ridebant nostros, qui castra tenebant, Remque docent signis, strepitu, clamoribus, hymnis Ergo vir intrepidus Flandrensis, Dux Godefridus, Robertus, Stephanus, Tancretius, Hugo, Tatinus, Qui, dum vivebat, naso, non laude carebat, Et reliqui fortes armantur, et ecce cohortes Procedunt, plorant, quia frustra sæpe laborant. Optat quisque mori, nisi bellum cedat honori. Mors ingrata, gravis, foret illis grata, suavis. Integrat illorum mente? Solator eorum Et rogat intensis precibus præsul Podiensis Ne desperarent, quia credentes superarent, Gervicesque gregis summi signat cruce regis. Pluribus hortati, mortemque subire parati Aut superare, boni proceres fideique patroni Illuc accelerant, ubi se concurrere sperant Hostibus, et tacite graditur prior, et sine lite Corripit ignarum Hugo, ductor Francigenarum, Amotique parum cursores Christicolarum Stantia summa ducum vexilla vident quasi lucum. 'Nec mora per scalas Godefridus segregat alas. En modo devictus Dux et de strage relictus Emersit subito de montibus, et repetito Milite signa gerens demissa, fugam sibi quærens, Visa recognovit vexilla, metumque removit. Præcipit et stare sua signa tubisque sonare. Alterutrum gaudent sociorum scuta videre, Alterutrumque viris resides animi rediere. Exacuit Persas victoria parta recenter. Erigitur sonipes, dominum gerit impatienter. Arcus lunantur, clypei galeæque parantur, Jam resonant nervi, jam Turei tela protervi Intorquent, jam cornipedes saliunt quasi cervi, Jam tubicen teter lituis sonat, obstrepit æther, Jam cava saxa datas voces reddunt geminatas. Undique bellatur, belli fortuna vagatur. Nam modo terga dabant hostes, modo nostra fugabant Agmina, per bellum versat Bellona flagellum. Diversum jacitur nec eisdem missile votis. Destinat hic jaculum præsentibus, ille remotis. Cedere crinitus juvenis, non pellere doctus Funditur in plano, jactu terit æra vano. Neve petat palmam gens conspicienda capillis Libertate fugæ, libertas clauditur illis. Ergo Dei Proceres, umbonibus ordine junctis, Sic cinxere viros, ut sylva cacumina montis. Undique stant turbæ: Godefridus pugnat ab urbe, Imminet a tergo Boimundus. Cominus ergo Pugna fit immitis, tanto minus apta sagittis. Flectit equum Parthus, nusquam vetat hoc locus artus; Tingit Persarum eruor enses Francigenarum. Ensis inexperti studio conantur inerti Turei per minimam campo se reddere rimam Ut pateant aditus et possint tangere littus, Se satis exercent, sed eos stipata cœrcent Agmina, constrictus nequit hostis cedere victus. Stat stupidus furor eous, via nulla saluti, Non jaculis licet aut solitis anfractibus uti. Audax et timidus pereunt simul; Huic prohibetur In pugna pugnare, sed huic fuga fida negatur. Immodicæ turbæ modico capiuntur ab orbe. Tureus, in oppositum dum sæpius erigit ictum, Confossis costis socii, partem juvat hostis. Pectora pectoribus et membris membra teruntur. Soli bella gerunt nostri, Turei patiuntur. Parthus, Arabs, proni succumbunt ultro mucroni, Nec nostri tantum possunt prosternere, quantum Agmina densa mori; Claudit madefacta cruori Terra viam, rimas quia jam compleverat imas Sanguis cognatus, nec habet quos pandat hiatus. Pulvis ubi cessit, quem sanguinis unda repressit, Vincendi certum signum campum per apertum Conspiciunt nostri factos de sanguine rivos, Et sustentantes erecta cadavera vivos. Et, quoniam tantum licuit pro strage nocentum, Se stolidæ gentes reputabant esse nocentes. Miles, ut eoo videt arva cruore natare, Cessit, et exhaustas vires voluit renovare. Rupit ut illa chorum nubes glomerata virorum Conversis frenis in se ruit, urget habenis Lassos cornipedes, caruitque modo nova cædes Hic fratrem terit, ille patrem, civilia bella Exercent, dominumque premit super obruta sella. Et, velut in stagnis cum sæpe recluditur amnis, Undæ detentæ, disrupto fonte, repente Prosiliunt, primæ fugiunt, reliquæque sequuntur, Impediunt alias aliæ, certare videntur: Haud secus ad planum properat vulgus male sanum Et fugit ad pontem. Calcans Dux Bullicus hostem Occupat ingressum pontis prohibetque regressum, Ense cruentato, populo graviter superato. Ira, locus, gladius pugnant, vim quodque Duci dat: Hæc animos firmat, hic impedit, ille trucidat. Dux, spes nostrorum, Tureis confusio, luctus, Truncat equos, equites, recipitque cadavera fluctus. Quod non de Tydeo legitur, nec de Capaneo, Quod non Æacides, non Hector, non Diomedes, Dux potuit, neque nos latuit res digna relatu. Mole sua terrens Proceres multoque paratu Dirus Arabs, gladium volvens radiante rotatu, Præcipiti portatus equo celerique volatu, Constititi ante Ducem; Putat hanc exstinguere lucem, Et super invictum caput altius erigit ictum. Præcavet iratus Dux, sub clypeo replicatus. Moxque coruscantem gladium levat, et ferit hostem, Os, caput illidit, vitalia tota cecidit, Spargit et arvinam, rumpit cum pectore spinam. Sic homo truncatus cadit in duo dimidiatus, Atque super scutum partes in mille minutum Pars cecidit, pars hæret equo, trahiturque supina, Estque sui moderator equi non justa rapina. Ictu sic uno fit magna nec una ruina. Dicere succincte si vellem funera victæ Gentis, quas mortes sunt passæ mille cohortes, Aut quid Northmannus comes egerit, aut Hugo Magnus, Flandrensisve manus, essem, me judice, vanus. Non Maro,-— non Macer quid ibi Tancretius acer exprimerent, et verbis tacta carerent. Hic decus eoum cecidit, nullumque trophæum Hoc magis afflixit cives. Hic dextra revixit Mortua nostrorum satiata cruore virorum, Hic admirati primates sunt jugulati, Hic urbis magnæ fractæ cecidere columnæ, Hic quoque consilio, rex designatus inani. Filius occubuit magni regis Casiani. Corporibus plenum flumen stetit Antiochenum Undaque pallorem mutans imitata ruborem est. In pontis strata sunt milia quinque necata, Fitque pavimentum de corporibus morientum. Jamque fatigati, multis spoliis onerati, •Nocte duces læti redeunt, dant membra quieti. Sed vigilant sensus, hostesque fugare videntur Quique suos, capuloque manus absente moventur. Postquam clara dies nituit, nostri nituere Vestibus, æra suis victores distribuere. Tunc capti numerantur equi, septemque fuere Milia, tunc equites totidem Proceres statuere, His ita transactis, castellum turribus altis Et solido fundo stabilitum dant Raimundo. Dum bene succedit, dum sæpius alea fati Mergit gentiles, sunt extra castra vocati A ducibus magis audaces meliusque parati. Quilibet hostili gaudens occurrere damno Ducitur ad prædam, sed non hortamine magno. Ooi, festinantes fluviumque sub urbe vadantes, Mulas et mulos capiunt, multosque camelos, Et subito rapiunt animalia millia quinque, Cum totidem, licet urbani jaculentur, utrinque. Hic quoque, quo juvenes prædam cepere, novatur Quoddam castellum, vallumque vetus reparatur. Illud Tancredo committitur omine læto; Nam præmonstrabat minimi custodia muri Urbis custodem, prænuntia facta futuri. Jam timet obsessus civis, clamorque repressus Est insultantis populi de se meditantis. Pluribus afflictus dolet, at penuria victus Acrius angebat, quia vix exire licebat, Post hæc inter se statuerunt talia Persæ, Ut pax ad* tempus cum Christicolis habeatur, Qualiter interea se reddant discutiatur. Sic igitur coram pax confirmatur ad horam. Portæ cælatæ sunt interea reseratæ, Muros hostiles, posita formidine, miles Circuit, et tuto Parthi, tandemque soluto Arcu, ridebant nostris, et castra petebant. At Gualo, vir fortis, dum lumina pascit in hortis, Perfidiæ gentis nimis immemor hæc simulantis Dum delectatur, male fida fides violatur: Occubuit nempe, loca dum videt æmula Tempe. Jura fidesque data sunt morte viri temerata, Quem simul elusit, se civis in urbe retrusit. Audiit ut funus Humberga decens et Hugonis Filia, nupta prius comitis, nunc nupta Gualonis, Palluit, atque genas secat unguibus illa protervis, Et sustentatur, matrum stipata catervis. Dextra comas lacerat; Sed quæ lacerat laceratur, Subtilisque mdnus subtili crine secatur. Exanimemque diu vox pressa dolore reliquit. Sed tandem voci via vix laxatur, et inquit: « Tantane sustinuit Deus infortunia genti Occurrisse suæ, plus inimica mihi? Occubuitne decus Francorum, maximus hostis Hostibus, ille meus, spesque salusque suis? Languet morte gravi, bello non languida dextra Languet, et occubuit vir Gualo, vita mea. Me miseram! Non obsequium miserabile feci, Vir, tibi; Cum caderes, compariter cecidi. Hei mihi! Non fovi; Non clausi, non ego lavi Os, oculos, vulnus, veste, manu, lacrymis. Lux mea, cui moriens morituram deseruisti? Ut tecum morerer dignior ipsa fui. Tu mihi, tu certe, memini, jurare solebas Te vitaturum cautius insidias. Sed quam non poterat gens perfida demere bello, Est sublata tibi vita beata dolo. Quid faciam procul a patria, procul a patre degens? Quid faciet fragilis femina castra sequens? Figite me quibus est pietas, opponite telis Parthorum miseram; Mors mihi pœna levis. Mors, mofs pœna levis, si jungar morte Galoni, Si non sim Tureo præda futura truci. Hos levat Evrardus frater solamine questus, Et reprimit blanda voce graves gemitus. Sic apud hostilem variis eventibus urbem Ducebant longam nostrates obsidionem. Inter Christicolas et Christi nominis hostes Pugna trahebatur prope denos aspera menses, Instabant isti fisi virtute superna. Obstabant illi nitentes fraude pate[rnaj. Sperabant siquidem nostros vel deficientes Deserere in medio frustratos sæpe labores Vel sibi myriadas Persarum gentis adesse, More locustarumque obstantia cuncta vorare. Tali comperto rumore beata caterva In conspectu urbis producit pignora sacra, Illic obsidio septem j uratur in annos Rursus et in totidem, nisi virtus cœlica muros Panderet ante sibi, quæ spem resecavit inanem Civibus immodicumque incussit causa timorem.
Talia apud Syriam varia dum sorte geruntur, Nuncque hinc nunc illinc mala vel bona distribuunto Venit ad Heroas supplex Legatio nostros, Consilii poscens simul auxiliique ministros; Præcipueque Ducis compellat nobile nomen Vulgatum fama terram volitante per omnem. Unde tamen vel cur Legatio venerit ista,. Restat ut expediat narratio suppeditata. Terra inter geminos ditissima clauditur amnes, Tygrin et Euphratem, populos famosa per omnes, In græco retinens Mesopotamia nomen Ex habitu terræ (?) Conservat nominis omen. A fluvio ad fluvium tantum distare videtur, Quantum... pedibus septena luce meatur. Hæc inter plures gremio quas continet urbes, Urbs antiqua, potens, speciosa, et divite vena, Eminet antiquæ Babyloni nempe coæva Nam, quo Chaldæam pharetrata Semiramis 1 arcem Tempore construxit, simul hæc quoque condita fulsit; Nomine corrupto quæ nunc Rahasia dicta, Temporis antiqui possedit nomen Edyssa. Hæc secus Assyrias jacet ad sex millia 2 Charras, Romanis ducibus Crassorum morte perosas, In quibus antiquus degebat Abram patriarcha Cum de Chaldaica divino numine flamma Erutus evasit, fuerat qua frater adustus, Unde et voce Dei mox est excedere jussus. Sed jam præmissæ textus repetatur Edyssæ, In qua regna tenens fuit Abgarus ille beatus, Ex Domini Christi rescripto magnificatus, Ac morbi veteris cruciatibus exoneratus. Hæc ibi temporibus permansit epistola multis, Atque ea ab adversis tutavit mœnia cunctis: Nam, si barbaricus furor illuc perveniebat, Baptizatus eam puer alta ex arce legebat, Moxque vel in pacem gens ex feritate redibat, Aut terrore fugam divino tacta petebat. Hic quoque Taddæus, in Septuaginta probatus, Et fidei normam contradidit et requievit; Hic etiam Thomæ, qui Christi vulnera sensit, Et dubitans nobis dubitandi crimen ademit. Corpus ab Indorum regionibus esse relatum Creditur, et magnis hic honoribus accumulatum. Hæc semel in Christi postquam..... amorem, Numquam sustinuit frigescere religionem Sed, neque schismaticis 1 patiens concedere ad horam Catholici tenuit moderaminis integritatem, Unde et gentilis mala plurima conditionis, Et tulit hæreticæ feritates impietatis. Maxima sed fuit hæc odiorum primaque causa, Quæ super hanc gravius commovit finitima arma, Quod Syriæ veniens Christi chorus ad regionem Antiochi quateret variis conflictibus urbem. Et nec eos magno valuissent vincere bello, Sed nec ab obsesso saltem depellere muro. Inde graves iræ contra genus omne piorum, Et desiderium delendi nomen eorum. Propterea celsam circa concursus Edyssam Vastabat totam regionis fertilitatem. Illuc vicini cuncta de parte gregati,, Illuc longinqui fama stimulante vocati, Qppida,i rura, casas, castellaque concutiebant, Matres, prata, viros, animalia diripiebant. Nonnunquam portis quoque pugnabatur in istis. Mutua fervebant vulnera telis. Civibus fessis non futile visum Auxilium contra perquirere Christicolarum. Hac igitur causa Legatio jam memorata Missa superveniens penetravit Gallica castra. Monstrant et socios in Christi relligione, Et conservata semper fidei integritate, gravia hæc sibi proveniebant, Auxilium per eos sibi dandum jure ferebant, Præcipueque Ducis personam sollicitabant, Namque plus formidabile norant. Talia moverunt Procerum miserantia corda; Quid sit opus facto tractant indagine multa. Credunt proficuum sibi deinceps esse futurum, Si per se columen præstetur rebus eorum; Hinc sibi juncturos socialia fœdera multos; Magnam vero sibi super hoc accrescere laudem, Spargendumque suum longe lateque timorem Si, cum præsentem retinerent obsidionem, Largirentur opem longinquis auxiliarem. His aliisque modis dicta ratione probata, Ardor inest cunctis citius gnavare precata. Sed, quia præsentis domitandi fulmina gentis Major cura Ducem socialibus abstrahit armis Quod pignus pro se dare carius esse probavit, Fratrem quippe suum, poscentibus associavit. Cum quo militiæ partem, quam mittere dignum Credidit, emisit populatis suppetiatum. Iste minor natu fuit ejus denique frater, Qui post se rexit Solymorum 1 sceptra decenter. Tunc proficiscentes longarum strata viarum, Nempe decem spatiis inter divisa dierum, Tandem perveniunt memoratam sæpius urbem. Conficiunt stragem de vastatoribus acrem. Arsacidæ victi, neque comminus arma ferentes, Diffugiunt arcus ut inutile reicientes, Dum non expertam nequeunt protendere. In pedibusque citis totam posuere salutem. Nec nisi qui latuit Francorum vulnera fugit, Nec qui desiluit sella post hanc repetivit. Nec veniens vulnus cutis exteriora....... Sed cæsim punctimque animæ....... Nec fuit bis mirum Gallorum tela pavere, Et collisa nimis post pectora terga fovere, Dum quorum fuerant virtutibus omnia prona, Solaque habebatur gentilis gloria pugna, Cum Gallis sueti pro sola bella salute Ducere, sæpe fugam sibi pro victoria habere. Quos a se Crassi meminissent funere victos, Sublatisque etiam signis sua sub juga missos, Cum Romanorum, per plurima nomina gentis, Obruit Euphrates, et multa cadavera Tygris Detulit in terras ac reddidit. Ergo, repulsis Hostibus, et cæcis condentibus ora cavernis, Omni\ pacata regione et constabilita, Nulla se lætis specie miscente maligna, Urbis regnator fratrem Ductoris adoptat, Utque pater natum penitus sibi nectere certat. Delegat terram, regionem subjugat omnem, In sua pacta manus facit ipsam jungere plebem. Læta coronatur facies et concinit urbis. Diversis modulis jubilatio consonat astris. Cotidie celsam fervet concursus ad aulam. Unanimes nostram certant addiscere legem. Funditur in cunctos pax et concordia cives. Jur componunt undique lites.. " Militiam exercet sub certo judice tyro. Hinc eques hincque pedes recto movet agmina gyro. Pellitur atra fames, opulentia regnat in omnes, Non aliquos patitur bonitas communis egentes. Ductoris nostri nimio plebs ardet amore, Nec satis expleri visu valet alloquioque. Felices sese reputant fore judice tali, In quo non nisi pax poterat bonitasque videri In quo militiæ decor et virtutis honestæ Omnibus exemplo poterat communiter esse. Nam vel uti Paulus sic omnibu§ omnia factus, Sic erat in cunctos moderanter morigeratus Fortibus ut fortis, infirmis pene sodalis, Gauderet lætis, et compateretur amaris; Largus erat largis, quasi parcus denique parcis, Mitibus et mitis, feritate tumentibus asper, Sic se conformans cunctis moderamine miro, Ut velut in speculo se quisque videret in illo. Hoc inspectanti divini plasmatis hosti, Invidiæ patri, non esse valebat amori. Unde sibi ingeniti livoris fomite moto, Gollectoque suæ impietatis in arma veneno, Regnatorem urbis, prius hoc se lætificantem, Movit in invidiam mentis nimiumque dolorem. Crescere quicquid huic cernit de plebis amore, Diminui sibimet sperat, dictante timore. Unde in dogma cadens perversum hæredis iniqui, Et metuens ab eo de regni culmine pelli, Hunc, quem summissis precibus sibi muneribusque Ad succurrendum rogitaverat ante venire, Cuique sibi patriam, penitus tutore carentem, Pene 1 et ab hoste malo ferro flammaque ruentem, Cædibus et prædis omni de parte gementem Reddiderat summo conamine nil metuentem Quærit quo genere specieque modoque vel arte Possit ad interitus casum foveamque rotare. Si faciat, sceptri fructum putat esse retenti Si non, desperat vitæ momenta lucrari. Et tam perversæ mentis fuit invidiæque, Ut, cum Christicolam se dici vellet et esse Duxerit indignum se Christicolas adiisse, Et tristaretur per eos sua tuta fuisse, Optans idolatris potius sine honore subesse, Quam Christi famulis fœdus sociale dedisse. Sed, quia plebis amor nimio fervore favebat, Illi, cui malus hic placitum lethale 1 parabat, Demonstrare palam timuit quod mente gerebat. Ergo, Legatos similes sibi nactus iniquos, Hostes vicinos, a Christi milite pulsos, Invitat proprios veniant ut rursus in agros: « Pœniteat quod se socios cepisse 2 alienos, « Hos se missurum bellandi nomine ad illos, « Jussurumque suis ut, primo limine belli, «Destituant illos fugiendo, in terga regressi; « Hos permansuros, fugiendi obstante pudore, « Sic omnes posse simul una morte perire. # Exultant Parthi capientes quod cupiebant. Et celeres adsunt ut vota maligna capescant. Ille acuit nostros penitus nil tale caventes. Donat eis comites sibi proditione sodales. Non tamen associat saltem de civibus unum Ne pateat cœptum pacto quocumque nefandum. Extra quæsiti subeunt ea castra manipli, Indigenis ducibus concedere ad omnia jussi. Procedunt alacres consueta ad ludicra nostri; Occurrunt contra structis legionibus illi. Primo congressu penetrant media agmina Galli, Cædunt, prosternunt, via fit calcaribus et vi. Sed, postquam infestis terebrarunt obvia telis, Inque eadem versis referuntur prœlia Prænis, Ecce vident socios manifesta proditione Diffugere, et retro dare nemine terga fugante. Tunc, intellecta per signa patentia fraude. Mutuo adhortati, in manibusque animas posuere. Amplexi clypeos, stringunt animosius enses, Dant validos ictus in comminus atque sedentes. Norunt in manibus vitam consistere et armis, In pedibus vero stipendia mortis inermis. Malunt nobiliter pugnando occumbere plagis, Quam Paganorum trucibus dare colla catenis 3. Non parcunt dextris, non parcunt denique telis. Nullus hic est jaculis levibus locus atque sagittis. Aspiciunt Parthi, circum jaculando vagantes, Pro tutela animæ nostros rem rite gerentes; Perpendunt quod erat, quia laus sibi nulla canatur, Si m orientibus his ipsi quoque commoriantur. Vincere quod nequeunt, dimittunt aufugientes, Dimiltuntque viros damnata 4 luce feroces. Desperata salus sic est pugnando reducta, Ut spes nequitiæ in nihilum stercusque redacta. Egregius ductor fortes affatur amicos, De fovea mortis propria virtute reversos: « Non bene barbaricis unquam 1 permixta catervis « Agmina quæ fidei sint enutrita trophæis; « Esse sibi tutum comitatum linquere gentis, «Quæ, specie blanda, propinet pocula mortis. «Monstrari tamen hæc collectis fœdera turmis, « Ut nosci valeat, placeant si talia cunctis. Cum dicto factum celeratur, concio 2 tota Cogitur, et fit eis mox hæc querimonia nota: « Ob quæ sint missi se complevisse perorant, « Tempus adesse sibi ut castra Antiochena revisant. « Posthac auxilia si poscant nec mereantur, « Hoc sibi pro meritis fieri non diffiteantur. « Propter opem nece tractata se pene perisse. « His quod adhuc vivant se n ullam gratiam habere « Per Christum et dextras restare superstite vita. « Ergo recedere se melioraque quærere pacta. His dictis onerant quæ deportanda fuerunt, Quæque gravi bello per se sua facta fuerunt. Dispositi in turmas dant agmina bellica retro, Et male mercato celerant abscedere regno. Protinus in tota fit lamentatio plebe, Utpote quæ fuerat non hujus conscia culpæ. Se miseros clamant, inopes, rationis egenos. Et vice crudeli sine defensore relictos. Postquam dicta satis quæ dici digna fuerunt, Quæ dolor atque timor comites dicenda dederunt. Protinus in belli rationem quæstio transit, Quæ sibi causa fugæ fervens querimonia poscit. Ac primo tacitis gladium mortemque minantur, Ni responsa sibi veracia mox referantur. Nemo sponte luit peccata aliena silenter. Regem sic nostri memorant j ussisse potenter. Tunc quæcumque mali illius commenta fuerunt, Et qua de causa concorditer edocuerunt. Nec mora, fit celsam populi concursus ad aulam, Et cum rege agitant rationem judicialem. Non bene purganti fraudis crimenque retectum, Mox est purpurea caput a cervice resectum. Tunc oratores mox ad tentoria mittunt, Ut sibi consultum redeant lacrymando reposcunt. Quamvis invitus ductor, multa prece victus, Consilii causa est ad mœnia celsa reductus. Utque fuit primum portis murisque receptus, Omnis eum propere circumstat turma senatus. Omnes se purgant a crimine proditionis, Omnes deplorant mala pravse suspicionis, Quæ sibi ductoris animum, per cuncta benignum, Abstulerat, cum nil foret a se perpere gestum. Omnes poscere se precibus lacrimisque profusis « Ne se dedecoret post hæc infamia turpis, « Ne se destituat tutela suæ pietatis, « Neu se mortiferis velit objectare periclis. « Ejus primatum super omnia vellet amare, « Non indignetur secum regnando manere. Ille negat sese super illum præfore posse, Quo se contigerat urbem invitante petisse. Quod se purgarent satis illis gratiam habere Illius porro consortia nolle tenere. Illi continuo monstrant quæ gesta fuissent, Quæ pro perfidiæ sibi crimine dona tulissent. Ostendunt caput, hocque sui dant pignus amoris, Quod fidei læsæ tulerat vindicta fidelis. Hinc votis vota jungunt, precibusque precata, Vimque parant, nisi flectatur sententia fixa. Obstupuit ductor tanto se fœdere quæri In Dominum populi pro se bac feritate severi. Quid sit opus facto sociorum consulit agmen; Collaudant omnes oblatum scandere culmen. Ingreditur celsam, cunctis lætantibus, arcem Juris jurandi capit undique conditionem. In sua sic totam componit fœdera gentem Defensamque regit propriis virtutibus urbem. His ita compositis, et fama noti ficante, Nostros obsidio dum detinet urbis amœnæ, Altera ad Heroas Legatio de Babylonis Arcibus advenit, non expers proditionis. Hæc autem Babylon, quæ nunc habitabilis exstat, Longe a Chaldaicæ Babylonis climate 1 distat. Illa etenim versus Aquilonem ducitur, ista Euronotum spectans tangit Memphitiea 2 regna. Alluit Euphrates illam torrentibus undis, Fertilis hanc Nilus nigris foecundal arenis 3. Illam post Nemroth fundamina præjacientem, Inque polos turrim sustollere percupientem, Struxit Semiramis quadro latere æqua tenentem Perque latus quodque sex denaque millia habentem, Millia circuitus sic sexagena ferentem Atque quaterna simul tota ambitione replentem. Undique coctilibus forma hæc circumdata muris, Atque giganteis pedibus fuit alta ducentis, Et cum vicenis pariter spissata tricenis. Præterea portis tantum stridebat alienis 1 In medio turrim gremio complexa superbam, Quam Scriptura refert gentem struxisse protervam, Cum, post diluvium, veniens Orientis ab axe, Repperit hunc campum medio telluris apertæ. Cujus planitie mox delectata capaci, Hanc statuit turrim facere usque ad culmina cœli Cumque evasisset jam millia ad usque quaterna, Atque foret totidem spatiosius undique lata, Hanc ita stultitiam pietas divina recidit, Uniloquam linguam per multas extenuavit. Sic intermissa est operum præsumptio cassa, Non intellecta alterutrum currente loquela. Taliter exstructa viguit per tempora multa, Regibus ac populis compluribus imperiosa, Multa mala exercens, crudelia cuncta frequentans, Reges excæcans, Proceres populosque catenans 2 Templa Dei violans, sacra vasa per idola fœdans, Ignibus atque feris Sanctorum corpora dedens, Donec, sub Cyro Medos 3 Persasque regente, Summo regna Deo sibi plurima subiciente, Capta et destructa, quod fecerat est quoque passa, Prædans prædata, captivans exiliata; Atque, Prophetarum juxta prædicta sacrorum Monstrorum facta est habitatio multimodorum. At, postquam Cyrus Scythico fuit ense necatus, Filius ipsius Cambyses, patrem imitatus, Quæ nunc incolitur Rabylonem condidit, atque Judæos, Arabas sibi subdidit, Athiopasque 4. Sic ex tunc et nunc Rabylon Agyptia 5 regnat, Et circum circa famulantia regna coartat. Hujus regnator nostris apud Antiochenam Insignes misit Legatos perfidus urbem. Horum primus erat, qui tunc fuit alter ab illo, Vir bonus et prudens non ingenioque maligno. Nescius ergo doli, neque conscius insidiarum, Simpliciter dixit sibi quod fuit imperitatum: Regem namque suum, nostrorum gesta legentem, Exposuit multam nostris mandare salutem: « Urbem Hierusalem sibi nunc ditione subactam; « Hujus causa istos tantum sumpsisse laborem. « Velle aliquos sibi nostrorum properanter adesse, « Visu, colloquio, victu sibi participare: , « Si sibi vel ratio vel honestas relligionis « Suadeat ut faveat sua conversatio nostris «Jam fieri posse ut gentilia monstra refutet, « Ut posito Christum diademate primus adoret. «Tunc sibi Hierusalem fieri per cuncta patentem, « Tunc sacrum tumulum, cunctum quoque cedere honorem. « Tunc palmeta suis insontes suggerere hastas « Inque Dei laudes habiles concedere spicas. Exultant nostri nihil hic hostile caventes, Sed nomen Domini hinc celebrari suspicientes. Ille etiam princeps aliorum mente benigna Constat et hortatur, spondens fore prospera cuncta: « Hos etenim incolumes deducere se fore certum, « Rursus honorifice reduces dare pectore fixum. Ergo inter primos bellorum laude potentes, Interque eximios insignia clara ferentes, Ductores vocitant, complures digniter ornant, Cunctis militiæ simul utilitatibus armant, Et cum Legatis Legatos pergere mandant. Dicere vel facere quæ sint se digna perorant. Quid multis opus est? Sociali fœdere juncti, Nostri et non nostri subeunt navalia cuncti. Perque maris magni divortia plurima vecti, Tandem sunt propius Babylonica mœnia ducti. Princeps officii quosdam præmittere curat, Atque suo Regi quæ gesserat ordine narrat. Ille, dolos versans, præceptum tale remandat, Ne, lucente die, Francos in mœnia ducat, Neve situs urbis cernens manus extera noscat, Sicque animos in se gens bellis aspera tollat. Ille, dolum metuens, paret, sed pectore tristi, Inducitque viros in mœnia nocte silenti. Nec malus hos Princeps patiens assistere coram Omnes in quamdam deduci præcipit aulam. Illuc inclusos, et nusquam progredientes, Tempore non modico tenuit suspiria dantes; Jussit abundantem 1 tamen illis affore victum Sic celare volens infandi pectoris æstum. Tandem conductor questu pulsatus ab illis, Et graviter motus pro crimine suspicionis. Regnatorem adiit, quærit quæ causa sit ista, Quod se Legatum Francorum accedere castra Jusserit, atque viros illinc deducere claros, Quos a conspectu proprio velit esse remotos. Si quid forte mali contradere cogitet illis, Non se posse pati consortia proditionis; Sed conaturum toto discrimine vitæ, Ut sua procedat penitus Legatio rite: Aut det magnificos coram se stare Quirites, Et patria dignos illis concedat honores. Aut se, de proprio donatos ac renitentes, Efficere ut repetant sociorum castra canentes. Talia per socios illo monstrante potentes, Obstupuit Rector, metuens offendere pl ures. Imperat acciri personas, colloquioque Participans illos, interprete sed mediante, Quærit de sociis qui sint, quæ nomina gestent, Quidve potestatis propria in regione retentent. Illi responsa digna et veracia reddunt, Et pavidæ menti crementa timoris inurunt. Ille, metum celans vultu fictuque renidens, Et gestus habitusque virum Spectando pererrans. Suadet ut armati campis potiantur apertis, Et sua demonstrent quid Gallia possit in armis. , Paretur: capiunt celeres insignia, et acres Scandentes in equos, geminas statuere cohortes. Aspectus galeis, loricis corpora tecti Ardentes clypeos et spicula lucida nacti, Aspera corripiunt imitantem prœlia martem, Et variis monstrant patriam discursibus artem. Confligunt dociles relegi docilesque relinqui, Nunc procul absentes a se, nunc vero propinqui, Et nunc terga fugæ dantes, nunc versa fugantes, Impediunt cursus concursibus, orbibus orbes. Nunc velut infestis in mutua vulnera telis Itur, at in rerum sunt omnia tuta potitis. Spectant Nilicolæ, spectat Rex ipse malignus, Atque hebetantur eis gelida formidine sensus, Sollicitis quia, si gens talis Francigenarum, Hierusalem capta, fines pervadat eorum, Nil fore, virtuti quod eorum obsistere possit, Cum vehemens bellum quasi quidam ludus eis sit. Tunc sibi dissimilem, post se loca summa tenentem, Convocat, et gestit facere ex ratione furentem. Orat ut hos Francos, quos jussus duxerat ad se, Qnos perpendebat sensu sua cuncta notasse, Ne, reduces facti, socios huc affore cunctos Procurent, sibi clam procuret decapitandos. Ille, velut gladii per pectus acumine fixus, Pessima mandantem tali mox voce secutus: «Quænam vesani compellat causa furoris, « Ut sanctum nomen populis per sæcula cunctis, «Nomine sub pacis, Legatos evocet ad se, «Quos mactare velit sub operta proditione? « Nusquam tuta fides posthac, nil gentibus æquum, «Hac si contingat fieri damnabile jussum, « Pacis in hoc equidem se processisse ministrum «Nequitiæ nunquam consortem se fore vivum; « Si sic complaceat quo[d] Franci decapitentur, « Cervix ante sua gladio grassante secetur. « Sed perpendendum quocumque hæc fama volaret: « Incurabiliter se infamia tanta notaret. « Esse quidem damnum probitatis militiæque, « Si paucos istos contingeret oppetiisse. «Sed tamen, amissis inter tot millia paucis, « Non multum Gallos sensuros debilitatis « Sed tamen immenso dolituros esse dolore, « Atque in vindictam majore calere furore. « Non jam gentilem Legatio sumpta juvaret, «Dum res facti hujus exempla sequenda probaret. «Quin potius tales magno cumularet honore, « Ditatosque opibus permitteret in sua abire. Talibus inflexus rationibus, ille tyrannus Consilium mutat, sequitur quæ dictat amicus. Sic, post immensum, miles generose, timorem, In tua terga redis, claro duce fretus eodem. Ac, per Jordanem redeuntes Hierusalemque, Accipitis palmas, petitis loca sancta domosque. Omnia lustratis, pascentes lumina visu, Discitis ignota referentes digna relatu. Et bonus ille comes non vobis deluit, usque Dum vos securos sociis dedit incolumesque. Sic igitur, celeri repetentes castra recursu, Lætantes comites proprio fecere regressu.
Nunc age, virtutem solitam, rex Christe, revela, Quam neque vis hominum tibi dant nec plurima tela; Nunc age, Christe, tuis da sæpe datum Machabæis Divinum munus, tot milia vincat ut unus, Milia famosæ gentis cives populosæ Urbis. Christe, fave, vim gentis comprime pravæ. Ergo Dei pietas, per pondera tanta malorum Inspiciens animos non defecisse suorum, Inspirat cuidam Tureo, miserata laborum, Ut nostris urbem tradat murumque decorum Turpibus, et capiat pro munere culmen honorum. Ista diu secum vir versans judicat æquum Ut prius hæc pandat Boimundo; Nec mora, mandat Illi quanta paret, sed, ne quidquam dubitaret, Præcipit ut capiat missum, dum res ea nat, Neve parando moram producant. Tempus et horam Hic designavit. Sed in hoc dux participavit Consilio Procerum; Comitum pars maxima verum Missum ferre putat, dubitans pars altera nutat. Dicta nocte tamen, Boimundus colligit agmen Pulchrius armatum, belli sudore probatum. Dux animo flagrat, divortia nota peragrat. Quisque pari voto suspirat pectore toto. Per tenebras dux carpit iter, galeaque nitenti Deposita, silet, et graditur sub nocte silenti. Est via militibus timidis, juga devia, valles, Quæque per obscuros lucebat semita calles. Ne male res caderet ductor licet ipse timeret, Quod tamen angebat mentem frons læta tegebat. I)at spem tardanti, tristemque serenat ovanti Vultu, virtutem stimulat, populoque salutem Hactenus optatam nunc innuit esse paratam. Utque locum votis multoque labore petitum Prospiciunt, hoslernque vident vigilare peritum, Stant procul, et, latebris lecti noctisque tenebris, Collucere faces spectant arcusque minaces, Et discurrentes per propugnacula Tureos, Purpureos cristis, gladios versare coruscos, Qui, loca mutantes commissa, vices variantes, Excubias noctis succedenler faciebant, Vocibus assuetis terrores incutiebant Militibus clamando: Quis est? Nec adesse sciebant. Nec mora, dat dux magnanimus dignas duce voces. Instimulando viros verbis animosque feroces: « Pluribus optatum votis, satis invigilatum, « Tempus adest, Proceres, Domini pietate paratum; « Tempus in hoc protracta fuit victoria sera, « Perque novem menses Domini vindicia severa « Nos castigavit: sed sunt prope gaudia vera. * Ergo, viri fortes, forti persistite mente, « Vosque citi, juvenes, muros superate repente, « Vincite sed celeres, pudeat vos vincere lente. « Ille locus (monstratque locum) prius' aggrediatur, «Vos ibi palma sedens vocat, et prius inde petatur. «Dona manent omnes, sed non mea dona vocabo « Quod sibi quisque dabit; Victori nulla negabo. « Sed moror, ite, viri, cum paucis hic ego stabo. «Accelerate, boni Proceres, ego tardius ibo; « Si sit opus, pedes ipse prior certamen inibo. Finierat, dubiusque silet dux, atque vagantur Per totam mentem quæcunque futura putantur. Accelerant juvenes. Fulcherius imminet ante. Per tenebras legit ille vias gressu titubante. Illis temporibus radios ducente cometa, Præmonstrabatur regni mutalio læta. Astra polusque novo sunt ob fuscata rubore, Cordaque sunt hominum nimio perculsa timore. Noctis erat medium, cum miles ad illa paratus Constitit ad turrim, quam traditor ille beatus Servabat, stupuitque nimis de turre vocatus. «Eia! Clamabat Tureus, conscendite muros. « Summa petat virtus, premat hostes jam ruituros, « Scalarumque modo funes huc ferte plicatos. Movit eos tandem latitantes, sæpe rogatos. Denique calcata formidine, vi revocata, ^Vepribus extracti vix, vincentesque coacti Sese confortant, scalas ad mœnia portant, Dantque retro gressus iterum turpesque recessus, Frutectis mersi, repetunt ad tuta reversi, Et, licet instaret Tureus, lux appropiaret, Nil tamen audebant, sed corda gelata stupebant. Increpat e muris vir vocibus agmina duris. Jamque recedebat nox, et Matuta rubebat, Cum, stans in medio, reliquorum junior unus Sic ait: « Oblatum, juvenes, ne spernite munus. «Surgite, primus ero. » Parent, Fulcherius ille, Natus Carnoti, Proceres præcedere mille Non timet, invictæ properans ad mœnia villæ. Non hunc tardat onus clypei, sed ad ardua pronus Evolat arma gerens, scalæque viriliter hærens. Illum Veneticus sequitur. Stupet hostis iniquus, Ut stetit in muris Fulcherius; Ense necantur Fulmineo vigiles, et ad infima præcipitantur, Exsultat victor, laniataque proterit ora. Corpora trunca cadunt, lacerantur membra decora. Aspirat fortuna viro, plebemque solutam Turbat, quæ requiem trahit inter pocula tutam. Evellit postes, turresque subintrat, et hostes Opprimit incautos, prospectus occupat altos; Tresque capit turres propria virtute Boellus: Hunc nativa vocat tali cognomine tellus. Germanos hic forte tuos, bone traditor urbis, Sternit, quos nollet monentibus addere turbis, Et fratres geminos impellit ab arce supinos, Jamque viri fortes pendebant undique scalis, Nec dubitat quisquam niti per membra sodalis, Ascensu superant muros, fastigia dextris Prensant, objiciunt clypeos ad tela sinistris, Instaurant animos Turei, detrudere primos Frustra luctantur, trepidaque manu jaculantur. Fratrum fata dolens Tureus, sed de nece nolens Sumere vindictam, pacemque resolvere fictam, Frena dat huic iræ, properat portas aperire, Educensque graves gemitus de pectore, claves Portæ porrexit Boimundo, duxque reflexit Supplex ante virum corpus, vullumque severum. Diffugiunt miseri cives, ubi morte teneri Cuncta vident; Telis sternuntur mœnia tota, Et sunt de muris Parthi rubra signa remota, Albaque pro rubeis illic vexilla locantur. Ad commune bonum sic agmina fida vocantur, Clangoremque tubæ tulit ad tentoria ventus. Impediuntur equi frenis, fremit arma juventus. Nec mora, prosiliunt de castris agmina densa, Deseruere duces campis tentoria tensa; Dum sine lege ruunt, ex urbe viros fugientes Excipiunt, terræque premunt hos sponte cadentes. Sponte cadunt quibus exciderant cum corpore mentes. Agmina per portas mox irrupere patentes, Et pressere viri primorum terga sequentes. Protinus invadunt urbem, dant vulnera multa, Passim turba perit vino somnoque sepulta. Signa canunt, matresque gemunt, est luctus ubique, Perque vias omnes gentis eruor errat iniquæ. Ore vomit cerebrum, capitis compage soluta, Infans, et fœdant nutricem sordida sputa. Ad matres tendunt captivæ lumina natæ, Lumina (namque manus rigido sunt fune ligatæ), Flent hærentque senes, templis auro spoliatis, Duraque percutiunt loca frontibus inveteratis. Emicat ante volans Godefridus, inertia spernit Corpora, quosque videt torquentes spicula sternit. Loricas clypeosque simul secat ense nitenti, Territat instantes boc, objicit hunc fugienti. A nece vix gladium Dux ipse potest inhibere, Quosque mori nollet gladio multi periere. Vulnere nam si quem parvo perstringere captat, Hunc rapido mucrone manus, licet inscia, mactat. Dum quæcunque suis suadet victoria læta, Gens levis exsequitur, licitis miscens inhonesta. Gelavit pannis regem rex obsitus annis, Victorumque manus sic evasit Casianus. Non tamen est fatis ereptus, sed, bene notus Armenio cuidam fugiens et ab urbe remotus Perdidit annosis cinctum caput undique villis, Atque reportatur cervix suspensa capillis. Per vicos urbis caput applaudendo sequuntur Armenii, Turcique suo pro rege queruntur. Urbi contiguus mons est, montisque cacumen Non leviter valet humanum comprendere lumen. Stat super hoc castrum, de quo patet Antiochena Pulchra nimis regio, cum lux solet esse serena. Illuc evadunt Persæ, nostrosque sagittis Inde premunt, nec tota venit victoria mitis. Cum legione sua Boimundus suscipit ictus Illorum, petit hostis eum per mœnia victus. Cumque super murum turrim dux fortis haberet, Quæ munita parum castro vicinius hæret, Incumbebat ei sævissima turba, resumptis Viribus, amentant Arabes de culmine montis, Ast alii conantur eum depellere contis, Perque globos densant cuneos, et culmina prensant. Prœlia committunt, vix primi spicula mittunt Assimilanda nivi, calcantque cadavera vivi, Dux equitesque ducis consistunt, et morientes Turribus evolvunt, civesque necant subeuntes, Nunc instant sude, nunc saxo, per tela ruentes Hos fugiunt, hos dejiciunt; Dux summa tenentes Amputat ense manus, clypeoque sonante furentes Sustinet, hortatur Proceres, telis oneratur. Dum certant acies, jaculum femori ducis hæsit, Atque virile femur graviter vulnus leve læsit. Dux igitur, reprimens fugientis sanguinis undam, Deseruit primam turrim, petiitque secundam. Utque sui videre ducis procumbere mentem, Apulus et Calaber fugiunt victam modo gentem. Sed tamen amissa vir solus in arce remansit, Cujus honesta satis Boimundus funera planxit. Hostibus bic mediis ubi se videt esse relictum, Exagitans clypeum circum sua tempora pictum, Territat instantes turbas sub turre vagantes, Obruit elapsis de summo culmine saxis, Mille manus lassat manus una, viros sude quassat, Frustaque cæmenti decrustans ungue trementi, Stantibus infligit, ferro cava tempora figit. Hunc sub pace vocant cives, succurrit at isti Quam pulchrum sit marte mori pro nomine Christi. Jamque superficiem clypei densaverat hostis Missilibus; Jacet orbis iners, pondus grave costis. Protinus haud timide sese super agmina jecit, Tormentumque novum proprio de corpore fecit, Et fractus fregit multos. Hæc Apulus egit. Sed quis id expediet verbis? Quæ lingua notare Funera tot poterit, tot captivos numerare? Ne turbare quidem queat amplificatio verum Sufficiat milii summa sequi vestigia rerum. Urbs antiqua, potens, Petri cathedra decorata, Ecclesiæ sedes post Romam jure vocata, Urbibus innumeris urbs assidue dominata, Muris, delubris felix, jocunda, salubris, Ignorantis erat populi demersa tenebris; Inde sed erupit, nova facta, magisque celebris. Vestes gemmatas auroque domos laqueatas Agmen habet nostrum, peregrinum possidet ostrum, Urbis et unius explevit copia gentes, Pauperibusque nihil possunt auferre potentes. Servus in hac servos habet urbe, cliensque clientes. Illam luce Jovis tuus intrat, Christe, satelles; Sed castellanos nequit exsuperare rebelles. Ergo die tota pugnat, noctique laborem Continuat, nullumque capit sub nocte soporem. Ast, ubi mane datur Venerisque dies reseratur, Stans eques in muris, dum sustentatur ab hasta Sortitusque locum loca lustrat lumine vasta, Pulveris obscuram prospexit in ære nubem. Tristia mox reliquam vocat ad spectacula pubem. Suspensis animis per propugnacula stabant, Diversique viri diversa videre putabant. Appropiare quidem Tureos pars vaticinatur, Pars Bysantinos fore credit quos speculatur. Ardentes clypeos sol lumine percutiebat, Paulatimque frequens exercitus adveniebat. Consedere tamen procul, exspectando sequentes, Corbana militiæ princeps reliquique potentes. Sed quidam Persæ, jam mœnia spe capientes, Urbis in aspectu campos petiere patentes, Diversisque modis gaudent ibi luxuriare, Turpia non cessant speculantibus improperare, Spumantes per gramen equos dimittere certant, Nudatos enses jaciunt, iterumque receptant, Exululant, passim volitant, clausisque minantur, Telaque per vacuas auras temere jaculantur. Tutius esse putant nostri loca certa fovere Quam casus incerta sequi bellumque movere. Sed, cum jam Turei remearent vociferantes, De Barnavilla sequitur Rogerus ovantes, Cum tribus armatis, quos postquam gens remorata Respexit, facit insidias sub rupe cavata. Dumque lacessentes aliquos nostri sequerentur, E latebris fures saliunt, juvenesque tenentur Inclusi, versique stupent, anirnisque receptis, Vallantes penetrant, clypeis ad terga rejectis. Ut fit, ubi, canibus post cervi crura solutis, Hi pedibus prædam, portum petit ille salutis, His alas addit spes, fit celer ille timore, Mox voti compos cervus canis exit ab ore Nos ita Parthus agit præceps, in verbera pendens, Sic fugit ista cohors, ad vitæ præmia tendens. Instigat socios Rogerus, et excipit ictus. Hunc tardare facit probitas et conscia virtus. Telorum silvam vix sustinet horrida parma. Labentem sustentat equum, tinguit eruor arma. Oppressis fortuna nocet. Jam deficiebant Instantes, Rogere, tui jam luta tenebant, Cum te præcipitat sonipes male præcipitatus, Nec relevaris equi revoluti mole'gravatus. Qui non parcebas hosti, fœdaris in alto Pulvere, nec voluit Tureus tibi parcere capto. DEstuat in muris confusa pudore juventus, Dum premitur jaculis vir fortis ab hoste retentus. Avertunt oculos Proceres qui prospiciebant, Cum per saxa canes insignia membra trahebant, Raptatoque viro subito caput amputat ensis. Tunc vero resonant clamoribus agmina densis. Parthus ovat, digitisque premit caput ille cruentum, Præfigensque sudi madefactum sanguine mentum, Ora refert ad castra nigro rorantia tabo. Urbjs ad eventus nunc ingenium revocabo. Urbi quaque die Turei sua castra propinquant, Marte, minis, clausis suadent ut adepta relinquant. Et castrum plures ex illis ingrediuntur, Intus et exterius ita nostros aggrediuntur. Non igitur positis telis manus ulla vacabat, Nec galea quisquam pressum caput exonerabat. Nocte cubant tecti clypeis in pulvere vili, Membraque deficiunt ipso cruciata cubili. Urbis turbabat loca discursus jaculorum; Turres inde rigent, hirsutaque tecta domorum. Se quoque gentiles in aperta pericula mittunt, Et prope decertant gladiis, arcusque remittunt Hostes, et nostri modicum discrimen habebant. Omnes quaque die sub castro conveniebant. Jamque, opibus minimis a pluribus attenuatis, Vix aliquid victus restabat in urbe beatis. Ergo fames crudelis adest, crudelior omni Peste; Viri vigilant, fugiunt jejunia somni. Deformat macies vultus, nigriora sepultis Ossibus ossa micant, apparent viscera multis. Vulgus iners herbas dubias lethunaque minantes Vellit, et in duro luctantur cespite dentes. Frondibus hi gaudent arbusta suis spoliare, ' Illi, more feræ, radices, prata vorare. Multa quidem comedunt hominum non cognita mensis. Arida facta manus vix pondera sustinet ensis. Referenda Deo virtus! Circumdata peste Nostra cohors saturo jejuna timetur ab hoste. Res nova ! Crus asini libris tribus appretiatur, Quique dedit pretium non prodigus inde putatur. Ora movent pueri, matresque vocant morientes; Æra pro solitis epulis aurasque terentes Cursor equus, quem vix nuper carcer retinebat, Nunc avido morsu vacuum præsepe petebat, Et tandem, posita feritate, furore remoto, Labitur infelix singultans corpore toto, Devorat hunc etiam præstans virtute juventus, Et cibus iste placet populis, caro licet emptus. Dum pereunt, dum qui poterat persistere fortis Vivit, si vivit quisquam sub imagine mortis, Vir quidam data nocte sibi solatia sancta In commune refert: fidei fiducia tanta est! Ille refert palmam nostris post quinque paratam Esse dies, hilaratque viros plebemquo vocatam. Præterea mentes nostrorum lætificavit Lancea quæ Domini latus innocuum penetravit. Hanc sancti Andreæ reseravit visio certa, Cujusdamque fuit præcognitione reperta. Post hæc congressum castellanis vetuere, Et murum nostri gentilibus opposuere. Pluribus exemplis, ubi spes est reddita vitæ, Jejunant omnes triduo, sicut Ninivitæ. Tunc Eremita ducem Tureorum Petrus adivit, Qui, procerum portans mandata, petenda petivit. Corbana dux sublimis equo se forte ferebat Ad Portam, lasciva cohors utrinque fremebat, Cum subito Petrus turbam subit impedientem. Nec timuit quemdam Tureum sibi præcipientem Ut caput inflectat vultumque potentis adoret, Pectore sic placido demissa voce peroret. Dum negat hic homini deitatis reddere cultum, Illius incurvat gentilis dextera vultum. Illius a stolidis bona deridetur honestas, Sed tamen est illi fandi concessa potestas. « Maxime dux, vir parvus ait, nos non aliena «Quærimus; Ad nostros urbs pertinet Antiochena. « Cur igitur nos a propria vis pellere sede ? « Si censura movet te juris, ab urbe recede; «Aut, si credere vis, erroris lege remota, « Sit regno transcripta tuo Romania tota; «Fies rex Syriæ, rex istius regionis, « Tuque potens mullum multis onerahere donis. «At, si mente sedet pugnandi tanta voluntas, « Si mavis spectare manus ad prælia junctas, « In paribus sortem reliquorum præcipe poni. «Quique pari bello cedent, cedant regioni; « Pugnent cum totidem triginta sive viginti; « Discedant, si sorte valent discedere victi. Dixit. Ad hæc ensem quatiens dux Corbana nudum: « Tune putas impune mihi talem dare ludum? « Hoc gladio caput amittes, truncabitur isto « Gens quæ nescio cui studet obsequium dare Christo. Discedit Petrus dictis commotus acerbis. Arma parant Proceres auditis ordine verbis. Illa nocte patres vigilant, errata fatentur, Turba gemens aras tenet, ecclesiæque replentur. Luce data, ter tres de tota gente statutæ Sunt acies, propriumque ducem sunt quæque secutæ. Quas habeant in fronte manus, ibi disposuere, Quas medium, vel quas cupiant extrema tenere. Sistitur Hugo prior, medium robur tenuere Magnanimi septem, Boimundo deseruere Ultima, custodes per muros instituere. Hic ducis officium præsul Podiensis habebat Et populos ægri Raimundi rite regebat. Lancea sancta Dei prævecta viros animabat, Membraque pontificis lucens lorica gravabat. Hic populi voces ubi voce manuque repressit, Dixit (eo dicente, solo gens prona silescit): « Rebus in extremis vires effundite totas. « 0 Proceres, renovate manus Tureis bene notas. « Ite per ignavos, gladiis disrumpite gentes, « Quas primi jactus exarmant deficientes. «Mittet in auxilium Deus angelicam legionem; « Opprimet hunc populum, velut oppressit Pharaonem. « 0 Quanto rapitur gens insensata furore! «Hæc emit infernum proprio malesana cruore, « Pœnaque lucratur pœnam, caro bis cruciatur. « Atque per hanc mortem mortem sine fine meretur; « At nobis sit sive pati postrema necesse, « Sive Deus superet gentiles, quod precor esse, «Exitus est felix: orietur morte corona, «Militibus diversa dabit victoria dona. « Vincetis: virtutis erit vestræ monumentum. «Parthorum cædes jam conspicio morientum. «Ne dubitate, suos pugiles Deus haud patietur «Plura pali quam ferre queant, ut glorificetur. «Lætitiæ stimulis agitari sentio gentem; « Supportate, viri, me gaudia vestra trahentem. « Sint rata, Christe, precor, nostris gratissima vota, « Ut vincamus. » — « Arnen, » respondit gens prece mota. Interea mandat dux Persarum Boimundo Primo suos equites dici, nostrosque secundo.> Nomen et a reliqua jubet hoc abradere gente, Neve decus mundi mittatur in arma repente Præcaveant, numeroque pari pugnetur utrinque. Tunc ita legatum dux increpat: «Ista relinque. « Desine vana loqui, nos ad majora vocamur. «Vincamus simul, o comites, simul aut moriamur « (Respexitque suos comites), bona vel mala vere «Proveniunt sanctis. »> Nihil interea timuere Nostri, sed portas egressi distribuere Per loca certa viros, dum tutus ab urbe recessit Nuntius. Ista, Deus, tua dispensatio gessit. Presbyteri turres rara cinxere corona, Illorum jacet in muris pars maxima prona, Ornatique stolis, quas sumunt tempore missæ, Altius hi psallunt, hi flent orantque remisse. Ut sonuere tubæ, populos prior Hugo feroces Invadit, solitas emittunt undique voces, Francorumque cohors, longo distenta recessu, In seriem conjuncta pari petit agmina gressu. Stant infra jactum teli, totoque vigore Inflectunt arcus Turei nervo meliore Intensos; Stridendo volant per inane sagittæ. Instat eis oblita brevis gens Gallica vitæ. Paulatim dant pressa retro vestigia Parthi, Vicinoque timent dextras committere marti. Spicula Tureorum divertit ab agmine ventus. Evrardus de Pusiaco fervensque juventus In bello quærunt bellum, gladiosque levabant Percussi, quos percuterent non inveniebant. Nuntius ecce celer missus venit a Boimundo, Qui, dum pauca refert, sua præterradit arundo Tempora, sed tamen hæc inquit: «Boimundus utrinque «Hostibus urgetur; Fugitivos, Hugo,i relinque. Conversis mox Hugo suis Arabes speculatur Hastatos circa Boimundum. Tunc ita fatur: « Quod, juvenes, optastis adest; Hic ferreus hasfis « Horret ager, vertamur ad hos, incumbite vastis « Viribus. »> Ergo manus jungunt comes et Boimundus, Hic etiam Dux ille ducum stabat Godefridus. At contra tendunt Arabes regesque potentes Et rex Damasci Lucas, ili ieque furentes Stant proamici duo; Namque duos sic turba vocabat. Dux Boimundus adhuc, Godefridus et ipse vacabat, Bellum primus init Magnus frenumque furenti Laxat equo, cuidamque viros in marte moventi Hasta disrupit guttur, vitam que loquenti Abstulit et voces; Hastilis lancea lenti Frangitur; Ille gemens petit ore solum morienti. Concurrunt Arabes et Francigense violenter. Pugna gravis surgit, jaculis obtexitur æther. Hic Balgentiacus Odo primus ubique ruebat, Vexillumque tenens, se non retinere valebat. Cum degustasset latus huic non visa sagitta, Stridula signiferum privavit lancea vita. Lapsus at ille cadens humectat sanguine signum, Et, quo conciderat, traxit de vulnere lignum. Mox succedit ei signumque levat Boemensis Guillelmus, juvenique viam fecit suus ensis. Non procul hinc ibat nostrorum parva caterva, Quos nimis urgebat Tureorum turba proterva, Turbaque fraude nocens ignes'per gramina sparsit, Quos aluit ventus, et sic ager aridus arsit. Ardor at ille dedit fumum tenebrasque creavit, Fumus in adversos impulsus eos hebetavit, Perque cavam nubem campo trahit hostis in æquo, Atque necat pedites ter centum vulnere cæco. Tunc cum Pagano Belvacensis Rainaldus, Cumque Drogone Tliomas, et bellipotens Clarebaldus, Et reliqui subitis se mortibus eripuere, Et rapido cursu belli robur petiere. Fortis iit ista cohors se Magno junxit Hugoni, Immenso veluti cedunt armenta leoni, Sic Arabes illis; Vertuntur scuta rejecta; Dorsum quisque tegit pudibunda fronte retecta. «Vicisti, Deus omnipotens», clamat Godefridus; Instat vi patria primusque volat Boimundus, Corrigiis agit liostis equos, insibilat æther. Pulvis ad astra volat morientum sanguine teter Contigerant collem quemdam populi fugientes. Tunc Parthi, latus in lævum sese replicantes, Post longam restare fugam fortes voluere, Arcu converso nostros iterum petiere. Impiger ergo senex Geraldus de Melione, Tempore qui longo fuit æger in obsidione, Sicut inermis erat, medios irrupit in hostes, Et meruit pulchram mortem confossus. In hostes De nostris aliqui tribus invasere diebus;- Sed tantis non sufficiet mea pagina rebus. Quinque camelorum capiunt et millia dena, Pluribus inveniunt spoliis tentoria plena. De Tureis equites decies sunt mille necati; Cum totidem, pedites miseri non sunt numerati. Præterea qui castellum civile tenebant Castellum nostris reddunt, quia mira videbant. Regius inter eos juvenis de Perside natus Est cum ter centum sacro de fonte levatus. Deleo de nostro, de qualicunque libello Hos quos non puduit sese subducere bello: Hæc miseranda cohors, velut ad vomitum revocata, Prætulit exsilium patriæ, mundo sociata. Prætereo nostros quare timuere juvare Consilio Stephani Constantinopolitani. Prima cohors primique duces loca prima tuentur; Vulgus inerme tenet medium, murique replentur. Tunc regalis Hugo, qui Magnus j ure vocatur, Nomen dote replens, communi voce rogatur Ut Constantini petat urbem nomine dictam. Induperatori regionem reddere victam Cura fuit; Lex, jura, fides data, pignora, pactum, Vox populi j ustæque preces misere coactum.
Ast alii Proceres, voto jam mente propinqui, Utiliter statuunt ad tempus bella relinqui Æstus enim populos siccataque terra gravaret, Ureret æstus eos, potum dare terra negaret. Est igitur requies lassorum reddita membris, Dimittenda brevi sub prima luce novembris. Turba partita, loca sunt diversa petita, Et quisquis lucro gaudebat in urbe manebat Obsequiis erat hic studiosus et æra merebat, Ex illis plures Raimundus miles alebat, Quem cognomento Piletum gens nostra vocabat. Otia cum multis hic non ignava secutus Providet ut nequeat gentilis vivere tutus. Ergo duas urbes pertransit, et ad Thalamana Improvisus adest; Hoc castrum gens Suriana Servabat, quæ sponte virum recipit bene sana. Itur et ad castrum quoddam, sed turba profana Obstitit hic nostris intorquens spicula vana. Sed tamen hoc Domini manus obruit, et peregrini Illic gentiles sunt ad baptisma vocati, Quique rejecerunt illud periere necati. Captivatur ibi puer, at quicunque senescit Occidit; Ignotis regnum breve parcere nescit. Hostibus eversis, auro, spoliis onerati, Ad castrum redeunt, cui jam fuerant dominati. Nec requie contenta diu virtus animosa Hostis ad interitum manet assidue studiosa. Gentilisque legens vestigia sparsa per orbem Aggreditur Marram, plenam gentilibus urbem. Fluxerat in Marram, duce fama, turba remota Urbis Aleph, Roboam rex, et vicinia tota; Gens ea, non humili terrore repressa, decenter ’ Dispbsito bello, ruit in nostros violenter. Ferrea silva' cadit passim campumque cruentum Asperat, astra petit fragor et gemitus morientum. Concurrunt per inane sudes, hi spicula jactant, ‘ Illi protendunt hastas, iterumque receptant. Fortius incursant ipsisque cadavera portis Affigunt nostri. Jam stabat in aggere fortis Miles, inundabant fossæ, cum forte retortis Vertitur agmen equis. Quam perfida gratia sortis! Christicolæ dant terga retro, formidine mortis. Turbat eos inimica cohors agitata furore. Tinnitum clypei reddunt galeæque sonoræ, Obtenebrant oculos lapsi de vertice coni, Loricas [fjodiunt juvenes ad verbera proni. Scindit labra sitis, non sufficit umbo sagittis. Ut Raimundus eos vidit rarescere, primus, «Respirate, viri, clamat, quo, proh pudor! Imus?» Taliter a trepido cursu proba gens revocata Gentiles agit ad muros, simul agglomerata. Sed non vertuntur Suriani deficientes Nec socios juvere suos, sitis impatientes: Æris illa sui gens emollita tepore Non est marte, sed est martis superata calore. Ut dare terga vident nostrorum castra secutos Turei, Cbristicolas jam magna parte minutos Invadunt, dat eis vires animosque sequendi Gens fugitiva, monet timidos fortuna nocendi. Ordine non habito fugit agmen Christicolarum Non exspectata revocantum voce tubarum. Segnius haud fugiunt equites peditumque caterva, Quam fugit ante canes latratu territa cerva. Sternitur, heu! Felix populus per opaca viarum, Expositusque jovi, fit martyr et esca ferarum. Exspirant animas multi, nec eos meus edet Versus, vix equidem recolo quæ dicere tædet. Ad castrum rediit Raymundus, et inrequieta Perfruitur requie, cum gente dolore repleta. Hic aliquod tempus exegit, ad omne paratus Utile vir fortis, per multa pericla probatus. Interea nimius dolor accidit Antiochenis. Urbis enim rector, moderatus ad omnia, lenis Præsul obit, patremque suum dolet urbs obiisse. Hanc, cum capta fuit, non credo magis doluisse. Dum calet Augusti dictus de nomine mensis, Non sibi, sed populo præsul moritur Podiensis. Pro Petro tracto de carcere dum tibi, Christe, Urbs canit, est tractus de carcere corporis iste, Quaque die recolunt solventem vincula Petrum, Illa luce viri deploravere feretrum. Post nimios luctus, post infortunia plura. Stans comes Ægidii Sancti per tempora dura Ivit ad Albariam, quam multo milite cingens Cepit, et huic urbi murus non profuit ingens. Ensibus hic incurva senum sunt colla resecta, Nec minus infantum rumpuntur tempora grata, Nec vetulas reverenda juvat rugosaque pellis, Nec facies prodest non lædi digna puellis; Nec simplex via mortis erat, quia mille necantur Mille modis, meritique necem merito lacerantur. Albariæ sic ad Domini cultum revocatæ Præficitur præsul, vitæ persona probatæ. Jamque vocabat hiems Proceres, nova bella movendi Tempus erat, cœptique dabat spem perficiendi. Omnibus hinc sanctis dum festum fit generale, Congregat absentes edictum spirituale. Tam varius populus confinxit in Antiochena Mœnia, quam varii pisces in retia plena, Dissimilique placet similis sententia genti. Hierusalem loca sancta vident animo cupienti. Vis secura virum jubet ipsos esse paratos, Deque suis abolent animis conjugia, natos: Urbis ad ignotos tractus jam mente feruntur Parthorumque pedes jam rnartis amore sequuntur. Conveniens comites, dux interea Boimundus Pactam quærit ab his urbem, negat hoc Raimundus Regis et adventum Constantinopolitani Exspectare jubet, munitque domum Casiani. Sic duce turbato, comes impatiens Rugiosam Transit, et Albariam, Marramque petit populosam. Ne dolor irati ducis ad communia damna Forte redundaret, Procerum discretio magna Consulit hunc; Mens alia viri multa prece mota Præposuit voto privato publica vota. Protinus educens acies populi modo mœsti Ad Marram properat respectu victus honesti. Lux Domini specialis erat, cum signa replerunt Urbis circuitus, et castra duces posuerunt. Externos homines ubi vidit gens stupefacta, Quis referet quanta fuerit formidine tacta? Omnis in urbe locus fervet properante tumultu, Discurrunt matres, timidæque nurus sine cultu, Hostes plus justo fore rumor publicus edit, Compluresque timor, nec mens sua lumina credit. Si quisquam somnum recipit, somno cruciatur. Vexat et insomnem res vana, diemque minatur. Stant ad opus servile duces cum gente minore. Nec pudor est servire, carent extrema pudore. Exuit ut Phœbus terras caligine nigra, Surgit nostra cohors sub pigro tempore pigra, Excitique probi juvenes clangore tubarum, Corporis immemores, haud immemores animarum, Ad martem properant: jam circumfusus adaptat Nervo pila pedes, jam lætus ad ardua jactat, Jactant saxa, faces flammas per inane ferentes, Quas hærere volunt ad culmina suspicientes, •Desudant alii fossas implere patentes. Per prærupta ruunt equites transcurrere montes, Non sinit horror equos in frena retro redeuntes. Jamque, cava latitans testudine, firma cavabat Mœnia lecta cohors, jam scalas turba levabat, Cum subito cœunt Arabes, gravibusque lacertis Saxa rotant, et vulneribus dant proxima certis, Ac veluti, nimbos cum torquet hiems odiosa, Æra grando secat, vis austri sævit aquosa, Imbribus insultant crepitantia tecta domorum Verberat unda sequens fugientia terga virorum Sic miseri, quibus una salus inimica saluti Pellere tela, sudes jaciunt, clypeique minuti Dant crepitum, fugiunt equites sub eis male tuti. Ut videt ex æquo Raimundus bella parari, Altum de lignis castrum jubet ædificari. Illud, montis habens instar, trabibus fit acernis. Huj us ductores imis latuere cavernis. In summo venator erat cornuque strepebat Evrardus, delecta cohors in fronte fremebat. Ergo viri, pedibusque suis pedibusque rotarum Adnixi, licet impediant loca stricta viarum Adjungunt altæ turri castrum magis altum, Atque parant super attonitos subito dare saltum. Tunc et ab urbanis fit machina, quæ jaciebat Immensos lapides, et castrum concutiebat, Græcorum piceos ignes rotat insuper illa, Et volat ante viros fetens et nigra favilla. Servat in igne suos divina potentia vivos, Et dedit ardores non posse nocere nocivos. Murorum jaciunt per propugnacula fortes Christicolæ, castrique cadunt de culmine mortes. Pislerio de Monte furit Willelmus ibidem, Robora, saxa, sudes, certatim mittit et idem Oppositus tædis rubet, et lustratur ab igne. Hujus ego nequeo virtutes dicere digne. Illum non retinet frangendis congrua muris Machina, sed gaudet, gaudet patientia duris. Non retro mollitus vitæ dulcedine cedit, Nec, quamvis decuisset ibi fugisse, recedit. Hos necat, hos quassat, se circuit, arma repellit, Nunc muros, nunc scuta ferit, nunc spicula vellit. Non procul a castro, nec ab adjuncta procul arce Turba sacerdotum clamabat: «Rex pie, parce. « Parce, Deus, metuatque tuum gentilis ovile, « Qui Christi nomen conatur reddere vile. Ex alia juvenes certant irrumpere parte, Nec bello defessa manus, nec profuit arte. Si quis forte parat compagem solvere muri, Illius excussa damnatur dextra securi. Hæc indignatus vir de la Turre vocatus, Gulferius, pulchrumque diu facinus meditatus, Turbidus arripuit erectæ robora scalæ, Quam vix sustulerant humeris sudantibus alæ, Perque gradusj trahit ipse suis sua membra lacertis, Solus et in medium populi portatur inertis. Hunc sequitur quem pellit ad hoc manus Omnipotentis; Quippe modum nostræ transcendunt talia mentis. Sed, dum turba frequens firmat gressus per inane, Scalam frangit onus gentisque repulsa profanæ. At vir prædictus, tollendus ad astra favore, Quo se jam tulerat virtute gravique labore, Inter eos, quos vix potuit conducere, sursum Eminet; Utque canes depascunt morsibus ursum, Cui plebs incumbens præclusit iter fugiendi, Sic non æqua manus premit hunc populique premendi. Ille per instantes fertur, jaculo venienti Opponit cfypeum, socio tutela sequenti, Nunc prior est, nunc posterior, similis fugienti. Nunc propriis telis populo nocet ille stupenti, Nunc gladios, nunc pila fugit, nunc mille molares. Jam fumant artus, jam spumant sanguine nares. Contra tot pestes manet unius integra vita, Missilibus, jaculis, sude, fustibus, ense petita. Dum, quantum deprensa potest gens, turba resistit, Fida cohors iterum scalas ad mœnia sistit. Mox oblita sui, sed non oblita suorum, Conscendit muros properans ad opem sociorum, Nec mora, per turres sonitu concurritur orto. Non riget hic arcus contentus fune retorto, Res agitur gladiis; De mœnibus ordine fixa Saxa trahunt, murisque suis urbs frangitur ipsa. Terga dedere prius nostri, numeroque furentum Cesserunt; Pressitque sonum gemitus morientum. Ad terram missi plerique necem fugiebant, Quam tamen ad terram confracti repperiebant. Solvitur interea murus, quem nostra juventus Castro tecta subit, solida nec rupe retentus Est equus; Ingrediens, artata foramine stricto Gens repit: tuba signa dedit tristissima victo. Ut videre suis hostes in mœnibus isti Qui super adstabant, nec eis jam posse resisti, Per muros rapuere fugam, clypeisque rejectis, Merguntur subito diversis agmina tectis. Pars solo terrore perit, plebique cadenti Mors ignava venit, non ense vocata rubenti; Maxima turba perit venientum turbine pulsa; Muris fixa rubent miserorum membra revulsa. Urbis ad excelsas turres ita dum properatur, Diversis mors una modis hos depopulatur. Vesper erat nostris minus illo tempore gratus, Paganisque dedit latebras nimium properatus; Noctem pro lucro, pœnas in luce daturus. Civis habet, multoque rubet jam sanguine murus. Et, dum læta cohors urbem sine vindice vastat, Ad miseras turres gentilis pallidus adstat. Tunc monuit Boimundus eos interpretis ore, Ut sua lenirent mala consilio meliore, Et subeant turrem quæ præsidet ardua portæ, Hos equidem teget in misera sua dextera morte. Victorem victumque facit nox irrequietum: Victa rapit victor, videt hic accurrere lethum. Jamque diem luctusque novos aurora vocabat, Vicinæ morti se civis in urbe parabat. Christicolæ stringunt enses, et tecta cruentis Corporibus complent, populique cruore cadentis. Hic etiam virtutis opus gladiis iniere, Corpore qui tenui vires modicas habuere; Dantque senes decollandi pœnam graviorem Quam juvenes; Producit enim vis parva dolorem. Et, veluti minimum potuissent ense nocere, Tempora quorumdam laqueis sic implicuere, Ut laqueum baculus constringat, et interiora Perforet ossa rigens funis, eruor impleat ora; Tunc educta suis exstabant orbibus horum Lumina, fœdabat sanies barbas miserorum. Talia fingebat auri sitis effodiendi. Nam quid non suadet amor immoderatus habendi? Viscera morte gravi jam frigida dextra cruenta Scindit, et ex ipsis manus haurit avara talenta Ast alios, servare Ducis quos cura volebat, Irrevocabile vulgus ad impia fata trahebat. Ima senes Erebi repetunt, venduntur ephebi. Detinuit nostros in finibus his mora mensis. Mortuus interea præsul fuit hic Ori ensis. Nostra cohors paucis consumpsit multa diebus: Nescit enim partis victoria parcere rebus. Illic ergo famem gens pertulit immoderatam, Et susceperunt mortem plerique vocatam Et, quia non habuit populus quod habere licebat, Tendit in illicitum, facit hoc quod jus prohibebat. Proh pudor! Heu facinus! Verubus posuere recentes Tureorum carnes, lassantque cadavere dentes. Tunc perscrutatur Boimundi causa secundo, Nec concordari potuit dux cum Raimundo Regem non recipi Constantinopolitanum Nec dare juratum, comes asserit esse profanum. Ergo viæ curam sanctæ ducis ira rejecit, Ira ducem, dux agmen iter postponere fecit. Ille quidem cum principibus repetivit amata Mœnia, plebsque dolet tantis patribus viduata. Sed comes Ægidii Sancti manet irrequietus, Anxius in inultis, curarum mole repletus: i Sil modo salva fides, placet ut descendat ad ima Quælibet, et Procerum summetur res ea lima, Mandavitque viris absentibus ut Rugiosam Juris amore petant, rem discutiant odiosam. Conveniunt, rem discutiunt, sed fraus ibi dira Dæmonis insedit, nec finem repperit ira. Tunc Marram petiit comes, exspectatio turbæ, Collegiique sua comites Boimundus in urbe. Ut comes a cunctis se conspicit esse relictum, Et Marram populis minimum jam reddere victum, Plus fidei fisus quam viribus, omnia Christo Committit, fatique vices duce non timet isto. Tunc pedibus nudis, solito cessante paratu, Egreditur Marram cum plebeio comitatu. Quælibet huic populo cessura pericula jurat, Nec secura fides regum consortia curat. Cedere pauperibus fortes putat ille fidelis, Audet et ipse ratem laceris committere velis. Plebs aggressa viam propter jejunia tardam, Et comites comitis primum venere Capbarda. Consul Normannus, Normannorumque cohortes, Quos reddit sua terra pigros, incognita fortes, Hic animis et corporibus nostris sociantur. Nec fidei zelo mala quæque subire morantur. Rex quoque Cæsareæ nostris prætendit amorem, Et specie pacis male palliat ille timorem. Denique Cæsaream, serie firmata malorum, Turba petit, quia longa quies labor esset eorum. Inseditque super fluvium Farfar, quia tale Nomen habet flumen huic urbi collaterale. Ut muris admota nimis tentoria vidit Rex urbis, vetuit commercia, pacta recidit. Nocte sed exacta, populo jam progrediente His occurrerunt duo Turei, rege jubente, Hostibus obsequium, licet hostes, exhibuerunt, Et vada quos nollent evadere prædocuerunt. Venit et ad vallem quamdam gens nostra duorum Conductu, cepitque boves multos et equorum Prædam; Nempe boves et equi per gramina late Ibant graminea gaudentes fertilitate. Utqne ferunt, quibus illa fuit prædatio tenta, Deprædatorum sunt millia quinque reperta. Aggere munitum forti muroque rotundo Stabat ibi castrum, sed redditur hoc Raymundo. Hostibus in mediis per quinque dies habitare Profuit et spoliis jumenta datis onerare. Tunc gens illa fide firmat se fœdus habere Perpetuum cum Christicolis, nullique nocere. Non tamen huic fidei foret ulla fides adhibenda Nec levis illorum promissio suscipienda. Post Arabum petitur castrum, quod mox aperitur. Proximus hos labor ad vallem perduxit amœnam, Fructibus innumeris hiemali tempore plenam. Urbs ibi grata situ manet alto splendida muro, Quæ quasi gemma micat auro circumdata puro; Incola Caphaliam vocat hanc, qui tunc fugiebat, Certius ut vidit quos jam rumore videbat. Civibus egressis, victores ingrediuntur, Tres et in urbe dies complent opibusque fruuntur. Nescia gens hærere diu montes superavit Immensos, in valle de Sem sua castra locavit. Hic quoque larga Dei pietas dedit huic aciei Fructus, frumentum, vel sufficiens alimentum. Sed quæ proveniunt ad nutum despiciuntur, Interdicta placent magis, interdicta sequuntur. Hi castrum confine petunt. Tunc hostis hianti Projecit populo prædas, et res ea tanti Exstitit ut castrum victores, fraude subacti, Desererent, mentis vitio, non ense coacti. Et tamen aggressum castellum luce sequenti Defensore suo vacuum patet aggredienti. Annua festa Dei Genitricis ibi celebrantur, Hæc quæ candelis specialius irradiantur. Munera tunc ducibus mittuntur ab urbe Camela, Aureus arcus, equi, vestes, et lucida tela, Legatique, sui regis mandata ferentes, Exorant pacem, quos Christicolæ sapientes Incertos faciunt, certum nihil instituentes., Rex etiam Tripolis, formidine tactus, ut isti, Septem mittit equos et mulas quattuor hosti. Dona duces capiunt. Sed et hæc suspecta fuere, Cumque viris fœdus quæsitum non iniere. Post requiem lætam castellum deseruerunt* Quindecimaque die Proceres iter arripuerunt. Inde petunt Archas, castrum vetus æquiparandum Urbibus, et populo non absque labore viandum. Hoc Arabes, Turei Publicanique coronant, Turres, arma, locus, muri munimina donant; Sed tamen hæc nostri clauserunt obsidione, Quæ superare putant vel vi vel proditione. Præcipiti cursu muros nostri petiere Præcipitem cursum gentiles sustinuere. Percutiunt clausos graviusque repercutiuntur, Nam gravius lædunt, quæ desuper ejiciuntur. Arcu, balista, tormento gens furit ista. Tormento lapis impulsus, magnisque virorum Viribus adjutus, terit artus oppositorum, Funestum sibi pandit iter per scuta volando, Seminat ille neces, quidquid petit exanimando. Hic Procerum decus, Anselmus de Monte Riballo, Lustrat anhelanti dum mcenia lata caballo, Mortiferum vulnus recipit, vir viribus Hector, Vir Cato consilio, vir primus in agmine rector. Sæpius aggressi muros sunt sæpe rejecti. Post hæc ad Tripolim sunt quinque novemque profecti Ut prædam caperent, sexagintaque repente Inveniunt Tureos, quos, Christo subveniente, Invadunt, et sex perimunt, armentaque plura, Dum læti redeunt, cepere per hostica rura. Non procul urbs aberat, ripæ vicina marinæ, Fertilitate sua promittens inulta rapinæ, Nomine quæ celebris ipso Tortosa vocatur. Impetit hanc Piletus Raimundus, et associatur Tentoriæ proconsul ei, qui par paritate Nominis huic erat, haud impar mentis probitate. Hi duo Tortosam cum paucis aggrediuntur, Frustranturque diu, nec prosperitate fruuntur; Sed tamen haud longe, jam nocte superveniente, Castra locant, nimium populo strepitum faciente, Accenduntque viri, non ad sua commoda segnes Per juga, per campos, piures vigilantibus ignes, Quos postquam cives lucere procul speculantur, Quod metuunt sperant, quod sperant vaticinantur, Christicolas castri procinctum deseruisse. Urbis ad excidium tentoria jam posuisse. Ergo, metu solo superati, deseruerunt Mœnia, terga fugæ, nullo cogente, dederunt. Ast, ubi sol rediit, nocturnaque lumina texit Lumine majori, nostris ignota retexit Gaudia, quos subitum regnum non pugna vocabat Exspectata diu, quibus urbs servire parabat. Parthe fugax, ubi magna magis miracula quæres? Advena sero tuus hostis modo fit tuus hæres. Sufficit hæc acies multis non multa ruinis. Est et ab Archois ter mors immissa pruinis. Urbe viri fortes insperata potiuntur, Hostiles portas quasi cives ingrediuntur. Bella Deus pro gente sua secreta movebat, Militibusque viam dux prævius expediebat, Datque suis aurum telluris ad ima retrusum, Nec cumularat opes nostrorum Parthus ad usum. Dum castrum tenet obsidio, nostri tenuerunt Hanc urbem, portumque rates illic habuerunt. Rex quoque Maracleæ nostris obstare nequivit, Collaque submittens optatum fœdus inivit*
Jam, duce materia, cujus pars magna peracta, Inspicimus propius portum, finemque laboris. Obscurat, fateor, puerilis pagina grandem Historiam, versusque leves onus aggravat ipsum. Quod tamen incepi, sed non quo tramite ccepi, Aggrediar, sensumque sequar, non verba sonora Nec patiar fines sibi respondere vicissim Pruriet et nulli modulatio carminis auri Quodque coarctabant humilis stylus et rude metrum, Latius effundet prolixa relatio rerum. Sic collum luctantis equi frenumque volentis Contrahit egrediens primum de carcere cursor, Ast, ubi proximus est metæ, mox laxat habenas. Jamque meas ego laxavi, nam proxima meta est. Dum Deus, abjectis ducibus populique columnis, Pauperibus dat regna suis, paucisque triumphat, Ne sua, quæ Domino sunt ascribenda potenti, Applaudens humana sibi natura vocaret, Flandrensis comes atque duces venere Lycæam. Sed Boimundus ibi consortia læta reliquit, Emensumque remensus iter, redit ad sua tristis. Magnus at ille ducum Godefridus liber ad arma Evolat, et patriam moto pater ense salutat. Jam sordent terrena Duci, jam concipit ipsum Æthera, nec metuit certus de munere fatum. Hæret ei studioque pari Flandrensis anhelat. Miratorque Ducis, meritum virtutis honorat In Duce, quem merito magni præcellit honoris. Hi, licet exsultent de successu Raimundi, Se tamen alterius non inseruere labori. Sed, dedignantes obsistere viribus urbes, Urbem Gibelluin cinxerunt obsidione, Cujus præcipites cingebant mœnia fossæ. Nuntiat interea Raimundo fama sinistros Rumores, ad bella suis occurrere Parthos. Tunc et legatos et verba precantia consul Dirigit ad Proceres, quos urbs obsessa tenebat, Qui, pro communi damno commune vocantes Consilium, nec bella timent, nec ferre recusant Auxilium, pulsatque viros spes læta triumphi. Nec mora, cum clausis pepigerunt fœdus, et empta Pax a cive fuit, sociosque suos petierunt. Spe belli decepta cohors spem vertit ad Archas, Atque tegunt castris fluvii Castrensis arenas. Neve diu, Godefride, tuus frigesceret ensis, Ad Tripolim ducis Proceres, ut certior inde Præda tibi quasi de pleno contingat ovili. Hostibus occurrunt hostes, levibusque sagittis Stulta graves animos fuit ausa lacessere turba, Et, velut improbitas muscarum lædere tantum Nuda potest abigique solet crepitante flagello Oppositæque rei morsus infigit inhærens, Taliter instantes ventis commissa sagitta Infestans, citraque necem dans vulnera, cedit Ensibus, et fit ei clypei prætensio murus. Sed cur demoror hic, ubi non est palma morata? Armorum jam Parthus ope post terga rejecta Quærit opem pedibus desperatamque salutem. Instans miles equos calcaribus, ensibus hostes Urget, et in multa versatur cæde cruentus. Obtundunt acies gladiorum membra revulsa. Quæque secare nequit tepidus mucro, conterit ossa. Civibus exstinctis, ingressus inhorruit urbis. Testificans cædem fluvius trahit inde ruborem, Haurit et in fluvio perterrita turba cruorem. Cæde duces nimium, prædaque parum satiati, Vexatam petiere Desen, prædataque rursus Relliquiasque suas exquirunt irrequieti. Hanc vallem velut intactam mirantur ab omni Parte boves, asinos educere, postque rapinas Raptori toties immittere quod rapiatur. Mox trahit in prædam quidquid videt impiger hostis, Hostilesque manus replet indulgentia vallis, Quippe camelorum tria millia præbuit illis, Castra replet, vulgus reficit prædatio, datque Damna moras, animos externis obsidioni Christicolis, et alunt inimici res inimicum. Sed nec pugna valet clausos, nec machina muros Frangere, quasque manus Persarum Corban a ductor, Quas urbs Antiochi timuit, populus premit ultor. Christicolæ socios perdunt, et tempora cara. Poncius hic cecidit Ealonensis, tempora cujus Transabiit lapis ingenti conamine missus. Occubuit Guillelmus ibi Picardus, et una De Petramora Guarinus, at ille sagitta Hic jaculo, venitque modis mors una duobus. Inter tot luctus paschalis in obsidione Lux celebratur, et in castris festum fuit hospes, Temporibusque suis caruit solemne serenum. Neve diu natura loci virtusque virorum JUic decertent et inexpugnabile castrum Expugnare volens labor expendatur inanis, Mensibus obsessum tribus Archas deseruerunt, Atque petunt Tripolim, ubi, cum primatibus urbis Dextras jungentes, dubiis se credere muris Audent, seque ferunt ad celsa palatia regis, Et pacem, jam multoties a rege petitam, Firmavere duces, ut fratrum vincla resolvant. Tunc rex ter centum captivos Christicolarum, Compedibus vinclisque graves, ab utroque resolvit, Datque viris vir dona, viros dat dignius auro, Addit equos, aurum, populoque stipendia mittit, Et se Christicolam fieri rex asserit ultro, Si sua Christicolæ valeant attingere vota. Jam tunc reddebant, ematurata calore, Arbor, messis, ager fructus, frumenta fabasque. Fertilitas igitur rerum novitasque recentis Temporis ad solitos trahit agmina læta labores. Mensis erat majus, cum fortes, urbe relicta, Ad castrum Betholon venere, diemque dieta Transcendens vix nocte gravi fuit exsuperata. » Inde maris littus vexata calore juventus Radit, et, ad Zebarim veniens, sitis immoderatæ Damna tulit, nec in urbe videt quas hauriat undas; Sed labor alterius lucis duxit sitientes Ad vada magna Braym, populusque cucurrit ad amnes, Quos super incumbens, vix flatu sufficiente, Turba, parum vasi credens, avido rapit ore. Venerat ille dies, quo victor ad æthera Christus Ascendens exempla suis se præbuit astris. Sed grave nostra cohors iter emetitur in illa, Et locat ante Baruch, positam juxta mare, castra. Post hæc, transactis Sagitta Surque duabus Urbibus, applicuit se prædo beatus ad Æram. Hinc adeunt castrum Caiphas, castroque relicto, Juxta Cæsaream figunt sua castra cohortes. Illic lætitiæ festum, si tempore læto Occurrisset eis, observavere fideles, In quo discipulis Dominus dedit omnia posse, Usus jure suo, mundo nova dona stupente. Excepit tandem peregrinos Ramula cives, Cive suo vacuata, novos qui fugerat hostes, Ecclesiæque tibi sacratæ, sancte Georgi, Quæ, spatiosa satis, vicinæ præsidet urbi, Pontificem decimasque suas gens sancta reliquit. Hactenus armorum gravitate, caiore repulsa, Paupertate, siti, nocturno frigore, pugna Excruciata cohors optatam venit ad urbem, Quam Salomon opibus ditavit, Christus honore. Junius ardebat, et sol ardebat in armis, Quando suis texere duces loca congrua castris Pars ea cui superest septentrio castra recepit Normanni comitis, et ei Flandrensis adhæret; Solis ab occasu tendit Godefridus in hostem. Solis ab occasu terret Tancretius urbem. A media, Raimunde, die tua classica clangunt. Postquam Jherusalem nostrorum cincta corona est, Eduxit levitate pares Piletus Raimundus. Proxima dum lustrantur equis oculisque remota, Bis centum casus Arabes prædonibus oflert Quos neque facta sui cultoris prodiga virtus, Nec manus eripuit numerosior, at fuga turpis. Hos fuga, sed plures ex illis præcipitatos Nec fuga, nec gladius salvavit, quos spoliavit Vita nostra cohors, et equos ad castra reduxit. Pluribus aptatis quæ sunt aptanda ruinæ, Festinant ad vota viri, murumque priorem Invadunt, magnisque vocant clamoribus hostem. Mox gentilis adest, Judæus, Tureus, Arabsque, Missilibus, jaculis obsistitur, igne, veneno. At nostri jaculis opponunt pectora nuda, Proque Flagellato patiuntur dura flagella Perque graves aditus, per tela, per arma ruentes Muri præcipitant irritamenta prioris. Disjecti fugiunt ad mœnia tuta manipli; At, dum quisque timens certat prior esse, priores Turba sequens, inimica suis, in limine portæ Conterit, hicque suum Pilades prosternit Orestem. Maxima pars exclusa gemit, natique parentes Orantes non excipiunt, pietate stupente. Protinus ingenti conatu scala levata Præbet ad alta viam, cui fortis miles adhærens Rambaudus, Ciminum castri Dunen§js alumnus, Decertat gladiis, et comminus impetit hostem. Copia scalarum si forte parata fuisset, Innumeri labor ille mali labor ultimus esset. Obstitit hoc solum nostris, fortunaque belli Juvit ad extremum ductos, alterna revisens. Tandem castra cohors petit, et respirat ab armis. Fercula qui quondam nova fastidire solebat, Atque vocare famem dulcedine deliciarum Irritando gulam, nunc sicco pane repletur, Et mentitur ei pigmenti lympha saporem, Quam sitiens miles pretioso comparat auro. Montis quippe Sion fons a radice citatus, Fons Silœ, potu minimo longeque petito, Innumeros reficit populos, et venditur unda Quam natura potens gratis concessit habendam. Dum vario premitur gens nostra labore, secutæ Christicolas venere rates, quas Japhia portu Excipit optato, nunc urbs, tunc urbis imago. Ergo viri centum mittuntur ab obsidione, Qui servare rates Turcosque repellere possint. Præfuit Acardus Merulo de Monte cohorti, Atque Sabratensis Guillelmus cum Raymundo; Sed probus Acardus cum paucis ante cucurrit, Impulsus levitate sua plus quam ratione.' Hic septingentos Arabes in valle profunda Repperiens, irrupit in hos, hastaque rejecta, Fulmineo scindit gladio quem respicit hostem. Tandem succubuit non pigritiæ, sed honesti Funeris exemplo, per quod monet ipse sodales, E quibus elapsus unus crudele cohorti Nuntiat exitium, clamans crudeliter: « Ecce «Exsequias sociis, Proceres, date, quos dare vitæ « Non licet, at mortem licet hostis morte piare. Talibus hortati Piletus Piletique sodales, Quos magis hortantur virtus, vindicta suorum, Vera fides, alternus amor, requiesque laborum, Interius mentes armis cœlestibus ornant, Exterius sua membra tegunt et vilibus armant. Inde repentino visu turbantur, et hostes Digressi videre suos spoliare necatos, Et, licet innumeros videant hi qui numerari Mox poterunt, tamen occurrunt, legitque virum vir Prosternitque suum congressu quisque priori. Protinus horribilis miscetur in agmine pugna, Amittunt galeæ cristas, clypei sua signa, Evertunt gladii facies, hominesque recisis Naribus expavit tiro: de cognitione Jam dubitans, hos non homines, sed monstra putavit. Hastis nostra cohors illos petit, ensibus istos, Impulit hos currens casuque peremit amaro, Illos morte timor subita prosternit inertes. Casibus afflictus variis Gentilis Arabsque Dant facili sua terga fugæ, multisque necatis, Uni victor ovans dilata morte pepercit, Per quem Persarum secreta dolosa paterent. Tres quoque miles equos et centum duxit ab hoste. Dum vacat in castris populus, sitis immoderata Excruciavit eum; Gladiis tellure cavata, Miles in antra caput mergebat, luce relicta Pinguis ut humectet tellus arentia labra Hic quod ab utre cadit resupino suscipit ore, Marmora lambebat alius sudantia rore. Aspiceres pestem languentum cuncta per ossa Jam rabiem traxisse suam, nutare subactis Viribus incessum, linguæque retundier usum. Si mactat quandoque bovem librata securis Carnibus abjectis, sorbetur ab agmine sanguis. Esuriem tolerare libet, dolor ille dolorem Hunc minuit. Prodesse famem quis crederet unquam? Clauserat occultos laticum gens sæva meatus, Inventosque lacus observans, insidiatur Christicolis, mortemque dabat quærentibus undam, Dum gens, lethifero siccata calore, calorem Vitalem perdit, nulloque liquore rigata Intestina bonis naturæ destituuntur. Construitur studio Godefridi machina, formam Castelli retinens, multoque labore reperta. Materiam dant ligna fabris urbique timorem. Par quoque castellum Raimundi provida cura Erigit, et contra turres turrita parantur. Exstupuere novas miseri consurgere moles Gentiles, ipsique suas accrescere turres Nocte laborabant, studio fallente laborem; Nec minus ingentis castelli compositores, Quos Ducis urgebat præsentia, sollicitantes, Nocturnam requiem vigilant, variasque per artes Intempestivum ducunt sub nocte laborem. Nox, quæ Judæis requiem transacta reliquit, Lucida velabat tenebrosa sidera palla, Cum Ducis artifices ad muros applicuerunt Robora castelli minitantia solis ab ortu, Nam levius poterant irrumpere solis ab ortu. Multiplicando preces, lacrymas, jejunia, vota, Circa Jherusalem portant insignia Christi Christicolæ, vexilla, cruces, altaria sancta. Dicere longa mihi mora finem prospicienti, Quotque quibusve modis breve tempus comparat hostis, Cujus Parca necans jam rumpere fila parabat. Venerat illa dies, qua, mortificare magistrum Gens Judæa Jhesum cupiens, se morti fi cavit. Hac in luce duces ad muros agmina dueunt. Stans comes Eustachius in castro cum Godefrido Susceptos ictus reddit cum foenore duro. Ilia Tureorum transverberat a Duce missa, Non unum contenta latus transire, sagitta. Dux ducis exsequitur curam fortisque laborem, Multis hortatur pugnantes, pugnat et ipse, Pugnat pro duplici regno, quia quærit utramque Jherusalem, decertat in hac ut vivat in illa. Saxa super crates venientia vimina frangunt. Robora, scuta, viros de castri culmine volvunt. Mortis in articulo virtus non defuit hosti Donec, qua Christum crux sanctificata recepit, Adfuit hora, diem minuens civisque vigorem. Hac hora quidam, de castro fortiter instans, Nomine Letaldus, muro prior insilit urbis; Illum, qui nimia secuit virtute leonem, Guicherius sequitur. Jam Dux super alta coruscat Mœnia, jam gladius late per iniqua vagatur Pectora, fulmineis jam murus ab ensibus ardet. Nescius istorum Raimundus mobile castrum Conducebat adhuc, sed voces auribus hausit Insolitas, turremque David celer ipse petivit: Nec mora, Tureorum princeps, custodia turris Cui commissa fuit, demissa voce, roganti Vultu, submissis oculis, a consule vitam Postulat: auferret quis inerti præmia victo? Ecce pavens Tureus aperit sine munere portam Hostibus, a nostris toties majoribus emptam. Turbidus optatam prorumpit victor in urbem, Præcipitesque viros graviter suus impetus urget. Occurrit suprema dies Gentilibus, illi De bello fugiunt in bellum, lapsus ubique est, A nullo ferrum revocatur, Tureus, Arabsque Judæique cadunt, horum de funere pugna; Sanguinea juvat ire manu, gladiumque nitentem Ferre pudet, qui non desudet sanguinis haustum. Inconsulta ruit gens ad templum Salomonis, Quam mortis timor exagitat, velut esset ab illo Unica danda salus, talique tegantur asylo. Implerant plerique domum quam diximus; Illis Victorum manus incumbens per lubrica strage Marmora se rapuit. Numerum quis scire eadentum Millia vel valeat? Passim cum frusta per omnes Sint dispersa gradus, longe cervice revulsum Rore caput niveo commixta strage natabat. Abscisas aliena manus ad corpora jungi Aspiceres, truncos gemino sine poplite ferri, Cunctaque membra loco vel cæsa carere priore, Saucia vel remanere suo. Tantusque cavernis Sanguis iit plenis, ut flumen abire putares In planum; Velut, a summis cum montibus ingens Grando cadit mixtisque simul tonat imbribus æther, Tunc collecta petunt demissas flumina valles, Saxa trahunt, silvasque ferunt, totaque vagantur Agri planitie, gemitus dat rusticus' imo Pectore: non aliter cæsorum memhra feruntur Sanguine rapta suo, totidemque necantur in urbe. Sed tamen illorum pauci fastigia templi Ascensu superant, et eis sua signa dederunt Tancretius Guastonque, piis affectibus acti. Hinc ad opes properant effrenes, tecta subintrant. Vestes, divitias, et quod satis esset avaro Inveniunt, si divitiis satietur avarus. Non perdit quod quisque rapit, nec vindicat alter, Quamvis nobilior, quod computat in sua pauper. His ita completis, mundata taliter urbe, Ad sua felices venerunt gaudia turbæ, Prostratique duces, aspersi fletibus ora, Pro Domino Domini venerantur rite Sepulcrum. Hicque suum capitale Deo dat quisque fidelis. Mane dato, non plenus adhuc tot cladibus ultor, Miles id exiguum, quod adhuc superesse sciebat Sanguinis in paucis furatur, et, ardua templi Ascendens tacite, subito turbavit inertes; Illi præcipites sese jaculantur ab alto, Et quæ dat vitam reliquis animantibus illos Terra repercutiens morientes mittit ad umbras. Occurrunt alii gladiis animoque virili; Supposita cervice, moras in morte queruntur. Hi sese cædunt, mortesque suas inimicis Eripuere suis; Isti pugnando secantur. Naufragium dum quisque facit sibi, quisque necatur; Corpora cæsorum caudis religantur equorum, Atque foras juxta muros glomerantur inusta. Plura quidem divisa locis in frusta j acebant Perdiderantque notas humani corporis; Illa Gentiles nondum damnati flendo legebant, Et congesta simul ducebant montis ad instar. Quæritur interea cui regni cura regendi Conveniat, quis digna sciat dare præmia Christi Militibus qui marte sciunt superare tyrannos, Melcliisedech exempla sequens, qui justa fideli Victorique seni data porrexisse refertur. Divino tandem nutu Procerumque salubri Consilio regimen sortitur dux Godefridus, Octava qui regna die suscepit ab urbe Capta. Vir regno dignus cum rege beato. Vivat in octava. Anno milleno de centeno minus uno Jherusalem capitur julii cum dicitur idus. Hæc ego composui, Gilo nomine, Parisiensis Incola, Tuciaci non inficiandus alumnus.